¶ Hîc in primis notandum est,
conclusionẽconclusionem
secundam quæ princeps huius quæstionis
existit, in corde esse iuris naturalis. Vnde distin. 1. can. ius naturale. inter alia eiusdem iuris ponitur, violentiæ per vim repulsio.
Idq́;Idque
patet. ff. de vi & vi arm. l. 1. Et. ff. de iust. & iure. l. vt vim. ait Florent. Iure hoc euenit vt
quod
quisq;quisque ob tutelam corporis sui fecerit,
iure fecisse existimetur. &. l. iniuriarum. ff. de
iniur. Iuris exequutio
nōnon habet æ: cùm
quisq;quisque ergò habeat ius se defendendi, nemini
tunc iniuriam facit. In summa, cap. significasti. 2. de homicid. & cap. si verò. 1. de sententia
excomm. Vim, inquit, vi repellere, leges
omniaq́;omniaque iura permittunt. Et. ff. ad. l. Aqui. l.
sed etsi. expressè habetur
ꝙquod qui alium ferro
se petentem occiderit, non videtur iniuria occidisse. Adeò enim naturale est
cuiq;cuique rei existere, vt in id quod sibi noceat statim insultet. ¶ Exigit autem istarum conclusionum
declaratio vt à tertia inchoëtur.
DubiũDubium nāq;namque
statim existit, quidnam sibi D. Tho. voluerit vbi ait, nemini licêre hominem ex intentione occidere vt seipsum defendat. Videtur
nanq;nanque negare illud medium esse
licitũlicitum,
atq;atque
adeò sibiipsi contradicere. Nam si intelligit
quando illud non est necessarium, iam id docuerat in prima,
atq;atque adeò repetitione vtitur
inutili. Si verò quando est necessarium, contrarium dixerat in secunda. ¶ Huius solutio apud Caiet. nisi ampliùs explicetur, me
taphysicam obscuritatem præfert. Ait enim
licêre
cuiq;cuique vt se defendat, hostem occidere:
non quidem vt occisio illa eligatur
tanquātanquam
medium, sicuti medicus ex intentione pharmacum porrigit ad
cōsequendamconsequendam salutem.
Et hoc est quod asseritur in tertia conclusione. Sed vt sit defensionis effectus: quemadmodùm debilitas infirmi
nōnon est in intentione medici, sed est curationis effectus qui pręter intentionem sequitur. ¶ Hac autem re
Impugnatur CaietañCaietan.
gula nisi acutè legatur, multi decipientur.
Arguitur enim contrà: licitum est inuaso,
dum videt aliter inuadentis manus euadere
non posse, directo spiculo iugulum eius ex
intentione petere, vt illum priùs consternat:
ergò regula falsa. Patet antecedens. Docet
nanq;nanque Arist. 6. Ethico. ad efficacem volunta
tem finis perinde sequi electionem medij,
quod iudicatur necessarium,
atq;atque in speculabilibus sequitur expræmissis conclusio: potest autem ille iure velle illum finem, quem
rectè iudicat aliter assequi non posse: ergò &
illud eligere medium. Inuenias aliquos
etiāetiam
ex nostris hæc omnia negantes antequàm
concedant licêre in conflictu illi qui inuaditur eligere alterius mortem. Sed profectò si
licita est defensio, & iudicatur illud necessarium, nescio cur
nōnon liceat in hostis iugulum
rectà dirigere ensem. Quin verò qui videt hostem in se rectà euaginato gladio tendere, &
timet consertis manibus defendere se non
posse, potest sagitta eminùs iacta, vel globulo
illũillum solo sternere. Hæc enim est defensio
cũcum moderamine inculpatæ tutelæ. Mens er
gò S. Tho. clara est, & planè physica: censet
enim tunc duntaxat homicidium ex intentione fieri propter
defensionẽdefensionem, quando quis
alterum aggreditur ipsum præueniens: vel
ad vindicandam pręteritam iniuriam: vel ad
cauendam
futurāfuturam. Et ideo optimè ait in tertia conclusione id tantùm licêre publicæ potestati, vel per bellum respectu
exterorũexterorum hostium, vel per executionem iustitiæ respectu
pestilentium ciuium, per quorum punitionem respublica sese defendit. Atqui hoc propriè censetur, medium eligere ad
illũillum finem:
quod quidem priuatæ personæ non licet. At
verò
quādoquando quis inuaditur, tunc
quomodocunq;quomodocunque inuasorem occidat inculpata tutela:
puta quia videt aliter non posse eius manus
euadere, etiamsi directè sagitta aut alio iaculo iugulum aut cor petat, censetur id
nōnon intendere, sed solùm suî defensam. Et hoc sensu bene potest teneri quòd illa occisio
nōnon est
medium, sed
cōseruationisconseruationis effectus. Tametsi
cōsuetoconsueto sermone rectè etiam appellatur medium,
eodemq́;eodemque nomine vtitur Diuus Thomas in prima & secunda conclusione. ¶ At
verò de tutelæ moderamine quidnam requiratur vt sit inculpata, dubitari etiam potest.
Nam sunt qui aiunt illum qui inuaditur debere summum adhibere iudicium, an possit
aliter quàm per illatam mortem se defendere: nempè vel fugiendo, vel pacem deprecando, vel leuiter hostem cædendo, antequàm ei liceat illum transfigere. At verò licèt ita sit quòd haberi debet horum ratio si
commodè potest: tamen quòd in conflictu
agonizantem tanto negotio obligemus, nulla iubet ratio: tum quòd melior est condi|
tio illius qui inuaditur,
postquāpostquam alter illi offert iniuriam: tum etiam quòd illo temporis
articulo metus non sinit iudicium liberum.
De fuga autem pòst dicemus. Hoc dixerim
quantum ad forum conscientiæ: De foro
enim iudiciali iuris prudentes iudices sunto.
¶ Existit autem nihilo minùs argumentum
permolestum, quippè quod rem valde facit
ambiguam. Apparet inquam licêre priuatæ personæ hostem occidere,
idq́;idque tanꝗ̈tanquam medium eligendo: nempè ipsum præueniendo
& aggrediendo: quod in tertia conclusione
negatum est. Faciamus enim eum qui per
inimicitias diuexatur, occlusum esse in aliquo opidulo vnde nullatenùs effugere potest, vel in eisdem ædibus vbi est hostis: qui
& certissimus
absq;absque vllo dubio est eundem
hostem eum decreuisse occidere: sed expectare horam, vel socios vel aliam iam iam instantem
opportunitatẽopportunitatem. Apparet enim eiusmodi
miserũmiserum posse
aliũalium præuenire, &
dũdum securus est,
eũeum opprimere. Vel fac
innoxiāinnoxiam mulierem cum marito eodem lecto iacentem euidenter scire eundem sub ceruicali abdidisse
gladium, quo ipsam dormientem iugulet:
neq;neque patêre miseræ
suffugiũsuffugium aliud: nunquid
non ipsa posset eundem gladium furtim arripere, & fabulam anteuertere? Profectò res
est dubia. Ad quam aliud responderi non
potest, quàm quòd dum actus ille, aggressio
est, nullatenus est licitus. Si tamen est defensio,
nōnon est cur condemnetur. Vtrum autem
eorum sit, non est lege aut scientia definiendum, sed arbitrio prudentis quocunque casu iudicandum. Seruit autem hoc ad pacandas
cōscientiasconscientias post
factũfactum. Haud
tamẽtamen est in
publico hæc licentia
prædicādaprædicanda, nè rude vulgus, quod discernere nescit
quādoquando est aggressio,
quādoquando verò defensio,
eāeam per abusum amplificet. ¶ At verò
cōtracontra secundāsecundam conclusio
nem existit argumentum huiusmodi. Necessarius ordo charitatis exigit, vt modò dicebamus, vitam spiritualem proximi propriæ corporali præferre: quandoquidem
spiritualis non solùm perfectior est, verùm
& finis ipse ad quem temporalis refertur:
quisquis autem priuata authoritate alterum
vi aggreditur, est in peccato mortali, quia id
nemini licet: ergò
alterũalterum idem ordo charitatis stringit vt mori se citiùs permittat, quàm
alterum in infernum obtrudat: atque adeò
neutiquàm licet eum occidere. Argumentum est quod non modò sciolos multos cogit vt eius conclusioni fidem adhibeant, verùm & Gersonem, grauem alioqui autho
rem: qui tract. de Eucharistia eam habet pro
confessa. At verò hoc esset non solùm naturale ius peruertere, verùm & Christi iugum,
quod suaue est & leue, acerbum facere,
atq;atque
importabile. Quænam enim iustitia esset in
lege quæ subditos cogeret, vt vitam quam
mortales tanti æstimant,
cuiuscunq;cuiuscunque temeritati & audaciæ dono darent? Si me tyrannus
ad malum vrgeret, vitam pro virtute deberem ponere: sed tamen quòd
cuicunq;cuicunque volenti me iniquissimè occidere id permittere
cogar, intolerabilis res esset. Imò non solùm
vitam non cogor illi dare, verùm
neq;neque honorem,
neq;neque famam,
neq;neque bona mea. Est, verbi
gratia, impurus homo & peruicax qui iurat
nisi dedero ei pondus auri patraturum sese
graue aliquod scelus, vtrùm proptereà ego
stringar petitionem suam illi concedere? minimè gentium. ¶ Ad argumentum ergò
conceditur ordine charitatis magis esse
diligendādiligendam salutem spiritualem proximi quàm
nostram temporalem. Hæc autem charita
tis lex solùm obligat, vt quoties ad eiusmodi spiritualem salutem mea fuerit temporalis simpliciter necessaria, debeam illam periculo offerre. Exempli gratia. Laborat ciuitas aliqua vel persona ignorantia vincibili,
quam ego solus possum tollere: deberem certè ordine charitatis cum periculo vitæ veritatem detegere. Item si mihi incumbit ex officio. Nam tempore pestis tenetur prælatus,
& tempore belli princeps non deserere populum: quia hoc secundo casu non sola charitas, verùm & iustitia concurrit. Vbi autem
vita mea non est necessaria, sed ipsi sciunt se
malè agere, & possunt cessare, & sua culpa
non cessant: ego non teneor: sed ad perfectionem charitatis
quandoq;quandoque id pertineret.
Et hoc expressè docet sanctus Thomas in lo
co nuperrimè citato, in solutione ad. 3. &. q.
25. eâdem. 22. ar. 8. ait, quòd licèt dilectio inimici in præparatione animi sit necessaria,
quando necessitas occurrerit: tamen extra
talem necessitatem diligere inimicum non
est, nisi de perfectione charitatis. ¶ Ad propositum ergo vt descendamus, qui me vi armata priuatim adoritur, sua culpa id facit:
quare mea vita non est illi necessaria: & ideo
nec teneor illi
succũberesuccumbere. Aliâs occasio porrigeretur nefandis hominibus iustos inuadendi: nempè dum certi essent ab illis non
se esse occidendos. Simili enim audacia Macchabæorum hostes Sabbathis eos adorie|
bantur, arbitrantes tunc eos non posse pugnare. Quare vt legitur. 1. Macchabæo. 2. decreuerunt etiam diebus illis sanctis sese armis defendere. Haud ergò est consequens:
Teneor diligere salutem proximi spiritualem præ mea corporali: ergò teneor illam
extra casum necessitatis plus seruare.
Vnicuiq;Vnicuique nanq;nanque mandata est cura suæ vitæ suorumq́ue bonorum: non autem alienorum,
etiam si pretiosiora sint. Sicuti seruare pater tenetur magis filium suum quàm extraneum longè meliorem. ¶ Hactenus de libertate quam quis habet defendendi se. De
necessitate autem, vtrùm scilicet quisque ad
id teneatur, ab aliquibus dubitatur. Imò
sunt qui id affirmant propter hoc quod à
nobis modò asserebatur. Hoc autem
dubiũdubium
articulo. 6. decisum est: nempè demonstratum, licitum esse vitam ponere pro amico.
Vnde
palāpalam consequitur posse inuasum permittere se occidi, nè occidat. Quin verò
quādoq;quandoque tenetur. Quare tres ordines statuendos
Tres ordines aggressionis.
de hac re arbitror in pręsentiarum. Est enim
vnus quo inuasus teneretur, vt reor, potiùs
mortem perpeti quàm inuasorem interficere,
etiāetiam vbi aggressio iniuriosa esset. Etenim
si aggressor esset rex, vel dux, vel alia persona quæ valde esset reipublicæ necessaria:
inuasus autem esset persona vilis, cuius vita
ad bonum commune nihil referret: profectò crediderim tunc inuasum illum charitate cogi vt lethum potiùs ferat, quàm alteri
inferat. Atqui per alterum extremum contingeret casus vt teneretur inuasus sub pœna peccati mortalis defendere se: vt si viceversa princeps aut quæuis alia persona reipublicæ perquàm commoda ab impuro aliquo & nefario impeteretur: tunc enim proculdubio prodigalitas esset vitæ
nōnon se illum
iniuria
lacessitũlacessitum defendere: etiam dum opùs
esset lacessentem occidere. In reliquis verò
medijs casibus & ius habet inuasus
quisq;quisque
defendendi se: & nihilo minùs ei liberum est
propter charitatem iuri eiusmodi renuntiare. ¶ Quid autem si quis me iniuria laces
seret, non armis, sed vi alia aut fraude? vt si
scirem iudicem decreuisse me per iniquitatem ad mortem adducere, aut testes iniquis
testimonijs: idq́ue mihi esset certissimum,
remq́;remque iam esse in proximo, nunquid non
possem illos occidere sciens me aliter non
posse mortem fugere? Apparet enim idem
ius esse, ac si me gladijs inuaderent. Respon
detur
nequâquānequaquam licere,
neq;neque idem esse iuris: quoniam solùm licitum est vim vi repellere:
vis autem non est nisi in præsenti aggressione. Aliâs (vt suprà diximus) si tu præuenires, tu esses qui aggredereris. Quare
tũctunc alia
tibi iuris remedia exquirenda sunt. Si
autẽautem
prætor aut alij ministri iustitię vellent in me
manus inijcere, constaretq́ue mihi per iniquitatem id facere, liceret mihi profectò
perindè vim vi repellere ac si essent personæ
priuatæ. Secùs tamen si id bona fide & lege
tentarent: nempè quia sunt indicia vel aliqua legitima accusatio. Tunc enim licèt ego
essem innocens, non mihi liceret, quò me
eriperem, ministros vulnerare: vt infrà quæstione. 4. dicturi iterum sumus. ¶ De bonis
autem temporalibus dubium est, vtrùm in
eorum defensam licet etiam latronem occidere. Apparet enim hoc non licêre: quia bona hæc temporalia lubrica
atq;atque adeò necessariò peritura non sunt tanti facienda, vt vita
eorum gratia homo multandus sit. Eò præcipuè quòd omnia hæc in vitæ humanæ subsidium mortalibus collata sunt.
Atq;Atque ad id
facit authoritas Augustini ex. 1. lib. de lib. ar
bi. secundo argumento citata. Quin verò &
illud Exod. 22. quod cap. 1. de homicid. citatur de fure nocturno, adiuncta gl. Augustini
quæ citatur cap. si perfodiens. de homicid.
Glossa enim est, proptereà licêre furem
nocturnũnocturnum in flagranti delicto morte opprimere, non
autẽautem orto iam sole, quod noctu discerni nequit, veneritne ad
furtũfurtum faciendũfaciendum an ad
homicidiũhomicidium, sicuti luce solis
deprehẽdideprehendi potest.
Vbi significat August. solùm metu mortis licere furem occidere, non autem metu amissionis bonorum. Respondetur nihilo minùs
citra dubium licêre furem etiam
diurnũdiurnum in
defensionem bonorum temporalium interficere si aliter illa eripi ab ipso nequeunt. Et
ratio est quòd bona mea, media sunt ad vitæ sustentationem, & status, atque honoris.
Quapropter sicut vita fundamentum est omnium bonorum: ita est & eorum tutrix.
Ad August. autem respondetur, aut
ꝙquod illius
forsan fuit sententiæ
ꝙquod ob solùm bona temporalia non licet furi vitam haurire: vel meliùs
ꝙquod locutus est vti philosophus moralis:
quia vix accidere consueuit quin possint bona eripi à diurno latrone citra eius mortem.
Et quando id fieri posset, certè iniquum esset illum occidere: sic enim habetur. l. furem. ff. ad. l. Corn. de sica. furem nocturnum
si quis occiderit, ita demum impunè feret,
si parcere ei sine suo periculo
nōnon potuit: par|
cere scilicet liberando res suas. &. l. sed & si.
ff. ad. l. Aquil. si quis cùm furem apprehendere posset maluit occidere, iniuriam fecisse
videtur.
Idemq́;Idemque habetur cap. Interfecisti. extrà, de homicid. Vnde iurisconsulti inferunt
quòd etiam dum spes est via iuridica recuperandi furtum,
nōnon licet furem occidere. Et certè si spes esset certissima quòd facilimo negotio recuperari posset, verum apparet. Vbi autem res esset dubia, posset liberum esse domino iure vti suo. Vnde eodem cap. interfecisti.
subditur: Si autem sine odij meditatione te
tuaq́;tuaque liberando huiusmodi diaboli membra
interfecisti, si ieiunare volueris bonum est tibi. Quasi dicat, non teneris. De tempore au
Quamdiu tẽpustempus defensæ duret.
tem defensæ, quandiu duret, prætereà fortè
dubitas. Nempè vtrùm tunc tantùm liceat
resistere quandiu fur rem non arripuit: an
verò etiam tunc dum tuis rebus onustus fugit, liceat tibi eum armis insequi: & si aliter
deprehendi nequit, etiam iacto telo sternere.
RespōdeturRespondetur toto illo tempore flagrantis delicti licêre vim vi repellere, etiam dum fugit:
postquàm verò aliquô se iam recepit, non licet eum vi aggredi, sed tenere
quousq;quousque iudex
eum capiat. Attamen cùm hæc licêre astruimus, nempè furem telo prosternere, sic intelligimus si bona aliquanti sint pretij. Nam
pro re vili, nempè pro valore duorum triûmve ducatorum, vt vitam periculo exponere
delictum esset, sic & alium interficere. Nam
licèt te
tuaq́;tuaque tuendi ius habeas,
conferendũconferendum
tamen est damnum quod tibi caues cum illo
quod das. Quanuis innocentis conditio melior sit. ¶ Superest autem de honore videre,
vtrùm ob eius defensam liceat aggressorem
occidere. Est verbi gratia ingenuus vir aut illustris, qui videns hostem ad se gladio appropinquare, fugiendo posset liberare vitam,
vtrùm fugere cum suo dedecore teneatur nè
suam vel hostis periculo mortis obijciat. Apparet enim secundùm ea quę dicta sunt neutiquàm expectare posse:
quādoquidemquandoquidem moderamen inculpatæ tutelæ requirit hostis necem necessariam esse ad seruandam vitam:
quod in illo casu non est. Respondetur nihi
lo minùs
nōnon tenere se in pedes conferre: quia
moderamen hoc adhibendum est citra honoris
detrimentũdetrimentum quod alicuius sit momenti. Quapropter sacerdotes & monachi fugere omninò in tali casu tenerentur: vtpote
quorum honor
nōnon est conflictum illum expectare: quippè quos armorum vsus nisi in
extrema necessitate
nōnon decet. Et idem est de plebeio infimæ sortis, qui nullam prorsus honoris iacturam fugiendo faceret. ¶ Quòd si
hinc
quispiāquispiam contra nos intulerit, licêre tunc
etiam lacessito & in duellum prouocato exire:
quoniāquoniam sine honoris iactura aliud nequit
facere. Respondetur nullam esse consequen
tiam. Nam
tũctunc nulla vis infertur, sicuti dum
præsens est hostis. Et ideò qui exit in
duellũduellum
non repellit vim vi, sed cooperatur ad iniustitiam qua alter ipsum prouocauit. Præsertim
quòd secundùm rei veritatem & sapientum
iudicio, non exire, non est dedecus: quia vbi
virtus
nōnon defenditur, nullus est honor: quippe qui eius est præmium. Ob
idq́;idque cùm exire
ad occidendum priuata authoritate, non sit
virtus: fit vt
neq;neque verè sit honor, nisi
secundũsecundum
vulgus. Et nomine vulgi
quicunq;quicunque intelligũturintelliguntur, qui non secundum rei naturam, sed secundùm popularem opinionem de rebus iudicant. Sed de hoc nihil ad præsens. ¶
VnũVnum
Excluditur alterum sophisma.
autem hîc quispiam meditabitur fortè sophisma. Videtur
nāq;namque nobili qui in
cōflictuconflictu
vulnus accepit licere hostem cessare iam volentem repercutere:
nōnon quidem in defensam
vitæ, sed honoris quem ei abstulit: nam si licet expoliato bona fugienti latroni vi eripere, cur non & isti eripere honorem? Respondetur disparem esse rationem: nam latro importat tua ipsa bona quæ ab illo eripis: in casu verò præsenti ille qui te dehonestauit non
secum portat tuum honorem: quare non potes illum iam vendicare nisi per vindictam
quæ soli publicæ potestati licet. ¶ Ex his suprà dictis fit
ꝙquod si quis quempiam aggrederetur vt eum fuste leuissimè percuteret, posset
id alter etiam hostem
interimẽdointerimendo repellere.
Præsertim in Hispania vbi tam atrox illa iniuria reputatur. ¶ Vtrùm autem eadem sit
ratio de clericis quæ est de laicis. Respondetur quantum ad ius naturæ idem esse prorsus: nisi quòd de defensione honoris non est
par ratio: vtpote qui illum
nōnon habent in armis. De iure autem Ecclesiastico, statim.