AD primum igitur argumentum ex di{ Ad primum argumentũ . }ctis colligitur solutio, quæ bifariàm exponenda venit. Primò vt illo loco Apostolus legitimum episcopatus desiderium definire voluerit: quasi dixerit, qui ritè & rectè episcopatum desiderat, non nisi opus desiderat quod bonum est: nempè operas suas saluti animarum nauare: quod in tertia conclusione tanquam licitum assertum est & laudabile. Vnde August. 19. de Ciuita. Dei:{ Augustinus } Apostolus illic, inquit, quid episcopatus sit exponere voluit. Est enim nomen operis, nō honoris. Σκοπεῖν nanq;, speculari est, & intendere: atq; adeò ep̃us idem quod super intendens: de quo iam suprà nos diximus. Quare vt paulò anteà dixerat, non episcopatus honor amandus est & potentia, quæ per se vana sunt: sed opus. Quare Grego. in Pastora{ Gregorius. }li: Tunc, inquit, Apostolus illud dixit quando ille qui plebibus præerat, primus ad tormenta martyrij ducebatur. Quapropter nihil tunc episcopis quàm bonum opus in votis erat. ¶ Secundò autem paulò differen{ Interpretatio altera Paulini loci. }tiùs idem Apostolicum verbum & fortè synceriùs interpretandum est: vt tanꝗ̈ admonitio intelligatur, qua id muneris cupientibus pauorem incutiat. Ac si dixisset: Qui episcopatum desiderat, sibi caueat, sibiq́; quídnā desideret prouidẽter videat. Desiderat enim opus non vtcunq; bonum, sed eousq; egregium vt vix vllus sit qui illi obeundo sufficiat. Quem quidem sensum subiuncta verba planè commendāt. Subdit enim: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, vnius vxoris virum, sobrium, prudentem. &c. Vnde Gregor. ibidem laudans, inquit, desiderium boni operis in pauorem vertit protinus quod laudauit. Quare prudenter Diuus Thomas tertiæ conclusioni quartam adiungit. ¶ Secundũ pariter argumentum in su{ Ad secundũ argumentũ . }perioribus solutum est. Sanè vbi diximus aliter præsulum statum quàm monachorũ perfectionis esse: nam religiosi solùm tanquàm discipuli eiusq́; sequaces illam profitentur: Episcopi verò tanquā doctores quasi illam iam assecuti. Nam adolescentulum quem Christus ad religionem inuitauit, nō est sciscitatus an perfectus esset, sed vtrùm vellet esse perfectus. Petrum verò non anteà pastorem sui gregis instituit, quàm tertiò interrogaret, an se plus illis diligeret: hoc est an cæteris esset perfectior? Vnde Dionysius{ Dionysius. } elicuit perfectionem episcopo actiuè tanꝗ̈ perfectori cōgruere, monacho verò passiuè tanꝗ̈ perficiendo: velle autem perfici non est præsumptuosum, vt velle perficere, neq; eidẽ periculo expositum. Adde prætereà ꝙ monachus alijs se subdit ad spiritualia capessenda. Quod secundùm August. 19. de ciui. Dei,{ Augustinus } cuicunq; est laudabile: à studio enim, inquit, cognoscẽdæ veritatis nemo prohibet̃, quod laudabile otium est. Ille autem qui personā episcopi induit alios eligit sibi esse subiectos, à quo appetitu omnes dehortatur Apost. ad Hebræ. 5. vbi ait: Nec quisquā sumat sibi honorem, sed qui vocatur à Deo. Et Chrysosto.{ Chrysosto. } super Matth. Primatũ ecclesiæ cōcupiscere, neq; iustum est, neq; vtile. Quis enim sapiẽs vult vltrà se subijcere seruituti & periculo tali, vt det rationẽ pro omni ecclesia, nisi fortè qui nō timet Dei iudiciũ, abutens primatu ecclesiastico sæculariter: vt scilicet seipsum cōuertat in sæcularem. ¶ Ad tertiũ optimè{ Ad tertium argumentũ . } etiam D. Tho. respondet, ꝙ frumentorũ dispensatio fieri nō debet cuiuslibet arbitrio: sed primùm diuina dispensatione, mox & maiorum iussu & ordine: secundùm illud. 1. ad Corinth. 4. sic nos existimet homo vt ministros Christi, & dispensatores ministeriorũ Dei. Et ad Rom̃. 10. Quomodò prædicabunt nisi mittantur? Quapropter cui neq; ex munere proprio incũbit, neq; id à superiori iniunctum est, is non censetur abscondere frumenta: sed ille prorsus qui vel officiũ quod assumpsit negligit, vel pertinaciter recipere renuit: vnde August. 19. de Ciuit. Dei: Otium{ Augustinus } sanctum quęrit charitas veritatis, negotium iustum suscipit necessitas charitatis: quā sarcinam si nullus imponit, percipiendæ atque intuendæ vacandum est veritati. Si autẽ imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem. ¶ Ad quartum deniq; iam su{ Ad quartum argumentũ . }prà responsum est. Sanctorum enim exempla nihilo nos ampliùs docent quàm quòd nemo se ad episcopatum ingerat anteꝗ̈ diuinitùs sit accersitus, nisi sit diuinitùs ad id purgatus: vt in Isai. exemplo videre est.