ARTICVLVS. II. Vtrùm congruens sit & decôrum vt horæ Canonicæ, Psalmorum, Hymnorum́ alto cantu psallantur. POST horarum Canonicarum substantiam & institutionem subsequitur modò explorare vtrùm cāticis & hymnis sint persoluendæ. Nam idem Vvicleff,{ Vvicleff. Vvaldens. } vt eodem tomo. 5. cap. 16. Thom. Vvalden. refert, & de hoc catholicos subsannabat, quòd alto cantu laudes & preces ad Deum inclamarent. Quam quidem hæresim Lutherani suscitârunt, obridentes ceu ridiculis nobis quòd vocibus in templis obstrepamus Deo. Argumentum istorũ est quòd Deus non est{ Primũ argumentum. } surdus aut dormiens, vt clamoribus nostris, quibus excitetur, indigeat. Quocircà nos Baaliticos appellant, hoc est sacerdotibus Baal similes: quos vt. 3. Regum. 18. refertur, deridens Elias vt altiùs inclamarẽt irritabat, subdens: Deus enim vester forsitan cum alio loquitur, aut in diuersorio est, aut in itinere, aut certè dormit, vt excitetur. Et me dum inter illos agerem quandoq; de eâdem re sic conueniebant: Nunquid si tu cum Cæsare cantando colloquereris, aut aliquid ab illo altissimis vocibus & musico artificio deposceres, non deridiculus esses? Quid ergo corā Deo facere non veremini quod non auderetis corā Cæsare? ¶ Secundò arguitur exem{ Argumen. 2. }plo illius matronæ Samuêlis matris, quæ vt initio lib. 1. Regũ refertur, pressis labijs adeò silenter orabat, vt temulẽta appareret. Quod quidem exemplum quasi orantium figura inter sanctos celebratissimum est. Vnde author in perfecti homilia. 13. Possumus inquit intelligere, vt ostium domus, os corporis, vt non clamosa voce oremus Deum, sed desiderio tacito. Nā ex clamosa inquit oratione multa mala nascuntur: maximè hæc tria. Primum quòd clamosa voce orans non credit Deum vbiq; esse & secreta audire. Secundum quòd mysteria secretarum suarum petitionum, quæ fortè non oportebat alterum præter Deum scire, auribus bonorum & malorum audienda committit. Tertium denique quòd clamosè orans alterum iuxta ipsum astantem orare non sinit. Id quod experientia testatur. Nam dum in Ecclesia canitur, non possunt astantes orare, vocibus eorum sensus rapientibus. Accedit postremò quòd musica qua sæculares in suis festis{ Postremum argumentũ . } vtuntur, sacra prophanare videntur. ¶ In cōntrariũ est autem illud Dauîdis Psalm. 149. Cantate Domino canticum nouum. Et rursùs: Laudent nomen eius in choro. Cui accedit & Concilium Toletañ. quartum, de { Concilium Toletanum. } consecratiōe, dist. 1. cuius verba sunt, De hymnis canendis, & Saluatoris & Apostolorum habemus exemplum. CVM tantoperè isti rerum nouatores & ecclesiasticarum rerum perturbatores ecclesiasticos cantus, vt modò dicebam, propellere à Christiano cœtu contendant, non satis rei præsenti fecissemus nisi hunc addidissemus articulũ. De quo sanct. Tho. 2. 2. q. 91. non nihil tetigit. Ad quem vnica ea{ Conclusio responsiua. }demq́ue ecclesiæ receptissima respondetur conclusione. Cantus ecclesiastici quibus horæ Canonicæ solenniter celebrantur, vt in ecclesia sunt optima ratione constituti, ita sunt & antiquissimi. ¶ Et quò rationibus testimonia clarescant, ab ipsis est nobis sumendum exordium. Sed est cum primis adnotandum, horas Canonicas in quibus religio colendi Dei consistit, tres habitudines inter nos & Deum continere. Prima est diuina laudatio, quam quidem ei propter seipsum tanquā summo bono debemus. Hac enim de causa illa à nobis debetur confessio, quòd sit summè infiniteq́ue bonus, iustus, misericors. &c. atque adeò cunctipotens, omniscius, & quicquid boni in rebus existit immensa sua continet essentia: & proptereà concinimus ei Hymnos & Psalmorum laudes. Secunda earundem horarũ ratio est vt quicquid nobis ad vitam salutemq́; tam temporalem quàm spiritualem necessarium est, ab ipso petamus: confitentes nos suas ipsius esse creaturas, atq; nil nobis boni nisi ab illo posse contingere. Tertiũ deniq; officium quod illi orando persoluimus, est gratiarum actio pro receptis beneficijs. ¶ Hoc autem supposito, rationibus{ Prima ratio cōclusionis. } pluribus demonstratur conclusio. Primùm enim omnium, laudum conditioni adeò cantus non repugnat vt maximè ei congruat. Nam si naturale hominũ ingeniũ consulamus, inde heroica carmina ortũ habuêre vt ipsis sonoro metro decurrẽtibus, Herôũ laudes & gesta canerẽtur. Quod & Poëta Aenei dũ principio significās ait: Arma virumq́; cano. Quare Arist. 8. Poli. c. 5. & Boëti. in Prol. Musicę, permultũ Musicā cōmẽdant, ceu rẽ ad morũ affectus plurimũ cōferentẽ. ¶ Imò{ Secunda ratio. } verò, vt secundũ subnectamus argumentũ , symphonia in eiusmodi canendis laudibus adeò est naturalis, vt etiā authori ipsi naturę in cœlis eodẽ modo cōcini referantur. Vnde Apocalyp. 4. de sanctis animalibus refert Ioan. quòd requiem die ac nocte non habebant, dicentia, Sanctus, Sanctus. Vnde in Missæ Præfatione seipsam ecclesia cohortatur vt quemadmodùm cœli cœlorumq́; virtutes, Cherubim quoq; & Seraphim socia exultatione clamare nō cessant: ita ipsa cum eis concinat. Quare & Deo supplicat vt suas etiam cũ illis voces admitti iubeat, dicentis: Sanctus, Sanctus, &c. Quapropter nō immeritò sunt qui fateantur veris vocibus, licèt supernaturalibus, Deum in cœlestibus laudari. Atque rei huius testimonium terris angeli desuper attulerunt: vbi pastoribus nato Domino, non solùm cum splendore diuinæ gloriæ affulserunt, verùm & cantantes intonârunt: Gloria in excelsis Deo. Vnde circa finem secundi lib. de Epipha. Greg. Cum{ Gregorius. } pastoribus, inquit, venerare, cum Angelis hymnum dicito, cum Archangelis choros ducito. Sit nobis ista communis solennitas terrestribus cum cœlestibus cōmunis. Qua ergo oris impudentia hæretici hæc laudum præconia negare possint? Hac enim de causa militans ecclesia, nempe quò societatẽ cũ triũphante initā referat, in duos choros clerum partitur, qui alternis vocibus laudes intonent, atq; altero sedente alter stet: videlicet vt qui stat, militantium aciem repræsentet: qui verò sedet, triumphantium requiem. Quare cùm vterq; alteri respondeat, ambo, nempe angelicus atq; humanus chorus eundem Deum pulcherrima concordia venerantur. ¶ Tertium post mortalium natu{ Tertia ratio }ram & immortalium cōditionem argumentum sumitur ab antiqua lege. Eundẽ nanq; canendi ritum eodemq́; diuino numine affulsus Dauid, psalterium cithara composuit, quo canere diuina mysteria consueuerat. Cantabiles enim, inquit, mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ. Quo quidem ritu non solùm Deo quicquid animo gerebat intimabat, verùm & ad depellendos obsessores dæmones vtebatur, vt patet. 1. Reg. 16. Nimirum futuram ecclesiam admonens, vt Psalmorum concentu insultantes dæmones fugitaret. Quocircà & in domo Dei, vt legitur. 1. Paralipom. 23. quatuor milia Psaltes constituit, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum. Obidq́; Psalmo. 148. & duobus sequentibus omnimodè sanctos Dei admonet, vt hymnis & canticis, omniq́; musico instrumẽto Deo laudes resonent. Accedunt & in rei confirmationem celeberrima illa spiritualia cantica quæ sancti Prophetæ & Patres illius legis spiritu sancto dictante cecinisse leguntur, & nunc ecclesia per hebdomadam cōcinit. Vt cantica Moysi, Annæ, Delboræ, Isaiæ, Ezechiæ, cæterorumq́; Prophetarum. ¶ Neq;{ Quarta ratio. } est cur quispiam reclamet, cantiones illas templo illi non nostro congruere: nam cùm illud figura fuerit nostrî, multò nos magis condecent. Vnde, quod quartum sit argumentum, cùm Christus Hierosolymam ingreditur, vbi ingressus in ecclesiam nostram designabatur, concentu puerorum psallentium & cātantium, Hosanna fili Dauid, exceptus est. Atq; obmurmurantibus Iudæis Dominumq́; interpellantibus qui illos tacere iuberet, respondit: si tacuerint, lapides clamabunt. Igitur si horæ Canonicæ quatenus laudes diuinæ sunt existimentur, congruentissimum est vt canticis persoluantur. ¶ Quòd si, vt gratiarum actiones proferantur, non minùs eis cantio congruit. Id quod Christo ipsi, ex quo quintum sumitur ar{ Quinta ratio. }gumentum, in more & vsu fuisse testatur: Matth. cap. 26. vbi postremam enarrans cœnam ait: Et hymno dicto exierunt in montem Oliueti. Vnde colligitur Christum cum suis gratiarum actiones cantando fecisse. Ait enim Isidôrus libr. 6. Etymolog. cap. 34.{ Isidorus. } quòd hymni sunt cantica laudantium Deũ. Quare si sit, inquit, laus, & non Dei, non est hymnus: & si sit & Dei & laus, & non cantetur, non est hymnus. Qua de re August. in il{ Augustinus }lo libello quem de laude spiritualium canticorum inscripsit, ex eo quòd Zacharias hymni voce prophetauit, & Angeli Gloria in excelsis Deo, intonârunt, & pueri Hierosolymitæ Hosanna inclamauerunt, & Christus hymnum cum discipulis concinit, sic colligit: Quis iam habito tali documento de psalmorum & hymnorum religione dubitauerit: quando ille qui à cœlestibus adoratur, & psallitur, ipsum cũ discipulis hymnum cantasse perhibetur? Et Ioan. inquit in Apocalypsi, refert se spiritu reuelante vidisse & audisse vocem aquarum multarum, & tonitrum multorum dicentium Alleluia. Hæc Augus. ¶ Neq; verò si solennẽ orandi religionem sub precũ ratione mediteris, deerit Apostolicum exemplum, vt canôra melodia fiat. ¶ Est nanq; sextum argumentum,{ Argumẽt. 6. pro cōclusione. } id quod Actu. 16. legitur: nempe quòd cùm Paulus & Silas in carcere custodirentur, adorantes media nocte laudabant Dominum, nimirum suam causam illi proponentes. Et audiebant eos qui in custodia erant, & subitò terræmotus factus est magnus, omniaq́; ostia aperta & omnia soluta vincula. vbi secundùm Bedam alia litera habet quòd hy{ Bedæ. }mnum dicebant. Quo loco hymnorum psalmorumq́; vim idem doctor adnotauit: admonẽs vt quicunq; fidelium in tentationes varias inciderit cum Paulo & Sila, inter carceris tenebras hymnîzet, & cum Psalmista Domino canat, Tu es præsidium meum à pressura quæ circundedit me. In qua item Apostolica autoritate illorũ trium differentia meditanda est: nempe hymnorum, psalmorum, & canticorum. quam & ad Colossen. 3. repetit vbi ait: Commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, & canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris. Quo loco in suis annotationibus Hieroñ. Hymnis, inquit, vt trium puerorũ, psalmis vt Dauid, canticis vt Moysi & aliorum. Hęc ille. Canticum enim simplicem vocum intonationem designat: hymnus carmen: psalmus verò est, qui instrumẽto musico psallit̃. ¶ Adde & quòd ad Ephes. 5. idem admonet{ Argumen. 7 } Apostolus: Implemini enim, inquit, spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, hymnis, & canticis spiritualibus, cantantes & psallẽtes in cordibus vestris Domino, gratiam agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iësu Christi. Vobis inquit metipsis, id est in choro vestro alternis vocibus: & in cordibus vestris, hoc est vt spiritus ex corde profectus cantum viuificet. ¶ Antiphonas verò, vt Isidôrus lib. 1. de Offi.{ Antiphonas primi Græci cōposuerunt teste Isidor. Eusebius. } cap. 7. author est, Græci primi cōposuerunt: quos posteà Ambros. imitatus Latinas excogitauit. Sicut & hymni, vt Eusebius lib. 1. Ecclesiasticę historiæ, c. 18. refert, in cōuentibus sancti Marci in Alexandria compositi sunt multi: quibus & idẽ Ambro. & Hilarius plures addiderunt, vti illic cap. 6. ait Isidôrus. Responsoria verò ibîdem Isidôrus cap. 8. tradit{ Responsoria vnde instituta. } ab Italis longo antè tempore sunt reperta, & inde sic vocata quòd vno canente chorus cōsonando respondeat. Lectiones enim, vt de institutis clericorum, cap. 80. ait Rabanus,{ Rabanus. } antiquissimæ religionis à Iudæis deriuatæ traditio est vt choro sedente, ab vno stante legantur: qua finita chorus concinendo respōdeat: & inde dicta sunt respōsoria. Quin verò, vt Cassiodôrus lib. 10. historię partitę{ Caßiodorus } refert, Ignatius Antiochiæ Syriæ tertius post Apostolum Petrum episcopus, atq; adeò cũ ipsis Apostolis conuersatus, vidit angelorũ visionem quomodò per antiphonas sanctæ Trinitati dicebant hymnos. Itaq́; modum vsionis Antiochenæ probatur tradidisse ecclesiæ: & ex hac ad cunctas trāsiuit ecclesias. ¶ Multa deniq; alia commemorari possent, quibus antiqua hæc ratio laudandi Deum canticis confirmaretur, quatenus ad naturā rei attinet laudandi, deprecandi, & gratias agendi. Sed illis prętermissis ad alios arguendi locos descendamus, qui ex parte nostra sumuntur. Cantus enim ecclesiastici, præter{ Ratio prima pro cātibus ecclesiasticis ex parte hominis sumpta. }quàm ꝙ sic cōmodè Deus laudatur, permagnam habent energîam ad nostram excitandā deuotionem. Nam cùm sensus sint mentis organa quos musica suapte natura demulcet, illa ratione mens in sublime rapitur ad diuinam maiestatem contemplandā. Vnde Rabanus de institutis clerico. cap. 76. Psal{ Rabanus. }terium inquit idcirco cum melodia cantilenarum suauiũ ab ecclesia frequentatur, quò faciliùs animi ad cōpunctionem flectantur. Et August. lib. 9. cōfessio. cap. 7. refert quem{ Augustinus. }admodùm tempore suo Mediolanẽsis ecclesia genus hoc cōsolationis & exhortationis celebrare susceperit vt fratres vocibus & cordibus magno studio concinerent, ad depellendum mœrorem quo propter hęresim Arrianorum Christiani animi tabescebant: tunc enim, inquit, & psalmi vt canerentur secundùm morem Orientalium partium, nè populus mœroris tædio contabesceret, institutum est. Quod non est sic intelligendum ac si noua tunc fieret institutio: Imò erat instauratio illius quam illi hæretici depulerant. Et libro. 10. cap. 33. voluptates inquit aurium tenaciùs me implicauerant & subiugauerant, sed resoluisti & liberasti me nunc in sonis quos animāt eloquia tua, cũ suaui & artificiosa voce cantantur. Et infrà cũ Athanasij Alexandrini ep̃i morẽ meminisset, qui tā modico flexu vocis faciebat sonare lectorem psalmi, vt pronuntianti vicinior esset quàm canenti, subdit: verùm tamen cùm reminiscor lachrymas meas quas fudi ad cantus ecclesiæ tuæ in primordiis recuperatæ fidei meę, & nunc ipse cōmoueor, non cantu, sed rebus quæ cum liquida voce & conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius vtilitatem rursus agnosco. Ita fluctuo inter periculum voluptatis & experimentum salubritatis, magisq́; adducor, non quidem irretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, vt per oblectamenta aurium infirmior animus in affectũ pietatis assurgat. ¶ Quin aliam egomet mi{ Ratio altera autoris. }hi rationem adhibeo eiusmodi cantiones extollendi. Valent enim & ad amorem erga nos Dei magnificandum: nam quis non vel de hoc Deum suum amet, qui religionis officium tam necessarium, sed tamen quòd ex alia parte nonnihil posset afferre molestiæ suo sancto numĩe instituit, vt talis à nobis melodîa impenderetur, quæ & laborem leuaret, & animum recrearet ac demulceret. Adde quòd & clementiorem eum nobis eiusmodi spirituales cantilenæ exhibent: nam qui fert vt crimina nostra quibus suā iustitiam offendimus, quæq́ue adeò lugenda potiùs essent & omni mœrore plangenda, harmonico cantu ad suas perferamus aures, quomodò eum non credamus patentissimis esse in nos visceribus, atque ad nobis indulgendum paratissimum? Vnde Lactāt.{ Lactantius. } lib. 6. Diuinarum institutionum. c. 22. Postꝗ̈ sæcularem melodîæ suauitatem quæ humanos animos labefactare solent reprobauit, paulò inferiùs subdit: Itaque si voluptas est audire cantus & carmina, laudes Dei canere & audire iucundum sit. ¶ Postrema verò horum nostrorum argumentorum clausu{ Postrema ratio. }ra, quæ sanè rem planissimè pādit, ab experientia sumitur. Qui enim has cantandi ceremonias condemnant, interesse catholicis ecclesijs cuperẽ, in quibus concentus cũ venustate & religiosa modestia canitur, & posteà vt hæreticorum templa viserent, vbi silentium nihil aliud quàm ecclesiarum cadauera refert, vt illo discriminis interstitio de vtroque iudicarent. ¶ Hoc verùm ta{ In ecclesiasticis cantibus excessus immodicus & vituperabilis esse potest }men in calce demum quæstionis silendum non est, quòd, vti in reliquis sanctis ceremonijs accidit, ita & in hanc potest absurdus excessus obrepere: nempe si profana inter spirituales cantiones admittātur, vel aliqua quæ pias aures offendāt, vt in natalitijs Domini & in alijs festis diebus alicubi consueuit. Aut si ex præfectorum incuria ineptissimi ad canendum admittantur qui aures obtundant & attentionem perturbent. Quę quidẽ Hier. vt. d. 92. can. Cātātes. refert̃, reprehẽdit. Quāuis hoc pro ratione populi expendendũ est. In villis enim & rusticanis opidis etsi haberi non possit vrbicꝰ cāticus,{ Organorum vsus. } non ideo est absurdus existimandus. ¶ Organorum autem vsus neutiquàm est repudiandus, cùm & sacris testimonijs comprobetur, & vbîque sit celebris. Tametsi in Capella Pontificis Summi non sit admissus. { Indicium de aliis instrumentis musicis. } Alia verò instrumẽta neque prorsus approbanda sunt, neque omninò respuenda, sed consulenda est prudentia quænam illorum locum sanctitatis deceant. De quibꝰ S. Tho. q. citata, nil aliud in quit, nisi quod antiquo populo magis ꝗ̈ nobis congruebant. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentũ . }detur, vel de hoc hæreticos esse blasphemos quòd ecclesiasticos cantores cum sacerdotibus Baal componunt. Haud enim de hoc Elias illos irridebat quòd canerent, sed quòd lapides, & marmora, & mortuos homines, ac denique dæmones illa ratione colerent, quos arbitrabantur clamoribus esse ad audiendum excitandos. Qui verò ad animi lætitiam & deuotionem excitandam canunt, seu vt Deo illum referant honorem, laude digni sunt, non vituperio. Sicuti Hierosolymitæ Christo acclamātes Hosanna. Et pueri in fornace, angelorum instar, Hymnos pallentes. Quare neque aliud simile quod ab humana maiestate ad diuinā afferũt, quidpiā ad rem attinet. Eò enim nō decet coram humanis principibus preces cantando fundere, quòd non sunt vt dij colendi: tametsi & herôum laudes, vt suprà diximus, in ipsorum pręsentia, cani soleant. ¶ Secundum autem argumentum ab An{ Ad secundũ. }na Samuêlis parente deductum, de priuatis tantùm orationibus procedit, atque adeò sanctorum documenta quibus iubemur silenter orare. Secùs autem se res habet de solẽnibus quæ nomine publico fiũt. Neque vllum est absurdum vt dum in choro canitur, populus, si orare nequit, auscultet. Ad postremum autem verbum respon{ Ad postremum. }detur quòd sæcularis musica in ecclesijs non est licita: ecclesiastica verò non est profana.