{ Horat. in arte: "Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse, illepideve dictum putetur, sed quia nuper," Plin. Iun. lib. 6. Ep 21. "Sum ex ijs, qui miror antiquos, non tamen ita, ut quidam, temporum nostrorum ingenia despicio. Neque enim quasi lassa & effoeta natura, ut nihil iam laudabile pariat." Et lib. 1. Epistol. 16. ibi: "Nec enim debet operibus eius obesse, quod vivit," Sidon. lib. 3. Ep. 8. "Veneror antiquos, non tamen ita, ut coaequevorum meorum virtutes, aut merita postponam," Tacit 3. Annal. "Neque omnia apud priores meliora, sed nostra quoque aetas, multa laudis & artium, imitanda posteris tulit." Vide Cassiodor. lib. 8. Epist. 13. & Ioan. Ioston. in lib. de naturae constan. ar tic. 3. ex pag. 57 glos. in l. Gallus, verb. Si filius, D de lib. & posth. ubi adducit illud Prisciani, "Quanto iuniores, tanto perspicatiores," quam illustrat Aurparchus, lib. 2. singul. alleg. cap. 50. }