ARTICVLVS. I. Vtrùm particularis Iustitia rectè in distributiuam & commutatiuam diuidatur. POSTQVAM DE Iustitia in genere, deq́; suo cōtrario, iniustitia, atque de eius annexis, iure scilicet & iudicio, quantum res postulabat, dissertũ est: superest vt ad illam eius celeberrimam diuisionẽ descendamus, qua in distributiuam & commutatiuam dispartitur. Est ergò quæstio ordine quinta huius libri, vtrùm particularis iustitia rectè in distributiuam & commutatiuam diuidatur. Quæstio hæc autem quatuor articulis absoluetur. Quorũ primus diuisionis rationem doceat: secundus, vtriusq́; medium: tertius, materiæ diuersitatem: quartusq́; tandem formam. A parte ergò negati{ Primum argumentum. }ua quæstionis arguitur primò. Cùm tres sint rei publicæ ordines: nempè totius ad partes, partium ad totum, & partium inter se, pulchriùs atq; ad artem propiùs fieret ex æquo trimembris diuisio: nimirũ in legalem, quæ primum instituit ordinem: & distributiuā, quæ ad secundum spectat: & commutatiuā, quæ circa tertium versatur: ineptè ergo fit bimembris. ¶ Secundò arguitur. Si vlla esset{ Argumen. 2. } huius diuisionis ratio, ea vel inde oriretur ꝙ habẽt distincta subiecta: nempè quòd distributiua est in principe, cui incumbit bona publica distribuere: cōmutatiua verò in subditis, quorum pax & tranquillitas hac ratione cōtinetur quòd quisq; ius suum alijs seruat: hoc nanq; discrimen prima fronte videtur hæc diuisio insinuare: at verò quęcunq; iustitiæ species tam in subditis est quàm in principe, in hoc nimirum ad gubernandum, atq; in illis vt gubernentur, vt quæst. 1. de legali dictum est: nam commutatiua eadem ratione est in omnibus: ergò ex hac differentia non potest sumi diuisionis ratio. Quòd si dicas differentiam inde sumi, quòd distributiua iustitia pensatur in ordine ad plurimos, quibus facienda est distributio: cōmutatiua verò est vnius ad alterum: contrà facit, ꝙ vnum & multa speciẽ non mutant. Eiusdem quippè speciei est vnus homo cum duobus atque cum tribus. ¶ Deinde arguitur tertiò quòd{ Argumen. 3. } diuisio manca sit. Iustitia enim vindicatiua neq; sub distributiua neq; sub cōmutatiua comprehendi videtur: nam si respondeas cōtineri sub distributiua eò ꝙ princeps, vt præmia probis, sic & supplicia reprobis decernit, in contrarium est: tum ꝙ & persona particularis potest licitè vindictam petere, tum etiam ꝙ vindicta debet fieri ad æqualitatem delicti, quod officium est commutatiuę iustitię. Quòd si hac ratione victus pertinere dixeris ad commutatiuam, reclamare hæc ratio videtur ꝙ soli principi incumbit pœnas exigere pro culpis, quod specimẽ gerit distributiuæ iustitiæ. ¶ In contrarium est autoritas Philosophi. 5. Ethico. distinguentis duas iusti{ Aristot. }tię species, quarum altera est distributionũ directiua, altera verò commutationum. QVO respōsio quæstionis lucidior fiat, à terminorum expositione proficiscamur. Cùm iustitia in genere, autore Aristotele. 5. Ethi. sit virtus qua quisq́; iustus dicitur, fit vt iuxta nomina sua, iustitia distributiua dicatur particularis iustitia, qua homo in bonorum cōmunium distributione iustus fit. Commutatiua verò sit illa itidem particularis, qua quisq́; in cōmutationibus iustus est. His facilè intellectis tali respondetur affirmatiua conclusione. Iustitia particularis suapte{ Conclusio responsiua. } natura in hæc duo dissecatur membra, specie differentia, quæ sunt commutatiua & distributiua. Conclusio est Arist. 5. Ethi. cap. 2.{ Aristot. } cuius ideo authoritate fulcitur. Probatur nihilo minùs & ratione. Distinctio habituum,{ Probatio cōclusionis. } si specifica sit, ab obiectorum natura deriuatur: nam habitus distinguuntur per actus, & actus per obiecta: est autem in republica, in qua iustitia æquitatem constituit, duplex ordo, idemq́; particularis ac diuersus: videlicet totîus ad partes, & partium inter se: ergò per illos duos ordines duæ etiam species iustitiæ discernuntur. Illa autẽ quæ est totîus ad partes, puta quæ communia bona ciuibus bene dispensat, nominatur distributiua: altera verò quæ æquitatem seruat inter partes, nuncupatur cōmutatiua: sunt ergò duæ distinctæ species. At licèt conclusio hæc non solùm S. Thomæ, verùm & Aristotelis sit plana confessio, non desunt Aristotelis interpretes qui{ Buridani sententia. } contrarium opinentur. Buridanus enim in eundem locum. 5. Ethic. q. 7. non arbitratur virtutes has specie distare. Neq; vllo prorsus argumento vtitur præterꝗ̈ quòd rationes, inquit, partis contrariæ non sunt satis validæ. Hæc autem argutio nullum philosophum hominem contra Aristotelem mouere deberet, nisi validioribus ipse niteretur. Præterꝗ̈ ꝙ ratio hæc facta abundè rem monstrat in philosophia morali, à qua nō est expetenda mathematica demōstratio, vt statim in principio Ethico. Arist. docuit. ¶ Arguitur autẽ{ Secunda ratio in Buridanum. } secundò ad eandem conclusionem. Iustitiæ munus est debitum vnicuiq; reddere: est autem diuersa ratio debiti in distributiua iustitia ab illa quæ est in cōmutatiua: ergò virtutes ipsæ specie differũt. Minor patet. Dupliciter res aliqua dicitur hominis. Vno modo simpliciter, quia propria eius possessio: altero verò secundùm quid, vt aiunt: quia scilicet non est sua propria, nisi quatenus est totius, cuius homo est pars. Etenim quę sunt totîus, quodammodò sunt partium. Et ex his nascitur diuersa ratio debiti: alia quippe ratio est, quia res propria erat creditoris: alia verò, quia erat totîus reipublicæ. Igitur cùm commutatiua iustitia circa debitũ posterioris generis versetur: distributiua verò circa prius, fit consequens esse virtutes diuersas. ¶ Et ex{ Tertia ratio ad idem. } hoc secundo argumento informatur tertiũ. Illic opùs est distincta virtute specie, vbi operādi difficultas est etiam specie distincta: sed experimur alium esse gradũ difficultatis in effundendis bonis communibus, quæ princeps habet in sua potestate, neq; vnquā fuerunt ciuium, ꝗ̈ sit in refundendis illis quæ ab alijs recepimus: ergò distinctè exiguntur virtutes. Minor patet: nam quòd quisq́; reddat quod ab alio accepit, ratio hæc protinus & inclinatio naturalis deprecatur: Non erat tuum, sed alter tibi dedit, pessimus esses si nō redderes. Attamen quando princeps aut cōmunium dispensatores penes se habent illa bona, ęgerrimè adduci possunt vt distribuāt si sibi vsurpare possunt. Hoc porrò nos longa experientia edocet in principibus & in præfectis. Et confirmatur hæc ratio autorita{ ōfirmatio. Aristot. }te Aristotelis. 2. Polit. dicentis, homines propensiùs affici ad bona propria quàm ad cōmunia. Altera ergò virtus est distributiua, & altera commutatiua. AD argumentum ergò primũ ante quæstionẽ{ Ad primum argumentũ . } sic respōdetur. Diuisiones vt exactè fiāt debere fieri in paucissima membra, atq; adeò interse opposita. Obidq́; cùm obiectum iustitiæ sit bonũ, idq́; primò diuidatur in cōmune & particulare, fit vt iustitia primùm omniũ diuidatur ab Aristotele in legalem, quæ est vniuersalis, & particularẽ: vt iustitia legalis sit illa quæ respicit ordinem partium ad totum, ordinando ciues in cōmune bonum: particularis verò quæ versatur circa particularia bona. Et hæc est quę subsecatur in distributiuā & commutatiuam. Sed nun{ Scrupulus. }quid distributiua iustitia nō versatur etiā circa cōmune bonum? Respondetur, quòd etsi{ Solutio. } circa illud versetur, tamẽ nō habet illud pro obiecto vt legalis, quę illud curat augere. Sed materia distributiuæ est, illa bona distribuere ac diffundere inter particulares ciues: & quia habitꝰ denominatur à termino ad quẽ, sicut calefactio à calore qui gignitur, nō à frigore quod abijcitur, ideo distributiua iustitia est particularis: vtpote quæ cōmunia bona facit particularia: legalis nanq; particularia ordinat in cōmune. Atqui veluti legalis iustitia non solùm in principe est ad regendũ, verùm & in subditis ad obtemperandũ: sic & distributiua est etiā in ciuibus, vt citra responsationem sint contenti. Præterꝗ̈ ꝙ potest & priuato cuipiam, puta patrifamiliâs alicuius amplæ familię vsu venire, vt ipse etiā inter suos distribuat bona sua. ¶ Ad secun{ Ad secundũ argumentũ . }dum autem quo indagabatur differentiæ radix inter has species, per hæc quæ dicta sunt satis responsum est. Haud enim differentia hęc colligitur vel ex parte subiecti, vel ex parte numeri: sed illam præscrutamur, tum ex ordine diuerso, vt dictum est, tum ex diuersa ratione debiti: quia commutatiua reddit id quod est simpliciter debitum: distributiua verò id quod est quodammodò debitum. ¶ Ad tertium argumentum respondetur, bi{ Ad tertium argumentũ . }fariàm contemplari posse iustitiam vindicatiuam: vno videlicet modo quatenus ad publicam iustitiam pertinet, quæ ciues ordinat in bonum cōmune. Et hac ratione actus est à cōmutatiua iustitia elicitus: imperatus autẽ à iustitia legali, quæ est in principe, eiusq́; ministris. Iudex enim nō tantùm accusante reo, verùm ex proprio (vt aiunt) officio ob tranquillitatem rei publicæ crimina vlciscitur. Aio autem esse hoc munus iustitiæ commutatiuæ, proptereà ꝙ nulla fit ibi bonorũ distributio: nec propriè malorũ: quia mala nō sunt deposita vt distribuantur: sed fit vindicatio ad æqualitatem sceleris infligendo supplicium: quæ quidem forma est commutatiuæ iustitiæ, vt confestim videbimus: licèt hanc habeat imaginem distributiuæ, quòd nequiores acriùs puniuntur. Imperatur autẽ à iustitia legali, cuius est per leges & beneficiorum collationem, pœnarumq́; inflictionem rempublicam administrare, & particularibus virtutibus in hunc finem imperando vti. Si autem vindicatio cōsideretur respectu particularis personæ ad tollendum eius nocumentũ qualiter vindicatiua non solùm est in principe, sed & in particulari ciue iniuria affecto, cui licitum est more & ordine vindictam petere: nō vt malum pro malo reddat, sed vt repensatio sibi fiat, quanꝗ̈ illam, nisi per publicā potestatem exequi nequeat: tũc vindicatio nō est iustitię actus, sed specialis ꝑ se virtutis, quæ ad cōmutatiuā iustitiā reducitur. Doctrina est S. Th. 2. 2. q. 108. ar. 2. ¶ Sed interrogas, cur vindicatiua ob cōmune bonũ, cōmutatiua est iustitia, siue in principe siue in ciue: illa autẽ vindicatio quę ad bonũ particularis personæ refert̃, sit specialis virtus. Respōdetur. Quòd respublica per vltionẽ æqualẽ crimini, & reddit malefactori quodāmodò æquale, & suũ recuperat honorẽ, quę vera est iustitiæ cōmutatio. Quādo verò persona particularis vindicatur, nihil pro amisso honore vel fama recipit: sed alter patitur sicuti & ipse fuerat perpessus: ideoq́; nō attingit metas iustitię cōmutatiuę: sicuti attingit cũ virtute restitutionis resarcitur eius honor, vel eius loco rependitur vel alius fauor vel pecunia. Vnde S. Tho. cōparat hāc virtutẽ alteri speciali virtuti gratiarũ actionis pro beneficio suscepto. Illa nāq; neq; simpliciter liberalitas est, quia aliqua illic subest imago debiti: neq; verò simpliciter iustitia, quia nō est debitũ legale, sed morale: obidq́; est virtus specialis quæ iustitiæ adhæret. ¶ Est hîc demũ principibus adnotandũ circa distributiuā iustitiā, ꝙ cùm sit virtus inter duo extrema, vtrinq; coarctatur. Quare neq; tantā sinit bonorũ effusionẽ, vt publicũ ærariũ, q ꝗ̈ maximè necessariũ est, exhauriat̃: neq; verò ꝑmittit principẽ ea esse parcitate in bonis distribuendis, vt nullā habeat apud ciues gratiā, quibus necesse est sæpissimè indigere. At verò hoc cũ primis cauẽdum vbiq; esset, nè publica tributa & vectigalia quę in publicos vsus stata sunt & populo decreta, abalienarentur. Inde nāq; tum respublica grauiter periclitatur, tum etiā & miser populus molestissimè aggrauatur & premitur: quippè cùm illud in causa sit, vt tributa in dies auctiora exigantur. Sed hoc in fine quæstionis sequentis latiùs.