{ Horat. in arte: "Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse, illepidevè dictum putetur, sed quia nuper," Plin. Iun. lib. 6. Ep 21. "Sum ex ijs, qui miror antiquos, non tamen ita, ut quidam, temporũ nostrorum ingenia despicio. Neque enim quasi lassa & effœta natura, ut nihil iam laudabile pariat." Et lib. 1. Epistol. 16. ibi: "Nec enim debet operibus eius obesse, quod vivit," Sidon. lib. 3. Ep. 8. "Veneror antiquos, non tamen ita, ut coæquevorum meorum virtutes, aut merita postponam," Tacit 3. Annal. "Neque omnia apud priores meliora, sed nostra quoque ætas, multa laudis & artium, imitanda posteris tulit." Vide Cassiodor. lib. 8. Epist. 13. & Ioan. Ioston. in lib. de naturæ constan. ar tic. 3. ex pag. 57 glos. in l. Gallus, verb. Si filius, D de lib. & posth. ubi adducit illud Prisciani, "Quanto iuniores, tanto perspicatiores," quam illustrat Aurparchus, lib. 2. singul. alleg. cap. 50. }