OPVS HOC, CAROLE MAGNE, QVOD DE Iustitia & Iure in publicum iam pene inuitus prodire sino, non fuit quod diu anceps haererem cuí nam potissimum nuncuparem: adeo Celsitudo tua initio statim cogitationis meae praesto fuit. Nam cum in hoc te Deus rerumque natura tam longa Regum Caesarumque stirpe in hanc lucis vsuram ediderit, vt tibi hanc coelo genitam virginem, Iustitiam inquam desponsaret: quem nam consultius quam Serenitatem tuam ex toto orbe deligerem, cui eius imaginem dedicarem? Nempe vt quam virtutem toto vitae curriculo persancte culturus es, eandem protinus ab incunabulis de facie nosses, identidem inspectares, eiusque te pulchritudine illectares, & oblectares amplexibus: eius ingenio penitissime insuésceres, & consultissima monita toto pectore haurires. Denique vt tuum istum lanae candorem, dum pro aetatis teneritudine albescit, eius coloribus imbueres. Memini me in Tridentina Synodo de Natali tuo concionem a sanctis illis patribus habere iussum: nam tunc foelix ille faustusque dies nobis illuxit: multa de te pollicitum, illamque sanctam Ecclesiam, vota Deo pro tua salute, incolumitate, ac foelicitate nuncupantem, in magnam de te spem misisse. Ecquid enim de te Inclyte Princeps polliceri cunctarer, pro quo nobis tam numerosus auorum proauorumque tuorum ordo tam innumeris rebus clarissime ac religiosissime gestis fideiubebat? At vero non meam tantum fidem, quam priuatus homo pro te obstrinxi, verum & tuam publicam quam tot regnis ac gentibus obligatam habes, vt re ipsa liberes, Deum Immortalem deprecamur. Discere proinde ab ista tua ineunte aetate incipe, quantis sis nationibus sessurus iudex, ad quem adeo ceu ad iustum ipsum viuens, vti ait ille magni nominis Philosophus, ab omni fere mundi orbe confluxus est futurus: vt cum in tua ista instituenda Caesarea indole tam multam mortalium salutem periclitari noueris, intelligas quanta sit a tua modestia praestanda facilitas, vt tum alijs virtutum dotibus, tum praesertim Iustitiae, quam hic tibi pro captu nostro suis graphice depinximus coloribus, exorneris. Scripsit Xenophon Cyropaediam, instituit Aristoteles Alexandrum, Neronem Seneca, & Traianum Plutarchus, atque alios alij. Ego vero, quanuis ea vtaris sapientum paedagogia, vt a mea pusillitate nullius egeas obsequij, hanc interim tamen Carolopaediam Claritudini tuae non sum offerre veritus: vbi, vti dicere coeperam, decorem Iustitiae, ac perinde foelicissimi Principis vultum contempleris. Hic enim, dum lux tibi visque rationis inoleuerit, perspectum cum primis habebis quantum a Tyranno, quod nomen maiores tui execratissimum semper habuerunt, Rex distet. Vt scilicet ille publica cuncta in priuatam suam libidinem vertat: hic vero contra vni communi bono continenter prospiciat: eius solius gratia leges condat, magistratus creet, tributa exigat, praemia ponat, supplicia decernat, bella gerat, pacem componat: in summa, nil vnquam aut animo secum reputet, aut rebus gestis de se praestet, quam quod in hunc referatur scopum. Quocirca & hic identidem doceberis, tantam Deum regibus potestatem, per quem illi quotquot sunt regnant, cuiusque sapientia iusta decernunt, non in hoc vtique contulisse, vt vel eius iura violent, vel vlli mortalium iniuriam conflent: verum vt iniurias ipsi propulsent, ac ne inferantur obsistant, & illatas reuellant: id nimirum intelligentes quod vti ab omni sunt humana coerctione absolutissimi, ita viuere eos decet, tum rationi, tum praesertim Dei legibus deuinctissimos. Deinde & hic tuae fiet Serenitati compertum, quam sancto foedere iustitia & misericordia, quae secum vulgo pugnare existimantur, in optimo principe maritentur: quippe qui ea esse debet seueritate quae non in saeuitiam vergat: ea clementia quae in segnitiem non degeneret: vultu graui, non toruo: verborum lenitate placidus, zelo iustitiae terribilis: qui non tam armorum strepitu quam morum integritate sese suis exhibeat amore ac timore colendum: atque prorsus, quod cecinit ille, ΠΟΙΜΈΝΑ ΛΑΩ̃Ν: hoc est, qui non se feras insectari censeat, sed gregem ductare. Ad haec demum quod in hoc iustitiae exemplari omnium meditatissime ac consideratissime speculandum tibi Princeps optime incumbit, est, quam sancte debeas religionem suspicere, adorare, & colere: nempe ne sacra prophanis commisceas, sed sacrosanctam Ecclesiam ob cuius Deus fidem, & Reges, & homines, & mundum ipsum condidit, cunctis posthabitis saecularibus, summa aestimatione ducas, omnique veneratione & reuerentia prosequaris. Nam saecularis foelicitas, nisi ad illam sempiternam referatur, nequicquam instituitur: tantum abest vt vllo queat pacto prosperari. Nulla fulgentius gemma Christianum diadema decorat, quam Crucis insigne. Quas non virtutum imagines, vt cunctas summatim denotem, speculum hoc iustitiae tibi remittat, si eius assuescas obtutu? Sed vereor tum epistolae modum excedere, tum istam tuam nondum maturam aetatem praematuris monitis onerare. Erit fauente Numine, quo tuorum Regnerum salus plurimum agitur, quando sapientes, sed tamen eos in primis qui spectatae sint vitae, frequenter consulas, attente audias, ac tanti pendas quanti Principis interest habere oculos. Interim hoc tuae Celsitudini precamur vt paternis tuique aui Caesaris votis moribus respondeas: sane quem intime noui quam anxius exoptet vt tanta te Deus Maximus virtutum supellectile ditet, quanti nostra refert vt sis illarum ditissimus.