CVm articulo proximo definitũ fuerit, iudicium esse actum iustitiæ, inde fit cōsequens iudicare esse licitum. At verò non ideo otiosus est præsens articulus: quippe qui non tam adhibetur ad id demonstrandum, quàm ad enarrandas constituendasq́; cōditiones, quæ ad iudiciũ requisitæ sunt vt sit rectũ. Quapropter cōclusio non tā titulo ad formā respōdet, ꝗ̈ ad æquitatẽ recti iudicij. Cōclusio autẽ est. Vt vnũquodlibet{ Cōclusio responsiua. } iudiciũ rectũ sit, tria exiguntur: nempe vt procedat & ex iudicis autoritate, & ex iustitiæ affectione, & ex prudẽtię rectitudine: quorum quolibet deficiente iudiciũ erit vitiosum, ac subinde illicitũ. Probatur cōclusio. Iudiciũ,{ Probatio cōclusionis. } vt dictum est, eatenùs est rectum ac perinde licitum, quatenùs actus est iustitiæ: ad hoc autem vt sit actus iustitiæ, tria hæc commemorata requiruntur: ergo eadem omninò sunt ad rectum iudicium necessaria. Probatur posterior præmissa. Propria enim iustitiæ vis est coactiua: cogere autem nemo potest alterum nisi illi sit subditus. Quod naturalium exemplo constat. Agens nanq; passum non vincit nisi sit sibi intra suæ actiuitatis periodum subiectũ: requiritur ergo principis iudicisq́ue autoritas. Vnde Paulus ad Roman. 14. Tu quis es qui iudicas alienum seruum? domino suo stat aut cadit. Atque adeò cùm sit vniuersalis omniũ Dominus, nemo inter mortales legitimus est iudex, nisi qui ab ipso iudicandi autoritatem receperit. Quocircà ad Roman. 13. Non est, in{ Paulus. }quit, potestas nisi à Deo: &, qui potestati resistit, ordinationi Dei resistit. Et infrà quẽcunq; iudicem ait esse Dei ministrum, vindicem in iram ei qui malè agit. Quomodò autem hæc potestas à Deo in homines per legem naturæ deriuetur, Libro proximo sub titulo De dominio elucidabitur. Secũdum, vt proximè dicebamus, quod ad rectitudinẽ iudicij requiritur est vt proficiscatur ab affectione & inclinatione iustitiæ: quod nulla alia indiget probatione, quàm quòd iudicium est proprius huius virtutis actus, tanquàm animum ad iustum afficientis. Quocircà si quis iudicũ iuri alterius partis quidpiam adimat, quod alteri tribuat, substantiam iustitiæ subuertit. Tertiũ autem quod iudicij rectitudo postulat, est officium prudentiæ: cuius munus est, iudicium proferre. Quapropter qui ius dicit, iustũq́ue inter litigantes constituit, non tamen quando, vbi, & quomodò secundùm leges oportet, hac parte demolitur iustitiæ virtutẽ. Vnde iudicium, cui autoritas deest præsidentis, dicitur vsurpatũ: cui autem iustitiæ substantia, nuncupatur iniquum: sed quod fit absque prudentia, si absit iuris ordo censetur suspectũ: si verò ex leuitate & absque legitimis probationibus proferatur, est temerarium. ¶ Cir{ Documentũ }ca harum autem conditiones singulas hoc primùm animaduertito ꝙ singularum defectus genere suo facit mortale peccatum: Iudex inquam qui vel nullam habens autoritatem vel alienam vsurpans, eum iudicat qui sibi non subditur, lethaliter peccat: vt si iudex sæcularis in clericorum causas se inferat: etiam si à iure excommunicatus non esset, ipso facto mortali culpa commacularetur, perinde ac si priuata esset persona: Imò & eò grauiùs, quòd obtentu publicæ autoritatis id facit: Et si clericum bonis suis priuaret, verè esset latro: et si occideret, verè homicida. ¶ Secunda etiam{ Aliud aduertendum. } conditio est oculatè perpendenda. Assertum enim illud quòd iudicium debet ex affectione & inclinatione iustitiæ procedere, amphibolum est, trinumq́ue potest exhibere sensum. Primus est vt non fiat contra iustitiam. Atque hic est legitimus: vt scilicet vnicuique syncerè tribuatur quod suũ est. Cuius idcircò defectus reddit iudicium iniquum. Secundus est vt iudicium procedat ex affectu iustitiæ. Atqui huius defectus nunquàm est peccatum mortale. Enimuerò si iudex iustam ferat sententiam, licèt hoc non faciat ex habitu vel amore iustitiæ, quia improbus homo est, non peccat mortaliter, sed esset veniale delictum.