Quod autem de episcopis dictum est, id de reliquis etiam sacerdotibus suo gradu intelligendum: ac de ijs præsertim quibus animarum cura incumbit: atque adeò de religiosorum monasterijs quibus prouentus redundant. ¶ Quocircà non debent episcopi ob id securiùs pacare conscientias si in eleemosynis erogādis remissiores sint, quòd vinculo iustitiæ ad restitutionem non teneantur: satis se proinde facturos arbitrantes, si in mortis articulo sacramento pœnitentiæ eiusmodi culpas abluant.