PRaesens hoc Opus cum Caesareo Priuilegio impressum est: quod Serenissimus Princeps de consilio Curiae Matriti, Anno praesenti Millesimo Quingentesimo Quinquagesimotertio, vigesimaseptima Maij, Autori in decennium sua gratia concessit: videlicet ne quis absque eius facultate aut cudat aut vendat sub poena mulcte librorum instrumentorumque artis ac triginta milium dupondiorum. Aestimata vero sunt singula diplomata pretio trium dupondiorum. Nemo ergo sibi rei huius ignorantiam praetexat.