Perspice ergo quanta sit habenda cura vt nemo aliter priuatim diuinum officium soluat, quam in choro soluitur. Praeter quam quod tres tantum psalmos canere, quod illud habet Breuiarium, vt cano. in die. supra citato ait Gregorius, ex negligentia nascitur & fastidio diuini officij, contraque sanctissimum antiquissimumque ecclesiae morem trium nocturnorum quem primo articulo commonstrauimus. Nunc ergo maxime temporis quando haeretici sanctissimum orandi institutum ab ecclesia deturbare contendunt, omni cura & vigilantia esset asserendum, & si qua parte claudicat, instaurandum. ¶ De offi{ De officio beatae Virginis controuersia. }cio beatae Virginis controuertitur itidem inter Doctores, vtrum etiam sit in praecepto: eo quod hac de re nullum extat ius, sed sola consuetudo. Imo vero si historias consulas, res non est antiqua, sed forte a trecentis hinc annis. Nam ante Bernardi tempora & religionum Mendicantium institutionem, non increbuerat tanta Virginis deuotio. Quocirca si coniecturis agere licet, haec consuetudo non coepit tanquam vim habens praecepti: alias alicubi legeretur: sed ex pietate & deuotione, qua sanctissima Virgo dignissima erat. Atque huius nonnullum iudicium est, quod in institutione nostri ordinis iussum est vt surgentes fratres, illic in Dormitorio officium Virginis nocturnum recitando soluant: quod si preceptum esset ecclesiasticum, in choro iuberetur solui. At vero de cursu{ Officium beatae Virginis sub praecepto debetur. } temporis consuetudo adeo inualuit, vt nullus doctorum aut sanctorum patrum negare audeat vim habere praecepti. Quare neque debuit omnino ab ecclesiastico more abigi: quanuis Breuiarium illud citatum, eiusmodi vinculum dissoluerit. Iam enim clerus adeo sacerdotia ecclesiastica quasi saeculari sibi iure possident: videlicet quia vel successores a predecessoribus haereditant, vel propria solertia & pecuniae dispendio conquirunt, vt vix arbitrentur ad officium teneri: sed illud cunctis alijs negotijs posthabentes, in dies procurent leuius reddere. ¶ De officio autem{ De officio mortuorum } mortuorum idem est censendum: quanuis mos iste, vt diuus Thom. quotlib. 6. artic. 8. insinuat, potius introductus est ratione pre{ D. Thomas. }bendarum quas clerici possident, quam ratione meri ordinis. Ad officium nanque animarum postridie festi omnium sanctorum manifestum est omnes clericos in sacris teneri, cum sit illius diei proprium: sed ad aliud officium quod secundum diuersarum ecclesiarum consuetudines diuersimode aut dietim aut hebdomadatim soluitur, apparet non teneri nisi eos qui decimis viuunt: puta beneficiatos, vt illic censere sanctus Tho. videtur, etiam illos qui in scholis existunt: nam retribuitur pro bonis quae mortui ecclesijs reliquerunt. Et ideo in religionibus tenentur singuli clerici secundum sua statuta, vt reor, sub poena peccati mortalis illud exoluere. Saeculares autem clerici qui nullum ecclesiasticum habent beneficium, non est ita constans ad eiusmodi onus lege cogi: tametsi cum iam sint sacris mancipati, videntur more teneri ecclesiae cui subduntur. ¶ De litanijs demum quae{ De litaniis nocturno officio adiectis } in profestis diebus nocturno officio adhibentur, bene arbitror censere, qui aiunt eiusmodi consuetudinem non habere vim praecepti. Non enim habent formam vt sint pars diuini officij, sed sunt precationes quaedam ad sanctos adhibitae, qui solutum munus Deo offerunt. Et forte ortum habuerunt inter religiosos propter satisfactoria flagella quibus tunc vapulabant. Quare iam nunc in ordine nostro sancitum est, vt chorus duntaxat Litanias dicat: qui autem priuatim orant, ab illis dicendis sint absoluti.