LIBER SEPTIMVS De Iustitia & Iure.

QVAESTIO PRIMA, De Cambio in genere.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm ars Campsoria sit licita.
CAMBIORVM disputatio ad vsuræ tractatum attinet: imò bona eius pars ibidem expedita est. Quocircàquę reliqua facta est, non potest non esse breuissima. Constituimus autem huic quantulocunq;quantulocunque fragmento, etsi multò sit breuius iusto volumine propter eius celebritatem, libri titulum indidêre. Est enim materia hæc vt cognitu maximè necessaria, ita tum per seipsa abstrusissima, tum etiam mercatorum nouis quotidianisq́;quotidianisque inuentis intricatissima, ac subinde doctorum opinionibus plurimùm offuscata. Quamobrem complurium sum postulationibus improbè frequentatus, vt pus venenumq́;venenumque huius pestis aperirem, quæ in dies magis ac magis in rempublicārempublicam grassatur. Curabo ergò pro ea quæ mihi suppetit ingenij facultate, id tẽtaretentare. Deus nobis quod veritas habet, suggerat. ¶ Igitur in ingressu libri, de arte primùm campsoria sciscitamur, an sit licita. Arguitur enim à parte negatiua.
Ars campsoria, nummularia est: nummorũnummorum cōmutatrixcommutatrix & auctrix: hāchanc autẽautem Arist. 1. Polit. cap. 6. &. 7. veluti cōtracontra naturam sit, condemnat: vtpote quòd in nummis cōmutandiscommutandis nullum insit naturale commodum: sicuti in cōmutandiscommutandis cibis, vestimentis, atq;atque alijs rebus ad vitam necessarijs. ¶ Accedit
Argumen. 2.
secundò quòd finis huius artis, vt superiori libro dicebamus, est diuitiarum conquisitio quæ in infinitum procedit: cùm tamen temporalia desideria modum habere debeant: qua idcircò de causa est reipublicæ pestifera, vt experiẽtiaexperientia ipsa testatur. Quare & Christus nummulariorum mensas euertit. ¶ Ter
Argumen. 3.
tiò per hoc claret, vt suprà dicebamus, esse contra naturam quòd per hanc artem maximè fit vt sterilis pecunia fructuosior sit ꝗ̈quam terra ipsa: & inde campsores odium cōtrahuntcontrahunt apud homines. Atq;Atque inde prætereà, quòd ferè, homines sunt sedẽtarijsedentarij: nempè qui otiosi viuũtviuunt, & tamẽtamen plus lucri corradũtcorradunt quàm alij actuosi labore manuum suarum insudātesinsudantes. Eò præcipuè quòd pecuniam suam nulli subijciunt periculo: sicuti in alijs fit negotiationibus. ¶ In contrariũcontrarium tamen facit quod quodammodò hæc ars vsui est reipublicę ad cambiendas traducendasq́;traducendasque monetas.
PRimùm omnium nomen cambium latinũlatinum est. Nam cambire idem est quod rem
Quid Cambium.
vnam pro alia commutare. Sed est cum Aristot. loco citato, vt superiori libro partim ad notauimus, nunc emunctiùs recolendũrecolendum, tres permutationum formas temporum curricu
Triplex permutationum forma.
lo ordine succreuisse. Cœperunt enim homines res ipsas primùm cambire: puta vineam pro domo, vinum pro frumento, vestem pro calceo. &c. Quæ quidem cambitio synceritati naturæ est à suis primordijs natiua. Sed tamen proptereà minimè sufficiẽssufficiens quòd neq;neque res possunt aut in diuersa loca omnes asportari vt cambiantur, neq;neque in lōgalonga seruari tempora. Et ideo successit secundum cambium: nempè nummus inuentus est qui rerum esset pretium, cumq́;cumque rebus ipsis cambiretur. Atq;Atque modus hic cambiendi proximè ad primum accedit, illiq́;illique omnino deseruit. Quare hoc porrò ad vitæ sufficientiam satis erat. At verò inuento nummo humana sagacitas per auaritiam excitata, tertiam cambiorũcambiorum progeniem peperit: vt videlicet nummũnummum pro nummo commutaret. Quę quidem commutatio inde primùm ortũortum traxit, quòd auream pretiosioremq́;pretiosioremque monetam necesse erat cum minutioribus cābirecambire. Deinde verò quia in vna regione aurum numerosiori argento ęstimabatur quàm in alia: & negotiatores idem aurum pluris illic vendebant quàm in alia emerent. Atq;Atque inde posteà industria humana artificiosiùs eandem artem locupletauit. Hac | ergo ratione nomen generale cambij quod è rerum commutatione originem duxerat, tandem crebrescente vsu ad pecuniarum cōmutationemcommutationem, quæ minùs est naturalis, accōmodatumaccomodatum est. Quare cambium non est idem quod ars ipsa nummularia seu pecuniaria. Nam ars industriam negotiandi significat: cambium verò ipsam eius cōmutandicommutandi actionem. Sunt autem qui intelligere aliter non valentes cambij nomẽnomen quàm si inter res fiat diuersas, aiunt propriè cambium non posse intelligi nisi inter monetas aut diuersi metalli aut diuersi signi. Hac autem conditione ratio cambij nullatenus eget: imò in cambio ratione loci, vt infrà patebit, idem propriè nummi pro diuersitate loci cambiuntur. ¶ His ergo præhabitis ad quæstionem forsan alicui videbitur propter rationes factas negatiuè simpliciter respondendum: scilicet huiusmodi artem non esse licitam: pleriq;plerique tamen contrà respondent, non solùm licitam esse, verùm & vtilem. Crediderim tamen tali esse conclusione respondendũrespondendum. Ars
Conclusio responsiua.
campsoria quam nummulariam Aristo. appellat, si per se nudè secundùm sonum vocis existimetur, in malum sonat: non tamen sic habet penitùs intrinsecam malitiam, quin bono fine & circunstantijs fieri possit licita. Quatuor enim actionum genera libro tertio distinximus. Alia enim est genere suo bona, vt virtutis opus: alia indifferens, vt ambulare: alia verò sic intrinsecè mala vt neutiquàm fieri queat licitè, vt mentiri. Quarta verò est quæ per se nudè considerata in malũmalum sonat: attamen non repugnat quo minùs fine aliquo & circunstantia fieri possit licitè: vt plura simul retinere sacerdotia. Atq;Atque huius generis, si rem conijcio, est ars campsoria. Nomen enim nummulariæ artis, vt Arist. loco citato docet, duo significatione sua præ se fert absurda. Primùm ratione materiæ, quòd præter pecuniæ primæuum vsum, qui est vt rerum sit pretium, cambitur vna pro alia. Secundò ratione finis: quia scilicet eiusmodi commutatio non ad prouidentiam proximè necessariorum vitæ: sed propter lucrum fit, quod infinitam gignit appetendi sitim. Atq;Atque adeò sic nudè considerata, male sonat. Accedunt & eidem arti eadem etiam incommodorum periculorumq́;periculorumque genera, ac subinde fraudes atq;atque alia mala quæ superiori libr. quæst. 2. negotiationi ostendimus annecti: imò verò hæc pluribus est delinquendi occasionibus exposita. Nam reliquæ negotiationum species quæ in emptione & venditione versantur, plus habent naturalis commercij: cùm res illic cambiantur ad vitam necessariæ, plusq́;plusque exigunt industriæ, diligentiæ, ac laborum: pluribusq́;pluribusque periculis capitale summittitur: quibus quidem rationibus honestantur. In hac verò arte nullum illorũillorum inest. Prętereà maius habet illectamentum ad expiscandum aliena bona: porrò cùm prodigi homines qui suis volunt voluptatibus inseruire, paratam à campsoribus habent viāviam breui suas substantias decoquendi. At quoniam huius artis vitia in libri decursu tractādatractanda sunt, de his modò satis. ¶ At verò secunda
Probatio cōclusionisconclusionis.
cōclusionisconclusionis pars nihilo minùs sic probatur. Hæc eadem ipsa ars aliqua reipublicæ afferre potest emolumenta: ergo si illis vitijs expurgetur, in finemq́;finemque referatur honestum, licita erit, atq;atque adeò vtilis. Antecedens inde patet quòd necessarium quandoq;quandoque est ciuibus pretiosiorem monetam cum vilioribus commutare: vt in subsequentibus compertum fiet. Quòd autem ab illis maculis quibus sordet elui possit, liquet: nam potest campsor non absque modo, at honestum optare lucrum. ¶ Sed neq;neque numismatum cōmutatiocommutatio quæ earum institutioni aduersari videtur, est omnino eius naturæ contraria. Nam sicuti in alijs rebus Aristot. eod. 6. cap. 1. Poli
Aristo.
tico. duplicem dignouit vsum: sic & in pecunia licet. Est enim calcei, vestisq́;vestisque, ac reliquorum vtensilium, duplex vsus: vnus primæuus cuius gratia inuentus est. Quemadmodùm calcei vsus est calceatio, & indumenti, indutio, atq;atque equi equitatio. &c. Alterverò emptio & venditio. Horum autẽautem licèt prior sit proprius, posterior tamen non est repugnans. Ordinatur enim venditio calcei ad priorem vsum. Pari ergo modo etsi nummorum proprius vsus & finis sit rerum æstimatio, ac pro illis commutatio, nihilo minùs eorum inuicem cambium non est omnino absurdum, si eatenùs permittatur quatenus est reipublicæ necessarium. In summa, si quod in huiusmodi cambio subesset periculum mutui, id maximè ex parte campsoris: nam ab altero qui pecuniam in alterum locum traijcere optat, id non timetur: plurimùm tamen, imò semper campsor priùs recipit pecuniam quàm reddat: vbi omnis abstergitur effigies mutui. ¶ Et per hæc, responsio clarescit argumenti in capite quęstionis obiecti.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm plures sint cambiorum species.
DE cambio in communi, qui titulus est præsentis quæstionis, secundò explorare restat cambiorum species. Arguitur
Primum argumentum.
enim non esse plures. Nam cambium nihil aliud sonat quàm rerum permutatio: proptereà autem quòd materia, hoc est, res quæ commutatur diuersę sint speciei, actiones ipsæ non variant species. Eadem enim artis species est, vestem vel ex serico vel ex panno facere. ¶ Secundò. Neque pro
Argumen. 2.
ptereà rursùs variantur quòd cambium fiat ratione loci, vel ratione temporis, vel ratione monetæ: quandoquidem in his omnibus eadem cambitur moneta. ¶ In contrarium autem est receptissimus, non modò vulgarium, verùm & scholarium vsus, discernentium diuersas cambiorum species.
AD quæstionem quinq;quinque conclusionibus respondetur. Prima: Si res ipsæ quate
Prima conclusio.
nus res sunt existimentur, cambium non est genus plurium specierum. Conclusionem hanc profectò argumentum modò factum satis ostendebat. Eadem enim est actio cambire vinum pro oleo: & aurum pro domo: & argentum pro auro, aut pro alio metallo: siue signata sint numismata, siue rudis metalli massa. Actiones enim non ex materia, sed ex obiecto speciem mutātmutant. Eadem enim est statuaria ars siue in ligno sculptio fiat, siue in lapide. Atq;Atque in moribus eadem est species furti auri & vestium. Quare, vt diximus, furtum species specialissima est: differens à rapina sola ratione inuoluntarij, quæ est in obiecto: quia vnum fit per fraudem, & aliud per vim. Imò verò neq;neque quantũquantum ad rationem iustitiæ aut iniustitiæ, mutatur species. Nam vt in tribus cambiorum generibus superioris articuli exemplum ponamus, eadem est ratio iustitiæ & iniustitiæ, cambire vinum pro oleo, & pecuniam pro frumento, atq;atque aureum nummum pro argenteo. Nam æqualitas in his omnibus seruata eandem habet rationem commutatiuæ iustitiæ: inæ qualitas verò, eandem rationem iniustitiæ. Quapropter physicè loquendo non sunt diuersa cambiorum genera, neq;neque diuersæ species: sed dicuntur latinè diuersa genera propter diuersas materias: & prętereà propter diuersam accommodationem ad ciuilem vsum. ¶ Secunda cōclusioconclusio.
Secunda conclusio.
Si moneta, non vt naturalis res, sed quatenus numisma est, atq;atque adeò legale rerum pretium existimetur, commutatio rerũrerum pro pecunia, cōtractuscontractus est specie ciuiliter differens à cābiocambio primi aut tertij generis. Cuius vtiq;vtique rationẽrationem superiori libro assignauimus.
Ratio cōclusionisconclusionis.
Nam commutatio hæc peculiariter est contractus emptionis & venditionis: vt habetur l. 2. de contrahen. empti. eò quòd illic distinguitur pretium à re: cùm in cambijs cæterorum generum inuicem res vna sit alterius pretij. ¶ Tertia conclusio. Cambium tertij generis quæ actio est nummulariæ artis, spe
Tertia conclusio.
cies est etiam ciuiliter, atq;atque in genere morum distincta à cambio primi generis: nam illic non est nisi simplex rerum cōmutatiocommutatio æqualis valoris ad vitæ prouidentiam & sufficientiam naturaliter instituta: hîc autem non res naturales, sed legales nummi, idq́;idque non ad victum neq;neque vestitum, sed ad lucrum. Quare nescio an propria species sit negotiationis: quoniam negotiatio est rem emere vt reuendas: quod non sonat in malum: hîc autem, vt diximus, non est propria emptio vbi pretium à re distinguatur: dicitur nihilo minùs negotiatio, quia est nummorum permutatio gratia meri lucri. ¶ Ex his fit cambium,
de quo præsens initur tractatus, à reliquis cōtractibuscontractibus ratione distare. Iam enim monstratum est non esse emptionem. Neq;Neque verò est locatio aut commodatio, cùm hîc dominiũdominium transferatur, quod non fit in illis. Sed neque est mutuatio: quia non transfertur dominiũdominium simpliciter, hoc est vt sors simplex restituatur: sed cum lucro, & fœnore, aut pretio. ¶ Quarta cōclusioconclusio. Cambiorum de quibus
Quarta conclusio.
loquimur complures nominantur species: quæ quidem siue re vera sint species, vt philosophi, seu naturales, seu morales de speciebus loquuntur: siue vulgari negotiatorum forensiumq́;forensiumque vsu: perparui ad præsens negotium refert. ¶ Igitur quoniāquoniam in genere moris prima consideratio in id fertur, quod est æquum aut iniquum, prima in præsentiarũpræsentiarum
Prima diuisio cambii.
cambiorũcambiorum diuisio est in reale & siccum. Vix enim reperias horũhorum nominũnominum rationes apud autores explicatas. Et tamen reale, quod à re
Cambium reale.
dicitur, idem est quod cambium in re: hoc est legitima cōmutandicommutandi ratione factum: seu ratione diuersarum monetarum, seu ratione loci, seu aliud sit quodcunq;quodcunque legitimũlegitimum: veluti in processu patebit. Siccum autem idem
Cambium siccum.
est quod cambium quod in re non est cam|bium, sed fictum & vsuræ palliatum: quod ideo èex regione reali opponitur. Et dicitur siccum, id est sterile, & humore carens ad fructificandum. Non quòd campsori non inde lucri fiat accessio: sed quòd, vt superiori libro diximus, contra rerum naturam pecunia pariat. Dicitur etiam siccum: quia merum est ac nudum fœnebreq́;fœnebreque mutuũmutuum, quod nihil habet legitimi contractus. ¶ Quapropter hæc duo cambiorũcambiorum genera, licèt in eadem versentur naturali materia, puta in pecunia: tamen in genere morũmorum contraria prorsus diametraliq́ue linea specie differunt: sicuti iustum & iniustum. Sub vtroq;vtroque ergo istorum membrorum multæ subsecantur species: siue modos dixeris cambiorum. ¶ Sit
Quinta conclusio.
ergo quinta conclusio. Omnes cambiorum formæ & modi, vt tam illicita quàm licita comprehendamus, ad tria capita commodè reducuntur: quorum aliqua manifestam habent iniustitiam: alia verò manifestam iustitiam. Sed alia sunt quæ in dubium reuocari possunt. Cambium enim monetæ non nisi propter aliquam diuersitatem fit: videlicet aut ipsorum nummorum, aut locorum, aut temporum. Non enim alia varietas inuenitur quàm in substantia, vel in loco, vel in tempore. At verò quoniam monetæ diuersitas bifariàm causa esse potest cambij: scilicet aut quia ad vsum humanum pretiosiores cum vilioribus cambiuntur: vel quia re vera vna venditur pro alia ratione auctioris æstimationis ob loci aut temporis diuersitatem, ad quatuor capita reducamus cambiorum genera. Iam enim deinceps nihil philosophicè disputabimus, siue genera sint, siue species, siue modi: sed more latino promiscuè his nominibus vtemur.
¶ Primum ergo cambiorum genus est quod
Cambium minutum.
minutum vocant: hoc est dum aurea moneta pro argentea vel ærea commutatur: vel è diuerso. Inde enim nomen sumpsit, quòd minutiores nummi pro pretiosioribus, aut è diuerso, commutantur. Secundum genus
CambiũCambium per literas.
est ratione loci: vt dum qui alibi pecunia indiget quam hîc habet, hîc numerat vt sibi alibi consignetur. Et hoc solet appellari cambium per literas, ad differentiam superioris quod potest dici manuale. Illud nanque præsenti vtrinque pecunia fit manu numerata. In hoc autem qui pecuniam recipit literas tradit, quarum fide alibi solutio fiat. Atq;Atque hæc duo genera si nihil doli admisceatur, realia sunt, ac subindè planè iusta. Tertium genus est ratione temporis: vt si quis pecuniam nunc recipiat quam certa die ratione expectati temporis cum fœnore restituat. Et hoc est cambium manifestè siccum, ac proinde iniquum: de quo lib. præcedenti abundè dictum est. Istæ ergo duæ radîces disputationem cambiorum ineuntibus ob oculos primùm omnium præfigendæ sunt, ad discernendum inter iustitiam & iniusti
tiam cambiorum. Vbi enim ratione præcisè loci cambium fit, hoc est ea duntaxat ratione vt pecunia transmittatur, cambium reale est & legitimum. Vbi autem aliqua se ingesserit ratio expectati temporis, siccum est & vsurarium. Solet etiam distingui cambium purum ab impuro: purumq́ue nonnulli appellant cambium minutum, cui nullũnullum aliud admiscetur. Cambium verò impurum vbi
Cambium impurum.
aliud commiscetur, vel ratione loci, vel ratione temporis: ac subinde fatentur cambium esse posse impurum, sed nihilo minùs legitimum. At verò quoniam impurum in malum sonat, significantiùs dicetur purum omne cambium reale siue minutum, siue ratione loci: impurum autem cui aliquid iniustitiæ permiscetur, vel ratione temporis, vel quauis alia iniqua. Quartum verò cambij genus est ratione monetæ: non inquam quod minutatim cambiantur, sed quia re vera pecunia vnius loci pro pecunia alterius cambitur diuersis vtriusque loci æstimatis pretijs. Et in his genus cambijs potissimùm versatur cambiorum disputatio: quippe quæ, cùm in vsu potissimùm mercatoribus sint & campsoribus, quàm plurimos parturiunt scopulos, humanas conscientias cruentantes: atque adeò tum confessarios perplexos tenent, tum etiam doctores & obscuros reddunt & varios: vt videre est apud CaietañCaietan.
Caietanus.
in singulari cambiorum opusculo, & apud Syluest. verbo, vsura. 4. & apud alios
Syluester.
multos. Vtinam non idem nobis inuratur character! D. enim Thom. de hac re nihil ex professo scripsit. Nam tractatus ille vsuræ, vt suprà diximus opusculo. 73. nullum præ se fert specimen sancti Thomæ ac multò minùs cap. 13. vbi de cambijs breuis fit sermo. ¶ Ad argumentum ergo principale in fronte quæstionis positum, prima conclusio respondit.

QVAESTIO SECVNda, De cambio minuto.

ARTIC. VNICVS.

ARTIC. VNICVS.

Vtrùm minutum cambium sit licitum.
QVANVIS MInutum cambium obiter assertum sit licitũlicitum, restat nihilo minùs, vt à clarioribus & certioribus auspicemur, id suis rationibus patefacere. Arguitur enim
Primum argumentum.
non esse licitum. Numismata ad hoc publico signo cuduntur, vt sint iustum legitimumq́ue rerum pretium: illud autem pretium quod legitimum, hoc est, lege positum est, vt superiori libro monstrauimus, in indiuisibili consistit. Si ergo, exempli gratia, ducatus vndecim regalibus lege æstimatur, non potest cum maiori argento commutari. ¶ Secundò si id liceret, sequeretur cuique
Argumen. 2.
priuatæ personæ licitum esse, atque adeò in emptionibus & venditionibus cuicunque ementi liceret: eò quòd pretium in aurea moneta soluit, viliùs emere. Et vice versa, si venditor dum recepto auro refundit quod superest pretij, minutiori, atq;atque ad vsum magis accommodata moneta, posset perinde atq;atque campsor aliquid pretij recipere: consequens autem concessum viam panderet ad euertendam pecuniarum æstimationem. ¶ In contrarium autem est receptus vsus, qui neutro foro aut exteriori scilicet aut interiori cōdemnaturcondemnatur.
AD intelligentiam non modò quæstionis præsentis, verùm & omnium subsequentium animaduertendum est, pecuniam
Fundamentum.
cùm in metallo cudatur duplici ratione in pretio haberi: scilicet & tanquàm res & tanquàm signatum numisma. Proptereà enim quòd sigillum publicum impressum habet, valor metalli non mutatur. Sed est illud velut signum alijs mensuris ac ponderibus publica authoritate insculptum, quod sit testimonium valoris monetæ. Quo fit vt si aliqua prouincia plus auro abundat quàm argento, aurum illic minore argento æstimatur, quàm in alia quæ ditior esset argenti ꝗ̈quam auri. Et idem est de cupro & ęre. Tanta enim posset esse raritas auri & argenti, tantaq́;tantaque copia aliorum metallorum, vt illorum æstimatione multò pluris penderetur aurum & argentum, ꝗ̈quam in alia regione quæ copia auri afflueret aut argenti. Atqui eadem hæc ratio in cudendo nũmonummo habetur: æstimatur enim apud nos ducatus vndecim regalibus argenteis, proptereà quòd secũdùmsecundùm copiam quæ apud nos est vtriusq́;vtriusque metalli, illa est legitima æstimatio. Et in Italia æstimatur duodecim Carlinis, atq;atque alibi maioris aut minoris. Quo fit vt licèt moneta non esset signata, idem pondus haberetur pro pretio rerum. Imò vt Aristot. loco citato ait, priusquàm si
Aristot.
gnaretur, pondere ęstimabatur: sed respublica illo signo testatur metalli valorem. ¶ Duo
bus ergo modis licet cambire vnam monetam pro alia. Vno scilicet si cōsidereturconsideretur sub ratione metalli: atq;atque altero sub ratione monetæ. Quapropter tribus conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prima est. Cam
Prima conclusio.
bire diuersas monetas secundùm metalli naturam, etiam si parum aliquid supra valorem signati numismatis recipiatur, nullum habet specimen mali. Vt si qui auro indiget vel ad deaurandum, vel ad medicamen aliquod cōficiendumconficiendum, vel ad ornamentum, vel ad alios vsus ad quos natiuum habet iuuamentum, potest quis ei ducatum optimi auri vltra valorem quo ceu numisma æstimatur vendere: dummodò augmentum illud non sit nisi exiguum. Conclusio est Syluestri,
Syluester. Caietanus.
verbo, vsura. 4. §. 3. & CaietañCaietan. in suo opusculo: & apparet manifesta: quia sicut tunc posset ille rude aurũaurum egenti vendere, sic & illud quod est signatum. ¶ Haud tamen desunt qui non ita gratis conclusionem fateantur: quorum est Ioannes Metinensis qui in suo
ArgumentũArgumentum Metinensis.
cambiorum tractatu eam non recipit. Cuius argumentum est, quòd Rex dum monetam cudit æstimat auri valorem quo ad omnes eius vsus: veluti dum sua Pragmatica pretium taxat frumento: ergo sicut post talem legem non licet neq;neque obolo pluris frumentum vendere: ita neq;neque signatum aurum. Re
Solutio.
spondetur tamen non taxari monetāmonetam nisi sub ratione pretij: quāuisquamuis etiāetiam habeat̃habeatur ratio valoris metalli: & ideo nihil obstat quo minꝰminus aliquātuloaliquantulo pretio cābiũcambium fiat auri cum argento, propter metalli commoditates. Imò esse potest tam pulchra moneta, vt ceu gẽmagemma ęstimet̃ęstimetur.
Quare non est simile de frumẽtofrumento quod non habet aliam naturam aut vsum ꝗ̈quam frumenti.
¶ Secunda conclusio. Licitum perinde est
Secunda conclusio.
numismata qua ratione numismata sunt cambire, nonnullo ab alterutra parte concesso alteri pretio. Hoc patet in cambio minuto, quod suprà manuense nun cupabamus: nimirum dum nummularius aut aurum dat pro minuto argento, aut vice versa. Hoc inde probatur, quòd hoc genus cam
Probatio cōclusionisconclusionis.
bij legi nullatenùs aduersatur de numismatum æstimatione: æstimatio enim illa non est nisi quatenùs sunt rerum pretia: minutum autem cambiũcambium ob id permittitur quòd illic nulla est emptio aut venditio, sed cōmutatiocommutatio ad vsum humanum vtilis. Est enim fortè pauper qui minutim pecunias expendit, pro quibus ideo aurum exhibet vt sibi adsumptus familiares vsui sint: & fortè est diues qui argento ad fabrefacienda vasa opùs habet. Et vice versa, est alius cui transportare expedit grandem pecuniam: vel cuius fert animus thesaurum recondere: qui ideo nè tanto sit sibi oneri magnum pondus vel argenti vel æris, cum exiguo auri commutat: cùm ergò ad istos vsus seruitium sit & obsequium reipublicæ, varias habere paratas monetas quæ sine sumptu & labore congeri nequeunt, seruariq́;seruarique & exhiberi, potest persona publica qui huic muneri suas impendit operas, iustum percipere pretium. Quin verò non solùm ob istos vsus, sed habes forsan monetas vetustate exesas quæ vix signum repræsentant, neq;neque facilè à mercatoribus recipiuntur: quare vt illas cum alijs integris commutes, æquum est vt auctarium pretium soluas. Debet autem pretium tum tenue esse tum etiam vsu receptum, vt via fraudibus occludatur. ¶ CaietañCaietan.
Caietanus.
autem in illo suo tractatu hanc facultatem solis campsoribus concedit, proptereà quòd publici sunt reipublicæ ministri: quare ait inter priuatas personas non esse licitum. Non autem video cur non etiam priuatim liceat. Nam si genere suo cambitio illa æstimabilis est pecunia, cur non licebit cuicunque? Quòd si non esset pretio æstimabilis, profectò nec liceret campsoribus: nam vt infrà apertiùs monstrandum est, antequàm sumptus & labores sint digni pretio, pensanda res est ex obiecto, licitáne sit an non. Hoc tamen est verum, quòd si ego debeo duodecim regalia, non possum proptereà quòd aurum soluam vno ducato satisfacere: & idem est in pretijs. Tametsi qui liberè sine vi & fraude rem suam vendit, nihil obstat quo minùs sua spōtesponte minoris vendat aureo pretio quàm argenteo vel æneo. Et tũctunc alter iustè potest oblato puro & optimo auro minoris emere. Hactenus de hoc genus cambio secundùm legem naturæ.
¶ Tertia conclusio. Potest respublica &
Tertia conclusio.
princeps eiusmodi minuta cambia inter personas priuatas interdicere. Quod consultissimè lege cautum iam dudum est in Hispania: tum ad obuiandũobuiandum iniustitiæ, quæ ex pretij cremento statim obrêpit: tum præsertim ad inhibendum nè aurea moneta in extera regna transportetur: quod re vera absque graui reipublicæ detrimento non fit. Quapropter eiusmodi lex si recipiatur, obligat in conscientia sub reatu peccati mortalis: & qui monetam auream cambiret pro alia super legalem æstimationem signati auri, fieret restitutioni obnoxius. ¶ Ad primum
Ad primum argumentũargumentum .
igitur argumentũargumentum iam responsum est quòd quanuis in cambio minuto nummi tanquàm moneta cambiantur, non tamen vt rerum pretia, sed ad alios vsus qui ad emptiones ipsas & ad venditiones ordinantur.
¶ Ad secundum pariter responsum est, hoc
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
genus cambij priuatis etiam personis esse licitum, dum modò in emptionibus & venditionibus fraudibus non aperiatur aditus. Nec verò sit ciuili lege interdictum.

QVAESTIO TERTIA, De cambio ratione loci & ratione temporis.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm cambium ratione loci sit licitum.
ASSERTVM quidem iam est cambium ratione loci nihil præ se ferre iniustitiæ: sed tamẽtamen vt id pressiùs examinetur, argui
Primum argumentum.
tur de more à parte negatiua. In omni commutatione requiritur æqualitas iustitiæ: monetæ autem suum habent aut natiuum aut | signatum valorem: ergo vbicunque existat debent ad æqualitatem cōmutaricommutari: atq;atque adeò ratione loci non potest pretium recipi. ¶ Secundò arguitur. In eiusmodi cambijs
Argumen. 2.
ratio latet mutui: recipit nanque vnus dominium pecuniæ in vno loco vt eandem restituat in alio: sicuti recipitur in vno tempore vt restituatur in altero: ratione autem temporis nihil licet recipere: ergo neque ratione loci. ¶ In contrarium autem est quòd hoc cambium seruit traducendis pecunijs ab vno in alterum locum, quod reipublicæ vsui est.
TItulus quæstionis huius duos sensus au
Duplex sensus quæstionis.
ribus exhibet. Vnus est, vtrùm cùm eadem moneta in diuersis locis inæquali valore æstimatur, liceat illam hîc numerare vt eadem vbi plus valet restituatur: qui quidem sensus subsequenti disputationi reseruatur: nam in hoc intelligendo tota cambiorum machina posita est. Alter autem sensus est simplicior, vtrùm ratione transportationis transmissionísve monetæ ab vno in alterum locum ęquum sit pretium recipere: quod suprà diximus appellari cambium per literas: ad quem vnica affirmatione respondemus. ¶ Licitum inquam est ratione huiusmodi
transmissionis pretium recipere. Conclusio est plana: quoniam sicuti merces aliaq́;aliaque rerum genera expedit sæpe ad diuersa loca transuehere, sic etiam expedit pecuniam traducere: tum ad alia transigenda negotia, tum præcipuè ad coëmendas merces quæ ab vna in alteram prouinciam necessarium est asportari. Cùm ergo munus hoc necessarium sit pecuniaq́;pecuniaque æstimabile, cuiq;cuique licet mercedem idem percipere. Secundò ar
Secunda ratio.
guitur. Si quidpiam iniquitatis res hæc haberet, maximè quia effigiem habet mutui: at re vera non est mutuum: quia qui hîc pecuniam confert vt alibi recipiat, non simpliciter transfert dominium vt alio tempore restituatur: sed vt alio loco. Itaq́ue temporis expectatio accidentaria est huic contractui: nempè quia non possunt innotescere literæ in alio loco vt pecuniæ exhibeantur nisi in tempore. Tempus inquam quod genus hoc cambij non vitiat, atque adeò accidentarium existimatur, est illud quod necessarium est ad transmittenda chirographa. Nam si longius interueniat, illud iam in purum redit cambium: hoc est cum temporis expectatione commistum, ac subinde vsuram redolens. Quapropter ad explanandam huiusmodi cambij legitimam rationem statui assolet tempus solutionis, protinus visis perlectisq́;perlectisque literis. Id quod in subsequentibus fuisiùs elucebit. ¶ Et proba
Tertia ratio
tur tertiò eadem conclusio. Posset agaso & nauta vt transportaret pecuniam perinde pretium recipere, atque ob aliarum rerum vecturam: qui autem hîc dat vt alibi recipiat, idem efficit: transfert enim pecuniam aliunde huc. Sicuti qui hîc recipit vt alibi reddat, transfert eam hinc illuc: ergo id potest pretio æstimari. Accedit quòd pecuniarum traductio maximè ab vno regno in alterum multis subijcitur periculis, tam bellorum ꝗ̈quam latronum: atq;atque etiam submersionis si mari & ventis committatur. Imò ob id quoque quod sæpissimè inhibitum est numeratam pecuniam à regno extrahi: quibus vtique de causis expedientissimum est vt campsores existātexistant qui in diuersis prouincijs pecuniam habeant, aut fide polleant, &, quod aiunt, credito: vt scilicet absq;absque auri & æris transportatione pecuniam per literas transmittant.
Quòd si id necessarium est, iustè subinde huic negotio stipendium constituitur: siue campsor hîc tibi pecuniam numeret quam tu illi redditurus es Romæ vel Brugis: siue tu illi id numeres vt tibi aut Brugis reddat aut Romæ. Nam priori modo transfert tibi pecuniam tuam aliunde huc: posteriori verò hinc aliô. Vnde fit notum id quod suprà diximus, non esse de intrinseca natura cambij in diuersis fieri monetis. Nam hoc in eisdem fieri potest. ¶ At licèt conclusio
Dubitatio.
certissimæ veritatis appareat, dubitas fortè vtrùm si ei qui Metinæ, quod exempli gratia dicamus, pecuniam alteri numerat, vt Romæ aut Brugis recipiat, expedit illuc suas asportare pecunias. Itaq́ue pretium ipsi transmissori pénderet, liceat pro eodem cambio pretium recipere. Apparet enim neutiquam licêre: quia non modò nullum suscipit laborem neque periculum, verùm & rei suæ sibiq́ue consulit. Respon
Responsio.
detur nihilo minùs id esse licitum: quia numerando alteri pecunias Metinæ, numerandas sibi Brugis, trāsferttransfert illi suas à Brugis Metinam. Itaq́;Itaque licèt & Petro expediret suam pecuniam à Metina trāsmitteretransmittere Brugas, Paulo verò suas inde afferre Metinam, vterq;vterque illorũillorum, nempè qui ab altero præuenitur, potest ab ipso præueniente pretium recipere. Pro
Probatio.
batur responsio hæc. Nam in his omnibus | quæ de cambijs dicenda sunt, oculus semper habendus est ad obiectum ipsum cōtractuscontractus: nempè si res est, primùm quæ malitiam non inuoluat, mox quæ sit pretio æstimabilis: tunc enim vniuersim potest pro pretio fieri. ¶ Ex quo fit, labores & reliqua omnia esse
Primum corollarium.
accidentia, quæ rei naturam quantũquantum ad vsuræ labem non variant. Accidentarium inquam est quod cum labore aut sine labore, aut cum meo commodo aut incommodo vicibus meis fungar: siue pecuniāpecuniam alibi numeratam habeam, siue tantùm fidem apud aliquem qui pro me respōdeatrespondeat: dum tamen id pro te faciam quod est æstimabile pecunia. Nam in his industria plurimum valet. Sequi
Secundum.
tur deinde non solùm illis si qui essent per rempublicam ad hoc munus conscripti, verùm & quibuscunq;quibuscunque priuatis cambium hoc iure naturæ permitti nisi fortè ciuili lege esset inter suũsuum. Hoc inde patet quòd res ipsa genere suo est licita & pretio æstimabilis. Quin verò nulli sunt per rempublicam ad hoc deputati, sed quibuscũq;quibuscunque mercatoribus in vsu est hoc modo cambire. ¶ Hoc autem ad rem maximè in præsentiarum pertinens, admonito opùs est, quòd vbi pecuniæ trans
DocumentũDocumentum.
missio re vera non fit, sed fingitur, vafra est: neq;neque palliata, sed certè depudenda vsura. Est verbi gratia, illustrium quispiam nummis in Hispania egens: conuenit mercatorem qui sibi mutuato auro succurrat, renuit ille: offert tamen hîc vt sibi in Flandria rependat. Arbitrantur ergo mercatores & campsores quibus non est tanta suæ salutis cura. Nam qui timoratæ sunt conscientię, non se huiusmodi imposturis contaminant. Arbitrantur inquam huiusmodi contractus non esse illicitos. Aiunt enim, Ego qui hîc pecuniam cōferoconfero recepturus in FlādriaFlandria, illam cogito inde huc isti traducere: cuius idcirco pretium recipio. Cùm tamen re vera nobilis ille neq;neque vllam habeat in Flandria pecuniam, neq;neque huc eam somniet afferre, sed suæ hîc prouidere necessitati. Aiunt tamen campsores nihil sua referre, neq;neque illis studium incumbere an alij pecuniam habeant nécne. Attamen nullo prorsus fuco incrustare possunt cābiacambia ista, quin sint manifestè vsuraria. Quoniam fundamentum iustitiæ huius contractus de quo in præsentia tractamus, non est aliud quàm quòd re vera fiat pecuniæ transmissio: aliâs apertum est mutuum, atq;atque adeò quicquid vltra sortem percipitur extorquetur ratione temporis. Alius autem clypeus quo se protegunt, eo est iniquior, quo putant illo figmẽtofigmento omniscientem Deum fallere. PetũtPetunt enim ab illis qui pecuniāpecuniam recipiunt literas in Flandriam: qui quidem eas exhibent diriguntq́;diriguntque ad eos ipsos ministros eorundem campsorũcampsorum ac si illi pecuniam ipsorum nobilium haberent: qui quidem ministri tanquàm eorum factores, posteà remittunt Metinam sub nouo fœnore. Cùm tamen re vera eiusmodi cōfictæconfictæ missiones ac remissiones non nisi expectando tempori inseruiant, ac perinde exaugendo fœnori, ad exugendam debitorum substantiāsubstantiam. Et re vera si hæc non esset vsura, liceret etiam quibuscunq;quibuscunque priuatis qui nullam exercent negotiationem, neq;neque alibi pecuniam habent, eodem quoq;quoque modo contrahere. Nolo tibi mutuare, sed tamen numerabo tibi hîc vt tu mihi renumeres in Flandria tali pretio. Satis ergo homines ducant hominũhominum illusores esse, nè sint etiam Dei. Adde quod pecuniæ transmissio esse debet non ad quemcunq;quemcunque proximum locum: vt si à Metina ad alteram MetināMetinam vel Toletum fingatur transmitti. Nam traductio quæ fit intra regnum, non est pretio digna, sed expectati temporis palliatio. De quo inferiùs latiùs. ¶ Ad pri
Ad primum argumentũargumentum .
mum igitur argumentũargumentum respondetur, quòd in hoc genus cābiocambio nullatenùs iustitiæ æquitas violatur: redditur nanq;nanque pecunia eadem vel æqualis receptæ, sed pretium insuper traductionis. ¶ Ad secundum verò iam respōsumresponsum
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
est, non esse prorsus mutuum: imò maiorem habet depositionis formam. Collocat enim iste pecuniam suam hîc apud istum, vt eam vsq;vsque ad alium locum deferat.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm ratione temporis licitum sit cambij pretium.
NEgatiua responsio huius quæstionis satis est superiori libro demonstrata. Attamen non modò quia in præsentia dicendorum fundamentum est, verùm quia multi aliter sentire videntur, operępretium fuit hîc rursum in disputationem repetere. Arguitur ergo à parte af
Primum argumentum.
firmatiua. Dictum est superiori libro licêre pro mutuandi obligatione mercedem recipere: nam illa obligatio est æstimabilis pecunia: cambium autem ratione temporis | nihil aliud est quàm quoddam genus mutui quod apparet emolumentũemolumentum afferre mercatoribus ipsis: atque adeò recipere pro illo publico munere, licitum est, pretium.
¶ Accedit quòd multi labores campsores in
Argumen. 2.
sumunt, expensasq́;expensasque faciunt: & supra hæc omnia lucrũlucrum etiam eis cessat, quod illa pecunia mercaturam exercendo possent conquirere: horum ergo causa posse videntur, habita ratione temporis quo sua carent pecunia, aliquid percipere. ¶ In contrarium autem est definitio naturalis iuris quam superiori libro monstrauimus: nempe aliquid pro vsu pecunię vltra eius substantiam recipere, vsuram esse.
REsponsio vt modò dicebam non potest non esse omnibus receptissima ad partem negatiuam. Quare vnica hîc sufficiat cōclusioconclusio. Cambium ratione temporis neuti
CōclusioConclusio responsiua.
quam potest esse licitum: quippe quod manifestam habet rationem mutui: cuius ideo pretium apertam habet vsuræ iniquitatem. Quapropter demirandum est doctores aliâs non infimi nominis huiusmodi cambia non reprobare, propter rationes quas inter arguendum huc attulimus: videlicet propter labores, & sumptus, & lucrum cessans. Enimuerò vt labores & sumptus in aliquam functionem impensi mercede digni existimentur, perspiciendum priùs est an functio ipsa & negotium genere suo & obiecto iustitiæ munus sit: nam aliâs neque labores neque sumptus vlla digni sunt retributione: imò supplicio. Alioqui vniuersos vsurarios haberemus excusatos. Ecquis enim illorum est qui in sua exercenda arte labores non collocet & sumptus? Quin verò latrones ipsi publici nónne improbas latrocinijs exercendis operas nauant? igitur campsores, cùm mutuum indispensabili iure naturæ & diuino reprobetur, si ratione temporis ex mutuo aliquid percipiunt, nullos labores aut sumptus sibi prætexere possunt, quorum de causa mercedem recipiant. ¶ Sed aiunt artem esse reipublicæ necessariam, ob idq́;idque esse licitālicitam. Ecce aliāaliam fallaciam: priùs em̃enim ex natura rei perpẽdendũperpendendum est an negotiatio licita sit, quàm asseratur esse necessaria: nam quod natura sua non licet, ad nullum iustum finem esse potest necessarium: peruersa ergo illatio est dum per hoc quòd res ab aliquibus iudicetur necessaria, inferatur esse lici
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
tam. ¶ Sed obtendiculo quod de lucro cessante adhibent, multò minùs eorum valet vsuras fucare: Nam in primis si quod in superiori libro non absq;absque magna probabilitate disputauimus veritatem habet, qui sua sponte, hoc est absq;absque vi & fraude suam à sua industria alienat pecuniam, non potest ante moram solutionis de lucro cessante pacisci. At verò vt in sententiam contrariæ opinionis subscribamus, tamen in campsoribus nulla fingi potest causa lucri cessantis. Vniuersis enim in confesso est nemini licêre lucrum cessans exigere, nisi qui expositam habet negotiationi pecuniam, à qua negotiatione alterius rogatu illam euellit. Campsores autem nulli alij negotiationi habent pecuniam expositam, sed illi potiùs cambiendi muneri mancipatam: à nulla ergo licita negotiatione impediuntur. Nam etsi dicant se posse alia negotiandi forma lucrum conficere, omnes doctores, lucri cessantis patroni cōsentienterconsentienter reclamabunt. Aiunt quippe illam potentiam non satis esse ad petendum lucrũlucrum cessans, sed requiri quòd sit iam pecunia negotiationi destinata. Sed ais, non
Scrupulus.
solùm campsores qui arti duntaxat nummularię suam dedicârunt pecuniam, verùm alij mercatores licitis mercaturis vacantes, cambia faciunt: illi ergò possunt rationem habere lucri cessantis. Respondetur neque
Solutio.
illis prorsus licêre. Eiusmodi nanque mercatores suam pecuniam minimè cambiunt alibi percipiendam, nisi illam quæ postquàm suas emerunt merces sibi superest. Quin verò sunt qui destinatam habent pecuniam mercaturis, atque aliam ineundis cambijs. Adde quòd idem etiam mercator qui alteri Metinæ pecuniam numerat, recipiendam in Flandria, ab altero etiam recipit ibîdẽibîdem soluendam: prout sibi videtur ex re sua esse. Cùm igitur cambia hæc, negotiatio perse sint, secundùm nullam opinionem vlla potest haberi ratio lucri cessantis. Atqui hoc est quod lectorem obsecro attentè hîc præ foribus perspectum habeat, vt legitimè cambiorum disputationem ingrediamur. ¶ Per hæc ergo, argumenta suprà facta diluta restant.

QVAESTIO QVARTA, De pretio soluendi numerata pecunia.

ARTI. VNICVS.

ARTI. VNICVS.

Vtrùm campsori liceat, vt pecuniam in suo cambio consignatam in numerato soluat, mercedem aliquam recipere.
POST hæc sequitur vt receptissimam consuetudinem examinemus, qua cāpsoricampsori permittitur, quò pecuniāpecuniam numeret, pretium aliquod recipere. Est enim à parte negati
PrimũPrimum argumentum.
ua argumentum, quòd numerare pecuniam officium est proprium debitoris. Nihil enim aliud apparet pecuniam numerare quàm illam soluere: ergo sicut nulli licet ob id quod debitum soluit aliquid recipere, ita neq;neque id liceat vt debitam pecuniam numeret. Idq́ue
CōfirmatioConfirmatio.
adeò inde confirmatur, quòd certè præter campsores nemini aliorum ciuium id liceret tanquàm pretium recipere: qui enim ciuis alteri æs aliquod deberet, quantũuisquantumuis ingentis summę, nihil exigere posset pro numerādanumeranda pecunia. Cùm enim numerat, rei suæ consulit. Nam si non vult numerare, id creditori confidat. ¶ In contrariũcontrarium est quòd lege principum id permittitur.
POstquàm fundamẽtafundamenta superioribus quęstionibus præstituimus, quibus machina disputationis huius subnititur, campum barathrumq́;barathrumque cambiorum ingredientibus pernecessarium est radices eorum & venas aperire. Nam præter negotiatores rari sumus, etiam inter scholasticos, qui facta ipsa intelligamus. Quamobrem non possumus circa ius ipsum non hallucinari. Igitur animaduer
tendum initio est, primam radicem artis nũmulariænummulariæ excogitandæ eam fuisse, quòd proceres mercatores qui amplo ære negotiantur, non possunt pecuniam aut in bursa ad nundinas deferre, aut in arca habere præsentem. Esset enim onus & impedimentum maximum eam ad tam diuersa, distantiaq́;distantiaque loca euehere. Sed omnia chirographis transigũttransigunt. Ob idq́;idque introducti sunt campsores qui eiusmodi chirographis responderent: nempè in quorum cambio mercatores pecuniāpecuniam consignent. Secundò notandũnotandum quòd huiusmodi chirographorum solutiones minimè, nisi in nundinis, fieri consuescunt: atq;atque adeò in illis quæ ratione eiusmodi solutionum sunt illustres: in quibus scilicet stata sunt solutionibus tempora, vt infrà patebit. Quam ob rẽrem mercator qui ante nundinas merces emit illis tunc temporibus soluendas, præsente pecunia soluere censetur. Exempli gratia: Dum negotiator merces emit quarum pretiũpretium chirographo suo apud campsorem consignat proximis nundinis soluendum, non existimatur credito emere, sed præsenti pecunia. At rursùs sciendum quod dum creditores qui super fidem campsoris bona sua vendiderunt, chirographi ei repræsentātrepræsentant, bifariàm illud recipiunt debitum. Vno modo absente pecunia. Recognoscit inquāinquam campsor chirographum, manetq́;manetque obligatus soluere æs illud, cuicunq;cuicunque idem creditor suo rursus chirographo cōsignaueritconsignauerit. Atq;Atque isto modo omnia sunt chirographa: & quæ vocant credita. Si autem eiusmodi creditoribus opùs est numerata pecunia, soluere tenentur campsori quinq;quinque in singula milliaria. Hoc ergo quærimus an liceat. Sunt enim qui rationẽrationem huius iustitiæ eam esse cogitant quòd pecuniāpecuniam numerant. Sed re vera argumentum suprà obiectum, sententiam hanc vehementer impugnat. Nam cùm debitoris intersit debita numerare, nihil pro illo labore ei licet percipere. Et ita Caieta. opusculo citato indubiè asse
Caietanus.
rit. ¶ Sed & præter hoc argumentũargumentum existũtexistunt etiam alia manifesta, quod pretium illud non recipiātrecipiant pro negotio & labore numerandi, sed proptereà quod pecunia soluitur in numerato quæ pluris æstimatur. Primùm quod profectò creditor mallet ipse numerare ꝗ̈quam illa quinq;quinque soluere. Secundò quod qui vice versa campsori soluit nil recipit vt numeret. Et tertiò præcipuè quod quādoquando in nundinis inopia laboratur numeratæ pecuniæ, pretiũpretium ipsum numerandi augetur vt soluatur in numerato. Adeò vt aliquando exhibeantur decẽdecem & fortè triginta in singula milliaria. Non ergo pretiũpretium penditur pro numeratione: sed re vera quia pluris æstimatur pecunia præsens. Neq;Neque satisfacere videtur ratio, quod id recipiatur tanꝗ̈tanquam stipẽdiumstipendium custodiæ: eò quod est pecuniarum custos. Nam si pecunia illa, sua est propria, sibi incũbitincumbit custodire. ¶ His nihilo minùs non obstan
Conclusio responsiua.
tibus, affirmatiua respondetur conclusione. | Eiusmodi scilicet pretium iure posse recipi. Non quidẽquidem, vt reor, ob rationes illas iam modò refutatas: sed ob hoc quod cùm campsores sint veluti mercatorum depositarij ac fideiussores, ob necessitatem iam modò explicatam, huius muneris & obsequij gratia constitutum illis censetur hoc genus stipendij: vt quoties pecuniam numer auerint, illa quinq;quinque in singula milliaria suscipiant. ¶ Ex hoc er
Deductio.
go fit, nihil eos posse vltrà recipere ꝗ̈quam quod lege illis permissum est. Nam eatenùs censetur publicum stipendium, quatenùs lege publica vel proborum consuetudine permittitur. At si propter inopiam numeratæ pecuniæ, aut ob aliam causam plus recipiant, profectò vsura est: quippe cùm pro solutione illius quod verè debent, pretium extorquent. Nam postꝗ̈postquam mercatorum fideiussores instituuntur, tenentur illa lege soluere, vel à munere illo & officio recedant. ¶ Et per hoc
Ad primum argumentũargumentum .
argumentũargumentum in cōtrariumcontrarium responsum censeto. PretiũPretium enim illud non recipiunt quasi numeratores pecuniæ quāquam simpliciter debent, sed quasi numeratores illius quam ceu fideiussores debent, atq;atque adeò tanquàm publicum stipendium illius necessarij muneris. Quo fit vt personis priuatis id non liceat. ¶ Habet autem prætereà istorum vsus, vt fertur, quod si mercatorum quispiam in cambio numeratam pecuniam deponat, campsor pro maiori illius gratia respōdeatrespondeat. Numeraui campsori decem milia: fidem habebo apud ipsum, & creditũcreditum pro duodecim, & forsan pro quindecim: quia cāpsoricampsori habere numeratānumeratam pecuniam bonum est lucrum. Neque verò quicꝗ̈quicquam vitij in hoc fœdere apparet. Nam fideiubere pro alio, æstimabile est pecunia, atque adeò campsor idem potest facere pro beneficio quod ex tali suscipit deposito.

QVAESTIO QVINTA, De nummorũnummorum cambio ratione diuersæ eorum æstimationis in diuersis locis aut temporibus.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm liceat pecuniam vnius regionis pro pecunia alterius vbi plus valet commutare.
QVO ad vsitata cambiorum genera nos insinuemus, quæritur an licita sit cambitio pecuniarum diuersarum regionum, quæ sub eodem pōderepondere & numero diuersi sunt valoris. Et arguitur à parte affirmatiua. Qui
Primum argumentum.
tribuit ducatum vnum pro alio eiusdem auri eiusdemq́;eiusdemque ponderis, legitimum facit mutuũmutuum. Nam nihil sibi petit restitui nisi id quod confert: ergo illud est licitum perinde ac si frumentũfrumentum mutues eâdem tibi mensura reddendum, etiam si tempore solutionis pluris væneat. ¶ Secundò: Si ego tibi decem mu
Argumen. 2.
tuo ducatos quos mihi elapso anno restituas, quanuis tempore solutionis pretium ducati fuerit lege auctum, possum ex te eundem ducatorum numerum recipere: ergò pari modo si pluris in alio loco æstimetur aurum, possum percipere idem pondus. ¶ In cōtrariumcontrarium est quòd iustitia non fert vt plus recipias quàm tradidisti, nisi sit pretiũpretium pro re aliqua licita: si ergo ducatum hîc contuleris valentem vndecim regalia argentea, debitor non tenetur restituere valentem duodecim.
IN ingressu statim materiæ cambiorũcambiorum quę super commutatione monetarum fundantur ratione diuersi valoris, in quibus tota versatur cambiorũcambiorum ambiguitas, adnotan
Sensus quæstionis.
dum in primis est non esse commiscendas diuersas cambiendi rationes. Modò enim non disputamus vtrùm pro translatione pecuniæ ad alium locum fas sit pretium exigere. id enim iam constitutũconstitutum est. Sed tantùm quęrimus vtrùm illa ratione seclusa liceat cambi re monetam hîc minus valentem cum eâdẽeâdem pluris alibi æstimatam. Secundò notandum est quatuor modis contingere posse vnam monetāmonetam plus in vno loco aut in vno tempore (vt de ambobus vnà dicamus) ꝗ̈quam in alio valere. Primò ratione gradus auri vel argenti: nempè quòd in Anglia, verbi gratia, purius est altiorisq́ue gradus, aut in Lusitania quàm in Gallijs. Sicuti re vera Anglicum argentum pretiosissimum est. SecũdoSecundo modo, quia rarius est aurum in vna regione quàm in alia: aut vice versa argentum vel aliud metallũmetallum quo nũminummi cudunt̃cuduntur, abũdātiusabundantius. Tertio modo, quia princeps dum reipublicę expedit pretiũpretium auget eiusdẽeiusdem monetæ: quare | vno tẽporetempore plus æstimat̃æstimatur ꝗ̈quam in alio. Et quarto modo, quia pecuniæ in toto genere maior est copia in vno loco quàm in alio, atque adeò illic minoris penditur: vbi autẽautem maior est inopia, maioris æstimatur. De tribꝰtribus prioribus modis præsenti articulo dicere adornamus: dicturi de quarto in subsequẽtisubsenquenti, vbi cambiorum natura potissimũpotissimum est explicanda. Ad quæstionem ergo præsentem tribus conclusionibus respondetur. Prima: cambi
Prima conclusio.
re monetam minoris valoris, hoc est inferioris gradus auri vel argenti, pro alia superioris nisi cōpensationecompensatione intercedẽteintercedente, est manifesta iniquitas. Hoc patet primùm si in eâdẽeâdem siat ciuitate: vt si coronas, quod deterius est aurum, pro auro ducatorum aut Castellanorum eiusdem ponderis quod longè purius est commutares. Nam perinde est ac si triticum, aut vinum, aut ęs, aut cuprum pro alio cambires quod esset ex natura sua melius. IdẽIdem ergo est si Parisijs mille scuta Gallica aliquis numeraret, vt sibi in Hispania tot puri ducati rependerentur. Res est plana si excessus est alicuius momenti. Nam cambire ducatum Hispanum pro Hungaro, quòd licèt sit pretiosior eodem apud nos argento æstimatur, nihil habet iniustitiæ. ¶ SecũdaSecunda cōclusioconclusio.
Secunda conclusio.
CābireCambire monetam minoris valoris vt idem prorsus pondus recipias, etiāetiam cùm eius valor lege auctus fuerit, iniquitatem præ se fert vsurariam. Hanc conclusionem præcedenti libro quæstione prima constituimus, sed vt cunctas rationes diuersitatum monetarum simul componeremus, repetendam duximus. Et intelligitur conclusio contra opinionem Syluestri in verbo, vsura. §. 14. si
Syluester.
ue auctio illa præuisa fuerit, siue inopinata. Etenim dum decẽdecem tibi ducatos mutuo quorũquorum singuli vndecim regalibus argenteis ęstimantur: si posteà lege publica constituantur valere duodecim, non plura mihi debes argentea regalia quàm centum ac decem.
Atque adeò idem est si in alia prouincia, vbi mihi soluturus es, cumulatior est æstimatio monetæ. Neq;Neque est simile, vt ibi dicebamus, de moneta ac de alijs rebus. Nam dum frumenti valor augetur, eadem prorsus res manet, quæ secundùm naturam suam non habet nisi vnicum vsum: & ideo quot modios tibi mutuaui, totidẽtotidem mihi debes: etiāetiam si plus valeant: monetæ verò valor cùm augetur, licèt non mutet naturam metalli, mutat tamẽtamen naturam monetæ quatenùs rerum mensura est. Ac si faneca nostra quæ duodecim modiolis expletur, augeretur vt tredecim caperet: tunc enim si mutuaui tibi illāillam dum duodecim tantùm capiebat, non debes mihi nisi aliam eiusdem quantitatis. Illic satis, vt arbitror, conclusionem cōfirmauimusconfirmauimus. ¶ Ter
Tertia conclusio.
tia conclusio. Cambire monetāmonetam in vna prouincia, vt eadem in alia rependatur vbi propter raritatẽraritatem metalli pluris æstimatur quàm vbi fuit numerata, iure non licet, sed est vsura. ExẽpliExempli gratia, Ducatus aureus apud nos valet regalia vndecim argentea, & apud Italos Carlinos tredecim qui sunt regalia nostra: vel faciamus disputationis gratia rem sic esse in more, neutiquàm licet hîc centum numerare ducatos, siue mutuo siue cambio, soluẽdossoluendos Romæ, æstimatione tredecim Carlinorum: nisi forsan crementum illud in pretium cederet traducendi pecuniam: de illo quippe nil modò loquimur. Res est liquida: quoniam perinde est ac si pro mille hîc ac centum regalibus quæ huic confers, velles Romæ recipere mille ducenta. Dixerim si CarlinꝰCarlinus eiusdem sit prorsus valoris apud illos cuius est apud nos regale: nam forsan non est eiusdem valoris. Et ideo idem est fortè recipere duodecim Carlinos, quod vndecim regalia. Qua fortè ratione liceret cambire ducatum valentem in Hispania tercentũtercentum septuagintaquinque dupondia, vt redderẽturredderentur in Gallia quadringẽtaquadringenta quadraginta Turonuli. Nam Turonus Galliæ non est tanti valoris quàm dupondium Hispaniæ. ¶ CōtraContra hanc nihilo minùs cōclusionemconclusionem existũtexistunt duo argumenta, quibus via ad subsequẽtiasubsequentia minimè obscurè panditur. Prius est. Posset
PrimũPrimum argumentum.
quis in Sicilia, verbi gratia, centum modios tritici mutuare, restituendos sub eâdem mẽsuramensura in Hispania, vbi pluris æstimatur frumentum: ergo eâdem lege potest centũcentum mutuare ducatos soluendos vbi plus valent. Se
Secundum.
cundò arguitur. Potest quis deferre suāsuam auream monetam à regione vbi minùs æstimatur, ad illam vbi pluris habetur, atque illic eodem modo cambire quo pretio illic currit, sicuti potest merces minoris emere in vna regione & pluris vendere in alia: ergo eâdem ratione possum centum ducatos alicui in Hispania mutuare, restituendos vbi auctioris sunt valoris. ¶ Ad prius argumen
Ad primum argumentũargumentum .
tum istorum distinguitur antecedẽsantecedens: potest nanque contractus ille frumenti & rationẽrationem habere mutui & rationem cambij: quorum differentia est quòd mutuũmutuum fit ratione temporis quo expectatur solutio. Eò quòd qui | ab altero mutuatur, re caret in præsenti: cābiumcambium verò non nisi ratione loci. Petrus revera habet frumentũfrumentum in Sicilia, Paulus in Hispania: fit inter eos cambiũcambium vnius pro alio. igitur vbi mutuum est. Si non scitur quanti valiturum in Hispania sit tempore solutionis, licitus est contractus. Si autem fieret mutuatio ea lege vt quando cariùs in Hispania væniret tunc restitueretur, iniquũiniquum esset atq;atque vsurariũvsurarium, vt superiori lib. suũsuum est. CambiũCambium ergo duarum rerum in diuersis existentium locis, siue grana sint siue quæcunq;quæcunque aliæ res, neutiquàm fieri licet si pluris in vno loco ꝗ̈quam in altero æstimentur. Claret enim tunc iniquitas iniustitiæ. Et pari modo censendum de pecuniarum cābiocambio. ¶ Ad posterius de
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
nique argumentum conceditur, cuique liberum esse ex natura rei, nisi ciuili lege sit interdictum, pecuniam suam ad locum alium transportare vbi maioris æstimatur, & illam illic currente loci æstimatione distrahere. Et pariter quisque alteri potest aurum suum concredere, quod quidẽquidem sibi alibi reddat. Nam hoc non habet rationem cambij. Quandoquidem in mutuo & quodammodò, vt dictum est, in cambio transfertur dominiũdominium, & ideo non potest recipi nisi res eiusdem valoris. ¶ Ex his fit consequens quòd
CorollariũCorollarium.
cùm in nundinis inter mercatores, vt infrà narraturi fusiùs sumus, scutum cremento sæpe valoris ac decremento varietur, cauendæ sunt vsuræ quæ in mutuis hac ratione delitescunt. Si quis, verbi gratia, vt aliarum nationum sermone loquamur, centum alteri ducatos mutuet, pretio ciuili foro in vrbe currente, vbi, verbi gratia, ducatus viginti octo grossis æstimatur, vt restituantur pretio in nundinis Lugdunensibus, mercatoribus taxato, vbi penè certum est ducatum valiturum grossos triginta, vsura est manifesta: siue mutuatio in auro fiat, siue in argento. Nam in singula scuta recepturus est tunc mutuator duos grossos vltra sortem. Et vice versa si in nũdinisnundinis quis mutuet mille ducenta argentea regalia: numeret ea tamen in aureis ducatis æstimatione duodecim argẽteorumargenteorum regalium: quo pretio inter mercatores currunt: itaque non annumerat nisi ducentos ducatos. Eo tamen pacto, vt mille ducenta regalia recipiat vbi vsu forensi ducatus non æstimatur nisi vndecim argenteis, vsuram committit. Nam cùm non dederit nisi cẽtumcentum ducatos, vult suprà recipere centum regalia. ¶ Et est notādumnotandum in hoc latêre fallaciam, quòd dum inter mercatores ducati aut scuti valor crescit aut decrescit, non est propter raritatem auri, de quo tertia nostra conclusio loquebatur: imò eius nummus in foro semper habet suam argenti & æris æstimationem: atque adeò inter mercatores qui dederit vnum aureum, non recipiet nisi, verbi gratia, vndecim argentea regalia: sed fingunt illa scutorum ac ducatorum nomina quæ maiori minoríve pretio æstimant. Et ideo qui mutuat aureũaureum scutũscutum æstimatũæstimatum nundinarum pretio, maiori illud argento æstimat dum mutuat, quàm dum illud recipit. Mercatores nanque nullam habent auri ra
Ad primum argumentũargumentum .
tionem aut argenti: vt statim clariùs patebit. ¶ Atque hinc colligitur responsio primi argumenti in fronte quæstionis obiecti. Dum enim decem ducatos mutuas siue in auro siue in argento, nihil amplius tibi debe
Ad secundũsecundum.
tur quàm pecunia eiusdem valoris. ¶ Ac perinde secundi argumenti antecedens, conclusione secunda ostensum est falsum. Non enim possum crescente valore aureæ monetæ nisi illum recipere quo dum mutuaui vel cambiui æstimabatur.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm licitum sit monetarum cambium, quæ in diuersis locis propter copiam & inopiam totius generis monetæ inæqualis sunt valoris.
RESTAT hîc de quarto modo variati monetarum valoris disputare. Fac, verbi gratia, in FlādriaFlandria modò propter bella quæ illic geruntur, aut Romæ, multò esse strictiorem inopiam numeratæ pecuniæ quàm in Hispania: qua ratione pluris illic æstimatur ducatus quàm apud nos, vtrũvtrum liceat hac ratione pro scutis quę illic numerantur, plus in Hispania recipere. Apparet nanque in proximo articulo definitam esse
ArgumentũArgumentum partis negatiuæ.
quæstionem ad partem negatiuānegatiuam. Sanè cùm tertia conclusione negatum sit licêre cambire monetam aureāauream vbi minus valet, restituẽdamrestituendam vbi pluris, propter raritatem auri æstimatur. Eâdem enim ratione non licebit maiorem pecuniam recipere, vbi propter pecuniarum copiam minoris æstimatur, quàm illic vbi pecunia fuerat collata. ¶ In contrarium est, quia rerum copia pretium earum minuit: qua ratione licet pro vno mo|dio frumenti vbi duplo pluris æstimatur duos suscipere vbi duplo minoris venditur. Sic ergo erit in monetis.
PEruentum nobis tandem ad locum est vbi cambiorum natura quæ mercatoribus in vsu habentur, explicanda est. Quam profectò, si ego non fallor, nusquàm hactenùs apud auctores intellectam legerim. An verò scopum ego tetigerim, alij iudices sunto. Igitur post ea quæ in superioribus iacta sunt fundamenta, mercatorum modò praxis ante oculos constituẽdaconstituenda illis est qui eius
MercatorũMercatorum praxis.
modi cambiorum mores deprehendere cupiunt. Dictum enim est, chirographorũchirographorum solutiones quibus mercatores sua transigunt negotia in nundinis statis temporibus celebrari: quæ quidem solutiones ac si tunc fierent præsenti pecunia quando res vendunt̃venduntur, ita reputantur. Subiiciamus ergo in nostratibus exempla quæ illis similima sunt, quæ in alijs prouincijs, siue Venetijs siue Genuę, siue Lugduni siue Londini vsu fiunt. Sunt ergo apud nostrates quaternæ statæ nundinæ: quibus sub eodem numero aliæ respondent in Flandria. Primæ celebrantur Campensis Metinæ sub mensem MaiũMaium: vbi campsorum mensæ ad soluendum sternuntur, vel, suo idiomate, cambia aperiuntur, quintadecima Iulij, durantq́ue solutiones vsque ad decimam Augusti. His respondent aliæ in Flandria sub mensem Septembrem, vbi cambia solutionibus faciendis panduntur decima Nouembris, durantq́;durantque solutiones toto illo mense. Secundæ nundinæ fiunt Metinæ Riui Sicci: vbi cambia incipiũtincipiunt decimaquinta Septembris, finiũturfiniuntur autem decima Octobris. His respondent aliæ in Flandria, quæ celebrantur sub Natalem Domini: in quibus cambia incipiunt decima Februarij, durantq́;durantque per totum mensem. Tertiæ fiunt apud nos eâdem Metina CampẽsiCampensi sub mensem Octobrem, cuius cambia durant à mense Decembri vsque ad initium Ianuarij. Cui respōdentrespondent in Flandria nundinę Resurrectionis: in quibus cābiacambia incipiunt decima Maij, durantq́ue toto mense. Quartæ nundinæ fiunt apud nos in Villalon, quarum cambia fiunt Quadragesima dimidiata vsq;vsque ad Pascha: quibus respondent in Flandria nundinæ Iunij, quarum cambia durant ferè toto mense Augusti. Igitur cambiorum praxis est hæc, vt tres menses post receptam pecuniam Metinæ, restituatur in Flandria. Nam campsor qui in nundinis Maij Metinæ in initio Augusti pecuniam numerat, recepturus est in Flandria nundinis Septembris, vbi solutiones, vt diximus, fiunt toto mense Nouembri. Et qui Metinæ Riui Sicci pecuniam annumerat in initio Octobris, eandẽeandem recipit in Flandria in nundinis Natiuitatis, puta mense Februarij. Et simili anologia de alijs censendum. Aiunt enim illam temporis intercapedinem necessariam esse vt chirographa possint illuc commodè peruenire, & parari pecunia. ¶ His circa practicam intellectis, ecce cambiorũcambiorum punctum. Quando in FlādriaFlandria vel propter bella vel alia quacunque de causa nummorum penuria laboratur, ille qui hinc illuc suāsuam vult inter mercatores transmittere, pretium pendit: qui autẽautem vice versa pecuniāpecuniam in Flandria numerat, Metinæ sibi restituendam, non modò nihil pendit, verùm & plus lucratur, quàm ille pendit qui in Hispania numerat vt in Flandria recipiat. Exempli gratia. Nunc temporis quo propter continua bella Cæsar pluribus indiget apud Flandriam talentis, raritas est pecuniæ illic maxima. Itaq;Itaque minor pecunia tanti habetur quātiquanti apud nos maior. Sicuti vbi caritas esset tritici, vnus modius tanti væniret, quanti alibi duo. Quæstione enim sequẽtisequenti arti. 1. narraturi sumus causas augẽdiaugendi cambiorum pretia. Hac ergo de causa mercator qui Metinæ alteri quadringentos ac decem denariolos nostros, quos dupondia appellamus, Itali quatrinos, Galli turonos, non plures in Flandria recipit quàm trecentos sexaginta. Itaq;Itaque pro transmissione perdit quinquaginta: quāuisquamuis, vt suprà diximꝰdicimus, non iactura, sed lucrũlucrum est. Qui autẽautem èex conuerso in Flandria numerat trecentos, recipit in Hispania trecentos septuagintaquinq;septuagintaquinque. Itaq;Itaque plus lucratur in remittenda huc pecunia quàm pẽderatpenderat, dum hinc illam illuc transmiserat. Simile fermè nunc cōtingitcontingit inter Hispaniam & Romam: vbi angustior est solito pecuniæ inopia. ¶ Per hæc ergo, vt obiter adnotemus, patet eiusmodi cambia non esse à DoctoribꝰDoctoribus intellecta: ac proinde in diuersas sententias dissident. Caietanus nanq;nanque in suo illo
Caietanus.
opusculo, cap. 7. fundamentum huius cambij illud excogitat, quòd pecunia loco absens minoris habetur quàm si esset loco pręsens: & eidem applaudit Syluest. verb. vsura.
Syluest.
4. Nam quæ loco, inquiunt, distat, pluribus est subiecta periculis: quocircà potest minor quæ tutior est iustè pro maiori cambiri quæ minùs est tuta. Et quidem si re vera hęc | existerent pericula, inficias non irem. Fassi enim suprà sumus, æs alienum quod ille debet, à quo vel propter pauperiẽpauperiem vel propter fidei tenuitatem non est recuperatu facile, minoris vendi posse, quàm sit eius quantitas: neque merces insanis vndis commissæ tanti emerentur quàm si essent in portu. AttamẽAttamen
Refutatur proxima sententia.
inter mercatores nulla sunt, aut vix vlla huiusmodi pericula. Nam illi qui Metinæ recipit apud Flandriam soluturo, tanta habetur fides quàm si pecuniāpecuniam haberet in Hispania. Quare hanc illis licentiam facere est plus illis indulgere quàm ipsi petunt. Adde quòd si hæc esset horum cambiorum basis, tunc ille qui modò Metinæ pecuniam numerat, recepturus in Flandria, minoris deberet illam Flandrensem emere: hoc est auctior illi deberet in Flandria restitui: cùm tamẽtamen multò minus illic recipiat. ¶ Alij ergo arbitrantur rationem qua huius cambij iustitia fundatur, eam esse quòd aurum pluris pẽditurpenditur in Flandria. Et ideo aiunt hoc non licêre nisi commutatio fiat diuersarum pecuniarum, scilicet argẽteæargentæ pro aurea, vel ęnea. At verò hoc iam suprà diximus, merè gratis esse dictum. Nam cambia ratione loci non est fieri necessarium in diuersis monetis. De quo cambio superiori articulo tertia nostra conclusio loquebatur. Imò, vt proximè dicebamus, nulla inter mercatores auri vel argenti vel æris habetur ratio. Sed fac nullũnullum esse aurum vel argentum pręter æneos eosdemq́;eosdemque minutissimos denariolos. Ex his nanque qui modò Metinæ confert quadringentos decem, in Flandria recipit non nisi tercentum supra sexaginta. Et vice versa, qui illic cōfertconfert tercentum, hîc recipit septuagintaquinque supra trecentos. Vnde cùm amplius sit lucrũlucrum dum priùs pecunia numeratur in Flandria reddenda in Hispania, quàm dispendium si Metinæ numeretur redhibẽdaredhibenda Brugis, vnũvnum ex frugiferis negotijs est thesaurizare pecuniam apud Flandriam, hoc est illam à nobis illuc transmittere, in hunc potissimũpotissimum vsum vt inde huc rursus remittatur. Fit enim lucri accessio. 25. dupōdiorumdupondiorum in singulos ducatos. Quanuis illud etiam quod dispendium facere videtur qui plus Metinæ videtur priꝰprius cōferreconferre quàm pòst recipit in Flandria, re vera non est iactura, verùm etiam sępe lucrũlucrum. ¶ Sed & hoc demum nosse oportet quòd quanto exuberantior est Metinæ pecunia, tanto viliùs cambitur: hoc est qui pecuniam numerat soluẽdamsoluendam sibi in Flandria, auctius pendit pretium: quia rariores inueniuntur qui Metinæ egeant. Et quanto angustior, tanto minus pendit: quia plures sunt recipientes Metinæ vt consignent in Flandria. ¶ Quæstio ergo præsens est, vtrùm cambia hæc sint licita. Et præter argumentum in capite quæstionis factũfactum, arguitur hoc modo. Si hoc cambium, reale esset ac licitum, id ma
Primum argumentum.
ximè, vel quia esset diminutum cambiũcambium, vel ratione loci: nempe quia pecunia ab vno in alterum traducitur: minuti autẽautem nullum habet specimẽspecimen. Haud anim illic pretiosior moneta cum viliori cambitur: sed denarij pro denarijs. Neq;Neque verò totum eius fundamentũfundamentum est ratione loci: nam tunc sicut pro trāslationetranslatione ab Hispania vbi copiosior est pecunia ad Flandriam pretium soluitur: ita & econuersò pro translatione solueretur quæ fit à Flandria in Hispaniam: quod tamen, vt in practica ostensum est, non fit, sed accedit lucrum. Adde quòd qui in Flandria pecuniāpecuniam confert quæ sibi in Hispania referatur, porrò id non facit quia indiget huc suam transmittere pecuniāpecuniam, quia forsan illāillam hinc trāstulerattranstulerat: sed propter lucrum. ¶ Secundò arguitur. Genus hoc cambij manifestam oculis
Secundum.
exhibet speciem vsuræ. Nam qui Metinæ, verbi gratia, pecuniam numerat, restituendam sibi in Flandria, dominiũdominium eius in illum transfert absolutũabsolutum, quam perinde alter ibîdem dispendit ac si simpliciter esset mutuũmutuum. Et (quod rem probabiliorem facit) ille qui recipit, non ob id videtur facere vt quam habet in Flandria, Metinam transferat: quia fortè nullam illic habet: sed quia Metinæ indiget: & quò expectetur solutio, fucatur illo colore quòd soluatur in Flandria. Accedit quòd si quis alteri in Hispania re vera mutuaret pecuniāpecuniam quam mutuatarius in Flandria esset repensurus: quia ambo illuc fortè proficiscuntur, proptereà quòd in diuerso loco esset soluenda, nihil de natura mutui amitteret. ¶ Et confirmatur hæc ratio. Vt
CōfirmatioConfirmatio.
cambium ratione loci sit licitũlicitum, nulla debet temporis mora de necessitate interuenire.
Sed ego, verbi gratia, habeo hîc pecuniam præsentem, & tu Romæ etiam præsentem, admetior tibi hîc vt tu mihi Romæ remetiaris. Itaq;Itaque si possibile esset me hodie existere Romæ, hodie mihi illic rependeres: sed requiritur tempus, quia non potest nuntius illuc aduolare. Attamen in istis cambijs habetur ratio temporis. Si enim qui hodie recipit Metinæ, cras deberet soluere in Flan|dria, vel intra hebdomadam: si statis succussarijs equis nuntius euolaret, iste qui recipit, re vera vel non reciperet, vel non nisi viliori pretio. Cùm ergo hoc verum habeat, signũsignum est expectationem trium mensiũmensium esse in causam lucri huiusmodi cābiorumcambiorum. ¶ Præte
Tertium argumentũargumentum.
reà ex notabili superiùs posito elicitur etiāetiam num recens argumentũargumentum . Nam si secundùm copiam aut inopiam pecuniæ quæ est in nũdinisnundinis cambiorum pretia variantur, indiciũindicium est eadem cambia rationem habere mutui. Etenim si mercatoribus, reliquis negotijs peractis amplior pecunia superest, faciliùs eam conferunt, plusq́ue perdunt: si verò maior est penuria, difficiliùs conferunt & cum maiori lucro. ¶ Quòd si negemus esse mutuum, illuc relabi videbimur vt cōcedamusconcedamius (quod quidāquidam arbitrantur) venditionem esse emptionemq́;emptionemque pecuniæ: ita vt pecunia in Hispania vbi est maior copia minori æstimetur pretio: similis autem in Flandria maiori. Quemadmodùm oliuæ quæ apud nos nascuntur, non autem illic. Et hac ratione pecunia quæ est Metinæ venditur illius pretio quæ est in Flandria. Et èex diuerso. Pecunia autem cùm sit rerum pretiũpretium, non potest pretio alio diuendi. ¶ Hæc profectò dubiam rem faciunt. Imò apud illos qui eius tantùm superficiem aspiciunt, meritò demonstrabunt iniquam. Nihilo minùs quantum pro captu meo coniicere possum res aliter habet. Quare ad quæstionem hac conclusione
CōclusioConclusio responsiua.
respondetur, licitum est pecuniam ab vno in alterum locum cambire, habito respectu copiæ quæ est in vno, atq;atque inopiæ quæ in altero: vt scilicet pro maiori numerata vbi est copia, minor recipiatur vbi est inopia: dummodò nulla prætereà temporis habeatur ratio quàm illius quod necessarium est ad traducenda chirographa (pro quo, vt infrà patebit, nec pretium augeri potest) omneq́ue fraudis doliq́ue genus absit. Enimuerò nisi mea me coniectura fallit, hoc quantũquantum coniicere possum, est cambiorum fundamentũfundamentum, quæ hac nostra tempestate vsu celebrantur. Probatio apud me conclusionis est hæc. Iu
Probatio cōclusionisconclusionis.
stitiæ lex est vt dati & accepti æqua sit æstimatio: quadringenti autem, verbi gratia, de narioli vbi affluentior est pecunia non pluris habentur quàm tercentum quinquaginta vbi pecuniæ penuria laboratur: ergo numerare illic quadringentos vt tercentũtercentum quinquaginta hîc recipias, non est iustitiæ violatio. Nec vice versa dare hîc tercentum quinquaginta, vt illic tibi quadringenti reddantur. Exemplum profertur in oleo, vt modò dicebamus, cuius copia est apud nos: aut in vino, quod à nobis illuc defertur. Non enim pluris apud nos habentur, imò minoris centum cadi quàm sexaginta aut septuaginta in Flandria: ergo sicut potest quis maiorem hîc mensuram huiusmodi liquorum pro minori apud Flandriam soluenda cambire: ita fieri potest in pecunia. Et vice versa, sicut potest quis pauciores Metinæ vlnas lini cambire pro pluribus soluendis in FlādriaFlandria: quia lini apud nos maior est caritas: sic potest modò mercator apud Flandriam, minorem cambire pecuniam pro maiori in Hispania redhibenda. ¶ Et confirmatur prætereà in
CōfirmatioConfirmatio.
de conclusio, quòd si quis vellet cābirecambire simpliciter ratione loci: nempe transmittere pecuniam suam ex Hispania Romam, sed tamen vel propter bella vel propter alia præsentissima pericula, nulla alia pateret via, nisi cābiendocambiendo hanc pro illa: & Roma nũmorũnummorum angustia grauiter premeret̃premeretur, liceret minorẽminorem illic reddere: eò quod tanti habetur quātiquanti hîc aliquantulo maior. Nihil ergo in hoc cambio iniquitatis apparet. Quòd si hoc licitum est, nihil refert an obiter quis illud faciat & præter consuetudinem, an verò ex officio. Nam quòd natura sua iustum est, quisque potest consultò exercere. ¶ Contra hanc nihilo
minùs conclusionem hoc se statim offert argumentum, à loco ad tẽpustempus. Sequeretur inquam eâdem ratione quod liceret cuiq;cuique modo in Flandria suo ciui numerare, verbi gratia, decem Scuta, quorum singula æstimantur tercẽtumtercentum denariolis siue in auro siue in denarijs: quia nihil refert, hac lege vt quando esset affluentia pecuniæ quanta est in Hispania vel maior, reciperet pro singulis scutis tercentũtercentum septuagintaquinq;septuagintaquinque denarios, quos modò recipit in Hispania. Nam si hoc licet propter copiam quæ est in Hispania, cur non erit licitum quando tanta fuerit abundātiaabundantia in Flandria? Respondetur, hanc quæ appa
Solutio.
ret, non esse similitudinem: quoniam transferre nunc dominium pecuniæ vt designato pòst tempore restituatur, non potest non esse mutuum: & ratione mutui nihil potest pretij extorqueri: sed quando habetur ratio diuersitatis, non tẽporistemporis sed loci, non est mutuũmutuum, verùm cābitiocambitio duarum rerũrerum præsentiũpræsentium, quarũquarum valor modò æq̃lisæqualis est. ¶ Ex his ergo
facilè moderamina colligunt̃colliguntur ac tẽperamẽtatemperamenta cōclusionisconclusionis, quibꝰquibus est eiꝰeius veritas circũscriben| p. 598dacircumscribenda. PrimũPrimum enim diximus, cauẽdũcauendum esse nè ratio huc tẽporistemporis obrêpat, quæ indiciũindicium sit palliati mutui. Ad cuius vtiq;vtique rei notitiam, hāchanc censeo statuendam regulam. Non potest vir
Regula.
tute huiusmodi cambij aliud quidpiam recipi, quàm si duæ res in præsenti existẽtesexistentes cābirenturcambirentur. Hoc est non potest qui pecuniam in Flandria numerat quantum est ex genere suo plus in Hispania recipere, quàm si eodem puncto quo pecuniam illic confert fieri posset vt eandem reciperet in Hispania.
Exemplum esto. Si ille admetiens pecuniāpecuniam in Flandria certus esset eadem die ministrũministrum suum eandem recipere Metinæ: quia per literas anteà & nuntios inter eos sic conuentum fuerat, & ratione assertæ conclusionis ampliùs recipit ꝗ̈quam confert, tantundẽtantundem prorsus valoris neq;neque aliũalium præterà obolũobolum recipere potest, siue solutio faciẽdafacienda sit post mensem, siue post tres, siue post decem. Hanc inquāinquam regulam constabiliendam hîc quàm maximè necessarium arbitror. Nam si tam vera est quàm re vera censeo, infallibilis est iustitiæ index huiusmodi cambiorum. Modificati autem sumus cōclusionẽconclusionem, dicentes quantum est de genere suo: quoniam non perinde in pecuniarum cambio censeri potest tempus illud præsens quo æstimandus est valor pecuniæ in alio absente loco, atque in alijs mercibus: vt articu. proximo declarabimus. ¶ Porrò autem eius veritas ex dictis fit com
pertissima. Fundamentum enim iustitiæ horum cambiorum atque adeò testimoniũtestimonium rationem mutui huic non abdi, est quod cambitur maior pecunia pro minori: aut vice versa: quoniam in vno loco tātitanti æstimatur minor quātiquanti in altero maior: ergo ratio valoris huiusmodi pecuniarum ad eundem temporis articulum referri debet, & perinde ac si res præsentes sint earum cambium existimari: atq;atque adeò nulla tẽporistemporis ratio interuenire valet, quo pretiũpretium vel vnius augeat vel alterius minuat. Et quoniam conclusionem similitudine aliarum rerum fulciuimus, earum exemplo in eius explicatione vtamur. Licet quidem mihi existenti in Hispania vbi frumentum pluris vænundatur duos modios cambire pro tribus in Sicilia, quos scio eodẽeodem æstimari pretio quo duos in Hispania. Hæc autem cambitio non est licita, nisi pro eodem tempore: Nempe quia tu habes frumentum in Sicilia, & ego in Hispania. Quare ex illo pũctopuncto quo ego tibi in Hispania meũmeum cōferoconfero, id quod tu in Sicilia habebas factũfactum est meũmeum. Nam si tu illic nullum habes modò frumentum, sed expectas habere, & quò te expectem reddis mihi pro duobus tres, manifestum est vsurarium mutuum. Ad propositum ergo, si ille qui recipit in Flandria reddit tibi post trimestre plus quàm redderet si eâdem die qua tu confers in Flandria redderet tibi in Hispania, manifestum est hoc non esse syncerum cambium rei pro re: sed auctarium illud ob id adhiberi, quòd illo tempore illum expectas dum pecuniam quam paratam non habet conficiat: atq;atque adeò ratione mutui quod illic contegitur. ¶ Et per
hoc patebit vitium illius rationis quam sibi mercatores obtendunt. Fatentur nanq;nanque vnāvnam causam cur expectetur toto trimestri esse, vt ille qui in vno loco recipit, parare possit, & fortè conficere pecuniam ad soluendum.
Hoc inquam indicium est manifestum mutui. Nam vt simplex sit cābiumcambium, requiritur (vt crebrò repetimus) vtriusq;vtriusque rei existẽtiaexistentia: atque adeò vt ille qui recipit, in prōptupromptu habeat pecuniam. Quare si in præsenti non habet, palàm fit pro expectatione dum cōquiratconquirat augere cambij pretium. ¶ Sed ait mercator, chirographum non est volucris, quæ possit subitò euolare: atque adeò tempus requiritur. Fatemur quidem, vt suprà fassi sumus. Attamen cùm tempus illud non nisi illi necessitati inseruiat vt cambium innotescat, ratione illius nihil pretij extorqueri potest. Et hoc est punctum quod consideratissimè meditandum est. Si enim cambiũcambium est rei pro re, ad idem est reducendum punctũpunctum: pro tempore ergo notificandi nihil recipi potest. Quare vbi diximus admittẽdumadmittendum esse tempus necessarium ad transmittẽdatransmittenda chirographa, non eo pacto intelligendum est vt haberi eius ratio possit ad recipiendum pretium: quia tunc profectò pro eiusdẽeiusdem temporis expectatione reciperetur: sed intelleximus illud necessarium tempus non esse, vt quidam arbitrantur, vsuræ indicium. ¶ Sed
Obiectio.
ait rursus qui partes mercatorum defensat: Si iste qui pecuniam aliô transmittit, cursori eandem concrederet transferendam, inducias illi temporis concederet, tunc pro tẽporetempore pretium solueret. Respondetur non vnāvanm
Solutio.
solùm fallaciam in argumento latêre. PrimũPrimum enim qui sic arguit immiscet diuersas simul cambiorũcambiorum species quod in præsentis quæstionis fronte cauendũcauendum admonuimus: nunc enim non disputamus de cambio ratione loci, hoc est qquod fit sola ratione trāsmittẽditransmittendi pe|cuniam qua alibi indiges: sed de cōmutationecommutatione pecuniæ vnius loci pro pecunia alterius, propter copiæ inopiæq́ue varietatem. Nam qui pecuniam dat in Flandria recipiendārecipiendam in Hispania, nihil dispendit, vt diximus: sed lucratur. Item qui pecuniam concredit cursori non transfert in ipsum dominium, vt fit in cambijs. Atq;Atque adeò nulla illic abdi potest ratio mutui. Et quod ad rem pertinet, pretium non illi cōstituiturconstituitur pro tẽporetempore, sed pro labore: cābirecambire ergo pecuniam quæ est Metinæ pro illa quæ censetur esse in Flandria, non debet illa norma iudicari quæ est mera trāslatiotranslatio per cursorẽcursorem. Eò vel maximè quòd pretia non cōueniuntconueniunt. Transportaret enim cursor ab Hispania in Flandriam quatuor milia ducatorum, pretio centum: & tamen qui priùs recipit in Flandria repensurus in Hispania, soluit quintāquintam partem, & eo amplius, capitalis. ¶ Sed arguat sic forsan contrà cāpsorumcampsorum
ArgumentũArgumentum
quispiam: dum bella vel obstacula alia impedimento sunt nè pecunia transferri posset, multò auctius esse debet translationis pretium: ergo id ego possum supra illam rationem suscipere qua vna moneta cambitur pro alia. Nam cùm duarum cambiorũcambiorum specierum per se vtraque licita est, nulla est iniquitas, si altera alteri adhibeatur. Ad hoc
Responsio.
respondetur, & est iudicio meo apprimè notanda responsio, quòd si cambium de quo in præsentiarũpræsentiarum loquimur licitum est, nempe vt pecunia vnius loci pro pecunia alterius cābiaturcambiatur, hæc, nihil bellis obstantibus, strata est paratissimaq́;paratissimaque via traducendi monetam: & ideo iniquissimũiniquissimum est ad lucrum huiusmodi cambij pretium aliud insuper adhibere, ratione translationis de loco ad locum. Sed alterum eligendum est: vel si quidpiam pretij ratione secundi adhibeatur, id debet esse tenuissimum. ¶ Ex quo fit quòd cùm inter
Primum corollarium.
mercatores non habeatur ratio nisi prioris cambij, scilicet commutationis monetæ si cambium fiat cum alio ciue qui non est mercator neq;neque negotiator, & præter hanc habeatur etiam noua ratio pretij propter translationem, iniquum esset. Crediderim ergo certissimam esse nostram conclusionem: videlicet ex cambio de quo in præsentiarum agimus nihil amplius posse recipi quàm si eâdem die in vno loco paretur, & in alio reciperetur, vel perexile insuper quidpiam.
¶ Ex quo fit tandem, vt in calce totius quę
Secundum.
stionis hoc adnotemus, nondum patere differentię huius æquitatẽæquitatem. Nempe quòd cùm ille qui pecuniāpecuniam Metinæ priꝰprius capit, reddit autem pòst in Flandria, non lucretur nisi quinquaginta: ille qui econuersò eodem tẽporetempore inuariataq́;inuariataque pecuniæ ęstimatione priùs confert in Flandria, recepturus in Hispania, lucretur septuagintaquinq;septuagintaquinque. Enimuerò quòd prius cambium licitum sit, id in causa existit quod tercẽtumtercentum sexaginta quæ iste qui Merinæ recipit reddit in Flandria, tanti æstimāturæstimantur quanti quadringenta decem quę receperat: & ediuersò. Igitur qui vice versa tercentum sexaginta priùs confert in Flandria, non est cur posteà recipiat Metinæ nisi quadringenta decem. Nam idem est valor. Quare nihil referre deberet quòd priùs quis recipiat Metinæ, vt soluat in Flandria: &, quòd priùs annumeret in Flandria, vt posteà recipiat Metinæ.
REstat igitur argumentis responsa subiicere, quatenùs contra hanc nostram assertionem militare videntur. Ad primum er
Ad primum argumentũargumentum .
go in vertice quæstionis oppositum respondetur, diuersam esse rationem quando pretium auri augetur vel minuitur æstimatione argenti aut æris, propter solius auri raritatem: & quando tota pecunia pluris minorísve æstimatur propter eius in genere copiam vel inopiāinopiam. Nam priori modo qui ducatum, verbi gratia, confert in Hispania, non confert amplius quàm vndecim argẽteaargentea regalia. Siquidem idem est, in auro tribuat an in argento. Qui autem illud recipit Romæ, æstimatione Romana recipit illic regalia tredecim: non ob id quòd tredecim regalia non pluris illic habeantur quàm vndecim apud nos, sed quod aurum cariùs æstimatur. Sicut si frumentum valens vndecim, cambiret quis pro alio valente tredecim. Attamen quando maior est copia pecuniæ totius in genere in vna prouincia quàm in alia, non pluris æstimantur vbi maior est copia pecuniæ tredecim regalia, quàm vndecim in altera vbi est penuria. Et ideo potest, verbi gratia, dare quisq;quisque in Flandria vndecim in quacũq;quacunque moneta, siue aureos ducatos, siue argenteos, siue æneos nummos, recepturus tredecim in Hispania. ¶ Ad primum autem eorũeorum quæ
Ad aliud.
proximè ante cōclusionemconclusionem adiecimus, iam satis responsum est, iustitiāiustitiam huiusmodi cambij monetæ pro moneta non in eo fundari quod sit cambium mutuum vel merum ratione loci, id est, vt nummi transferantur: sed propter differentiam valoris in diuersis locis.
Quare non inde variatur contractus quòd fiat non ob necessitatem transferendi pecuniam, ad alia negotia quàm ratione lucri, sicuti in alijs mercibus accidit. ¶ Ad secun
Ad secundũsecundum.
dum verò negatur hoc esse mutuũmutuum, vt declaratum est: quia non fit sic hoc cambium, vel fieri non debet, vt ratione temporis aliquid petatur: sed est cambitio duarum præsentiũpræsentium pecuniarum. Quocircà ingenuè concedimꝰconcedimus eum qui cambit, transferre in alterum dominium suæ pecuniæ, vt quo libuerit vsu illam dispendat. Vnde tamen non fit consequens, vt quidam neoterici censent, esse mutuum: nam in cambio etiam transfertur dominium, vt dum merces quaslibet tuas cum alijs commutas. Neq;Neque refert, vt idẽidem autor cogitat, pecuniam redditum iri in moneta diuersi metalli aut eiusdem. ¶ Ad aliud verò
Ad tertium.
quod illic adhibebam, nempe accidere nōnunquàmnonnunquam quòd qui Metinæ recipit, nullas habet pecunias in Flandria, iam etiam suũsuum est in tali casu, si iste non est soluturus in FlādriaFlandria, omninò esse palliatum mutuum: quia non cambitur res pro re, sed soluitur pretium pro inducijs ad restituẽdumrestituendum indultis. ¶ Ad aliud autem etiam respondetur, quòd
Ad quartũquartum.
recipere hîc & soluere in Flandria, non tollit rationem mutui si fiat ratione temporis. Si autem fiat ratione diuersitatis valoris, non est mutuum, sed cambium. ¶ Sed & ad confirmationem satis responsum est vbi eius cōclusionemconclusionem concessimus: nempe non licêre plus recipere ratione huius cambij, quàm si eodem die quo in vno loco confertur pecunia referretur in altero. ¶ Ad aliud verò de
Ad quintũquintum.
augmento & decremento cambiorum statim dicturi sumus articulo proximo.
¶ Ad vltimum denique negatur sub hoc cābiorumcambiorum
Ad postremum.
tegmine pecuniam emi aut vendi: quia neutra habet rationem pretij alterius, sed est mera rerum permutatio.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm cambiorum pretia inter campsores variari poßint.
SVbsequitur vt de varietate cābiorumcambiorum pretij quæramus, an sit licita. Arguitur nanque quod inter mercatores nequeant eiusmodi pretia variari. Nam cùm pecunia non sit vendibilis, non potest eius pretium ceu reliquarum mercium aliquo modo mutari, nisi sola prĩcipisprincipis lege augentis minuentísve eius valorem. ¶ In contrarium autem est celeberrimus cambiorũcambiorum vsus qui reprobari hactenùs non consueuit.
QVæstio hæc ad superioris claritudinẽclaritudinem apprimè est explicatu necessaria.
Cùm enim definitum sit monetas diuersorum locorum propter diuersam æstimationem iustè cambiri, operæpretium est nosse vtrùm in nũdinisnundinis variari iustè possint inter mercatores pretia. Ad quāquam idcircò quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior. Accidere possunt causæ quarum me
Prima conclusio.
ritò seclusis fraudibus ac dolis possint cambiorum pretia variari. Conclusio hæc ex superiori articulo non obscurè fit cōsequensconsequens.
Ratio cōclusionisconclusionis.
Enimuerò si raritas non auri vel argenti, sed pecuniæ in genere in causa est vt aliquantulo minor tanti æstimetur, ac maior vbi pecunia abundat: consequens est vt si in nundinis, verbi gratia, MetineñMetinen. vel quia rex pecuniam corrasit, aut propter aliam calamitatẽcalamitatem cussi ęris penuria laboratur, & nihilo minùs ad mercaturam aliasq́ue negotiationes reipublicę necessarias, operępretium est ab Hispania in Flandriam, & vice versa, pecuniam per cambia traducere, potest qui illam Metinæ annumerat, meliori conditione recipere in Flandria: & vice versa, si Metinæ abundantior est pecunia potest etiam qui ibi recipit, meliori conditione recipere. Atq;Atque hic modus vsitatissimus est augmenti & decrementi cambiorum: vt nulla habetur ratio auri vel argenti. ¶ Caieta. autẽautem in suo CābiorumCambiorum
Caietanus.
opusculo aliud enarrat cremẽticrementi decrementiq́;decrementique genus: nescio verûmne sit an fictum. NepeNempe dum negotiator Mediolani recipit cum pacto reddẽdireddendi Marcham auri Lugduni viliori pretio quàm est valitura: vt si, verbi gratia, dicamꝰdicamus quòd quis accipiat mille argentea regalia repensurus centum ducatos, qui re vera valent mille centum regalia. Neque verò condemnat hoc cambium, imò arbitratur venditionem esse auri minori pretio propter necessitatem: quia mauult ille iacturam centum argenteorum regalium facere quàm ab alia negotiatione cessare, qua plùs lucrabitur. Ego verò neq;neque credo hoc genus cambij in vsu haberi: neq;neque si haberetur, illud auderem approbare: quoniam (vt sæpe diximus) inter mercatores nullum est discrimen auri & argenti, neq;neque augent valorẽvalorem | scuti vel ducati ratione auri vt facit rex cùm auri pretium lege exauget: sed vtuntur nominibus illis, scuti vel ducati, vt suprà diximus. Et hoc fortè dicere voluit Sylue
Syluester.
ster verbo, vsura. 4. §. 6. vbi ait non vti mercatores moneta vt vulgus. Prætereà quando in vsu versaretur, profectò pro vsura ducendum esset. Nam illa non est venditio auri, sed restitutio mutui cum vsura. Eius enim qui pecuniam priùs dedit, nihil interest solutionem in auro recipere vel in alia moneta, dum modò auctiorem extorqueat dilationis gratia. ¶ Dixerim autem hoc esse licitum, fraudibus exclusis ac dolis, quæ profectò creberrimè inter augendas monetas inserpunt. Nam qui huiusmodi cambiorum lucris omnem posthabent religionem, perinde atque in alijs mercibus monopolia exercent. Confœderantur nanque duo aut tres qui omnem abradunt pecuniam. Recipiunt scilicet ab omnibus initio nundinarum pecuniam, soluendam partim in Flandria, partim Lugduni, aut Londini, aut Genuæ, &c. Atq;Atque adeò qui posteà in eisdem ineundis cambijs indigent, nempe præsenti Metinæ pecunia cùm alia non pateat Bursa nisi monopôli, coguntur eo pretio recipere quo illis libuerit. Est nocentissima pestis, neque esset vllo modo ferenda. ¶ VerũVerum tamen præcipua dubitandi
ratio de hac cōclusioneconclusione est circa causas, quibus legitimè pretium cambiorum variari potest. Et quidem quòd raritas atque abundantia pecuniæ legitimè censeri possit in causa, compertissimum est, esseq́ue debet constitutissimum. Penuria verò hæc atque affluentia, bina esse potest. Nempe absoluta & respectiua. Absoluta inquam, vt suprà dictum est, si propter bella aut quosuis alios ingentes sumptus rex vndique pecuniam colligeret, aut propter aliam calamitatem re vera angustior esset. Et econuersò si ob aliquam prosperitatem afflueret.
Et de hac dubitari non potest quin sit causa legitima. Alia verò est de qua meritissimò inter prudentes multum est hæsitandũhæsitandum. Videlicet vtrùm frequentia paucitasq́ue indigentium, atque adeò petentium pecuniam in forma cambij, augeat & minuat cambiorum pretia. Et quidem Caietanus
Caietanus.
in illo suo Opusculo cap. 7. id nihil formidat asserere: cui & Metinensis quoq;quoque sub
Metinensis.
scribit: de quo hoc obiter adnotauerim quod secũsecum gratis pugnare videtur. Concedit enim secundùm accipientium numerum variari cambiorum pretia, & nihilo minùs negat copiam aut inopiam pecuniarum legitimālegitimam posse æstimari causam vt eadem cambiorũcambiorum pretia varientur: cùm tamen ob id numerus accipientium pretia augeat aut minuat: quòd cùm sint plures, pecunia reputatur angustior, respectu eorum: cùm verò pluris, reputatur amplior, sicuti in alijs mercibus. ¶ Porrò ergo dubia est hæc causa variandi pretiũpretium. Primùm quòd pecuniāpecuniam cum alijs mercibus hac ratione conferre, non est adeò legitimum. Nam pecunia non est vendibilis, atque adeò neque videtur pretio more aliarum mercium æstimanda. Secundò (quod attenta consideratione speculandum est) si hanc campsoribus licentiam indulgeas, fraudibus aditum aperis. Nam solent bursas in nundinarum initio claudere, expectantes quo pretio cambia currant. Et dum prosperum vident forum, illam in cambia producunt: alioqui seruant. Et quanuis primo aspectu nulla se illic prodat iniquitas, eò quòd quisque potest rem propriam suo arbitratu aut seruare aut distrahere, prout ex re sua fuerit: tamen si res oculatiùs inspiciatur, illa eadem causa est eadem augendi cambiorum pretia. Nam proptereà plures sunt qui cambia quærunt, quòd rarior est pecunia: est autem rarior, quia abscondita est: imò illa ratione abscondita vt augeantur pretia. Et re vera si ad normam aliorum pretium, vt mercatores volunt, varianda est cambiorum æstimatio, debent eidem subdi legi quæ solet à republica in alijs mercibus obseruari. Dum enim multi sunt qui horrea obserant vnde annonæ caritas nascitur, compelluntur eadem aperire, & legitimo diuendere pretio: imò quanuis non compellerentur, peccatum esset: eò quòd cùm res sint reipublicæ necessariæ, non possunt eorum domini communem iniuriam illo modo populum affligere. Si ergo mercatores ita fatentur cambia esse necessaria, profectò suo se mucrone iugulare videntur, dum pecuniam abscondent. Eò potissimùm quòd vix fieri potest sine aliqua specie monopolij. Nam si inter illos non conueniret vt bursas obserarent, vnus & fortè alter aperiret cambium. ¶ Profectò res est mihi non satis comperta: nihilo minùs in hanc partem mihi ipsi propen
Postrema cōclusioconclusio.
dêre videor, quæ sit posterior conclusio.
Vberior accipientium copia genere suo si calliditas omnis & versutia caueatur, causa esse potest augendi cambiorum pretia, sicuti & raritas causa minuendi. Conclusio inde suadetur. Primùm quòd cambire
Probatio.
monetam vnius loci pro moneta alterius, non solùm licitum monstratum est, verùm & necessarium. Mox quòd nummorum penuria vnius regionis causa est vt minor tanti æstimatur quàm alibi maior: cùm ergo auctior numerus recipientium cambia, causa sit vt minor habeatur pecuniæ copia quàm dum rariores sunt qui capiunt, colligitur vt hac etiam ratione augeri possit pretium. At verò adeò sunt multæ technæ ac doli qui hac se statim ratione ad augenda pretia insinuabunt, vt non absque formidine & metu sit conclusio in vsum admittenda. Est enim res quæ non tam in scientia posita est quàm in scientia & prudentia: & ideò optimorum cuique iudicio deferendus est huiusmodi vsus. ¶ Ad ar
Ad primum argumentũargumentum .
gumentum ergo quod in vertice quæstionis proposuimus respondetur, quòd etsi pecunia non sit vendibilis, atque adeò neq;neque proprio pretio æstimabilis: ob id autem quod est campsibilis & commutabilis, potest pluris minorisq́ue æstimari, vt cum alia alterius loci commutetur. ¶ Ad aliud autem
Ad secundũsecundum.
quod insuper de fraudibus adiecimus, nihil aliud respondere possumus quàm quòd, vt dicebamus, cuique timoratæ conscientiæ iudicio relinquatur. Nam etsi condemnandum simpliciter non sit vt quis pecuniam suam veluti reliqua bona in tempus seruet, quò cōmodiùscommodius ac magis èex re distrahere possit: vix tamen, vt dictum est, absque fraude fieri potest.

ARTICVLVS. IIII.

Vtrùm cambium ad incertam solutionis quantitatem sit licitum.
EX articulo proximo hîc nascitur, vtrùm scilicet cambiri possit pecunia præsens ac certa pro futura, cuius valor incertus sit. Vt si quis alteri centum ducatos numeret eo pacto vt solutio fiat secundùm æstimationem cambiorum proximarum nundinarum: aut Metinensium, aut Lugdunensium, aut Londinensium: parùm enim refert. Et apparet
ArgumentũArgumentum.
inde non esse licitum, quòd iustitiæ bilances periculo exponuntur: aut quòd minus referatur quàm collatum est: aut (quod multò frequentiùs vsu venit) plus. Nam alterutrum contingat, violabitur iustitia. ¶ In contrarium autem est, quòd cùm liceat pecuniam ambiguo euentui committere: vt in ludo patet, & in sortibus: non est cur id non liceat in forma cambij.
AD quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior. Si omnis fraus at
Prima conclusio.
que dolus procul absit, nullam per se habet rationem vsuræ quòd aliquis Mediolani, vel Parisijs, vel alibi, pecuniam alteri conferat: nempe centum aut mille ducatos, siue in auro siue in argento (iam enim sæpe dictum est nihil referre) pretio cambiorum primarum nundinarum redhibendos. Confessio est etiam Caietani in suo cam
Caietanus.
biorum opusculo: vbi procul absit fraus.
Nempe primùm quòd sit æquilibre dubiũdubium pluris minorísve ducatum æstimandum.
Secundò quòd ille qui confert, non sit ille qui augendæ pecuniæ operam daturus est. Et ratio est plana: imò id licitum esse potest sub forma mutui. Est enim sicut depositio, quam vadiationem appellant: hoc est expositio pecuniæ periculo futuri euentus: vt etiam diximus de assecuratione. Accipe hac lege centum: & si cambiorum pretia aucta fuerint, solues mihi plus: sin verò, minus, vel æquale. Nam vtraque pars eidem subest aleæ. ¶ Quin verò Caietanus
Caietanus.
in suo opusculo capit. 6. aliud quid addit, quod nescio an tutò affirmari possit, satisq́ue doceri. Nempe bifariàm hoc posse contingere: Vno modo in incertum, restitutionem relinquendo, vt hac nostra conclusione assertum est: Altero verò pacto, vt quod in dubio est, certa quantitate taxetur. ExẽpliExempli gratia: credo tibi ducatos nunc centum, valentes argentea, verbi gratia, regalia mille: de quibus tamen dubitatur vtrùm in nundinis valituri sunt mille, an fortè mille ducentos. Potest inquit inter nos conuenire vt mihi referas mille centũcentum, quod est mediũmedium illiꝰillius excessus supra capitale. ¶ Huius autem cōtractuscontractus æquitatem profectò videre mihi non videor: imò citra dubium id minimè licêre crediderim. Primùm enim asserta nostra cōclusioconclusio verum non habet, nisi eius moderamine temperata: nempe quòd sit æquale dubium, monetāmonetam plus quàm mo|dò valituram aut minus: iuxta monitum capituli, In ciuitate. de vsuris. Vt si nunc centum ducati valent mille argentea: æquale sit dubium, valorem æstimandum in nundinis mille centum, aut nongentis: tunc enim æqualis est alea. Si autem certum est quòd sint vel quanti modò valent vel pluris pendendi, non autem minoris: vt casus habet Caietani: nequâquam profectò licet. Nam illud cambium diximus habere rationem depositionis, aut, quam vocant, vadiationis, aut ludi: in quibus debet euentus ęqualiter in vtranque pendêre partem. Item casus hic secundus manifestum inuoluit mu
Secundum.
tuum cum lucro. Nam si cambium sit, non potest nisi res pro æquali cambiri: sicut si modò tibi frumentum mutuarem. Quare non est simile de alijs mercibus iuxta tenorem capitu. Nauiganti. quòd qui seruaturus est merces potest illas pluris vendere, si tempore quo à possessore erant vendendæ plus erant valituræ: qnoniam pecunia nequâquānequâquam vendi potest, sed cambiri. Quocircà si taxatur lucrum, mutuum est, quod vsuræ formāformam induit. Veluti si modò tibi frumentum mutuarem, & quia creditur plus valiturum, eo te vinculo obligarem vt pro decem modijs vndecim mihi restitueres. ¶ Ex his hoc col
DocumentũDocumentum
ligamus documentum, quòd neque secundùm tenorem nostræ secundæ cōclusionisconclusionis, licèt genere suo vera sit, tutum est huiusmodi cambia ad incertam solutionem facere.
Nam semper illic abditur anguis: eò quòd perquàm rarissimè, imò possumus dicere, nunquàm, dum hæc cambia fiunt, timetur minus pretium: sed semper certum est auctũauctum iri. Neq;Neque fiunt nisi ad personandas vsuras.
Adit enim qui indiget mercatorẽmercatorem aut campsorem, à quo pecuniam mutuetur: ille autem non renuit nisi rependatur pretio currenti posteà in nundinis, quia certus est lucri. ¶ Argumenti igitur in capite quæstio
Ad argumẽtaargumenta facta.
nis obiecti cōclusioconclusio conceditur. Nempe secundùm id quod plurimùm contingit non esse cambium licitum: quia iustitia periculo exponitur: argumentum autem in contrarium id tantùm probat, quòd si contingere posset æquale dubium futuri pretij in minus quàm valet dum fit cambium, vt in maius, licitum esset.
ARTICVLVS. V.

ARTICVLVS. V.

Vtrùm cambium huiusmodi, quod intercalatis ac prætermißis primis nũdinisnundinis in alias subsequentes fit, sit licitum.
IN hoc tandem postremo articulo, concludere negotium restat totius campsorum practicæ: quod vt lucidiùs reseratur luculẽtiusq́;luculentiusque examinetur: Arguitur, quòd liceat sic eiusmodi cambia
Primum argumentum.
celebrare vt proptereà quod in tertias aut quartas nundinas fiant, pretium augeri possit.
Etenim si hæc conditio cambium vitiaret, id præsertim quod ratione dilatæ solutionis aliquid percipitur: hoc autem minimè accidit: ergo est licitum. Probatur posterior præmissa: quoniam id pretij, vt campsores sibi obtendũtobtendunt, non recipitur ratione temporis, sed ob id quòd cābiacambia quæ in lōgiuslongius fiunt tempꝰtempus minùs sunt cābienticambienti fructuosa. Nam si quāquam tibi Metinæ numeraui pecuniam, non mihi in FlādriaFlandria in tempore renumeras, cohibeor id cum lucro huc opportunè remittere, atq;atque adeò pro illa quāquam facio iacturāiacturam, possum ex te amplius recipere lucri. ¶ Secunda ratio au
Secundum.
ctioris exigendi pretij dum solutio prorogatur, est, vt aiũtaiunt, quod dum cābiacambia laxiora sunt, hoc est plus tẽporistemporis ad soluendũsoluendum indulgetur, plures sunt qui illa recipiātrecipiant: vbi aũtautem sunt strictiora, multò sunt rariores: quo aũtautem qui recipiātrecipiant plures sunt, eo cābiorumcambiorum pretia meritò augẽturaugentur: sicuti in reliquis mercibꝰmercibus. ¶ Tertia: quia
Tertium.
quo plus temporis collator cambij cōceditconcedit debitori ad soluendum, minus ei negotium exhibet ad parandāparandam alibi pecuniāpecuniam: quandoquidẽquandoquidem maiori tẽporetempore faciliùs poterit parare. Ob idq́ue non est iniqua accessio quæ hac ratione ad pretium fit. ¶ In contrarium autem est quòd in huiusmodi cambijs manifestè augetur pretium ratione temporis: quod indicium est vsurariæ mutuationis.
IN campsorũcampsorum praxi inter probos, atq;atque eos qui sunt circũspectæcircumspectæ virtutis, nunquānunquam non malè audiuit cambium, quo, vt eorum sermone loquamur, nundinæ transiliunt̃transiliuntur: hoc est proximis inter calatis ac prætermissis, solutio vsq;vsque ad tertias vel quartas prorogatur. Nihilo minùs verò inter eos de quibusdam ambigitur, quas intercalare & transilire necessarium ducunt: atque adeò existimant | ratione illius dilati temporis augeri posse cambiorum pretia. ¶ Rememoranda er
FũdamentũFundamentum.
go sunt nundinarum tempora quas secundo retulimus articulo. Diximus nanque à nundinis Maij Metinensibus, hoc est à fine Iulij, in vsu esse cambiri ad Flandrenses Septembris: id est ad mẽsemmensem Nouembrem, intercalatis nundinis Iunij: quarum solutiones fiunt toto mense Augusti, ob id quod cùm solutiones Metinę decima die eiusdem mensis absoluantur, nequeunt commodè chirographa eodem mense transmitti. Item in nundinis proximis Riui Sicci, quarum solutiones absoluuntur mense Octobris, non cambitur ad Flandras Septembris, quarum solutiones durant toto Nouembri: quia non satis existimatur tempus illud ad transmittenda chirographa: sed cambitur ad nundinas Natiuitatis, quarum solutiones fiunt in Februario. Ac denique à nundinis Octobris, quarum solutiones fiunt in Decembri, plurimum cambitur ad nundinas Resurrectionis quæ Bergis celebrantur: quarũq́uequarumque solutiones fiunt in Maio. Et de hoc est maior dubitatio. Nam dimidiata quadragesima fiunt etiam in FlādriaFlandria cambiorum quędam solutiones: licèt non sint nundinæ: in quod igitur tempus apparet cōmodècommodè mense DecẽbriDecembri cambiri potuisse. Prætexunt sibi tamẽtamen mercatores hanc excusationem, quòd tempus non est satis lōgumlongum: tum præcipuè, quia non fiunt tunc nundinæ in quibus debitores æs possint ad soluendum cōficereconficere: & idcircò protelatur solutio vsque ad mensem Maium. Aiunt ergo quod cùm trimestre tẽpustempus necessariũnecessarium sit ad mittẽdamittenda chirographa, nihil aliud ꝗ̈quam ęquitas est ratione illius tẽporistemporis pretium aliquod recipere, quod alteri indulgetur vt commodiùs soluat. Et adhibent rationes quas proximè nos denarrauimꝰdenarrauimus. ¶ Atq;Atque
ParisiẽsiumParisiensium decretum.
huic potissimùm opinioni ansam porrexit decretum quorundam Parisiensium, anno Domini. 1517. quo ad tria mercatorũmercatorum quæsita respondentes, eam in tertia responsione illis indulserunt licentiam, vt ratione tẽporistemporis pretium possent recipere propter lucrũlucrum cessans, ac labores, & industrias. Atq;Atque adeò adiecerunt quòd si intercalatis nundinis solutio in alias differatur, tunc quo longius fuerit tẽpustempus, plus recipi potest. FuerũtFuerunt Coryphę i illius negotij duo fratres Coronelli, ciues nostri: aliâs profectò non pœnitendæ eruditionis & famæ: sed tamen in hoc, ipsorum etiāetiam mercatorum confessione ab scopo, vt salua eorum autoritate id dixerim, tam de facto ꝗ̈quam subinde de iure, neq;neque absq;absque vlcere conscientiarum mercatorũmercatorum, aberrârunt. ¶ Ad quæ
CōclusioConclusio responsiua.
stionem ergo hac respondetur conclusione: quæ profectò nulli qui rem attentè perspexerit, posse videtur in dubium venire. Non modò nullatenùs licet ob nundinarum intercalationem & prætermissionem pretium recipere: imò si ex ipsa temporis conditione res perpendatur, neque propter illud tempus quod inter cambium interstat & proximas nũdinasnundinas. Conclusio ex superioribus elicitur: quin verò articulo secundo est expressè demonstrata: sed maioris tum elucidationis, tum confirmationis gratia hîc resumitur. Nempe vt ostendamus argumentis suis campsores contra seipsos pugnare. Aiunt nanq;nanque non recipi pretium pro illo trimestri tempore quod intercurrit inter Hispanas nũdinasnundinas atq;atque Flandras: sed quia non possunt chirographa citiùs mitti. Haud enim necessum est habere statos equos quibus euolent: imò bellorum tẽporetempore fieri non potest. Nos autẽautem fatemur equidẽequidem tẽpustempus ad id muneris necessarium. Attamen tempus illud non debet in hoc seruire, vt diximus, vt qui pe
Probatio. 1.
cuniam recipit soluere possit commodè.
Nam si de præsenti non habet, fit vt propter expectationem pretium soluat: si verò habet, potiùs ei tempus seruit qui pecuniam contulit. Nam sua interest pecuniam recuperare, ac proinde chirographa mittere: quare nihil ratione illius temporis potest recipere. Itaq́ue dicere ob id quod temporis intercapedo est mittendis contractus instrumentis necessaria, licêre cambium carius fieri, repugnantiam inuoluit. Imò quomodocunq;quomodocunque propter tempus illud quidpiam pendatur, significatur mutuum, atque adeò vsura. Accipe aliarum rerum exemplum. Si ego frumentum meum, aut vinum, aut quiduis
Secunda.
aliud cum tuis similibus rebus commutarẽcommutarem, quas alibi habes eiusdem omninò existimationis cuius meæ sunt: adiicerem tamen, proptereà quòd tempus requiritur quo contractus ministris tuis innotescat qui meis restituātrestituant, quidpiam mihi pretij solueres: profectò iniqua esset vsura: nisi perexiguum illũillum sumptum reciperem, quẽquem in mittendis literis facerem. ¶ Sed persistunt etiam tunc in sua defensione, dicentes: Fatemur illũillum qui in FlādriaFlandria cābiũcambium recipit, non habere in prōptupromptu pecuniāpecuniam Metinę, sed expectare in nundinis, vendendo suas merces quas illuc mittit col|lecturum. Porrò autem confessio hæc pus aperit rationemq́ue mutui: quandoquidem ob indigentiam temporis alter recipit, non loci. Sicuti nobilis ciuis ideo ab vsurario mutuatur: quòd suos expectat prouentus quibus soluat. Et suprà sub titulo de societate, diximus, vsurāvsuram esse si quis opifici lanālanam vel aliam materiam mutuet aut vendat, vt cum fœnore soluat quando ex suo artificio pecuniam collegerit. Eadem ergo vsura est, indigenti mutuare vt sua negotiatione pecuniam congreget vnde soluat. ¶ Ad practicam ergo vt descendamus: CambiũCambium quod Metinæ fit, mense Decembri, nihil prorsus, vt reor, refert quando sit soluendum. Porrò inquam siue cambiatur ad nundinas Natiuitatis quarum solutiones fiunt in Flandria in Februario, siue ad dimidiatam QuadragesimāQuadragesimam, siue ad nundinas Maij, non potest neq;neque obolus recipi plus minúsve propter temporis prorogationem: nisi id fortè quod in mittendis literis recuperandaq́;recuperandaque pecunia dispenditur: quod ferè nullum est. Et idẽidem pro comperto habet Caieta. cap. 6. sui tractatus: nem
Caietanus.
pe ex hoc quòd pecunia diutiùs occupata sit, non posse pretiũpretium exigi: quia non inde fit res ipsa p̃tiosiorpretiosior. Qua vtiq;vtique ratione S. Tho.
S. Thomas.
2. 2. q. 78. ar. 2. negauit licêre rem cariùs vẽdivendi credito ꝗ̈quam numerata pecunia: nisi fortè debitor in mora sit: hoc est stato die non soluat. ¶ Quòd si qui cāpsorumcampsorum partes agit respondeat solutiones fieri cōmodècommodè non posse nisi nũdinisnundinis, atq;atque adeò faciendæ solutioni necessarium esse tẽpustempus illud præcedens: hoc idem ipsum nos lubẽteslubentes cōfitemurconfitemur. Sed hæc eadẽeadem sua nostraq́ue cōfessioconfessio à nobis pugnat, cambiũq́;cambiumque vsuræ cōuincitconuincit, si pretiũpretium ratione illiꝰillius tẽporistemporis petat̃petatur. Si em̃enim eius qui Metinæ pecuniāpecuniam cōtulitcontulit nihil refert vt illa primo mẽsemense aut secundo sibi repẽdaturrependatur vsq;vsque ad primas nundinas, non est quod debeat quidpiāquidpiam pretij auctius recipere ꝗ̈quam si eâdẽeâdem sibi die solueret̃solueretur. Nam vt ipsi fatentur, nũminummi qui in proximis nundinis soluuntur, pro præsentibus habentur. ¶ Si autem demum vel lucrũlucrum cessans, vel alios labores, vel industriam sibi prætexātprætexant ad incrustādũincrustandum hoc pretiũpretium ratione tẽporistemporis, iam suprà. q. 3. lōgèlongè me arbitror hæc omnia exufflasse. LucrũLucrum enim cessans nulla possunt ratione petere: etiāetiam si milies rogati cābiātcambiant: tum quod sua spōtesponte faciũtfaciunt: tum præcipuè quod à nulla alia cohibentur licita negotiatione: cum, vt illic declarauimus, solis cābijscambijs expositam habeāthabeant pecuniāpecuniam. Atq;Atque adeò si genere obiecti vitiosum est cambium, nulla industria, nulliq́;nullique labores digni mercede sunt. Quòd ꝗdẽquidem si doctores illi celeberrimi ParisiẽsesParisienses suprà noĩatinominati fuissent cōsideratiꝰconsideratus meditati, nunꝗ̈nunquam tam patulāpatulam vsurarũvsurarum occasionẽoccasionem mercatoribꝰmercatoribus obtulissent. ¶ Sed ecce vnde præcipitiũpræcipitium fit in hmōihuiusmodi cābiorumcambiorum barathrũbarathrum. Nam etsi dociles cāpsorescampsores, qui rẽrem ꝑspicienterperspicienter habuerint exploratāexploratam, hæc forsan oĩaomnia nobiscũnobiscum fateantur, tamen multa cōminiscunt̃comminiscuntur &
Suffugium mercatorũmercatorum.
causant̃causantur quibꝰquibus se protegātprotegant. PrimũPrimum (in quo rei nodus cōsistitconsistit) dicere fortè pertẽdentpertendent quod etsi non liceat hoc genere cābijcambij pecuniāpecuniam nisi præsentẽpræsentem pro præsenti permutare, tamen hæc ratio præsentis non potest hîc perinde atq;atque in reliquis mercibꝰmercibus perpẽdiperpendi. PrimũPrimum quod fortè dum Metinæ cābiturcambitur ignorat̃ignoratur cambiorum forum quod in FlādriaFlandria currit vel Romæ. Secundò, quod est vrgẽtiusvrgentius, quanuis modò id notũnotum esset, nescitur tamen an quādoquando facienda est apud Flandriam solutio aliquo inopinato euẽtueuentu, malignior futurus sit pecuniæ prouentus, an verò benignior. Qua varietate crescere valor pecuniæ solet aut decrescere. Tertiò, quod horum est confirmatio, eiusmodi ęstimatio pecuniæ non fit in illa intercapedine quæ est inter nundinas, sed in nundinis. Et ideo dum cābiturcambitur, verbi gratia, Metinæ mẽsemense Octobris, necessarium est vt referatur solutio ad aliquas Flandrenses nundinas aut Lugdunen. Nihil enim refert. Quare perinde est cambire à nundinis in nundinas ac si præsentem pecuniam cambires pro præsenti: ob idq́;idque nulla hîc latet iniquitas. ¶ Quòd si quis in contrarium hoc argumento exur
ArgumentũArgumentum
gat: Si quando in Hispania fit cambiũcambium, tunc de valore non cōstatconstat FlandrẽsisFlandresis, aut GenuẽsisGenuensis, pecunię, fiat cābiumcambium in incertũincertum: vt art. proximo dicebamus: & tamen non sic fiunt: sed certo pretio. Do tibi tātumtantum in Hispania, dabis tantum in Flandria. Numero tibi tantũtantum in Flandria, reddes mihi tantum cum fœnore Metinæ. Ex quo consequens fieri videtur, quòd non possint campsores illo incertitudinis clypeo satis se tutò protegere.
¶ Ad hæc autem respōdebuntrespondebunt, quòd illa ratione patentior fieret vsu rarum campus.
Nam tunc qui pecunias Metinæ numerassent, ea vterentur calliditate vt pecunia posteà apud Flandriam minoris penderetur, quò locupletius eis lucrum obueniret. Et prætereà si cambia non nisi in incertam quantitatis solutionem fieri possent, porrò vel nulla essent vel quàm rarissima. Nam quot inuenias qui velint | suam pecuniam sic fortuitæ aleæ committere? ¶ Imò verò & horum maximum adhi
ArgumentũArgumentum alterum.
betur ex superiori articulo argumentum, quòd cambia huiusmodi in incertum non sunt licita, nisi quando sunt in vtranque partem ambigua: videlicet quod plus sis recepturus quàm confers, vel minus. Et tamen cambia quæ sunt in vsu, non fiunt nisi cum certissimo lucro illius qui priùs pecuniam numerat. Nam & qui in Hispania priùs confert denariolos quadringentos, recepturus in Flandria non nisi trecentos quinquaginta, licèt perdere videatur, lucratur tamen: vt suprà dictum est. ¶ Haud igitur absque causa diximus, hinc fieri præcipitium in cambiorum spinetum, vnde neque dicendo extricare se homo potest: quanto minùs ab eorum se periculo eripere qui in re ipsa versantur? Profectò prudenter ac salubriter Alexander tertius,
AlexāderAlexander. 3.
capitu. In ciuitate. de vsuris. ad interrogatum Genuensis Archiepiscopi respondit. Nempe quòd etsi vendere res maiori pretio credito quàm numerato, quando dubium est an sint plus minúsve valituræ, non habeat figuram vsuræ: tamen consulendos fore ciues nè istis se fluctibus propter præsentanea pericula immergant.
Nam vix ibîdem possunt non latêre fraudes quæ Deum non celantur. Et ideo meritissimò quotquot sunt sancti & prudentes viri, ab ista nummularia quæstuariaq́ue arte deterrent homines: & qui illi se dedunt, malè audiunt apud populum. ¶ At verò, nè nihil dicamus, neu totum cambiorum vsum stirpitùs videamur conuellere, dicādicam quę in re tam lubrica pro meo captu admonere possum. Primùm huiusmodi cābiacambia
Prima assertio.
fieri non possunt in incertam solutionis quantitatem: propter argumentum modò factum: nempe quia semper est certum non minus sed plus valituram restituendārestituendam pecuniam ꝗ̈quam sit illa quę priùs confertur: & nisi certi essent campsores aliquam sibi factũfactum iri lucri accessionẽaccessionem, nunꝗ̈nunquam cābirentcambirent. Secundò hoc
Secunda.
sit etiam constitutissimum, quòd temporis illius expectatæ solutionis nulla est ratio ducenda ad augendum pretium, siue in proximas, siue in tertias, siue in decimas nundinas cambitio fiat. Neque de hoc, ego saltem pro meo ingenio dubitare possem.
Tertiò & hoc etiāetiam in præsentiarũpræsentiarum admonue
Tertia.
rim, quòd dum aliqua fit nundinarum intermissio vt cambium in illas proferatur in quibus speratur cambiorum pretium auctum iri, vsura metuẽdametuenda est. Verbi gratia, cāpsorumcampsorum praxis est in nundinis Octobris, quarum solutiones Metinę fiunt mense NouẽbriNouembri, ad nundinas Resurrectionis quę fiunt Bergis mense Maij cābirecambire: eò quòd cùm illæ sint ditiores, pluresq́;pluresque adeò sint qui cambia succipiant, pluris illic æstimatur pecunia.
Atque hac ratione cambia quæ Metinæ in illas nundinas prolatantur, pretiosiora fiũtfiunt. Nam iam tunc non cambitur pecunia præsens pro præsenti, sed pro illa quæ in futurũfuturum auctior speratur. Præterquàm quòd semper ratione maioris dilationis plus insuper recipitur. Hæc ergo omnia vsuraria sunt cambia. Et confirmatur hæc ratio: quoniam si illa futuri valoris ratio haberi possit in cambijs, eadem ratio duci posset in cambijs proximorũproximorum locorum eiusdem regni, imò & eiusdem loci. Posset inquam quis numerare pecunias in nundinis Maij MetineñMetinen. restituendas ibîdem in nundinis Octobris, easdemq́;easademque cum lucro: proptereà quòd speratur tunc auctum iri pretium: quæ tamen patentissima esset vsura: vt quæstione etiāetiam proxima repetentes monstrabimus. Quocircà intercalatio solutionum dimidiatæ quadragesimæ, profectò non potest non esse suspecta.
¶ Igitur nullam aliam videre mihi videor legitimam cambiendi rationem quàm si ex
Legitima cābiorũcambiorum ratio.
præcedentibus nundinis illius loci ad quem cambitur, & ex præsentibus cōiecturisconiecturis æstimetur absque fraude & dolo pecuniæ valor qui est in præsenti aut in proximis nundinis: & secundùm illud solutio cambij constituatur. Hoc enim esse censeo cambire præsentem pecuniam pro præsenti. Et præcipuè dum cambitur ad Romam & ad quencunq;quencunque locum, vbi non expectantur nũdinænundinæ. Ex quo fit quòd præteritio nundinarũnundinarum nunquàm fieri præsumitur nisi cum vsurarum fraude. Quòd si dicas, forsan tempore faciendæ solutionis res fore variatas: Respondetur quòd eiusmodi pericula oportet te subire.
Nam hæc est negotiatorum cōditioconditio & sors. Etenim si vis pecuniam tuam adeò in tuto collocare, iam non est negotiatio, sed verè mutuatio: cuius gratia pretium iure percipere nequis.
DEscendamus ergo ad superiorum argumentationum responsa, quibus se ipsi mercatores iugulant. Quanuis illi qui rationem suarum habent cōscientiarumconscientiarum bene vi|dent nullius esse momenti: sed illi hæc cogitant qui suam volũtvolunt vsuram fucare & incrustare. Ad primum igitur respondetur, quòd
Ad primum argumentũargumentum .
etsi cambia ad longius tempus non sint adeò frugifera, neque tam commoda conferenti priùs pecuniāpecuniam, non tamen ideo fit consequẽsconsequens vt possit illius dilationis gratia pretium recipi. Aliâs omnes vsurarum nequitias excusare à culpa valeremus. Nam vsurarius proptereà ex longiori tẽporetempore amplius petit pretium, quòd diutiùs habet suam pecuniāpecuniam impeditam. Igitur qui noluerit hoc expectādiexpectandi beneficium gratis conferre, non faciat eiusmodi cambia: quia neq;neque si improbissimè ab alio rogetur, excusabitur à peccato. Exponat ergo pecuniam suam aliæ negotiationi. Imò qui illam causam allêgat, recipiendi pretium, ore proprio, suāsuam fatetur nequitiam, ac si lucrum cessans recipere posset, quod vt superiùs ac rursus nuperrimè dicebamꝰdicebamus, iustè nequit. ¶ Secunda verò ratio, nempe quòd
Ad secundũsecundum.
quo laxiora sunt cambia plures sunt qui recipiant, & ideo pretium augeri licet: non est præ sua fœditate audienda. Primùm quia non sunt cambia aliarum mercium trutina perpendenda. Prætereà quādoquando accipientiũaccipeintium multitudo inde emergit quòd plus temporis expectatur solutio: iam suprà explicuimꝰexplicuimus quemadmodùm non sit iusta causa augendi pretia: eò quod radix manifestissimũmanifestissimum in fronte inscriptum habet vsuræ titulum. Quare
Ad tertium.
ridiculum est quòd in tertia ratione adhibetur: videlicet illud auctius non recipi propter longius tempus, sed quia indulgentur recipienti maiores induciæ, vt possit in loco solutionis parare pecuniam. Nam profectò idẽidem est prorsus recipere ratione expectati tẽporistemporis, atque ob id recipere vt alter possit soluendam pecuniam parare quam in promptu non habet. Hac enim prorsus de causa qui ad vsuras recipit, maiores soluit quanto longius illi tempus conceditur.

QVAESTIO SEXta, De reliquis cambiorum generibus.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm cābiacambia ad proxima loca eiusdem regni sint licita.
E Densioribus ergo cābiorumcambiorum spinetis emersi, reliqua quæ decisu faciliora sunt, in hac postrema quæstione proponamus. Et primò arguitur, licitum esse pro cambio inter duo loca eiusdem regni pretium recipere.
Primum argumentum.
Nam loci distantia huic negotio accidentaria est, atque adeò licèt iustitia pretij violari possit, si non pro ratione distantiæ taxetur, vsura tamen non potest committi: quandoquidem & trāsferretransferre pecuniam ab vno in alium locum, pretio quoq;quoque æstimari potest. ¶
Secundum.
SecũdòSecundò: quia cùm dictum sit posse cambiri pecuniam vnius loci pro maiori alterius quando pluris illic æstimatur, eâdẽeâdem ratione id fieri potest in nundinis eiusdẽeiusdem regni. Vt si cambium fiat Metinæ ad nundinas de Villalon, vbi speratur auctum iri pretiũpretium, potest illud in pactum duci Metinæ. ¶ In contrarium est quod eiusmodi cambia meritò apud viros probos vsuræ charactêre inuruntur.
AD quæstionem tribus conclusionibus respondetur. Prima est. Si res syncerè &
Prima conclusio.
candidè, vt simpliciter sonat, cōsidereturconsideretur, potest quidem pro cambijs inter quæcunq;quæcunque loca quantunuis propinqua pretium recipi.
Hanc enim conclusionem prior earum rationum quas proximè faciebamus demon
Ratio cōclusionisconclusionis.
strat. Si enim magnũmagnum pecuniæ pondus trāsmittẽdumtransmittendum tibi esset à Metina Hispalim vel à FlorẽtiaFlorentia RomāRomam, posset quam illāillam Hispali haberet vel in numerato vel in debitis, eandẽeandem à te Metinæ accipere: & quia cōsignatconsignat eam tibi Hispali, pretium recipere. At verò non ampliùs quàm exiguum illud quo per nuntium posset mitti: nisi fortè non fictum sed verum latronum vel alîus generis periculum itineri immineret. Nam tunc aliquantulo cumulatius esset iustum. ¶ Hæc autem pretia adeò sunt exilis momenti vt nihili apud campsores fiant. Quocircà adhibetur secunda conclusio. Pro cambijs intra regnum soluendis
Secunda conclusio.
nulla potest æquitate pretium recipi. De illis enim loquor pretijs tantæ æstimationis, quanta campsoribus in vsu esse solet. Proba
Probatio.
tur: quoniam illa non fiunt causa transferendæ pecuniæ. Quoniam ad id neq;neque labores necessarij sunt neq;neque propter itinerum pericula industria aut diligentia, quæ sint aliquo pretio digna. Et ideo manifestum est | eiusmodi fœnus pro ratione temporis exigi quo differtur solutio. Neque de hoc vllus eorũeorum qui bene morati sunt ambigit. ¶ Ter
Tertia conclusio.
tia conclusio. Cambia quæ re vera eodem loco aut parùm distanti in eâdem prouincia redhibenda sunt, licèt fieri fingantur ad nundinas aliorũaliorum regnorum, neutiquàm ab vsuræ labe elui possunt: sed inter ea quæ propriè dicuntur sicca, primum habent locum. Quare illa quę Mediolani, verbi gratia, fiũtfiunt, per Genuam, aut Venetias, aut per Brugas: & Metinæ per Lugdunum, aut per FlādriāFlandriam: si re vera qui Mediolani aut Metinæ recipit non habet in illis locis pecuniam, neq;neque sperat habere vt illic soluat: sed vbi recipit indiget, & illic est soluturus: quicquid campsores fingant, impudentia cambia sunt: vt suprà sub titulo de cambio ratione loci adnotauimus. Hæc enim sunt figmenta & palliamenta quibus campsores nobiliũnobilium bona deglubunt. Sciunt enim dum ciues qui mercaturam non exercent cambia ab ipsis exposcunt, nullos habere apud FlandriāFlandriam nummos, & nihilo minùs cogunt eos vt ad suos ipsorum campsorum ministros literas dirigant qui cambia remittant. Non solùm ergo hominibus vt illic diximus, imò & Deo ipsi imponere isti ꝑguntpergunt. At verò aiũtaiunt, nihil mea refert soluturúsne sit mihi alibi an non. Porrò autem his Syluest. respondet, verbo,
Syluest.
vsura. 4. §. 9. quòd quando cāpsorcampsor id scit vel præsumit, in vsuræ vitium mergitur: quia bene scit nullum recipere pretium nisi pro tempore: sicuti ille facit qui fictitios boues à rustico emit quos non habet, eosdemq́;eosdemque illi locat qui saluos sustentet, & operarum mercedẽmercedem soluat. Et quò vsurę huiꝰhuius venenũvenenum apertiùs patescat, fac ciuium quemlibet qui non est campsor illa calliditate tribuere alteri suam pecuniam auctiorem sibi restituendam, nunquid non vt manifestarius vsurarius haberetur? Cur ergo non etiam campsor? Multò autem impudẽtiùsimpudentius eadem fiunt cambia à Metina in Villalon, aut in alteram Metinam: quanuis in virtute eôdem recidat, etsi nominentur per Flandriam aut per Lugdunum. Nam, vt dicebamus, si in nundinis Hispanis facienda est solutio eôdem recidit. Quapropter illa cambia quę in Italia intra eandem prouinciam fiunt, nempe Mediolani per FlorentiāFlorentiam aut per Genuam, nescio quo possint modo personari nè appareātappareant vsuraria: cùm planè pretium non ratione loci, sed ratione temporis, augeatur.
AD prius igitur argumentum iam respōsumresponsum
est. Ad posterius autem respondetur, vt superiùs dicebamus, quòd intra eandem prouinciam fieri non potest cambium præsentis pro præsenti pecunia diuerso valore æstimata. Sicut inter diuersas prouincias & regna. Nam in diuersis prouincijs varietas inde prouenit, quòd in vno loco pecuniæ inopia laboratur: in alia verò vbertate fruitur. In eodem autem regno discrimen hoc haberi non potest, nisi habita ratione diuersorum temporũtemporum: vt si modò maior sit copia & timeatur in futuris nũdinisnundinis inopia: & sub hac spe cambiri, vsura esset ratione tẽporistemporis, vt superiori quęstione explicatũexplicatum est.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm cambia quæ licèt ad primas nũdinasnundinas fiant tempore & loco distantes, tamen quo lōgiùslongiùs distant pretiosiùs fiunt, sint licita.
POTREMVS de1niq;denique cābiorumcambiorum scrupulus est, vtrùm quo proximæ nundinæ alterius loci distantiùs absunt, pretiosius fieri possit cambium. Et arguitur à parte affirmatiua. Cambire in
Primum argumentum.
primas nundinas quantocunque tempore distantes, nulla est vsura: vt suprà declaratũdeclaratum est. Quòd si fiant extra regnum, potest maior pecunia pro minori, & econuersò cambiri, vt est etiam definitum: quo autem distantiores sunt tẽporetempore nundinæ, plures sunt qui cambiorum pecuniāpecuniam petant: ergo nihil obstat quo minùs cambium pretiosius fieri possit. Quandoquidem vberiorem recipiẽtiumrecipientium numerum pretium cābiorumcambiorum auget, si ex corrupta radîce non pullulet. ¶ In cōtrariumcontrarium est quòd augmentum hoc prouenire videtur ex hoc quòd diutiùs expectatur solutio: quod vsuræ testimonium est.
HVNC articulum ob ea potissimùm cambia adiecimus, quæ apud nostrates in more sunt. Nempe propter cambia quæ inter Castellanos ac Lusitanos celebrantur. Enimuerò si cambium ad nundinas eiusdẽeiusdem prouinciæ fiat, iam satis dictum est non esse licitum plus recipere, proptereà quòd nundinæ plus distent. Nam illic sola temporis ratio habetur. Quando verò cambium extra prouinciam fit, tunc est dubium, eò | quod vel valor pecunię diuersus in altero loco, vel trāslatiotranslatio videtur cābiũcambium iustificare: dum nundinæ distantiores sunt tempore. Pra
Explanatur quæstio proposita.
xis ergo cambiendi à nobis ad Lusitaniam est, quòd cùm illic non sint nũdinænundinæ, sicut de Roma dictum est, non cambitur nisi ad certum tempus. Diuersimodè tamen à nobis ad ipsos quàm econuersò. Campsoria enim penuria quæ Metinæ suscipitur, soluẽdasoluenda est Olyssipponæ post integrum mensem: & cùm illic, vt de Flandria hoc tempore suũsuum est, non sit tanta pecuniæ copia, pluris apud illos quàm apud nos æstimatur: ob idq́ue ille qui Metinæ mille numerauit, licèt aliquāaliquamtulo minus reciperet Olyssipponæ, tamẽtamen sicuti de illo diximus qui Metinæ modò numerat & recipiat in Flandria, tantum recipit. Et si tantundem in forma recipiat, plus tamen recipit in valore. Et ideo cambium lingua nostra vocatur ad par: hoc est quòd idem prorsus recipitur quod cōferturconfertur: cùm tamen illud par Lusitaniæ valore sit maius. Sed dicere possunt mercatores, ratione trāslationistranslationis pecuniæ illud lucrum esse licitum.
Attamen in remissione quæ illinc ad nos fit, venenosior latet anguis. Remittitur enim ad primas nostratũnostratum nũdinasnundinas. Sed quo plus distant, plus mercedis exigitur, & solẽtsolent plurimùm quatuor mensium induciæ concedi. ¶ Obtendunt autem campsores non illud plus recipere propter tempus, sed quia plures tunc sunt qui cambia recipiant. Et quidem Caietanus in illo suo celebri opusculo
Caietanus.
cap. 7. huic campsorum causæ apertè fauet: admonet siquidem diligẽterdiligenter notandũnotandum, non esse sufficiens signum iniusti contractus minus dare pro cambio, dum tempus multum interiacet ante nundinas, plusq́ue quando proximæ sunt nundinæ: hoc est campsorem qui priùs numerat minus dare quando distantiores sunt nundinæ: plus autem quando sunt propinquiores: vt eandem recipiat pecuniam: id est plus lucrari propter longius dilatum tempus. Sic enim est obscura eius litera explicanda. Nam forsan, inquit, hæc consuetudo introduci potuit, proptereà quòd ad longius tempus pauciores sunt campsores qui locum habent venditorum, pluresq́ue cambia recipientes. At verò profectò nisi ego grauiter decipior, non possum non mirari quod hanc indulgentiam vir tantæ eruditionis campsoribus obtulerit. ¶ Ad quæstionem ergo duabus conclusionibus respondetur, ad cambia quæ ad Lusitaniam fiunt peculiariter accommodatis. Prior. In
Prima conclusio.
pretium missionis pecuniæ hinc illuc, recipi quicquam nequit, nisi quanti æstimaretur simplex translatio pecuniæ, iuxta formam explicatam quæstione secunda. Itaq́;Itaque si centum ducati qui Metinæ mille centum argenteis regalibus æstimantur, valent Vlyssipponæ mille forsan tercentum, campsor non potest recipere Vlyssipponæ nisi millecentum: & tantillum fortè insuper quātumquantum valeret illa translatio: quæ profectò dum per liter as fit, non magno æstimanda est.
Quocircà cùm, vt vsus habet, longè plus recipiatur, eiusmodi cambia culpa non carẽtcarent. ¶ Posterior conclusio. Neque remissio pe
Posterior cōclusioconclusio.
cuniæ illinc ad nos maiori prorsus digna est quàm eiusdem pecuniæ transportatio valeret. Has simul conclusiones vnica ratio ex superioribus collecta satis probat. Pecunia
enim vnius loci non potest in alium cambiri nisi altero duorum modorum, vel ratione translationis pecuniæ, vel qui in vno loco propter eius raritatem pluris æstimatur ꝗ̈quam in altero, in quorum neutro nulla haberi potest temporis ratio, sed laboris in transportando, & præsentis æstimationis amborum locorum. Sed refulget hîc lucentiùs ratio occluditurq́ue magis via palliandi vsuras, proptereà quòd nullum hîc patet suffugiũsuffugium ad nundinas: quæ quidem in Lusitana non fiunt, vt expectetur quantum illic sit valitura pecunia. Prætereà quòd in remissione inde ad nos manifesta comitatur vsura, palāpalam inde fit, quod quanto maius est temporis interstitium vsq;vsque ad nundinas, maioris æstimantur cambia. Et quo ad argumentum à nobis præfactum, ac perinde ad opinionẽopinionem Caietani, respondeamus: Manifestum est quòd numerosior multitudo recipientium cambia non aliunde nascitur quàm quòd laxiores indulgentur ad soluendum induciæ.
Quare illa de causa augere pretia, manifesta est iniquitas. Secùs si, vti quæstione præcedenti diximus, idem receptorum numerus aliunde augeretur. ¶ Prætereà & inde detegitur vsuræ facies quòd campsores Metinenses proptereà ad id cogunt cambiorum receptores ad soluendum primo mense, vt inde posteà longior sit temporis distantia vsque ad proximas nundinas vt locupletiùs remittāturremittantur. ¶ Sed rogant fortè campsores quo
Scrupulus.
modò cambient? quia non potest primo mense sibi Vlyssipponæ pecunia solui in numerato, propter eius qui illic est raritatem, | sed in remissiuis chirographis: & ideo cogũturcoguntur illo tempore cābirecambire quo proximæ nundinæ longè distant. Respondetur autem ita
Solutio.
iustè cambire posse si nullam prorsus temporis rationem habeāthabeant: hoc est eodem prorsus pretio cambiant, dum nundinæ per quatuor menses absunt ac si intra mẽsemmensem essent. ¶ Haud equidem nescio quàm plurimos ab alijs multiplicari cambiorũcambiorum modos, quos nos cōsultòconsultò missos fecimus: tum quòd adeò sint obscuri vt nullatenùs possint lectorem informare: tum etiam quòd omnia summatim fundamenta me arbitror tradidisse, per quæ de singulis potest quisq;quisque oculatissimus iudicare. Nam fateor nisi qui mediocris fuerint ingenij, & attenta consideratione rem fuerint speculati, prætereà ab ipsis campsoribus instructi, non possunt ad tanta quanta hac arte accidunt ambigua, respondere. Bellorum enim calamitas, quam ciuium peccata in rempublicam inuehere solent, in causa potissimùm esse consueuit vt reges pecuniāpecuniam vndique & maximè ex famosis nundinis cambiorum via corradant. Atq;Atque hac de causa cambiorum turba & sæpe præter legem permittitur. Sed fieret multò consultius, si in tali calamitate Rex secum tantùm eadem sineret cābiacambia fieri: cæteris verò interdiceret: nam cum non sit par in cæteris ac in ipso necessitas, non debet fieri consequens, vt si cum rege fiant, fieri debeant cum cæteris. Quanuis quæ personatæ vsuræ sunt, neq;neque cum rege licitæ fiunt.
DE ministris autem cambiorum, per ea quæ superiori libro de vsurariorum fa
De cābiorũcambiorum ministris.
mulis dicta sunt, iudicari potest: quanuis in cambijs celebrādiscelebrandis noua quæpiam de illis adnotanda supersunt. Est enim dubium an qui cābiumcambium nomine aliorum recipit, tutò id faciat. Exempli gratia. Sunt locupletissimi mercatores qui regi potissimùm
Dubium.
pecunia succurrunt, neque absque ingenti fœnore: sed aiunt tanquàm eius ministros se ex multis locis campsoriam colligere pecuniam, quam ei contribuant: & ideo mundos esse ab omni vsurę labe, si quas vsuras soluunt ab ipso recipiant. ¶ Hîc autem multa sunt consideranda. Accipere enim
Solutio.
nomine regis dupliciter contingit: imò verò vno tantùm contingit re vera modo, sed ipsi alterum fingunt. Ille inquam propriè cambium accipit nomine regis, aut alîus magnatis, aut mercatoris, qui tanquàm eius famulus id exequitur: puta quia eius œconomus est, vel à secretis, &c. itaque ipse non fit debitor cambij quod recipit, neque posteà tanꝗ̈tanquam suum tribuit regi: sed rex est qui per illũillum recipit. Et talis minister nullam vsuram cōmittitcommittit, sed accipit vice domini ad vsuras: quod vrgente necessitate licitè fit. Sed alius est qui licèt fingitur minister regis, non est tamen: mercator aut campsor qui aliũdealiunde ad vsuras accipit vt regi sub eisdem vel maioribus tribuat. Exempli gratia: Petrus accipit à Paulo & à Ioanne &c. & dat regi: itaq́;itaque rex non cambit cum Paulo vel Ioanne, sed cum Petro: qui fit dñsdominus pecuniæ. Hic ergo personatus fit regis minister: cùm officium campsoris exerceat: & ideo accipere ad vsuras, peccatũpeccatum illi est: non solùm quia id facit absq;absque propria necessitate, verùm quia ad vsum illicitum accipit: ac perinde ea sub vsuris regi tribuere, aliud est ei nouum peccatum vsuræ. Id quod ex alio eorum vsu fit etiam apertius. Aiunt enim quòd qua ratione possunt aliũdealiunde sub fœnore pecunias disquirere quas regi tribuant, possunt & suas tribuere proprias. Hoc ergo non faciũtfaciunt noĩenomine alterius, sed proprio. Quare de istis citra dubiũdubium vllũvllum si cābiacambia faciātfaciant vsuraria, verè vsurarij sunt. ¶ De cambiorũcambiorum autẽautem proxenetis, hoc est de inter
De cābiorũcambiorum proxenetis.
currentibus constituentibusq́;constituentibusque inter partes cambiorum pretia, non dubito quin adeò sint vsurarum ministri vt eodem cōuoluanturconuolantur vitio: quanuis peiùs illi qui factores campsorum sunt, & ipsorum nomine cambia faciunt. ¶ De his ergo factoribus qui aliorũaliorum nomine cambia faciunt, magna est dubitandi ratio, quando & quomodò ad restitutionem teneantur. Ad quod ideo in calce huius disputationis respondere pro captu nostro est operæpretium. Et quidem si scientes ac prudentes vsuraria cambia faciant, ad restitutionem indubiè tenentur: idq́ue ratione acceptionis, quæ illis peccatum est: etiam dum nihil sibi lucri acquisierint. Si autem ignoranter & bona fide: arbitrantes cambia esse licita, vsq;vsque adeò, vt (si accidere potest) ab omni sint culpa incolumes, liquidum est non teneri ratiōeratione acceptionis: teneri tamen vident̃videntur ratione rei acceptæ, cùm posteà cambiorũcambiorum iniquitatẽiniquitatem resciuerint. SaltẽSaltem dubio procul tenẽturtenentur quādoquando aliquid lucri apud ipsos remāsitremansit. Si verò nihil illis prorsus ex lucro prouenerit, dare in primis tenentur solertissimè operam vt illi quorum nomine cambia fecerũtfecerunt, restituant. ¶ Si autem id perficere nequeātnequeant,
Dubitatio.
| tunc meritissimò dubitatur, an iidem ipsi restituere teneantur. Neq;Neque dubium facilis solutionis est. Enimuerò quòd nullatenùs te
neantur, ex illis radicibus argumentum extruitur quas lib. 4. sub titulo de rest. iecimus. Haud enim aliunde quàm ex altero duorũduorum capitum vinculum restitutionis nascitur: scilicet aut ratione acceptionis, aut ratione rei acceptæ. Qui autem accipiendo nullānullam prorsus commisit culpam, non tenetur ratione acceptionis, nisi in mutuo & similibus, vbi promisit reddere. Hoc patet vtroq;vtroque iure: nam tota lex Aquilia, quæ de iniur. & dam. dato, scripta est, nemini actionẽactionem dat nisi cōtracontra eum qui in culpa fuerit. Et extrà, de iniu. & dam. dato, can. si culpa. non dicitur si causa tua, sed si culpa tua datum est damnum. Vnde neq;neque in practica, neq;neque in foro exterioris iudicij, vllus damni aut iniurię condemnatur nisi qui in culpa fuerit, saltem leuissima. Accedit &
Argumen. 2.
quod suprà diximus, quòd si quis à latrone partem furti dono susceperit quod consumpserit, neq;neque factus fuerit inde ditior, nullatenùs teneri: isti ergò factores ratione acceptionis non tenentur, neq;neque apparet teneri ratione rei acceptæ postquàm nihil prorsus lucri eos tetigit. Hæc argumenta hanc profectò
Solutio.
negatiuam partem concluderent, nisi quòd ignorantia iuris nunquam, aut vix vnquāvnquam, prorsus excusat, nisi homo sit agrestis, & ius valde reconditum. Cambiorum autem vsus adeò publicitùs malè audit, vt nemo sibi prętexere queat excusationis clypeum, nisi peritos bona fide consulat, quin verò peritissimos atque homines præcipui nominis: adeò omnes clamātclamant periculosissimam artem esse. Quocircà ego non auderem istos prorsus saltem à toto excusare. Sed si soluendo sunt, tenentur creditores conuenire, & cum ipsis de re componere vt aliquid soluant: aliquid verò eis condonetur.
FINIS LIBRI SEPTIMI DE IVSTITIA ET IVRE.
Loading...