COnstituta iustitiæ definitione subsequitur vt eius substātiam atq; innatas qualitates singulatim exploremus: idq́; examinādo singulas definitionis particulas. Quæritur ergò circa eius vltimam differentiam, quæ est ius suum vnicuiq; tribuere, vtrùm iustitia propriè sit ad alterum. Et ar{ Primum argumentum à parte negatiua. Argumen 2. }guitur à parte negatiua, ex illo Apostoli ad Romañ. 3. Iustitia Dei est per fidem Iësu Christi: fides nanq; non dicitur per comparationem vnius ad alterum. ¶ Secundò, iustitia Dei est æterna: & tamen ab æterno non habuit à se alium ad quem eadem referretur: ergò iustitia non est ad alterum. ¶ Tertiò, of{ Argumen. 3. }ficia iustitiæ etiam si ad alterum sint, moderamine nihilo minùs egent & rectificatione in ordine ad agentem: nam auarus ægrè ab se abdicatæs quod habet alienum. Quare vt est Prouerb. n. iustitia simplicis diriget viam eius: ergò iustitia nō solùm circa ea quæ sunt ad alterum, verùm & in moderandis affectionibus ipsius habentis versatur. ¶ In contrarium est Cicero lib. de Offi. inquiens iustitiā{ Cicero. } eam esse rationem, qua societas hominũ inter ipsos & vitæ communitas cōtinetur. Qua porrò descriptione insinuatur ordo ac respectus vnius ad alterum.