Atque hac ratione cambia quae Metinae in illas nundinas prolatantur, pretiosiora fiunt. Nam iam tunc non cambitur pecunia praesens pro praesenti, sed pro illa quae in futurum auctior speratur. Praeterquam quod semper ratione maioris dilationis plus insuper recipitur. Haec ergo omnia vsuraria sunt cambia. Et confirmatur haec ratio: quoniam si illa futuri valoris ratio haberi possit in cambijs, eadem ratio duci posset in cambijs proximorum locorum eiusdem regni, imo & eiusdem loci. Posset inquam quis numerare pecunias in nundinis Maij Metinen. restituendas ibidem in nundinis Octobris, easademque cum lucro: propterea quod speratur tunc auctum iri pretium: quae tamen patentissima esset vsura: vt quaestione etiam proxima repetentes monstrabimus. Quocirca intercalatio solutionum dimidiatae quadragesimae, profecto non potest non esse suspecta.