| |

FRATRIS DOMINICI Soto Segouiensis, Theologi, ordinis Prædicatorum, Cæsareæ Maiestati à sacris confessionibus, Salmantini Professoris, De Iustitia & Iure Libri decem.

Cum Priuilegio. SALMANTICAE, Excudebat Andreas à Portonariis. M. D. LIII.

Priuilegij summa.

PRæsens hoc Opus cum Cæsareo Priuilegio impressũimpressum est: quod Serenissimus Princeps de consilio Curiæ Matriti, Anno præsenti Millesimo Quingentesimo Quinquagesimotertio, vigesimaseptima Maij, Autori in decenniũdecennium sua gratia concessit: videlicet nè quis absq;absque eius facultate aut cudat aut vendat sub pœna mulctę librorum instrumentorumq́;instrumentorumque artis ac triginta milium dupōdiorũdupondiorum. Aestimata verò sunt singula diplomata pretio trium dupondiorum. Nemo ergò sibi rei huius ignorantiam prætexat.

CAROLO MAGNO, SERENISSIMI PHILIPPI SECVNDI Hispaniarum Principis primogenito, suus Frater Dominicus Soto, fœlicitatem.

OPVS HOC, CAROLE MAGNE, QVOD DE Iustitia & Iure in publicũpublicum iam penè inuitus prodire sino, non fuit quòd diu anceps hærerẽhærerem cuí nam potißimùm nuncuparẽnuncuparem: adeò Celsitudo tua initio statim cogitationis meæ præstò fuit. Nam cùm in hoc te Deus rerum́rerumque natura tam longa Regum Cæsarum́Cæsarumque stirpe in hanc lucis vsuram ediderit, vt tibi hanc cœlo genitam virginem, Iustitiam inquam desponsaret: quem' nam consultiùs quàm Serenitatem tuam ex toto orbe deligerem, cui eius imaginem dedicarem? Nempè vt quam virtutem toto vitæ curriculo persanctè culturus es, eandem protinùs ab incunabulis de facie nosses, identidem inspectares, eius́eiusque te pulchritudine illectares, & oblectares amplexibus: eius ingenio penitißimè insuésceres, & consultißima monita toto pectore haurires. DeniDenique vt tuum istum lanæ candorem, dum pro ætatis teneritudine albescit, eius coloribus imbueres. Memini me in Tridentina Synodo de Natali tuo cōcionemconcionem à sanctis illis patribus habere iussum: nam tunc fœlix ille faustus́faustusque dies nobis illuxit: multa de te pollicitum, illam́illamque sanctam Ecclesiam, vota Deo pro tua salute, incolumitate, ac fœlicitate nuncupantem, in magnam de te spem misisse. Ecquid enim de te Inclyte Princeps polliceri cunctarer, pro quo nobis tam numerosus auorum proauorum́proauorumque tuorum ordo tam innumeris rebus clarißimè ac religiosißimè gestis fideiubebat? At verò non meam tantùm fidem, quam priuatus homo pro te obstrinxi, verùm & tuam publicam quam tot regnis ac gentibus obligatam habes, vt re ipsa liberes, Deum Immortalem deprecamur. Discere proinde ab ista tua ineunte ætate incipe, quātisquantis sis nationibus sessurus iudex, ad quem adeò ceu ad iustum ipsum viuens, vti ait ille magni nominis Philosophus, ab omni ferè mundi orbe confluxus est futurus: vt cùm in tua ista instituenda Cæsarea indole tam multam mortalium salutem periclitari noueris, intelligas quanta sit à tua modestia præstanda facilitas, vt tum alijs virtutum dotibus, tum præsertim Iustitiæ, quam hîc tibi pro captu nostro suis graphicè depinximus coloribus, exorneris. Scripsit Xenophon Cyropædîam, instituit Aristoteles Alexandrum, Neronem Seneca, & Traianum Plutarchus, atatque alios alij. Ego verò, quanuis ea vtaris sapientum pædagogîa, vt à mea pusillitate nullius egeas obsequij, hanc interim tamen Carolopædîam Claritudini tuæ non sum offerre veritus: vbi, vti dicere cœperam, decôrem Iustitiæ, ac perinde fœlicißimi Principis vultum contempleris. Hîc enim, dum lux tibi vis́visque rationis inoleuerit, perspectum cum primis habebis quantum à Tyranno, quod nomen maiores tui execratißimum semper habuerunt, Rex distet. Vt scilicet ille publica cuncta in priuatam suam libidinem vertat: hic verò contrà vni communi bono continenter prospiciat: eius solius gratia leges condat, magistratus creet, tributa exigat, præmia ponat, supplicia decernat, bella gerat, pacem compo|nat: in summa, nil vnquàm aut animo secum reputet, aut rebus gestis de se præstet, quàm quod in hunc referatur scopum. Quocircà & hîc identidem doceberis, tantam Deum regibus potestatem, per quem illi quotquot sunt regnant, cuius́cuiusque sapientia iusta decernunt, non in hoc vtivtique contulisse, vt vel eius iura violent, vel vlli mortalium iniuriam conflent: verùm vt iniurias ipsi propulsent, ac nè inferantur obsistant, & illatas reuellant: id nimirum intelligentes quòd vti ab omni sunt humana coërctione absolutißimi, ita viuere eos decet, tum rationi, tum præsertim Dei legibus deuinctißimos. Deinde & hîc tuæ fiet Serenitati compertum, quàm sancto fœdere iustitia & misericordia, quæ secum vulgò pugnare existimantur, in optimo principe maritentur: quippe qui ea esse debet seueritate quæ non in sæuitiam vergat: ea clementia quæ in segnitiem non degeneret: vultu graui, non toruo: verborum lenitate placidus, zelo iustitiæ terribilis: qui non tam armorum strepitu quàm morum integritate sese suis exhibeat amore ac timore colendum: atatque prorsus, quod cecinit ille, ΠΟΙΜΈΝΑ ΛΑΩ̃Ν: hoc est, qui non se feras insectari censeat, sed gregem ductare. Ad hæc demùm quod in hoc iustitiæ exemplari omnium meditatißimè ac consideratißimè speculandum tibi Princeps optime incumbit, est, quàm sanctè debeas religionem suspicere, adorare, & colere: nempè nè sacra prophanis commisceas, sed sacrosanctam Ecclesiam ob cuius Deus fidem, & Reges, & homines, & mundum ipsum condidit, cunctis posthabitis sæcularibus, summa æstimatione ducas, omni́omnique veneratione & reuerentia prosequaris. Nam sæcularis fœlicitas, nisi ad illam sempiternam referatur, nequicquam instituitur: tantum abest vt vllo queat pacto prosperari. Nulla fulgentiùs gemma Christianum diadêma decorat, quàm Crucis insigne. Quas non virtutum imagines, vt cunctas summatim denotem, speculum hoc iustitiæ tibi remittat, si eius assuescas obtutu? Sed vereor tum epistolæ modum excedere, tum istam tuam nondum maturam ætatem præmaturis monitis onerare. Erit fauente Numine, quo tuorum Regnerum salus plurimùm agitur, quando sapientes, sed tamen eos in primis qui spectatæ sint vitæ, frequenter consulas, attentè audias, ac tanti pendas quanti Principis interest habere oculos. Interim hoc tuæ Celsitudini precamur vt paternis tui́tuique aui Cæsaris votis moribus respondeas: sanè quem intimè noui quàm anxius exoptet vt tanta te Deus Maximus virtutum supellectile ditet, quanti nostra refert vt sis illarum ditißimus.
Loading...
| |