¶ Subtexitur deinde huic octaua cōclusio.{ Octaua conclusio. } Ad hoc vt secundùm exterum ius fori canonica solidaq́; sit habenda ac valida electio, satis est eligere dignum. Conclusionem hanc confirmant Canones tertio argumento ante quæstionem adducti: eorum autem rationem S. Thom̃. & Doctores hanc reddunt, ꝙ aliâs vnaquælibet electio calumniam pateretur: haud enim tali foro facilè expendi possunt librariq́; meritorum momenta, vt constet quis est optimus. Vnde dũ Rex aut quiuis alius iure patronatus eum eligit dignum cui iura non refragantur, nequit vel Papa, vel inferior Prælatus electionem in fauorem dignioris perimere. Addiderim hîc, ꝙ qui dignum elegerit, nō tenebitur ad restitutionẽ nec digniori, nec ecclesiæ: vt lib. sequenti sub titul. De restitutione, videbimus. ¶ Nona{ Nona conclusio. } conclusio. Quo ad culpam, in foro conscientiæ & poli præceptum est eligere digniorẽ. Et primùm nè quis existimet solîus esse opinionem S. Tho. qui eam incunctanter, velu{ S. Thomas. }ti rem constitutissimā adstruit. 2. 2. q. 63. ar. 2. & in quotlib. q. 6. &. 8. quem sui sequuntur. Fuit quoq; Alexan. de Hales. 2. p. q. 136. mem{ Alexander Halen. Nicolaus Lyranus. Henricus. Adrianus. Archidiaco. Maioris. Hugo patronus cōtrariæ opinionis. }bro. 2. & Nicolai de Lyra, Ioan. 21. Neq; verò Mendicātiũ vtriusq; ordinis, verùm & Hẽri. & Godof. in suis quodlib. Fuitq́; Hadrian. posteà Papæ in materia de restitu. & ex Doctorib. iuris Can. Arch. & aliorũ. Hos deniq; Maioris postmodùm in. 4. distin. 24. q. 8. & 9. sequitur. Patroni autem contrariæ sentẽtiæ, si tamen contrariam tueantur, sunt Hugo & Apparatꝰ super cap. licèt ergo. 8. q. 1. & cap. Monasterium. 16. q. 7. quibus, referente Adriano, accessit Ioānes Andreas. Dixerim{ Ioan. Andr. } si cōtrariam tueant̃: quia illi forsan id duntaxat cōtendunt, ꝙ in foro exteriori non sit electio refellenda: nam de foro interiori nihil decernere debuissent. Quòd si sententia diui Tho. vera est, per nullā potest desuetudinem vel cōtrariā consuetudinẽ abrogari. Est em̃ de iure diuino: cōtra q vsq; adeò nullo tẽpore p̃scribit̃, vt quo lōgior fuerit eius abusus, eo fiat delictũ grauiꝰ. Neq; in his satis est autores numero æstimare, aut dicere, hoc tenent Canonistæ, hoc verò Theologi: sed auscultādæ sunt sacrorũ autoritates, rationesq́; examinādę. ¶ Arguitur enim primò ex iu{ Prima ratio in gratiā primæ opinionis. }re naturæ. Ecclesiastica beneficia (vt secũda cōclusione asserebamꝰ) ex bonis cōmunibꝰ populi, veluti stipẽdia instituta sunt, & ecclesiæ ministris proposita: ex hac ergo parte cōtra iustitiā cōmutatiuā fidẽ populo & ecclesiæ frangit qui nō optimũ ei ministrũ absq; fraude & dolo prouidet. Mox peccat̃ & contra iustitiā distributiuā: eadẽ enim virtꝰ quæ iubet seruare in præmijs proportionẽ quæ est in meritis, subinde admonet vt optimꝰ ꝗ rationabili diligẽtia inueniri potest, cæteris præferatur. ¶ Deinde accedit tertiò ꝙ Anti{ Secunda. }stites tenẽtur beneficia gratis cōferre: qui autẽ meliori posthabito cōfert minùs digno, ille certè alia causa mouetur humana: alioqui illud non faceret: atq; adeò neque dat gratis: neq; ab acceptione personarũ manet incolumis. ¶ Ad hæc qui ex duobꝰ sacerdotijs pinguiꝰ{ Tertia. } cōfert sacerdoti minùs digno, manifestè iustitiā distributiuā acceptione personarum præuaricat̃: nā id patrare nō posset nisi respiciendo personam, puta qualitatem extra causam: ergo eâdem labe contaminaretur, qui vnicum beneficium minùs idoneo adiudicaret. ¶ Prætereà horum collatores munerũ,{ Quarta. } dispensatores sunt, vti ait Paulus. 1. ad Corin. 4. ministeriorũ Dei: in quibus, vt ini{ Paulus. }bi subiũgit, fides syncera requiritur secũdũ verbũ Dominicũ citatũ: Quis putas est fidelis dispẽsator & prudẽs? principis autẽ œconomus & dispensator qui quos posset optimos seruos eodẽ stipendio non ascisceret in seruitiũ domini, reus profectò esset aut defractę fidei, aut neglectæ prudẽtiæ. ¶ At verò ius diuinũ est quod huic cōclusioni firmiorem adstruit fidem. Atq; in primis exemplũ Christi, Ioā. 21. in electione Petri q abũdè rem patefacit. Ille quippe qui nemini iniuriam irrogare potuit, nempe qui non merus dispensator, sed dominus rerum erat, non alium selegit qui suus sibi vicarius succederet, ꝗ̈ omnium tũc temporis Apostolorum optimũ. Neq; verò satis duxit eum instituere quem ipse nouerat esse præstantissimum, sed id priùs voluit vt omnibus innotesceret. Hac enim, vt arbitror, tantùm de causa ter publicè Petrum rogauit an se plus cæteris diligeret (qui numerus iudicialibus monitionibus solennis est) vt cunctis liquidum fieret, iure & ordine optimum eligere: doceretq́ue perinde eos vt eandem legem in similibus electionibus sanctissimè custodirent. ¶ Quapropter absque vlla cunctatione asserere soleo illo tunc tẽporis articulo quo Petrus electus est in Christi vicarium: omniũ fuisse Apostolorum optimum: neq; tutum arbitror hoc denegare. Liquet enim solam Dei Charitatem, esse normam per quam iudicare licet bonitatis gradus apud Deum: prætereà neq; hoc negari licet, quin eo gradu quo quis diligit Deum, diligitur ab illo. Si ergo Petrus Christum plus tunc cæteris Apostolis amabat, plus & ab ipso amabatur: atque adeò optimus erat. Quòd enim præ cæteris tunc Christum diligeret, ambigi nequit: quoniam Christi interrogatio nō oriebat̃ ex dubio, ꝗppe quo ipse nō tenebatur: sed erat velut assertio. Et quanuis Petrꝰ ad comparationem respondere citra temeritatem non valuit, eò quòd neque suorum erat, neq; alienorum meritorum pōderator: tamen suum responsum, Tu scis quia amo te, Christus pro comparatiuo iuxta suam ipsius interrogationem accepit: & ideo à tertio responso continuò subiunxit, Pasce agnos meos. Dico stetisse optimum tunc simpliciter: quia nihil obstat quo minùs Ioannes indulgentiùs diligeretur, alioq́; fortè tẽpore fuisset melior: nam de intemerata Virgine hæsitare nefas esset, longè meritis cunctos antecessisse Apostolos. ¶ Secundo lo{ Secundus locus ad idem. }co accedit & apostolicum testimoniũ. 1. ad Timo. 3. Qui episcopatum desiderat, bonũ opus desiderat: hoc est sibi consultè videat, quantum sibi oneris imponat: quia omniũ est optimũ munerum quæ in ecclesia sunt: atque adeò gubernatu difficilimum. Vnde subdit, Oportet enim Episcopũ irreprehẽsibilẽ esse, &c. Vbi tā amplā tāq́; diuitẽ virtutũ supellectilẽ ab Ep̃o desiderat, vt licèt nullā faciat cōparationẽ, vix illę possint, nisi in eo qui præstantissimus est, aceruari. Quapropter inferiùs cap. 5. eũdẽ admonet discipulũ vt nemini citò manus imponat. Vbi porrò docet quantum debeat examinis præcedere antequàm huiusmodi sacerdotia distribuantur: vtpote quæ illam finalis iudicij imitari pro humana fragilitate deberet, vbi æquissima meritorũ trutina vnicuiq; remetiendũ est. ¶ Accedit tertio loco Ius canonicũ sanctorumq́; decreta. Est in primis Hieronymꝰ super Leuit. cap. 8. qui refertur. 8. q. 1. cap. li{ Hieronymꝰ. }cet ergo. Refert nanq; illic Leuitica historia quòd quando Aaron iussu Dei in sacerdotẽ vnctus fuit, congregata fuit omnis turba ante fores tabernaculi. Super quibus verbis ait Hieronymꝰ ꝙ licèt Dominus de constituendo principe præcepisset, singularemq́; elegisset, tamen conuocatur etiam Synagôga: requiritur ergo, inquit, in ordinando sacerdote etiam populi præsentia: vt sciāt omnes & certi sint ꝙ qui præstantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium: & hoc attestante populo: secundùm illud Pauli, Oportet autem illum & testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. Hæc Hieronymus. Et est allusio ad exẽplũ Christi qui in præsentia Apostolorum testimonium tulit excellentiæ Petri. Hac tamen non obstante verborum inculcatione Hieronymi, temperat illic eius sententiam, imò denegat Hugo, dicẽs satis esse eligere dignũ. Cui Apparatus adhærescit. Veruntamen nisi intelligant in foro duntaxat exteriori, nō sunt contra textum audiendi. Sunt & verba acerbissima Augustini super verbo Iacobi citato, dicentis, Non est putandum leue esse{ Augustinus. } peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini gloriæ. Quis enim ferat eligi diuitem ad sedẽ honoris gloriæ ecclesiæ, contempto paupere instructiore & sanctiore? Ausculta verbũ, ad sedem honoris gloriæ ecclesiæ. Consentit & Leo Papa, can. Metropolitano. dist. 63. vbi docet ꝙ sit eligendus o{ Leo Papa. Chrysost. }ptimus. Sed est Chrysost. sententia lib. 2. de sacerdotio, quàm maximè meditanda. Admonet enim de suo nomine ecclesiasticos pastores, ꝙ tanto debẽt meritorum interuallo antestare gregi, quanta præstat excellentia pecori pastor. In cuius sententia Bernar. De consideratione ad Euge. ꝑmulta, eadẽq́;{ Bernardus. } peregregia congerit. His vnicum illustreq́; adiungitur capitulum, extrà, vt ecclesiastica benef. sine dis. conf. vbi in reprehensionem Episcopi apponitur ꝙ non ex affectu carnali, sed stricto iudicio debuit ecclesiastica beneficia in persona magis idonea dispensare. Atqui in pragma. concil. Basilieñ. habetur{ Conciliũ Basilien. } hæc forma iuramenti eligentium. Ego. N. iuro & promitto omnipotenti Deo & sancto, cuius nomini dedicata est hæc ecclesia, eum eligere quem credam esse in spiritualibus & temporalibus meliorem. Neq; tantùm Canonicum, verùm & Ius Imperatorium idem sanctissimè admonet, vt est videre in Authẽ. de monachis. §. ordinationem. Iubet quippe eum Imperator qui priùs optimus inter monachos apparuerit, pręfici in pastorẽ. Quòd si monachus optimus est præficiendus, profectò multò est sanctiùs eadem regula in episcopis obseruanda: vt quorũ ordo sit instituto monachorũ excellentior. Atqui argumenta hæc si in primordijs etiā ecclesiæ, & quando illustribus pollebat personis vim suam tenebant, quāto nunc maiorẽ, quādo illa laboramus personarũ inopia, vt vix optio permittat̃: imò citra dignissimũ vix possit reperiri dignus. Tẽpore August. Ambr. Marti. Nicolai, atq; id genus mortalium, nō esset immane scelus non perquirere digniorem: modò autem vt digno conferas, dignissimum debes inquirere: adeò omnia iacent. ¶ Et quando eorũ quæ facta sunt argumen{ Postrema ratio. }ta nullum existeret, hoc rem ineluctabiliter conuincit, quòd postquàm in dispẽsatione beneficiorum non habetur exacta meritorum ratio, nemo est qui literarum studia sequatur, nemo qui alijs imbuatur moribus, quàm qui ad Curiā fuerint aptiores. Vnde quanta detrimenta ecclesiæ Christi eius sanguine fundatæ succreuerint, & hæresum pestes & animarum neglectus apertissimè testantur. ¶ At verò antequàm decimam cōclusionem statuamus, operępretium est nōnulla dubiola quæ hinc emergunt diluere. In primis non cōtendimus in has angustias{ Prima limitatio cōclu. } timoratos animos conijcere, vt quando munus ad quod persona eligitur exigui momẽti est, censeatur peccatum mortale digniorẽ prætermittere. Mox neq; est tale peccatum timendum etiam in rebus maioris momenti quando meritorum excessus non est tantus, vt videatur ad rem multùm referre: quoniam & furari exiguam monetam non est peccatũ mortale: neq; nos Deus cogit tam anxiè personas explorare, sed secũdùm prudentiam pro rei qualitate & conditione.