LIBER SECVNDVS De Iustitia & Iure.

PROOEMIVM.

PROOEMIVM.

ARgumentum hoc quod de legibus instituimus, non modò quod non potest non esse prolixum, verùm quòd hac ratione erit distinctius, in duos libros distribuendum duximus. Igitur cùm in primo de lege naturali & humana, ab æterna deriuatis, per quas homo ad finem naturalem ordinatur satis disputatum pro captu nostro à nobis fuerit: sequitur vt in hoc secundo de le
Materia secundi libri.
ge diuina disseramus, per quam ad supernāsupernam fœlicitatem promouemur. Nam quāuisquamuis materiam hanc, potissimùm legis veteris, Diuus Thom. peregregiè, vt pleraq;pleraque solet omnia, locupletauerit, non tamen erit omninò superuacanea, si Deus dederit, opera nostra.

QVAESTIO PRIMA, De lege veteri. Sanct. Thom. 1. 2. quæstio. 98.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm præter naturalem legem & humanam quæ ab æterna deriuantur, fuerit diuina hominibus necessaria.
PRIMO ergò quæritur in genere vtrùm necessaria fuerit hominibus lex aliqua diuina supernaturalis. Hanc enim quæstionem D. Tho. q. 91. disputauit:
S. Thomas.
nos tamen in hunc locum, vbi de lege diuina initium dicendi facimus, reposuimus. Argui
tur ergò à parte negatiua. Lex naturalis est quædam, vt dictum est, æternæ participatio: lex autem æterna est diuina: ergò præter naturalẽnaturalem non opùs erat alia diuina. ¶ Secundò: Deus, vt Eccles. 15. legitur, Dimisit hominem in manu consilij sui quod est rationis actus: ergò non opùs habuit lege quæ ratione sua esset superior: sed satis humanis gubernari poterat, quæ per rationem constituuntur. Eò præsertim quòd humana natura, cùm sit
CōfirmatioConfirmatio.
irrationabilibus præstantior, sufficientior sibi est quàm brutis sua: irrationales autẽautem creaturæ præternaturalem sibi inditam non indigent altiori lege: ergò neq;neque homines. ¶ Ter
Argumen. 3.
tiò arguitur. Esto diuina lex opùs nobis fuerit, abundabat tamen vna: tum quòd regnũregnum cœlorum vnum est, ac regis vnius, secundũsecundum illud Psal. Rex omnis terræ Deus: & intentio legis vna. vult enim per eam Deus (vt ait 1. ad Timoth. 2. Apostolus) omnes homines
Paulus.
saluos fieri, & in agnitionem veritatis venire. Atq;Atque ob id maximè quòd lex naturalis ab æterna descendens, vna est: ac perinde diuina, quo propinquior est æternæ, deberet esse magis vna. ¶ In contrarium est postulatio illa Dauidica: Legem pone mihi Domine
Psal. 118.
viam iustificationum tuarum. Vbi indiguitatem humanam designauit, quæ cùm naturali lege sibi non sufficiat, altiorem exoptat. Sed & quòd fuerit bipertita ait Heb. 7. Paul.
Paulus.
Translato sacerdotio, necesse est vt legis trāslatiotranslatio fiat.
AD intelligentiam quæstionis ex superioribus recolendum est, quemadmodùm diuina lex, duplex dignoscatur: videlicet
Partitio diuinæ legis.
æterna & positiua. Aeterna em̃enim est sua ipsius essentia: quę fons est abyssusq́;abyssusque luminum, vnde omnis scientia, lexq́;lexque promânat: diuina verò positiua, est illius participatio, nobis porrò data, inq́;inque nostris cordibus, vti ait ad Corint. Paulus, scripta. Et de hac instituitur præsens quæstio. ¶ Ad quam duabus respōdeturrespondetur conclusionibus. Prior est. Præter natu
Prima cōclusioconclusio.
ralem legem & humanam necessarium fuit vt altior alia nobis poneretur (vt ait Dauid) quæ ideò dicitur positiua: & significantiùs diceretur posita. Hanc conclusionẽconclusionem quatuor rationibus fundauit S. Tho. quas ex illo Da
D. Thomas.
uidico oraculo luculenter elicuit in Psal. 18. Lex Domini immaculata: cōuertensconuertens animas: Testimonium DñiDomini fidele: sapientiāsapientiam præstans paruulis. Prima enim ratio sumitur ab hoĩshominis
Prima ratio.
fine. Enimuerò si nostra natura altiùs non fuisset sublimata ꝗ̈quam ad finem naturalem, qui eius non exuperat vires, neq;neque sublimiori alia indigeret speculatiua cognitione, neq;neque lege: attamẽattamen | cum eo quòd nos Deus ad suam imaginem creauit, atq;atque adeò capaces suiipsius per eius visionem fecit, quem scopum nostris viribus contingere nequimus, necessaria nobis fuit, primùm in intellectu speculatiuo fidei cognitio, quæ scopum nobis illum, sperandaq́;sperandaque bona (vt ait Paul.) ostenderet, quô nostra est dirigenda vita: sicuti sagittario necesse est signum intueri, quod ferire parat: mox & in intellectu practico lex quoq;quoque naturali excelsior, quæ nobis esset officiorum regula quibus eandem fœlicitatem adipisceremur. Ac perinde in volũtatevoluntate specialius singulariusq́;singularisque auxilium, quàm quo rerum natura gubernatur, per quod affectus nostros illuc valeremus referre ac promouere. Atque hanc intentionem tetigit Psal. membro illo postremo, Sapientiam præstans paruulis. Homo siquidem in sua existimatus natura, pusillus est, atque imbecillior quàm vt possit metam illam pertingere, nisi supernè suffecta nobis esset supranaturalis sapientia. ¶ Se
Secunda ratio.
cunda conclusionis ratio sumitur ex necessitate informandi humana iudicia. Enimuerò cùm actiones nostræ circa singularia contingentia versentur, quæ lubrica fallentiaq́;fallentiaque sunt, ac subinde diuersis ingenijs varia iudicia progignunt, inde nascitur legum humanarum diuersitas apud diuersas nationes: vt aliud fuerit Atheniensium ius, aliud Romanorum, atque aliud Hispanorum sit, & Gallorum aliud. Igitur necesse fuit vt diuinitùs nobis illucesceret lex, quæ fidissima esset certissimaq́;certissimaque norma ad quam omnes humanæ exigerentur & collimarẽturcollimarentur. Et per quāquam scire homo certò posset quid sibi cōgruenscongruens esset, quid verò nocens. Talis enim est decalogus, in tabulis à Deo insculptus, ac Euangelium in nostris impressum mentibus. Atque hac de causa Dauid appellauit legem testimonium fidele. Etenim humana lex, nulla existit vsq;vsque adeò certa & stabilis. ¶ Tertiò, ea
Tertia ratio
dem lex fuit nobis necessaria propter absolutam nostram iustitiam. Hæc enim non tam in externis officijs posita est, quàm intus in animo. Nam ex corde, vti ait Christus, exeunt
Matthæi. 15.
cogitationes prauæ, atque inde opera: puta adulteria, homicidia. &c̃etc. homines autem, quia alienorum cordium latebras nequeunt inspectas habere, non valent suis legibus internos actus repurgare. Necesse ergò fuit lex Dei, quæ non solùm manum, verùm & animum prohiberet, vtpotè quæ non furtum tantùm atque adulterium, verùm & istorum concupiscentiam compesceret. Et hoc significatur illo secundo membro Dauidicæ sententiæ, conuertens animas: nimirum quòd diuina lex, non modò operum prauitatem cohibet, verùm & penetralia cordium perpurgat. ¶ Quarta demum causa diui
Quarta ratio. Augustinus.
næ legis fuit, quòd, vbi author est. 1. libro de libe. arbit. August. leges humanæ nequeunt vitia cuncta, quanuis extera, cohibere: imò neq;neque debent. Nam si cuncta supplicijs coërcere satagerent, tum multa impedirent bona, tum & ciues in peiora truderent flagitia. Videlicet si omnia mendacia acri supplicio vindicarent, non esset qui loqui auderet: & si meretrices abigerent, ansam porrigerent ad peiora. Necessaria ergò fuit lex quæ ante Dei tribunal vniuersa vetaret: quippe quem vniuersa punire, nullum est periculum: sed ęquissima iustitia. Atqui hoc sonat primum eiusdem Psalmi verbum: Lex Domini immaculata: id est, neq;neque minimas turpitudinis sordes admittens, sed cunctas detergens. ¶ Posterior conclusio: Hanc di
Vltima conclusio.
uinam legem in duas esse diuisam, quæ non prorsùs duæ essent species, sed veluti imperfectum ac perfectum eiusdem speciei distarent, conuenientissimum fuit, ac diuina sapientia dignissimum. Ratio autem conclu
Ratio cōclusionisconclusionis.
sionis, licèt sanct. Thom. eam missam fecerit, tamen & ex legis celsitudine, & ex hebetudine naturæ nostrę planè colligitur. Enimuerò cùm lex diuina, tam longè pusillitatem ingenij nostri exuperet, genusq;genusque nostrum veluti per omnes ætates adoleuerit, non debuerunt tam alta mysteria humano generi pueritiam agenti concredi: nam illa tunc non caperet. Sed operæpretium fuit Prophetarum oraculis, futurorumq́;futurorumque figuris, ac demum ceremoniarum significationibus, quasi sub pędagogo imbui, donec illis assuetum ad iustam perueniret ætatem quæ Deum factum hominem tam longa expectatione optatum agnosceret, ac de Trinitatis arcanis prædicantem idoneè audiret, ac demum tanquàm olim sibi promissum, susciperet. Expediens ergò fuit vt vmbratilis illa lex veritatem nouæ antecederet. Atque hæc est Apostoli doctrina ad Galat. 3. Itaq́;Itaque
Paulus.
lex pedagogus noster fuit in Christo. At vbi venit fides, iam non sumus sub pedagogo: omnes enim filij Dei estis per fidem. Et cap. 4. Cùm essemus paruuli sub elemẽtiselementis huius mundi eramus seruientes: at vbi venit plenitudo temporis misit Deus filium suũsuum. &c̃etc. | Hic autem ab imperfecto progressus ad perfectum ex triplici capite perpenditur. Nempè ex fine, quô lex ducit: ex iustitiæ ordine, quem constituit: & ex modo quo subditos cogit. Ex fine inquam, quòd illa bonum sensibile ac terrenum pro brauio proponebat. Sed de hoc discrimine luculentiùs quæstione proxima, arti. 3. ¶ Secunda distantia qua lex illa veluti puerorum ac seruorum pædagogia à nostra, Euangelio fruentium, elongabatur, est quòd illa non sicut nostra internāinternam cordium iustitiāiustitiam explicabat. Non quòd malas cupiditates non refręnasset: erat enim in Decalogo: Non concupisces rem proximi tui, non vxorem. &c̃. Verùm quòd Euangelium cogitationum prauitatem explicatiùs retundit: Qui viderit mulierem ad concupiscendũconcupiscendum eam, iam mœchatus est. Et qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Obidq́;Obidque ait: Nisi abundauerit iustitia vestra plusquàm scribarum & Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum. ¶ Tertium interuallum est in modo cogendi. Illa enim pœnarum potissimè metu, veluti pueros ac seruos vrgebat: nostra verò amore quo pectora nostra Christus infundit, nos allicit. At verò & de hoc pariter articulo citato. q. seq. commodior dabitur dicendi locus.
AD primum ergò argumentum iam
Ad primum argumentũargumentum.
respōsumresponsum est quomodò hæc positiua Dei lex differat ab æterna, & qua ratione sit præter naturalẽnaturalem nobis necessaria. Nempè quòd naturalis, quæ naturæ nostræ capacitatem non excedit, ordinet nos in finem naturalem: sed diuina per quam æterna altiori modo nobis participatur, euehit nos ad supernaturalem. ¶ Et pariter respondetur ad se
Ad secundũsecundum argumentũargumentum.
cundum, quòd licèt consilium, opus sit rationis, necesse tamen est supernaturali lege informari. Atq;Atque in hoc præclariùs nobiscum & excellentiùs factum est quàm cum irrationabilibus animantibus. Nam illæ ad naturalem duntaxat finem, qui humilis est, ordinem habent: quẽquem etsi suis viribus adipiscantur, nihil egregium est. Nos verò ad supernaturalem fœlicitatem creati sumus: quod quidem ineffabile beneficium præ cunctis corporeis creaturis Deo debemus. Quô ideò per se natura nostra pertingere nequit. Sed tamen, cùm, Aristotele authore, id quod per amicos possumus per nos ipsos quodammodò possimus, hoc quoq;quoque hominis excellentia patescit, quòd sic est Deus paratissimus nobis suppetias ferre, vt nunquam nisi ob nostram culpam nobis desit. ¶ Tertium
Ad tertium argumentũargumentum.
autem argumentum id pręcisè probat quòd incongruens fuisset duas ab vno dimanare Deo leges, sic prorsus distinctas, vt sunt leges diuersarum gentium. Fuit nihilo minùs expediens, ac decôrum vt vnus Deus ad eundem finem alia præcepta poneret imperfectis hominibus, quibus pueritiam quasi sub pędagogo conueniebat degere: alia verò ad ætatem iustāiustam prouectis. Eò potissimũpotissimum quòd salus nostra, quę finis est legis, per Christum nobis erat obuentura, cui perinde competebat perfectam legem ponere. At nihilo minùs oportebat & per alteram mundum ad eius susceptionem (vt dictum est) præparari. Lex autem naturalis, quia vniuersalia continet præcepta, eademq́;eademque adeò cunctis mortalibus cuiuscunq;cuiuscunque sint conditionis communia, nequit nisi vna esse.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm lex vetus fuerit bona.
QVONIAM eousq;eousque solet humana natura labefactari, vt non defuerit Manichæorum caterua, qui contra veterẽveterem legem ceu malam, à maloq́;maloque Deo cōditamconditam oblatrasset, quæritur an fuerit bona. Et ar
Prima ratio à parte negatiua.
guitur à parte negatiua. Multa scripta sunt in veteri lege, nouæ repugnantia: vt primum ipsum verbũverbum: In principio creauit Deus cœlum & terram. Cuius contrarium asseritur Ioan. 1. Mundus per ipsum, scilicet verbum, factus est, & sine ipso factum est nihil. Mox & illic legitur requieuisse die septima Deum ab omni opere quod patrauerat: & tamen Ioan. 5. ait Christus, Pater meus vsq;vsque modò operatur, & ego operor. ¶ Secundò, Deus
Secunda ratio.
ipse fatetur Ezech. 20. dicens: Dedi eis præcepta non bona, & iudicia in quibus non viuent: lex autem de præceptorum qualitate existimatur: ergò lex illa non fuit bona. ¶ Tertiò,
Tertia ratio
Ad bonitatem legis duo sunt potissimum requisita, vt suprà nos Isidô. docuit. Primùm vt communi animarum saluti cōsulatconsulat: mox vt sit obseruatu non difficilis, humanæq́;humanæque cōsuetudiniconsuetudini accommoda: neutrum autem istorum erat in illa lege. Ait enim quantum ad primum Paul. ad RomañRoman. 5. Lex subintrauit
Paulus.
vt abundaret delictum. & cap. 7. Sine lege peccatum mortuum erat: ego autem viuebam sine lege aliquando: sed cùm venisset | mandatũmandatum peccatum reuixit: ego autem mortuus sum. Et de secunda qualitate ait Petrus
Petrus.
Actuum. 15. Quid tentatis ponere iugum super ceruîcem discipulorum, quod neq;neque nos neq;neque patres nostri portare potuimus? Lex ergò illa non erat bona. ¶ Quartò: Si lex illa
Quarta ratio.
bona fuisset, eò maximè quòd Dei sanctio fuit: Deus autem non apparet fuisse eius cōditorconditor. Primùm, quia vt habetur Deutero. 32. Dei perfecta sunt opera: lex autem nihil ad perfectum adduxit, vt ad Hebræ. 7. author est Paul. Mox quod deberet esse perpetua:
Paulus.
Lex autem illa cessauit, vt ibîdem Paul. docet, propter eius infirmitatem. Imò quia (vt dictum est) occasio erat peccati: ergò non fuit à Deo lata, atq;atque adeò neque inde eius potest probitas colligi. ¶ Quintò: Si Deo lato
Quinta ratio.
re bona esset, condecens fuisset, vt per Angelos, qui (vt est in Psal.) sunt Dei ministri fuisset lata: at verò non per Angelos, sed ore Dei prolata fuit. Legitur enim Exod. 20. Loquutus est Dominus sermones hos. Et statim, Ego sum Dominus Deus tuus. Quòd si vllius ministerio vsus est, ille fuit Moyses: secundùm illud Ioan. 1. Lex per Moysen data est. Et illud Exod. 33. Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem: nil ergò restat vnde probitas illius legis elici possit. ¶ In contrarium autem est Paulînum oraculum ad
Paulus.
RomañRoman. 7. Itâque lex quidem sancta est, (loquebatur autem de veteri) & mandatum sanctum, & iustum, & bonum.
AD quæstionem tribus conclusionibus respondetur. Prima: Lex vetus (vt ait
Prima conclusio.
Paul.) fuit sancta & iusta & bona, atq;atque omnibus suis causis congruentissima. Tametsi non vndequaq́;vndequaque absoluta & perfecta. Conclusio hæc per omne causarum genus asseritur & confirmatur. Primùm, ex ratione vtriusq́;vtriusque
Probatio.
obiecti, scilicet tam materiæ de qua præcipiebat, quàm formæ & figuræ præcipiendi. Fuit enim tum morum compositrix, tum & futurorum vmbra, & vtrinq́;vtrinque bona. Enimuerò cùm duplex sit in nobis ratio, sicuti veritas speculatricum scientiarũscientiarum inde perpenditur quòd sit rationi speculatiuæ consona: ità & legis bonitas eò quòd sit concors rationi practicæ: lex autem vetus qua parte erat morũmorum regula, egregiè propellebat tum operum prauitatem, tum & cupidines cum ratione colluctantes. Decalogus enim ille quem Deus Moysi in tabulis exarauit, cōpendiumcompendium fuit substantiaq́;substantiaque & flos totius naturalis legis: quippe qui (vt quæstione. 3. latiùs patebit) hominem & ad Deum referebat & cum hominibus conglutinabat: neq;neque solam manum, verùm & cor etiam illo mandato compescebat: Non concupisces rem proximi tui, non vxorem. &c̃etc.. Vnde Paul. ad Rom. 7. Con
Paulus.
sentio, inquit, legi quoniam bona est. Et rursum, Condelector legi Dei secundùm interiorem hominem. Quo sanè verbo ostendit legis virtutẽvirtutem eam fuisse, vt sensualibus cupiditatibus obsisteret, quæ exteriorem, hoc est, sensualem hominem deuexant. At verò quoniāquoniam legis sanctitas per ordinem ad finem expenditur: finis autem diuinæ legis non est sicuti humanæ, temporalis tranquillitas & quies reipublicæ, sed sempiterna fœlicitas, quę in eius conspectu posita est: illa censetur perfecta lex quæ vsq;vsque ad illum perducit finẽfinem: illa autẽautem, bona quidẽquidem, non tamen simpliciter
absoluta, quæ licèt illuc dirigendo ducat, non tamen perducit: hoc autẽautem discrimine vetus illa à nostra differebat. Enimuerò cùm finis ille vires excedat naturæ, nullius legis opera nisi gratia supernè iuuante sufficiunt illucquenquāillucquenquam perferre: secundùm illud ad Rom. 6. Gratia Dei vita æterna. Et quoniam gratia
Paulus.
per Christi redemptionem, qui fuit Euangelicus legislator collata fuit vniuerso mundo, lex vetus quæ per se gratiam hanc non continebat, eatenus bona erat, nimirum præcipiens virtutum officia, vt tamen non esset perfecta, sicut nostra: quæ per eandẽeandem legiferi nostri gratiam ad suum finem nos perducit: vnde Paul. ad Titum. 3. Cùm benignitas & hu
Paulus.
manitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiæ quæ fecimus, sed secundùm suam misericordiāmisericordiam saluos nos fecit per lauâcrum generationis & renouationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abundè. Et Ioannis. 1. Lex per Moysen data est: gratia & veritas per ChristũChristum facta est. Et eôdem attinet quod ait ad Hebræ. 7. Nihil ad perfectũperfectum adduxit lex. ¶ Hanc differentiam iam diximus repetendārepetendam nobis. q. 7. Tantisper tamen, nè pendulus Lector hæreat, rem aperiamus. Est enim intellectu non facilis. In cōtrariumcontrarium
quippè est argumentum hoc. In circuncisione antiquæ legis conferebatur gratia virtute fidei Christi illic potestatę, qua gratia remittebatur originale, sicuti in nostra per baptismũbaptismum virtute eiusdem Christi. Rursùs qui opera legis per eandem gratiam tunc implebātimplebant, condignè merebantur ęternam vitam, sicuti nos. Et sicuti illi extra gratiam implentes le|gem solùm præstabant opera moraliter bona, non tamen quæ essent beatitudinis merita: ità & nobis accidit. Quid ergò discriminis restat inter illam & nostram? RespōdeturRespondetur non
Solutio.
hoc esse, sed aliud. Nempè quòd causa illius gratiæ qua illi in amicitiam Dei recipiebantur, non fuit exhibita nisi per Christum latorem legis nostræ: nam causa illa, vna eius fuit passio, secundũsecundum illud Paul. ad Coloss. 1. Nunc
Paulus.
per mortem & sanguinem suum reconciliauit vos cùm essetis aliquando alienati, & inimici eius. Itaq́;Itaque vt de contrito inter Theologos fertur, quòd licèt ante confessionẽconfessionem à suis sit per gratiam Christi absolutus delictis, nihilo minùs quia virtute propositæ confessionis, quæ sacramentum est passionis eius, contritio illa operatur, fit vt quando ad pedes confessarij accedit, tunc verè absoluitur: sic de iustorum vniuersitate, Christi passionem pręcedentium, censendũcensendum est. Videlicet quòd erant veluti in deposito quoadusq́;quoadusque Christus veniret qui pretium redemptionis soluens, cuncta expiaret piacula. Et ideò occlusæ illis erant cœlorum valuæ: quasi non essent digni qui admitterentur in possessionem filiorum Dei. Atque hoc est quod ait Paul. ad Rom̃Rom. 3.
Paulus.
Deus proposuit Christum propitiatorem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiæ eius in hoc tempore. Ecce quomodò fons totius gratiæ fuit Christi passio etiam respectu præcedentium. Est ergò differentia
quod illi non per legis opera salui fiebant, sed per fidem Iesu Christi futuri, cuius passione nitebantur iustorũiustorum merita. Nos verò per fidem eiusdẽeiusdem Christi præsentis in nostra lege: nẽpènempe qui gratiamgratiam nobis eo tẽporistemporis articulo meruit qua idoneè digneq́;digneque impleremus legem: quo articulo lex nos eius obligare cœpit. Et hæc est perfectio qua lex nostra veteri præstat quantum ad moralia præcepta. ¶ Mox bo
nitas eiusdẽeiusdem legis ratione causæ finalis ostenditur. Fuit enim condita vt viam in terris venturo Messiæ præpararet & cōmuniretcommuniret. Hæc autem præparatio in duobus consistebat. Primùm, vt esset futurorum præconium & præsagiũpræsagium: mox & Euangelicæ quasi inchoatio. Præconium scilicet per ProphetarũProphetarum oracula: vnde Christus Luc. vltimo: Oportet impleri omnia quæ scripta sunt in Lege, & in Psalmis, & Prophetis de me. Et Ioan. 5. Si cre
Ioannis. 5.
deretis Moysi, crederetis & mihi. Præsagium verò per ceremonialia quæ vmbra erāterant futurorũfuturorum, secundùm illud. 1. ad Corint. 10. Omnes
Paulus.
patres nostri in Moyse baptizati sunt, & in nube & in mari: & omnes eandem escam spiritualem manducauerũtmanducauerunt: & omnes eundem potum spiritualem biberunt. Hæc enim oĩaomnia in figura facta sunt nostrî. Fuit deinde quasi inchoatio Euangelicæ, quatenùs sub illa lege semotus est peculiaris ille populus à reliquo orbe, & ab idolorũidolorum cultura coërcitus, atq;atque cultui vnius Dei addictus. Vnde Paul. ad Gal. 3.
Paulus.
Priusꝗ̈Priusquam veniret fides sub eadẽeadem lege custodiebamur, cōclusiconclusi in eam fidẽfidem qua reuelanda erat. Et hæc de prima cōclusioneconclusione. ¶ Sed vt ratione quoq;quoque efficientis causæ bonitas eiusdẽeiusdem legis corroboretur, apponitur secunda. Deus
Secunda CōclusioConclusio.
fuit author eiusdẽeiusdem legis: vt patet Matth. 15. IrritũIrritum fecistis mādatũmandatum Dei propter traditiones vestras. Erat ꝗppèquippe Christo tũctunc sermo de illo mandato: Honora patrem tuũtuum & matrẽmatrem tuātuam: quod scriptũscriptum erat in lege. Et ratio colligitur
Ratio quæstionis.
ex superioribus hæc. Lex illa, vt dictum est, præparamentũpræparamentum erat EuāgelicæEuangelicæ, cuius porrò neq;neque Manichæi negare poterant DeũDeum fuisse authorẽauthorem: igitur cùm eiusdem sit, & finem proponere, & disponere media, idem Deus per se suosq́;suosque ministros legem illam tulit. Diabolus enim nunꝗ̈nunquam, vt diabolico ore Manichæus blasphemauit, legem illam constituisset, per quam Christus pręsignabatur colebaturq́;colebaturque, à quo erat ipse victus expellendus. Atq;Atque hunc sensum exhibebat ipse RedẽptorRedemptor Matth. 12. Si Satanas Satanam eijcit, diuisum est regnũregnum eius. AnimaduertẽdaAnimaduertenda tamẽtamen est assertio huius conclusionis, quippè quæ non tantùm Manichæorum blasphemiam retundit, delirantium ac mentientium fuisse opus principis tenebrarum: verùm & docet non fuisse legem alicuius angeli vel hominis, sicuti sunt leges humanæ, sed sicuti noua: ità illāillam à Deo latam esse ac subinde diuinādiuinam censeri. Ità enim vbiq́;vbique habet: Loquutus est Dominus ad Moysen dicens. Et Exod. 24. Postquàm Moyses retulit ad populum legem, respōderuntresponderunt: Omnia quæ loquutus est nobis Deus faciemus. Et infrà dum sanguinis aspersione eandem legem ceu testamentum stabiliret in figuram Christi qui suo sanguine cōfirmaturusconfirmaturus erat nouum, ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit vobiscum Deus. Id quod & Paul. ad Hebræos. 9. retulit. Quando ergò ait Ioannes: Lex per Moysen data est, non intelligit fuisse suāsuam, sed eius ministerio promulgatāpromulgatam: sicut lex Euangelica non fuit ApostolorũApostolorum, sed Christi, ipsorum diuulgata prędicatione. | ¶ At verò, quò nihil legis illius defensionum prætermittatur, tertia adhibetur conclusio.
Tertia conclusio. Paulus.
Lex illa à Deo per Angelos posita est, secundùm verbum Paul. ad Galat. 3. Lex data est per Angelos in manu Mediatoris. Id cuius Stephanus testimonium perhibet ActuũActuum. 17. dicens: Accepistis legem in dispositione Angelorum. Et Dionys. 4. cap. Cœlestis Hierar
Dionysius.
chiæ congruere docet, vt diuinorum arcana ad homines Angelorum ministerio deferantur. Hęc autem ratio non peculiariter de antiqua, sed & de lege nostra curreret: quæ tamen non per Angelos, sed per Christum lata est. Et ideò S. Tho. peculiarem adhibet eius
S. Thomas.
dem prouidentię analogiam, quam ab architectis mutuatur. Architectus enim nauis non per se, sed per suos ministros ligna dolat, ac pręparat: ipse tamen compingit nauis fabricam. Idemq́;Idemque videre est in architecto domus. Condecens ergò fuit vt Deus legẽlegem illāillam quę ad Euangelij perfectionem sternebat viam, per cœlestes suos ministros præmitteret: EuangelicāEuangelicam verò ipse factus homo conderet, suoq́;suoque sanguine consecraret. Atq;Atque hoc interuallum dignouit Apostolus ad Hebræ. 1. vbi excel
Paulus.
lentiam Euangelij inde commendat, quod per illud loquutus Deus est nobis in Filio: qui melior est Angelis, quos fecit spũsspiritus ministrosq́;ministrosque suos in ministerium missos propter eos qui hæreditatem capient salutis.
ARgumenta in contrarium obiecta Mani
Manichæi.
chæorum arma erant: quorũquorum inter alias hæreses hæc quoq;quoque fuit, vt legem veterem cōuitijsconuitijs proscinderent, & tanquàm à principe tenebrarum conditam repudiarent. De qua quidem hæresi meminit August. lib. de hæ
AugustinꝰAgustinus.
res. cap. 46. & in eius repulsam scripsit, præter alios, contra Faustum libros vigintitres. QuāuisQuamuis hæresis huius Cerdo feratur primus
Cerdo.
author Marcionis magister, cui post centum annos successit Manichæus. Isti enim, non intelligentes, malum per se nullam habere causam, sed esse boni priuationem: neq;neque verò bonum Deum effectorem esse malorum, in illam sunt primùm vesaniam collapsi, vt duo ex æquo rerum principia adstruerent: principem scilicet lucis, bonorũbonorum authorem: principem autem tenebrarum, inuentorem malorum. Atque inde rursum cùm legem veterem in malorum prædicamẽtoprædicamento collocarent,
inuentum esse dixerunt illius principis tenebrarum. ¶ ArgumentorũArgumentorum verò capita quæ contra legem moliebantur hæc fermè sunt. Primum ratione finis, qui omnium est cau
Argumen. 1.
sarum prima, improbabant illam, quòd non nisi terrena promitteret. Vnde Faust. lib. 4.
Faustus.
eò ait testamentum vetus non accipere, quòd in eo non est hæreditas sicuti in nouo. Obidq́;idque negabat esse ambas eiusdem Dei leges. Ad hoc tamen iam superiùs responsum est,
Solutio.
Deum illis tanquātanquam pueris terrena fuisse pollicitum: tum vt in illis futura delinearet, tum vt palàm faceret quàm esset fidus suorum promissorum seruator. ¶ Secundum caput
Argumen. 2.
argumentorum suorum erat, quòd dictis multis lex illa cum Euangelio pugnabat, vt primo nos argumento tetigimus. Ad quod
Solutio Augustini.
tamen August. latissimè in libr. contra Adimantum respondet: ea nimirum conciliando quæ pugnantia videri poterant. ¶ Haud
enim repugnat, cuncta esse à Deo facta: quare ait Moyses, Creauit Deus. Et tamen illa condidisse per verbum, ceu per suam artem: quare ait IoānesIoannes, Per ipsum facta sunt. Neq;Neque
Ad cōfirmationesconfirmationes.
obstat vt factus fuerit homo ad imaginem Dei secundùm naturam, vt illic habetur: & tamen secundùm morum malignitatem dixerit Christus Iudæis IoānisIoannis. 8. Vos ex patre diabolo estis. Neq;Neque aduersantur vt quieuerit die Sabbatho ab opere creationis mundi: & tamen semper operetur, ipsum conseruando & gubernando. ¶ Tertiò inculpa
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
bant legem, vt in secundo argumento insinuabamus, quòd contineret præcepta mala. In primis crudelia: vt est illud, Oculum pro oculo: dentem pro dente. quod idcircò Christus Matthæ. 5. ceu iniquum respuit, dicens: Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros. Mox & charitati aduersantia: qualis erat libellus repudij & vsurarum permissio: nam Deuterono. 23. permittebāturpermittebantur fœnerari alienigenis. Et illud quod refertur Matth. 5. Diliges amicum tuum, & odio habebis inimicum tuum. Quę quidem testimonia sunt, non esse legem vtranq;vtranque eodem Deo latam. Ad hæc verò eodem fermè modo respondetur: nempè quòd cùm populus ille tam iniuriarum esset tenax, tamq́ue diuitiarum sitiens, atque ad charitatem durus, permisit illis Deus illam talionis vindictam, & vxorum repudiationem, atque vsurarum modum, vt ab immanioribus illos arceret. Adueniente autem lege gratiæ superstruxit Christus celsiores charitatis gradus. Tametsi illud verbum, Odio habebis inimicum tuum, non extabat in lege: vt patet Leuit. 19. Sed erat Pharisæorum interpretatio. Qua|propter Fabri Stapulensis adnotatio super
Adnotatio Fabri minimè tuta.
eundem locum Euangelij minimè tuta est. Ait enim quòd illud ex veteribus scripturis apertè cognoscebatur, quæ passim mala imprecantur inimicis: vt in Psal. 53. Auerte mala inimicis meis. Et. 82. Erubescant & conturbentur in sæculum sæculi. Est enim impius error hanc notam legi inurere, quòd præciperet inimicorum odium. Nam quòd iuberentur illi Chananæos & Iebusæos perdere, non erat odij iussio, sed executio iusti
tiæ. Imò Prouerb. 25. præcipiebatur: Si efurierit inimicus tuus, ciba illum. Illæ autem Psalmorum phrases, expositore vbiq́;vbique Augustino, non sunt malorum imprecationes: quasi Dauid optasset mala inimicis suis: sed futurorum prophetiæ. Ac si dixisset: Auertes mala inimicis meis. Igitur ad secundum
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
argumentum respondetur, quòd quando Deus fatetur dedisse eis præcepta non bona, ceremonias denotat, quæ non appellauit mala, sed non bona: id est, non perfecta, neque ad vitam per se sufficientia: quia non conferebant gratiam peccatorum lotricem, quæ quidem peccata eisdem ceremonijs illi confitebantur: nam gratia in circuncisione à sola promanabat fide. Et ideò subiunxit, & iudicia in quibus non viuent, scilicet vita gratiæ. Ac posteà: Et pollui eos in muneribus suis: hoc est, Per illa munera quæ pro peccatis offerebātofferebant ostendi eos esse pollutos. ¶ Quartò deniq́;denique hoc super omnia ijdem Manichæi improperabant legi, quòd tum obseruatu erat difficilis: tum & peccatorũpeccatorum existeret causa: quô tertium nostrum argumen
tum tendebat. Verùm tamen super eisdem locis Pauli ad Romanos. 5. &. 7. citatis satis à nobis expositum est, legem non fuisse causam, vt peccatum viueret, & homo gratia emoreretur, veluti effectricem & positiuam: quin verò hanc maculam abstergit eidem legi idem Paul. dicens quòd esset sancta. Et. 1. ad Timoth. 1. Scimus autem quod bo
Paulus.
na est lex, si quis ea legitimè vtatur. At quia malum vetabat, docebatq́;docebatque adeò quid esset peccatũpeccatum, ex hac parte, primũprimum tollebat excusationẽexcusationem: secũdòsecundò, quia, vt ait Lyricus nitimur in vetita, inde homines occasionẽoccasionem captabātcaptabant, vt maiori impetu ferrentur in malũmalum: & quia gratiāgratiam non conferebat, ex hac parte negatiuè erat causa peccati: id est, non satis iuuāsiuuans ad illud cauendũcauendum. Vnde non ait, Occasione data, sed occasione accepta: id est, quāquam non lex dedit, sed homines inde acceperũtacceperunt: peccatũpeccatum scilicet originale, cuius fomes carnis in nobis relictus est, per mandatũmandatum operatũoperatum est in me omnem concupiscentiam. Quare cap. 5. vbi dixerat peccatum intrasse vt abundaret delictum, particula, vt, non dicit causam. Haud enim illa fuit voluntas Dei ferentis legem vt per eam cōcitaretconcitaret homines ad malum, sed tantùm dicit consequutionem. Ex hominum nanq;nanque infirmitate cōsequutumconsequutum est vt data lege, peccata cumularent. ¶ Ad quartum satis respon
Ad quartũquartum argumentũargumentum .
sum est vbi rationẽrationem exposuimus tam imperfectionis legis, quàm etiam cessationis. Cùm enim esset figura legis gratię, nihil vetat, quin à Deo fuisset lata, & nihilo minùs non absolutam obtinuisset perfectionem. Erat enim præparamentũpræparamentum Messiæ, authoris gratiæ, quę est legis perfectio: quapropter consequens erat, tum vt vsq;vsque ad ipsum non adipisceretur suam perfectionem, tum vt per eiusdem Dei præsentiam illa antiquaretur. ¶ In quinto
autem argumento non vna tantùm dubitatio dissoluenda petitur. Vna enim est de locutionibus illis antiquis, qua Deus dicebatur loqui Moysi: vtrùm scilicet per se ipse loqueretur, an verò angelus nomine ipsius. August. nanq;nanque. 2. de Trini. cap. 12. &. 13. super Ge
Augustinus.
nes. ad literam cap. 27. huc propendet quòd vnus angelorum per dispensationem personam domini sui gerebat. Quemadmodùm scriba dum nomine iudicis sententiam refert, Nos. &c̃etc. mandamus. Et quo pacto sa
cerdos ait loco Christi, Hoc est corpus meum. Et astipulatur eius assertioni modus loquendi scripturę. Enimuerò Exod. 3. vbi nos legimus quòd apparuit de rubo Dominus Moysi in flamma ignis, Septuaginta habent, apparuisse Angelum Domini. Et sic legit August. Nihilo minùs tamen qui apparuit dixit: Ego sum Deus patris tui. &c̃etc. Et Genes. 32. Ille qui luctabatur cum Iacob, ait ad illum: Cur quæris nomen meum quod est mirabile? Angelus ergò loquebatur in
Ratio assertionis præteritæ.
persona Dei. Et causa est huiusmodi. Cùm voces ille sensibiles essent, liquidum est fuisse factas in aëre verberato quo homines audiunt, atque adeò Angelorum ministerio, quo Deus vtitur, intonuisse. Et ideò censetur Angelus loqui in persona Dei. Tametsi nos super illo paterno verbo Ioannis. 3. Hic est Filius meus dilectus, non sumus veriti dicere vocẽvocem fuisse Dei propriam patriq́;patrique attributam: nempè quòd vel Deus se solo verberasset aërem, vel quòd Angelico fuerit functus obsequio, quasi instrumẽtoinstrumentos, ceu nos | vtimur lingua. Hac ergò ratione dicitur lex data per angelos seu in dispositionem angelorum, quòd dum Deus Moysi in monte loquebatur, vox illa angelorum opera auribus eius insonabat. ¶ Sed tamen hinc secunda emergit quæstio quod Exod. 33. asseritur
Secunda quæstio. Solutio.
Dominus facie ad faciem Moysi loquutus. Respondetur tamen secundùm Augustin. locis citatis, hoc esse intelligendum secundùm opinionem vulgi. Nam paulò pòst optatissimè cum Deo expostulabat, dicens: Ostende mihi gloriam tuam: nempè quam nondum viderat. Igitur vtrùm pòst viderit Dei faciem, vt Paulus in raptu, an solùm posteriora, hoc est, aliquid in quo ei gloria illius illuxit, sub iudice est. Veruntamen quando in monte legem suscepit voce per angelos fabricata loquebatur ei Deus. Quid ergò
Alia obiectio. Dissolutio.
est quod ait Ioannes, Lex per Moysen data est: qua sanè de causa dicitur Mosaica. Respondetur quòd sicut Christus per se ipsum reuelauit Apostolis legem, quam ipsi orbi promulgarẽtpromulgarent, sic Deus per angelos tradidit Moysi, vt ipse denuntiaret populo. Et ideò dicitur Moysis, tanquàm promulgatoris.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm lex illa soli debuerit populo Israël poni, illum́illumque dũtaxatdumtaxat obligare.
POstquàm de bonitate causisq́;causisque vetustæ legis satis à nobis dictum est, subsequitur vt de eius subditis sermonẽsermonem adhibeamus. Quæritur ergò an fuerit expediens populo Israël peculiariter poni, eumq́;eumque duntaxat obligare. Et arguitur à parte nega
tiua. Lex illa, vt dictum est, figura fuit præparatioq́ue euangelicæ: figura autem & via debet suo fini similitudine respondere: sed lex euangelica non Iudæis tantùm, verùm & Gentibus vniuersis futura erat in salutẽsalutem, secundùm oraculum illud Isaiæ. 49. de Christo præcantatum: Parum est vt sis mihi seruus ad suscitandas tribus Iacob, & fæces Israël conuertendas: dedi te in lucem Gentibus, vt sis salus mea vsque ad extremum terræ. ergò & lex vetus debuit vniuerso mundo promulgari. Eò vel maximè quòd vt legitur Actu. 10. Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum & operatur iustitiam, acceptus est illi. ¶ Se
Secundum.
cundò, si lex illa Iudæos tantùm obligaret, deterrima fuisset grauissimaq́;grauissimaque eorum conditio inter omnes mortales. Illi enim non poterant sine legis obseruantia obtinere salutem. Extat enim Deuter. 27. Maledictus omnis qui non permansit in sermonibus legis huius, neque eos opere perficit: reliqua verò GẽtiumGentium vniuersitas extra illam legem solo iure naturæ seruari poterat: amplior ergò salutis via patebat Gentibus quàm Iudæis. ¶ In contrarium autem est sententia Pauli ad Rom. 3. Quid ergò ampliùs Iudæo?
Paulus.
multùm per omnem modum. Primùm quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Et Dauid non fecit taliter omni nationi: & iudicia sua non manifestauit eis.
QVæstio, vt inter arguendum insinua
tum est, duo petit. Primùm an singulari illi populo congruens fuerit legem illam edici. Alterum an solum illum obligabat. Nam posset quis cogitare, quòd licèt Iudæis fuerit promulgata, nihilo seciùs cùm lex Dei esset, qui Rex est vniuersi orbis, ad quoscunque fama illius penetraret, tenerentur illam suscipere. Quinq;Quinque ergò conclusionibus constabit respōsioresponsio. Prima: Con
ueniens fuit legem illi tantùm populo dari. Conclusio hæc ex superioribus colligitur.
Nam cùm opus Dei fuerit, cuius summa sapientia attingit à fine vsq;vsque ad finem, & disponit omnia suauiter, dubium nullum relinquitur quominùs fuerit consultissimũconsultissimum ac decentissimum. Attamen quia ratio hæc nimis generalis est, ex ipso rerũrerum fine exploranda est alia, cui animus acquiescat: puta quæ rationem diuinæ sapientiæ reseret. Est autẽautem aliud quærere cur selectus est aliquis populus, cui daretur lex illa, & non potiùs toti mũdomundo inuulgaretur. Aliud verò cur ille Hebræorum. ¶ Sit ergò secunda cōclusioconclusio. Ra
Secunda conclusio.
tio cur delectus alicuius populi ex cunctis mortalibꝰmortalibus factus est, sumitur à fine eiusdem legis, qui fuit aduentus Messiæ. Inde enim duplex accipitur ratio. Vna quòd cùm sub
Duplex ratio conclusionis.
limitatem tam excelsi mysterij totus mundus capere non posset: quippè in quo quàm plurima essent hominum ingenia, tum naturali hebetudine, tum morum peruersitate caliginantia, condecens fuit vt pusillus quidāquidam populus peculiariter seligeretur, cui tam alta, tamq́ue recondita mysteria initio concrederentur. Nam si sparsim fuissent statim per orbem euulgata, ludibrio citiùs haberentur, quàm eis adhiberetur fides. Sic enim so|lent cordati homines & prudentes arcana sua non temerè publicare, sed illos deligere quorum fidei cōmittantcommittant. Iuxta illud EccłiEcclesi. 6. Multi pacifici sint tibi, consiliarius vnus de mille. Quin verò nuntium rei grauissimæ non audes in initio in vulgus propalare, nè deridiculus videaris: sed in quorundam aures primùm susurras, quousque fama vires accipiat. Poterat quidem Deus talia facere hominum ingenia, vt omnes statim caperent, sed tamen more naturæ cuncta suauiter disponit. Docuit enim nos experientia mille quingentorum annorum, non dicam quàm sint mysteria nostræ fidei captu difficilia, sed quàm sit humanum ingenium tardum, quamq́;quamque ad optima capessenda indocile: cùm minimus orbis angulus fidem retineat, eandemq́;eandemque tam multis ex partibus laceram. ¶ Altera ratio est ex eodem itidem fi
SecũdaSecundam ratio
ne sumpta, quòd decuit selectam esse stirpẽstirpem, ex qua Christus genus duceret. Quemadmodùm enim Romanorum gens & AtheniensiũAtheniensium, vt verbi gratia dicamus, sua celebrârunt nomina, ità condecuit Christi prosapiāprosapiam ac genealogiam, illustrem in mundo fuisse. Atqui vtrâq;vatraque ratione circuncisionis charactêre insignitus ille populus fuit, vt à reliquo dignosceretur orbe. Fuitq́;Fuitque insigne illud in membro illo iussum vt illius genitura significaretur, qui vnà cum reliquis delictis labẽlabem generatione contractam erat abstersurus. Et quemadmodùm inter Romanos illustriores familiæ: vt Cæsares, Camilli, Scipiones &c̃etc. sic etiam ex illo populo selectus est Dauidicus truncus ex quo diuinus flos germinaret. Quapropter vt super primũprimum cap. ad Roma. recolimus, nuncupatus est Christus filius Dauid. ¶ De alio verò proposito mẽbromembro, scilicet cur ille potiùs Hebræorum populus fuerit electus, statuitur Tertia conclu
Tertia conclusio.
sio. Ratio huiusmodi electionis neq;neque potest neq;neque debet ex aliqua causa vel merito illius populi captari, sed in meram Dei misericordiam est referenda. Duas quippè causas cōminiscicomminisci
Duplex ratio non satis apta.
posses populo illi congruentes. Quarum vna esset quòd cùm reliquis orbis Gentibus in idololatriæ impietatem immersis soboles illa Abrahæ in vero cultu vnius Dei perstiterit, iustum erat illam peculiariter in peculium Dei eligi. Sed tamen ratio hæc non
Refellitur prima.
est conuincens. Nam post susceptam legem in eandem idololatriam irruerunt: quod multò illis iniquius absurdiusq́;absurdiusque fuit quàm Gentibus. Vnde Exod. 33. & Amos. 5. Nunquid hostias & sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israël? Et portastis tabernacula Moloch Deo vestro & imaginem idolorum vestrorũvestrorum sydus Dei vestri quæ fecistis vobis? Secundam ergò rationẽrationem effingere quis fortè posset quòd licèt fuissent posteà idololatræ, tamen aliquibus iustitiæ officijs vel ante vel post legem floruerunt, quorum merito data est illis lex. Veruntamen planè legitur Deuter. 9. Scito
Exploditur secũdasecunda causa
quòd non propter iustitias tuas Dominus tuus dedit tibi terram hāchanc in possessionem, cùm durissimæ ceruicis sis populus. ¶ Ra
tio ergò proxima fuit promissio facta Abrahæ, Isaac, & Iacob, vt eôdẽeodem cap. legitur. Vbi adnotandum est Abraham antecessisse legi & Moysi quingẽtisquingentis annis. Cui vt legitur Gene. 12. &. 22. promissa est Chananæorum terra, simul & futurus Messias. Et quoniāquoniam lex præsagium erat, vt diximus, præparatioque eiusdem Messiæ, in eadem promissione includebatur lex eius soboli promulganda. Obidq́;Obidque loco citato Deute. Non propter iustitias tuas & æquitatem cordis tui ingredieris vt possideas terras earum, scilicet Gentium: sed quia illæ egerunt iniquè, introeunte te deletæ sunt, & vt compleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham, Isaac, & Iacob. Itâque expulsio Gentium fuit propter eorum peccata, sed tamẽtamen introductio Iudęorum atq;atque adeò collatio legis fuit propter promissiones Dei. Idq́;Idque Apostolus ad Gala. 3. do
Paulus.
cens, ait: Abrahæ dictæ sunt promissiones & semini eius. Et non dicit seminibus, quasi in multis, sed quasi in vno. Et semini tuo qui est ChristꝰChristus: ergò lex data est illi populo propter promissiones. Illæ autẽautem ob id factæ sunt vt populus ille ex quo Christus carnem induturus erat reliquo orbi sanctitate præstaret: secũdùmsecundum illud Leuit. 19. sancti eritis quia ego sanctus sum. ¶ Veruntamen licèt hæc fuerit proxima causa, non tamen in illa ani
Obiectio.
mus requiescit. Nam respondendum restat, cur selectiorẽselectiorem Deus habuit Abraham ac suāsuam progeniem cui mysteria Christi reuelaret, atq;atque ex suo sanguine gignendum polliceretur, quàm vnumquemlibet alium mortalium: vtrùm merita eius fuerint in causa. Re vera minimè, sed, vt conclusio asserit, Dei misericordia. Hoc nanq;nanque in primis astruit ora
culum illud Isaiæ. 41. Qui suscitauit ab OriẽteOriente iustum, vocauit eum vt sequeretur se. NAm de terra ChaldæorũChaldæorum vocatus fuit: vt Gene. 11. | legitur: quæ quidem regio terræ promissæ orientalis erat. Mox & ratio idẽidem demōstratdemonstrat. Nam cùm gratia qua grati Deo reddimur non cadat sub meritum, fit vt neque eius initium & caput promereri vlla possit creatura: initium autem fuit Christus: ergò eius aduentum neq;neque intemerata Virgo mereri valuit: quanto minùs Priscorum quispiam. Et cùm lex fuerit Christi figura, neq;neque illam vel Abraham, vel eius progenitores, aut posteri meruerunt. Quocircà mera fuit Dei clementia quòd ipse eiusq́ue prosapia inter omnes mortales eligeretur. Neq;Neque vlla potest humana designari causa, sed in radicem prædestinationis, quæ nullam præter Dei voluntatẽvoluntatem habet, referenda est talis electio: iuxta illud celebre August. axiôma super Ioan. Quare
Augustin.
hunc trahat, & illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare. VeruntamẽVerumtamen quod de Deipara Virgine confitemur, & de Abraham quoq;quoque suo gradu censendum est. Etenim etsi Virgo non meruit Christum incarnari, tamen fixo illo diuino proposito, fecit eam Deus dignam quæ ipsum conciperet: secundùm illud quod Ecclesia canit: Quæ Dominum omnium meruisti portare. Et simili modo in suo inferiori gradu fecit Abraham inter mortales dignum, cuius sanguinẽsanguinem nascituro filio suo deligeret. ¶ Hæc autem
electio primũprimum in sacro Canone designatur: Genes. 10. Vbi cùm peruentum est ad enarrandum progeniem Sem filij Noe, ait scriptura: Sem quoq;quoque nati sunt patre omnium filiorũfiliorum Heber. &c̃. Quod vtique verbum cōsideratissimèconsideratissimè meditatus est. 16. de Ciuita. Dei
Augustin.
August. Filij enim Heber dicti sunt Hebræi. Ob idq́ue quāuisquamuis non fuerit primogenitus eiusdem Sem, tamen ob hanc dignitatẽdignitatem primus nominatus est. Non ergò ab Abraham quasi Abrahęi, vt quidam Iudæorum autumant: sed ab Heber nomen traxerũttraxerunt. Vixit nanq;nanque pater ille sub ætatẽætatem Nemrod quando facta est linguarum diuisio: ob idq́ue appellauit nomen filij sui Phaleg, vt ibîdem legitur, quod est diuisio: eò quòd in diebꝰdiebus eius diuisa sit terra. Inde ergò diuinitùs separatus est Heber à reliquis, qui cum Nemrod aduersus Deum ipsum cōiurauerantconiurauerant. A quo Heber sextus fuit Abraham, quem Deus (vt legitur Gene. 12.) præcepit exire de terra sua & de cognatione sua. ¶ Et hæc de priori quæstionis membro. De posteriori verò puta de legis obligatione an extenderetur ad Gentes, subiunguntur duæ aliæ conclusiones: hac distinctione præmissa. In lege quæ
dam erant præcepta de lege naturæ, vt Decalogus & moralia reliqua: quædam verò eidẽeidem naturali iuri adiecta, vt ceremonialia & quædam legalia. Sit ergò conclusio ordine quarta. Cuncti mortales tenebantur seruare illa quæ sunt legis naturæ, non quidem ob vinculum Mosaicæ, sed id eâdem iubente natura. Reliquorum verò obseruātiaobseruantia nemini extra illum populum necessaria erat ad salutẽsalutem. Prior pars notissima est: quoniāquoniam & ante
Probatio prioris membri.
aduentũaduentum legis totum humanum genus lumine diuini vultus illustratum seruare stringebatur cuncta quæ natura docebat, tum ad cultum diuinum, tum & ad humanam societatem referre: lex autem scripta neminem ab huiusmodi iugo exemit. De his ergò naturę præceptis in lege conclusis ait ad Roman. 2. Paul. Gentes quæ legem non habent, natu
raliter quæ legis sunt, faciunt. Posterior autem pars ex dictis planè colligitur. Etenim qui ad sublimiorem religionis ordinẽordinem assumuntur pluribus religantur quàm reliqui laxioris vitæ, vt in clericis & monachis videre est: populus autem ille selectus fuit ad excelsiorem sanctitatis gradum: qualis decebat populum, ex quo erat Christus nasciturus, & qui figuram eiusdem Christi gerebat: ergò ad peculiaria illa instituta, legi naturæ superaddita, solus ille populus erat obligatus. Vnde Deut. 18. Perfectus eris & absque macula coram Domino Deo tuo. Quamobrem veluti arctioris religionis cultoribꝰcultoribus quędam professionis imago illius legis erat iniuncta: secundùm illud eiusdem lib. cap. 26. Profiteor hodie corācoram Domino Deo tuo &c̃etc. ¶ Hinc demùm colligitur quinta conclusio.
Quinta conclusio.
Tam currente illa lege, quàm ante ipsam potuerunt sub lege naturæ homines salutẽsalutem obtinêre. In lege inquam naturæ: non tamen per eiusdem naturæ vires. Nam Dei gratia res est supernaturalis: quam idcircò sine intellectus aliqua fide, ac subinde diuina ope voluntatis motrice adipisci nemo vnquàm valuit. Et in hoc sensu intelligitur Dionysi.
Dionysius.
9. cap. cœlest. Hierarch. vbi ait multos Gentiles per angelum fuisse in Deum reductos. Et Eccles. 17. In vnamquāq;vnamquamque gentem proposuit Deus rectorem: ac perinde ea quæ ad salutẽsalutem sufficiebant. Nam in omni lege voluit omnẽomnem
hominem saluum fieri vsq;vsque ad euangelicam quæ omnibus est necessaria. Igitur si de Socrate, Platone, Aristotele, Catone, Seneca & id genus ethnicis præcipui nominis explo|rare cupis, fueríntne ingressi salutis viam, perpendendum tibi primùm est an aliqua vitia admiserint, tam apertè cum naturali ratione pugnātiapugnantia, vt nullum sibi possent ignorantiæ clypeum obtendere. Nam quos tales inueneris, impietas esset suspicari fuisse seruatos. Quare nullus idololatrarum excusari potuit. Neq;Neque eorum qui adulteria & furta ac peiora flagitia ignorârunt. Secùs de fornicatione simplici: cuius ignorantia probabile est ethnicorum aliquos ante scriptam legem potuisse excusari. Sicuti & Socratem, etsi venenum epotauit, quod re vera non est licitum, potuit tamen ignorantia excusari, nimirũnimirum credens legem illam qua condẽnanatuscondemnatus est, fuisse bonam. Et simile dicendum de Seneca, cui data à tyranno fuit mortis optio. At neque Catonem, neque aliorum quempiam qui mortem sibi consciuerunt, legitima ignorantia excusat: lumen enim naturæ planè docet nemini licêre sibi mortem consciscere. Platonem autem August.
August.
in lib. de Ver. relig. laude commendat quòd perpetuam seruauit abstinentiam. Et certè
est perquàm verisimile in Dei gratiam fuisse receptum. Hæc autem quæ in coniecturis posita sunt, non est quòd nos remorentur.
AD primum igitur argumentum capitis
Ad primum argumentũargumentum .
quæstionis respondetur, quòd non oportuit legem, quæ figura erat nostræ, tanta similitudine ei respondêre, vt esset tam vniuersalis. Imò decuit ratione iam dicta peculiari populo præscribi, ex quo Christus nasceretur: secundùm illud ad Rom. 9. QuorũQuorum,
Paulus.
scilicet, Iudęorum, est adoptio filiorum Dei, & testamentum, & legislatio: quorũquorum patres, ex quibus Christus est secundùm carnem. Neq;Neque subinde Deus fuit personarum respector. Nam cùm nemini debitor sit, cui vult miseretur & quem vult indurat. Vnde Aug.
Augustin.
lib. de Prædest. sanctorum: Omnes, inquit, quos Deus docet, misericordia docet: quos autem non docet, iudicio non docet: hoc enim venit ex damnatione humani generis pro peccato primi parentis. Suppositis autem nostris meritis quæ ex eius gratia pullulant, citra personarum acceptionem reddit vnicuiq;vnicuique, vt ait Paulus, secundùm opera sua. ¶ Ad secundum negatur deteriorẽdeteriorem fuis
Ad secũdũsecundum.
se Iudæorum conditionem, quàm GentiũGentium. Imò tanto fuit præstātiorpræstantior populus ille, quātoquanto Dei legi & cultui districtiùs mancipatus. Quemadmodùm & inter Christianos quo arctiùs se homines religionũreligionum votis præstringunt, fœliciùs viuunt. Vnde Deuter. 4. Quę est alia gẽsgens sic inclyta vt habeat ceremonias iustaq́ue iudicia? Quocircà vt Exod. 12. scriptum est, quicunque Gentilium voluisset in Iudæorum familiam commigrare ac nomẽnomen suum in legem illam ascribere, circuncisus admittebatur: Vt in vsu illis nunc est qui religiones profitentur. Quòd si quis hîc hæ
Hæsitatio.
reat vtrùm poterant Gentilium quiq́;quique particulam legis recipere absq;absque totius professione: & præcipuè an poterant circuncidi extra legẽlegem viuentes. Videtur nanq;nanque ratio partẽpartem
affirmatiuam persuadêre. Nam inter Abraham & Moysen durauit quingentis annis absque lege circuncisio. Respondetur quòd nihil Gentiles vetabat quo minùs possent ceremonias aliquas quæ sibi placerent à Iudæis mutuari. Sicuti Romani nonnullas leges ab externis GentibꝰGentibus receperũtreceperunt. AttamẽAttamen nisi profiterentur legem, non esset illis propriè diuina. Quin verò arbitror post datam legem, circuncisionem nemini ad salutẽsalutem conduxisse, nisi totam profiteretur. Erat enim sicut nobis baptismus, professio legis. Quod apertè ad Gala. 5. docet Paul. sub illis verbis,
Paulus.
Testificor omni homini circuncidenti se, quoniam debitor est vniuersæ legis faciẽdęfaciendę.

ARTICVLVS. IIII.

Vtrùm lex vetus congruenter data fuit tempore Moysi.
REstat postremò, temporis datæ legis rationem reddere. Et ideò quæritur vtrùm tempus illud quo data fuit Moysi, negotio conueniret. Et arguitur à parte
PrimũPrimum argumentum.
negatiua primò ex his quæ dicta sunt. Erat enim salutis præparamentum, quæ erat per Christum conferenda: statim autem homo lapsus remedio indiguit salutis: ergò illicò debuit in mundi primordijs ferri. ¶ Secun
Secundum.
dò: Data fuit in sanctificationem eorum ex quibus Christus progignendus erat: illa autem sanctificatio cœpit in Abraham: vt legitur Gene. 12. ante Moysen quingentis annis, cui facta fuit promissio, quiq́;quique, vt ait ad Ro
Paulus.
ma. Paul. Credidit Deo & reputatũreputatum est illi ad iustitiam. ergò illi, vt circuncisio iussa est, ità & lex poni debuit. ¶ Tertiò: Quemadmo
Tertium.
dùm nuper dicebamus, sicuti Abraham ex vniuerso orbe selectus fuit vnde Christus ori|ginem traheret: sic posteà ex illo populo Dauid vnde peculiare genus duceret: quare nuncupatus est filius Dauid: ergò sub Dauîde qui post Moysen annis pluribus quàm quadringentis natus est cōgruentiùscongrentius fuisset lata. ¶ ContrariũContrarium autem colligitur ex Paulo ad
Paulus.
Gala. 3. vbi ait Legem fuisse ordinatāordinatam per Angelos in manu mediatoris: ordo nanq;nanque Dei temporis quoq;quoque opportunitatem denotat.
QVæstio perfacili negotio expeditur, si ex sola Dei volũtatevoluntate ratio petatur. Nam cum illa non habeat priorẽpriorem causam neq;neque quicꝗ̈quicquam humano generi debeat, legem dedit quando per suāsuam sapientiāsapientiam decêre cognouit. Attamen exploranda restat causa ex parte hominum, ob quorũquorum salutẽsalutem data est. Et ideò statuitur cōnclusioconclusio
Conclusio. responsiua.
affirmatiua. Illo temporis articulo data est quod in rem erat maximè humano generi. Etenim tanꝗ̈tanquam iniquorũiniquorum medêla condita est ad emolliendāemolliendam eorũeorum duritiāduritiam eorumq́;eorumque edomandāedomandam superbiāsuperbiam: & tanꝗ̈tanquam bonorũbonorum iuuamen, ad promouendāpromouendam eorũeorum salutẽsalutem. Atq;Atque ex his duabus radicibus duæ cōclusionisconclusionis rationes ducunt̃ducuntur. Enimuerò si priorẽpriorem spectes humana su
Prima ratio cōclusionisconclusionis.
perbia de duobus extollitur, naturali scilicet sapientia, & potẽtiapotentia: id quod versutus serpẽsserpens in sua posuit suggestione dum EuāEuam adortꝰadortus est. Eritis enim, inquit, sicut dij scientes bonũbonum & malũmalum. Eadem enim procella eum cœlo depulerat. Ex re ergò humani generis fuit, vt Deus illud longis sæculis suo fauore desereret: porrò vt lōgolongo experimento cognosceret quàm esset suapte natura & ad cognoscendũcognoscendum, quod sibi expediret, ignarũignarum: atq;atque ignauũignauum ad agendum. Hac ergò de causa mortales destituit duabus integris ætatibus, vna scilicet, annis mille quingentis, & eo ampliùs ante diluuiũdiluuium,
Prima mundi ætas.
quo mundũmundum scelerũscelerum flagitiorumq́;flagitiorumque fœtore pestiferũpestiferum submersit. At verò non sic prorsus destituit quo minùs in linea quæ Christi genealogiam ducebat nonnullos egregia sanctitate insigniret: vt Abel, Enoch, & tandem Noë, in cuius suorumq́;suorumque iustitia seruatum est mundi semen. Atq;Atque inde quasi nouas ei inducias indulgens expectauit hominem secunda æta
SecũdaSecunda ætas.
te ferè annorum quingentorũquingentorum vsq;vsque ad Abraham quem pessimus Nemrod, cōtracontra Deum rebellans centum quinquaginta annis antecessit: Ninus autem Babylonicus, per quem idololatria in orbem irrepsit, quinquaginta. Et quia peccatum contra naturam idololatriæ atq;atque infidelitatis pœna est, vt ad Rom. 1. disertè Paul. docuit, paulò pòst nefanda
Paulus.
SodomorũSodomorum turpitudo aërem infecit, sub quod vtiq́ue tempus delegauit Deus Angelos ad AbrahāAbraham, vt Genes. 18. refert historia, qui Christum in salutem humani generis suo illi nomine pollicerentur. Vbi non est mysterium
Mysterium.
illud prætereundũprætereundum: nempè quòd Angeli ipsi qui veluti inferno igni vrbes illas incessum venerunt, nuntium simul attulerunt futuræ salutis. Itaq́;Itaque clamor & fumus SodomorũSodomorum cœlum ascendentes, Deum & ad iustitiam irritauit, vt de nefandis illis vltionem sumeret, & vnà ad misericordiam commouit, vt hominibus in futurũfuturum prospiceret. Vnde vt ijdem Dei legati mundo patefacerent quàm sit Dominus ad misericordiam quàm ad iustitiam propensior, propter decem quos inuenirent iustos veniam corruptissimis vrbibus promittebant. Nam ob octo animas quas tempore diluuij iustas inuenit, non prorsus vniuersum deleuerat orbem. ¶ Inde tamẽtamen cha
Tertia ætas.
ractêre circuncisionis obsignatam Abrahæ familiam, tertiam aliam ętatem aliorũaliorum quingentorum annorũannorum assuefecit, vt ad suscipiendāsuspiciendam legem esset paratior. Tanti erat periculi statim diuina illa præcepta orbi concredere. Enimuerò cùm ei tantùm suæq́;suaeque soboli facta fuerit promissio: lex autẽautem quę non vni familię, sed iusto hominũhominum numero qui populum faceret tradi debuit, expectauit quousq́;quousque eadẽeadem progenies augeretur in populũpopulum. Et prætereà nè de repente susceptam legem veluti rem nouam non facilè susciperent: Ecce mo
ras quibus Deus tardauit legem ferre vsq;vsque ad initium quartæ ætatis sub Moyse, anno ab orbe condito bis millesimo quadringentesimo quinquagesimooctauo: tunc ergò data est lex ad retundendam humanam superbiam qua parte ex naturali sapientia nascitur. Erat enim iam tunc naturale lumen vsq;vsque adeò obtenebratum, vt vix homines dignoscere possent inter bonum & malum: sed dicerent (vt ait Propheta) malum bonũbonum, & bonum malum. Officium igitur legis fuit hoc docere, explicando naturæ principia. Vnde Paul. ad Ro. 5. Per legem est cognitio peccati.
Paulus.
¶ At verò restabat eosdem docere homines quod neq;neque cognitio peccati eidem superando & euincendo sufficiebat, nisi diuinitùs vi
res ei suppeditarentur ad agendum. Obidq́;Obidque reliquit Deus mundum sub lege scripta tribus alijs ætatibus: nempè mille quingentis annis vsq;vsque ad Christum, vt longo rerum vsu eandem suam infirmitatem atq;atque imbecillitatem discerent, vt eum optatiùs susciperent.
PER hæc soluuntur argumenta in cōtrariumcontrarium,
SoluũturSoluuntur argumenta.
quādoquidemquandoquidem reddita est ratio cur non decuit statim in mundi primordijs legem ferri, neq;neque eandem dari Abrahæ. Quod autem non debuit differri vsq;vsque ad Dauid, inde constat quòd non solùm familiæ ex qua Christus nasciturus erat, sed toti circunciso populo descendenti ab AbrahāAbraham fuerat promissa. QuāuisQuamuis illis qui præcisi fuerant à trunco & recta linea, vt Ismaëlitis, & Idumæis descendentibus ab Esau, lata non fuerit. ¶ At ve
cōtracontra hæc quæ dicta sunt restat argumentum simile illi quod fit de aduentu Christi. Ait enim ipse Matth. 11. Quòd si in Tyro & Sydone factæ essent virtutes quas ipse faciebat inter Iudæos, pœnitentiam egissent. Et ideò remissius futurum esset illis gentibus in die iudicij. Simile inquam quis cogitare posset de lege veteri: videlicet quòd si vel alium populũpopulum Deus elegisset, vel alio tempore scripsisset eis legem, obseruantior fuisset ei præstita obedientia, quàm tunc ab illo populo, qui statim ad idololatriāidolatriam peruersus fuit. Re
Solutio.
spondetur autẽautem quòd illas nos rationes ignoramus sicuti mysterij illius quod refert Paul.
Paulus.
ad RomañRoman. 11. nempè cæcitatem contigisse in Israël donec plenitudo gentium intraret. Ob idq́;idque causas reddimus quas congruere coniectamus. Et non est dubium, quin licèt alij fortasse fuissent tunc obedientiores, tamẽtamen ad finem vniuersalis redemptionis ex alia parte cōcurrerintconcurrerint congruentiores causæ, cur Deus illam gentẽgentem & tempus elegerit. Tametsi demum causæ omnes ad fontem prædestinationis referendæ sint. Ex quo primum argumentum præcedentis articuli dissoluimus.

QVAESTIO SECVNda, De præceptis legis veteris in genere. S. Th. 1. 2. q. 99.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm lex vetus vnicum tantùm cōtinueritcontinuerit præceptum.
SEQVITVR quęstio secũdasecunda de legis antiquæ præceptis in genere. Et
Argumen. 1.
arguit̃arguitur quod non fuerint plura, sed vnũvnum tantũtantum. Tum ex illo ad RomañRoman. 13. Si
Paulus.
quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum: quod vnicum est. Tum ex illo Matth. 17. Omnia quæcunque vultis vt faciant vobis homines, hæc & vos facite illis: hæc est enim lex & Prophetæ. Lex nanq;nanque vetus non erat amplior quàm quæ lege & Prophetis concludebatur: ergò tota lex vetus vnicum erat præceptum. ¶ In contrarium est Apostolus qui ad Ephes. 2. appel
Paulus.
lat illam legem mandatorũmandatorum quam Christus decretis Euangelicis euacuauit.
IN ingressu statim præceptorum legis generalissimus articulus est, an fuerint plura. Similem nanq;nanque suprà de lege naturæ quæsiuimus, similiq́;similique hîc modo cōclusioneconclusione dissoluetur, quæ est hæc: Præcepta veteris legis
Conclusio responsiua.
vnũvnum quodammodò sunt ratione ordinis ad eundem finem: simpliciter tamen plura, secundùm peculiares obiectorũobiectorum rationes quæ eiusdẽeiusdem finis assequendi media existũtexistunt. Et ratio est per se lucida. Cùm enim præcepta de
Ratio cōclusionisconclusionis.
actionibus sint humanis earum rerum quæ fieri debent: necessitas autem cuiusq́;cuiusque operis & officij à fine sumatur: finis verò legis (vt suprà monstrauimus) sit bonos facere ciues, fit vt per ordinem ad hunc finem cuncta præcepta quodam modo dicantur vnum, sicuti lex vna. At verò quoniam ad hunc eundem finem multa sint officia necessaria, de quorum singulis speciebus operæpretiũoperæpretium est edici singula pręcepta, fit vt simpliciter sint plura. ¶ Sed porrigit nihilo minùs nobis vtrunq́ue membrum dubitandi ansam. Prius inquam
Prima dubitatio.
quòd legis veteris non vnus tantùm, si præcedentium memineris, constitutus est finis: sed vnus præceptorum moraliũmoralium, qui erat subditorum probitas, atq;atque alter ceremonialiũceremonialium, puta Christus qui illis præsignabatur. Quare neque ratione finis vnum erat præceptum. Respondetur tamen quòd finis diuinę legis,
Solutio.
vt articulo proximo patebit, non est sicuti humanæ, amicitia tantùm & charitas inter homines: sed illa quę nobiscum est cum eodem ipso Deo: de qua vtiq́;vtique legitima charitate illud. 1. Timot. 1. intelligitur, finis præcepti charitas. Hanc autem amicitiam nulla legis opera (vt dictum est) conciliare absq́;absque Dei gratia possunt. Concedimus ergò duos fuisse particulares fines legis, ad vnum tamen relatos. Finis enim moralium erat mores componere: finis autem ceremonialiũceremonialium, venturus Christus, author gratiæ: quorum vtrunq́;vtrunque ad verāveram salutem animæ exigitur, qui vnicus est legis finis. Nam per Christi gratiāgratiam eius efficimur | membra: in ipso autem compaginati per legis officia progredimur ad vitam æternam. ¶ Alterum verò dubium est huic contrariũcontrarium.
Secunda dubitatio.
Apparent enim omnia præcepta, non solùm (vt aiunt) secundùm quid per ordinem ad vnum finem, sed simpliciter esse hoc vnum: Diliges Dominum Deum tuum. Enimuerò dilectio Dei nihil aliud est quàm eius seruare mandata: iuxta illud Ioan. 14. Si quis diligit me, sermonem meum seruabit, & Pater meus diliget eum. Et. 1. Ioan. 2. Qui dicit se nosse Deum & mandata eius non custodit, mendax est. Qui autem seruat verbum eius, verè in hoc charitas Dei perfecta est. Et con
CōfirmatioConfirmatio.
firmatio sentẽtiæsententiæ huius est quòd per cuiusq́;cuiusque præcepti, quod verè est præceptum, trāsgressionemtransgressionem amittitur Dei charitas. Quod certè non contingeret, nisi cuiusq́;cuiusque transgressio in transgressionem dilectionis Dei incurreret: omnia ergò pręcepta simpliciter vnum sunt. Nanq́;Nanque si hoc neges, cum negare nequeas quin
Alia confirmatio.
cuiuslibet pręuaricatio sit etiāetiam violatio huius præcepti diuinæ dilectionis, consequens tibi fit, vt nullum sit simplex peccatum, sed cuncta sint dupla: vt cùm hominẽhominem occideres, vnũvnum esset contra charitatem proximi, puta occidere: & alterum contra charitatem Dei. Et cùm furtum vel adulterium faceres, similiter. Respondetur ergò, non vnum, sed plura
Responsio.
esse, quorum distinctio à distinctis rationibus obiectorum sumitur: vt quæstione sequenti patebit. Sed tamen omnia sunt quædam explicationes illius generalis, quod est diligere Deum. In hoc enim constituit nostrum erga ipsum amorem, vt ipsum in primis coleremus, mox nos diligeremus inuicem. Quocircà conceditur, hominem occidere esse quandam transgressionem diuinæ dilectionis, sed tamen non sunt duo peccata, sed vnum quod à proximo obiecto nuncupatur homicidium: sicuti aliud, furtum: atq;atque aliud, adulterium. Itaq́;Itaque ratio illa generalis diligendi Deum contrahitur per diuersas species: sicut ratio animalis. Vnde sicut homo & animal non sunt duo, sed vnum, quod est homo: sic occidere, ac dilectionem Dei violare. An verò pręter hoc generale sit speciale dilectionis mandatum quod suum habeat peculiare obiectum, S. Tho. docet. 2. 2. q. 44. &
S. Thomas.
quæst. sequenti recolendum nobis super est.
AD primum igitur membrum argumen
Ad primum argumentũargumentum .
ti in contrarium respondetur, quòd sicut modò dicebamus, generale diuinæ dilectionis mandatum specialibus cunctis præceptis participari: ità & hoc, Diliges proximum tuum sicut teipsum, finis est omnium quæ erga proximum implentur: quin verò genus per reliqua speciatim expositũexpositum. Nihil enim aliud est diligere proximum, quàm illum non lędere, puta non occidere, non furari. &c̃. quod verbum Paulînum, instaurari,
designat. Inter alios nanq́;nanque significatus, quos nos illic agnouimus, hunc præcipuè probauimus, quod est, recapitulari, ac repeti. Qui enim iubet proximũproximum diligere, in virtute præcipit non mœchari, non furari. &c̃etc. In dilectione autem proximi includitur dilectio Dei: eò quòd cùm vniuersos mortales pro filijs ducat, in hoc vult amorẽamorem nos sibi exhibere, vt nobis inuicem exhibeamus. Vnde. 1. Ioan. 4. Hoc mandatum habemus à Deo, vt qui diligit Deum, diligat & fratrem suũsuum. Atq;Atque hac ratione hoc solo mandato, Diliges proximũproximum tuum sicut teipsum, complexus est Paulus ambo illa quæ Christus Matth. 22. distinxit de dilectione Dei & proximi, in quibus duobus pendêre docuit omnem legem & Prophetas. ¶ Et eôdem relabitur solutio secun
di membri. Cùm enim. 9. Ethic. cap. 8. authore Aristot. ab ipso eodem homine ea omnia quæ ad amicitiam attinent ad cæteros perueniātperueniant, quod est, ex eo quòd se quisq́;quisque deamat, alios subinde amare, cuncta amicitiæ iura ac perinde præcepta quę inter amicos ac proximos seruantur, hoc vno concluduntur, vt ità se quisq́;quisque ad alios habeat quemadmodùm ad seipsum: idq́;idque compręhenditur illo generali principio, Omnia quęcunq;quęcunque vultis vt faciant vobis homines, hæc & vos facite illis.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm præceptorũpræceptorum legis veteris trina sit differentia, videlicet moralium, ceremonialium, atatque iudicialium.
CVM monstratum nobis fuerit, præcepta moralia esse plura, ordo poscit vt exploremus vtrùm eiusdem sint speciei, an verò trina differentia distinguāturdistinguantur, vt alia sint moralia, alia ceremonialia, alia verò iudicialia. Et arguitur contra hanc
Argumen. 1.
trimembrem diuisionem. Præcepta moralia, vt in subsequentibus visuri sumus, omnia sunt de iure naturæ: ergò non opùs fuit in tabulis legis veteris scribi. Probatur cōsequen| p. 96tiaconsequentia: quoniam lex diuina illic debet nobis suppetias ferre, vbi natura succũbitsuccumbit: si ergò ratio naturalis decalogũdecalogum mortales docebat, quidnam opùs erat lege diuina explicari? Eò potissimè quòd lex vetus dicitur litera occidẽsoccidens: vt patet. 2. ad Corinth. 3. morum autem præ
Paulus.
cepta, non occidunt, sed viuificant: secundùm illud Psalmi, In æternum non obliuiscar iustificationes tuas, quia in ipsis viuificasti me. ¶ Secundò arguitur, si præcepta moralia scri
Argumen. 2.
ptu necessaria erant, nihil opùs erat ceremonialia adijcere. Moralibus enim vt nomẽnomen sonat humani mores informantur, inter quos præcipua pars est diuinus cultus: vt gentes vniuersæ sub lege naturæ agentes more & vsu vbiq́;vbique docuerunt: ceremonialia autem, ad diuinum cultum pertinent: vnde Cicero in sua Rheto. Religio, inquit, diuinæ naturæ
Cicero.
cultum ceremoniamq́;ceremoniamque affert. concluduntur ergò religionis ceremoniæ sub moralibus præceptionibus. Quòd si dicas, gratia præmonstrandi Christi fuisse instituta, id sanè potiùs verbis demandari deberet ꝗ̈quam rebus:
Replica.
quippè cùm verba, vt. 2. de Doctri. Christ. author est August. principem teneant signifi
Augustinus. Argumen. 3.
candi locum. ¶ Tertiò ex eodem fonte arguitur. Iudicialia præcepta ad iustitiam prorsus pertinent: nam iudiciũiudicium actus iustitiæ est: quod & Dauid in Psalmo significat vbi ait: Quoadusq́;Quoadusque iustitia cōuertaturconuertatur in iudicium: officia autem iustitiæ, perinde atq;atque aliarum virtutum sub moralibus præceptionibus cōpręhendunturcompręhenduntur: nulla ergò necessitas postulabat, iudicialia mandata moralibus adhiberi. ¶ Quartò arguitur, si oportuit tres istos præ
Argumen. 4
ceptionum ordines distinguere, necessarium quoq;quoque fuerat plura adijcere: nempè testimonia. Nam Deut. 16. legitur, custodi præcepta DñiDomini Dei tui, & testimonia, & ceremonias. Deinde mādatamandata: quoniam eodem lib. cap. 11. quatuor distinguuntur: vbi legitur, Obserua præcepta, & ceremonias, & iudicia, & mandata. Ad hæc & iustificationes: iuxta illud Psal. In æternum non obliuiscar iustificationes tuas. Item quia præcepta moralia, vt infrà de Decalogo videbitur, omnia pertinent ad virtutẽvirtutem iustitię: debuerũtdebuerunt subinde alia adhiberi de virtute & temperantia & alijs virtutibus. ¶ In contrarium est illud Deut. 6.
Deutero. 6.
Hæc sunt præcepta, nempè moralia, per antonomasiam, ceremoniæ, atq;atque iudicia. Et capitu. 14. Decem verba scripsi in duabus tabulis lapideis: & mihi iniunxit in illo tempore, vt docerem vos ceremonias & iudicia quę facere debeatis: quibus locis tria hęc præceptorum genera designantur.
QVoniam de singulis præceptorum generibus singulæ inferiùs repetendæ sunt quæstiones, ad præsentem, quæ generalis est, quatuor conclusionibus breui compendio respondetur. Prima est, necessarium
Prima conclusio.
fuit præcepta moralia lege illa veteri explicari, vt Exod. 20. vbi decalogus scriptus habetur: & alijs locis, quibus alia scribuntur, comprobatur. Enimuerò vt præcipua humanæ
Probatio.
legis intentio est homines mutua inter se beneuolentia deuincire, ità & Dei propositum est per suas leges eosdem secum arctissima amicitia copulare. Quare non est eius intentio, vtcunq;vtcunque bonos nos efficere humano more, sed sibi gratos: cùm autem similitudo sit mutui amoris fons, secundùm illud Eccles. 13. Omne animal diligit sibi simile, fit vt optimo Deo nemo gratus acceptusq́;acceptusque esse possit, nisi ei suo gradu sit. bonitate similis. Et cùm authore Aristo. 2. Ethico. Virtus sit quæ bo
Aristot.
num facit habentem, & eius opus bonum, intentio diuinæ legis est, homines virtutibus sibi gratis imbuere morumq́;morumque ornamento decorare: hoc autem non fit nisi per morũmorum præcepta, nam inde dicuntur moralia: ergò illa fuerunt in lege necessaria. Atq;Atque hinc fit luci
dus earum monitionũmonitionum sensus, quibus amantissimus nostrî Deus ad virtutes nos, diuinarum imitatrices allicit. Vt Leuit. 19. Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et in Euangelio Christus: Estote misericordes, sicut Pater vester misericors est: Luce. 6. Et Matth. 5. Estote ergò & vos perfecti, sicut & Pater vester cœlestis perfectus est. Ac si dicat: Aliter ei chari esse non valetis, nisi sitis imitatrice virtute assimiles. ¶ Quòd si contra præceptorum istorum numerum arguas quòd non fuerit sufficiens, proptereà quòd, vt patet in Decalogo, præcisè sunt præcepta iustitiæ, quæ est ad alterum: cùm tamen sint & aliæ hominis virtutes in ordine ad seipsum: vt fortitudo, & temperantia, atque id genus plures. In subsequenti quæstione tibi affulgebit respōsioresponsio, vbi patebunt præcepta alia: quæ tamen omnia ad Decalogum reducuntur. ¶ Secun
Secunda CōclusioConclusio.
da conclusio. Præter moralia condecens fuit ac necessarium vt lex vetus ceremoniarum præceptiones explicaret. Nomen enim ceremonia, siue à Cerere dicatur, quam frugum deam colebant, quo Cicero. 1. in Verrem, his
Cicero.
verbis annuere videtur: Sacra Cereris, sum|ma maiores nostri religione confici, ceremoniaq́;ceremoniaque voluerunt. Siue (quod Valerius liben
Valerius.
tiùs recipit) à Cere oppido, vbi Roma à Gallis direpta, religionis sacra recondita sunt: tamen eos significat ritus, qui ad diuinum attinent cultum. Veruntamen diuinus cultus, vt Diuus Tho. hoc loco scienter docuit,
S. Thomas.
differenter altiusq́;altiusque diuinis legibus instituitur quàm humanis. Etenim cùm lex humana, vt nuperrimè dicebamus, rebus duntaxat humanis consulat, (nil de Ecclesiasticis in præsentia definimus) non altiorem cultum Dei instituit quàm quem ad commune temporarium bonum conducere iudicat: Deus autem homines ad seipsum pertrahẽspertrahens eum sui cultum suis legibus edocet, quo homines, terrenis posthabitis, ad ipsum animis subleuentur. Et cùm non solùm per internos actus credendi, sperandi, & amandi, verùm & per exteras protestationes profiteamur nos eius famulos, necessarium fuit ceremonias illas diuina lege institui. ¶ Emergunt
Prima dubitatio.
autem ex hac cōclusioneconclusione dubia duo. PrimũPrimum quòd negare videmur ceremonialia ad morum informationem pertinere: quandoquidem à moralibus huiusmodi præcepta secernimus. Cùm tamen in morum compositione pars illa præcipuum habeat momentum, quæ diuino cultui dedicatur. Quapropter sicuti nos orantes, psallentes, thurificātesthurificantes, atq;atque hoc genus cultus offerentes, sic & patres illi suis ceremonijs, ceu per alios mores, bene de Deo merebāturmerebantur. Secundum dubiũdubium est quòd
Secunda dubitatio.
quasi iustum, approbamus morem humanarum legum, diuinum cultum ad suum ciuilem finem referentium. Cùm tamen peruersitas appareat, qua fruendis vtimur. ¶ Du
bij autem prioris responsio est, ceremonialia præcepta non sic esse à moralibus diuersa, vt species ex æquo distincta: sed differunt vt generis determinatio ad speciem. Id quod facilè perspicias si discrimen memoria repetas quod lib. 1. q. 5. constituimus inter ea quę sunt iuris merè positiui, & ea quæ sunt iuris naturæ. Nam licèt omnis lex & præceptum à naturalibus principijs deriuetur: aliâs, vt illic monstrauimus, neq;neque legis vigorem haberet, neq;neque præcepti: est tamen deriuatio diuersa. Nam ex eisdem vniuersalibus principijs, quædam deriuantur per modum conclusionum, perinde atq;atque in scientijs speculatiuis: quædam verò per modum determinationis formæ vniuersalis ad specialem. Ad hunc ergò modum moralia ceremonialiaq́;ceremonialiaque mandata differunt: nempè, vt illa deriuentur priori modo: hæc verò posteriori. Exempli gratia. Id nè facias alijs quod tibi fieri non vis, principium est per se notum. Mox quòd occidi ab altero nolis, aut tua dispoliari substantia, aut torũtorum tuũtuum cōmaculariconmaculari, eodem etiāetiam lumine naturali clarescit. Ex quibus naturali itidem cōsequentiaconsequentia colliguntur moralia præcepta: Non occides, Non furtum facies, Non adulterabis. Et ad hunc fermè modum dicemus infrà de alijs quæ sunt extra Decalogum: nam sunt plures gradus. Lex autem humana & omnis positiua, non naturali collectione, sed humano arbitramento determinat genus ad speciem. Exemplum. Deum esse colendum, principium est naturale. Quòd autem hoc vel illo modo, natura non docet, sed ab Ecclesia Euangelica per humanas leges puta canonicas ab apostolis deriuatas sancitur. Puta quòd talia feriemur festa, hisq́;hisque aut illis ritibus religionem profiteamur. Quòd autem negotium ecclesiæ iam sanctitate prouectæ Christus commisit, hoc Deus rudi illi populo quem ex toto orbe volebat esse illustrẽillustrem, per se exhibuit. Cuncta inquāinquam veluti pueris delineauit. Quare idem naturale cultus principium speciatim exposuit per illa animalium sacrificia, aliosq́;aliosque ritus quos natura non clarè docebat. Et hæc sunt ceremonialia præcepta. Tametsi hoc fuit legi illi peculiare, quòd cùm esset vmbra futuri Messiæ, qui futurus erat verus Deus, talia decuit iubere sacrificia & ceremonias, quibus sub nube & figura eundem Messiam cultores eius profiterentur. ¶ Ad secundum verò dubium re
Ad secundũsecundum dubium.
spondetur bifariàm cōtingerecontingere, diuinum cultum ad ciuilem finem & humanum referri. Vno modo vt humanus, tanquātanquam supremus existimetur. Et hæc esset peruersitas vtendi fruendis, fruendiq́;fruendique vtendis. Attamen diuinum cultum referre ad temporalem finem, non tanquàm ad supremum, sed tanquàm ad illum qui rursus refertur in Deum, nulla est peruersitas. Quin verò per hoc profitemur cuncta nobis diuinitùs obuenire. Qua ratione Ecclesia preces fundit, sacrificiaq́;sacrificiaque & missarum solennia offert pro temporalibus bonis: lex ergò humana hoc modo refert diuinum cultum ad suum finem. Quanuis Canonicæ & Ecclesiasticæ, diuinarũdiuinarium sequaces, ciuilibus debẽtdebent hoc præstare, vt animos hominum à terrenis diuulsos ad Deum promoueant. ¶ Gentilium autem superstitiosa religio eatenus est inculpanda, quòd ritus in | primis suos dijs falsis dicabant. Mox quòd dæmoniacis illusionibus seducti extorum inspectione animalium, aliorumq́;aliorumque superstitione auguriorum cōtendebantcontendebant futura prænosse. Tertiò, quòd spurcis ceremonijs vtebāturvtebantur. Ac demum quòd quasi fœlicitatẽfœlicitatem in terrena prosperitate collocantes non alia ratione deos videbantur colere, quàm quòd eorũeorum ope indigebant. Quare aliam colebant frugum deam, alium vini, atq;atque alium bellorum, qui cùm ipsis egebant, tunc præcipuè placare curabant. ¶ Tertia conclusio. Præter hæc
Tertia conclusio.
duo præceptorum genera necessariũnecessarium rursùs fuit iudicialium tertium. Huius enim ratio similis illi est quam de proximis ceremonialibus informauimus. Cùm enim lex diuina homines primum in ordine ad Deum, mox ad suam inuicem amicitiam pacemq́;pacemque instituat: quorum vtrunq́;vtrunque naturalis lex in genere præcipit: consequens fuit vt ambo in specie Deus explicaret. Atq;Atque adeò sicuti ceremonialia præcepta peculiariter de diuino cultu instituit: sic etiam debuit & iudicia constituere, quibus beneuolentia & pax inter homines constaret. Collige ergò differentiam
horum trium generum præceptionum: reliqua enim duo à moralibus deriuantur quæ dictamina sunt iuris naturæ: nempè ceremonialia respectu diuini cultus: iudicialia verò respectu tranquillitatis humanæ. Quocircà vt in solutione primi author est S. Tho. lex vetus aliquid addebat supra ius naturæ: nimirum eo modo quo leges humanę adiectiones sunt ad idẽidem ius. Habemus etenim & sub noua lege ceremonialia, vt dictũdictum est: vt PsalmodiāPsalmodiam, processiones, thurificationes, & alia huiusmodi. Et iudicialia, vt excommunicationes, suspensiones atq;atque irregularitates. &c̃etc. Et antiquas Canonum pœnitentias: Sicuti & iure ciuili iudicialia supplicia malefactoribus decreta. Nisi quòd ratione suprà dicta Christus hæc in Euangelio non expressit, sed Ecclesiæ & reipublicæ ciuili commisit. Deus autẽautem in lege veteri cuncta explicuit. ¶ Hinc
Secundum discrimen.
subsequitur alterum discrimẽdiscrimen. Nempè quòd præcepta moralia sunt simpliciter de iure naturæ, puta præcepta, quia bona: aut prohibita, quia mala. Reliqua verò, de iure positiuo diuino, sicut ceremoniæ & iudicia nostra, de positiuo humano: nempè bona, quia præcepta: vel mala, quia prohibita. Quemadmodùm Aristot. 5. Ethicor. cap. 7. distinguit
Aristot.
iustum naturale, hoc est natura sua tale: & legitimum, quod antè quàm positum esset nihil referebat, sed postquàm positum est. Atqui ad hæc tria genera fortè allusit Paulus ad RomañRoman. 7. dicens quòd lex est sancta,
Paulus.
quantum ad ceremonialia: eò quòd illud est sanctum, quod Deo dicatum est. Et mandatum iustum, quantum ad iudicialia: & bonum, hoc est honestum, quantum ad moralia. ¶ His demum adiungitur quarta con
Quarta conclusio.
clusio. Quanuis alia inueniantur in veteri lege nomina, scilicet mandata, testimonia, & iustificationes: cuncta tamen ad hæc tria genera reducuntur. Ratio conclusionis sic
Ratio cōclusionisconclusionis.
habet. Quædam in lege existunt quæ ceu agendorum præcepta edicuntur. Alia verò adhibentur quasi robur ad eorum custodiācustodiam. IllorũIllorum ergò sunt tria genera iam posita: horũhorum autem altera tria. Nam quod ad legis obseruantiam conducit, primum est legislatoris authoritas: secundum verò legis vtilitas: quæ est vel consequutio præmij, vel supplicij cautio. Illa ergò quibus authoritas maiestasq́ue legislatoris commendatur, dicuntur testimonia. Vt Deuterono. 17. Audi Israël, Dominus Deus tuus vnus est. Et legis caput, quo pronuntiatur creator cœli & terræ. Et in Psalm. Tu terribilis es: & quis resistet tibi? Et Omnipotens nomen eius: & similia. Illa verò quibus vel præmia vel supplicia proferuntur, dicuntur iustificationes. Vt Deute. 18. Si audieris vocem Domini Dei tui, faciet te celsiorem cunctis gentibus. Et Isai. 1. Si audieritis, bona terræ comedetis: Quod si nolueritis & me ad iracundiam prouocaueritis, gladius deuorabit vos. Nam per hæc diuina iustitia commendatur. Mandatum autem forsan idem est quod præceptũpræceptum. Sed quoniam loco citato videntur ab inuicem secerni, fortasse præcepta referuntur ad ea quæ ad salutem sunt necessaria: mandatum verò ad illa quæ per charitatem supererogantur, cuius generis sunt & Euangelica consilia. Atq;Atque illud Exodi. 2. Si pignus acceperis vestimentum à proximo tuo, ante solis occasum reddas ei. Vel fortè præcepta sunt, quæ Deus in tabulis scripsit: vt Decalogus: mandata verò, quæ Moysi reuelauit, vt populo promulgaret. Tametsi & ipsę iustificationes, testimonia etiam sunt diuinæ iustitiæ. Vniuersa autem reducuntur ad tria priora generalia. Quandoquidem alia (vt dictum est) non tam præcepta sunt, quàm ad eorum custodiam pertinentia.
HIS hoc pacto constitutis ad primum argumentum in contrarium responde
Ad primum argumentũargumentum .
tur, quòd etsi præcepta moralia nihil aliud sint quàm quòd lex naturæ dictat, & serena ratio docere potest, operæpretium nihilo minùs fuit vt Deus non tantùm in supernaturalibus, verùm & in naturalibus tali prudentia illis opem ferret. Nam etsi nunquàm rationis synderesis eousq́;eousque extingui valeat, quin prima principia naturalis iuris ei refulgeant, tamen ea potest caligine obduci, vt circa eorum conclusiones hallucinetur oberretq́;oberretque. Idq́;Idque non solùm in speculabilibus, verùm & in moribus. Mirabile enim est dictu quanta de speculabilibus sapientium vetustorũvetustorum deliramenta memoriæ prodita sunt. Et in moribus non solùm fornicatio simplex, verùm & grauiora pro licitis ducebātducebant. Atq;Atque illo maximè tempore quo lex data est, hanc mentiũmentium nebulam, credibile est mortales obtenebrasse. Eâdem enim de causa & supernaturalis fides non solùm de supernaturalibus articulis nos erudit, verùm & de alijs quos natura docet. Vt quòd Deus est vnus, atq;atque omniũomnium causa, quodq́;quodque anima sit immortalis, & de simili
bus. Id autẽautem quod in eodem argumento adiectum est: nempè id quod est literam legis occidere: moralibus præceptis non competere, negatur. Imò, vt August. lib. de Spiritu & litera, cap. 14. author est, nosq́;nosque ab ipso instructi super tertium caput ad Rom. fusè tracta
uimus, præcepta ipsa Decalogi sunt, de quibus Paul. ait literam occidere, atq;atque iram operari. Non quidem quòd id directa intentione (vt iam dictum est) facerẽtfacerent, sed quia ostendendo peccatorum opera nudabant subditos omni excusatione: & tamen lex illa gratiam non cōferebatconferebat. Attamen qui ex fide venturi Christi iustificati illa præstabant, iustitiam suam augebātaugebant apud Deum. Et ideò appellabat eadem opera Dauid iustificationes. ¶ Secundum etiam argumentum solutũsolutum est
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
vbi declarauimus quemadmodùm ceremonialia ad mores quoq;quoque & merita pertinent: sed tamen quia naturali lumine non eliciuntur ex dictamine naturæ, sed humano arbitramento vel diuino, à moralibus secernuntur. Itaq́;Itaque Deum colere principium morale est: hoc autem vel illo ritu, ceremoniale.
¶ Ad aliud autẽautem quod illic subijcitur respon
Ad cōfirmationemconfirmationem. Dionysius.
detur quòd etiam si verba commodiora sint ad significandum, nihilo minùs, vt Dionys. 1. cap. Cœlestis Hierar. author est, natiuum est hominibus rerum similitudinibus sensibilibus spiritualia intelligere. Obidq́;Obidque decuit tales illi populo ceremonias iuberi, quibus venturum Christum profiterentur. ¶ Ad ter
Ad tertium argumentũargumentum .
tium pariter, vt de ceremonialibus, respondetur, quòd & si actus iustitiæ in genere ad moralia præcepta pertineant, tamen hæc vel illa in particulari iudiciorum præcepta dicũturdicuntur iudicialia. QuemadmodũQuemadmodum quòd omnis malefactor puniendus sit, præceptum est morale: quòd autem fur sit suspendendus, & hæreticus cōburenduscomburendus, iudicialia sunt. Vnde cùm iudicialia partim cum moralibus conueniant, scilicet quòd à ratione deriuantur, ad moresq́;moresque pertinent, & partim cum ceremonialibus, in hoc scilicet quòd vtraq;vtraque, speciales sunt determinationes generalium præceptorum, consequens factum est, vt nonnunquàm cōnumerenturconnumerentur inter moralia: vti Deut. 5. Audi Israel ceremonias atq;atque iudicia: quandoq;quandoque verò inter ceremonialia, vt Leuit. 18. Facietis iudicia mea & præcepta mea seruabitis. In priori enim loco iudiciorum nomine cōprehendunturcomprehenduntur moralia: & in posteriori ceremonialia. ¶ Quartum verò suprà solutum est: prę
Ad quartũquartum argumentũargumentum .
ter illam particulāparticulam de virtutibus moralibus distinctis à iustitia: quarum vtiq́;utique præcepta statim quæstione proxima cōstabitconstabit quomodò ad iustitiam reducantur: eò quòd præceptum dicit semper rationem debiti.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm lex vetus ad sui obseruantiāobseruantiam per temporaliũtemporalium promißiones & cōminatiōescomminationes debuit suos subditos inducere.
POST veteris legis præcepta sequitur in. 3. articu. vt dicamus de eius pręmijs & pœnis, quibus eius cultores & alliciebantur ad eius obedientiam & à transgressione deterrebantur. Quæritur inquāinquam vtrùm decuerit promissiones illas & comminationes esse temporales. Et arguitur à parte nega
Argumen. 1.
tiua. Intentio diuinæ legis est homines Deo amore & timore subijcere, secundùm illud Deut. 10. Et nunc Israel quid Dominus Deus tuus petit à te, nisi vt timeas Dominum DeũDeum tuum, & ambules in vijs eius, & diligas eum: temporalis autẽautem cupiditas à Deo animos longè abducit: secundũsecundum illud Augustini libr. 83.
Augustinus
quæstionũquæstionum. q. 36. venenum charitatis est cupiditas: ergò illectamenta illa ac terrimenta minimè diuinādiuinam legem decebant. ¶ Secundò. Le
Argumen. 2.
ges humanæ inde apparẽtapparent deiectiores quòd | per hæc lubrica, pereuntiaq́;pereuntiaque temporalia ad bonũbonum ciues promouent: lex ergò diuina quæ ad immortalem fœlicitatem mortales ducit, non deberet similibus munusculis ac deterriculis vti. Atq;Atque eò minimè quòd temporaliũtemporalium prosperitas cōmuniscommunis est iniustis cum iustis, atq;atque aduersitas iustis etiam cum iniustis: secundùm illud Eccles. 9. Vniuersa temporalia hæc eueniunt iusto & impio: bono & malo: mundo & immundo: immolanti victimas, & sacrificia contemnenti: ergò temporalia bona vel mala incōgruenterincongruenter statuuntur vt pręmia vel pœna mandatorum legis diuinæ.
¶ In contrarium autem est illud nuperrimè citatum Isai. 1. Si volueritis & audieritis me, bona terræ comedetis: quòd si nolueritis, & me ad iracundiam prouocaueritis, gladius deuorabit vos.
ADnotandus est in primis quęstionis titulus. Haud enim in dubium reuocatur quin custodes illius legis per fidem & gratiāgratiam Iesu Christi pręmia consequerentur æterna: transgressoresq́;transgressoresque afficerentur perpetuis supplicijs, sicut Euangelicis professoribus cōtingitcontingit. Effulserat nanq;nanque antiquis illis alterius vitæ lumen: vt patet GeñGen. 37. Descendam ad filium meũmeum lugens in infernũinfernum. Sic enim appellabant decessum vitæ præsentis: proptereà quòd illis nondũnondum cœlestes fores patebātpatebant: quare etiāetiam iusti descendebātdescendebant ad limbum. Et Ezechi. 37. aperta extat futurę resurrectionis prophetia in campo illo quem propheticè cernebat plenũplenum ossibus. Nam dictũdictum est ei, Putásne viuent ossa ista? Et sequitur: Ecce ego mittāmittam in vos spiritum & viuetis. Et Iob. 19. Credo quod Redemptor meus viuit. Et Actu. 23. mentio fit opinionis SadducæorũSadducæorum negantium resurrectionem mortuorum contra fidem quam reliquus populus sustinebat. Et Dauid Psal. 101. In memoria æterna erunt iusti. Et Sapi. 5. Tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustiauerunt. Et de miseris supplicia luentibus subditur: Videntes turbabuntur terrore horribili. &c̃etc. Igitur
Sensus propositæ quæstio.
quod in quæstionem producitur, non est cur non fuerint illi patres aut præmiati aut puniti nisi temporaliter: sed cur, cum eadem illos, sicuti nos, præmia & supplicia manerẽtmanerent sempiterna, non fuerint in lege scripta nisi temporalia. ¶ Respondetur ergò vnica cōclusioneconclusione.
Conclusio. responsiua.
Condecens fuit & illi populo congruentissimum, vt illis pollicitationibus & comminationibus temporalium adduceretur. Iam enim superiori libro mōstratummonstratum est leges ad
Probatio prima conclusionis.
sui obseruantiāobseruantiam suppliciorũsuppliciorum metu præmiorumq́;præmiorumque spe homines attrahere: instar scientiarũscientiarum speculatiuarũspeculatiuarum, quæ per principiorũprincipiorum cognitionem ad cōclusionumconclusionum assensus permouẽtpermouent. Quapropter ea esse debet legislatoris prudẽtiaprudentia, vt secundũsecundum ingenia ciuium tam præmia statuat ꝗ̈quam supplicia: populũpopulum autem illũillum Paul.
Paulus.
ad Galat. vt. q. præcedenti meminimus, puero cōfertconfert dum sub pędagogo eruditur: sed naturale puerorũpuerorum ingeniũingenium est solis illis munusculis allici, quæ sunt ante oculos: nam ea quę absunt, mente percipere nequeũtnequeunt. Et eadem ratione præsentiũpræsentium timore deterrentur. ExpedientissimũExpedissimum ergò fuit, vt lex illa quæ, vt dictũdictum est, tanꝗ̈tanquam imperfectio quædam ad perfectionem Euangelij gentem illāillam præparabat, infimo illo præmiorum pœnarumq́;pœnarumque genere vteretur. Quapropter Paul. ad Philip. 3. Euange
Paulus.
licam familiāfamiliam veluti filios iam Dei charitate prouectos atq;atque in hæreditatem missos exemplo suo commonefacit, dicens: Quæ quidem retrò sunt obliuiscens, ad ea quæ priora sunt extendẽsextendens me ipsum, ad destinatũdestinatum persequor, ad brauîum supernæ vocationis in Christo Iesu. Quicunq;Quicunque ergò perfecti sumus hoc sentiamus. &c̃etc. Ecce ergò cur Exod. 30. vbi Deus apparuit Moysi, quem ad seniores populi in Aegyptum delegaret, quibus daturus erat legem, hoc tantũtantum eis pollicetur quod adducet eos in regnum Chananæorum, terram scilicet fluentẽfluentem lacte & melle. Christus autẽautem Matth. 4. lator legis nouæ non inferius regnum ꝗ̈quam cœlorũcœlorum nobis proponit. Illic bona terræ promittuntur: in EuāgelioEuangelio verò vita æterna. Et Deute. 28. Si audieris, inquit, vocem Domini Dei tui. &c̃etc. faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cũctiscunctis gentibus quæ versantur in terra: venientq́;venientque super te vniuersæ benedictiones istæ. Benedictus tu in ciuitate, & benedictus in agro. &c̃etc. Matth. autem. 5. Beati pauperes spiritu, quoniāquoniam ipsorum est regnũregnum cœlorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Non vtiq;vtique infernam Chananęorum, lacte & melle fluentem: sed supernam Angelorum, diuino nectare exuberantem. ¶ At ve
Altera ratio cōclusionisconclusionis.
rò huic quæ canonica ratio est, alteram eidem proximāproximam subiungamus ex eadem pullulantem radice. Cùm illa inquam quæ Christus mundo promissurus erat vix præ sua celsitudine ab hominibus credi poterātpoterant, quia neque in cor hominibus ascenderant, consultò Deus voluit fidelitatem suam in illis temporalibus declarare, vt certiorem | arrogaret apud nos fidem dum postmodũpostmodum inuisibilia promitteret. Hac enim de causa populum illum in exilium AegyptiacũAegyptiacum iresiuit, vt inde eum posteà in terram promissam optima fide cum tam ingentibus signis & portentis reuocaret: nempè vt in illis, tum cœlestium futuras promissiones depingeret, tum etiam, vt quàm esset in suis pollicitationibus fidelis, humano generi persuaderet. Atq;Atque hac, vt reor, de causa August. 4. lib.
Augustinus.
contra Faustum illud appellat testamentum vetus, hoc verò nouum: scilicet non ob id tantùm quòd illud huic præfuit: verùm & quòd illius promissiones rerum erant cum tempore senescentium: in nostro verò illa promittuntur, quæ sunt æternum præmanentia. ¶ Simile est & inter supplicia illius nostræq́;nostræque legis discrimen. Patet enim tum alibi sæpe, tum luculẽterluculenter Leuit. 26. Vbi post temporalia præmia, videlicet, Si in præceptis meis ambulaueritis. &c̃etc. dabo vobis pluuias in temporibus suis vt terra germinet semen suum: & id genus plurima: subdit, Quòd si non audieritis me visitabo vos velociter in egestate & ardo re qui conficiat oculos vestros, & consumat animas vestras. Frustra seretis semen quod ab hostibus deuorabitur. At verò non sic de hoc interuallo hallucinandũhallucinandum est, vt quis credat neminem illic opera fecisse nisi metu pœnę. Sancti enim illi patres, vt Moyses & Abraham & prophetę timore filiali Deum reuerebantur. Et vice versa in EuāgelioEuangelio multi timore seruili pertrahuntur. Quin verò vt Apostolus ad Rom. 1. nos admonet, longè apertiùs
Paulus.
nobis Christus in Euangelio cōminatuscomminatus est Dei iram de cœlo reuelatam: nempè infernorum tormenta. Sed discrimen est quod illic non comminabatur Deus nisi temporalia supplicia: nobis autem cōminaturcomminatur ęterna. Ait enim Deus per Esaiam: Si audieritis, bona terrę comedetis: quòd si nolueritis, gladius deuorabit vos. Ait verò Christus: Et ibunt hi in supplicium æternum: iusti autem in vitam æternam. Prætereà, lex illa plena erat timore, quare data est in monte cum tronitruis & coruscationibus. quod Exod. 20. exponens Moyses ait: Vt probaret vos venit Deus, & vt terror illius esset in vobis. Nostra verò lex in igne amoris effulsit in die Pentecostes. Quod quidem discrimẽdiscrimen edisserit ad Hebr. 12. Paul. Qua
Paulus.
re in illam legem peccantes, statim in supplicium rapiebantur: vt patet in conflatione vituli: vel tradebantur Philistæis aut Babylonijs, aut alijs hostibus, quibus vindicibus iratus Deus vtebatur. Vnde Dauid Psal. 77. Cùm occideret eos, quærebant eum & reuertebantur. Nobis autem (quod notatu dignũdignum est) nullum in Euangelio comminatus est Christus temporale supplicium: Sed cuncta nos manent in altero sæculo. Qua de causa multò quàm illi deberemus acerbiora expauescere. Sed de discrimine inter ambas leges accuratiorem habebimus quæstione. 7. luculentioremq́;luculentioremque sermonem vbi de lege Euangelica dicendum nobis restat.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur tres esse hominum ordines quantum ad temporaliũtemporalium cupiditatem distinctos. Vnus enim est perfectorum, qui neutrũneutrum oculũoculum ad huiusmodi fluxibilia bona conijciunt, sed illis prorsus abiectis, Deo infixi sunt. In quo ordine non erat ille populus: licèt quidam rarissimi hunc gradum pertingerent: quorum ait ad Hebr. Paul. dignum non fuisse
Paulus.
mundum. Alius est extremus ordo peruersorum qui finem suum in huiusmodi lubricis bonis statuunt. Atq;Atque horum cupiditatem asserit August. esse charitatis venenũvenenum: quibus
AugustinꝰAgustinus.
ideò periculosa esset lex, quæ tẽporaliatemporalia promitteret. Sed tertius est medius imperfectorum gradus: qui scilicet bona temporalia sic cupiunt, vt viam iudicent ad æternorũæternorum fruitionem: quare istis salutare est per hæc temporalia ad amorem Dei pellicere. Nam vt est in Psalmo, confitebitur tibi cùm benefeceris illi. ¶ Ad secundum respondetur quod præstan
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
tia diuinæ legis præ humana inde deprehenditur, quòd humana proponit pręmia ab hominibus conferenda: Deus autem, illa quæ ipse est collaturus. Obidq́;Obidque optimo iudicio illa largitur iustis & subtrahit iniustis. Nisi quandoq́;quandoque ratio contrarium poposcerit. Vnde si historias veteris instrumenti perlustres, semper ille populus quandiu Deo legiq́;legique parebat, temporalium prosperitate affluebat: & contrà dum ab eius gratia decidebat, tunc cœli atq;atque hostiũhostium aduersitatem experiebatur. Quòd si iustos aliquos, quos ait ad Hebr. Paul. angustiatos & afflictos mala fuisse per
Paulus.
pessos, eiusmodi aduersis exercebat, hoc faciebat, vt eis ad maiorem coronam cederet. Quanuis & nōnullosnonnullos qui exteriùs legem colentes internum cor in temporalibus sentiebat infixum, secundum illud Esa. 9. Populus hic labijs me honorat, cor autem eorum longè est à me. Sinebat quidem ad cumulatiorem ipsorum condemnationem illis frui.

QVAESTIO TERTIA, De moralibus præceptis. S. Thom. 1. 2. quæst. 100.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm omnia præcepta moralia pertineant ad legem naturæ.
HACTENVS DE legis præceptis in genere, descendendum ergò iam est ad species singulas. Inter hæc autem primum ac principem locũlocum moralia obtinẽtobtinent. De quibus duas adornamus quæstiones: nempè hanc de omnibus in genere, atq;atque alteram speciatim de singulis. De his ergò primũprimum interrogatur vtrùm omnia pertineātpertineant ad legem naturæ. Et arguitur à parte negatiua. Primò,
Argumen. 1.
Ecclesi. 17. Præcepta moralia dicuntur disciplina: de illis enim dicitur, Addidit illis disciplinādisciplinam: & legem vitæ hæreditauit illos. Disciplina autem, cùm per doctrinādoctrinam acquiratur, contra legem naturæ diuiditur: quæ potè non addiscitur, sed naturali instinctu percipitur: non ergò omnia præcepta moralia sunt de lege naturæ. ¶ Secundò: lex diuina perfe
Argumen. 2.
ctior est quàm humana: Lex autem humana legi naturali multa accumulat bonorũbonorum operum documenta. Vnde fit, vt cùm ius naturæ idem sit apud omnes, humana tamen morum instituta sint apud diuersos diuersa: ergò multò fuit ęquius vt diuina lex aliqua naturali insuper adderet. ¶ Tertiò: Non solùm
Argumen. 3.
naturalis ratio, verùm & fides ad morum institutum conducit. Vnde Paul. ad Gal. 5. Fi
Paulus.
dem ait per dilectionem operari: fides autẽautem sub naturæ lege non cōprehenditurcomprehenditur: quippè quæ super naturalẽnaturalem rationẽrationem extollitur: ergò non omnia præcepta moralia legis diuinæ ad legem naturæ spectant. ¶ In contrarium est illud Apostoli ad RomañRoman. 2. Gentes quæ
Paulus.
legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt faciunt: vbi moralia præcepta designabat.
QVæstio præsens non tantùm mouetur de præceptis Decalogi, verùm vniuersim de cunctis quæ per se ad mores pertinẽtpertinent. Ad quam duabus conclusionibus respondetur. Prior est: Vniuersa moralia præcepta
Prima cōclusioconclusio.
non solùm quæ veteri testamento scripta sunt, imò si quæ sint alia, sunt de lege naturæ. Probatur conclusio: Præcepta moralia,
Probatio.
sic definitum est, à ceremonialibus iudicialibusq́;iudicialibusque distare, quod per se, hoc est natura sua, quacunq;quacunque seclusa positiua lege, ad mores pertinent: nam ceremonialia atq;atque iudicialia non per se, sed quia per arbitrariam legem posita sunt, ad mores attinent. Probitas autem morum per ordinem ad rationem naturalem, quæ humanarum actionum proprium principium est, existimari debet. Sicuti lapidis aut ligni rectitudo per hoc quòd normę cōmensuranturcommensurantur. Nempè vt illi mores dicāturdicantur, sintq́;sintque probi, qui rationi cōcordantconcordant: reprobi autẽautem qui ab eadem discrepant: rationis autem iudicium, tam practicum quàm speculatiuum ex principijs ad conclusiones procedit: hoc enim ipsum est ratiocinari. Fit ergò consequens vt omnia præcepta moralia, siue principia sint, siue conclusiones, sint de iure naturæ: ius enim nihil aliud est, quàm regula. ¶ Secunda conclusio. Præ
cepta id genus moralia in triplici gradu sunt de iure naturæ, secundùm tres diuersos modos quibus ab eisdem primis naturæ principijs descendunt. Quædam enim sunt conclusiones quæ protinùs nullo ferè negotio, sed qualicunq;qualicunque consideratione quisque per eadem vniuersalia principia approbat aut reprobat. Et hæc sunt in primo gradu. Sicuti, Honora patrem tuum & matrem tuam, Non occides, Non furtum facies: & huiusmodi. Ex illo nanque principio, Id facias alijs quod tibi fieri vis, subsumpta hac, naturaliter quoq;quoque per se nota, quòd velles à filijs tuis honorari, sequitur quòd & tu debes honorare parentes: Nisi mauis ex illo id deducere, quòd qui beneficium recipit, beneficium debet: summum quippe temporalium beneficium est quod à parentibus recipimus. Rursùs ex illo, Id nè facias alijs quod tibi fieri non vis: subsumendo statim quòd nolles ab alio lædi vel in persona vel in bonis: colligitur, Non occides, Non furtum facies, Non adulterabis. Alia verò sunt quæ non statim cuiusque ra
Secundus.
tio ex eiusdem principijs colligit, nisi subsidio adiuta sapientium, quorum est penitiùs res meditari. Veluti illud Leuit. 19. Coràm cano capite consurge & honora personāpersonam senis. Hoc enim non est adeò notũnotum, quàm | debitum honorandi parentes. Et illud Euangelij: Nè dicas fratri tuo Racha: quod non tam manifestum est quàm prohibitio non occidendi. Sed alia sunt quæ licèt sint ratio
Tertius.
ni naturali consentanea, tamen non potest per seipsa ratio nisi diuinitùs illustrata attingere. Cuius ordinis multa sunt quæ ad diuinum cultum pertinent: Non facias sculptile: Non assumes nomen Dei tui in vanum. Hæc enim & similia eadem ratio naturalis nisi diuino fulgore irradiata, non medullitùs callet. ¶ Quò autem hæc plusculum lucis ac
cipiant, arguitur cōtràcontra primò. Præcepta moralia atq;atque iudicialia, vt quæstione proxima dictum est, deriuentur quoq;quoque à iure naturæ: nam sunt etiam rationi congruentia: aliâs non haberent rationem legis, vt superiori libro monstrauimus: deberent ergò collocari in aliquo gradu iuris naturæ. ¶ Mox præce
Secunda ratio.
pta Decalogi, vel censentur principia vniuersalia iuris naturæ, vel conclusiones. Primum dici non potest: quoniam, vt S. Tho. docet, non sunt nisi cōclusionesconclusiones inde proximè pullulantes: si ergò sunt cōclusionesconclusiones, quomodò collocantur in primo gradu? Item illa quę su
Tertia ratio
per naturam Deus nos docet, non sunt de lege naturæ: cur ergò illic constituimus tertiũtertium gradum? ¶ Ad primum ex superioribus col
Ad primam obiectionẽobiectionem.
ligitur responsio. Etenim etsi ceremonialia ac iudicialia à iure naturæ descendant, non tamen per consequentiam & illationem naturalem, sicut conclusiones ex principijs: sed per determinationem generis ad speciem, legislatoris arbitratu. Et ideò potiùs ponũturponuntur in altero ordine à lege naturæ semoto quàm collocẽturcollocentur in eius recta linea. Obidq́;Obidque hęc non permanserunt sub lege Euangelica, sicuti moralia: sed abolita sunt. ¶ De materia ve
Ad secundāsecundam.
rò secundi argumenti, variè à doctoribus opinatur. Nam in. 3. sentẽsenten. dist. 37. Scotus & Scho
Scotus.
lasticorum nōnullinonnulli vniuersalia principia naturæ constituunt primum gradum: conclusiones autem tam secundæ tabulæ Decalogi quàm alias, in secundo. De istorum autẽautem opinione infrà articul. 8. pressiùs disputandum est. Interim tamen perspectè animaduertenda est sententia S. Thomæ nè quis fallatur, arbitratus DecalogũDecalogum cōstituereconstituere inter vniuersalia principia: pro eo quòd ipsum statuit in primo gradu. Enimuerò prima per se nota principia non faciunt gradum, sed sunt radix & sons: gradus enim idem est quod gressus vnde sicut in linea consanguinitatis stirps & radix non est gradus, sed fratres: inde proximè cadentes sunt in primo: sic in iure naturę principia non sunt gradus, sed quæ inde cōsequentiaconsequentia descendunt. Et per elongationem ab eisdẽeisdem principijs cæteri gradus discernuntur. Itaq́;Itaque cùm in Decalogo sint duæ tabulæ, septem posteriora quæ sunt in secunda collocantur in primo gradu. In secundo verò illa quæ sunt extra Decalogum. Qualia sunt pręcepta honorandi seniores, & alia quæ non pertinent ad iustitiam. Sed in tertio consistunt præcepta primæ tabulæ. Igitur non statuuntur in tertio ordine, proptereà quòd non sint omnium dignissima, imò proptereà iudicantur à principijs naturæ elongatiora, quòd ob suam sublimitatem ratio nostra illa non plenè inde elicit nisi diuinitùs adiuta. Sicuti & in illis secundi gradus sapientiũsapientium indiget disciplina. Alter igitur dignoscitur inter hæc dignitatis ordo, alter verò cognitionis. Quid enim naturæ amitiùs consentiens, quídve dignius, quàm præcepta primæ tabulæ: quippè quæ ad cultũcultum vnius Dei spectant? Et tamen quia ab humana cognitione sunt remotiora, nullum inter Ethnicos scelus tam latè percrebuit, quàm idololatriæ impietas. Nam circa alia præcepta secundæ tabulæ minimè erratum est. Et circa illa quæ sunt in secundo gradu minùs quàm circa primam tabulam. Atq;Atque hic ordo cognitionis est quem scientissimè S. Thom. per gradus distribuit. ¶ Quærat autem hîc fortasse Lector vtrùm
Quæstio.
omnes gradus illi prohibiti Leui. 18. essent de iure naturæ. Respondetur verò quod illi qui per
Solutio.
lineālineam rectam ascendebant, iure naturæ erant prohibiti: vt, turpitudinem matris tuæ non reuelabis. Et cum filia & cum nepte: prætereà cum nouerca & cum sorore. Alia verò ad latus posita, vt cum sorore matris aut patris, aut cum vxore fratris non erant prohibita, quia mala: sed mala, quia prohibita iure diuino positiuo. Quocircà illa quidem erant moralia: hæc verò iudicialia. Ac proinde isti posteriores gradus non sunt in Euangelio prohibiti: essentq́;essentque iure naturæ liciti, nisi Ecclesia humano iure illos interdixisset propter deformitatem quam præ se ferunt: sed de his latiùs articulo octauo inter agendum de istorum dispensatione.
ET per hæc patent argumentorum solutiones. Dicuntur enim præcepta mora
Ad primum argumentũargumentum .
lia, disciplina: proptereà quòd non sunt prima vniuersalia principia per se nota, sed quę dilucidatione nonnulla indigent. ¶ Et ad se
Ad secundũsecundum.
|cundum respondetur, quòd sicuti leges humanæ aliqua adijciunt iuri naturæ, sic & diuina adiecit ceremonialia & iudicialia. Atq;Atque ad tertium respondetur quòd etsi fides sit lu
Ad tertium argumentũargumentum .
men supernaturale, nihilo minùs necessaria est ad dilucidandum nōnullanonnulla naturalia præcepta: quæ licèt colligantur ex iure naturæ, tamen propter suam celsitudinem indigent supernaturali radio, vt vniuersis mortalibus clarescātclarescant. Qua ratione fides articulum vnius Dei inter alios connumerat, qui tamen naturali lumine sapientibus innotuerat. Ex quo fit, in illo superiùs asserto, nempè præcepta moralia esse, quæ per se ad bonos mores attinent, vocem, per se, supernaturale lumen non excludere: sed duntaxat positiuam aliam legem: vt expositũexpositum est. Itaq́;Itaque etsi nulla esset lex positiua naturale ius præciperet vnum coli Deum, & reliqua primæ tabulæ: tamen nisi lumẽlumen fidei mortalibus irradiasset, non omnes ea planè perspexissent.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm præcepta moralia legis sint de omnibus actibus virtutum.
SEQVITVR in secundo articulo, vt sufficientiāsufficientiam eorundem præceptorũpræceptorum perpendamus. Et
Argumen. 1.
arguitur quod non sint de omnium virtutum actibus. Obseruatio illorum dicitur iustificatio, secundùm illud Psalmi, Iustificationes tuas custodiam: iustificatio autem est actus iustitiæ: ergò in sola hac virtute versantur cuncta. ¶ Secundò ad
Argumen. 2.
idẽidem arguitur ex nomine ipso præcepti, quod rationem debiti significat: debitum nanque ad nullam aliam virtutem attinet quàm ad iustitiāiustitiam, per quam vnicuiq́;vnicuique ius suũsuum redditur. ¶ Et accedit huc tertiò quòd lex (vt supradi
Argumen. 3.
ctum est) ob bonum cōmunecommune ponitur: quod vt. 5. Ethicor. author est Aristo. obiectum est
Aristot. Augustinus
iustitiæ. ¶ In contrarium est quod August. ait, peccatum nihil aliud esse quàm dictum vel factum vel cōcupitumconcupitum cōtracontra legem Dei. Et Ambro. transgressionem esse legis diuinę
Ambrosius.
& cœlestium inobedientiam mandatorum: peccata verò cunctis virtutibus aduersantur: ergò & moralia præcepta legis ad vniuersas protenduntur.
ARticulus præsens non solũsolum ob id in quęstionem prolatus est, vt constet quàm latè virtus diuinæ legis protẽdaturprotendatur, quę de vniuersis virtutibus iubet: verùm vt humanarũhumanarum collatione eius præstātiapræstantia innotescat. Tribus igitur conclusionibus dissoluitur. Prima: le
Prima conclusio.
ges humanæ de solis iustitiæ actibus primaria intentione præcipiũtpræcipiunt: de reliquis verò virtutibus non nisi quatenùs ad iustitiam referuntur. Conclusio hæc superiori libro. q. 6. sua fuit genuina ratione demonstrata: quæ hîc tamen in gratiam diuinę legis recolenda est. Legis inquam cuiusq́;cuiusque præcepta (vt suprà
Suadetur cōclusioconclusio.
ostensum est,) ad cōmunecommune bonum ordinem habent. Quapropter (vt. 3. Polit. Arist. docet) secundũsecundum diuersas politias diuersæ statuũturstatuuntur leges: alię scilicet in democratia, alię in aristocratia, atq;atque aliæ in regno: quoniāquoniam diuersimodè sibi proponunt commune bonum: lex autem diuina & humana, iam suprà mōstratæmonstratæ sunt fine differre. Nam humana solũsolum proponit humanum bonum, quod ad pacem amicitiamq́;amicitiamque inter homines spectat: homines autem amicitiæ fœdera per sola extera illa officia retinẽtretinent, quæ sunt virtutis iustitiæ: per quam scilicet vnicuiq́;vnicuique quod suum est tribuitur: lex ergò humana primario proposito ad iustitiæ virtutem attendit. Et si quæ alia de fortitudine, deq́ue temperantia iubet, non nisi quatenùs ad suum commune bonum referuntur. Præcipit inquam fortitudinem, non quæ tibi necessaria est ad tuas propulsandas iniurias, sed quæ rei bellicæ necessaria est: puta nè locum in acie deseras. Iubet item temperantiæ moderamen: non tamen quo non sis aut tecum aut cum tua vxore intemperans, sed quo adulteriũadulterium non committas. Sententia est Arist. 5. Ethicor. cap. 1. vbi ait leges de omnibus dictare, coniectantes aut cōmunemcommunem omnium vtilitatem, aut optimorũoptimorum, aut principũprincipum: vbi tria genera politiæ distinguit. ¶ Secunda conclusio: Lex diuina non de iu
Secunda cōclusioconclusio.
stitiæ tantùm actibus, sed de vniuersarũvniuersarum virtutum operibus ex æquo præcepta ponit. Probatur ratione contraria: finis diuinarum
Probatio.
legum non est illa quæ inter homines est beneuolentia, sed ipsorum cum Deo amicitia, ac subinde familiaritas, tum in præsenti sæculo, tum demum in futura æternitate: homo autem non solùm per officia iustitiæ specialis virtutis fit Deo charus, verum & per vniuersas studiosas actiones quibus homo secũsecum rectè viuit: non modò exterè, verùm etiam interna mente in qua Deus suāsuam impressit imaginem. Præcipit ergò lex diuina actus fortitudinis, temperantiæ, mansuetudinis. &c̃etc. | non solùm in ordine ad iustitiam inter homines, insuper quatenùs in homine ipso diuinam imaginem exornant. Quare ex æquo primariaq́;primariaque intentione tam intellectuales virtutes, quæ sunt rationis lumina, quàm morales, quæ appetitum eidem rationi subijciunt, iubet. Nempè tres in primis Theologicas, fidem, spem, & charitatẽcharitatem: mox & quatuor morales, secundùm illud Sapien. 8. de eadem diuina lege & sapientia assertum. Sobrietatem & sapientiāsapientiam docet, & iustitiam, & virtutem: quibus vtilius nihil est in vita hominibus. ¶ Tertia conclusio. Non omnia virtutum
Tertia conclusio.
opera eodem cogendi rigore proponit: sed illa quæ ad necessarium rationis ordinem spectant, sub reatu culpæ iubet: reliqua verò, quæ ad cumulatiorem virtutum perfectionem ornatumq́;ornatumque attinent, sub forma consilij admonet. Qualia sunt illa quæ pertinent ad inimicorum dilectionem: vt Prouerb. 25. Si esurierit inimicus tuus, ciba illũillum. Et reliqua præcepta misericordiæ, vt cap. 3. De primitijs omnium frugum tuarum da pauperibus. ¶ Duplex autem, licèt exigua, dubitatio ex
his fit reliqua. Vna scilicet de differẽtiadifferentia inter humanam legem ac diuinam constituta. Apparet enim in cōtrariumcontrarium quòd diuina perinde atq;atque humana principem intentionem dirigat ad iustitiam. Nam præcipuè exigit obedientiam, quæ est generalis iustitia. Prætereà
Secunda ratio.
quicquid iubet, eô refert, vt vel particularem iustitiāiustitiam, quę est inter homines confoueat: vel illam, qua appetitus rationi subditur: ergò nunquàm exit iustitiæ tramites. ¶ Ad hoc
Ad primam dubitationẽdubitationem.
autem facilè respondetur, in hoc discrimen consistere, quòd humana lex habet pro fine iustitiam specialem virtutem qua humana societas fidesq́;fidesque cōstatconstat. Lex autem diuina simpliciter cuiusq́;cuiusque perfectionem. Nam obedientia quæ pertinet ad legalem iustitiam, non est finis legis, sed est virtus quæ subijcit ciues principi: finis enim legis est per obedientiāobedientiam facere bonos ciues. Illa autem subiectio appetitus ad rationem, etsi ad finem legis pertineat, eò quòd in illa consistit humana perfectio, tamen cùm non ordinet hominem ad alium, sed ad seipsum, non habet propriè rationem iustitiæ, sed (vt ait. 5. Ethico. Philoso
Aristot.
phus) metaphoricam: pro quanto appetitus & ratio eiusdem suppositi considerantur vt duo. ¶ Altera verò dubitatio est quòd non
videtur lex vetus vniuersas instituisse virtutes. Nam (vt legitur Matth. 6.) Christus collatione facta inter ambas leges ait: Audistis quia dictum est antiquis, Non occides: Ego autẽautem dico vobis, Qui irascitur fratri suo. &c̃etc. Et ideò præmisit: Nisi abundauerit iustitia vestra plusquàm Scribarum & PharisæorũPhærisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum. Respon
Solutio.
detur quod quicquid Christus expressit, quod veram habeat rationem præcepti concludebatur in lege veteri, sed Pharisæi erant qui eam obnubilauerant. Nam si Christus prohibuit inimicorum odium, idem etiam prohibebatur Leuit. 19. vbi legitur: Non oderis fratrem tuũtuum in corde tuo. Et si Christus concupiscentiāconcupiscentiam cordis cōpescuitcompescuit, idem scriptũscriptum erat Exod. 28. Non concupisces vxorem proximi tui.
AD primum igitur argumentorũargumentorum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur quòd vbi diuina mandata appellantur iustificationes non trahitur nomen à iustitia speciali virtute quæ est inter homines: sed à iustitia qualis esse debuit inter hominem & Deum, quæ est legalis generalisq́;generalisque virtus. Inde scilicet quòd debemus proprias voluntates rationi semper ac perinde diuinis eius iussis habere conformes, qua ratione in eius amicitia persistimis. ¶ Et pari modo
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
respondetur ad secundum. Nam etsi omne præceptum rationẽrationem debiti præ se ferat, non tamẽtamen debiti specialis iustitiæ, sed debiti quod est voluntatis ad rationem, atq;atque hominis ad Deum: quicquid enim obedientię rationi debitũdebitum est, debetur & Deo, qui rationis est author. Et hæc est obedientia generalis. ¶ Ter
Ad tertium argumentũargumentum .
tium deniq́;denique iam solutũsolutum est. Nam etsi omnis lex in bonum commune referatur, commune tamen bonum aliter lex humana prospicit, aliter verò diuina.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm omnia præcepta moralia veteris legis ad decẽdecem Decalogi reducantur.
CVM definitum sit legem veterem de omnium præcepisse virtutum actibus, & tamen in Decalogo non extent nisi decem præcepta iustitiæ, quærendum supererat vtrùm reliqua aliarum virtutum ad hæc decem reducantur. Et arguitur à parte negatiua. Prima omniũomnium capita, vt Matth.
Argumen. 1.
22. legimus, sunt: Diliges Dominum Deum tuum: & Diliges proximum tuum: hæc autem nec sunt in Decalogo posita, nec vidẽturvidentur ad ipsum posse reduci: ergò non omnia redu|cuntur ad ipsum. ¶ Secundò arguitur. Ter
Argumen. 2.
tium præceptum, Memento vt diem Sabbathi sanctifices, apparet ceremoniale: moralia verò non reducuntur ad ceremonialia, sed potiùs econuerso: cùm moralia sint conclusiones naturalis iuris, ceremonialia verò, minimè: ergò non omnia reducuntur ad Decalogum. ¶ Tertiò: præcepta moralia non
Argumen. 3.
solùm sunt de actibus iustitiæ, sed patent prætereà ad reliquas virtutes, quæ ad mores pertinent: in Decalogo autem non extant nisi iustitiæ præcepta: ergò non omnia illuc reducuntur. ¶ In contrarium autem
Glossa.
est glossa super illud Matthæi. 5. Beati estis cùm vos maledixerint homines: dicẽsdicens quòd Moyses decem præcepta proponens posteà per partes explicuit.
QVæstio hęc inferiùs articu. 11. vbi in particulari aliorum numerus præceptorum refertur, lucidiùs patebit: nunc ergò tantùm in genere duabus conclusionibus absoluetur. ¶ Prior est, discrimen inter Decalo
Prima conclusio.
gum ac reliqua præcepta, hoc est potissimũpotissimum, quòd decem illa Deus Angelorum ministerio, vt dictũdictum est, in tabulis Moysi insculpsit: alia verò dedit per Moysen. Est ergò meditatè speculanda differentia quòd solùm Decalogum homo à solo doctus est Deo: reliqua verò ab hominibus. Rationi autem conso
Ratio cōclusionisconclusionis.
nantissimum erat, vt Deus tanquàm naturæ author illa per se duntaxat doceret, quæ vel naturalis ratio perexigua adhibita consideratione ex primis naturæ principijs elicit: vel ex infusa fide protinùs innotescunt: quorum hæc sunt in prima tabula, illa verò in secunda, vt inferiùs patebit. Et quoniam inter omnes virtutes patentissima est iustitia, in hac explicanda virtute totus Decalogus versatur. Quapropter duo præceptorum genera prætermisit. Illa scilicet quæ tanquàm perse nota principia in mentibus nostris cōsignaueratconsignauerat: hæc enim nulla prætereà editione indigebant: vt, id facias alijs. &c̃etc. Mox & illa quæ vigilantiorem exigunt sapientum indagationem. Quæ scilicet Moysi & alijs deinde sapientibus docenda reliquit.
¶ Hinc ergò colligitur posterior conclusio:
Secunda CōclusioConclusio.
Nempè quòd omnia ad Decalogum reducantur. Nam illa generalia principia continentur in Decalogo sicut principia in proximis conclusionibus: quoniam, Non occides, Non furtum facies. &c̃etc. nihil aliud est quàm id nè facias alijs, quod tibi fieri non vis. Reliqua verò continentur in eodem Decalogo, sicuti conclusiones in suis principijs. Vt illud Leuit. 19. Coram cano capite consurge: virtute continetur in illo quod est Honorare parẽtesparentes: & Non fornicaberis, ad id quod est, Non mœchaberis: & illud, Non fœnori dabis, ad id quod est, Non furaberis. Attamen quia copiosiùs ac luculentiùs articu. 11. explicanda hæc sunt, illuc vsq;vsque reliqua sunt expectanda.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur, ideò illa principia de dilectione Dei & proximi non esse in Decalogo expressim posita, quòd nulla editione opùs habebant: eò quòd sint per se nota: sed Decalogus fuit illorum explicatio. Prius enim statim per fidem fit notum: vt articulo proximo patentius fiet. Quicunque enim fatetur esse Deum, eadem ipsa confessione compertissimum habet eundem à se esse diligendum. Neque quicquam esse potest rationi naturali apertiùs cōsentiensconsentiens. Attamen quia diligendi modus, cùm res sit supernaturalis, non sit cunctis mortalibus in comperto, eundem expressit in præceptis primæ tabulæ, ad quæ ideò præcepta reducitur, tanquàm principium in suis conclusionibus contentum. Ac pari modo secundum de dilectione proximi reducitur ad præcepta secundæ tabulæ. ¶ Ad secundum argu
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
mentum iam supradictum est præceptum sanctificandi festi in genere, puta vt tempus aliquod diuinis meditationibus offeramus, non esse ceremoniale, sed morale: in particulari autem esse ceremoniale. ¶ Tertij quo
Ad tertium argumentũargumentum .
que responsio itidem explicata est. Enimuerò cùm Decalogus illa tantùm contineat præcepta quæ Deus per se tulit: ipsum autem non nisi manifestas naturæ cōclusionesconclusiones exprimere decuerit, & præceptũpræceptum omne præ se ferat rationem debiti, quæ quidem ratio in virtute iustitię patentior sit, in reliquis verò latentior, consequens est vt Decalogus ea tantùm præcepta complectatur, quæ pertinent ad iustitiam. Reliqua verò de fortitudine deq́;deque temperantia ac de cæteris, qua parte includũtincludunt rationem debiti, ad eundem Decalogum reducuntur.

ARTICVLVS. IIII.

Vtrùm præcepta Decalogi cōuenienterconuenienter distinguantur.
POST tres superiores articulos de præceptis moralibus in genere disputatos descendendũdescendendum est peculiariter ad Decalogum. De quorum dispositione adhibentur alij quatuor: nempè de distinctione eorũeorum deq́;deque numero, ordine, & traditionis figura. Quæritur ergò vtrùm pręcepta Decalogi vti iacent Exod. 26. sint conuenienter distincta in tria primæ tabulæ, & septem secundæ. Et
arguitur à parte negatiua. Fides quæ intellectualis est habitus, & latrîa quæ est religionis adoratio, duæ sunt virtutes distinctæ: ergò distincta sunt præcepta fidei, & latrîæ. Vt illud: Non habebis deos alienos coram me, pertineat ad fidem: quod autem subditur, Non facias sculptile, spectet ad latrîam. Ex quo fieret consequens esse quatuor primæ tabulæ. ¶ Secundò: Illud primum ver
Argumen. 2.
bum, Ego sum Dominus Deus tuus, est affirmatiuum: quod autem sequitur, Non habebis deos alienos coràm me, est negatiuũnegatiuum: præcepta autem affirmatiua distinguũturdistinguuntur à negatiuis: ergò sunt duo: ac perinde resultabũtresultabunt quinq;quinque primæ tabulæ. Nempè adiũctisadiunctis duobus alijs: Nè iures vana per eum: &, Sabbatha sanctifices. ¶ Tertiò: Concupiscentiam non
Argumen. 3. Paulus.
nisi vnam ponit Apostolus ad RomañRoman. 7. vbi ait, Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret, Non concupisces: ergò vnica est concupiscentiæ prohibitio, atque adeò distingui non debet in vnam concupiscentiæ vxoris alienæ, & alterum aliarum rerum. ¶ In contrarium est authoritas Augustini super eodẽeodem
Augustinus.
loco Exodi, distinguentis tria præcepta primæ tabulæ, & septem secundæ.
DE præceptis Decalogi, nemo negare po
test esse decem: nomine id planè proclamante. Quare de hoc vna est omnium concors sententia. Item eodem consensu affirmant in prima tabula fuisse scripta pręcepta pertinentia ad dilectionem cultumq́;cultumque Dei: in secunda verò illa quæ dilectionem proximi explicatè continent. At verò quot sint, tam hæc quàm illa, non inter omnes vnanimiter constat. Sunt enim tres opiniones. Prima Isy
chij super illud Leui. cap. 26. Ità vt decem mulieres in vno clibano coquant panes: qui ponit quatuor in prima tabula, & sex in secunda: vt primum sit illud affirmatiuum, Ego sum Dominus Deus tuus: secundum, Non habebis deos alienos coràm me. Atqui Hierony. Oseæ. 10. super illud, Cùm corripientur
HieronymꝰHieronymus.
propter duas iniquitates suas: eodem modo duo hæc secreuit. TertiũTertium ponit Isychius, Non facies tibi sculptile: & quartũquartum, Non assumes nomen Dei in vanum. Illud autem de obseruatione Sabbathi, illic insertum, non censet connumerari inter præcepta: neq;neque intelligendum esse secundùm literam: eò quòd cùm mutatum fuerit apud Christianos in diem Dominicam, non illud cōnumeratconnumerat inter præcepta moralia. Illa nanq;nanque immota permanserunt. Sed ait intelligi secundùm Spiritum: vt nullum mundi huius opus vnquāvnquam faciamus. In præceptis autem secundæ tabulæ nonum ac decimum compingit in vnum. Quare non facit nisi sex. ¶ Secunda opinio est Origenis
Secunda opinio Origenis.
eodem loco, itidem distinguentis quatuor primæ tabulæ: paulò tamen differentiùs ab Isychio. Illud enim: Ego sum Dominus Deus tuus, non facit distinctum præceptum, sed pro eodem illud existimat atq;atque subsequens, Non habebis deos alienos: secundum verò arbitratur, Non facies sculptile: ac tertium, Non assumes nomen Dei tui in vanum: ac deniq́;denique quartum, Memento vt diem Sabbathi sanctifices. Reliqua verò sex cogitur velu
ti Isychius connumerare. ¶ His tamen non obstantibus statuitur certa cōclusioconclusio quæ est Augustini eodem loco. Præcepta Decalogi distinguuntur in tria primæ tabulæ, & septẽseptem secundę. Ad horum autem perspicuam intelligentiam notandum est duarum tabularũtabularum primāprimam haberi mentionem Exod. 31. vbi postquàm enarrantur præcepta quæ Deus dedit Moysi in monte, subditur: Dedit quoq;quoque Dominus Moysi completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas lapideas scriptas digito Dei. Vbi neq;neque nominantur prima & secunda, neq;neque memoratur quid in alterutra fuerit scriptum: Hebræorum autẽautem confessio est in vtraq́ue fuisse sculpta quina præcepta. Est quippe sententia Iosephi legis
Iosephus.
peritissimi, lib. 3. antiqui. cap. 6. Illic inquam ait in vtraq́;vtraque quina verba fuisse scripta: in vna scilicet quatuor de dilectione Dei: se iungit enim in duo, Ego sum Dominus Deus tuus: &, Non facies sculptile: ex quo Origenes & posteà Hierony. illam opinionem ebiberũtebiberunt. Et in eadem priori tabula quintum collocat mandatum de honore parentibus deferendo. Eam fortè ob rem quòd cùm Deus sit ex quo omnis paternitas deriuatur, voluit, vt sui instar parẽtesparentes nostros honore coleremus. Atqui est vero quàm similimum, sic fuisse distributa pariter præcepta: quoniam tabulæ, | æquales erant. Et est non exilis coniectura, in secunda tabula non extitisse nisi quinq;quinque negatiua: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces. Nam præcisa hæc consultò connumerat Paul. ad Rom. 13. vbi ait: Hæc
Paulus.
omnia instaurari illo verbo, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Nam quòd addit: Et si quod est aliud mandatum, non adhibuit nisi propter illa quæ extra Decalogum vagantur. At verò quoniam duo isti ordines in duo capita de dilectione Dei & proximi resoluuntur, non tam ad numerum, quàm ad mysterium alij patres attendentes, illa quæ dilectionem Dei referunt, appellant primāprimam tabulam: illa verò quę dilectionem proximi, secundam. Mox & hoc recolendum, quòd
Alterum documentum.
primum præceptum trina habet in Exodo membra. Scilicet, Ego sum Dominus Deus tuus. Non habebis deos alienos coràm me. Non facies tibi sculptile. Atq;Atque hoc ansam prębuit varia de ipso opinādiopinandi. ¶ His ergò præha
bitis quia asserta conclusio duo habet membra, probatur quòd in prima tabula tria sint tantùm præcepta. In primis Isychius violenter nimis à Decalogi numero præceptum detruncauit obseruandi Sabbathi. Primum quod cùm reliqua in sensu literali, ceu ad mores pertinentia, fuerint illic conscripta, absurdũabsurdum est dicere illud solùm in sensu spirituali fuisse permixtum: cùm tamen eadem serie sint omnia disposita. Deinde quòd cùm in illa ta
Secunda ratio.
bula de diuino cultu homines erudirentur, curta fuisset nisi tempus aliquod eidem diuino cultui dicasset: quem cultum præceptum illud explicat. Prætereà quòd cùm illa fue
Tertia ratio
rit explicatio naturalis iuris, & nulli essent mortalium qui dijs suis non statos dies feriassent, necessarium erat, vt Deus suę familiæ & festum, & eius rationem explicaret. Ad hæc
Quarta ratio.
quòd sensus spiritualis abstinẽdiabstinendi à peccatis, parũparum illic ad rẽrem attinebat: de quo latiùs. q. sequen. ArgumentũArgumentum autẽautem in cōtrariũcontrarium suprà in
simili solutum est. Enimuerò cùm præceptũpræceptum diuini cultus, morale sit, ritus verò in particulari, ceremoniales, fit, vt vnum seruare festum, sit morale: quòd autẽautem hic aut ille dies, pertineat ad ius Ecclesiasticum. ¶ Contra
opinionem verò Origenis arguit August. quod idem sit, vnum colendum esse Deum, & non habere deos alienos. Nam, cùm nemo possit duobus dominis seruire, vnum cole Deum, accipitur exclusiuè. Quòd autem adijcitur, Non facies tibi sculptile, perfectiùs id explicat quod dixerat, Non habebis deos alienos: Facere nanq;nanque sculptile, non est interdictum, nisi quatenùs idololatriæ impietas est. Nam Exodi. 25. imagines seraphin pręcipiebantur in templo collocari. Igitur cùm totum illud, vnum sit: & secundum, Non assumes nomẽnomen eius in vanũvanum: ac tertium, Memento diei Sabbathi: fit vt secundùm trinitatem personarum, tria quoq;quoque sint præcepta illius tabulæ. Rursùs meritò arguit quòd prohibitio con
Alia eiusdẽeiusdem ratio.
cupiscendæ vxoris alienæ diuersa sit ab alia concupiscendi res alienas. Nam secundùm Peripateticum principium actus distinguuntur per obiecta: & clarũclarum est muliebrem vsum diuersum esse obiectũobiectum à rerum possessione: quare alterum ad luxuriam pertinet: alterũalterum verò ad auaritiam.
HIS nihilo minùs constitutis dubium ingerunt argumenta initio quæstionis obiecta. Est enim primum in fauorem dicentium duo esse præcepta: Non habebis deos alienos: &, Non facies sculptile. Nam prius
apparet fidei: posterius verò latrîæ. Ad quod non ità multùm perspicuè S. Tho. respondet. Ait quippè non fuisse necessariũnecessarium, vt præceptũpræceptum fidei exprimeretur in Decalogo: nam illud præsupponitur tanquàm principium. Sicuti articulo præcedenti dictum est de generali præcepto dilectionis. Vnde Paul. ad Hebræ. 2. Accedentem, inquit, ad DeũDeum oportet credere quia est. Quare non indigebat noua promulgatione: sed tamen oportuit addere præceptum latrîæ, quæ est protestatio fidei. At verò non explicat vtrùm illorum duorum sit habendum pro præcepto primæ tabulæ. Neque verò explicat sitne illud præceptum negatiuum, an affirmatiuum. Et
ideò certè solutio eius videtur mutila. Nam inferiùs articulo septimo ad primum, in præceptis primæ tabulæ solùm vnum agnoscit affirmatiuum, de sanctificatione Sabbathi: insinuāsinsinuans duo priora esse negatiua: & tamen in forma communi ecclesiæ primum præceptum est: Vnum cole Deum. Sic ergò accipito mentem eiusdem sancti Doctoris, quam
Mens S. Thomæ.
arbitror esse verissimam. Ex illis inquam tribus membris primi præcepti illud quod est in capite, Dominus Deus tuus vnus est, non est morale præceptum: sed fidei veritas, quāquam confiteri tenetur quicunq;quicunque ad eum accedit. Quapropter cum illi qui legem Dei accipiunt iam tunc se profiteantur eius subditos, præsupponere debent confessionem fidei, vt ait | Paul. Atq;Atque hoc est quod S. Tho. dicit fidem præsupponi ante DecalogũDecalogum. Secundum autem, scilicet: Non habebis deos alienos, licèt sit expressio eiusdem fidei, pertinet nihilo minùs ad latrîam & cultum. Igitur licèt sanct. Thom. in argumento duo illa proposuerit, Non habebis deos alienos, Non facies tibi sculptile: quasi prius ad fidem pertineret: posteriùs verò ad latrîam: responsio tamen eius est, eiusmodi distinctionẽdistinctionem negare. Imò prius censet esse primum mandatorum Decalogi ad latrîālatríam pertinens: posterius verò, nihil aliud quàm eius explanationem. ¶ Sed arguis: Ergò secundùm eum nullum est præceptum fi
D. Thomas.
dei: quando quidem à Decalogo illud excludit. Negatur consequentia: imò expressè. 22. q. 1. arti. 8. illud affirmat. Quin etiam hîc: sed ait quòd tale præceptum non est intra Decalogum, sed eius præambulum, sicut præceptũpræceptum dilectionis. Quo quidem pręcepto & antiqui etiam tenebantur: quin verò & omnes in lege naturæ quantum ad illam fidem qua ait Paul. Quia Deus est, & quia remunerator
est. ¶ Quò fit vt primum Decalogi præceptum, sit in forma negatiuum: sed tamen affirmationem comprehendens, vt ait statim in solutione secundi. Quare non fuit operæ pretium duo secerni, sicuti: Honora patrem & matrem: &, Non occides. Quocircà non repugnat vt affirmatiuè quoq;quoque proponatur, Vnum cole Deum. Tametsi huius peculiaris consideratio quæstione sequenti redibit. ¶ Ad tertium iam respōsumresponsum est, vbi designata est discriminis ratio inter cōcupiscentiamconcupiscentiam mulieris, & auaritiam aliarum rerum. Attamen quoniam ambæ in vnam generalem rationem appetendi coëunt, sub eodem nomine Paulus vtranq́;vtranque complexus est.
ARTICVLVS. V.

ARTICVLVS. V.

Vtrùm præceptorum Decalogi numerus congruat.
IN articulo pręcedenti de distinctione tantummodò præceptorum primæ & secundæ tabulæ definitum est: quod illicò subsequitur de numero disputare: videlicet, an denarius congruerit. Et arguitur à parte negatiua. Peccatum, vt suprà ex
definitione tam Ambros. quàm August. patuit, est transgressio diuinæ legis: peccata autem triformia sunt: nempè, quibus quis peccat, aut in Deum, aut in proximum, aut in se ipsum: cùm ergò in Decalogo nullum præceptum tertij generis existat, puta quo homo in seipso componatur, diminutus est. ¶ Secundò: & in præcepto tertio primæ ta
Argumen. 2.
bulæ apparet curtus: cùm ex tam multis solennitatibus ac sacrificijs quibus Deus colebatur, de vno tantũtantum Sabbatho mentionẽmentionem fecerit. Atq;Atque idem fit argumentũargumentum contra secundum, vbi tantùm cautum est, Nè nomen Dei assumatur in vanũvanum: cùm tamen præter periurium passim oboriāturoboriantur blasphemiæ, falsæq́;falsæque doctrinæ, quibus Deus ab hominibus dehonestatur. Atq;Atque adeò simile obijcitur contra quartum præceptum. Nam vnusquisq́;vnusquisque naturali fœdere non solùm parentibus dilectionem debet, verùm & filijs ac cæteris, seu sanguine, seu quauis alia necessitudine coniunctis: ergò cùm authore Paul. 1. ad Timoth. 1. Finis præcepti sit charitas, de horum singulis debuerunt singula scribi præcepta. ¶ Ter
Argumen. 3.
tiò arguitur. Quodcũq;Quodcumque peccati genus priùs corde quàm opere committitur. Nam vt ait Christus, Ex corde exeunt cogitationes prauæ, adulteria. &c̃etc. sed in mœchia & furto seorsum post operum prohibitiones, Non mœchaberis, Non furtum facies: explicāturexplicantur peccata cordis: Non concupisces rem proximi tui: &, Non cōcupiscesconcupisces vxorem proximi tui: ergò eadem regula debuit & in reliquis obseruari. ¶ Et quartò postremoq́;postremoque arguitur.
Postremum argumentũargumentum .
Appetitus sensitiuus in irascibilem & concupiscibilem diuiditur, quarum vtraq́;vtraque pars sedes est corrupti affectus: ergò sicut cōcupiscibilisconcupiscibilis singularibus præceptis infrænata est, ità debuit & irascibilis compesci. ¶ In contrarium est illud Deuter. 4. Ostendit vobis pactum suum quod pręcepit vt faceretis. Et ecce verba quæ scripsi in duabus tabulis lapideis. Quæ quidem decem sunt prorsus.
QVæstio facilima est: nempè ad hoc tantùm mota vt argumentorum dubia di
lucidentur. Est ergò conclusio, competentissimum esse numerum Decalogi, quæ non solùm generali illa ratione patet, quòd Dei perfecta sunt opera, verùm & peculiaribus, à fine legis oblatis. Dictum enim est finem diuinæ legis esse, hominẽhominem, tum in ordine ad DeũDeum instituere, tum deinde in ordine ad proximos: Deo autem cum primis fidelitatem debemus: quæ in hoc cōsistitconsistit, vt eius honorem nemini præter ipsum deferamus: hoc ergò primo præcepto cauetur, Non habebis deos | alienos. Mox debemus eidem reuerentiam: quæ in hoc posita est, vt nihil in eum iniurię iaciamus: quod cauetur præcepto secundo: Non assumes nomen Dei tui in vanum. Prætereà ob beneficia quæ in nos tam ampliter collocauit, debemus ei obsequium, ac famulatum. Nempè vt tempora quædam succidamus quæ eius meditationi donemus: de qua re tertio præcepto commonemur. Et quoniam inter beneficia hæc primum fuit creationis opus, designatus fuit dies Sabbathi quo, illo opere absoluto requieuit Deus: Ordo autem hominis ad hominem, vel peculiaris est, vel generalis. Peculiare autem debitũdebitum, atq;atque omnium illustrissimum est quo filij tenentur parentibus obsequi, à quibus, secundùm Deum, vitam, quæ bonorum omnium basis est, susceperunt. Et ideò statim post tertium de famulatu, qui Deo debetur, subsequitur quartum de honore parentibus deferẽdodeferendo. Adeò, vt sicut paulò anteà dicebamus, non sit vero dissimile in priori tabula fuisse conscriptum. Generalem autem homo ordinem habet ad reliquāreliquam mortaliũmortalium vniuersitatẽvniuersitatem quibus iure naturæ socius est, quibusq́;quibusque perinde id debet, vt nemini, neq;neque opere, neq;neque ore, neq;neque corde sit nocuus. Opere autẽautem primo nocumentũnocumentum infert quis alteri in propriāpropriam personāpersonam, adimendo ei vitāvitam, quæ omniũomnium est temporalium bonorum maximum. Idq́;Idque adeò prohibetur præcepto quinto: Non occides: vbi læsio omnis corporea interdicitur. Secundo in personam sibi coniunctam: quod prohibetur sexto, Non mœchaberis. Tertiò in bona exteriora: quod inhibetur septimo: Non furtum facias. Ore autem nocet qui ciuis famāfamam lædit: quod vbiq́;vbique vetatur præcepto octauo, Non loqueris contra proximum tuum falsum testimoniũtestimonium. Sed corde iniurius quisq;quisque est in quemlibet per concupiscentiam: siue quæ ad luxuriam pertinet, quæ nono præcepto, sexto respondenti infrænatur, Non concupisces vxorem proximi tui: Aut secundùm auaritiam: quæ decimo tandem præcepto compescitur, Non concupisces rem proximi tui. Nam tales cupidines iniuriosæ existũtexistunt: vtpotè quæ radices externorũexternorum operum sunt, secundũsecundum verbũverbum Christi: De corde exeũtexeunt cogitationes prauæ, adulteria. &c̃etc. Atq;Atque vt scitè S. Thom. adnotauit, tres isti ordines in prę
S. Thomas.
ceptis primæ tabulæ dignoscuntur. Nam primum, Non facies tibi sculptile, opus exterius inhibet: Non assumes nomen Dei tui in vanum, oris impudentiāimpudentiam: sed, Memento diei Sabbathi, pro fine habet internam mentis contemplationem. Et quoniam statim articu. 11. videndũvidendum est quemadmodùm alia præcepta ad hæc decem reuocentur, & quæstione sequenti de singulis est resumendus explicatior sermo, satis in præsentiarum fuerit summatim cuncta verbis fermè sancti Thomæ retulisse.
AD primum igitur argumentum quo du
Ad primum argumentũargumentum .
bitabatur cur in Decalogo nullum fuerit præceptum adhibitum de virtutibus quę hominem in seipso peculiariter componũtcomponunt, sed tantũtantum illa quę ad iustitiāiustitiam, qua humana societas retinetur, fuerint illic expressa. Prior
Prior solutio. S. Thomas.
responsio D. Thomæ eademq́;eademque biformis est, quòd cùm præcepta cuncta sint ad dilectionem relata, illa opùs fuerit prorsus exprimere quę caligans ratio non clarè perspiciebat: proprius autem amor nemini vnquam mortalium non innotuit: adeò est naturæ inditum, vt res omnis seipsam diligat, seq́;seque omninò conseruet. Vel fortè quòd cùm in Decalogo iubeatur homo Deum & proximũproximum diligere, illic satis planè præcipitur sua cuiq́;cuique dilectio. Nam rectus hominis suijpsius amor, est debitum ordinem ad Deum tenere & ad proximum. Qui enim Deum diligit, cunctas in se passiones extinguit, siue cōcupiscibilisconcupiscibilis siue irascibilis appetitus quibus ratio perturbatur, quæ nos Deo subiectos cōtinetcontinet. At ve
Altera solutio.
rò posterior responsio plausibilior est. NẽpèNempè quòd Decalogus, vt suprà diximus, hoc à reliquis pręceptis distat, quòd ipsum Deus per se nos docuit: iuxta illud Deute. 10. scripsit in tabulis iuxta id quod priùs scripserat, verba decẽdecem quæ locutus est ad vos Dominus. DeũDeum autem, ceu naturæ authorem illa nobis decuit per se prorsus iubere, quæ statim naturali lumine humanæ menti promicant, vbi idem lumen non est caligine obductum: vnde cùm præceptum omne rationem habeat debiti: ratio autem debiti ad iustitiāiustitiam spectet, quæ est hominis vel ad Deum vel ad alium hominem (nam iustitia est ad alterum) congruentissimum fuit vt præcepta tantùm iustitiæ quæ primæ sunt naturæ conclusiones, Deus nobis in Decalogo exprimeret. Ratio nanq;nanque debiti hominis ad seipsum non ità naturali luce clarescit. Primò enim aspectu apparere cuiq́;cuique potest in his quę ad seipsum pertinẽtpertinent liberam habere potestatem: obidq́;obidque virtutes fortitudinis ac temperantiæ, quæ hominem respectu suijpsius moribus instruũtinstruunt, | Moysi & reliquis sapientibus cōmisitcommisit, quas mortales docerent. De his nimirum eos erudientes quæ sibi quisq́;quisque propriè debet. ¶ Ad
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
secundum eâdem ratione respōdeturrespondetur, quòd non fuit condecens vt vniuersa Deus particulatim exprimeret, sed per capita: ad sanctificationem autem Sabbathi reliquæ omnes solennitatũsolennitatum obseruationes referũturreferuntur. Omnes enim erant institutæ, tum in memoriam alicuius præteriti beneficij, tum in figuram alicuius futuri. Præteritorum autem caput fuit creatio mundi, quæ per sabbatha in memoriam reuocabatur: & inter futura præcipuũpræcipuum est mentis quies in Deo, quæ in præsenti sæculo fit per gratiam, atque in futuro per gloriam: secundùm illud Isaiæ. 58. Si auerteris à sabbatho pedem tuum, vocaberis sabbathũsabbathum Domini delicatum, & sanctum Domini gloriosum: hæc autẽautem quiete sabbathi præsignabāturpræsignabatur. Reliqua verò, vt celebratio Phasæ quę cōmemoratiocommemoratio erat beneficij liberationis populi de Aegypto, & vmbra futuræ passionis Christi: atq;atque id genus cuncta ad hunc ordinẽordinem referebantur. Et pariter ad aliud membrum respondetur quòd prohibitione assumptionis diuini nominis in vanum, reliqua omnia vitia, seu falsæ doctrinæ, seu blasphemiæ cōprehendunturcomprehenduntur. Ac simili subinde modo respondetur ad tertium membrũmembrum eiusdem argumenti, quòd omnia alia amoris debita in quarto præcepto quodammodò continentur. Explicatum enim est cur in Decalogo ea tantùm continentur præcepta quæ manifestam repræsentat rationem debiti. Quòd autem homo neminem lædat, manifestum debitum est: & ideò vniuersaliter nocumenta sex præceptis prohibita sunt: videlicet vt nemini nemo illa inferat. Attamen quòd quis quidpiam alteri, ceu debitum conferat, non sic est lumine naturali notum. Sed id tantũtantum quòd parentibus liberi genituræ lege debẽtdebent, rationeq́;rationeque educationis & disciplinæ. Quapropter Deus illud in Decalogo expressit. Reliqua verò beneficia quæ ob alias necessitudines & naturæ cōiunctionesconiunctiones debentur, Moysi & prudentibus cæteris, vt suprà dictum est, explicanda demandauit. Vt quòd parentes debent filijs: quæ quidem debiti ratio non est quasi aliquid ab illis susceperint, sed quod sunt aliquid ipsorum, & amando seipsos suas amant proles, vt. 8. Ethicor. author est Arist. Sed de his reductionibus aliorũaliorum præceptorũpræceptorum in Decalogum, articu. 11. ¶ Ad tertium verò
Ad tertium argumentũargumentum .
respondetur quòd & si quacunq;quacunque prohibitione condemnetur opus, vnà interdicatur & eius affectus, nihilo minùs differentia est quod in his quæ natura ipsa exhorrescit, vt homicidium & falsitas: quia eorum cupido non est per se allectiua, sed propter alias passiones, puta propter vindictam vel auaritiam, satis fuit opus ipsum inhiberi. In illis verò quæ sunt sensui læta, vt sunt venerea & rerum affluentia, quoniam eorũeorum appetitus per se ipse delectat, decuit non solùm opera prohiberi, verùm seorsum appetitus: vt potè in quo vincendo peculiaris est difficultas, sed de hoc iterum quæstione proxima. ¶ Ad quartũquartum
Ad quartũquartum argumentũargumentum .
deniq́;denique respondetur quòd cùm ex passionibus concupiscibilis appetitus illæ resultent quæ sunt in irascibili, nam ex amore illius quod oblectat nascitur contrariorum repulsio, sedato concupiscibili nulla prætereà opus fuit prohibitione irascibilis.
ARTICVLVS. VI.

ARTICVLVS. VI.

Vtrùm præcepta Decalogi debito sint ordine disposita.
POST distinctionem & numerum præceptorum sequitur de eorum ordine meditari an fuerit lucidus. Arguitur ergò à parte negatiua. PrimũPrimum quòd cùm
cognitio nostra à sensu incipiat, & dilectio proximi expositior sit sensui quàm dilectio Dei, secundùm illud. 1. Ioannis. 3. Qui fratrem suum quem videt non diligit, Deum quem non videt quomodò potest diligere? posterior tabula quæ ad dilectionem proximi spectat, debuit loco præ esse priori quæ pertinet ad dilectionem Dei. Mox quòd cùm præce
Argumen. 2.
ptis negatiuis prohibeantur mala, affirmatiuis verò instituantur bona, & via naturæ (vt comment. prędicam. author est Boëti.) priùs
Boëtius.
sint extirpanda vitia, quàm inserantur virtutes: secundùm illud Psalmi: Declina à malo & fac bonum. Et illud Isai. 1. Quiescite agere peruersè, discite benefacere, vnde & Lyricus, VitiũVitium fugere prima virtus est: cōsequiturconsequitur vt præcepta negatiua deberent affirmatiuis anteire. Ac perinde præcepta, cordium cogita
Argumen. 3.
tiones inhibentia, illis quæ manus ab operibus arcent: quando quidem radix operum, cor est. ¶ In contrarium est quòd Decalogi ordo dispositio Dei fuit: cuius, vti ad RomañRoman. 13. ait Apostolus, ordinata sunt opera.
Paulus.
FAcilima est quæstio, sed tamen scitu digna, ad quam quatuor cōclusionibusconclusionibus respōdeturrespondetur. Prima est: Præceptorum ordo exi
gebat vt priùs homines respectu Dei instituerent quàm ipsos inter se inuicem. Probatur ex illo præiacto fundamento: nempè quòd Decalogum ea prorsum debuit continere mandata, quæ naturali lumine illucescũtillucescunt. Inde enim protinus colligitur, vt quo ordine sunt quęq́;quęque rationi propinquiora, eorumq́;eorumque cōtrariacontraria eidem magis dissona, eodem deberent in serie esse priora: finis autem supremus nostrarum actionum primum se omnium rationi offert: & peccatum in ipsum grauius est quàm circa media: fit ergò consequens, vt præcepta quibus Deo, qui finis est noster, proximè subdimur, primæ sedi congruunt. Qualia vtiq;vtique sunt tria prioris tabulę. Et cōfirmaturconfirmatur analogia ab exercitu sumpta.
CōfirmatioConfirmatio.
Priùs enim debent milites in ordine ad principem institui, quàm inter se: nam & grauiùs peccatur in ipsum quàm si miles in militem delinquat. ¶ Secunda conclusio. Inter præ
Secunda CōclusioConclusio.
cepta prioris tabulæ illud debuit esse primũprimum quod ad latrîam, id est, ad culturāculturam vnius Dei attinet: secundũsecundum quo ei reuerẽtiareuerentia exhibetur: ac perinde tertiũtertium quo eidem impenditur famulatus. Primum enim fundamentũfundamentum & ba
Probatio.
sis militiæ est vt fide à milite data, sacramentoq́ue firmata, soli principi militet, pactum omne & cōuentumconuentum cum inimicis abiurans. Quare hoc est grauissimum omnium scelus si tali fracta fide ad hostes desciscat. Quocircà primum præceptum est, nè habeamus deos alienos. Huic autem proximum de reuerentia quę soli Deo debetur: ac tertium de famulatu eidem præstando. Grauiùs enim in honorem principis peccat qui eum dehonorat, quàm qui ei non obsequitur. Quapropter secundũsecundum præceptum est, nè nomen Dei vanè vsurpetur: ac demum tertium, vt eius Sabbatha celebremus. ¶ Tertia conclusio.
Tertia conclusio.
Ex præceptis, quibus inter se homines amicitia conglutinantur, illud debuit esse primũprimum, quo iubentur parentibus honorem exhibere. Ratio iam suprà tacta est. Nempè quòd li
Ratio cōclusionisconclusionis.
cèt nemini vllus debeat nocere, tamen beneficium conferre non omnis omnibus debet, sed solis parentibus. Quapropter ratio debiti quæ in omni præcepto inest, apertior est respectu parentum, atq;atque adeò pręceptũpręceptum illud debuit cæteris negatiuis præponi. ¶ Quarta
conclusio. In negatiuorum serie ille seruari debuit ordo, qui est inter malorum grauitates, quæ eisdem prohibentur: grauiùs autem homo læditur opere, quàm verbo, & verbo quàm corde. Atqui opere tunc maximè cum vita priuatur, quæ omnium est bonorũbonorum temporalium summum. Mox si lædatur in persona coniuncta vnde prolis certitudo perit: ac tertiò si dispendium bonorum patiatur. Obidq́ue quintò prohibetur homicidium, sextoq́;sextoque adulterium, ac septimò furtum, atq;atque octauò falsum testimonium: nonò verò concupiscentia alieni tori, sed decimò auiditas aliarum rerũrerum. De quibus sigillatim quæstione proxima dicendum est.
AD primum igitur argumentorum quæ
Ad primum argumentũargumentum .
stionis respondetur, quòd etsi ad sensum notior nobis sit dilectio proximi quàm Dei, tamen vice versa hæc est illius ratio & causa: & præceptorum series debuit sequi dignitatis ordinem. ¶ Et eodem modo responde
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
tur ad secundum, quòd etsi circa eandẽeandem materiam quantum ad executionem priùs sit à vitijs cessandum quàm studiosè agendum, neq;neque possit studiosus habitus generari, nisi vitioso depulso: tamen in intentione legislatoris prior occurrit virtus propter quam expelluntur vitia: atque adeo dignitatis ordine etiam in eadem materia debuerũtdebuerunt præcepta virtutum anteferri prohibitionibus contrariorum vitiorum. Sed prætereà quando præcepta in diuersis materijs instituuntur, excellentior debet præferri: præcepti autem de honorandis parentibus diuersa materia est ab illis quæ præceptis negatiuis subijciuntur, eademq;eademque præstantior, atq;atque adeò suo merito est prælata. ¶ Sed ad tertiũtertium respondetur, quòd
Ad tertium argumentũargumentum .
etsi peccata cordium causa sint operum, atq;atque adeò priora in executione: tamen quoniam opera grauiùs offendunt, eorum prohibitio citiùs occurrit rationi.
ARTICVLVS. VII.

ARTICVLVS. VII.

Vtrùm præcepta Decalogi congruenti modo tradantur.
IN hoc deniq́;denique articulo septimo adhibetur sermo de forma & figura præceptorum, vtrùm scilicet perspicuus fuerit ac debitus tradendi modus. Et argui
tur à parte negatiua. Affirmatiuis præceptis instituimur ad colendas virtutes: negatiuis verò ad vitia cauenda: in quacunq;quacunque autẽautem ma|teria opponitur virtuti vitium: in quacunq;quacunque ergo debuerunt congeminari præcepta affirmatiua & negatiua: videlicet vt non solùm iuberemur non occidere, verùm & vitæ proximi consulere, atq;atque in alijs pari modo. ¶ Se
Argumen. 2.
cundò: cùm lex omnis ratione constet, non erat cur tantùm primo atq;atque tertio præceptis subderetur præceptionis ratio, sed debuit omnibus pariter subscribi. ¶ Tertiò: cùm
Argumen. 3.
præceptorum obseruatio sit præmiorũpræmiorum meritum, nulla apparet ratio quare solis primo & quarto propositum fuerit præmium. ¶ Quartò: & pœna vt dictum est causa est
Argumen. 4
obseruandæ legis: præsertim apud priscos, cùm testamentum illud lex esset timoris: debuit ergò omnibus supplicij cōmemoratiocommemoratio adhiberi: quæ tamen non nisi primo & secundo adhibita est. ¶ Ac deniq;denique quintò argui
Argumen. 5.
tur: Cuncta diuina præcepta sunt altissima memoria retinenda, secundũsecundum illud Prouerb. 3. Describe ea in tabulis cordis tui. Respondendum ergo est cur non nisi tertium præceptum sempiternæ memoriæ fuerit inter cętera singulariter commendatum. ¶ In contrarium autem est quòd Deus, vt Sapien. 2. legimus, omnia fecit in numero, pondere, & mensura: id ergò præcipuè de eius præceptis credendum est.
PRæsens quæstio nihilo obscurior est præcedenti, ad quam ideo indubitata conclusione hac respondetur. Decalogum, vt est
Conclusio responsiua.
cōgruentissimacongruentissima distinctione, numeroq́;numeroque & ordine digestus, ità esse & luculentissima forma traditum. Splendet nanq;nanque in præceptis diuinæ legis sapientia maxima: secundùm illud Deuter. 4. Hæc est vestra sapientia & intellectus coram populis: sapientis autem est cuncta & ordinis luce disponere, & congruenti forma adaptare. Quæ (vt ex præcedentibus liquet) in Decalogo sunt luculenter obseruata. At verò commota est quæstio vt ad argumentorum quæsita, quæ quinq;quinque sunt numero, responderetur.
IN primo igitur argumẽtoargumento quæritur, cùm
suum vnicuiq;vnicuique virtuti opponatur vitium, cur non in vnaqualibet materia combinatũcombinatum est negatiuum præceptum cum suo affirmatiuo. Responsio autem est quòd omnis affirmatio negationem includit: sequitur nanq;nanque, si est album, non est nigrum: eò quòd cōtrariacontraria non sunt compossibilia. Econuersò verò non omnis negatio infert affirmationem. Haud enim quod non est nigrum, statim est album: eò quod inter cōtrariacontraria interstant media. Pari ergò ratione & modo non omnibus quibus tenemur non nocere, subinde obligamur lege iustitiæ benefacere. Nam latiùs patet malorum prohibitio, quàm bonorum præceptio. Atque hac de causa nulli sex prohibitionũprohibitionum secundæ tabulæ apponitur affirmatiuum præceptum. Tenemur inquam neminem occidere, neminemq́;neminemque suis bonis expoliare, non tamen alienam vitam aut bona omnibus conseruare: nisi vrgens ingruat necessitas: quæ non comprehenditur lege iustitiæ, sed misericordiæ. Hæc ergò præcepta, quia non sunt naturæ luce adeò peruia, sapientibus docenda commissa sunt. Quibus autem obedientiam obsequiumq́;obsequimque debemus & honorem, sunt Deus & parentes, à quibus suo vtriusq́;vtriusque gradu esse recepimus. Et ideò suppositis duobus negatiuis præceptis respectu Dei, quibus cauetur nè fidem quam illi soli debemus in falsos Deos traducamus, & nè reuerentiam illi debitam vanis iurationibus obscuremus, adhibetur tertium affirmatiuũaffirmatiuum de die seruando Sabbathi, quo famulatum Deo exhibeamus: & quartum de honoratione parentum. Quibus non opùs fuit negationes cōtrariascontrarias adiungere: eò quòd affirmatio obsequendi & honorandi, negationem infert dehonestandi ac rebellādirebellandi. ¶ Hîc autem multa nos dubia occuparent nisi quæstione proxima accōmodatioremaccommodatiorem nanciscerentur locum quibus disputentur. Enimue
Prima dubitatio.
rò dum S. Tho. in priori tabula vnum tantùm agnoscit affirmatiuum præceptum, docet duo priora esse negatiua. Attamen iam su
Solutio.
prà tetigimus, & posteà perspectiùs videbimus quemadmodùm primum, scilicet, Non habebis deos alienos, affirmationem includat vnius colendi. Item dubitatio hinc emergit de tertio præcepto quod adstruitur esse affirmatiuum: cùm tamen si Ecclesiasticam sanctionem de sacro audiendo excluseris, quantum ad ius diuinum attinet, non videatur esse nisi negatiuum, quo scilicet opere seruili interdicimur: sed de his & similibus quæstione sequenti. ¶ In secundo argumento
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
percontabamur cur non sua singulis præceptis annexa fuerit ratio. Ad quod respondetur quod moralia patentiores secum afferunt rationes, quàm vt eas oportuerit explicare. Sed tamen vbi vel aliquid ceremoniale cōmisceturcommisceretur, vel cōmunecommune præceptũpræceptum morale ad aliquid peculiare speciatim applicatur: tunc operæ|pretiũpretium fuit rationẽrationem illius subnectere. Obidq́;Obidque cùm primo præcepto eliminauerit Deus alienos deos, omnemq́;omnemque proscripserit idolorum sculpturam & ceremoniāceremoniam, cōdecenscondecens fuit vt rationem subiungeret, dicens, Ego enim sum Dominus Deus tuus. Et pariter in tertio, vbi morale præceptũpræceptum sibi seruiendi ad requiem Sabbathi cōtraxeritcontraxerit, necessarium fuit rationem subdere: quod tali scilicet die à mundi structura requieuerit. ¶ Tertium argumentum
Ad tertium argumentũargumentum .
adiectũadiectum est ad explorandũexplorandum cur non omnibus præceptis sua proposita sint præmia: quādoquidemquandoquidem sua singulis debentur. Ad quod pari modo respōdeturrespondetur, quod in quibus res ipsa per se lucescit, non opùs erat præmia adhibere, sed vbi res latet. In præceptis autem negatiuis secundæ tabulæ manifestum est quòd qui ab iniurijs inferendis se cohibet, supplicia cauet quæ in propatulo est malefactoribus decerni. At verò dum non solùm caueri mala iubemur, sed bona etiam facere: quia natiuũnatiuum nobis est nihil nisi intuitu præmij & commodi agere, opùs fuit vt vbi nulla vtilitas apparebat, vel commodum impediri videbatur, id Deus nobis exprimeret. In honorandis autẽautem parentibus nullum videbatur nobis emolumentũemolumentum agi: proptereà quod cùm in recessu sint vitę, potiùs videntur nobis impedimento esse suis fruendi bonis. Hac ergò de causa præcipiens nobis honorare parentes, non satis duxit in memoriam nobis reuocare suscepta generationis & educationis beneficia: sed nouũnouum quoq;quoque sæculare præmiũpræmium pollicitus est: vt sis inquit longæuus super terrāterram. Et habet præmium hoc energîæ plurimum. Nam cùm vitāvitam à parentibus recipiamus, debemus eis suam sustentare & prolatare. Quare qui obedientiam eisdem non rependit, eiusdem punitur breuitate vitæ, quam parentibus vel imprecatur, vel molestijs fatigat. Pari modo quia primo præcepto quo homines à cultura deorum arcentur videri poterant beneficijs orbari, quæ falsi dij apparent hominibus impertiri, subiungit præmium, dicens se facere misericordiāmisericordiam in milia his qui ipsum diligunt, & custodiunt præcepta eius. ¶ Simi
Ad quartũquartum argumentũargumentum .
liter ad quartum respondetur de pœna, quod cum non sit eius cōminatiocomminatio necessaria, vt Ethic. 10. author est Arist. nisi vbi procliuior est ad ma
Aristot.
lum pronitas, in illis peculiariter apponi debuit pœna, in quibus patentior est pręcipitatio in culpam. Et quia tum ob consuetudinẽconsuetudinem cum gentilibus proni erant Hebræi ad idololatriam: tum etiam propter effrænatāeffrænatam iurandi consuetudinem erant quoq;quoque ad periuria proni, primo tertioq́;tertioque præceptis annexa fuit supplicij comminatio. ¶ Ac deniq;denique ad
Ad quintũquintum argumentũargumentum .
quintum respondetur, quod cùm præceptum Sabbathi in memoriam statutum sit celeberrimi beneficij creationis, peculiariter sub illa forma positum est, Memento vt diem Sabbathi sanctifices. Vel fortè quod illa determinatio singularis diei non erat de iure naturæ, sed ceremonia eidem iuri superaddita: atque adeò metus erat nè faciliùs quàm moralia memoria decideret.

ARTICVLVS. VIII.

Vtrùm præcepta Decalogi sint dispensabilia.
POST hæc examinare superest Decalogi vim: vtrùm scilicet super aliquo eius præcepto sit possibilis dispensatio. Et arguitur à
parte affirmatiua: Si non essent mandata Decalogi dispensabilia, maximè quia sunt de iure naturæ: attamen (vt. 5. Ethi. cap. 7. autor est Arist.) nonnulla sunt de iure naturæ quæ variari possunt, ac perinde sunt dispensabilia. ¶ Secundò: sicut legislator hu
Argumen. 2.
manus autem princeps super suis dispensare potest: ergò & in suis Deus. Eò præsertim quod Apostolus. 2. Corinth. 2. tanꝗ̈tanquam Dei dispensa
Paulus.
tor ait: Nam & ego si quid donaui propter vos, donaui in persona Christi. Vnde fit non solùm Deum, verùm & eius prælatos posse in diuinis legibus dispensare. ¶ Tertiò: In
Argumen. 3.
Decalogo vetitum est homicidiũhomicidium, sed in hoc præcepto dispensat iudex malefactorũmalefactorum vindex: Dispensauitq́;Dispensauitque Deus cum Abraham vt charissimum filium immolaret. Et cum Samsone, Iudic. 16. vt sese cum Philistæis occideret. Et cum Eleazaro. 1. Macchab. 6. qui ab elephante quem occidit oppressus, occubuit. Subinde extruuntur argumenta de fornicatione & de furto. Permisit enim, quin verò præcepit Oseæ vt vxorem fornicariam acciperet: & filijs Israël vt Aegyptiorum vasa surriperent: ergò huiusmodi præcepta dispensabilia sunt. ¶ Quartò arguitur: Con
Argumen. 4
nubium inter fratres iure naturæ prohibitum est: super quo nihilo minùs instrumento veteri legimus dispensatum: vt inter Adæ filios vsu venisse certum est, & inter Abraham & Saram perquàm probabile.
Deniq́;Denique quinto arguitur: Obseruatio Sab
Argumen. 5.
bathi est vnũvnum præceptorũpræceptorum Decalogi, idemq́;idemque Iudæis sanctissimum: sed in hoc fuit cum Macchabæis olim dispensatum. Sic enim legitur lib. 1. cap. 2. Et cogitauerunt in die illa dicentes: Omnis quicunq;quicunque venerit ad nos in bello in die Sabbathorum, pugnemus aduersus eum: ergò præcepta Decalogi, sunt dispensabilia. ¶ ContrariũContrarium perhibetur apud Isai.
Isaias.
testimonium, cap. 24. vbi quidam ideò reprehenduntur quòd mutuauerunt ius & dissipauerunt fœdus sempiternum: quod de illo potissimùm iure intelligitur, quod in Decalogo continetur.
QVæstio est inter eas quæ de Decalogo disputantur scitu digna: vtpotè per quam cōstatconstat quanta sit eius authoritas. Etenim sensus eius non est hic tantùm, vtrùm homo aliquis authoritatem habeat super huiusmodi pręceptis dispẽsandidispensandi: sensus enim hic nemini in dubium cadere potest. Quippe cùm publica confessio sit, neq;neque penes summum Pontificem talem esse ordinariam potestatem: quia inferior superioris leges mutare nequit, ac multò minimè naturales, quæ in nostris sunt pectoribꝰpectoribus impressæ. At dubiũdubium
Quæstionis sensus.
est vtrùm simpliciter eò sint vsq;vsque indispensabilia, vt neq;neque ab ipso Deo per eius absolutam potestatem fieri talis possit dispensatio. Vbi ex postremo articulo superioris libri recolendum discrimen est inter tria hæc, legem interpretari, & in lege dispensare, quod nihil aliud est, quàm manente in genere eius ratione & vigore, eandem in particulari casu, certisq́ue personis relaxare. ¶ De hoc ergò
Triplex opinio de quæstione.
quæstionis intellectu tres, vt plerunq;plerunque solet, versantur opiniones: duę scilicet extremæ, & vna media. Prima per vnum extremum opinio est Occham. 2. sent. distin. 19. vbi ait non
Prima opinio Occham
modò omnia præcepta Decalogi esse dispensabilia, verùm & Deum posse contraria præcipere. Quo ideò contrà præcipiente laudabile, inquit, esset ac meritoriũmeritorium cōtracontra illa operari. Quin verò ait Deum & se solo posse in nostra voluntate sui ipsius odium ingignere, & nobis quoq;quoque, vt odio eum prosequamur, pręcipere. Et vtroq;vtroque modo fatetur idem odiũodium esse laudabile. Neq;Neque verò tam insignia dogma
Ratio vulgaris Occham.
ta aliter quàm ex suo familiari Achylle sibi habet persuasa: videlicet, Quicquid non implicat contradictionem Deus potest facere: secundùm illud Angeli, Lucæ. 1. Non erit impossibile apud DeũDeum omne verbum: hæc autem, inquit, nullānullam implicant. At verò opinio hæc adeò se apertè rationi aduersam obijcit ac subinde absurdāabsurdam, vt sit repulsu facillima. In primis articulus Parisiensis eos condẽnatcondemnat,
Articulus Parisiensis.
qui affirmauerint posse quenquāquenquam per odium Dei mereri. Neq;Neque eiusmodi articulus illam glossam admittit, vt intelligatur de potentia Dei ordinaria. Nam de illa nulla vnquàm potuit esse controuersia: articulus autem non est definitus nisi ad aliquam dirimendam. ¶ Sed præter articulum arguitur. Illud in pri
mis Nominalium axiôma, Quicquid non implicat contradictionem Deus potest facere, perperàm à nonnullis illorum defenditur. Nam si intelligatur quòd quicquid non apertè duas cōtradictoriascontradictorias intulerit, Deus facere possit, falsum est. Negant enim ijdem ipsi duas inde colligi cōtradictoriascontradictorias, quòd sit homo equus: & tamen id Deus non potest facere. Neq;Neque verò Angelicus sensus alius fuit quàm quòd quicquid Deus pollicetur, seu quòd quicquid factibile sit, Deus potest perficere. Hoc nanq;nanque dicitur Dei verbum: vtpotè qui dicendo operatur. ¶ Secundò argui
Secunda ratio.
tur: Id re vera dicitur implicare contradictionem, quod, supposita natura vnius partis cōtradictioniscontradictionis, ex concessis infert alteram. Et quia immutabilis natura rationalis animalis est, non esse inhibilem, si concederetur Deum facere posse hominem esse equum, esset inhibilis, & non esset inhibilis. Ad propositum ergò, Deum odio haberi, tam intrinseca ratione est malum, puta sempiternæ eius legi absonum, quàm est intrinsecum hominem esse rationalem: ergò tam repugnat id esse licitum, quàm hominem esse, eundemq́;eundemque irrationalem. Atque adeò repugnat, Deum odiũodium sui vel efficere vel præcipere. ¶ At quò res perspectius deprehendatur, fac, verbi gratia, virũvirum iustũiustum iussu Dei eum ipsum odio habere: sequeretur tũctunc simul esse in eius gratia atq;atque in eiusdem inimicitia: qua nulla esse potest apertior cōtradictiocontradictio. Nam quòd permaneat in eius amicitia, palàm est, postquāpostquam nihil aliud facit quàm eius obsequi voluntati: quod autem sit pariter inimicus, docet eius odium, quo Deum prosequitur. Nam hoc negare est negare naturam ipsius actus, cùm amicitia ab amore dicatur. ItẽItem Deus seipsum
Tertia ratio
odisse non potest. Quis nanq;nanque intellectus cōtrariumcontrarium capere posset? Et tamen tota ratio repugnantiæ est quòd odium Dei adeò habet innatam malitiam vt nulla recta voluntate possit illud optari: ergò similis repugnā| p. 116tiarepugnantia est vt Deus idem alteri præcipiat. Esset enim præcipere vt alter faciat secundùm suāsuam regulam & voluntatem, & simul faciat contrà. Nam quid aduersantius esse potest diuinæ regulæ, quàm summam bonitatem odio haberi? Negatur ergò hoc non implicare contradictionem. ¶ Est igitur secunda opi
Secunda opinio Scoti.
nio Scoti. 3. Sententiar. distinct. 37. non quidem tam extrema, sed medio incedens modo. Ait quippe bifariàm quippiam esse iuris naturæ. Vno modo tanquàm principiũprincipium practicum ex terminis notum, vel conclusionem quæ inde fit necessariò consequens. Alij eius scholares in duos distinguunt hos gradus: sed tamẽtamen eorũeorum pręceptor pro eodem ducit ambos quantum ad rationem dispensationis. Et in talibus, inquit, quæ strictissimæ sunt de lege naturæ, nulla esse potest dispensatio. Alia verò sunt quæ neq;neque principia existunt necessaria, neq;neque conclusiones inde necessariò illatæ: atq;atque adeò neq;neque necessariam habent connexionem ad consecutionem vltimi finis. Secundum eius assertum est: Præcepta secundæ tabulæ sunt istius secundi ordinis, obidq́;obidque sunt per diuinam autoritatem dispensabilia: præcepta verò primæ tabulæ sunt prioris ordinis: quę ideò dispensari neq;neque à Deo ipso valent. ¶ Tertia nihilo minùs
opinio est sancti Thomæ loco præsenti: eademq́;eademque fuit Altissiod. lib. 3. tracta. 7. quęst. 5. & antiquorũantiquorum: secundùm quam statuũturstatuuntur duæ conclusiones quibus soluitur quæstio. Prior est. Vniuersa præcepta Decalogi tam secun
Prima conclusio.
dæ quàm primæ tabulæ sunt prorsus indispensabilia: vsq;vsque adeò, vt neq;neque Deus possit super illa dispensare. Hæc enim plana mens est sancti Thomæ, vt tum toto articulo, tum clarè in solutione secundi patet. Aliâs quæstio non esset digna tanta disputatione. ¶ Poste
Secunda cōclusioconclusio.
rior conclusio. Alia præcepta quæ extra Decalogum vagantur, neq;neque in ipso implicitè cōtinenturcontinentur, etiam si sint iuris naturæ, nihil vetat quo minùs sint dispẽsabiliadispensabilia. Deniq́;Denique neq;neque vlla principia, neque verò conclusiones primi, secũdisecundi, aut tertij gradus, qui suprà articulo primo sunt designati, vllāvllam dispensationem admittunt. Illa verò præcepta quæ intrinsecè non cōtinentcontinent rationẽrationem ipsam iustitiæ, sed speciales modos ipsam seruādiseruandi, dispensari possunt: puta illa quæ in Decalogo neque explicitè sunt neque implicitè: vt infrà luculentiùs liquebit. Quarta si vis opinio est Durandi in. 1. Sent. dist. 47. quæst. 4. qui tenet quartum duntaxat & quintum præceptum esse dispensabilia. Cuius hallucinationem infrà reprobabimus. Probantur ergò ambæ conclusiones S. Tho. ista bimembri ratione: In illis præceptis, vt arti. vlt. primi libri monstra
uimus, fieri potest dispensatio, per quæ si tali casu ad literam seruarentur, obuiaretur intentioni legislatoris: sed per nullum præceptorum Decalogi vllo vnquam casu & ratione potest intentioni Dei obuiari: quin verò quotiescunq;quotiescunque contra præceptum fieret, contradiceretur eidem intentioni: ergò nullatenùs eorum dispensatio est licita. Maior vsq;vsque adeò nota est, vt neq;neque aduersarijs ipsis sit dubia: sed probatur Minor de qua est controuersia. Intentio legislatoris præcipuè tanquātanquam in finem fertur in bonum commune: hoc enim est ab eius intẽtioneintentione inseparabile. Deinde respicit ordinem iustitiæ & virtutis quæ media sunt assequendi tenendiq́;tenendique eundem finem. Igitur quando præcepta per se intrinsecè continent eandem ipsam rationem & conseruationem boni communis, vel ordinem ipsum iustitię ad idem bonum: eadem subinde præcepta per se intrinseca ratione sic continent legislatoris intentionem, vt non sit ab ipsis se mouibilis: atq;atque adeò nec sint dispensabilia: quia nunquàm contingere potest vt facere contra illa non aduersetur intentioni legislatoris. Exempla rem ipsam patefaciunt, si iussio legis reipublicæ esset hæc, Nemo destructor sit labefactatorq́;labefactatorque reipublicæ: vel hęc, Nullus iniustè agat. Profectò rationi intrinsecæ & natiuæ talium legum repugnaret dispensatio: implicatio enim est contradictionis, licêre cuipiam iniustè agere, aut bonum cōmunecommune impugnare, ad cuius custodiam omnes leges referũturreferuntur. Si autem lex diceret, nemo fores vrbis (dum obsessa est) pādatpandat, quia hoc non est salus ipsa reipublicæ, sed modus ipsam seruandi, nulla esset repugnātiarepugnantia vt aliqua de causa fieret dispensatio: puta dum fugiẽsfugiens dux se illuc vellet recipere. Præcepta autem Decalogi sunt prioris ordinis. Nam præcepta prioris tabulæ innatum ordinem habent ad bonum cōmunecommune, quod est Deus: præcepta verò secundæ, ad bonũbonum commune hominum: vt scilicet nemini iniuria fiat, sed cuiq;cuique ius seruetur suum: quod licèt non sit tam persectum, est nihilo minùs tam intrinsecè bonũbonum ꝗ̈quam quod debetur Deo: imò cum rationẽrationem ipsam iustitiæ expressè cōtineatcontineat, in DeũDeum ipsum intimè refert̃refertur. Qui enim dicit, Non furtũfurtum facies: idẽidem dicit quod, Non iniustè, aut illicitè, aut male facies. Sic enim, vti | ait sanct. Thom. intelligenda sunt præcepta Decalogi. Atq;Atque in hoc hallucinatus est, salua eius existimatione, Doctor subtilis, discriminans quantum ad hoc inter præcepta primæ ac secundæ tabulæ. ¶ Secundò quò ra
Secunda ratio.
tionis vis luculentiùs pandatur, arguitur sic. Hoc quod est adulterium facere, quod est in Decalogo: & mentiri aut fornicari quæ implicitè illic latitant (nam de ambobus intelligitur prior conclusio) tam intrinsecè mala sunt (vt de odio Dei proximè arguebamus) quàm est homini esse rationalem: ergò naturę suę iustitia repugnat ac probitas: Deus autem dispẽsaredispensare nequit nisi vbi aliqua est ratio æqui & boni: ergò in his dispensare non potest: aut, quò temperatiùs loquamur, dispensabilia non sunt: perinde atq;atque homo non est factibilis irrationalis. Et hoc est quod S. Th. cogitabat dum dixit huiusmodi præcepta per se continere rationem communis boni, atq;atque adeò intentionem legislatoris. Nam naturale est Deo, nihil nisi bonum velle: & naturale est huic, quod est furari aut mentiri esse malum. ¶ Atqui vt opposita iuxta se
posita fulgentiùs elucescant, probatur secunda conclusio. Illa præcepta quæ non per se continent bonum commune, quod est legis finis, sed medium aliquod, puta ordinem iustitiæ ad ipsius consequutionẽconsequutionem, possunt quādoq́;quandoque deficere ab intentione eiusdem boni cōmuniscommunis: ergò tunc eorum dispensatio nihil eidem fini officeret, essentq́;essentque subinde dispensabilia. Exempli gratia. Lex ad seruandum fidelitatis bonum est vt reddatur depositũdepositum: nihilo minùs dum vesano domino suũsuum gladiũgladium denegas, non vtiq́;vtique eidem fini aduersaris, sicuti in exemplo nuperrimè posito patet de aperienda obsessa vrbe contra legis verba. Et pariter si lex sit vt ciues per vices excubias sustineant, dispensare iusta de causa cum aliquo, non est contra cōmunecommune bonum. ¶ Prætereà
Altera ratio ad idem.
ad eandem cōclusionemconclusionem arguitur argumento eiusdẽeiusdem Scoti, quod re vera minimè soluit: Præcepta secundæ tabulæ omnia secundùm Paulum ad Rom̃Rom. 5. includuntur in illo prin
Paulus.
cipio, Diliges proximũproximum tuum sicut teipsum: dilectio autem proximi sequitur ex præcepto dilectionis Dei. Nam vt ait IoānesIoannes: Si hominem quem vides non diligis, Deum quem non vides, quomodò potes diligere? Præceptum autem dilectionis Dei, vt Scotus fatetur, est indispensabile: ergò & præceptum dilectionis proximi, atq;atque adeò præcepta secundæ tabulæ. Ad hoc argumentum prętermissis alijs solutionibus respondet Scotus distin
Solutio Scoti.
guendo de dilectione proximi. Hæc enim dilectio qua tenemur, inquit, velle proximo vt Deum diligat, sequitur ex dilectione Dei. Nam qui verè diligit Deum, omnes velle debet vt eundem ipsum diligant: ac perinde dilectio hæc proximi indispensabilis est. Attamen dilectio, inquit, qua proximo volo temporalem vitāvitam & honorem, temporaliaq́;temporaliaque bona, & immaculatum torum & similia, non sequitur necessariò ex dilectione Dei, neq;neque habet connexionem necessariam ad consequutionẽconsequutionem ipsius vltimi finis. Quapropter dispensare Deus mecũmecum potest vt occidendo, furando, inhonorando parentes. &c̃etc. non peccem: imò assequar vltimum ipsum finem. ¶ Con
Contra solutionem.
tra solutionem autem est argumentũargumentum , ex cōtrarijscontrarijs principijs ortum. Dilectio enim proximi quæ est de iure naturæ, est illa quæ ex dilectione Dei sequitur, qui est author institutorq́;institutorque naturæ: hæc autem non solùm est illa qua ei volumus vt Deum diligat: nam hæc plus habet dilectionis ipsius Dei: sed illa quoque qua illi cupimus bona naturalia quæ ad mutuum vicariumq́;vicariumque amorem pertinent. Ecquis enim dicat non aliud nobis præcepisse naturam, ac Deum ipsum, quàm vt ipsum diligeremus? Imò verò cùm omnes simus factura Dei, sic nos cōglutinauitconglutinauit, vt inter nos ipsos custodiremus iustitiam ac fidem: vnde Ioannes: Qui viderit fratrem suum necesse habere & clauserit viscera sua, quomodò charitas Dei manet in illo? ¶ Respondetur ergò Sco
Responsio ad Scot.
to quod hæc dilectio proximi necessariānecessariam habet inseparabilemq́;inseparabilemque iustitiam: ac proinde tanꝗ̈tanquam ex dilectione Dei necessariò consequens necessariam habet connexionem ad consequutionem vltimi finis. Quare perinde esset DeũDeum dispensare in homicidio, aut furto, atq;atque si dispensaret, vt iustitia ipsa iustè perturbaretur: quod est cōtradictioniscontradictionis implicatio. ¶ Ac per
idem soluitur aliud Scoticum argumentũargumentum . NẽpèNempè quod si præcepta secũdæsecundæ tabulæ non essent dispensabilia, sequeretur quòd Deus necessariò aliquid extra se vellet, sic vt non posset velle contrarium: vt puta honorare parentes: & nè quis bona aliena furaretur. &c̃etc. Responde
tur inquam per distinctionem quòd Deum extra se quidpiam velle, stat dupliciter. Vno modo vt velit existentiam illius rei: & hoc modo nihil necessariò extra se vult: quia vniuersa liberè, tum cōdiditcondidit, tum etiam sustinet
Deus aliquæ necessario vult.
ac seruat. Alio modo vt velit connexionem extremorum. Atq;Atque hoc pacto necessariò fa|tendum philosophis est, aliqua necessariò velle: puta cuncta illa quę sunt perpetuę veritatis: vt hominem esse animal rationale: &, vti ait August. quatuor & tria esse septem: quæ quidem, etiam si mundus non fuisset nec res existerent, vera essent. Hoc ergò pacto, non est occidendum, non est furandum, non est mœchandum. &c̃etc. necessaria sunt diuinæ voluntatis obiecta: quia perpetuæ veritatis: quorũquorum ergò contraria neq;neque præcipere potest, neque permittere, vt iustè fiant. Quod Scotus ipse necessitate cōpulsuscompulsus concedere habet de primis principijs naturæ quæ ipse agnouit esse indispensabilia: vt, Id alijs faciendum quod sibi homo vult fieri: & de dilectione qua homines Deum diligunt, quæ res creata est: ex qua sequuntur præcepta primæ tabulæ quę ipse indispensabilia fatetur.
ET per hæc soluuntur argumenta in con
Ad primum argumentũargumentum .
trarium. Ad primum enim respondetur quòd Arist. loco citato loquitur de iusto naturali quod non includit finem ipsum ordinemq́;ordinemque iustitiæ, sed determinatum modum ipsam seruandi. Exempli gratia: quòd fides ciuibus seruanda sit, adeò est intrinsicè bonũbonum, vt in ipsum nulla cadat dispensatio: quòd verò hoc vel illo modo seruetur, variari potest ac super ipso dispensari. Qua ratione furioso non est reddendus suus gladius. Quoniam per hoc non peruertitur humana fides. ¶ Ad secundum respondetur latam esse dif
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
ferentiam inter humanum legislatorem & Deum: nam leges humanæ non habent intrinsecam natiuamq́;natiuamquem à natura iustitiam, sed sunt bona quia per legem posita: & mala quia vetita: obidq́;obidque, etiam si in aliquo casu relaxentur, non peruertitur finis. Vt si die per Ecclesiam vetita non ieiunes, aut si fur iusta de causa non suspendatur. Et pariter Deus potest dispensare in suis legibus positiuis. Potest enim quemlibet à pręcepto baptismi absoluere & à præceptis aliorum sacramentorũsacramentorum. Ac perinde potuit super omnibus ceremonialibus & iudicialibus antiquis dispensare: sed tamen præceptis naturalibus quæ innatam habent iustitiam repugnat ex parte rei dispensatio. Et ideò quia ipse est ipsissima iustitia, si super ipsis dispensaret seipsum negaret: eò quòd ordinem iustitiæ subuerteret: & tamen vt. 2. Timoth. 2. ait Paulus: Deus fidelis est, qui seipsum negare non potest. ¶ Tertium autem argumen
Ad tertium argumentũargumentum .
tum est, quod rem pressiùs vrget: videtur enim Deum homicidium Abrahæ, & filijs Israël vt Aegyptios deprædarentur, & Oseæ fornicationem præcepisse. Et iudex præcipit malefactorem occidere. Ad hæc ergò CaietañCaietan. distinguens respōdetrespondet: Nempè quòd
Caietan. solutio.
præcepta Decalogi secundùm ordinem iustitiæ quem continent sunt indispensabilia. At verò secundùm applicationem ad aliquẽaliquem singularem actum sunt per Deum dispensabilia. Illa tamen inquit dispensatio non est præcepti relaxatio, sed est facere quòd iste actus non sit homicidium. Videlicet dum pręcepit Abrahæ vt filium immolaret, non relaxauit naturæ ius: veluti cùm Papa dispensat in ieiunio, suam relaxat legem in tali casu: sed fecit vt ille actus non esset homicidium, proptereà quòd à suprema authoritate iubebatur sine qua fuisset homicidium. Nam homicidium non quancunq;quacunque occisionem significat, sed iniustam. ¶ Responsio au
Solutio Caieta. obscura.
tem hæc obscura est & lubrica, & quæ subinde videtur principium petere. Primùm enim dicere quòd præceptum non est dispensabile in quantum includit ordinem iustitiæ, nihil aliud sonat quàm si dicas, Non est dispensabile permanens contra iustitiam: sed quod ait loco citato Durand. coniunctim, id est, non potest Deus præcipere aut permittere vt iustè fiant mala, dum mala sunt in sensu composito. Quod quidem cum nullatenùs sit dubitabile, nihil ad rem attinet. Dubitatio autem solùm est, vtrùm hoc quod est accipere alienum inuito Domino aut hominem occidere, qualiter id natura negat, possit permissione Dei fieri licitum. Et respondere quòd est dispensabile per applicationem ad singularem actum, est principium petere nisi lucidiùs explanetur. Nè ergò rem offuscatiùs obnubilemus, hæc vna distinctio meditatè audienda est, quam nemo, vt arbitror, qui perspexisset, potuisset, neq;neque Scotus ipse sententiam nostram inficiari. Deus inquam duas habet potestates
Deus duas habet potestates.
in vniuersum orbem: vnāvnam quòd iure creationis est Dominus, non solùm bonorũbonorum omniũomnium exterorum, verùm & corporũcorporum & ipsius etiāetiam humanæ vitæ: & AngelorũAngelorum quos tanquàm sua opificia in nihilum redigere potest. Altera verò est quod est legislator atq;atque adeò vniuersalis omniũomnium iudex. Et claritatis causa opùs est alteram ab altera seorsum considerare. Hoc supposito dicimus quod si non esset rerum Dominus, sed tantùm legislator & iudex, neutiquam posset dispensare vt quis rem alienam | inuito domino, si innocens esset licitè vsurparet: quia hoc adeò est intimè iniquum vt fieri iustè nequeat. At verò quia est Dominus potest cuiuscunq;cuiuscunque rem alteri tradere ipso inuito. Quod quidem nullam habet dispensationis rationem. Cùm enim tu rem tuam alteri tradis, non dispensas in furto: quia capiens non furatur. Et si pater vestem paruuli filij eo inuito traderet amico, non dispensat in furto: licèt inuitus filiolus expolietur: quia pater est verus Dominus: sicut neque prælatus meus dispensaret in furto, si me vel inscio vel inuito facultatẽfacultatem alteri faceret capiendi meos libros. Pari ergò modo licèt Deus vasa Aegy
Aegyptii.
ptiorum tanquàm Dominus tradidisset Hebræis, eisdemq́;eisdemque posteà terram promissam, neutiquàm dispensasset in furto. Neq;Neque illud esset furtum: nam licèt peculiares Domini inuiti fuissent priuati, à supremo tamen Domino fuisset facta donatio. Idq́;Idque inde confirmatur, quòd licèt per impossibile Deus non fuisset legislator, neq;neque vlla in leges potestate fungeretur, legitima fuisset vsurpatio illa: quod testimonium est nihil illic dispensationis interuenisse. Locutus tamen hîc sub con
ditione sum: quoniāquoniam Deus in traditionibus illis non absoluta potestate Domini vsus est: sed legitima iudicis authoritate. Nam quoniam de laboribus quos Aegyptijs Hebræi impenderātimpenderant nullam recepissent mercedem, iusto iudicio illam eis Deus persoluit. Et, vt legitur Deutero. 9. propter execranda Chananæorum scelera pepulit eos suis sedibus, in quas Israêlitas induxit. Et quando iudex criminosum, licèt inuitũinuitum suis bonis priuat, neutiquāneutiquam in furto dispensat: prohibitione enim illa furandi solũsolum interdicitur id quod ius naturæ vetat. Nempè innocentem inuitum authoritate priuata suis bonis nudare, vt. q. 3. lib. 5. patebit. Pari modo Deus tanquàm corporum Dominus, non tanquàm legislator potuit meretricis facultatem facere Oseæ, vt
Oseas.
illa vteretur etiam inuita. Nam licèt consensus particularis iure ordinario requiratur ad matrimoniũmatrimonium: tamen vbi Deus duos renuentes coniungeret, tam legitima esset coitio, imò multò magis quàm si ipsi consentirent. Tametsi neq;neque illic Deus credendus est abso
luta potestate vsus, sed cùm omnia disponat suauiter, forsan conciliauit amborũamborum animos vt in matrimonium consentirent. Sed in hoc sensu iussus est Oseas facere filios fornicationis, quòd illius iussus est suscipere prolem, quæ tunc fornicaria erat. Nam etiam si nullum aliud fuisset per particulares consensus matrimonium, cōcessioconcessio Dei, quia Dominus est corporum, sat esset vt copula illa non fuisset fornicaria. ¶ Similiter ergò dicendũdicendum est de historia Abrahæ: iubẽsiubens nanq;nanque ei Deus im
Abraham.
molandum filium, neutiquam in homicidio dispensauit: quia si non esset nisi legislator, id neutiquàm potuisset facere: sed quia est Dominus vitæ potuit illam tradere in potestatem Abrahæ, sicuti pecoris Dominus potest eius vitam cui voluerit concedere. Atq;Atque hac ratione illic non fuit homicidium: quia, vt dictum est de prohibitione furti, interdicto homicidij solùm prohibetur id quod lex naturalis abhorret. Quare cùm iudex tradit reum carnifici non dispensat in homicidio: quia prohitioprohibitio non extenditur ad occisionem illam: imò illam præcipit. Sicuti neq;neque est dispensatio quòd quisq́;quisque inculpata tutela inuasorem interficiat: quia id natura non vetat. Vnde si homo esset Dominus vitæ suæ sicut suæ pecudis, citra dispensationem posset alteri facere facultatem vt se occideret. Et quia isto modo Deus est Dominus, citra dispensationem potuit filium patri tradere iugulandum. Quin verò vt peracutè Diuus Tho.
S. Thom. per acuta sententia.
rem tetigit, non solùm tanquàm Dominus, sed tanquàm iudex potest innocentem à culpa actuali occidere. Nam ratione præuaricationis Adæ omnes incurrimus pœnam mortis: quam idcircò morbis & fortuitis casibus à nobis in dies poscit. VeruntamẽVeruntamen & de hoc quoque diuina laudatur misericordia quòd noluit vt Abraham trucem illam innocentis necem executioni mandaret. ¶ Discri
men ergò inter Diuum Thomam & Scotum hoc est, quòd Scotus putat furtum permanens sub ratione furti posse dispensatione diuina licitè fieri, sicut fractionem ieiunij: sed sanct. Thom. id negat: concedit tamen quòd ceu Dominus facere potest acceptionem rei quæ anteà non erat tua non esse furtum. ¶ Per hæc planè proditur deceptio Du
Durand. deceptio.
randi negantis dispensationem furti factam fuisse à Deo cum Hebræis in expoliatione Aegyptiorum, aut cùm Osea in fornicatione: & tamen concedentis quòd cùm Abraham dispensauerit in homicidio filij. Deceptus inquam inde fuit: quòd non perspexerit, quemadmodùm sicuti bona Aegyptiorum potuit tanquàm Dominus tradere Hebræis, ità & patri tradere vitāvitam filij: atq;atque adeò sicut illud non erat furtum, ità neq;neque hoc homicidium, à natura vetitum: quod in malum | sonat. ¶ Neq;Neque verò minori mentis lippitudi
ne captus est dum concessit in quartum præceptum cadere posse dispensationem, arbitratus non inesse in illo mandato tam intrinsecam iustitiæ rationẽrationem quàm in cæteris. Cùm tamen contrà stet veritas. Est enim naturæ intimũintimum vt à quibus esse receperis eisdem honorem debeas: cuius ideò contrarium non magis fieri iustè potest quàm furtum. ¶ At verò de Samsone, vel dicendũdicendum est quòd tanꝗ̈tanquam
De Samsone.
vir fortis absque vlla, seu reuelatione seu dispensatione potuit, vt hostes perimeret, periculo sese obijcere extremo: vel, quod libentiùs cum Augustino adstruxerim, id reuelatiōereuelatione Dei fecit: quippè cuius fortitudo naturalis non esset, sed supernaturalis in coma latitans: quam quidem fortitudinem, vt eius historia refert, in illo aggressu à Deo repetijt. De Elea
De Eleazaro
zaro autem facilè id fatebor quòd veluti strenuus miles elephantem posthabita propria salute impetiuit. ¶ Quartum argumentum nihil mirum si maioris apud quospiam habeatur momenti. In primis de Abraham &
Sara mihi cum Caietano & quibusdam alijs longè fit probatiùs fuisse fratres, quàm fratrueles: primùm quòd non solùm Genes. 12. verùm & cap. 20. maritus appellauit coniugem sororem: cùm ad cauendum periculum satis fuisset ei persuadere vt diceret se suam esse fratruelem. Quin verò secundo loco litera Hebræa habet, verè soror mea est. Et quanuis fratrueles dicerentur etiam fratres, vt Iacobus frater Domini: tamen, verè soror maiorem habet emphasin. Illud autem potissimum est argumentum quòd si tantùm significare voluisset esse fratris filiam, non tanta verborum explicatione vteretur dicẽsdicens, Filia patris mei & non filia matris meæ. Filia enim patris, durũdurum est, pro eo vsurpare quod est, Neptis aui mei. Maximè cùm tam significanter subiungatur, Et non filia matris meę. Hoc enim totum positum esse videtur ad explicandum rationem qua esset soror. Nam fortè quando soror erat, non vterina, sed tantùm paterna, non erat interdictum coniugium. Attamen Iosephus, quia hoc forsan non
Iosephus.
intellexerat, primus fuit qui lib. 2. Antiquita. cap. 15. dixit Saram fuisse filiam Aram sororemq́;sororemque Loth, ac subinde fratruelem Abrahæ. Quem authorem Diu. August. super Genes.
Augustinus.
sequutus est, ac deinceps alij. At verò non est hîc locus hoc vel pressiùs discutiendi, vel certiùs definiendi. Nam quantum ad rem attinet præsentem satis est filios Adæ inter se fratres matrimonia contraxisse, quod certo certius est: atq;atque adeò in hoc naturæ interdicto fuisse dispensatum. Respondetur ergò quòd S. Tho. solùm negat posse fieri dispensationem, aut super Decalogo, aut super aliquo præceptorum quæ illic implicantur, cōtinentiũcontinentium in se rationem ipsam iustitiæ vel iniustitię: qualia sunt, honorare maiores, fornicatio. &c̃etc. Prohibitio autẽautem connubij inter fratres non est propter iniustitiam aut iniuriam quam alter eorum pateretur, sed propter naturalem indecentiam. In qua quidem ratione finis etiāetiam naturalis, puta propagandi humani generis, qualis fuit in filijs Adæ, aut propter alium, poterit absq;absque vlla absurditate dispensari. Nam etiam secundus gradus consanguinitatis quoddam præ se fert indecorum naturale ad matrimonium contrahendum: siquidem propter hoc est ab ecclesia vetitus: & tamen dispensationem admittit. Patrem autem filiæ aut filium matri matri
monio commisceri vsq;vsque adeò fœdum est, vt non sit dispensabile. Quanuis si contingere posset, vt totum humanum genus in patre & filia fieret superstes, non prorsus probabilitate caret, quin possent connubio iungi. ¶ Deniq̃;Denique ad quintum sanctus Thom. nihil aliud respondet quàm quod illa MacchabęorũMacchabęorum cogitatio in Sabbatho pugnandi non fuit dispensatio sed epieikeia, de qua suprà loquuti sumus: non enim tenemur festum seruare cum mortis periculo, vt Matth. 12. Christus nos docuit: nempè quod opera charitatis diem festũfestum non violātviolant. Haud tamẽtamen rei satis videtur facere. Quicquid enim hoc præcepto continetur, nempè cessare à seruili opere & audire sacra, dispensationem recipit: non solùm quę à Deo fiat, verùm quāquam potest etiam facere Ecclesia. Qua ratione, vt superiùs vidimus, Isychius non annumerat hoc in Decalogo tanꝗ̈tanquam ius naturæ. De hoc autẽautem quæstione proxima art. 3.
ARTICVLVS. IX.

ARTICVLVS. IX.

Vtrùm modus charitatis cadat sub præcepto.
POST hæc quæ de præceptorum firmitate dicta sunt, consequitur vt videamus de eorum vi obligandi: An scilicet virtutis
modus cadat sub præcepto legis. Et arguitur à parte affirmatiua. Modus virtutis est iustè quę iusta sunt operari: iuxta | illud Deut. 16. Iustè quę iusta sunt exequêris. atq;atque eadem ratione strennuè ac fortiter quæ sunt fortitudinis, & temperatè quę sunt temperantiæ: iustè autem & strenuè facere, non contingit sine virtutis habitu: ergò talis modus cadit sub præcepto. ¶ Secundò: nihil ma
Argumen. 2.
gis ad vim attinet præcepti quàm quô fertur legislatoris intentio: hic autem, vt. 2. Ethicor. ait Arist. intẽditintendit studiosos efficere ciues: sed
Aristot.
studiosus nemo est quousq́;quousque habitũhabitum genuerit: ergò agere ex habitu cadit sub præcepto. ¶ Tertiò: Modus virtutis est prompto
Argumen. 3.
lætoq́;lætoque animo virtutis officia præstare: hoc autem in Psal. 99. iubemur, Seruite Domino in lætitia. Et. 2. Corinth. 9. Non ex tristitia: hilarem enim datorem diligit Deus: ergò omnes isti modi cadunt sub præcepto. ¶ In contrarium est argumentum quòd studiosus (vt modò dicebamus) nequit nisi habitu imbutus virtutum munera dignè perficere. Quapropter si hic modus virtutis caderet in pręceptum, quicunque absq;absque tali habitu legem impleret, censeretur eius trāsgressortransgressor, ac perinde reus esset pœnæ legis: consequens tamen inde constat esse falsum, quòd ob id lex comminatur pœnam vt eius metu custodiatur, & sic ciues consuetudine habitum generent.
AD intelligentiāintelligentiam huius quæstionis discer
Sensus quæstionis explicatur.
nendus primùm est modus virtutis de quo hîc agitur à modo charitatis, de quo in subsequenti articulo. Charitas enim est habitus infusus, gratiæ gratum facientis indiuiduus comes: habitus autem virtutis esse potest acquisitus ac informis: non ergò hîc quæritur vtrùm ad satisfaciendum præcepto requiratur habitus gratiæ, sed vtrùm requiratur vt operetur homo ex habitu, saltem informi. Secundò meminisse oportet triũtrium con
ditionum quas Aristoteles. 2. EthicorũEthicorum, cap. 4. in studioso requirit: quæ sunt, vt sciens faciat. Deinde eligens propter hoc: puta ex electione in ordine ad finem. Et tertiò vt firmo ac immutabili animo id eligat. Indoctè enim quidam in duo dissecant eligens & propter hoc. Nam sine coniunctione vnica est conditio eligere propter virtutis finem. Atq;Atque hæc simul tria, non sunt tres, sed vnus virtutis modus: vna enim deficiente deficit modus. ¶ His ergò præhabitis perspectè notandum est quòd modus iste virtutis, vt tres habet partes, ità trina differentia consideratur à diuina lege & humana. Nam partim ab vtraq́;vtraque perpenditur: partim verò à sola diuina: non autem ab humana: sed partim ab vtraq́;vtraque illarum. Eapropter tribus conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prima est, scien
Prima conclusio.
tiam, quæ prima pars est modi virtutis, tam humana lex quàm diuina respicit ac iudicat. Quod enim quis ignorans facit, id non simpliciter volens facit. Quocircà ignorantia vtroq́;vtroque iudicio tam diuino quàm humano culpāculpam, vel in totũtotum, vel in partem excusat. ¶ Secunda conclusio. Illa conditio secunda,
Secunda cōclusioconclusio.
vt opus fiat ex electione propter finem, non quidem ab humana lege, sed tamen à diuina consideratur. Radix autem huius discrimi
Ratio cōclusionisconclusionis.
nis est distantia cognitionis humanæ à diuina. Enimuerò lex quælibet, vt suprà dictum est, &. 10. Ethicor. cap. 9. Arist. meminit, pœnæ metu ad sui custodiam vrget: pœnam autem legislator à nemine exigere potest, nisi de illa re, quæ in suam potest venire notitiānotitiam. Nam de alijs iudicare non valet: homines autem qui, vt. 1. Reg. 16. legitur, ea dũtaxatdumtaxat quæ patent vident, de intimis cordiũcordium censere nequeunt: sed, vt est in Psal. Solus Deus corda scrutatur & renes. Hinc ergò palàm fit quòd neq;neque de hominis intentione, neq;neque de eius voluntate lex humana iudicium ferre potest, atq;atque adeò neq;neque obligare, vt opera tali intentione aut voluntate fiant: lex autem diuina non solùm illam, verùm eam potissimũpotissimum suis bilancibus pendit, ac pro illis præmia suppliciaq́;suppliciaque decernit. Lex inquam humana internāinternam iram, etiam si firmum pariat nocendi propositum, punire nequit: secùs autem diuina. Ait quippe Christus Matth. 5. Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio: &, Qui viderit mulierem ad cōcupiscendamconcupiscendam eam, iam mœchatus est eam in corde suo. Pari ratione qui creditori debitam pecuniam vel gladium corrupta intentione reddit: nempè vt vel vsuram exerceat, vel homicidium faciat, legi humanæ non est aduersus: persoluet tamen Deo supplicium. ¶ Tertia conclusio. Tertium il
Tertia conclusio.
lud quod ad virtutis modum requiritur, puta firmo stabiliq́;stabilique animo operari, quod propriè ad habitum pertinet, & de quo pręsens præcipuè quæstio instituta est, sub pręcepto non comprehenditur, neq;neque humanæ legis, neq;neque verò diuinæ. Qui inquam parentibus honorem debitum impendit, etsi habitum non habeat pietatis, legi nihilo minùs satisfacit humanæ: & nisi alia circunstantia vitietur actus, similiter satis facit diuinæ, vt peccatum effugiat. ¶ Emergunt autem ex his | nonnulla dubia explicatu digna. Et primũprimum
circa primam conclusionem, qua asseritur scientiam & ignorantiam vtraq́;vtraque lege ad culpæ pondus atq;atque ad leuamen existimari. Est dubium an idem sit prorsus quantum ad rationem virtutis, vtrùm scilicet qui ignorans facit opus legis, eidem satisfaciat. Vt si quis exempli gratia in ebrietate audiret sacra, nesciens prorsus quid faceret, vtrùm præceptũpræceptum expleret. Videtur nanque ratio id suadere. Nam postmodùm rationis luce potitus non censeretur reus culpæ, quanuis iterum non audiret. Et confirmatur ratio. Nam qui obnixè reluctans inuitus pertraheretur in ecclesiam, cogereturq́;cogereturque interesse sacris, videtur pręceptum implere. Sicuti & ille qui in die ieiunij per vim arceretur à cœna. Et rem facit probabiliorem quòd si pœna vlla, seu excōmunicationisexcommunicationis seu alîus generis decreta esset in huiusmodi præceptorum transgressores, istos non ligaret. Respondetur nihilo minùs,
Nullum pręceptum vt reor, impleri, per actũactum qui nullam habet libertatis rationem. Nam aliâs & puerum ante rationis vsum censeres implere præcepta. Cùm tamen hac ratione nulla eos lex comprehendat, quòd cùm non sint arbitrij sui compotes nondum capaces sunt legalis vinculi: lex nanq;nanque hominibus ponitur: & ideò humano more non brutorum implenda est. Et hoc arbitror S. Thom. pun
S. Thomas.
ctim designasse, vbi ait scientiam ab vtraq́ue lege considerari. Nam ignorantia sicut ob id quod voluntarium tollit excusat à culpa: eadem ratione tollit impletionem præcepti. ¶ Sed arguis contrà, vel disputationem esse
ArgumentũArgumentum.
tantùm de nomine, vel sic ignorantem implere legem. Nam qui præcepti tempore vel somno vel mero captus est, vel alia ratione mẽtismentis inops, illo temporis articulo non transgreditur præceptum: ergò perindè est ac si impleret. Negatur consequentia. Neq;Neque est dispu
Solutio argumenti.
tatio de solo nomine. Nam & si illo tempore per ignorantiāignorantiam excusetur, tenetur nihilo minùs si antequàm tempus præcepti labatur in mentem redeat, ipsum implere: aliâs reus esset pœnæ iuris. Et idem est de illo qui inuitus facit. Quanuis iste quia vsum habet rationis, liber esset à pœna iuris. Ille autem qui metu implet, legi satisfacit: id est, nouam euîtat culpam: quoniam talis impletio, actus humanus est, ac liber. ¶ Quòd si rursùs insur
Replica.
gas: Si cui in pœnitentiam iniunctus esset dies ieiunij, & vi, vt pœnitentiam impleret, priuaretur cibo, verè debitum solueret. Nam si pecuniam alia ratione deberet & creditor vi ab illo eriperet, satis restitueret: ergò eadẽeadem est ratio de aliorum præceptorum debito. Fortasse sint qui primum antecedens concedant: ego verò id minimè faciam: quoniam impletio præcepti pœnitentiæ deberet esse humanus actus. Quare si flagella essent mihi
iniuncta & ab alio inuitus vapularem, non facerem satis: quia illa non est actio, sed solùm passio: præcepta verò affirmatiua per actionem implenda sunt. Neq;Neque est simile de illo qui tantùm debet pecuniam: quoniam quomodocunq;quomodocunque illa in manus creditoris veniat, liberatur debitor. ¶ Contra secundam conclusionem, qua diximus intentionẽintentionem non pensari, neq;neque existimari à lege humana, binũbinum existit argumentũargumentum . Primum, quòd exemplũexemplum sancti Thomæ quod adduximus non apparet ad propositum pertinere: videlicet quòd qui mente proponit nocere, sed re non nocet, non punitur lege. Nam hoc est considerare actum interiorem per se absolutè: & tamen quæstio est de ipso quatenùs causa est externi operis, quod re vera fit. ¶ Ad cuius clarita
Argumen. 2.
tem secundò arguitur. Si quis hominem occidat non plenè deliberata intentione sed subitaneo motu: vel si metu cesset Ecclesiam adire: vel aliud pręceptum implere: isti actus interioris voluntatis perpenduntur humano iudicio ad remittendam vel augendam pœnam: ergò conclusio secunda non est omninò vera. Ad prius istorum respondetur
Ad primum argumentũargumentum .
quòd exemplum sancti Thomæ optimum fuit ad explicandum quomodò peccatum interius lex humana non affert in suum tribunal. Nam inde colligitur quòd quando re vera est causa operis, non punitur nisi ratione eiusdem operis. Et quando externũexternum opus est iustum, nihil de actu interiori curat: vt dicebamus de illo qui mala intentione debitũdebitum soluit. Et idem est de iudice si ex odio latronem suspendat: solus enim Deus illius cor iudicabit. Ad aliud verò respondetur, quòd si
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
ille qui ex metu vel subita ira peccat aliquatenus humana lege excusatur, non est quia non intendit facere, sed quia quodammodò facit ignorans, vel quia causa faciendi libertatem minuit.
AD primum igitur capitalium argumen
Ad primum argumentũargumentum .
tum respondetur quòd modus virtutis qui præcepto iubetur est vt officium secundùm ordinem iuris præstes. Hoc enim est iustè quod iustum est exequi: nempè vt de la|trone aut homicida nemo nisi iudex publicus vindictam sumat, idemq́;idemque legitimè cognita causa. ¶ Ad secundum superiori li
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
bro cùm de legis actibus ageremus respondebamus quòd intentio legislatoris primũprimum fertur in finem, qui est bonos facere ciues: id quod nemo nisi firmato habitu assequitur: medium verò & via ad eundem finem consistit in actuum exercitio: nam ex actibus gignitur habitus: finis autem legis non cadit sub præcepto, sed medium quo ad eundem peruenitur. Quæ quidem regula inter cano
Egregia regula.
nes moralis philosophiæ egregia est. Quare præcepta non de habitibus, sed de actibus instituuntur, in quibus ratio peccati & meriti consistit. Negatur ergò primùm antecedens, scilicet id cadere sub pręcepto quô præcipuè intentio legislatoris fertur. ¶ Ad ter
tium respondet sanct. Thom. quòd virtutis officium absque tristitia fieri, sub præcepto continetur: eò quòd agens ex tristitia non agit simpliciter volens. Item læto hilariq́ue animo operari, si lætitiam denotet quæ ex dilectione dimânat, ad vim etiam præcepti pertinet: sicuti & dilectio ipsa: si verò illam quæ procedit ex habitu, non ad præceptum, sed ad finem eius virtutisq́;virtutisque spectat. Et nè cui obscura appareat responsio, prius membrum de sola lege diuina intelligendum est, quæ internorum etiam actuum rectitudinem exposcit. Qui enim ex tristitia operatur, intus remurmurat aduersus legẽlegem: quod porrò Deo ingratũingratum est: lex autem humana non se item cordibus scrutandis immergit: & ideò licet ex tristitia illāillam impleas, eidem satisfacis. Et eodem modo intelligitur secundum: videlicet sub præcepto comprehendi lætitiam quæ ex dilectione manat. Nam quò diuinæ legi satisfacias, requiritur vt ex electione in ordine ad finem opereris: scilicet propter honestatẽhonestatem virtutis: quę quidem electio hilaritatem quandam habet annexam: eò quòd non fit coactè. Hilaritas autem quæ ex habitu enascitur, alîus est generis. Nempè quòd cùm habitus reluctantes passiones compescat, tristitiam pellit, promptumq́;promptumque reddit animum, atque adeò lætum. Quod iam dictum est non præcepto iuberi, sed finem illius esse & ad genitam pertinere virtutem.
ARTICVLVS. X.

ARTICVLVS. X.

Vtrùm modus charitatis cadat sub præcepto diuinæ legis.
QVONIAM negatum est modum virtutis cadere sub præcepto, inuestigare subinde restat, an præcepto diuinæ legis charitatis modus comprehendatur. Et arguitur à parte affirmatiua. Ait enim
Christus Matth. 18. Si vis ad vitam ingredi serua mandata. Vbi astruere videtur mandatorum custodiam per se sufficere ad obtinendam æternāæternam vitam: virtutum autem officia minimè ad id sufficiũtsufficiunt nisi ex charitate oriāturoriantur, secundùm illud. 1. ad Corinth. 13. Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas: & si tradidero corpus meũmeum ità vt ardeāardeam: charitatem autẽautem non habuero, nihil mihi prodest: ergò modus charitatis cadit sub pręcepto. ¶ Secundò: PræceptũPræceptum est omnia nostra opera in Deum referre, iuxta illud. 1. ad
Argumen. 2.
Corint. 10. Omnia in gloriam Dei facite: hæc autem relatio pertinet ad charitatis modũmodum: quippè cuius proprium obiectum est Deus quô cuncta refert: ergò ad talem modum vis extenditur præcepti. ¶ Tertiò: Si modus charitatis sub præceptũpræceptum non veniret, posset
Argumen. 3.
quisq́;quisque præcepta extra charitatem implere, atq;atque adeò extra gratiam quæ eius est indiuiduus comes: hoc autem in PelagianorũPelagianorum errorem impingit: vt August. lib. de hæres. cap. 88. docet: ergò absq;absque tali charitatis modo nul
Augustinus
lum impletur diuinum præceptum. ¶ In cōtrariumcontrarium autem est, quòd si modus charitatis necessarius esset ad implendum præceptum, quicunq́;quicunque eadem esset orbatus charitate, quęcunq;quęcunque opera, etiam genere suo bona exerceret, transgrederetur præceptum, ac perinde mortaliter peccaret: quod est concessu absurdissimum.
QVæstio præsens non sicuti præcedens, de omni virtute tam humana quàm diuina, sed peculiariter de diuina mouetur: quoniam de humana nulla est controuersia. Nam cùm (vt modò definitum est) ad intrinsecos voluntatis motus, quæ sedes est charitatis, non pertingat, non obligat ad talem charitatis modum qui nos Dei facit amicos: sed illum habet proximum scopum vt pax inter homines extrinsecùs cōstetconstet. At verò cùm
Sensus quæstionis propositæ.
proximus finis diuinæ legis sit amicitia Dei quæ in actibus interioribus consistit, & ipse paratissimus sit tali charitate, nisi per nos steterit nos suffundere, meritò quæritur an suarum obligatio legum eô pertingat vt tenea|mur illas ex charitate implere. Modus nāq;namque charitatis est, Dei iussa ceu eius filij facere: vel per actum quo constituamur eius filij. ¶ Et sanct. Tho. recitatis duabus opinioni
D. Thomas.
bus contrarijs easdem reconcilians respōdetrespondet duabus conclusionibus: quæ hac distinctione clarescunt. Actus charitatis bifariàm con
Distinctio.
sideratur. Vno modo vt est quidam singularis actus peculiaris virtutis amandi: sicuti est alius actus sperandi atq;atque alius credendi: nempè cuius contrarium est formaliter odisse. Et iuxta hunc modum statuitur prior conclusio. Actus charitatis cadit sub sing ulari præ
Prima cōclusioconclusio.
cepto. Nempè sub hoc: Diliges Dominum Deum tuum, & proximum sicut teipsum. Altera verò ratione consideratur non vt est singularis obiecti, sed vt est vniuersalis conditio & modus omnium virtutũvirtutum. Paulò enim antè explicuimus, Non habere deos alienos, Non peierare, Sabbatha sanctificare, nil aliud esse quàm DeũDeum diligere: sicuti honorare parentes, non furari, non occidere. &c̃etc. nihil aliud quàm diligere proximum: non quidem formaliter, vt aiunt, sed materialiter. ExemplũExemplum est in virtute iustitiæ: nam alia est singularis commutatiua, atq;atque alia generalis, quę est modus vniuersalis obedientiæ, omni virtuti cōmuniscommunis: ac proinde dicitur legalis: quoniam per omnem virtutẽvirtutem obedîmus legi. De hac ergò charitatis ratione statuitur posterior cōclusioconclusio. Modus talis charitatis non cadit sub
Secunda CōclusioConclusio.
præcepto: quod est dicere, In hoc præcepto, Honora patrem & matrem, non includitur vt sint parentes ex Dei charitate honorandi: sed quòd exhibeatur eis exterior reuerentia. Quare licèt eam præstes in peccato mortali non ideò fis præcepti transgressor. Probatur
Ratio cōclusionisconclusionis.
cōclusioconclusio. Charitas Dei ideo est generalis modus omnium virtutum, quod est finis ad quem lex diuina ordinat, iuxta illud suprà citatum 1. ad Timoth. 5. Finis præcepti, charitas. Et ad
Paulus.
Rom̃Rom. 13. Plenitudo legis est dilectio: finem autem iam definitũdefinitum est non cadere sub præcepto legis, sed actiones, quibus illuc tenditur. Quare bene ait S. Thom̃Thom. intentionem finis esse modum formalem superioris ordinis. Quod est dicere, non includi in præceptorũpræceptorum substantia. Et hoc pacto conciliat dictas opiniones: nempè vt quæ affirmat modum charitatis cadere sub præcepto, intelligenda sit de singulari dilectionis præcepto: negans verò, interpretanda sit de alijs. ¶ At verò quoniam ista quæstio plurimis scatet ambiguitatibus, accuratiorem postulat, ac perinde paulò ampliorem disputationem. Et quò faciliora priùs expediamus, præter opiniones duas quas hîc D. Tho. recitat existit tertia quæ in
S. Thomas.
istarum cōcordiamconcordiam pertrahi non valet. Sunt enim qui secundāsecundam conclusionem sancti Thomæ auersentur, dicentes singula præcepta Decalogi atq;atque omnia diuina includere modum charitatis. Itaq́;Itaque legis officia nisi in gratia fiant, non solùm non sunt meritoria, verùm sunt peccata: vtpotè eorundem præceptorum transgressiones. Hæc inquam opinio non modò est Lutheranorum, vt lib. 3. de natura & gratia, adnotauimus: & infrà hîc lib. 8. repetituri sumus: verũverum & fuit olim opinio doctoris aliâs celebris Dionysij Cister
Dionysius CisterciẽsisCisterciensis.
ciensis in suo. 2. SententiarũSententiarum, dist. 17. Is nanq;nanque hallucinatus ex fallaci illa consequentia est: Quibuscunq;Quibuscunque nos Deus pręceptionibus suis
Ratio Dionysii.
intendit ad suijpsius amorem pertrahere: ergò ex eodem amore tenemur cuncta perficere. Et adducit pro se illud Petri Apostoli, Omnia opera vestra in charitate fiant: atq;atque aliud Bernar. Omne quod pręcipitur, in sola charitate solidatur: atq;atque Augustini similia. ¶ Hæc autem opinio non solùm falsa, verùm & errori quàm proxima est, Tridentina Synodo, can. 7. aduersus Lutheranos damnato: nempè cuncta opera quæ extra gratiāgratiam Dei fiũtfiunt, esse peccata. Contra quem nos errorem lib. 1. de natu. & gratia, cap. 19. & quatuor sub
sequentibus depugnauimus. Nam vt illa mittamus opera quæ ex obiecto & circunstantijs sunt mala, cætera aut sunt præcepta, aut consilia, aut indifferentia: puta comedere & ambulare, quæ bene maleq́;maleque fieri possunt. Si ergò præceptorum obsequia cuncta extra
Prima ratio in DionysiũDionysium
gratiam peccata sint, illa quoq;quoque erunt peccata quæ sub consilio militant. Nam si præcepta Deus nos obligat ex charitate implere, videtur id pariter & de consilijs iussisse: atq;atque adeò de alijs naturalibus operibus, quæ iure nobis ad vitam viuendāviuendam licent. Nam omnia sunt à Deo veluti à naturæ parente instituta. Atq;Atque adeò omnia opera quæ in peccato fiũtfiunt peccata essent. ¶ Deinde arguitur. Si vniuer
Secunda ratio.
sa mandatorum officia teneremur ex charitate exhibere, vel hoc esset ob communem illorũillorum obligationem, vel ob singularem charitatis præceptionem. Non quidem ob generalem omnium: nam per illa non imperantur nobis aut prohibentur nisi opera: vt paternus honor, & ab iniurijs abstinere quibus amicitia violatur. Quòd si in honore parentum charitas aliqua includatur, certè illa sa|tis erit, quæ naturaliter inter homines initur. Singulare autem charitatis Dei mandatum, cùm affirmatiuum sit, non obligat (vt aiunt) pro semper, sed certis opportunisq́;opportunisque temporibus: extrà quæ ideò tempora non est cur obligemur cætera ex charitate præstare. ¶ Insu
Tertia ratio
per arguitur. Si illud singulare præceptum in cunctis alijs esset obseruatu necessarium, sequeretur quòd cuiusq;cuiusque transgressio duplicatum esset delictum. Scilicet & contra peculiare obiectum: verbi gratia, furari: & contra diuinam charitatem. Prætereà sequeretur quod
Quarta ratio.
vbiuis in materiāmateriam cuiuscunq;cuiuscunque præcepti incideremus, teneremur conscientiam discutere, vt in Dei gratiam reciperemur. Quin age
Quinta ratio.
sequeretur insuper quòd nemo ad sacramentum confessionis dignè accedere posset, nisi qui gratia iam potiretur. Nam illud etiāetiam cōfessionisconfessionis præceptum deberemus implere in gratia. Imò neq;neque ad baptismum posset dignè accedere adultus nisi iam factus membrum Christi. Quare neutiquam sacramenta possent primam conferre gratiam. At non opùs est pluribus contra huiusmodi opinionem dimicare: quippe contra quam loco citato de natura & gratia, plurima coniecimus. ¶ Sed concludamus cum Theologis distin
Distinctio.
guentes bifariàm posse Dei præcepto satisfieri. Vno modo quantum ad substantiam operis: quod est, sic ipsum implere vt transgressionis peccatum aut omissionis caueatur: altero verò modo quantum ad intentionem præcipientis: id est eum finem & metāmetam attingendo, quô præcipientis intentio dirigitur: quæ est vita ęterna. Illuc nanq;nanque nos Deus per suas leges perducere proposuit, secundũsecundum illud, Si vis ad vitam ingredi serua mandata. Vnde vt legi priori modo satisfaciamus non est necessaria charitas, sed vt eam posteriori ratione impleamus. ¶ Quo fit vt ad illũillum priorem implendi modum nulla sit opùs relatione operis in Deum per specialem eius succursum, ceu in finẽfinem supernaturalẽsupernaturalem: quod Grego
Gregorius AriminẽsisAriminensis.
rij ArimineñAriminen. in. 1. Sentent. dist. 26. & sequentibus placitum fuit: sed satis est in ipsum referri tanquam in finem naturalem: in quem sanè quodcunq;quodcunque per se opus, quod nulla praua circunstantia vitiatur, natiuam habet relationem. Deus nanq;nanque naturæ conditor ad se cuncta dum condidit, retulit. Quocircà eiusmodi mādatimandati impletio naturali Dei influxu fieri potest: iuxta illud Pauli ad Rom. 2. Gen
Paulus.
tes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt. Tametsi tota lex absq;absque speciali gratiæ subsidio impleri nequeat, vt longo tempore absq;absque peccato viuamus. Hæc autem lib. 2. de natura & gratia, cap. 20. satis discussimus. ¶ De priori autem conclusione
Discutitur prior cōclusioconclusio.
sancti Tho. nẽpenempe de singulari præcepto charitatis acriora sunt dubia: scilicet tam de eius necessitate, quàm de eius materia, & modo. Dictum est enim finem legis non cadere sub
Prima ratio
præcepto: cùm ergò charitas & Dei amicitia, finis sit diuinæ legis, non oportebat singulare de illa præceptum institui. Est enim brauîum quod per aliorum præceptorum obseruantiam obtinetur. ¶ Mox arguitur: cha
Secunda ratio.
ritas est donum supranaturale Dei: præceptum ergò illius assequendæ nequit à nobis naturali facultate impleri: quia neque ipsam valemus naturaliter assequi: cùm ergò fidelis Deus nihil nobis impossibile præcipiat, non debuit nobis tale mandatum iniungere: atq;atque ideò minimè, quòd cum nemo sciat an odio vel amore dignus sit, nullus posset certior fieri an illud impleuerit. Quare neq;neque vllus posset conscientiāconscientiam de hac suam pacare. ¶ Prętereà cùm sit affirmatiuum, dignoscen
Tertia ratio
da tempora restant quibus obligat: hæc autem non sunt deprehensu facilia. Nam si dixeris satis esse semel in vita, idq́;idque in articulo mortis implere, profectò longè à natura eiusdem præcepti aberras. Cùm enim præceptũpræceptum hoc cæterorum omnium sit præambulum, & vt ait Paul. finis: nam finis præcepti charitas: ri
Paulus.
diculum esset dicere quòd liceat transigere totam vitāvitam ante quàm nos obliget. Prætereà
CōfirmatioConfirmatio prima.
si ab humanis exemplum petamus, miles dum nomẽnomen suum in militiam dat, tunc se in amicitiam principis addicit: præceptum ergò, si vllum est charitatis, ab initio statim vitæ obligat. Quòd si dicas statim elucente ra
Solutio. Refutatio.
tionis lumine obligare, certè hoc non est omnibus, sed paucissimis notum. Imò neque vllus vnquàm huiusmodi omissionem sacerdoti confessus est. Ad hæc S. Tho. loco præ
CōfirmatioConfirmatio secunda.
senti alia tempora huic præcepto consignat: vtpote qui in fine articuli docet transgressionem eiusdem præcepti contingere posse, vbi alia violantur. Quòd si cum Scoto in. 3. dist.
Scotus.
27. respondeas tempora huius præcepti esse omnes dies festos: sanè quibus homo tenetur se Deo commendare & gratias agere: in contrarium est argumentum quòd hoc non exprimitur in præcepto sanctificandi festũfestum: quippe quo duntaxat iubemur à seruili opere cessare. Et quāuisquamuis finis eius sit vacare Deo, tamen finem, iam dictum est, non cadere sub | præcepto, quod in talem ordinatur finem, de qua re. q. sequenti ar. 4. latiùs. In summa, hoc in præsentiarum desideratur, quidnam tali præcepto nobis iubeatur, vtrùm videlicet intraria sola dilectio, an verò extrariũextrarium etiam opus. ¶ Responsio horum argumen
Ad postremũpostremum argumẽtumargumentum.
torum à postremo auspicanda est. Præceptum inquam dilectionis non præcisè ad internum affectum obligat, sed certè ad externum opus. Affectus enim bonus propter bonum opus est. Obligat enim primũprimum omniũomnium charitatis lex, si diuo Thomę fidem tribuas,
Opinio sancti Thomæ.
vt dum quis primùm rationis lineam ingreditur, se & sua in Deum referat. Cùm primùm, inquàm, non eodem temporis momẽtomomento, sed cùm incipit homo plenè deliberare & vnum esse primum rerum parentem noscit. Et certè non absque ratione hoc adstruxit. Nam cùm ad hoc nos Deus creatos du
Ratio sancti Tho.
xerit, ratioq́;ratioque naturalis eum nobis, vnam fuisse omnium primam causam ostẽdatostendat, quàm maximè fit rationi consentaneum, vt tunc homo ipsius amore à malo recedere debeat proponere, atque agere bonum. Hoc enim est Deum pro tunc super omnia diligere.
Quare præsente tunc eius speciali auxilio, fidem homo & gratiam reciperet, qua ab originali mundaretur. Quicquid autem de hoc sit, arbitror, vt cùm homo rationis compos baptismo intingitur, vitam in Deum suam referre debeat: sicuti enim tunc præcepto fidei tenetur credere, ità & quæ credit sperare, & à quo illa sperat diligere: vt lib. 2. de natu. & gra. cap. 12. & subsequenti monstrauimus: instar illius qui in militiāmilitiam nomen suum dat principi. Ac subinde crediderim quòd qui tunc non se ad gratiam disponeret, peculiariter contra charitatem delinqueret: veluti cōtracontra fidem si non crederet. Neq;Neque in his tantũtantum
modò casibus, verùm fortè quoties opus aliquod egregiũegregium inceptamus, vel causa subeundi martyrij nobis offertur, vel illustre aliquod beneficium à Deo suscipimus, vt dum nos à pręsentissimo mortis periculo eripuit: non esset temerariũtemerarium asseuerare, sed certè prudentia, vt eodem quoq;quoque præcepto teneamur Deum diligere: etiam quantum ad modum: hoc est apparare nos quātũquantum in nobis est ad ineundam cum Deo gratiam. ¶ Hoc tamẽtamen
DocumentũDocumentum
hîc adnotato opùs est, quòd vt reliqua, sic & singulare quoq;quoque præceptũpræceptum charitatis potest quantũquantum ad substantiam operis impleri absq;absque eius modo. Exempli gratia: Arbitror
præceptum hoc hominem perstringere vt quoties nomen Dei blasphemari viderit, eiusq́;eiusque honorẽhonorem pessundari ac lacerari, à parte ipsius stet, eiusq́;eiusque tueatur inaccessam maiestatem. Quo tamen articulo non subinde crediderim teneri suorum criminum pœnitere vt Dei sibi amicitiam conciliet. Quare neq;neque hoc præceptum vniuersim obligat ad suum ipsius modum, sed quando occurrit articulus internè diligẽdidiligendi: nam in hoc commemorato casu solùm est necessitas exterioris protectionis. Et per hæc soluta restant penultimum vltimumq́;vltimumque argumenta. ¶ Ad primũprimum
autem respondet sanctus Tho. 2. 2. q. 44. quod etsi charitas finis sit aliorum præceptorum, atq;atque adeò non cadat sub ipsorũipsorum vinculo, nihilo minùs decuit singulare eius præceptũpræceptum cunctis alijs præmitti, tanquàm eorum præambulum. Et ideo illud, sicut neq;neque alterũalterum dilectionis proximi, non est in Decalogum in clusum, sed extra in radice præfixũpræfixum, in quod reducuntur præcepta primæ tabulæ: sicuti in alterum, præcepta secundæ. ¶ Ad secundum autem facilè respondetur per illud
Ad secundũsecundum.
AristotelicũAristotelicum axiôma: Quæ per amicos facimus, per nos ipsos facere videmur. Nam quanuis per nos ipsos præceptum & modum charitatis nequeamus implere, tamen Deus paratissimus est, nisi per nos steterit, opem nobis ad id perficiendum ferre. ¶ Verùm tamen minimè prętereunda est vltima clausula sancti Tho. in respōsioneresponsione quæstionis. Ait enim
S. Thomas.
quòd qui parentes ex Dei charitate non honorat, non est transgressor præcepti de honorandis parentibus: licèt sit transgressor præcepti quod est de actu charitatis, propter quam transgressionem meretur pœnāpœnam. Ex his enim verbis nōnullinonnulli ex nostris hanc inferunt mentem sancti Thomæ, quòd vbicunq;vbicunque occurrit materia aliorum præceptorum, concurrit pariter charitatis mādatummandatum, contra quod subinde peccatur si cætera non impleantur ex charitate. Intellectus autem iste cōtrariuscontrarius est diuo Thomæ. Quippe qui definiens modum charitatis non includi in alijs præceptis, docet neque semper cum eis concurrere: sed, cùm sit affirmatiuum, habere sua definita tempora, vt in solutione secundi euidentiùs edocet. Mens ergo eius est quod si illo tempore quo præceptũpræceptum charitatis, eiusq́;eiusque modus obligat, cōcurrereconcurrere accidat aliorum quodlibet, tunc illud aliùd implendum sit ex charitate: non propter illius obligationem, sed propter huius vinculum.
SVperest autem vt argumentorum in capi
te quæstionis obiectorum responsa subijciamus. Respondetur ergò ad primum quod cum vnum præceptorum sit ipsum charitatis & modi eius, quicunq;quidcunque vniuersa seruat, est in gratia. ¶ Sed arguis cōtràcontrà. Stat homini exi
Obiectio.
stenti in peccato nunquàm afferri tẽpustempus pręcepti dilectionis: tunc ergò cuncta ille poterit seruare quantum ad substantiam operis, & tamen non ingredietur vitam. Propter hoc argumentum sunt qui affirment existẽtiexistenti in peccato præceptũpræceptum esse conuerti in DeũDeum: quod quia peccator non implet, non ingreditur vitam. Attamen licèt hoc, problêma sit, nunquàm mihi tamen persuasum est pluribus præceptis ob id præcisè hominem teneri quod lapsus est, quàm obligatur dum existit in gratia. Sed est ei necessarium conuerti necessitate finis, si vult habere vitam æternam. Quicquid autem de hac re teneas, argumentum præsens non vincit. Respondetur ergò
Solutio.
quòd verbum Christi intelligitur de illo qui est in gratia. Ille enim si seruat cuncta mandata, saluus erit. Qui autem per vnius transgressionem à gratia decidit, ille non seruauit mandata. Et ideò non satis habet deinde seruare cætera quousq;quousque violati pœniteat. ¶ Ad
Ad tertium.
tertium respondetur quòd hoc quod est omnia in Deum referre, ad præceptum peculiare charitatis pertinet. Ob idq́;idque quoties tẽpustempus eiusdẽeiusdem præcepti occurrit, tenemur cuncta quæ tunc facimus in Deum tanquàm in finem supranaturalem referre. Quare illo temporis articulo qui parentibus extra charitatem obsequeretur, licèt non esset violator quarti præcepti, esset tamen transgressor præcepti charitatis. ¶ Subdit autẽautem diuus Thom̃Thom. quod cùm hæc sint duo præcepta affir
S. Thomas.
matiua non obligātiaobligantia ad semper, possunt pro diuersis temporibus obligare: & ita potest contingere quòd aliquis implens præceptũpræceptum dilectionis non tunc transgrediatur præceptum modi charitatis. Vbi planissimè dilucidat quod super proximis verbis in calce quæstionis nuperrimè adnotauimus. Tunc ergo secundùm ipsum non est peccatum non referre illud opus in gloriam Dei tanquàm supernaturalis finis. Igitur verbum Pauli duplicem exhibere potest sensum: videlicet & præcepti & consilij. Si sit præceptum, non obligat pro semper: si autem consilium, sensus est vt procuremꝰprocuremus nos semper in Dei gratia per impletionem omnium mandatorũmandatorum asserere. Tametsi & qui in peccato opera exequitur moraliter bona, eadem in gloriāgloriam Dei facit naturali modo. Quare tertius sensus eorũeorum dem verborum est vt nulli operi alium finem quàm Deum præstituamus: sed cuncta eo fine exequamur ad quem creata sunt: quod vtique præceptum quantum ad substantiam operis etiam extra gratiam impletur. ¶ Ad tertium respondetur quòd
Ad tertium.
cùm nemo valeat complere præcepta, nisi & ipsum quoque charitatis quando occurrerit expleat, & hoc absque gratia perfici nequeat, fit vt neq;neque sine illa possimus implere omnia. At verò quāuisquamuis hîc, vbi de modo charitatis sanct. Thom̃Thom. tractabat, hac fuerit con
Solutio S. Tho. extẽditurextenditur.
tentus solutione, nihilo minùs neq;neque alia vniuersa mādatamandata potest homo post lapsum naturæ per peccatum Adæ absq;absque speciali Dei munere implere. Sumus enim sicuti infirmi qui possunt aliquot passus gradi, non tamen plurimos progredi. Et ideo licèt possimus vnum aut alterũalterum nostrapte natura morale bonum præstare, diu tamen stare non valemus, quin decidamus. Hoc autem lib. 1.
de Natu. & gratia, cap. 22. latissimè ex dictis Augustini Conciliorumq́ue Mileuitani & Arausicani constabiliuimus, perq́ue doctrinam eiusdem sancti doctoris. 1. 2. quæstione 109. explicauimus.
ARTICVLVS. XI.

ARTICVLVS. XI.

Vtrùm alia præcepta moralia quæ extra Decalogum vagantur, cōgruentercongruenter, tum distinguantur, tum etiam ad eundem reducantur Decalogum.
HIC articulus in superioribus sępe desideratꝰdesideratus est ac insinuatus, quò explicetur numeri sufficiẽtiasufficientia Decalogi, eiq́;eique annexarum moralium præceptionum. Ar
guitur ergò quod non fuerint alia moralia præcepta præter decem illa necessaria. Omnis enim lex & prophetæ, vt Matth. 22. asseruit Christus, ex duobus illis pendẽtpendent, charitatis Dei & proximi. Prius autem illorum abundè priori tabula explicatur: posterius verò posteriori: ergo nulla sunt insuper necessaria. ¶ Secundò arguitur. Si alijs opùs fuis
Secundum.
set præceptis, hoc esset vel tanquàm generalibus vel tanquàm specialium ipsorũipsorum determinationibus: non quidẽquidem tanꝗ̈tanquam generalibus, quia maxima illa duo non erāterant explicitu necessaria: sed sunt, vt dicebamus, decalogi | præuia principia: conclusiones autem generales, omnes sunt in Decalogo. Neque verò opùs erat moralibus alijs tanquātanquam generaliũgeneralium determinationibus: nam, vt anteà ostensum est, determinationes moralium præceptorũpræceptorum ad ceremonialia pertinẽtpertinent, atq;atque ad iudicialia.
Tertium.
¶ Tertiò arguitur contra sufficientiam eorundem præceptorũpræceptorum. Præcepta moralia (vt suprà constitutum est) debent institui de vniuersis virtutum actibus: ergo sicuti in lege extant præter Decalogum præcepta pertinentia ad liberalitatem, misericordiam, castitatem & latrîam: ità etiam deberent adhiberi præcepta de fortitudine, de temperātiatemperantia, & de huiusmodi virtutibus quæ sunt hominis ad seipsum: & tamen non inueniuntur: ergo non satis lege veteri de omnibus cautum est. ¶ In contrarium facit Dauidicum
Psalm. 18.
illud testimonium: Lex Domini immaculata conuertens animas. Quo docetur, vniuersa prohibuisse mala quibus anima maculatur: vniuersaq́;vniuersaque præcepisse bona quibus conuertitur: ergo cùm non sint cuncta in Decalogo, fit vt sparsim alijs in locis habeantur, quæ in ipsum reducuntur.
INitium huius soluendæ quæstionis ex superioribus sumendum est. In primis supponenda est distinctio ceremonialium, iudicialiumq́ue à moralibus. Nempe quod ceremonialia & iudicialia ex sola diuina institutione vim habent: sicuti in republica leges humanę. Non enim sunt de illis quæ sunt iussa quia bona, aut prohibita quia mala: sed de his quæ antequāantequam iubeantur aut prohibeantur nihil referebant. Sed (vt ait. 5. Ethic. Aristot) quia constituta sunt, referunt. i. eò sunt
Aristo.
bona, quia iussa: & mala, quia prohibita. De quibus ideo in præsentiarum nullus habetur sermo. Moralia verò non ex institutione solùm sed dictamine naturalis rationis, seclusa alia lege, vim habent & energîam ligandi. Sunt autem in triplici ordine. QuædāQuædam enim
existunt communissima ac perinde patentissima principia, quæ ideo nullius indigent editionis: sicuti mandata de dilectione Dei & proximi: atq;atque illud, Id facias alijs, quod tibi fieri vis, & similia. Quæ ideo non sunt in Decalogo: sed sunt sicuti eius finis. Alia ve
SecũdusSecundus ordo.
rò sunt non vsq;vsque adeò vniuersalia, sed eorundem principiorum cōclusionesconclusiones: quæ quisq;quisque per se etiam plebeius facile potest perspicere. Veruntamen quia ob morum peruersitatem & rationis nebulam potest nonnunꝗ̈nonnunquam eorum iudicium peruerti, editione indigẽtindigent. Atq;Atque huius secundi ordinis sunt cuncta præcepta Decalogi. Quanuis illa secundæ tabulæ, quia nullo indigent fidei lumine, constituta suprà sunt in primo conclusionum gradu: præcepta verò primæ, quia illo indigẽtindigent, in tertio. Sed tertius ordo est eorũeorum quæ non
TertiꝰTertius ordo
ita quisq;quisque facilè rationis luce perspicere potest, at sapientum indiget adminiculo. Quæ ideo art. 1. in secundo conclusionum gradu collocauimus. Et hæc sunt extra DecalogũDecalogum per Moysen & Aaron suggestione diuina superaddita. At quoniam ea quæ minùs cognoscuntur, per illa quæ patentissima sunt innotescunt, præcepta huiusmodi tertij or
dinis ad Decalogum, quo implicita sunt reducuntur: singulis scilicet ad singula respondentibus. Exempla patent. Cùm enim primo Decalogi præcepto alienorum Deorum cultus proscriptus condemnatusq́;condemnatusque sit, cuncta quæ ad idololatricam superstitionẽsuperstitionem spectant, ad ipsum referuntur. Quale est illud Deuter. 18. Non inueniatur in te qui lustret filium suum aut filiam suam, ducens per ignem: nec sit maleficus atque incantator, neq;neque qui Phytones consulat, neq;neque diuinos, & quærat à mortuis veritatem. Rursus quia secundo mandato periurium cauetur, eôdẽeodem
Secundum.
reducitur prohibitio balsphemiæ: quæ Leuit. 24. extat, vbi blasphemus iubebatur lapidibus obrui. Et prohibitio falsæ doctrinę: cuius Deut. 18. fit mentio: vbi falsi prophetæ refelli iubentur. Ad tertium autem præce
Tertium.
ptum de sabbathi sanctificatione cuncta reducuntur ceremoniarum instituta. Sicuti &
Quartum.
ad quartum de honore parentibus deferendo applicantur omnia quibus iubemur seniores & magistros honestare. Quale est illud Leuit. 19. Coram cano capite consurge: &, honora personam senis. Pari iure quintũquintum
Quintum.
præceptum, quo homicidium cōdemnaturcondemnatur, iura omnia comprehendit quibus corporea quæuis proximi læsio inhibetur: quin verò & internum odium. Qualia illa sunt eiusdẽeiusdem capitis, Non stabis contra sanguinem proximi tui. Et rursus, Nè oderis fratrem tuum in corde tuo. Ad eundem modum sexto prę
Sextum.
cepto, quæ prohibitio est adulterij, implicatur genus omne luxuriæ. In primis, simplex scortatio, & nephandum crimen, atq;atque bestialitas: secundùm illud Deute. 24. Non erit meretrix de filiabus Israël: neq;neque fornicator de filijs Israël. Et Leuit. 18. Cum masculo non cōmisceberiscommisceberis: cum omni pecore non coibis. | Atq;Atque eodem tenore septimo præcepto, quo furtum vituperatur, affine est aliud, Deuterono. 18. quo prohibetur vsura: Non fœnerabis fratri tuo ad vsuram. Et prohibitio fraudis, secundùm illud Deuteron. 25. Non habebis in sacculo diuersa pōderapondera. Ac perin
Octauum.
de vniuersa technarum & calumniarum genera. Denique eodem pacto ad octauum præceptum, quod prohibitio est falsi testimonij, adiungitur & prohibitio falsi iudicij, atque omnis mendacij species ac detractionis. Legitur enim Exod. 23. Neque in iudicio, plurimorum acquiesces sententiæ, vt à veritate deuies. Et infrà, Mendacium fugies. Et Leuitic. 19. Non eris criminator & susurro in populis. Postremis autem duobus, vt
Nonum & decimum.
pote quibus omnis cohibetur sinistra cupîdo, nullum aliud superest quod adhibeatur. ¶ Circa hæc non nisi vnicum simplex
DubiolũDubiolum vnicum.
dubiolum restat. Etenim in hac reductionum serie multa recensita sunt grauiora quæ ad leuiora reducuntur: vt blasphemia, ad periurium: & ad adulterium, infanda bestialiaq́ue flagitia: ac denique rapina ad furtum. Cùm tamen ratio suadere videatur, vt quæ leuiora sunt ad acerbiora reducantur. Huius autem rationem Caieta.
Ratio Caiet.
hanc subiungit, quòd cùm illa leuiora, communiora, vt inquit, sint & frequentiùs in vsu, ad illa referuntur alia, quæ rariùs contingunt. At verò ratio hæc non plenè videtur dubium diluere. Nam illa ratione fornicatio simplex, quæ latiùs inter homines serpit, deberet in Decalogo prohiberi ad quam reduceretur adulterium. Ratio ergo non est nisi quam suprà sæpenumerò adnotauimus. Nempe quòd cùm in Decalogo illa deberent penitùs conscribi, quæ sunt patentissima, & inter virtutes omnes iustitia, atque adeò inter iniquitates iniuria sit cunctis notissima, in prima tabula posita sunt illa quæ palàm est nos Deo debere. In secunda verò non nisi illa quæ iniuriam in proximum annexam habent. Quale est mœchîa. Nefandum enim crimen & bestialitas, & si sint fœdissima ac subinde grauiora: tamen non sunt peccata contra iustitiam, sed in corpus proprium. Tametsi in furto & rapina verum sit quòd per minoris cautelam prohibetur maius.
PEr hæc igitur, argumenta facilè soluun
Ad primum argumentũargumentum .
tur. Ad primum enim respondetur quòd etsi tota lex pendeat ex illis duobus mandatis, nihilo minùs alia euidentiùs ex illis inferuntur: & hæc in Decalogo copilatacompilata sunt. Alia verò minùs euidenter: & hæc commissa sunt sapientum doctrinæ.
¶ Ad secundum autem respondetur quòd
Ad secundũsecundum.
ceremonialia & iudicialia, vt dictum est, sunt generalium determinationes: non per viam illationis, sed per viam arbitramenti quo generalia speciatim determinantur: quare illa non reducuntur ad Decalogum: sed illa prorsus quæ vi naturalis instinctus inde sapientes ratiocinando eliciunt.
¶ Ad tertium autem per id quod sæpe di
Ad tertium.
ctum est respondetur: videlicet quòd in Decalogo illa tantùm sunt prohibita quæ manifestariam inferunt iniuriam: seu in personam præsentem, vt homicidium: seu in futuram prolem, vt adulterium. Reliqua verò quæ hominem in ordine ad seipsum cōponuntcomponunt, vt fortitudo & temperantia, quia eorum contraria non sunt adeò manifesta crimina, commissa sunt alijs edocenda: vt ducibus in bello, qui doceant non esse fugiendum: Deuteronom. 20. Nolite metuere: nolite cedere. Et patribusfamiliâs qui suos instruant temperatè viuere: vt eodem lib. cap. 21. Monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat & luxuriæ, atque conuiuijs. Est enim hæc reprehensio atque correptio qua parentes in filios vti debent.
ARTICVLVS. XII.

ARTICVLVS. XII.

Vtrùm præcepta moralia veteris legis iustificarent.
CVM quæstio præsens in præceptis moralibus legis veteris dilucidandis versetur, quæritur postremo articulo de eorũeorum vigore, vtrùm videlicet eorum
obseruantia iustificaret. Videtur enim Paulus ad Roman. 2. id affirmare: vbi ait, Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis: hoc est, legis mandata complentes iustificabuntur. ¶ Secundò & id ipsum assertum esse videtur verbis illis Lenitic. 18. Custodite leges meas, atque iudicia quæ faciens homo viuet in eis: vita scilicet spirituali: in qua iustitia apud Deum consistit. ¶ Et ratio id tertiò persuadere
Tertium.
videtur. Lex enim vetus, vtpote diuinitùs lata, excelsioris erat virtutis quàm huma|na: lex autem humana iustos facit homines. Nam vt suprà dictum est, propositum legislatoris est bonos facere ciues: boni autem non sunt nisi per virtutes, quarum vniuersitatem Aristoteles appellat legalem iustitiam: ergo lex vetus iustificabat. ¶ In contrarium est illud Pauli. 2. ad Corinth. 3. Litera occidit. Quod secundùm Augusti
Augustinus
num in lib. de spiritu & litera, cap. 4. & proximis, de præceptis moralibus ad literam intelligitur.
QVæstio hæc tempore sancti Thomæ licèt contra Pelagianos satis fuisset, tum ab alijs tum præcipuè ab Augustino discussa: tamen postquàm Lutherani eatenùs fidei iustificationem asscribere moliti sunt, vt operibus omnem denegauerint iustitiæ vim, celebrior facta est. De quo penè argumento tripertitum nos opus de Natura & gratia ad sanctum Concilium Tridentinum edidimus. Hîc ergo nimis operosum esset tam vastam disputationem ingredi: sed satis erit præsenti loco inseruire. Et quidem diffiteri non possumus quin articulus hic apud sanctum Thom̃Thom.
S. Thomas.
pressior sit atque implicatior, quàm sua esse solet lux ingenij: quia cum illo tunc temporis res erat constitutissima, non duxit necessarium præsenti loco eam euoluere. Accedit quòd vniuersa eius exemplaria expositorum chalcographorumq́ue subinde negligẽtianegligentia mendosa hoc loco sunt. Igitur vt tum S. Thom̃Thom. tum res ipsa aperiatur, notandum est quod sicuti iustitia duplex est, scilicet infusa & acquisita, sic & iustificatio altera sit apud DeũDeum, atq;atque altera apud homines. Quare dicendum priùs de illa quæ est apud DeũDeum, quæ simpliciter est iustitia: ac deinde de altera, quæ tantùm dicitur iustitia humana. Iustificatio ergo (vt. 2. lib. citato. c. 6. diceba
mus) si propriè & per se primò nomen accipias, idem est quod iustitiæ factio, puta opus quo quis ex iniusto fit iustus. Sicuti calefactio est actio qua frigidum fit calidum. Nam huiusmodi nomina mutationem inter duo extrema significant. Accipitur nihilo minùs paulò extensiùs pro augmento, & quod Physici dicunt, intensione eiusdem iustitiæ. Nam in formis quæ latitudinem habent, non solùm inceptio, verùm & progressio idem sortitur nomen. Dicitur enim aqua calefieri quanto tempore fit calidior. De priori significatione ait Paulus ad Roman. 4. Credenti in eum
Paulus.
qui iustificat impium: hoc est ex iniusto iustum efficit. Et cap. 6. Qui mortuus est iustificatus est à peccato. Est ergo iustificatio priori modo nihil aliud quàm peccatorum remissio per gratiam Spiritus sancti: secundùm illud ad Corinth. Iustificati estis in nomine Domini nostri IẽsuIesu Christi, & in spiritu Dei nostri. Quapropter iustificatio in proposito non deriuatur à iustitia particulari virtute, qua vnusquisque alteri ius suum tribuit: sed vt importat totius hominis rectitudinem respectu Dei.
Enimuerò sicuti in rebus corporeis illud dicitur alteri iustificari quod eidem adæquatur, vt lapis normæ: sic ille apud Deum iustificatur, qui eius voluntati subiectus ad eius legẽlegem & regulāregulam sua opera admetitur. De secundo autẽautem iustificationis modo ait Ioan. Apoc. 22. qui iustus est iustificetur adhuc. Et Eccle. 18. Non verearis vsq;vsque ad mortem iustificari. Et Iaco. 2. Videtis quoniāquoniam ex operibus iustificatur homo, & non ex fide tantùm. Quibus verbis aduersatus fuisset Paulo dicenti: Arbitramur hominem iustificari per fidem, & non ex operibus: nisi Paulus de infusione diuinæ gratiæ loqueretur: Iacobus autem de eius incremento. Quo fit vt vtroque prædictorum modo iustificatio cùm opus sit supranaturale, non nisi per gratiam
Dei perq́;perque infusam iustitiam fiat. Sed est differentia quòd prima iustitiæ infusio in paruulis quidem per solum fit sacramentum: in adultis verò per proprias dispositiones: puta vel per voluntariam susceptionem baptismi, vel per contritionem, quæ licèt non sit meritum gratiæ, aliâs, vt ait Paulus, non esset gratia: est tamen præparamentum absque quo nemini eam Deus confert.
Quare ad cōuersionemconuersionem prima dispositio requiritur fidei: nam, Accedentem ad DeũDeum, ait Paulus, oportet credere quia est. Deinde requiritur spes, iuxta illud ad Roman. 8. Spe salui facti sumus. Deniq;Denique motus charitatis, secundùm illud Ioannis, Translati sumus de morte ad vitam: quoniam diligimus fratres. Et secundùm illud Saluatoris, Qui diligit me diligetur à patre meo. At verò postquàm diuinitùs iusti facti sumus ac Dei filij constituti, per infusas ab ipso cum gratia virtutes, ac per diuinum eius fauorem operamur opera, hoc est merita vitæ, augendo iustitiam. Prior ergo iustificatio est acquisitio seu assequutio | iustitię: posterior verò est eiusdem executio. ¶ Iustitia autem acquisita quæ est apud ho
mines, vna est secundùm rei veritatem: quando scilicet homo re vera facit legis opera, quam appellat Paulus ad Romanos. 3. legem factorum. Et dicitur iustitia operum, vt illic nos adnotauimus, quia est humana rectitudo quæ per naturalem facultatem in moribus constituitur secundùm legum normam. Ac differt à iustitia fidei, quòd talis rectitudo, licèt substantiam operum faciat moraliter bonam, non tamen personam iustificat per remissionem præteritorum peccaminum: iustitia verò quæ fundatur in fide, ideoq́ue nuncupatur iustitia fidei, per gratiam iustificat priùs personam à delictis præteritis, vt deinde iusta exequatur opera quæ sint Deo grata. Sed est prætereà humana iustificatio in foro exteriori, quando secundùm allegata & probata iudex reum absoluit. Quo sensu ait Sapiens Prouerbiorum. 17. Qui iustificat impium, & condemnatiustum, abominabilis est vterque apud Deum. De hac autem acceptione nihil ad præsens. Quapropter & respectu etiam acquisitæ iustitiæ apud homines, vno modo vsurpatur iustificatio pro acquisitione & assecutione habitus iustitiæ, puta cuiuscunque virtutis: nam generali etiam nomine accipitur hîc iustitia: atque altero modo pro executione & exercitio studiosorum operum. ¶ Hæc igitur præmeditati ad literam sancti Thomæ descendentes, quinque conclusionibus ad quęstionem respondeamus. Mouet enim peculiariter quæstionem de præceptis moralibus legis veteris: proptereà quod de illis peculiariter tractatur in hac quæstione: videlicet vtrùm iustificarent, hoc est hominem facerent iustum apud Deum, ac dignum vitæ æternæ. Pro cuius deci
sione supponit, quòd sicuti sanum propriè accipitur pro animali quod sanitate formaliter est sanum: secundario verò pro signo vel causa sanitatis, quemadmodùm vtinam dicimus sanam ac medicinam, sic iustificatio propriè & formaliter accipitur pro receptione & custodia iustitiæ quæ est peccatorum remissio: secundariò verò pro dispositione atque adeò pro significatione eiusdem iustitiæ. ¶ Quo supposito statui
Prima conclusio.
tur prima conclusio. Præcepta legis secũdosecundo improprioq́ue modo iustificabant, tum in quantum disponebant homines ad gratiāgratiam Christi iustificantem, tum etiam inquantũinquantum eandem futuram Christi misericordiam significabant: nam vt ait cōtracontra Faustum Au
August.
gustin. vita illius populi prophetica erat, & Christi figuratiua, secundùm illud. 1. ad Corint. 10. Omnia in figura contingebant illis. Percontaris autem vtrùm hoc peculiare erat præceptis illius legis, ac moralibus singulare. Nam & opera nostra, pręparamenta etiam sunt ad gratiam. Respondetur in hoc nihil interesse discriminis inter opera illiꝰillius legis & nostra, quod pertinet ad cuiusq;cuiusque personæ iustificationem. Imò sicuti opera nostra extra gratiāgratiam possunt esse moraliter bona, atq;atque adeò cum auxilio speciali dispositio ad gratiam: sic opera illorum tam ceremonialia & iudicialia, quàm moralia. De hoc autem est differẽtiadifferentia, quòd cùm gratia & misericordia persolum Christum nobis obueniat, per opera illius legis disponebatur populus ad suscipiendum eundem Messiam, eiusq́;eiusque legem euangelicam, quam & ceremoniæ etiam significabant: obidq́ue conclusio cuncta legis opera comprehendit. Opera verò nostrę legis non disponunt ad suscipiendum significandúmve Christum: sed quem iam suscepimus, per ea colimus. ¶ Si autem loquamur de iustificatione propriè dicta, puta de receptione & cultura iustitiæ, tunc, vt paulò anteà admonebamus, distinguẽdumdistinguendum est. Nam iustificatio vel vsurpatur pro acquisitione & assequutione iustitiæ, vel pro executione eiusdem acquisitæ, puta pro exercitio operum viri iusti. At verò virtutum aliæ sunt acquisitæ, aliæ infusæ: quarum priores nostrorum operum vsu & consuetudine secundùm Arist. 2. Ethic. ingenerantur: poste
Aristote.
riores verò diuinitùs cum gratia infunduntur. In quibus simpliciter vera iustitia consistit, quæ est apud Deum, puta remissio peccatorum: secundùm illud Pauli ad Rom̃Rom. 4.
Paulus.
Si Abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam, scilicet apud homines, sed non apud Deum. Atqui de hac vera iustificatione quæritur in præsentiarum.
De qua idcircò statuitur secunda conclusio
Secunda cōclusioconclusio.
negatiua, eademq́;eademque generalis. Præcepta moralia quibus humani actus instituuntur nequâquam efficere tunc poterant: neque verò in nobis modò possunt eiusmodi iustitiam. Haud enim cōclusioconclusio peculiariter intelligenda est de præceptis illius legis, sed de omnibus generaliter, etiāetiam nostræ quæ ad mores pertinent. Atqui hoc est argumentum | quod Paulus tum in alijs epistolis, tum præsertim ad Romanos atque ad Galat. demonstrandum curauit aduersus Iudæos, qui suāsuam salutem suis legis operibus asscribebant.
CōstituitConstituit inquam nemini vnquàm salutem nisi per fidem Iësu Christi, obtigisse. Et ra
Ratio cōclusionisconclusionis.
tionem sæpe assignauimus: Nempe quòd cùm iustificatio opus sit supranaturale, vigorem nostrorum operum excedit, vt ab ecclesia contra Pelagium iam pridem sancitum est. Quare altera, vt diximus, nuncupatur iustitia, operum quæ est apud homines: altera verò fidei, quę personam à piaculis emundat. At verò diuus Thomas con
S. Thomas.
clusionem ad præcepta moralia eò coërcuit quòd de ceremonialibus sacramentis dubiũdubium restabat, an sicuti nostra, gratiam efficerent. ¶ Ab hac statim conclusione litera S. Tho. non solùm implexa est, verùm & mendosa. Subduntur nanq;nanque duo membra eorundem verborum: hęc scilicet. Si verò accipiatur iustificatio pro executiōeexecutione iustitię. Quę rursus verba statim repetũturrepetuntur. Quare necesse est vt in priori legamꝰlegamus, pro acquisitione vel assecutione. Nam illud fuerat prius mẽbrũmembrum superioris distinctionis. At verò non subinde patefit litera. Nam cùm negasset opera moralia iustitiam apud DeũDeum efficere, cōsequẽsconsequens fit vt neq;neque eisdem eandẽeandem acquiramus aut assequamur iustitiam: & tamen protinus subiũgitsubiungit quòd præcepta moralia iustificabant in quantũquantum continebant id quod est secundũsecundum se iustum. Dicendum ergo est S. Tho. tria membra insinuare: scilicet efficere iustitiāiustitiam, assequi iustitiam, & exequi iustitiāiustitiam. Et de primo statuit secundam conclusionem negatiuam. De secundo autem subijcitur tertia. Præcepta mo
Tertia conclusio.
ralia iustificant si iustificatio accipiatur pro assecutione & acquisitione, hoc est, Per eorũeorum opera omnes assequebantur iustitiam, tum naturalem, quæ generatur assuetudine operum bonorũbonorum moraliter, tum etiāetiam illam quæ est apud DeũDeum. Non quidẽquidem in ratione meritorũmeritorum, hoc enim est PelagianũPelagianum & secunda cōclusioneconclusione negatũnegatum: sed tamẽtamen in ratione dispositionis per speciale auxiliũauxilium. In quo (vt nuper dicebamꝰdicebamus) opera nostra ab illis non differebātdifferebant. SũtSunt enim vtraq;vtraque moraliter bona ex obiecto. Et hoc est quod ait D. Tho. InquantũInquantum contitinebant id quod est secundùm se iustum. ¶ Quarta cōclusioconclusio. Ceremonialia legis ope
Quarta conclusio.
ra, nẽpenempe priscorum sacramenta non conferebātconferebant gratiam sicuti nostra. CōclusioConclusio hæc non est propria præsentis loci, sed ad doctrinæ cōplementũcomplementum inserta. Constituit eam tamen D. Tho. 3. p. q. 62. ar. 6. iuxta verbũverbum Pauli ad
S. Thomas. Paulus.
Gal. 4. CōuertiminiConuertimini iterũiterum ad infirma & egena elementa, hoc est secundùm glossam, ad legem. Quæ quidẽquidem dicebatur infirma eò quod perfectè non iustificabat. Vbi non negatur in circuncisione conferri fuisse tunc solitam gratiam: attamen non conferebatur vi sacramenti, sed per fidem quam per illam ceremoniam populus ille protestabatur. Et ratio discriminis est quòd tunc, cùm nondum fuisset exhibita passio, sola intentione per modũmodum finis applicabatur per fidem. Quare ceremoniæ illæ non erant passionis instrumentum, sed præcisè testimonium. At verò cùm per euangelium exhibitam iam passionem profiteamur, nostra sacramenta non tantùm eiusdem testimonia, verùm & instrumenta censentur, in quorum perinde applicatione virtus latet, effectrix gratię. ¶ Igitur vt ad rem redeamus, si iustificatio
Quinta conclusio.
pro exercitio & executione iustitiæ vsurpetur, adiungitur quinta conclusio: Omnia præcepta legis iustificabant. Nam extra gratiam erant moraliter bona iustificantia apud homines. In his autem qui per gratiam Dei iustitiam fuerunt apud ipsum adepti, vera erant merita digna fœlicitatis æternæ. Neque in hoc vllum erat interuallum inter nostra & illorum opera. Agnoscit autem sanctus Thomas nonnihil discriminis inter ceremonialia præcepta & reliqua, seu moralia, seu iudicialia: quòd ceremonialia, inquit, ideò iustificabant, hoc est erant meritoria, quòd continebant iustitiāiustitiam secundùm se in generali: ob id scilicet quòd per ea exhibebatur Deo cultꝰcultus: sicutinos modò per thurificationem & alias ecclesiasticas ceremonias Deum colimus. At verò in speciali, id est propria ratione obiecti, non cōtinebātcontinebant secundũsecundum se iustitiam, nisi ex sola determinatione legis diuinæ. Quod est dicere, litare certa animalia, nempè vitulos, aut capros, aut agniculos, aut passeres destinato numero, linireq́ue altaris cornua sanguine, & id genus alia, secundùm eorum naturam nihil iustitiæ cōtinebantcontinebant, magis quàm occidere canes aut certè mures. Continebant tamẽtamen iustitiam ex determinatione diuinæ legis: porrò quia diuinitùs erant instituta. Et ideò inquit de huiusmodi pręceptis dicitur quod non iustificabant, nisi ex deuotione & obedientia facientium. Attamen præcepta moralia generaliter continebant id quod erat secun|dùm se iustum: nẽpenempe Dei proximiq̃;proximique amorẽamorem, quę est generalis iustitia, omnem virtutem secundùm Arist. 5. Ethi. comprehendẽscomprehendens. Præ
Aristo.
cepta verò iudicialia cōtinebantcontinebant specialẽspecialem iustitiam, hoc est determinationẽdeterminationem generalis rationis præceptorũpræceptorum moralium ad aliquāaliquam speciem, modo suprà exposito. Est enim genus moralis præcepti vt malefactor in suppliciũsupplicium adigatur: iudiciali autẽautem in particulari decernebatur, vt qui furaretur ouem, quatuor solueret: & fur nocturnus occideretur, & adultera lapidibus obrueretur.
PEr hæc ergo clarescunt argumentorũargumentorum solutiones. Verbum enim Pauli ad Rom̃Rom. 2.
Ad primum argumentũargumentum .
quod factores legis iustificabuntur, intelligitur secundùm sententiāsententiam quintæ conclusionis de executione iustitiæ: nempe quod implẽtesimplentes legẽlegem extra gratiam exequebantur opera moraliter bona: in gratia verò opera de condigno meritoria. Aliud autẽautem Leuit. 18. nẽpenempe quod faciẽsfaciens
Ad secundũsecundum.
homo iudicia legis viueret in eis, non intelligitur quod per se ipsa opera vitam donarẽtdonarent spiritualem: sed quod qui legem custodiret non incurreret mortis pœnam, quam semper lex cōminabaturcomminabatur. Quanuis & in eis ob id viueret spiritualiter, quòd iustus seruando legem conseruaret Dei amicitiam. Tertium autem
Tertium.
argumentũargumentum solùm probat quod opera humanarum legũlegum iustificant iustitia acquisita quæ est apud homines. Conclusio verò secunda quæ est principalis huius articuli negat vlla per se opera iustificare apud Deum.

QVAESTIO QVARTA. De præceptis Decalogi in singulari. S. Tho. 2. 2. q. 122.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm præcepta Decalogi sint præcepta iustitiæ.
QVæstioni præcedenti, qua de mandatis decalogi in genere dissertũdissertum est, hanc quartam subnectendāsubnectendam duximus de singulis præceptorum in particulari: vt de eorum cognitione nihil ampliùs desideretur. Nam species & indiuidua suo generi supposita lucidiora fiunt. Quam ob rem eandem quæstionem ex sancto Tho. 2. 2. vbi est. 122. nẽpenempe postrema de iustitia huc accersiuimus. Decalogus etenim quatenùs pars est veteris legis, ad legum tractatum in communi attinet, quem diuus Thom. in. 1. 2. collocauit: quatenùs verò ad iustitiam spectat, in. 22. in particulari tractatur. Nos verò propter innatam affinitatem quam species habent & genus, simul ambas coniunximus. Igitur quāuisquamuis superiori quęstione satis hoc fuerit inculcatum, nihilo minùs quia hic proprius est locus, quæritur primò vtrùm cuncta pręcepta decalogi partes sint speciesq́ue iustitiæ. Et
arguitur à parte negatiua. PropositũPropositum legislatoris, vt Aristo. 2. &. 5. Ethic. autor est, huc fertur vt ciues faciat bonos: hoc autem perficere nequit nisi omnium illos virtutum officijs imbuat: ob id enim dictũdictum est de vniuersis virtutibus pręcipere: decalogus ergo qui totam legem complectitur, non solius iustitiæ præceptiones debuit continere. ¶ Se
Secundum.
cundò lex etiam præcepta iudicialia tradidit, & ceremonialia, ac demum alia de actibus iustitiæ pertinentibus ad commune bonum: puta de publicis magistratibus: vt quomodò essent creandi sacerdotes templi & iudices populi: hæc ergo debuerunt quoque in numerum redigi, & non illa solùm decem quæ virtutes instituunt priuatas. ¶ Tertiò duæ decalogi tabulæ in di
Tertium.
lectionem Dei & proximi, vt suprà dictum est, resoluuntur: ergo sub charitate potiùs quàm sub iustitia continentur. ¶ In contrarium est quòd sola iustitiæ virtus est, aut illi annexa per quam vnus ad alterum ordinatur: præcepta autem decalogi, si illa inspexeris, cuncta respectum habent vnius ad alterum: ergo omnia pertinent ad iustitiam.
QVæstio facilima est, ac satis superq́ue
Vnica conclusio.
soluta. Respondetur ergo vnica conclusione. Omnia præcepta decalogi ad iustitiam oportuit pertinere. Probatur. De
Ratio cōclusionisconclusionis.
calogus continere debuit non nisi prima legis principia: nam conclusionum multitudo vsque adeò est numerosa, vt nequeat certo numero comprehendi: principia autem decet sic habere manifestam rationem debiti: (nam præceptum, debiti rationem dicit) vt quàm facilimo negotio vnus|quisque id videat: ratio autem debiti in sola ratione iustitiæ luculentissimè apparet: debitum enim respectum ad alterum palàm affert. Nam cùm vnusquisque sui sit suorumq́ue dominus, non ità compertum est hominem sibiipsi aliquid debere: fit ergo consequens vt cuncta decuerit ad iustitiam pertinere. Quocircà præcepta primæ tabulæ ad religionem Dei attinent, quæ potissima est pars iustitiæ: quartum verò ad pietatem, quæ illi est proxima: sed tamen subsequentia ad iustitiam quæ est inter æquales. ¶ Hîc nihil adnotādumadnotandum superest quod
superiori quæstione non fuerit definitum, nisi si quis hoc fortè ambigeret quòd videtur sanctus Thomas sibiipsi contrarius. Etenim superiori quæstione articul. 1. præcepta Decalogi non dixit esse prima principia, sed proximas conclusiones: quare præcepta secundæ tabulæ eò posuit in primo gradu, quòd modica consideratione approbantur per illa communia & prima principia. Nempe, Id facias alijs quod tibi fieri vis. idq́ue &c. hîc autem ait esse prima principia. At verò nulla est cōtradictiocontradictio.
Concordant̃Concordantur loca S. Tho.
Non enim hîc ait præcepta Decalogi esse simpliciter prima principia, sed cum restrictione, prima principia legis: hoc est intrinseca legi. Lex enim est præceptorum numerus quæ ædita sunt & posita: præcepta autem quæ ponuntur ex primis eliciũtureliciuntur principijs naturæ per viam conclusionis: ob idq́;idque nihil repugnat vt Decalogi mandata conclusiones sint primorum principiorum naturæ quæ sunt legi extrinseca, quasi fons eius & origo: & tamen eadem pręcepta sint primò per legem lata, ex quibus alia deducuntur, quæ sunt extra Decalogum. Quo fit vt sicut in speculatiuis primorum principiorum cognitio dicitur intellectus: conclusionum autem scientia, quæ ad discursum rationis pertinent: sic & vniuersalia morum principia nullo rationis discursu egeant, sed in simplici sint intellectu conscripta, simpliciq́ue actu visa. Decalogus verò nonnullo opùs habeat rationis negotio.
Ob idq́ue sanctus Thom̃Thom. non ait quòd Decalogi præceptis statim intellectus assentit, sed ratio quæ illa ex primis principijs colligit. ¶ Rursus vbi ait religionem, potissimam esse iustitiæ partem, id intelligito propter excellentem obiecti dignitatem: tametsi hoc deficiat à iustitia quod per ipsam æquale non reddimus. Hic enim defectus potiùs excellentia est. Nam propter eminẽtissimāeminentissimam Dei excellentiam & beneficiorum exuberātiamexuberantiam quæ ab ipso suscipimus, æquale ei debitum reddere nequimus.
AD primum igitur argumentũargumentum respōdeturrespondetur,
Ad primum.
quod etsi intẽtiointentio Dei fuerit homines bonos facere, id tamen ordine quodam executus est: Dedit quippe nobis per se decalogi mādatamandata, ceu legis capita: sapiẽtibussapientibus autẽautem cōmisitcommisit, vt de alijs nos erudirent. ¶ Ad secundũsecundum
Ad secundũsecundum.
quātũquantum ad iudicialia & ceremonialia, iam artic. 1. superioris quæstionis dictum est cur non ad decalogum pertineant: quia scilicet non eliciuntur ceu conclusiones ex primis principijs naturæ: imò neq;neque ex ipso decalogo. Quare ad ipsum non reducunt̃reducuntur, sed sunt determinationes generalium ad ius positiuum pertinentes. Ceremonialia scilicet quātumquantum ad diuinum cultum: & iudicialia quantum ad ciuiles mores. Alia verò de publicis magistratibus ob id non erat opùs in decalogo explicari, quòd cùm non ad omnes pertinerent, sed ad quosdam hominum status, aptiùs iudicialium albo adscribũturadscribuntur. ¶ Ter
Ad tertium.
tium autem argumentum id tantũtantum conuincit quòd præcepta decalogi ad charitatem quasi ad finem referantur: sunt tamen propriè de operibus iustitiæ.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm primum præceptũpræceptum Decalogi congruenti sit modo traditum.
COnstituto ergo Decalogo sub virtute iustitiæ, seriatim singula eius præcepta exploranda sunt ac perpẽdendaperpendenda. Quæritur ergo
de primo an sit congruẽtercongruenter traditum. Et arguitur à parte negatiua. Homo arctiori vinculo tenetur Deo quàm patri secundùm carnem: iuxta illud ad Hebræ. 12. Quanto magis obtemperabimus patri spirituum & viuemus: sed præceptum paternæ pietatis constituitur affirmatiuè: videlicet, Honora patrem tuum & matrem tuam: ergo & primum religionis præceptũpræceptum, qua Deum colimus, debuit affirmatiuè poni: eò præsertim quod affirmatio est prior negatione. ¶ Secundò. Primum præceptũpræceptum deca
Secundum.
logi ad religionem spectat: quæ cùm vna sit virtus, vnũvnum habet actum: vnico ergo debuit | & non trino illo verbo designari: Non habebis Deos alienos coram me: Non facies tibi sculptile: Non adorabis ea, neq;neque coles. ¶ Ter
Tertium.
tiò. Per hoc præceptum, vt Augustin. in lib. de decem chord. autor est, excluditur superstitionis vitium: multò autem plures sunt superstitionum peruersitates præter idololatrîam: ergo trũcatrunca fuit forma illa eiusdem pręcepti. ¶ In contrarium est scripturæ authoritas, Exod. 20.
AD quæstionem vnica conclusione respōdeturrespondetur.
Vnica cōclusioconclusio.
Forma primi præcepti per trinam negationem congruentissimè fuit expressa: scilicet, Non habebis Deos alienos: Non facies tibi sculptile: Non adorabis ea, neq;neque coles. Probatur conclusio: si illud priùs substernamus sæpissimè assertum: videlicet, legislatoris finem esse bonos facere ciues.
Hic nanque bonitatis progressus naturalem generationis ordinem imitari debuit: in ordine autem generationis duo sunt attendenda. Primum vt pars illa quæ est ini
Ratio cōclusionisconclusionis.
tium vitæ primò constituatur. Nam si naturam cōsulasconsulas, prima pars quæ in anima viuit, est cor: si verò artem, primũprimum struendę domui iacitur fundamentum: in morum autem de cursu fundamentum primum est recta volũtatisvoluntatis intentio circa finẽfinem: inde enim omnes actiones circa media suāsuam sortiuntur bonitatẽbonitatem: cùm ergo finis noster supremꝰsupremus, Deus sit, primum in nostra institutione fundamentũfundamentum iaci debuit religionis, qua Deum coleremus. SecundũSecundum autem in ordine generationis animaduertendũanimaduertendum est, quod naturaliter priùs impedimẽtaimpedimenta tollenda sunt quàm virtutũvirtutum semina iacienda: agricolarum porrò more qui priùs agrum expurgant, ꝗ̈quam serant: secundùm illud Hierem. 4. Nouate vobis nouale & nolite serere super spinas & tribulos. Fit ergo ex his duobus consequens, primũprimum omnium præceptum legis illud esse debuisse quo religionis impedimentũimpedimentum amoueretur: quod cùm potissimùm sit Dijs falsis addici, cōgruentissimacongruentissima ratione primum illud præceptum fuit positum sub forma trinæ negationis. ¶ Hîc igit̃igitur primùm omniũomnium error vulgi repellendus est. Existimant enim plebei primũprimum mandatum esse illud maximum dilectionis, vt scilicet vnus diligatur Deus: cùm tamen, vt suprà dictum est, non sit Decalogo inclusum: sed ante illud suppositum tanquàm finis fundamentumq́ue omnium primę tabulæ: quę certè non sunt nisi quędāquędam illius explicationes: sicut sex secundæ tabulæ explicationes alterius de dilectione proximi. Rursus neque est præceptum fidei. Nam & hoc præmissum est toti legi, secundùm verbum Pauli, Accedentem ad Deum oportet credere quia est, & quia remunerator est. Quocircà, vt suprà articul. quarto adnotauimus, Exod. 20. in capite Decalogi habetur: Ego sum Dominus Deus tuus: Non habebis Deos alienos &c̃etc. Cuius primum verbum non habet formam præcepti, sed admonitionis. Ac si dixisset, Accedens ad legem meam admonitus sit me esse Dominum Deum suũsuum. Qua præfixa fidei confessione, inde exorditur legem, subdens, Non habebis Deos alienos &c̃etc. Igitur vt articu. quarto superioris quæstionis docuit sanctus Thomas primũprimum Decalogi præceptum est latrîæ, hoc est diuini cultus: qui non modò religionis Christianæ, verùm & naturalis iuris primum est caput. Quare nulla fuit vnquàm inter ethnicos tam barbara natio, quæ non primum suarum legum fundamentum & basin in Dei cultura posuerit. Cultus hic autem in hoc consistit vt vnicus tantùm credatur, habeatur, adoretur, venereturq́ue Deus.
Huic igitur primo præcepto èex regione opponitur impietas idololatriæ. Obidq́ue sub forma negatiua ponitur: Non habebis Deos alienos. Cùm enim meridie sit cunctis mortalibus perspectius, Deum esse, non opùs erat affirmatiuè illud ponere, sed negatiuè: puta non esse vno plures. Ex quo fit formam huius præcepti esse negatiuam: vt superiori quæstione articu. 4. &. 7. secundùm sanctum Thomam adnotauimus, & hîc expressè docet. ¶ Huic autem doctrinæ con
traire cuipiam apparebit Ecclesiasticus Catechismus: quippe cùm in nonnullis ecclesijs affirmatiuè exponatur: VnũVnum cole DeũDeum: Nè iures vana per eum &c̃etc. Ad hoc autem eodem art. 4. citato respondit sanct. Tho. negatiuum hoc præceptum includere affirmationem vnius Dei. Vnde diuus BonauẽturaBonauentura in. 3. distinct. 37. ait quòd licet secundũsecundum formam sit negatiuum, tamen secundùm rem est affirmatiuum. Id quod illo à nobis modò constituto syllogismo fit notum. Supposito nanque ex naturali lumine Deum esse, negatio plurium Deorum est vnius affirmatio: vt tantum valeat, Non habebis Deos alienos, ac si dixisset, Vnum Deum tantùm proprium domesticumq́ue habebis.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum.
detur, quòd sicut in secunda tabula vnũvnum est præceptum affirmatiuum, sic & in prima circa religionem Dei: ordine tamen inuerso. Nam in secunda secundùm ordinem dignitatis, quo affirmatio prior est negatione, affirmatiuum reliquis præpositum est: in prima autem seruatus est ordo executionis, quo negatio affirmationem antecedit. Quocircà prioribus duobus præceptis expurgatur animus, scilicet ab infidelitate, nè plures agnoscat Deos: atque ab irreuerentia, nè nomen eius indignè vsurpet: demum tertio loco adiectum est affirmatiuum præceptum sabbathi, quo famulatus Deo debitus instituitur. ¶ Et sunt qui ordinem trium horum mandatorum secundùm diuinarum personarum attributa meditentur. Nempe vt primum respondeat Patri, cui attribuitur vnitatis maiestas. Est enim principium sine principio: cui ideo maiestati hæc fides debetur, vt nullus cum ipso admittatur Deus.
Secundum autem respondeat Filio, cui tribuitur veritas, atque adeò debetur nè testis falsi producatur. Tertium verò Spiritui sancto, cui tribuitur bonitas & sanctitas, debeturq́ue adeò per famulatum sanctificatio. Quòd si ad tria nostra officia spectare lubet, primũprimum respōdetrespondet fidelitati cordis: secũdũsecundum veritati oris: ac tertiũtertium operis probitati. ¶ Ad
Ad secundũsecundum
secundum respōdeturrespondetur, quod etsi verè religionis actus vnus sit, eius tamen violatio non vno sed pluribus fit modis. Fuêre nanq;nanque inter gẽtesgentes qui absq;absque vlla imaginis effigie creaturas pro Dijs mẽtemente colebātcolebant. Refert enim. M. Var
Varro.
ro Romanos absq;absque simulacris aliquandiu Deos coluisse. De quibꝰquibus Paul. ad Rom. 1. ait, Diuinos honores ad volucres, serpẽtesserpentes, & lapides deuoluisse. Et contra hos dicitur, Non habebis Deos alienos. Alij verò suis delûbris imagines ponebant quas adorabant: contra quos subditur, Non facias tibi sculptile, Neque coles ea. ¶ Ad tertium deniq;denique responde
Ad tertium.
tur quòd cuncta superstitionum figmenta eodem præcepto abacta intelligũturintelliguntur & explosa. ¶ Circa secundum autem membrũmembrum huius præcepti, Non facias tibi sculptile: du
Dubium de imaginibus.
bium tractari assolet de imaginibus, sintne religioni germanæ. Videntur enim hîc, veluti idololatriæ materia prohiberi. Et Deutero. 4. explicatissimè: vbi ait Moyses, Non vidistis aliquam similitudinem in die qua loquutus est vobis Dominus in Oreb de medio ignis: nè fortè decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel fœminæ &c̃etc. vbi sanctissimè illi populo vetitum fuit similitudinem aliquam astrorum rerúmve aliarum cœli aut terræ adorandam efformare. Horum igitur similiumq́ue occasione oraculorum sacrę scripturæ non defuerunt hæretici qui imaginum religionem ab Christiana familia relegandam proscribendamq́ue contenderint. Quæ quidem hæresis adeò fuit antiqua, vt non satis constet quisnam eius fuerit primus parens. Quod enim Platina in vita A
Platina.
driani primi hanc hæresin Fœlicianam appellat, intelligi non potest ac si Fœlix illius temporis fuerit primus eius author: nam anteà pręcesserat Leo tertius Imperator imaginum destructor: & multo priùs Damasce
Damascenus
nus eiusdem hæresis confutator. Primus ergo quem de hac re legerim est ante Hieronymi ætatem antiquissimus Epiphanius. Is enim tom. 2. libr. 3. in hæresi Collyridianorum statuas & imagines humanas earumq́;earumque adorationem acriter flagellat: Quas & in epistola ad Ioannem Hierosolymitanum iterum vellicat. Hic autem forsan quòd ignorantia excusatur, eò quòd contra idololatras id scriberet, non annumeratur hæreticis. At verò Damascenus illi ætati propinquus, libr. 4. cap. 17. hunc errorem, ceu hæreticum expugnat. Post illam autem ætatem annis fermè trecentis, quippe anno. 720. Leo tertius Imperator Romanus eandem hæresin suscitauit: ingenti nimirum edictorum rigore omnes imagines èex templis excludens. Quem tunc
Gregorius tertius.
errorem, Gregorius tertius in Concilio Romano nonagintatrium Episcoporum, vt Sigisbertus refert, cōdemnauitcondemnauit. Ac postmodùm de eadẽeadem re indictum fuit secundũsecundum Concilium sub Hirene Augusta, vbi à trecentis Episcopis eadem fuit hæresis anathematis mucrone perempta: posteaq́ue ab Adriano, vt refert Platina, in Concilio Franconię contra Fœlicem explosa: ac deinde in sexta synodo Constantinopolitana, vt refertur de consecration. distinct. 3. Cano. Venerabiles. sancîtum est venerabiles imagines esse colendas: quam Synodum Adrian. suscepit vt ibîdem patet, Can. Sextam Synodum. Post multa verò sæcula pestilentissimus ille Ioan
Vuiclef.
nes Vuiclef, in Concilio ConstantieñConstantien. condemnatus, eandẽeandem hæresin inducere molitus est. Contra quem solennis autor VualdeñVualden. tomo. 5. de sacram. cap. 150. multa congessit | testimonia. Deniq;Denique temporibus nostris Lutherani templa sua, quod non sine ingenti
Lutherus.
animi angustia & mœrore vidimus, cunctis imaginibus expoliârunt. ¶ Igitur de imagi
nibus adorandis triplex habenda est consideratio. Prima si adorentur adoratione latrîę: hoc est cultu Deo debito, ac si numen in ipsis diuinum insit. Et hæc est idololatrîę impietas: quæ hîc & loco citato Deu. prohibetur tanquàm infandum crimen, primo præcepto contrarium. Obidq́;Obidque simul componitur, Non facies tibi sculptile: neq;neque adorabis ea: id est, non facias vt tanquàm Deum adores. Et hoc pacto intelligendus est tex. Gre
Tex. Grego. interpretat̃interpretatur.
gorij ad Serenum Massiliensem episcopum: qui refertur de cōsecraconsecra. dist. 3. can. Perlatum. vbi laudat Serenum quòd imagines adorare vetuerit: insimulat autem quòd illas infregerit. Adorabantur enim tanquàm dij, ideoq́;ideoque munus erat episcopi docere non sic esse adorandas: frangere autem, nequâquam. Secundò huiusmodi adoratio cōsideraturconsideratur tanquātanquam periculo exposita idololatrîę. Et hac ratione Deus antiquũantiquum populum ab huiusmodi imaginibus vehementissimè absterrendũabsterrendum duxit: quippe quem nouerat ad id vitium propensissimum: non ob id solùm quòd leuis erat ac sensibus deditus, atq;atque adeò sensualibus simulacris: verùm quòd tum in Aegypto fuisset nutritus, vbi astra cœli & infima terræ animalia adorabantur, tum & inter Chananęos & Iebusæos aliosq́;aliosque idololatras vitam ageret. Item quia illo tunc temporis cùm Deus non sicut nobis in forma humana apparuisset, nulla tunc vt Damas. lib. 4. cap. 17. adnotauit exprimi poterat sensuali effigie. Et ideo neq;neque sacrorum simulacrum vllum tunc permittebatur, sed tantùm illa quibus diuina maiestas cum terrore conspectui illius sensualis populi obijceretur. In hoc enim munus illa Cherubin Exo. 25. præcipiebantur ex vtrâq;vtraque parte oraculi effingi: non inquam vt sicuti à nobis modò angelorum imagines tanquàm aduocati nostri adorāturadorantur, suspicerentur: sed vt tremenda diuina maiestas fieret illis venerabilior. Tertia deniq;denique imaginum consideratio est quatenùs in illis Deus ipse & sancti repræsentantur. Sunt nanq;nanque veluti quædāquædam vulgarium scripturæ, diuos ipsos in memoriam nobis reuocantes: vt tum ipsos de suis claris gestis veneremur, tum etiāetiam vt nos ipsos eorũeorum exemplis informemus. Atq;Atque hac ratione nihil aliud est quàm officium, bonaq́;bonaque religionis pars, imagines adorare: nobis præcipuè qui Deum ipsum hominem factum colimus & profitemur. Etenim postquam nobis sensuali forma apparuit, fas est & diuos ipsos sensualibus imaginibus exprimere. Neq;Neque vllus est metus vt tanꝗ̈tanquam dij à nobis adorentur: quemadmodùm in suprà citato Can. Venerabiles, sancta Synodus ait. ¶ At verò hoc in præsentiarum silendum non est quòd non tantùm nobis seruiunt quasi scripturæ, in memoriam nobis diuos ipsos reducentes. Nam scripturas & sanctorum nomina non adoramus, sed Deum & sanctos qui per illa repręsentantur. De imaginibus autem longè aliter sentiendum. Non enim nos tantùm eleuant, vt diuos adoremus: In hũchunc enim vsum nullus hæreticorum imagines abnegauit: sed easdem ipsas debemus adorare. Haud quippe tantùm ait Ecclesia, Te Christum adoramus: sed, tuam crucem. Eidemq́;Eidemque cruci ait, O crux, aue spes vnica. Non autem adorantur in quantum lapides sunt, aut ligna, aut quæuis alia materia: sed in quantum Dei sanctorúmve formæ in illis existunt. Quo fit vt vnaquæque imago eodem sit cultu adoranda, quo res ipsa. Vt imago Dei & Christi adoratione latrîæ: imago verò Virginis aliúsve cuiusq;cuiusque Diui, adoratione dulîæ.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm secundum præceptum conuenienti sit forma positum.
SECVNDVM LOCVM obtinet præceptum, quo prohibetur assumptio diuini nominis vana. Et arguitur quòd non
sit congruenti modo positum. Illud præceptũpræceptum aliter exponit glossa Exod. 22. scilicet non existimes creaturam esse filiũfilium Dei: qua vtiq;vtique glossa error prohibetur circa fidem. Aliter verò Deute. 5. Non assumes nomen Dei tui in vanum: hoc est nomen Dei ligno & lapidi tribuendo: quo prohibetur falsa confessio, quæ est infidelitatis actus: fides autem præstantior est religione, cùm sit eius fundamentum: & infidelitas prior superstitione: ergo secundùm illas expositiones, non secundo, sed primo loco debuit cōstituiconstitui. ¶ Secundo arguitur: Eodem loco
Argumen. 2.
Exod. 20. exponitur idem verbum, Non assumes nomen Dei in vanum: hoc est pro nihilo: vbi ideò tantùm videtur vana iuratio caueri: hoc est illa quæ absq;absque iudicio fit & pru|dentia: sed multò grauius est periurium, hoc est falsa iuratio quæ veritate caret: & iniquũiniquum iuramentum, quod iustitia vacat: ergo curta fuit forma illa prohibẽdiprohibendi. ¶ Tertiò: Blasphe
Argumen. 3.
mia scelestior est impietas & enormior ꝗ̈quam vana iuratio: ergò illa expressiùs prohiberi debuit, quàm vanum iuramentum. ¶ In contrarium autem est scriptura sacra.
AD quæstionem vnica conclusio respon
Vnica conclusio.
detur. PræceptũPræceptum hoc optimo est modo & loco positum. Conclusionem autem pulchra ratione explicat D. Thom. Enimuerò
Ratio cōclusionisconclusionis.
cùm, vt iam præloquuti sumus, priùs decuerit obstacula veræ religionis excludi, quàm affirmatiuum eius præceptum æderetur, secundùm numerum eorum quæ religioni obstant, ponenda erāterant negatiua pręcepta. Eiusmodi autem impedimenta, duo sunt. AlterũAlterum scilicet per excessum: vt si religionem soli Deo vero debitam, falsis communices. Alterum verò quasi per defectũdefectum: vt si Deo quem solum adoras, non pro eius dignitate reuerearis. Primo ergò præcepto exclusum est vitium prius: scilicet nè plures colamus deos: qui enim cum vero falsum deum colit, non verè eum colit, qui verus est. Vnde Isaiæ. 28. Coangustatum est stratum, scilicet deorum, ità vt alter decidat, videlicet de corde hominis: nempè aut verus aut falsus: & palliũpallium breue, hoc est, iusta religio, vtrunq;vtrunque operiri non potest. Restabat ergò vt secundo præcepto irreuerentia caueretur qua agnitus verus Deus quantum in nobis est dehonoratur. Prius enim est vnum Deum colendum suscipere, quàm eum non dehonestare. ¶ De iu
De iuramenti vsu & abusu.
randi autem vsu & abusu, præter commentaria super illud Matthæi, Nolite iurare omninò, libellum ædidimus quo pleraq;pleraque ferè omnia disputauimus, quæ ad rem hanc pertinebant. Nihilo minùs necessarium est expositioni præsentis loci satisfacere. Animaduer
tendum hîc ergo primùm omnium secundùm hoc præceptum non esse sic prorsus negatiuum, vt nullatenùs diuinum nomen in testimonium veritatis liceat vsurpare, sed nè id assumamus in vanum. Imò verò sicuti primum præceptum duo in se contraria amplexatur membra, expressam scilicet negationem idololatrîæ, quæ affirmationem veri cultus, vti expositũexpositum est, includit: ità & hoc sic excludit iurandi abusum, vt simul implicet iurandi religionem. Quocircà sicuti deierans hanc transgreditur prohibitionem: sic legitimè iurāsiurans virtutem exercet, quæ ad hoc reducitur præceptum. Quòd enim legitimè iurare religio sit, patet Deuter. 6. Dominum Deum tuum timebis, & illi soli seruies, ac per nomen illius iurabis. Et Hiere. 5. non cōqueriturconqueritur Deus quòd filij Israël iurassent, sed quod iurassent in his qui non erant dij. Colligamus ergò, iurare, si legitimè fiat virtutem esse non vnamquamlibet, sed revera religionis: quippe qua Deum profitemur supremum veritatis fontem, cuius vtiq;vtique testimonio omne verum constat. ¶ Obijcies tamen nobis verbũverbum Christi Matth. 5. vbi citans antiquam legem videtur eam omninò aut reprobasse aut emendasse: dicens, Audistis quia dictum est antiquis, Non periurabis. (nam sic erat scriptum Leuit. 19.) reddes autem altissimo vota tua: (hic quippe erat sensus illius Deut. 6. Et per nomen illius iurabis.) Ego autem dico vobis Nolite iurare omninò: vbi omne prorsus iuramentũiuramentum videtur condemnare. Hierony. re
HieronymꝰHieronymus.
spondet, non prohibuisse omninò iurare, sed iurare per creaturas idololatrarũidololatrarum more: qui in ipsis diuinum numen inesse putabātputabant. Sed re vera, vt in libello illo cap. 3. satis discussimus, sensus non est nisi simplex vt iacet, vt neq;neque per DeũDeum neq;neque per creaturas iuremus, nisi vbi ratio naturalis religioq́;religioque expoposcerit: vt patet ex verbo Iacobi. 5. Ante omnia fratres mei nolite iurare, neq;neque per cœlum, neq;neque per terram, neq;neque aliud quodcunq;quodcunque iuramentum: hoc est, neq;neque per Deum neq;neque per creaturam. Ad intelligentiam ergò mandati Christi, id quod suprà tetigimus recolendum est: nempè præcepta omnia Decalogi cunctaq́;cunctaque moralia quę in illis sunt implicita, nihil aliud esse quàm explicationes naturalis iuris. Quapropter naturæ luce veniũtveniunt illustrandæ. Præcepit, verbi gratia, Non occides: illic autem non prohibetur nisi homicidium, quod natura vetat. Vnde dum vel iudex reum patibulo affigit, vel se quisq;quisque legitimo tutamine defendens aggressorem occidit, quoniāquoniam lex naturæ alterum iubet, alterumq́;alterumque permittit, nulla pro tunc fit mandati exceptio: quia neq;neque istos casus vetabat. Pari modo dicens Christus, Nolite iurare omninò, neutiquàm nobis interdixit nisi iuramentorũiuramentorum abusum. Nam vbi ratio iusiurandum exigit, natura est mandati interpres. Adiecit autem, omninò, ad abstergendum ignorantiam, nè quis falsò crederet iurare per creaturas, etiam vanè, non esse periurium. Itâq;Itaque vocula, omninò, non exclusit casus omnes iurandi: sed for|mas vniuersas vanè iurādiiurandi. Id quod per subiunctam expositionem Christus ipse explanauit: neq;neque per cœlum, neq;neque per terram. &c̃etc. ¶ Est autem deinde animaduertendum iu
randi officiũofficium non per seipsum virtutem esse, veluti est charitas & iustitia: sed necessitas illud intra lineam virtutis cōstituitconstituit. Illud enim S. Tho. 22. q. 39. iuramentum secundùm se licitum est & honestum, intelligendũintelligendum est secundùm suos indiuiduos comites, scilicet veritatem, iustitiam, & necessitatem. Enimuerò si status ille innocentiæ, de quo nos parens noster eiecit perdurasset, quia nulla illic potuisset esse fraus, sed sancta esset inter homines fides, nulla fuisset virtus, iurare: sed tamen quia inde deiectus, factus est omnis homo mendax, fidesq́;fidesque subinde humana adeò est debilitata, vt non per se satis sit ad animum creditoris confirmandum, beneficio Dei cōcessumconcessum nobis est iuramentum, quod eidem fidei nostræ roborandæ necessarium erat. Vnde quod ait Christus, Sit sermo vester est est, non non: id est, quod verum est, simpliciter affirmate: & quod falsum, simpliciter negate: synceritatem in qua Deus naturam nostram creauit, & quam nos semper deberemus imitari designat. Quòd autem subiecit, quod amplius est, à malo est, Augustino interprete, non sonat malum culpæ, quasi citra delictum nunquàm iurare liceat: sed malum pœnæ, id est iuramentum ab illa originis labe descendere per quāquam homines authoritatem suam perdiderunt vt non illis habeatur citra iuramentum integra fides. Quocircà iuramentum, vt ait August. à iure dicitur.
Augustinus
Nam qui iurat, ius, inquit, veritatis Deo reddit. Vel quod forsan nomini germaniùs alludit, iusiurandi nomen inde deriuatur quòd id quod iuratur pro lege habendum est, ac
Iuramentum à iure trahit̃trahitur
velut ius, sic sanctè seruādumseruandum, eo quòd DeũDeum ipsum pro teste veritatis constituis. Quo fit vt Deo ipsi iniuria fiat si post iuramentum testimonium aliud exquiras. Vnde Paulus
Paulus.
ad Hebræ. 6. Iuramentum, inquit, est omnis controuersiæ finis ad confirmationẽconfirmationem. Quare Iurisconsult. in cap. tituli, de iureiurando. ff. Maximum inquit remedium expediẽdarumexpediendarum litium in vsum venit iusiurandi religio. Et in lib. de Offic. Cicero: Nullum vinculum
Cicero.
ad stringendum fidem iureiurando maiores arctius esse voluerunt. ¶ Habemus ergò sensum huius præcepti sic esse negatiuum vt legitimam iurandi religionem permittat. Superest ergò explicare comites qui iuramentum intra lineam virtutis atq;atque honestatis custodiunt. Hi nanq;nanque tres sunt numero, quos
Tres comites iuramẽtiiuramenti
Hierem. cap. 4. diuinitùs afflatus deprompsit: vbi ait, Iurabis, Viuit Dominus in veritate, & in iudicio, & in iustitia. Vbi Hierony
HieronymꝰHieronymus
mus, anim aduertendum inquit quòd iusiurandum hos habet comites, veritatem, iudiciũiudicium, atq;atque iustitiam. Obidq́;Obidque vbicũq;vbicunque istorum aliquod abfuerit, periurium est, tametsi diuersa ratione. Enimuerò iusiurandum cui deest veritas, maximè propriè est periurium: cui autem abest iustitia, id, licèt verum sit, nihilo minùs est iniquum: ideoq́;ideoque subinde periurium, quòd qui rem iniustam sub iuramento pollicetur, id iurat quod non debet implere: eademq́;eademque fit ratione periurus, siue posteà adimpleat, siue secùs. Attamen iuramentum quod absq;absque discretione & iudicio fit, quanuis sit verum ac de re iusta, est nihilo minùs temerarium: quod ob peierandi periculum nomen etiam meretur periurij.
¶ Ad rem ergò vt proximè accedamus vbi
Tres gradꝰgradus vanitatis.
assumptio diuini nominis vana prohibetur, tres vanitatis gradus certo ordine subnotantur. Vanum enim est quod fit frustrà, hoc est quod suo caret fine: iuramentum ergò falsum in primo est gradu vanitatis: caret enim veritate, quæ medulla est, & substantia iuramenti: atq;atque adeò sic vanum est, vt auellanæ testa, nucleo vacua. Iuramentum autem iniquum, nempè cùm res iuras te facturum iniustas: vt homicidium, aut furtum: eò vanum est quòd ornamento iustitiæ vacat. Quocircà non solùm non obligat, imò peccatum est illud implere. Obidq́;Obidque tota eius iniquitas de qualitate iustitiæ quæ est in obiecto pensanda est. Vt si iurasti peccatum mortale patrare, iuramentũiuramentum est mortale, siue id perpetres siue non perpetres. Si autem iocosè mentiri iurasti, iuramentum est veniale: eò quòd illud implere non peius quàm veniale est. Quòd si arguas: Si quis non impleat, falsum
Obiectio.
iurauit: iurare autẽautem falsum in quocunq;quocunque indiuiduo est mortale: ergò iuramentum de re veniali erit mortale. Negatur Minor. Nam iu
Solutio.
ramentum promissorium non implere, tunc prorsus est peccatum, quando est obligatorium: quando verò non obligat, licèt non implens tunc ostendat & efficiat iuramentum fuisse falsum: tamẽtamen quia tunc nullatenùs peccat, non inde pensanda est malitia iuramenti, sed ex ipso actu iurandi. qui si eius obiectum, peccatum est veniale, non erit peior quàm veniale. At verò iuramentum temera|rium, scilicet quod & verum est & de re iusta, sed iudicio prudentiaq́;prudentiaque vacat, ea ratione vanum est quòd necessitate caret, quæ iuramentum facit esse virtutem. Sed ob hoc solùm dicitur periurium, quòd qui vanè iurat, in periculo versatur iurandi falsum. ¶ Per
hoc grauitatem culpæ trium horum peierandi graduum rimari quisq́;quisque facilè potest. In primis periurium primi generis, hoc est assertorium iuramentum falsi, non modò genere suo & obiecti ratione lethale crimen est, verùm in quocunq;quocunque indiuiduo. Quod enim genere suo sit mortale, commune illi est cum reliquis Decalogi mandatis. Nam cum omnia ad iustitiam pertineant, reipublicæ necessariam, fit vt omnium obseruantia sit de necessitate salutis. At verò quòd in quocunq;quocunque indiuiduo sit etiam mortale, singulare illi est inter omnia. Etenim licèt furtum genere suo sit mortale: tamen leuitate materiæ, vt si obolum fureris, fit veniale. Attamen falsum iurare, etiam in re minima, vt si peieres te non tangere calamum quem manu tenes: & pro quacunq;quacunque necessitate id facias, vtpote pro salute totius mundi, peccatum nihilo minùs mortale est: nam tam falsum est te non tangere calamum, quàm si iurasses rem aliam grauissimam falsam. Adducere autem Deum in testem falsi, mortalis irreuerentia est. Iuramenti autem promissorij grauitatem iam nuper diximus ex obiecto esse perpendendam. Iuramentum autem temerarium, id est quod nullam habet aliam vanitatem quàm quòd citra necessitatem & circunspectionem fit, non est genere suo mortale, sed tantùm veniale: vt si dum in conspectu omnium pluit, cum iuramento id affirmes: aut cùm res est leuissima, quam credere aut non credere nihil refert: aut dum alius citra iuramentum tibi adhiberet fidem. ¶ In iuramentorum autem frequentia præsentissimum inest periculum peierandi. Obidq́;Obidque omni cura & vigilantia cauenda est immanis hæc bestia. At verò per falsos iurare deos, quantumcunq;quantumcunque veritas & humana iustitia insit, peccatum est idololatrîæ. Vti autem infidelium iuramento, vt ait ad Publi. August. in casu necessitatis li
Augustinus.
citum est.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur, expositiones illas interlineales non esse literales, sed mysticas. Vnde in odium Arrianorum expositum est, nomen Dei in vanum vsurpari, cùm Verbum incarnatum, quod per substantiam est nomen Dei, asseritur esse creatura. Altera verò expositio Deut. 5. ad infideles refertur, quorum impietas illa retunditur, quòd per saxa & ligna iurant, ac si sint dij. ¶ Ad secundum iam re
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
sponsum est nomen Dei non tunc solùm pro nihilo vsurpari, quando temerariè citra iudicium & prudentiam iuratur, verùm & tunc peiùs, dum falsè aut iniustè deieratur. ¶ Ad
Ad tertium argumentũargumentum .
tertium deniq;denique respondet S. Tho. quòd sicut ei qui scientia aliqua primùm eruditur, communia triuialiaq́;triuialiaque documenta primùm exhibentur: sic & ordo requirebat vt communia statim & quæ in vsufrequentiora sunt, prohiberentur, per quæ homines sese intelligerent grauioribus interdictos. Imò verò arbitror Deum idcircò exhorrendas blasphemiarum formas non expressisse, quòd illas tacendo apertiùs expressit eò vsq;vsque esse abominabiles vt neq;neque in lege essent nominandæ. Etenim qui Deum verum non cognoscit, nihil mirum si ad falsos peruertatur: quòd tamen qui verum adorat, blasphemijs illum dehonestet, citra vllam legis positionem patet quàm sit nefandũnefandum. Quin adde & hoc in verbis huius præcepti meditandum, quod ad exaggerandam maiestatem diuini nominis non solùm prohibetur vt per ipsum non peieretur, verùm nè vanè ore assumatur. Quare non solùm sub forma iurandi, verùm neq;neque in triuialibus colloquijs obloquendum de Deo est vanè, eiúsve nomen sine causa depromendum. Et quanuis multa sint diuina nomina: tamen quia omnia sunt eiusdem virtutis, singulari numero dictum est, Non assumes nomen Dei in vanum. Tametsi Hebræi alium sensum ex hoc præcepto eruant. Nempè quod illud nomen lege celeberrimũceleberrimum, Adonai, adorandum esset: non tamen proferendum. Qua de causa illud nuncupabātnuncupabant græcè TetragrāmatonTetragrammaton, id est, nomen quatuor literarum.

ARTICVLVS. IIII.

Vtrùm tertium præceptum de sanctificatione Sabbathi sit rectè positum.
COnsequenter de tertio præcepto, quod est vltimum primæ tabulæ, pari modo quæritur an sit congruenter positum. Et ar
guitur à parte negatiua. Aut intelligitur secundùm spiritualem sensum, aut secundùm literalem: secundùm spiritualem | non est speciale, sed generalis omnium ratio. Ait enim Ambro. Lucæ. 13. de Archisynago
Ambrosius.
go qui indignabatur Christum curare Sabbatho: Lex in Sabbatho non prohibet hominem curare, sed seruilia opera, id est, peccatis grauari: quod omni præcepto prohibetur. Secundùm autem literalem sensum est ceremoniale. Legitur enim Exod. 31. Videte vt Sabbathum meum custodiatis: quia signũsignum est inter me & vos in generationibus vestris: hoc est rememoratiuum conditi à me mundi. præcepta autem Decalogi non sunt generalia aut ceremonialia, sed specialia & moralia: ergò hoc præceptum minimè Decalogo congruit. ¶ Secundò: Præcepta Decalogi
Argumen. 2.
omnia tanquàm iuris naturæ lege etiāetiam Euangelica obseruantur: Euangelici autem neque Sabbathum seruamus, neq;neque verò DominicũDominicum diem Iudaico more: quippe qui & cibos paramus & alia huiusmodi exercemus, quæ illis non licebant: ergò non propriè præceptũpræceptum hoc ad DecalogũDecalogum pertinet. ¶ Tertiò: Cuiuscunq;Cuiuscunque
Argumen. 3.
præcepti Decalogi transgressio est genere suo mortale piaculum: in veteri autem lege licebat citra Dei offensam Sabbathum violare: circuncidebantur enim die octaua, etiam si incidisset SabbathũSabbathum. Et Helias dum iter quadraginta dierum perfecit, non cessauit Sabbathis. Aliaq́;Aliaque id genus fiebant licitè: ergò non est præceptum Decalogi. ¶ Contrà verò stat scripturæ sacræ testimonium.
AD quæstionem tribus cōclusionibusconclusionibus respondetur. Prima est: Præceptum san
Prima conclusio.
ctificationis Sabbathi congruenter tertio loco positum est, idq́;idque affirmatiuum est. Probatur. In institutione religionis, vt dictum est,
Probatio.
priùs debuerunt negatiuis præceptis impedimenta veræ religionis radicitùs cōuelliconuelli: quæ quidem impedimenta sunt idololatria atq;atque irreuerentia: illis autem cōuulsisconuulsis consequens erat vt præceptum religiosi famulatus adhiberetur: hoc autem est præceptum sanctificandi Sabbathi: ergò congruenti loco collocatum est. ¶ Secunda conclusio: Eodem ter
Secunda cōclusioconclusio.
tio mandato præcipitur exterior Dei cultus, puta corporalis requies ad famulandũfamulandum Deo. Probatur. Diuinus cultus, tam interior est, vt
Ratio pro cōclusioneconclusione.
meditatio & mentalis oratio, ꝗ̈quam etiam exterior, vt sacrificiorum oblatio: interior autẽautem sub exterarum rerum similitudinibus nobis qui sensibiles sumus proponitur: vt per ceremoniam thurificandi instruimur quem admodùm orantis mens sit in Deum eleuādaeleuanda: secundùm illud Psal. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: ergò & exterior cultus decuit pari modo per aliquod signum nobis significari. ¶ Tertia conclusio.
Tertia conclusio.
Præceptum idem tertium appositissimè propositum nobis est sub signo, creationis mundi commemoratiuo: vt scilicet quemadmodùm tunc die septima requieuit Dominus ab opere quod patrauerat: sic nos septima quaq;quaque die ab operibus seruilibus cessantes, tempus feriemus quod recolendis diuinis beneficijs sit dedicatum. Probatur. Nam cùm
Ostenditur conclusio.
bonorum omnium fundamentum sit, esse, fit vt beneficiorum primum, vnde reliqua omnia nobis prouenêre, fuerit nostrî plasmatio, mundiq́;mundique fabricatio, nostri gratia cōditiconditi. Quapropter eiusdem memoria beneficij viāviam nobis pandit ad reliqua commemoranda. Vnde Exod. 20. præmisso præcepto de sanctificatione Sabbathi, pro causa subditur: quia sex diebus fecit Deus cœlum & terram, & septima die requieuit. ¶ Verùm tamen haud desunt circa harum singulas conclusiones dubitandi argumenta. Etenim cōtracontra primāprimam, quatenùs asserit præceptum hoc esse affirmatiuum, offertur forma ipsa præcepti,
quæ videtur non affirmatiua, sed negatiua: sicuti duorum præcedentiũpræcedentium. Iubemur nanq;nanque per illud in sensu literali nihil aliud quàm cessare ab opere seruili: cessare autem est abstinere ab opere, id est, non operari: sicuti ieiunare, est abstinere à cibo, quod est non comedere. Sed ad hoc respondetur præceptum
Solutio.
esse affirmatiuũaffirmatiuum, scilicet diem sanctificare, id est, sancto famulatui dedicare. Vnde Exod. 20. affirmatiuè ponitur: Memento vt diem Sabbathi sanctifices. Sed forma sanctificandi subditur: Non facies omne opus in eo, scilicet seruile, vt diuinis vacare queas. Idq́;Idque Ecclesiæ instituto confirmatur quæ generalem illum sanctificandi modũmodum speciatim expressit: iubens vt festis diebus audiremus sacra. ¶ Difficiliores autem ambigendi occasiones nobis offert secunda conclusio. Est enim pri
Prima dubitatio.
ma omnium dubitatio vtrùm hoc præceptũpræceptum exteriorem nobis tantùm cultum iubeat, an verò simul internum opus. Est enim Scotus
Scotus.
qui lib. 3. dist. 37. sentire videtur hoc nos præcepto iuberi diebus festis bonũbonum habere mentis actum circa Deum: nempè eius dilectionem. Id quod explicatiùs asseruerat eodem libro, distin. 27. dicens, singulare tempus implendi præceptum dilectionis Dei contineri isto pręcepto: vt scilicet tali tempore manere | vnusquisq;vnusquisque debeat apud se, recolligendo se, & ascendendo ad Deum suum. Vnde fit cōsequensconsequens vt teneatur tunc quisq;quisque conteri: vt modum etiam charitatis seruet: Consequiturq́;Consequiturque subinde secundùm hanc opinionem, vt nomine seruilis operis à quo requiescendum est, non solùm intelligantur mechanica opera, idq́;idque genus alia quibus homo homini seruit: verùm potissimè peccata quibus homo mancipium fit dæmonis. Nam qui facit peccatum, seruus est peccati. Opinio fuit Isychij quam superiori articul. impugnabamus quòd hoc præceptum solùm faciat spiritualem sensum de cessatione à peccatis: Isti autem & si non illum tantùm, tamen illum putant esse pręcipuum. Itâq;Itaque qui in die festo peccat, pręter culpam quam in alio profesto die contraheret, peccat rursùs festum contaminando. Quare duplici peccati macula inficitur: ac perinde vtranq́;vtranque confiteri tenetur, perinde ac ille qui in Ecclesia homicidium facit, atq;atque ille qui Monialem vitiat. Sententia est Alexan. HaleñHalen. 3. parte, quæst. 32. membro
Alexander Halensis.
5. art. 2. vbi expressè in solutione ad quartum ait fornicationem in die festo duplicem habere malitiam. Atqui ab illo egregio doctore hanc opinionem discipuli eius docti sunt. Imò eadem apparet esse sententia Diui Tho
D. Thomas.
mæ in hoc articulo, inter soluendum tertiũtertium argumentum: vbi distinguit triplex seruile opus: scilicet quo homo seruit peccato, & quo secundùm corpus seruit homini, & quo seruit Deo. Et subdit quòd opera seruilia primo & secundo modo contrariantur obseruantiæ Sabbathi, in quantum impediunt applicationem hominis ad diuina. Et subinfert quòd quia magis homo impeditur à rebus diuinis per opus peccati quàm per opus corporale aliâs licitum, magis contra hoc præceptũpræceptum agit qui peccat in die festo quàm qui aliud corporale opus licitum facit. Cui prætereà sententiæ patrocinari apertè videtur Ambro. loco citato in primo argumento su
Ambrosius. Augustinus.
per Lucam. Et August. in lib. de decem chordis: vbi ait, Meliùs faceret Iudęus in agro suo aliquid vtile, quàm si in theatro seditiosus existeret. Et meliùs fœminæ eorum die Sabbathi lanam facerent, quàm quòd tota die in neomenijs suis impudicè saltarent. Et, quod rem vehemẽtiùsvehementius vrget, subdit: Tibi autem, id est Christiano dicitur vt obserues spiritualiter Sabbathum in spe futuræ quietis quam tibi promittit Dominus: spes autem hæc non fit nisi per internam dilectionem. Et certè ratio eidem opinioni non tenuiter apparet fauere. Primùm quòd cùm sit affir
Prima ratio
matiuum, vt dictum est, ad famulatum pertinens: famulatus autem Deo gratior sit ille qui intus in mente exhibetur, ad hunc potissimùm nos obligare videtur. Adde quòd
Secunda ratio.
cùm iure diuino aliquam sanctificationem, vt nomen sonat iubeat, necesse est illam etiāetiam seclusa Ecclesiæ sanctione designare: quæ tamẽtamen alia designari commodiùs nequit, quàm diuina dilectio per quāquam iustus sanctificatur. ¶ His veruntamen nihil obstantibus respon
Solutio prioris dubii.
sio dubitationis huius legitima est, vim istius præcepti non ad internam dilectionem aut contritionem, sed ad exteriorem cultum extendi, vt conclusione. 2. quæ S. Thom. est adstruximus. Probatur. Reliqua cuncta Deca
Probat̃Probatur assertio præfatæ.
logi præcepta, præter octauum & nonum in quibꝰquibus cōcupiscentiæconcupiscentiæ nomen expressum est, externa tātũtantum opera iubent & prohibẽtprohibent: ergò & hoc pariter. Nulla enim est ratio cur istud à generali regula excipias: quandoquidem hîc nulla fit mentio interni motus. ¶ SecũdòSecundò
id apertè monstrat Ecclesiasticum institutũinstitutum quo cultus hoc præcepto iussus per hoc determinatur, quod est missas audire: vt patet de conse. dist. 1. can. Missas. Quæ quidẽquidem præceptio à traditione vsq;vsque & Canone ApostolorũApostolorum originem duxit, vt ibîdem patet, can. Omnes fideles. cùm ergò Ecclesia cultũcultum hoc præcepto inclusum perinde suo statuto exprimeret atq;atque diuini præcepti confessionis tempus vt semel in anno fieret determinauit, & hæc sua præceptio ad cultum nos tantùm externum arctet: palàm est iure diuino non esse illic alium contentum: quoniam aliâs, nisi illum explicaret, non fuisset fida diuini iuris interpres. Dixerim, Ad cultum tantùm externũexternum, vt illum tamen interiorem actum non excludāexcludam, à quo exterior proficiscitur, scilicet velle audire Missam cum decenti reuerentia & attentione, vt sit actus humanus: Non tamen nos cogit ad aliam seu dilectionem seu contritionem. Et confirmatur
CōfirmatioConfirmatio.
hæc ratio: quia vt receptissimus Ecclesię vsus habet, præter cessationem ab opere seruili nullus cultus est in præcepto diebus festis præter illum quem Ecclesia exprimit: temerarium ergò est ligamen aliud superaddere. ¶ Tertiò arguitur: Præceptum dilectionis
Argumen. 3.
Dei, vt suprà dictum est, non est in Decalogo inclusum, sed extra in fronte præfixum tanquam omniũomnium finis: ergò præcepta Decalogi distincta sunt prorsus à pręcepto dilectionis. | ¶ Quartò arguitur. Finis præcepti, vt suprà
Argumen. 4
monstratũmonstratum est, non cadit sub præcepto: quia præcepta non dantur nisi de medijs: sicuti præceptum ieiunij non obligat ad carnis macerationem, sed ad abstinentiæ modum ab Ecclesia præscriptum, licèt maceratio illa sit finis: cùm ergò finis præceptorum Decalogi sit diuina dilectio, fit vt illa sub nullo illorũillorum comprehendatur. ¶ Et quintò eadem con
Argumen. 5.
firmatur conclusio: quia eiusmodi præcepta non obligant ad charitatis modum, sed possunt quantum ad substantiam operis extra charitatem impleri, ità vt euitetur peccatum: absq;absque vlla ergò ratione, imò contra rationem singulare hoc adscribitur huic præcepto, quod obseruari non possit sine modo charitatis: & tamen contraria opinio id contendit, asseuêrans quòd in die festo tenetur se homo ad gratiam disponere. ¶ Sextò arguitur quòd
Argumen. 6
hoc præceptum non obliget ad contritionẽcontritionem. Est enim citra cōtrouersiamcontrouersiam religionis mandatum: contritio autem non est actus religionis, sed pœnitentiæ quæ singularis est virtus, iustitiæ annexa. ¶ Prætereà septimò occur
Argumen. 7
rit sanè mihi ingentissimum argumentum cōtracontra hanc opinionem, quòd si hoc nos præceptum ad contritionem obligaret atq;atque ad veram dilectionem Dei, impendiò quàm periculosum esset quòd tot Ecclesia multiplicaret festa: esset enim hoc Christianorum animos irretire & in arctissimas angustias conijcere: nempè quòd tam crebrò ad rem tam arduam teneremur. ¶ Deinde octauò argui
Argumen. 8
tur quòd hoc præceptum non obliget ad non peccandũpeccandum in die festo, obligatione alijs mandatis adiecta. Præcepta omnia moralia non in sensu spirituali & metaphorico, sed secundùm planāplanam literam intelligenda sunt, vt cunctis est cōfessissimumconfessissimum: quia stylus mores instituendi non debet esse translatitius, sed planus: peccata verò non dicuntur seruilia opera in sensu literali, sed per metaphoram: cùm ergò iubemur cessare ab opere seruili, non cohibemur nisi ab operibus quæ cōmunicommuni vulgo seruilia nuncupantur: puta quibus homines hominibus seruiunt. Et hoc inde confir
CōfirmatioConfirmatio.
matur quòd quantum ad ius diuinum attinet eadem est substantia præcepti huius nobis modò quæ olim Hebræis: illi autem ad nullum actum interiorem obligabantur, sed ad illos externos cultus: ergò neq;neque nos nisi ad nostros. ¶ Sed ais, Proptereà quod dies festus
Euasio.
tempus est sacrum, quocunq;quocunque peccato contaminatur: sicuti & locus sacer. At contra hoc est manifestum argumentum quòd sacrilegium non committitur nisi vel in personāpersonam ratione voti: vt si monachus vel sacerdos fornicarius fuerit: vel ratione Ecclesiastici statuti, vt si in loco sacro vel sanguis vel semen effundatur. De tempore autem nulla extat lex. Accedit prætereà quòd neq;neque locus sacer quolibet peccato contaminatur, nisi duobus his modis nominatis. Nam etsi in Ecclesia blasphêmes vel peieres non committis sacrilegium: cur ergò si id perpetres in die festo? Colligamus ergò, peccatum in festo cōmissumcommissum non esse sacrilegium, atq;atque adeò circunstantiam festi non esse confessu necessariam: licèt accidentariè aggrauet, & ideò consilium sit eam confiteri. Neq;Neque tale præceptum obligat ad alium actum interiorem quàm ad illum qui propter exteriorem est necessarius: scilicet verè audire Missam ea attentione vt sit actus humanus. Tametsi cùm internus amor & diuinorũdiuinorum meditatio, finis huius præcepti sit, ad hoc maximè sunt Christiani festis diebus animandi & alliciendi: & vt à peccatis caueant. ¶ Sunt hîc autem qui claritatis (vt censent) gratia duos fines præcepti huius dignoscant: nempè alterum immediatũimmediatum, qui est audire Missam, ad quem tenemur: alterũalterum verò mediatum, qui est mentis eleuatio per charitatẽcharitatem: ad quem minimè obligamur. Ego verò, licèt disceptatio in nomine videatur versari, illum priorem, non finem appellauerim, sed substantiam præcepti. Habet enim duo membra: alterum negatiuum, quod est cessare à seruili opere: alterum verò affirmatiuum, quod est, cultus ab Ecclesia præscriptus. Et hoc secundum est finis, non tam præcepti, quàm prioris eius membri. ¶ Igitur ad authoritatem S. Tho. respondetur quòd
S. Thomas.
cùm ait peccata aduersari obseruantiæ Sabbathi, non intelligit quantum ad substantiāsubstantiam præcepti, sed quantum ad eius finem: refertur enim præceptum hoc ad vacandum Deo & diuinis, cui quidem fini pugnatiùs obsistit peccatũpeccatum quàm opus seruile: ob idq́;idque peius est fornicari in die festo quàm cauare. Non quòd per fornicationem violetur festũfestum, sed quòd peius per se peccatum sit & intentioni Dei repugnantius. Et hoc ipsum est quod ait August. Quod autem ibîdem subdit, scilicet Christianis obseruandũobseruandum esse Sabbathum spiritualiter, non dicit quasi illa sit substantia præcepti, vt qui sic non seruauerit transgressor eius sit: sed quòd ille sit modus, si seruandum est ad intentionem præci|pientis vt seruetur in spe futuræ quietis, quāquam nobis promittit Dominus. Et quòd iste sit sensus, patet manifestè: quoniam confert Christianum illic cum Iudæo, dicens quòd Iudæus seruabat illud in figura: nos autem seruare debemus in spiritu. Et tamen quantum ad substantiam præcepti, eodem modo tenebantur illi sicut nos: fit ergò vt ille sensus spiritualis non sit de substantia pręcepti. Ad verbum autem Ambrosij patebit suo loco responsio, vbi & mens D. Thom. apertior fiet. Ratio autem prior quam contrariæ opinioni subiecimus, id tantùm euincit quòd internus famulatus per charitatem sit finis præcepti, inde tamen non consequitur vt cadat sub præcepto. Ad posteriorem autem negatur, alium sub hoc præcepto contineri cultum, quàm quem Ecclesia determinauit.
¶ Circa tertiam conclusionem id tantùm
animaduertendum est quòd hoc præceptũpræceptum partim morale est, partim verò ceremoniale. Iam enim suprà dictum est morale præceptum elici vt conclusionem de iure naturæ. Vnde cùm eodem iure teneantur quicunq;quicunque mortalium Deum colere, consequens inde fit vt tempus aliquod debeant de alijs negotijs succidere, eidemq́;eidemque muneri dedicare. Nam secundùm sapientem cuicunq;cuicunque rei, naturæ iure, suũsuum debetur tempus: vt refectioni, somno, & alijs officijs. Quin age, suauitatem perpende & lenitatem præceptorum Dei. Et si nulla nos lex colendi Deum requiem indixisset aliquorum dierum, ratio ipsa naturæ, quæ lucem ad laborem retulit, & tenebras ad quietẽquietem, deposcebat, vt dies aliquot feriaremur, quibus labores interpellando recrearemus animos. Cui ergò dies illos negotio māciparemancipare meliùs valuissemus, quàm Deo nostro colendo? Et ideò super hoc nulla potest esse Ecclesiæ dispensatio. Potest inquam Ecclesia, quæ iure positiuo dies festos stabiliuit, omnes, vt suprà diximus, vel tollere vel mutare: saltem factum teneret, licèt Spiritus sanctus id non permitteret: quia pernicies esset. Haud tamẽtamen vlla fieri vnquam potest dispensatio quin homo tempus aliquod seu dies seu horas teneatur diuino cultui deputatos impendere. Quod autem dies isti aut alij, festi fiant, ceremoniale est: in quod subinde Ecclesia ius habet. Ceremonia autem omnis, figura est, aut commemoratiua aut præfiguratiua. Significabat ergo præceptum hoc in sensu literali creationis beneficiũbeneficium, tanquātanquam illius memoriale. In sensu autẽautem allegorico præsignabat requiem Christi in sepulchro: quæ dies etiam fuit Sabbathi: quasi tunc ab opere redemptionis requieuerit. Sed & in sensu tropologico, qui ad mores per metaphoram pertinet, significat cessationem à peccatorũpeccatorum operibus. Quare secundùm illum sensum non erat speciale præceptum: sed referebat generalem rationem omnium, quibus ab hac seruitute peccati arcemur. Ac demum in sensu anagogico significabat sempiternāsempiternam requiẽrequiem quæ nos manet in cœlo. Constituitur ego in Decalogo secundùm literalem moralemq́;moralemque sensum. Vnde ob tam multiiugāmultiiugam Sabbathi significationem, cùm aliæ complures essent in lege festorum solennitates, de hac sola in Decalogo mentio habita est qua reliquæ cōprehendunturcomprehenduntur. Nam cæterarum singulæ ob particulare beneficium fuerunt institutæ: illud autem creationis fuit vniuersale. De festis autem illius legis, & quemadmodùm illorum singulis singula nostra respondeant, videbimus quæstione proxima. ¶ Atqui per
hæc ratio liquet cur fuerit ab Ecclesia catholica à sæculo vsq;vsque Apostolorum in diem Dominicam mutatum. Nam ratio illa literalis commemorandi beneficium creationis, altiùs mutata est in beneficium recreationis, quæ facta est à Christo per gratiāgratiam: hoc enim beneficiũbeneficium Dominica die resurgendo absoluit, quæ fuit in statu gratiæ lux prima, infinitùm pręstantior illa de qua tunc dixit Deus, Fiat lux. Pręterquàm quòd & dies illa prima
Altera ratio
creationis mundi, Dominica etiāetiam fuit: quandoquidem septima fuit Sabbathum. Figura autem allegorica Christi quiescentis in sepulchro, præsente veritate cessauit. Sensus autẽautem anagogicus perpetuæ quietis cœlestis multò aptiùs cōgruitcongruit Dominicæ diei. Volubilitas enim huius mundi curriculo hebdomadæ significatur: immutabilis autem fœlicitatis æternitas significantiùs exprimitur Dominica die.
AD primum igitur argumentũargumentum quod de
Ad primum argumentũargumentum .
authoritate Ambrosij procedebat respondetur, patrem illum mysticorum sensuum amatorẽamatorem, intellectum eiusmodi Iudęis obiecisse, proptereà quod opera misericordiæ in Sabbatho fieri non ferebant: & ideo cùm dixit illo præcepto peccatorum opera prohiberi, non id intellexit in sensu literali, in quo sita est specialis præcepti substantia: sed in sensu tropologico, qui generalis est omnium præceptorum virtus. ¶ Ad secundũsecundum respon
Ad secundũsecundum.
|detur quòd Sabbathi obseruatio apud Iudæos erat figuralis: & ideò strictiore religione illud seruabant: adeò vt neq;neque cibos igne possent parare: vt patet Exod. 16. &. 35. Nempe vt illāillam cessationẽcessationem Dei à mundi fabrica ad viuũviuum exprimerent. Nam figura, cùm sit rei signum, debet veritatem vsq;vsque ad minima fidelissimè referre. Nos autem non ob illum figuralem ritum, sed institutione Ecclesiæ tum dies Dominicos, tum festos alios feriamur. Quapropter congruentiùs naturali iuri eiusmodi festa colimus: nempè vt & victui necessaria naturali more paremus. Et nobis cum super reliquis quæ necessitati naturæ seruiunt, faciliùs dispensetur. ¶ In tertiò igi
Ad tertium argumentũargumentum .
tur argumento vastissimus aperitur campus eorum quæ nobis diebus festis, tum licitè permittuntur, tum dispensatione indulgentur. Sunt enim vsque adeò multa, vt vix queant sub numero comprehendi: ideoq́ue tantummodò eorum capita teneri memoria possunt. Et primùm cùm in hoc præcepto aliquid sit negatiuum, vt dictum est, id est cessare à seruili opere: atque alterum affirmatiuum, quod est sacrum audire. Circa vtrunque perpendenda illa sunt, quibus citra iniuriam violatur præceptum. Vnde primùm omnium supponenda est illa suprà tacta distinctio sancti Thom. quòd operum
Distinctio.
seruilium alia sunt peccata, quibus dæmoni seruitur. Et hæc sunt per omnia mandata vetita: significata verò hoc singulari in sensu morali metaphorico. Alia verò sunt quibus secundùm corpus homo homini seruit: vt mechanica. Et hæc sunt isto præcepto ad literam interdicta. Sed alia prætereà sunt, quibus seruimus Deo, nempè quæ ad eius cultum attinent. Et hæc adeò non respuuntur isto præcepto, vt sint ad eius finem impẽdiòimpendiò cōducentiaconducentia. In hoc enim ab alijs seruilibus abstinemus, vt inseruiamus Deo. ¶ Sex
ergò capita sunt per quæ illa iudicare possumus quę Sabbathis licent. Primum est hoc quod modò diximus: scilicet, si sit ad Dei cultũcultum pertinens. Inter hæc autẽautem sunt gradus. Primum obtinent spiritualia quæ ab spiritu increato supernaturaliter nobis donantur: vt est sacramentorum administratio: quibus gratia confertur, in qua vita spiritualis consistit. Quapropter & antiqui circuncisionem ministrabātministrabant in Sabbatho, si octaua tunc incidisset dies. Vnde Christus Ioannis. 7. Circuncisionem homo accipit in Sabbatho, vt non soluatur lex Moysi. Et nos quoq;quoque omnia administramus sacramẽtasacramenta. Atq;Atque illa insuper quæ ad altaris ministerium attinent exercemus: scilicet prædicamus, oramus, & ea legimus quæ ad meditationem & animi refectionẽrefectionem conferunt. In secundo gradu sunt illa corporalia in quibus cultus etiam per se cōsistitconsistit: vt erat antiquis arcam testamenti deferre: & nobis baiulare sanctorum statuas, crucem, & huiusmodi in processionibus. Ad hæc organis canere & alijs instrumẽtisinstrumentis, de quibus operibus illud intelligitur Matth. 12. Sacerdotes in templo Sabbathum violātviolant, id est corpore labores exercent: & sine crimine sunt. In tertio gradu locantur illa quæ sacrorum sunt præparatoria. Sed hæc tripertita. Nam quædam adeò sunt propinqua cultui vt sine illis fieri nequeat: vt antiquitùs sacerdotes animalia, quæ Deo litabantur, mactabant & torrebant: & nunc campanæ pulsantur. Alia verò sunt quæ possunt præcedenti die fieri: & hęc non sunt sine causa in festo facienda, sed anteà præparanda: vt hostias coquere, & monumentorum apparatus extruere: nisi forsan continuatio festorum exigat vt in festo fiātfiant. Sed tamen alia sunt, non quidem per se, sed accidentariè ad diuinum cultum spectantia, vt colere agros pauperculæ Ecclesiæ vel hospitalis: aut ad eius structurāstructuram vectare lapides. Et hæc neq;neque sine necessitate fieri in festo debẽtdebent, neq;neque sine Prælati facultate: quādoquidẽquandoquidem opera sunt verè seruilia: ideoq́;ideoque licèt lex misericordię in causa sit dispẽsandidispensandi, fieri tamẽtamen non debent absq;absque episcopi dispensatione: vel saltẽsaltem Parœciani, vbi sic habet vsus. ¶ SecundũSecundum
autem genus operum quæ in festo licent est spiritualium actionũactionum, quæ ab spiritu nostro proficiscuntur: vt docere, consulere, & id genus alia. Seruile enim opus idẽidem est quod corporale. Nam corpus est quod animæ seruit: quare quæ ad animam attinent, non connumerantur seruilibus. Attamen non inde infertur mechanicarum artium exercitium in festo esse permissum, & si artes illæ intellectuales quoq;quoque sint. Quoniam non de suo tantùm principio, verùm & de fine pensanda est spiritualiũspiritualium ratio. Scientiæ ergò quarum finis est intellectũintellectum illuminare, spirituales sunt: illæ verò quarũquarum finis in fabricato opere positus est, quod manibus cōficiturconficitur, obidq́;obidque mechanicæ dicuntur, seruiles habentur. At verò sunt nōnullanonnulla spiritualia quæ ecclesia bona causa in festis interdixit, vt ius dicere, & causas agere, & iuramentum solenniter in iudicio nisi causa pacis præstare: vt patet extrà, de ferijs, | cap. omnes dies. & cap. conquestus. Tametsi hæc ingruenti atroci extraq́;extraque ordinario crimine dispensationem quoq;quoque admittant. Vt si publicus latro, aut maiestatis læsor caperetur in festo, liceret eum subitò in supplicium rapere. Et religionis gratia hæretici in solẽnisolenni festo solent igni admoueri. ¶ TertiũTertium genus
Tertium genus.
& caput eiusmodi licitorũlicitorum operum est quæ quanꝗ̈quanquam sint corporalia, non tamen sunt propriè seruilia. Nam inter corporalia quædam extātextant genere suo seruilia, quorum exemplũexemplum in mechanicis positum est: quædam verò genere suo libera, vt artium liberalium opera, qualis est musica, & figuras geometricas in abaco ducere: quæ certum est licêre in festis. Quædam autem sunt & liberis & seruis communia: de quibus dubium est an liceant: vt sunt scribere, itinerari, venari. &c̃etc. Et quidem si scribere ad id duntaxat reducatur quod est cum absentibus loqui: vt scribere epistolas, aut orationes habendas ad populum, aut prælegendas lectiones, liquet esse licitum: si autem ad opus seruile vergat, vt stata mercede transscribere, aut alia ratione calamo mereri, id minimè fas est: itinerari autem audita Missa, maximè illis qui in itinere sunt, mos quarũdamquarundam prouinciarum admittit. Sed animi gratia venatum ire, claret non esse seruile opus. ¶ Quarta causa perquam nefas non est
Quarta causa.
operari in festo, subiungitur necessitas. Primùm illorũillorum quæ ad diuinũdiuinum victum pertinẽtpertinent, hoc est ad condiendos cibos igneq́;igneque parandos: qualis est coquorũcoquorum opera, & eorum qui pastillos farciũtfarciunt, & laniorũlaniorum ac macellariorũmacellariorum. Pistores autẽautem non excusantur, neq;neque furnarij: nam panis potest pridie festi cōficiconfici. Nisi tātustantus esset festorũfestorum cōcursusconcursus, qui id exigeret. Secundò & necessitate salutis corporeæ excusant̃excusantur medici, pharmacopolæ, & sanguinis missores. Et qui fugiũtfugiunt propria pericula, exemplo Heliæ qui fugit in Sabbatho à facie Iezabel. Vnde ChristꝰChristus IoāIoan. 7. Mihi indignamini quia totũtotum hominẽhominem sanũsanum feci in Sabbatho. At verò pharmacopolæ non excusantur nisi secundũsecundum necessitatem diei præsentis. Est enim seruilis ars quāquam sola necessitas facit in festo licitam. Tertiò & necessitas cōmuniscommunis salutis reipublicę excusat milites in bello: & qui illic aggeres & vallũvallum ducunt. Et qui quosuis alios labores perferũtperferunt. Qua ratione vt legitur. 1. Maccha. 2. Macchabęi hostile pręliũpręlium sabbathis propulsare prudẽterprudenter decreuerũtdecreuerunt. Deinde & propter particulares necessitates licita sunt opera in festo. Vnde Deut. 22. Non videbis ouẽouem fratris tui aut ouẽouem errantẽerrantem & præteribis, sed reduces fratri tuo. Cui allusit Christus Matth. 12. Quis erit ex vobis homo qui habet vnāvnam ouẽouem: & si ceciderit in sabbatho in foueāfoueam nónne tenebit & leuabit eam? Et per id excusamur dum conflagrationibus occurrimus, & in undationibus. Quin etiāetiam tẽporetempore messis flāteflante aura iustè perpurgāturperpurgantur grana. Imòverò vbi aëris inclemẽtiainclementia timetur possunt & areę teri: atq;atque etiāetiam, licèt hoc non tam facilè sit permittendũpermittendum, & segetes meti. QuāuisQuamuis in his casibus, vbi ambigitur an necessitas vrgeat, cōsultiusconsultius est AntistitẽAntistitem adire vel saltẽsaltem parœcianũparœcianum, per quẽquem hęc liceant. AtꝗAtque ex hoc capite excusantur etiāetiam illi qui munia reipublicę necessaria exercẽtexercent, quę non possunt sine graui iactura festis oĩbusomnibus interpolari. Qualia exercẽtexercent nautæ, cursores, muliones, & qui istis seruiunt, vt mareschalci veterinarij, qui soleis ferreis bestias calceātcalceant. Et qui furnos cōflandiconflandi vitri accendunt. Sunt qui & eandẽeandem facultatẽfacultatem illis faciũtfaciunt, qui lateres coquũtcoquunt & calcẽcalcem. Sed in his non tantũtantum video necessitatis. Adde quod & propter reipublicę ornatũornatum licet opificibus in festis operari, vt in torneamẽtistorneamentis. Tametsi salubrius semper sit dispensationẽdispensationem procurare. Atqui sicut necessitas immunes facit à trāsgressionetransgressione legis cōmuniscommunis, sic & à trāsgressionetransgressione particularis. Licet em̃enim aduocatis in festo iudices informare: & instante necessitate etiāetiam scribis aliquos actus agere. ¶ Quinta cau
Quinta causa.
sa quę à trāsgressionetransgressione festi operarios excipit est Ecclesiæ cōcessioconcessio. Indulget enim AlexāAlexan. 3. ca. licèt. de ferijs, vt possint in festis piscatores haleces piscari. Et idẽidem est de thynnis atq;atque alijs piscibus qui solo vno anni tẽporetempore eodẽq́;eodemque breui capiũturcapiuntur. ¶ SextũSextum deniq́;denique excusationis caput est cōsuetudoconsuetudo. Prohibetur in dict ca. oẽsomnes. de ferijs, mercatus fieri in festo. Sed iam creberrima cōsuetudoconsuetudo est nundinas in festo celebrari. Consuetudines autẽautem tũctunc à culpa liberant, quādoquando sunt rationi cōgruentescongruentes, & prælatorũprælatorum cōsensuconsensu introductæ, & antiquitate receptæ. ¶ Ecce de mẽbromembro negatiuo huius præcepti, quod est cessare ab opere seruili. Affirmati
uum autem, quod est audire sacrũsacrum, venerantiùs obseruandũobseruandum est, neq;neque quacunq;quacunque de causa omittendum, nisi sit valde vrgens: vt si causa sit fugiendi periculum mortis: aut seruiendi infirmis, qui citra periculũpericulum relinqui soli nequeunt: aut si timeretur puellæ raptus, & similia. Quanuis & in hoc inualescere possit consuetudo. Vbi enim in more est nubiles puellas non exire in publicum, nullam contrahunt culpam non prodeuntes in templũtemplum. | Quin verò si mater aduersum quidpiam filiæ timeret, posset domi manere eius custos. Et prætereà si maritus zelotypîa æstuans vxorem cohibeat nè in sacrum progrediatur, parêre ipsa tenetur. Et pariter serui & famuli dum herus vel iter eis imperat, vel aliud negotium, licèt sacrum non audiant. In ipsum autem herum refundetur noxia si absque causa seruum impediat, quo minùs Missam audiat. ¶ Id autem quod in præ
QuorundāQuorundam scrupulus.
sentiarum occasionem quibusdam hæsitandi offert, est vtrùm illa omnia quæ dicta sunt in die festo licêre, illicita ob id fiant, quòd pro mercede exhibentur. Inuenias enim nonnullos hac opinione captos, quòd qui præcipua intentione ob mercedem operantur in festo, ipsius sunt transgressores: si autem officium suum propter necessitatem potissimè præstent, licet eis accessorium stipendium recipere. Imò alij censent quòd qui diues est, tenetur in festo gratis opera misericordiæ facere. Istorum autem
Ratito dubitandi.
scrupulus hoc habet, si vllum habet, fundamentum, quod opus seruile est illud quod fit in obsequium alterius: qui autem mercede operatur, alteri ceu seruus obsequitur: fit ergò illud opus seruile. Nam quando necessitas in causa est vt opera in festo sint licita, eò est quòd illa tunc opera liberis cum seruis communia sunt. Si ergò pacta mercede efficiuntur seruilia, fient subinde illicita. ¶ At verò citra vllum scrupulũscrupulum, quod ar
Solutio. Caietanus.
ticulo præsenti etiāetiam CaietañCaietan. agnouit, quoduis opus quod vel propter necessitatem, vel propter consuetudinem, vel propter quamcunque causarum quæ modò à nobis recensitæ sunt, licitum in festo est, manet perinde iustum: quanuis non fiat nisi præcipuo mercedis intuitu. Spes enim lucri non facit opus seruile: siquidem & liberorum opera, qualis est negotiatio, & musica, & venatio, & militatio, & similia, propositam sibi habent mercedem. Et vice versa, seruile opus gratis etiam impendi consueuit: vt opus mechanicum. Neque hoc quod est alteri obsequi, constituit seruile opus. Nam & liberorum opera fieri solent in obsequiũobsequium alterius. Et econuersò seruilia in obsequium ipsius artificis. ¶ Prætereà argui
Prima ratio
tur. Famuli stipendia recipiunt pro famulatu etiam in festo impenso: Quin verò musici præcipuè seruiunt in festis atque in Ecclesijs pro mercede. ¶ Post hæc arguitur. QuāuisQuamuis
Secunda ratio.
opera in die festo sint necessaria, non tamen opifices & artifices tenentur illa gratis præstare: quia non sunt necessaria propter inopiam personarum, sed ex natura rei, vt in superioribus exemplis patet: ergò illa licitè possunt solùm propter mercedem exequi, aliter non facturi. Possuntque perinde de pretio pacisci. Nullatenùs ergò ratione mercedis aut præmij perpendendũperpendendum est quódnam sit seruile opus, quod verò minimè: sed per capitales causas paulò antè commemoratas. Itâque si docere scientiam licitum de se est in festo, licebit etiam operarum pretium exigere. Et pariter aduocatus si consilium respondeat in festo. Idemq́;Idemque censeto de Medicis & de alijs infirmorum administris. ¶ Ex quo fit neque studere in die festo lucri causa, illicitum esse. Nam aliâs etiam scholares ius violarent si in festo literis vacarent: nam plerique id faciunt spe lucri. Et nihil refert lucrúmne post longum tempus expectes, an in præsenti recipias. Neque refert doctór ne & aduocatus diues sit, an pauper. Tametsi diuitibus consilium sit dies festos aut diuinis dicare, aut causis pauperum largiri.
ARTICVLVS. V.

ARTICVLVS. V.

Vtrùm quartum præceptum de honorandis parentibus congruè tradatur.
DIVTIVS nos præcedentes quæstiones remoratæ sunt. Hæc autem de quarto præcepto facilimæ expeditionis est. Arguitur nihilo minùs de mo
Argumen. 1.
re quòd non fuerit congruè positum. Præceptum quantum ad pietatem attinet quæ est pars iustitiæ, non quidem directa eius species est, sed potentialis. Sunt autem multæ aliæ similes iustitiæ partes, vt habes apud sanctum Thomam. 2. 2. quæstio. 80. vt ob
D. Thomas.
seruantia, gratia, veritas. &c̃etc. non ergò hoc tantùm debuit poni affirmatiuum præceptum, sed similium virtutum insuper alia. ¶ Secundò, non solùm parentibus, verùm
Argumen. 2.
& patriæ & sanguine coniunctis debetur ex pietate cultus: ergò mancum fuit præceptum quod solos parentes colere iubet.
¶ Tertiò, neque parentibus solus debetur
Argumen. 3.
honor, verùm & sustentatio: ergò & in hoc fuit etiam mutilum, quòd solum honorem expressit. ¶ Quartò, neque causa illi sub
Argumen. 4.
|iuncta, videlicet quòd parentibus morigeri erunt longæui super terram, vt legitur Exodi. 20. in vniuersum verum habet: inuenias enim parentibus obedientes, eosdemq́ue tenera ætate luce sublatos: videasq́ue contrà multos rebelles qui longo fruuntur senio: non ergò congruenter positum est. ¶ In contrarium facit scripturæ authoritas.
QVæstioni vna satis est conclusio breuissima. Congruentissimè tribus præ
Conclusio responsiua.
ceptis dilectionis Dei, proximè quartum de reuerendis parentibus subiunctum est. Probatur. Præcepta primæ tabulæ dilectio
Probatio.
nem Dei, vt dictum est, commendant: & præcepta secundæ, dilectionem proximi: inter proximos autem maximè proximi sunt parentes, quippe quibus id quod sumus secundùm Deum debemus. Sunt enim particulare principium nostri: sicuti Deus vniuersale omnium: ergò locus huic præcepto debitus, proximus loco est diligendi Deum. Est enim pietas in parentes illi quæ Deo debetur adeò affinis, vt. 8. Ethicorum Aristot.
Aristot.
compositè dixerit, Dijs & parentibus neminem posse æqualia rependere. Et Cicero in
Cicero.
Oratione post reditum: Parentes, inquit, charissimos habere debemus, quòd ab his nobis vita, patrimonium, libertas, ciuitas tradita est. In primis autem Deum, cuius beneficio hæc omnia tenemus.
CIRCA materiam ergò primi argu
Ad primum argumentũargumentum .
menti id animaduertendum est, quod in capite libri octaui luculentiùs exposuimus: videlicet partes iustitiæ alias esse specificas, vt distributiuam, & commutatiuam: alias verò potentiales, hoc est illi annexas: vt puta quæ cùm non integram habeant rationem iustitiæ, non directè ei subduntur, sed tamen propter aliquid vtrique commune reducuntur ad illam. Ratio nanque iustitiæ est esse ad alterum, cui æquale debito redditur: religio ergò conuenit cum iustitia, quia est ad alterum, puta ad Deum: cui tamen nequimus æquale reddere. Atque in hoc deficit à iustitia. Ad religionem autem spectant præcepta primæ tabulæ, quæ est virtus annexa iustitiæ. Pari ratione pietas quæ est ad parentes, quibus æquale reddere non possumus, est pars potentialis iustitiæ. Et similiter obseruantia: quæ est reuerentia hominibus ob virtutem exhibita. Nam neque virtuti æquale præmium reddi ab hominibus valet, vt. 2. Ethicorum est apud Aristot. Quare hæc virtus ad quartum præceptum reducitur: sicuti suprà in illo verbo adnotauimus, Leuit. 19. Coram cano capite consurge. Liberalitas autem alio poplite claudicat nè sit prorsus iustitia: nempè quòd in beneficijs conferendis versatur quæ non sunt debita: sicuti & gratia quæ non ratione debiti, sed ratione honestatis beneficia repensat. Hæc ergò omnia reducuntur ad hoc præceptum. Iam enim superiori quæstione dictum est in Decalogo illa præcisè debuisse locari, quæ absque vllo sapientum officio elicere ex naturæ principijs ratio posset, nisi vbi nubila esset: hæc autem nonnullo sapientum adminiculo opùs habent, quò plenè percipiantur. Præterquàm quòd filiorum debitum ad parentes cunctis est mortalibus commune: reliqua verò, specialia: sub generali verò specialia militant. ¶ Ad secundum ad eun
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
dem propè modum respondetur, quòd ratio quare patriæ, & sanguine agnatis, atque alijs necessarijs nostris debitores sumꝰsumus, parentes fuêre, qui nos tali loco & sanguine genuerunt: & ideò cùm præcepta Decalogi, vt dictum est, sint prima legis principia, abundè parentes pro cunctis nominati sunt. ¶ Et eôdem reducitur solutio ter
Ad tertium argumentũargumentum .
tij argumenti, nempè quòd honor parentibus à cunctis filijs per se debetur, siue locupletes sint siue egeni. Sustentatio verò accidit vt debeatur dum parentes egent: ad ea autem quæ sunt per se ea reducuntur quæ accidunt. ¶ Ad quartum demum respon
Ad quartũquartum argumentũargumentum .
detur, congruentissimum, vt superiori quæstione exposuimus, propositum fuisse huic mandato præmium longæuæ vitæ: transgressoriq́ue, supplicium breuis. Vnde Paul. 1. ad Timoth. 4. Pietas ad omnia vtilis est: promissionem habens vitæ quæ nunc est, & futuræ. Nam cùm vitam à parentibus secundùm Deum susceperimus, qui gratus illis est, meretur non solùm æterna potiri, verùm & temporalem sibi augeri: qui verò ingratus, illa orbari. Obidq́ue adeò Solon, vt Cicero pro Sexto Amerino refert, nullum parricidijs supplicium constituit: cuius causam interrogatus respondit, se id neminem facturum putasse. Romani autem intelligentes, nihil esse tam sanctum, quod aliquando non violaret audacia: supplicium in parricidas, quàm maximè congruens excogitârunt: nempè vt in culeum | insuti in flumen deijcerentur: vt his rebus omnibus de repentè carerent: nempe elementis ac bestijs, ex quibus omnia nata esse feruntur. Videlicet nè cœlum viderent, nec solem, neq;neque verò aquam tangerent, neq;neque aërem ad respirandum: neque terræ eius cadauera mandarentur, neque adeò obijcerentur feris aut bestijs, nè videlicet tactu suo aut elementum aliquod aut bestiam polluerent, qui sese immanissimo scelere polluissent. At verò quoniāquoniam neq;neque præsentia hæc labentiaq́ue bona sub merito cadunt, neque aduersa mala satis sunt ad expianda piacula, fit vt Deus occulto iudicio quandoq́;quandoque sinat vt & boni exiguo hoc præmio careant, & mali, supplicio: quippe quibus auctiora in altero manent sæculo.
ARTICVLVS. VI.

ARTICVLVS. VI.

Vtrùm sex reliqua præcepta conuenienti ordine & modo tradantur.
DE reliquis sex præceptis satis suprà dictum est: sed nè ab ordine illa excludamus, arguitur quòd non sint sufficienter tradita. Primùm sic: Alia sunt præ
Argumen. 1.
ter homicidium, adulterium, furtum, & falsum testimonium nocumenta quæ ciuibus inferuntur: diminutus ergò fuit numerus. ¶ Secundò. Concupiscentia in nono & de
Argumen. 2.
cimo præceptis aut accipitur pro sensualitatis moiu, secundùm illud Iacobi. 4. vnde bella & lites in vobis? Nonne ex concupiscentijs, quæ militātmilitant in membris vestris? aut pro voluntatis consensu, vbi peccati ratio consummatur, & pariter virtutis ac meriti, secũdùmsecundum illud Sapien. 6. Concupiscentia sapientiæ perducit ad regnum perpetuum: sed prior quidem prohiberi non potuit: quia naturæ corruptæ naturale est cum ratione pugnare: secundùm illud Pauli, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ: aliâs sensualitatis commotiones essent mortalia peccamina: quod est falsum. Secunda verò vno quodlibet præcepto prohibetur. Qui enim prohibet homicidium, vnà prohibet & eius voluntatem: nihil ergò opùs habuit peculiari mandato. ¶ Tertiò denique, Homicidium adulterio
Argumen. 3.
& furto grauitate antecellit: non autem seorsum prohibita est eius cupiditas: non ergò erat cur aliorum concupiscentiæ seorsum inhiberentur. ¶ A parte contraria pugnat authoritas ipsa legis.
AD quæstionem post ea quæ superiùs explicata sunt perfacilis est responsio,
Conclusio responsiua.
quæ vnica conclusione continetur. Sex præcepta debita ratione prohibitionis tenore posita sunt. Probatur. Duæ sunt partes iu
Probatio.
stitiæ, facere bonum, à maloq́;maloque recedere. Primum autem non cunctis promiscuè per se debetur, sed personis certis: cui autem potissimùm debetur, est Deus, & secundùm illum parentes: sed tamen iniurijs & vi minimè lædere, omnibus debitum est: obidq́ue post primam tabulam quartumq́;quartumque mandatum, quibus ea præcipiuntur quæ Deo parentibusq́ue debentur, optimè nocumenta respectu omnium in vniuersum prohibentur. De distinctione autem, numero, ordine, & traditione eorum, deq́ue singulorum grauitate, satis superq́ue quæstione superiori dissertum est. Quòd si de numero adhuc hę
Scrupulus.
reas, eò quod cùm alia multa præterquàm parentibus & consanguineis, alijs etiam debeantur, secundùm verbum Pauli, Reddite omnibus debita: cui tributum, tributũtributum. &c̃etc. debuerint & alia adhiberi affirmatiua præcepta. Respondetur quòd cùm Decalogus
Solutio.
primordia solummodò contineat legis, non decebat in ipso nobis tradi nisi ea quæ vniuersis mortalibus communi ratione debita sunt: & talis est honor quem debemus parentibus. Ad reliquos verò non vna, sed diuersis rationibus contrahuntur debita, & ideò non erat illis opùs speciali præcepto: sed satis erat generalis iustitia, quæ præcipit vnicuique ius tribui suum. ¶ Atq;Atque per hoc documentum liquet id quod quæstione. 3. contra Burgensem super Leuit. 19. adnotauimus: qui contra sanctum Thomam, imò contra planam veritatem præceptum dilectionis proximi negat esse omnibus commune atque notissimum: proptereà scilicet quòd amicitia non fuit philosophis comperta respectu omnium, sed tantùm respectu studiosorum. Est enim mens Diui Thomæ & rei veritas, quòd cùm præceptum dilectionis proximi includat, & benefacere, & non malefacere, prius est notissimum: non quidem respectu omnium proximorum, sed respectu certi generis, scilicet parentum: posterius verò respectu omnium: & ideò ex eodẽeodem principio solùm elicitur quar|tum præceptum affirmatiuum, & reliqua negatiua.
AD primum igitur argumentum respondetur quòd cùm nocumenta, atque iniuriæ quibus alter in alterum nocuus & iniurius est non potuerint certo numero colligi, consultum fuit, ac perinde decôrum, capita tantùm poni, quibus alia cohærent membra. Quicquid enim detrimenti alteri inferas, aut personæ illud impingis: & id rerum genus ad homicidium reducitur: aut personæ coniunctæ per modum libidinis: & hæc referuntur ad adulterium. Damna autem in rebus data, siue per vsuram, siue per aliam fallaciam, omnia ad furtum propendent. Sicuti & iniuriæ omnes quibus infra verba peccatur: vt sunt mendacia, & detractiones, & verbales contumeliæ, ad falsum testimonium. ¶ Ad secun
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
dum respondetur, nomine concupiscentiæ non prohiberi sensualitatis insultus atque illecebras: sed voluntatis consensus, vbi subest peccatum, secundùm verbum Christi, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo. Et quanuis vno quolibet præcepto vnà & res & eius cupîdo prohibeatur: exposcebat tamen singularis necessitas vt speciatim concupiscentia alienæ vxoris, atq;atque alienarum rerum exprimeretur propter rationem quam superiori quæstione, articulo. 5. declarauimus: nempè quòd aliorum peccatorum obiecta non per se ad concupiscentiam illectant: sed ob alias affectiones cupiuntur: vt homicidium propter vindictam, quæ ex odio nascitur: & propter iram. Quare in illis sufficit res ipsas prohiberi: ea verò quæ ad concupiscentiam carnis & oculorum spectant, per se animum pelliciunt: atque adeò non solùm in abstinendo ab illis difficultas est, verùm & noua in refrænanda concupiscentia: obidq́;obidque præter opus, consultum fuit & cupidines singularibus prohibitionibus interdici.

QVAESTIO QVINTA, De præceptis ceremonialibus. S. Thom. 1. 2. q. 101. &. 2. &. 3.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm ceremonialia præcepta quadrifida fuerint, scilicet sacrificia, sacramenta, sacra, & obseruantiæ.
ETSI FVNCTIO nostra fuerit DiuũDiuum Thomam explicando amplificare, tamen in his ceremonialium ac iudicialium quæstionibus diuersa erit. Adeò enim copiosè & disertè cuncta ipse explanauit, vt nequeat doctrina eius vel extendi ampliùs vel elucidari. Igitur vt summatim compendium faciamus, primò quæritur an ceremonialia quadrifida partitione diuidantur, scilicet in sacrificia, sacramenta, sacra, & obseruantias. Et arguitur à parte negatiua: Si
Primum argumentum.
hac ratione distribuerentur, id maximè esset quod ceremonialia ad diuinum attinebant cultum, vt nomina ipsa sacrificiorum & sacrorum designant. Erant autem aliqua ceremonialia quæ nihil ad cultum Dei referre videbantur, vt abstinentia ciborum quæ præcipiebatur Leuit. 11. & abstinentia à vestimẽtisvestimentis, scilicet nè vestem duobus cōtextamcontextam, hoc est lana & lino, vllus indueret, vt Leuitic. 19. cautum erat: ergò non omnes ceremoniæ cultui seruiebant. ¶ Secundò si sacrificia il
Argumen. 2.
la, & sacramenta, atque obseruantiæ alicui erant vsui accommoda, maximè vt rerum aliquarum essent figuræ, secundùm verbum Pauli, omnia in figura contingebant illis: id
P.
autem nequâquam legi congruebat: vtpote quæ vt August. 4. de doctrina Christiana au
Augustinus.
thor est, & suprà citatus Isidôrus, manifesta esse debet & cunctis peruia: cùm illa quæ figurarum mysterijs tecta sunt theatricam potiùs ænigmaticamq́;ænigmaticamque repræsentationem præ se ferant, quàm legis claritudinem: haud ergò decuit esse figuralia. ¶ Tertiò, legis syn
Argumen. 3.
ceritas simplicitatis præceptorum amatrix est, multitudinisq́;multitudinisque expultrix. Est enim præceptorum multitudo sarcina potiùs & ruinę occasio quàm adminiculum ad virtutem: | secundùm illud Petri Actu. 15. Quid tentatis demum imponere iugum super ceruicem discipulorum, quod neq;neque nos, neq;neque patres nostri portare potuimus: caueri ergò illa debuit ceremoniarum turba. ¶ Quartò, ceremoniæ
Argumen. 4
illæ, Christi erant vmbra & prognosticum: sacrificia autem abundè præsignabant Christum, qui secundùm Apostolum ad Ephe. 5. sacrificium se obtulit & oblationem & hostiam: in noua autem lege sacrificium ipsum altaris simul est & sacramentorum, idemq́;idemque potissimùm, atque idipsum dicitur sacrum, omniaq́;omniaque sacrificia & sacramenta sunt quædam obseruantiæ: non ergò opùs illa est quadrifaria distinctione. Aliâs deberent & alia superaddi membra: puta solennitates, oblationes, atq;atque id genus multa. ¶ In contrarium autem est quòd lex illa de his omnibus meminit.
AD quæstionem iuxta numerum argumentorum quatuor conclusionibus respondetur. Prima est. Ceremonialia illa cun
Prima conclusio.
cta ad Dei cultum pertinebant: sic enim. q. 2. tres præceptorum ordines secreuimus, quòd moralia ex principijs naturæ, ceu conclusiones eliciuntur. Ceremonialia verò & iudicialia, non conclusiones, sed speciales determinationes sunt generalium præceptorum quæ arbitramento quodam statuuntur. Ceremonialia quidem circa religionem quæ nos ordinat in Deum: iudicialia verò circa pacem & tranquillitatem ciuium secundùm charitatem proximi. Est enim naturale pręceptũpręceptum, vt Deus colatur. Quòd autem vel hoc vel illo modo, arbitramentum est humanum vel diuinum: sicuti ait Arist. 5. Ethicor. Litare enim
Aristot.
hæc aut illa animalia, nihil natura sua refert nisi quia lege positum. ¶ Secunda conclu
Secunda cōclusioconclusio.
sio. Cultum illum diuinum in lege veteri cōdecenscondecens fuit prognosticam figuram Christi eiusq́;eisuque Euangelicæ legis prætulisse. Proba
Probatio.
tur. Sicuti homo, & anima constat & corpore, ità & cultus tam interior est ꝗ̈quam exterior: secundùm illud Psal. Cor meum & caro mea exultaueruntin Deum viuum. Et sicut corpus ad animam relatum est, sic & exterior ad interiorem refertur. Cultus autem animę in hoc positus est, vt Deo suo coniungatur: obidq́;obidque secundùm diuersam eius coniunctionem diuersum esse congruit externum cultum. Quo fit vt in statu sempiternæ beatitatis, vbi anima secundùm intellectum atq;atque affectum Deum habet præsentem, nullo opùs sit vmbratili figuratiuoq́;figuratiuoque cultu, sed oĩaomnia perficiuntur laude: secundùm illud Esai. 51. Si gaudium & lętitia inueniuntur in ea, gratiarum actio & vox laudis. In statu autem præsentis vitæ, vbi absentes ab illo cōspectuconspectu exulamus, necesse habemus radijs eiusdem diuinæ veritatis sub sensilibus figuris illustrari: vt. 1. cap. Cœlest. hierar. author est Dionys. di
Dionysius.
uersimodè tamen secundùm diuersum statum cōditionisconditionis humanæ. Nobis quippe sub lege degentibus Euangelica, quia etsi veritas ipsa non per se elucescat: tamen via iam patula est, & per Christum reuelata, nullis alijs operæpretium est figuris, quàm ęternę illius beatitatis quæ nos etiam num futura manet. Veterem autem populum, cui non solùm diuina per se veritas, verùm & via quæ futurus erat Christus, vti ad Hebr. 7. ait Apostolus, nondum erat propalata, quàm maximè decebat in illo versari exteriori cultu, qui non solùm figura esset sempiternæ veritatis in patria contuendæ, verùm & Christi etiam qui futurus erat via, veritas, & vita: nempè vt tam diuturno tamq́;tamque celebri rerum vsu populus ille assuetus & admonitus venientem posteà veritatem promptissimè reciperet. Vnde Paul. ad Hebr. 10. quò discrimen antiquæ le
Paulus.
gis & nostræ insinuaret, vmbram, inquit, habens lex (scilicet vetus) futurorum bonorũbonorum, non ipsam imaginem rerum: videlicet qualem nos habemus. Elongatior enim à veritate est vmbra, quàm imago, quæ eam germaniùs exprimit. ¶ Tertia conclusio: Conde
Tertia conclusio.
cens etiam fuit vt non vna tantùm ceremonia, sed multiiuga earum varietate populus ille occupatus esset, diuinoq́;diuinoque cultui mancipatus. Congruitas enim huius tam exiniquorum necessitate quàm ex iustorum perpenditur. Illi enim qui ad idololatrîam procliues erant, quoniam idololatrarum superstitiones multifidæ erant, necesse habebant econtrariò ceremoniarum multitudine institui, vt in illis occupati non illa auêrent quæ inter Ethnicos cernebant. Sed & boni atq;atque ad diuinorum contemplationem accliues, nihilo minùs congeminatis ceremonijs erant imbuendi: tum vt assiduitate illa in diuina contemplatione persisterent, & varietate recrearentur: tum etiam vt Christi multiiuga mysteria multiplici ceremoniarum cultu identidem prospectarent.
¶ Quarta conclusio: Et si variæ fuerint
Quarta conclusio.
multiplicesq́;multiplicesque priscorum ceremoniæ, ad quatuor tamen capita reducuntur, quæ sunt sacrifi|cia, sacramenta, sacra, & obseruantiæ. In cul
Ratio cōclusionisconclusionis.
tu nanque tria est considerare. Primum quidem in quo eius substantia posita est: videlicet sacrificium quod in Dei reuerentiam offertur. Secundò instrumenta: vt templum, vasa, aliaq́ue eiusmodi. Et hæc dicuntur sacra, hoc est anathemata: puta diuino cultui mancipata & consecrata. Tertiò, cultores ipsi in quibus duo dignoscuntur: videlicet cōsecratioconsecratio vel totius populi, vel singularium ministrorum. Et hæc sunt sacramenta, quibus vel populus sanctificatur, vel consecrantur ministri. Et rursùs singularis eorum habitus & famulatus: qua ab exteris secernuntur, qui non sunt eiusdem religionis, tum quantum ad cibos, tum etiam quantum ad vestimenta. Atq;Atque hæc dicuntur obseruantiæ. Hæ igitur quatuor species sub vno ceremoniarum genere concluduntur.
ET per hæc patet argumentorum solutio. Ad primum enim respōdeturrespondetur quòd
Ad primum argumentũargumentum .
illa ciborum abstinentia vestimentorumq́;vestimentorumque habitus ad diuinum cultum conferebant. Non quidem per se primò vt sacrificia, sed quasi præparatoria ornamenta: quamobrem sub genere etiam ceremoniarum continentur. ¶ Ad secundum respondetur quòd
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
diuinorum arcana non sunt quibuslibet inuulganda. Quocircà à mussitando atque à labiorum compressione mysteria dicuntur. Aliâs, vti Christus admonuit, esset margaritas porcis inculcandas proijcere. Nam quæ homo non capit, illicò spernit. Obidq́ue figurarum schemata & rerum typi non sunt scripturæ sanctæ incongrui. Imò sicuti in theatris homines sensili rep̃sentationerepresentatione cōtuẽturcontuentur quæ nudo intellectu capere nequeũtnequeunt: sic
Ad tertium argumentũargumentum .
& in scriptura est operæpretium. ¶ Ad tertium respondetur quòd sicuti ægroto corpori dum vna non sufficit medicina, alia ac subinde alia adhibetur: ità & in illis ceremonijs, quæ vt suprà diximus, de se non iustificabant, sed egena erant & infirma elementa, fieri necessum erat. Et ideò tanquàm sapiens legislator consultius Deus duxit transgressiones aliquas multitudinis ceremoniarum permittere, quàm vt si otio populus ille vacaret, in idololatrîam collaberetur. ¶ Ad
Ad quartũquartum argumentũargumentum .
quartum denique iam reddita est ratio distinctionis illorum quatuor. Nostrum enim sacrificium Christum ipsum continet: quod est proinde sacramentum: non sic autem sacrificia veteris legis. Ideoq́;Ideoque alia erant sacramenta, quibus suo gradu purgabatur expiabaturq́;expiabaturque populus, atque alia sacrificia. Item solennitates quodammodò ad sacra pertinebant: sicuti templa sacra. Offerebantur enim sacrificia, sicut in loco certo, ità & statis temporibus.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm singulis istis ceremoniarum speciebus reddi poßint legitimæ causæ.
SVBSEQVITVR IN secundo articulo vt de causis ceremoniarum cursim saltem dicamus. Quæritur ergò an causas habuerint vllas. Et arguitur
Primum argumentum.
à parte negatiua. Super illud ad Ephes. 2. Legem mandatorum decretis euacuans: ait glossa, decretis Euangelicis ob id esse euacua
Glossa.
tas obseruātiasobseruantias antiquæ legis, quòd ex ratione sunt: illæ ergò per contrarium sensum ratione carebant. Præsertim quòd si ratione pollerent, moralia fuissent. Nam quicquid ratione constat ex principijs naturæ deducitur, ex quibus morales pręceptiones oriuntur. ¶ Secundò arguitur, quòd saltem nul
Argumen. 2.
lam habuerint literalem causam. Enimuerò si ceremoniæ vniuersæ non nisi signi, figuræq́;figuræque rationem habebāthabebant, non alia in illis existebat ratio quàm per res illas futura præsignare, atque adeò nullam habebant causam quæ secundùm primæuum significatum literæ existeret. Idq́ue ex ipsis legis verbis cōfirmaturconfirmatur. Nam si qua erat ceremonia quæ causam haberet literalem, maximè vel circuncisio vel Phase Paschæ. De priori autem legitur Genes. 17. Vt sit in signum fœderis inter me & vos. De posteriori verò Exod. 13. Erit quasi signum in manu tua, & quasi monumentum ante oculos tuos: ergò alia multò minùs habebant literalis causæ. ¶ In contrarium autem est quòd non solùm sacramenta & sacrificia figuram gerebant Christi, verùm & historiæ ipsæ: vt transitus maris rubri, peregrinatio deserti, atq;atque id genus reliqua. De his quippe ait Paul. 1. ad
Paulus.
Corinth. 10. Omnia in figuram contingebātcontingebant illis: sed in historijs præter mysticum intellectum inerat etiam literalis: ergò & ceremoniæ causam habebant literalem.
AD quæstionem duabus conclusionibus
Prima conclusio.
respondetur. Prior: vniuersus ceremoniarum ritus Mosaycæ legis ex debito fine ducebat suas causas. Conclusio hæc in com
Suadetur cōclusioconclusio.
perto cuicunque est qui crediderit legem illam opus fuisse Dei: quod suprà contra Manichæos iam constitutum est. Nam cùm Deus cuncta sua sapientia gubernet, sapientis autem secundùm Philosophum. 1. Meta.
PhilosophꝰPhilosophus.
sit res ordinare, fit vt quæcunque à Deo procedunt, vt Apostolus ad Roman. 13. inquit,
Paulus.
ordinata sint: ordo autem cuiusque rei duo exigit: prius vt debito sit fine instituta. Nam illa quæ vel non seriò fiunt, sed iocò: vel non consultò, sed præter finis intentionem eueniunt, ob defectum ordinis ad finem, dicuntur inordinata & temerè facta. Secundò etiāetiam oportet & id quod ad finem quempiam refertur, proportionem ad illum habere debitam. Quemadmodùm enim. 2. Physicor. ait
Aristote.
Aristo. formam dentatæ serræ ex fine sumi, sic in practicis mediorum ratio ex fine ducitur. Igitur cùm lex opus sit diuinæ sapientiæ, fit vt vtrumque rationis ordinẽordinem habeat. Quapropter Deuterono. 4. Hæc, inquit author ipse legis, est sapientia vestra, & intellectus coram populis. ¶ Posterior conclusio.
Vltima conclusio.
Nullam credibile est fuisse ceremoniam antiquæ legis quæ non habuerit vtrũquevtrumque sensum & causam: nempe & literalem & mysticam. Ad cuius intellectum notandum est,
vt inter proloquia super Matt. fusiùs explicuimus, sensum literalem & mysticũmysticum sic differre quòd literalis est quo literæ ex sua institutione vel primæua vel metaphorica res ipsæ significant: mysticus verò est quem res per literas significatæ rursus significātsignificant. ExẽplaExempla sunto. Historia illa Genesis quòd Abraham duos filios habuit, vnum de ancilla & alterum de libera, ad literam res gestas enarrat. Rerum autem historia Paulo ad Galat. interprete, duo per allegorîam significabat testamenta. Rursus illud Esaiæ. 7. Ecce Virgo concipiet, &c̃etc. in sensu literali proprio cōceptumconceptum prænuntiabat Deiparæ Virginis. Illud autem cap. 11. Egredietur virga de radice Iesse, & flos de radice eius ascendet: in sensu itidem literali, sed tamen improprio, hoc est per metaphoram, eundem Virginis partum significabat. Sed virga Aaron, quæ vt refertur Numer. 17. effloruit, in sensu mystico & allegorico typus erat & figura eiusdẽeiusdem rei. Hoc præhabito interpretamento pro
Probatio cōclusionisconclusionis.
batur conclusio. Cultus antiquæ legis hoc, vt suprà dictũdictum est, à nostro differebat, quòd noster non est vmbratilis, tametsi imaginẽimaginem gerat triũphantistriumphantis Ecclesiæ: ille verò ad duos erat institutus fines: nempè & ad exhibẽdũexhibendum Deo honorem debitum, & ad prænuntiandum futurum Messiam. Quemadmodùm enim prophetarum oracula prædicationes futurorum erant: sic & tota legis illius historia nihil aliud apparebat quàm theatrum quoddam vbi futurorum comœdia agebatur. Hinc ergo fit totum illum ceremoniarũceremoniarum apparatum, & causam habuisse sensumq́ue literalem, seu ad euitandam idololatriæ impietatem, siue ad commemorandum beneficiũbeneficium aliquod: vt obseruatio sabbathi. Et prætereà figuralem. Quemadmodùm esus agni & beneficij liberationis ex Aegypto præsagiũpræsagium vmbraq́;vmbraque erat, & occidẽdioccidendi Christi figura.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur, eatenùs ceremonias illas cum nostris collatas censeri non habuisse rationem, quòd natura sua nihil referebant: impertinens enim erat hæc aut illa mactari animalia, vestemq́;vestemque non texi ex lino & lana: sed totam causam habebant ex institutione. Lex autem nostra, quia in charitatis officijs posita est, à natura ipsa rerum rationem ducit. Ob idq́;idque illa non dicuntur moralia: non quòd nullam habuerint rationem, sed quòd eorũeorum probitas & laus non fuerit de natura rerum deprompta. ¶ Ad secundum respondetur
Ad secundũsecundum.
quòd sicut sensus metaphoricus nihilo minùs est literalis, quàm proprius: quia vterq;vterque per literam significatur: sic quòd res institutæ sint ad beneficium commemorandum non tollit literalem sensum. Quapropter nil vetat, quo minùs causa literalis circunsionis illa fuerit, vt monumentum esset fœderis pacti cum AbrahāAbraham, causaq́;causaque esus agni, vt esset memoria liberationis populi: licèt per allegoriāallegoriam aliꝗdaliquod p̃tereàpreterea ĩin nr̃anostra lege futurũfuturum p̃mōstrassentpremonstrassent. Causas ergo vtriusque generis doctissimè ac locupletissimè diuus Thom. sigillatim in sin
D. Thomas.
gulis ceremoniarum enarrat. 1. 2. q. 102. arti. 3. & tribus sequentibus: discurrendo per quatuor suprà dispositos ceremoniarum ordines: sacrificiorũsacrificiorum enim literalis causa duplex
erat: videlcetvidelicet vt per illa mens humana in Deum subleuaretur ad repensanda beneficia de eius largitate suscepta: ideoq́;ideoque offerebatur genus ferè omne victualium, nempè animalia, panis, vinũvinum, oleum, & mel. Thus prætereà & sal quibus nos Deus pascit: secundũsecundum | illud. 1. Paralipo. 29. Tua sunt omnia, & quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Sed quia donorum omnium maximũmaximum fuit Christus: sic enim Deus, vt est apud Ioan. dilexit mundum vt filium suum vnigenitum daret, vt omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam: causa mystica illorũillorum sacrificiorũsacrificiorum idẽidem erat Christus. Vnde ad Heb. 10. sacerdos veteris legis easdem proferebat hostias, quæ nunquàm possunt auferre peccata. Christus autem pro peccatis obtulit vnam in sempiternum. OfferebāturOfferebantur autem ex animalibus tres quadrupedum species, scilicet, oues, boues, & capræ. Ex auibus verò turtur & columba. sed ex piscibus, quia extra aquas viuere nequeunt, nullus reputabatur sacrificio idoneus. Occidebantur autem in figuram Christi qui in cruce erat immolandus. Quare & modus præscribebatur occidendi, vt à Gentilibus differrent. Offerebanturq́;Offerebanturque, tum vt holocausta in honorẽhonorem Dei, tum etiam ad expianda peccata, eundemq́;eundemq ipsum pacandum ac propitiandum. Vnde illæ dicebant̃dicebantur hostiæ pacificæ, hæ verò pro peccato. ¶ Sacrorum quoque, nempè tem
pli, vasorũq́;vasorumque ac solennitatũsolennitatum, in quibus sacrificia offerebantur, causa quoq;quoque vtraq;vtraque assignatur. s. tam literalis quàm mystica. Habuit enim populus ille quando per desertum vagabatur portatile tabernaculum: posteà verò in possessionem missus terræ promissæ, templum. Nam ad literam neq;neque oberrantes fixum habere poterant templum, neq;neque quiescentes decebat tabernaculum habere mutabile. Sed quantum ad figuram, tabernaculũtabernaculum significabat militantium peregrinantiumq́;peregrinantiumque in hoc mundo Ecclesiam: tẽplumtemplum verò sempiternum cœlestium cœtũcœtum. Vbi, sicuti neq;neque in extructione templi nullus vel mallei sonitus vel securis audiebatur, nullus erit luctus neq;neque clamor neq;neque strepitus: sed quemadmodùm in hac militia, charitatis iustitiæq́;iustitiæque officijs ac pœnitentiæ fructibus per Dei fauorẽfauorem se quisq;quisque exercuerit, dolaueritq́;dolaueritque & expoliuerit: sic omnes diuina dispositione collocabuntur. ¶ Quòd autẽautem non nisi vnicum illis templum concessum fuerit, rationem sanctꝰsanctus Thom̃Thom. assignat vt à diuersis lucis atq;atque aris diuersorum Deorum, quos ethnici colebant, abstinentes, vnum verum profiterentur. At
verò subticenda alia non est, quam Chrysosto. in homi. aduersus Iudęos disertè meditatus est. Prohibebantur enim pascha & festa nisi Hierosolymis vnoq́;vnoque templo celebrare, vt Deuterono. 16. & apud Iosephum libr. 3.
Iosephus.
cap. 13. constat: eam inter alias ob causam, vt eodem posteà per Titum & Vespasianum diruto, neq;neque vnquàm deinceps reædificato, palàm fieret legem illam cessasse. Hac enim de causa dum in Babylone captiui rogarentur Hebræi sua celebrare festa, respondebātrespondebant, Quomodò cantabimus canticum Domini in terra aliena? quasi dicerent, Nefas nobis est alibi quàm Hierosolymis solẽnitatessolennitates nostras peragere. Id nunc ergo si meditarentur Iudæi, facilè adducerentur vt crederent legẽlegem illam esse abolitam: quippe cuius sacrificia, sublato templo, antiquata sunt. ¶ De vasis candelabrisq́;candelabrisque ac reliquis, vide apud S. Tho.
S. Thomas.
ac subinde de solennitatibus: quæ præter quotidianum festum quo manè & vesperè immolabatur agnus, vt Num. 28. &. 39. legitur, septem erāterant: videlicet, SabbathũSabbathum hebdo
madibus singulis. Et Neomeniæ in singulis mensium initijs: & solennissima celebratio paschalis agni, quæ fiebat in memoriam liberationis de Aegypto. Et quinquagesimo inde die Pentecoste, in memoriāmemoriam datæ legis. Et quinta, festum tubarum in mense septimo, scilicet SeptẽbriSeptembri. Nam Martius erat primus, in memoriam liberationis Isaac per arietem, quem Abraham vidit inter vepres, vt legitur Gene. 22. cornibus hærentem: illa quippe cornua tubis illis referebant. Et fe
Festum Scenopegiæ.
stum scenopegiæ: hoc est tabernaculorum, ad commemorandum beneficium diuinæ protectionis per desertum. Ac demum septimum collectarũcollectarum festum: quādoquando scilicet col
ligebantur expensæ diuino cultui necessariæ. ¶ Tertio loco & sacramentorũsacramentorum quoq;quoque causas est ambas facile assignare. Nam per circuncisionem totus populus ab originali mũdabaturmundabatur instituebaturq́;instituebaturque ad Dei cultum. Quare & quod nobis baptismus, illis erat circuncisio: nempe legis professio. Mox succedebat esus agni paschalis, quo nostrum refectionis sacramentum significabat̃significabatur. Et prætereà victimarum solutio, esusq́ue panum propositionis, quæ peculiaris erat sacerdotũsacerdotum cultus. Atq;Atque in figuram aliorum quæ nobis sunt sacramenta, erant purificationes & ablutiones. ¶ Demum neque obseruantiarũobseruantiarum,
Cansæ obseruantiarum.
scilicet ciborum delectus ac vestium tam populi quàm sacerdotum, deerant suæ causæ, siue literalem cōsideresconsideres, siue mysticam. Hęc autem omnia peregregia mentis attentione vigilantissimaq́;vigilantissimaque diligentia & explicatione diuus Thom̃Thom. loco citato edisserit. Quapro|pter cùm nihil nos ei lucis adhibere valeamus, molestiæ potiùs oneriq́ue lectori essemus quàm oblectamento si longiorem hîc moram traheremus.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm legis antiquæ ceremoniæ, vel ante legem extiterint, vel sub lege iustificarent.
SVbsequitur vt de ceremoniarũceremoniarum tam tempore quàm virtute cōsiderationemconsiderationem superioribus adiũgamusadiungamus. Arguitur enim quòd ceremoniæ fuerint ante legem. Primùm quòd, vt legitur Genes. 4. Cain & Abel obtulerunt munera Domino: quod genus sacrificij erat atq;atque holocausti in honorẽhonorem Dei. Item & Noë, vt legitur Gene. 8. & Abraham, vt habetur ibîdem cap. 22. Et quātumquantum ad sacra, Abraham etiam Genes. 13. & Iacob Gene. 28. extruxerunt altaria. ¶ Item tertiò:
Tertium.
Circuncisio, quæ fuit sacramentorum summum ante legem datam præcepta fuit Abrahæ Genes. 17. & Melchisedech in lege naturæ, vt legitur ibîdẽibidem cap. 13. erat sacerdos Dei summi. ¶ Prætereà quòd sub lege ceremo
Quartum.
niæ illæ iustificarent, videtur colligi ex illo Leuit. 10. Quomodò potui placere Domino in ceremonijs mente lugubri? Vbi AarōAaron excusauit se apud Moysen quòd propter mœstitiam occisorum filiorum non poterat sacrificio suo Deo placere. Colligitur ergo cōtrariuscontrarius sensus, quod aliquādoaliquando placebat. Qui autem Deo placet, iustificatur apud ipsum. Acceditq́;Acceditque & verbum Dauidicum: Lex Domini immaculata conuertens animas. ¶ In contrarium autem est Apostolus ad Galat. 2. Si data esset lex quę posset iustificare, Christus gratis mortuus esset, id est sine causa. Quod blasphêmum esset concedere.
AD quæstionem quatuor conclusionibus respondetur: dum modò duo ante legẽlegem discernamus tẽporatempora: scilicet quod Abrahę antecessit, & qquod ab ipso vsq;vsque ad Moysen successit. Duæ enim illæ ætates quæ defluxêre ab orbe condito vsq;vsque ad Diluuium, & inde vsq;vsque ad Abraham, statum Gentium continebant merè naturalem: nam cum Abraham cœpit Deus peculiariter de salute humani generis tractare. Sit ergo prima con
Prima conclusio.
clusio: Nulli fuerunt vnquàm mortaliũmortalium quibus non suæ essent diuini cultus ceremoniæ & ritus. Non inquam auctoritate positæ supernè diuinæ legis, sed ratione naturali magistra. Cùm enim natura genus nostrum do
Ratio cōclusionisconclusionis.
ceat Deum esse colendum, in de diuersæ nationes diuersos cultus pro ratione suæ fidei quam de ipso concipiunt instituunt. Sicuti ex instinctu quo illectantur ad quietum statum reipublicæ, iudicia quoque legibus sanciunt. Iam enim sæpe suprà dictum est, cerimonialia & iudicialia non concludi ex primis principijs naturæ sicuti moralia, sed arbitramento humano constitui. Atq;Atque inde fit vt cùm ius naturæ atq;atque gentium idem sit apud omnes, cerimonialia tamen ac iudicialia non sint nisi varia. Et cùm cultus non nisi per sacerdotes administretur ac dispensetur, iuxta verbum Pauli Heb. 8. Omnis pontifex ad offerendum munera & hostias constituitur: nulla fuit perinde natio quæ suos non haberet sacerdotes. Quod quidẽquidem sacerdotium vel iure primogenituræ succedebat: vt de Melchisedech fertur, qui fuit Sem primogenitus Noë: & in historia Iacob adnotatur, qui ab Esau primogenito ius primogenituræ ob id coëmit quòd sacerdotium illi, tametsi minori, Deus tribuerat: iuxta illud Malachiæ. 1. Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Quin verò non esset futilis cogitatio si & hanc quoq;quoque causam meditaremur indignationis Cain aduersus fratrem, quòd cùm ipse esset maior natu, ac perinde legitimus sacerdos, nihilo minùs fraterna oblatio præ sua haberetur Deo grata. Inter Romanos autem non ità constat iure primogenituræ sacerdotes successisse: nam creabantur à populo. Et de Aegyptiorum insuper sacerdotibus retulit historia sacra Genes. 41. Quod autem de cultu affirmamus, de quatuor subinde ceremoniarum speciebus intelligimus.
Habuit enim vnaquælibet gens sua sacrificia quibus diuinum honorem profitebantur: suaq́;suaque altaria, & aras, & lucos eisdem sacrificijs sacratos. Insuper & sacramenta: saltem illud commune quo ab originali se & suos pueros emundabant. Non inquam sic commune vt vnum esset cunctis gentibus: nam cùm illud neq;neque diuinitùs fuerit toti orbi reuelatum, neq;neque ex principijs naturæ illatũillatum, cùm originis labes, vt. 1. lib. de natura & gratia diximus, non fuerit naturaliter cognita: sed erat ceremoniale, consequens fit vt non fuerit idem apud omnes: sed vbi ratio naturalis suam obtinebat lucem, oblationes insti|tutæ erant pro paruulis. Vbi verò erat obnubilata, nullum habebant tale sacramentum. ¶ Ad hęc & suas quoq;quoque religionis obseruantias vnaquæq́;vnaquæque natio habuit: vt ethnicorum quoq;quoque historiæ perpetuæ memoriæ prodiderunt. ¶ Quin verò secunda subne
Secunda cōclusioconclusio.
ctitur conclusio. Supra naturalem instinctũinstinctum fuerunt insuper nonnulli proceres inter gentes quibus præclariùs diuinus radius affulsit. Vt de Iob nos confitemur, & de Sibyllis, & de Hermête Trismegisto traditur: quorũquorum vtique sapientia eiusmodi ceremoniæ instituebantur. Hæc nihilo minùs, quia non diuina lege scripto sancita erant, non simpliciter censentur ceremoniarum nomine: sicuti sacramẽtasacramenta scriptæ legis. ¶ Et per hoc respōdeturrespondetur
Ad primum argumentũargumentum .
ad primum argumentorum ordinem de Cain & Iacob & Abraham. Præterquàm ad illud circuncisionis, quod quidem sacramentum fatẽdumfatendum est, non pertinuisse ad legem scriptam quātumquantum ad eius institutionẽinstitutionem, sed quantum ad eius tantũtantum obseruantiam. Nam institutum fuitætate Abrahæ multò ante Moysen. Vnde Christus Ioannis. 7. Non ex Moyse est circuncisio, sed ex patribus.
¶ Tertia conclusio: Sacramenta legis vete
Tertia conclusio.
ris à solis carnis sordibus &, quas dicũtdicunt, irregularitatibus corpus emundabant: non tamen à culpis animam. Erant quippe legales immũditiæimmunditiæ plurimæ, vtputa leprosus, & qui morticinum tangeret, & puerpera, & quæ profluuium sanguinis pateretur: & similes in quorũquorum ablutionem illa erant sacramenta instituta: ob hoc enim appellat illas Paulus
Paulus.
ad Hebr. 9. iustitias carnis: quæ vsq;vsque ad tempus correctionis imponebantur. Nam sanguis, inquit, hircorum & taurorum, & cinis vitulæ aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis. Secundum autem cōclusionisconclusionis membrum vltimo articulo quæstionis tertij attactum est. Illic enim rationẽrationem ostendimus cur præcepta moralia illius legis non iustificabant: in quo & nostra cum illis conueniunt: id est per se non remittebātremittebant peccatoris delicta: quoniam opera sunt naturalia: remissio verò peccatorum per gratiāgratiam Dei fit supra naturam. Illius tamẽtamen nostræq́;nostræque legis sacramenta hoc distant, quòd cum Christus tunc nondũnondum fuisset passus, cuius mors fons perrennis est totius gratiæ, sacramenta illa non erant instrumẽtainstrumenta quibus realis passio applicaretur: sed applicabatur per fidem per modum finis, in quem omnia illarũillarum opera referebantur. Ob idq́;idque non circũcisiocircuncisio, sed fides per illāillam protestata sanctificabat. Neq;Neque oblationes hostiarum, sed eadem ipsa fides, secundùm illud Leuit. 4. &. 5. vbi dum earũdemearundem oblationum habetur mentio, subditur: Orabit pro eo sacerdos & dimittet̃dimittetur ei. Quasi noxia non sacrificiorum vi, sed per fidem & Dei gratiam condonaretur. Et ideo appellabat ad Galat. Paul. sacramenta illa, infirma
Paulus.
egenaq́;egenaque elementa. Nempe quòd non illa sed fides iustificabat. Atq;Atque hoc mihi Paul. illo verbo docuisse videtur. Credidit Abraham Deo, & reputatũreputatum est illi ad iustitiam. Ostendit inquam quemadmodùm iustitia illius legis non circuncisione, quæ Abrahæ præcepta fuit, sed fidei nitebatur per illam professæ. Nobis autem passio iam exhibita per sacramenta applicatur: quibus ideo ceu eius instrumentis iustificamur. At verò gratia illi iustificati, perinde atq;atque nos, per cuncta legũlegum opera merebant̃merebantur, seu ceremonialia essent, seu moralia, seu iudicialia. ¶ Quarta con
Quarta conclusio.
clusio: Expurgatio illa sacramẽtorumsacramentorum illius temporis à lue corporalium sordium, etsi rationem aliquam haberent naturalem, tamẽtamen potissima erat in nostrî mysterio posita. Literalis inquam in leprosis atq;atque alijs qui venenosis morbis inficiebāturinficiebantur, erat vt eorũeorum caueretur cōtagiocontagio. Hac enim ratione èex castris pellebantur, neq;neque recipiebantur nisi iudicio sacerdotum essent mundi. Illi autem qui morticinum tangebant, licèt non eijcerentur è castris, propter horrorem tamen non admittebantur in templo, nisi loti. Attamen princeps profectò causa fuit præmōstrarepræmonstrare mundationem per Christum futurāfuturam à peccatorũpeccatorum tabe: vt Apostolus ad Hebr. 7. vsq;vsque ad. 10. latè disserit. Est enim in illo ritu complura ani
maduertere, quæ nisi figura essent nostrî, pro miraculis haberentur. Primùm leprosorũleprosorum, aliorumq́;aliorumque contagione laborantium frequentia, qualis non est inter nos. Mox diuina cura impensaq́;impensaque cautio in illis abigendis atq;atque euitandis. Tertiò quod illorum iudiciũiudicium sacerdotibus esset mandatum, sine quorũquorum sententia non admitterentur in templũtemplum. Quod Christus adeò duxit sanctum, vt quibus ipse medebat̃medebatur, ad sacerdotes nihilo minùs remitteret. Cùm tamẽtamen negotium illud MedicorũMedicorum potiùs ꝗ̈quam sacerdotum munus esse videretur: Atque eò potissimùm quòd ceremoniæ illæ nullam vim habebant naturalem curandi lepram aut sanguinis fluxum. Quin verò non adhibebāturadhibebantur quousq;quousque leprosus mundus iam censebatur. Sic enim audiendũaudiendum est verbum | Leuit. 14. Hic est ritus leprosi quando mundandus est, id est quando iudicandus est esse mundus. Subsequitur nanq;nanque, Cùm sacerdos egressus de castris inuenerit lepram esse mundatam, præcipiet ei qui purificatur, id est, pronuntiatur esse sanus, vt offerat &c̃etc.
Quare non constituebantur vt medici ad sanandum, sed vt iudices ad ferendum sanitatis sententiam: in quo ideo credendi sunt testimonio medicorum fuisse vsi. Quare leprosi non nisi naturali via sanabantur & medica opera. Rarissimè autem per miraculũmiraculum: vt de Maria Moysis sorore legitur Num. 12. quę septẽseptem diebus cooperta fuit lepra vt niue. Quod enim vulgari opinione fertur, quando sacerdotes errabant iudicantes quẽpiamquempiam non esse leprosum, tunc, licèt non virtute oblationis, tamen beneficio Dei eum miraculosè sanari, apocryphum est. Ille ergo sacramẽtorumsacramentorum ritus ad significandum munus Christiani sacerdotij in expiādisexpiandis piaculis fuit institutus. ¶ Ad postremum igitur argumen
Ad postremũpostremum argumẽtumargumentum.
tum respondetur quòd opera legis si ex gratia fiebant, tanquàm Deo placita conuertebant animas: tamen legales ceremoniæ neq;neque adhibebantur ad mũdandummundandum corpora neq;neque ad animas purificandas.

ARTICVLVS. IIII.

Vtrùm ceremoniæ veteris legis sic in Christi morte cessauerint vt inde citra mortale crimen nequeant obseruari.
SEquitur in hoc quarto articulo de ceremoniarum abolitione.
Primum argumentum.
Et arguitur quòd ceremoniæ illæ cessare non debuerint in morte Christi: ita vt deinceps citra mortale crimen nequeātnequeant obseruari. Legitur Baruch. 5. Hic est liber mandatorum Dei, & lex quæ est in æternum: in qua tamen legũlegum ceremoniæ etiam comprehendebantur. Id item documento Christi comprobatur: qui etiam dum legem nouam prædicabat, leprosum mundatum (vt modò dicebamus) quasi veteres ceremonias approbans, ad legales sacerdotes remisit. Prætereà ceremoniæ antiquæ, vt dictum est, non modò mysticas, verùm & literales causas habebant: illa ergo ratione erant permansuræ. ¶ Secundò argui
Secundum.
tur quòd post ipsum euāgeliumeuangelium licet illa seruare. Apostoli quos post confirmationem Spiritus sancti ex alto non est credendũcredendum peccasse, more seruârunt prisca legalia. Nam, vt legitur Act. 16. Paulus circuncidit TimotheũTimotheum. Et vt. 21. cap. habetur, consilium auscultāsauscultans Iacobi assumptis viris purificatus est. Et PetrꝰPetrus, vt ad Galat. 2. idem Paul. refert, subtraxit se Gentilium consortio: de quo non veretur affirmare Paul. eum vt reprehensibilem insimulasse. Quin verò vt Act. 15. memoriæ proditum est, Apostolorum conciliũconcilium imposuit Ecclesiæ, vt abstinerent ab immolatis simulacrorum, & sanguine, & suffocato, quæ inter ceremonias illius legis habebantur, ergo nefas Christianis non est illiusmodi ceremonias obseruare. ¶ In contrarium tamen est admonitio Apostoli ad Galat. 5. Si circuncidimini, Christus nihil vobis proderit, Christi autem redemptioni obicem ponere, non potest non esse lethale peccatum: ergo circuncidi aliasq́ue subinde ceremonias facere post Christi passsionem, peccatum est: idẽq́;idemque graue, vtpote Christo iniuriosum.
SVperiores articulos, tum quòd prolixũprolixum postulabant sermonem, tum præcipuè quod apud diuum Tho. optima erant & luce conspersi, & amplificatione ditati, cursim perfunctorieq́;perfunctorieque tetigimus: hîc autem ampliorẽampliorem exigit scholasticam disputationem: cui ideo explicando impensiorem nauabimus operam. Ad plenam ergo quæstionis responsionem quatuor sunt conclusiones necessariæ. Prima. Lex Moysi per legem Christi cessare
Prima cōclusioconclusio. Paulus.
debuit, atque adeò omninò cessauit. CōclusionemConclusionem hanc multis in locis asseruit Paulus, Cui Deus inter Apostolos negotium interpretandi legem veterem potissimè demādauitdemandauit: vt ad Hebr. 7. Translato sacerdotio necesse est vt legis translatio fiat. Et cap. 8. Nouum testamentum veterauit prius. Et ad Ephes. 2. legem mandatorũmandatorum decretis euacuāseuacuans. Sed non opùs est in articulo fidei testimonia multiplicare. Rationem autem iam su
Ratio cōclusionisconclusionis.
prà ar. 2. aperire cœpimus inter reddendum rationem cur debuit lex illa esse figuralis.
Cùm enim exterior cultus causa interni declarandi ac profitendi sit institutus, secundùm triplicem statum trifarius est cultus. In patria nanq;nanque, vbi nihil speratur futurum, nihil opùs est cultu futurorum prognostico. Legi verò euāgelicæeuangelicæ, cui præsens est Christus, qui nobis illuc communiuit viam, ille tantùm cōpetitcompetit qui imaginem illius trium|phantis Ecclesiæ gerat, quô fide & spe tendimus. Sed tamen antiquis, quibus non præsens, sed promissus Messias erat, ille cōgruebatcongruebat cultus, qui vmbra illius esset, per quem erant ad eandem beatitudinem promouẽdipromouendi. Quo vtiq;vtique assueti idonei essent atq;atque prōptiprompti ad ipsum suscipiendum. Igitur sicuti præsente veritate cœlesti fides prorsus spesq́;spesque cessabit, atq;atque adeò figuralis noster cultus: ità præsente veritatis sole, nempè Christo, necesse fuit eius vmbram aboleri. Enimuerò lex illa non erat in perpetuum posita, sed quousq;quousque veniret plenitudo temporis, vt autor est ad Gala. Paulus. Quare vt lib. 1. q. vlti. diximus,
Paulus.
ille vnus est sensuum Christi in illo verbo, Non veni soluere legem sed adimplere: id est non veni illam abrogare aut infringere aut tollere, quasi esset perpetua: sed adimplere, id est ad complendum tempus quousq;quousque erat posita, perficiendasq́;perficiendasque veritates quarum gerebat vmbras, vt exoleuisse noscatur. ¶ Se
Secunda conclusio.
cunda conclusio. Non modò lex quantum ad ceremonialia & legalia cessauit, verùm si vim illius obligatoriam spectes, tota tunc tẽporistemporis antiquata fuit. Enimuerò absque vllo exceptionis modo ait Christus, translato sacerdotio, trāslatamtranslatam esse legem: & nouum testamentũtestamentum prius inueterasse. Et Christus simpliciter dixit, Consummatum est. Hanc secundam conclusionem in hoc subiecerim, vt plana fiat intelligentia illius vulgati axiomatis. Lex cessauit quantum ad ceremonialia & iudicialia: non autem quantum ad moralia. Etenim si hunc sensum inde hauseris quòd obligatoria vi antiquæ legis tenemur nos seruare decalogum vel præceptũpræceptum aliud morale, falsissimum est. Illa enim lex illi dũtaxatdumtaxat populo posita fuit, à cuiꝰcuius vinculo nos Christus liberauit, vt Apostol. ad Roman. 7.
Paulus.
docuit, Exemplo viduæ quæ mortuo coniuge iure matrimonij libera est. Vbi nullam facit moralium exceptionẽexceptionem. Sensus ergo illius vulgaris asserti est quòd moralia non cessârunt ob id quòd erant de iure naturæ, quæ vniuersos obligat mortales: quibus etiam tenebantur olim gentes: licèt non virtute Mosaycæ legis. Itâq;Itaque nullum testimonium veteris legis potest adduci Christiano quantum ad vim obligandi: sed tanquàm testimoniũtestimonium legis nostræ. Ob hoc nanque vetus instrumentum in sacro canone reueremur ac veneramur. ¶ Tertia conclusio: Ceremonias le
Tertia conclusio.
gis veteris nullatenùs iam modò licet post euangelij promulgationem obseruare: sed esset mortale peccatum, atq;atque adeò hæresis contrà facere. Conclusio ex superioribus plana
illatione colligitur. Ceremoniæ enim, vt diximus, protestationes quædam erant venturi Messiæ. Nam confessio fidei non modò verbis, verùm & significatorijs factis fit: fides autem quam nos de Christo cōfitemurconfitemur eadem est prorsus quam profitebantur antiqui: non modò quia de eodem est Christo, verùm quòd easdem veritates ambo populi cōfitemurconfitemur. Nempe eius natiuitatem, passionem, resurrectionem &c̃etc. tamen per enuntiationes diuersi temporis. Fatebantur enim illi veritatem illam Isaiæ, Ecce Virgo concipiet & pariet filium. Nos autem similẽsimilem euangelicam, quod concepit & peperit. Igitur sicuti qui modò adstrueret Christum nasciturũnasciturum, passurum, & resurrecturum, impius esset in fidem, quoniam falsitatem fidei cōtrariamcontrariam affirmaret: sic & ille qui ceremoniarum gestis idem assereret. Vnde contra Faust. Au
August.
gust. Iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramẽtasacramenta quodam modo personabant: sed annuntiatur quod natus sit, passus sit, & resurrexit: quod hæc sacramenta quæ à Christianis aguntur, iam personant. ¶ At verò de hac legalium cessatione multa meditādameditanda sunt, de quibus neq;neque inter antiquos patres, neq;neque inter scholasticos vndequâq;vndequaque conuenit. Versatur enim in
Prima dubitatio.
lite quo temporis puncto & lex vetus fuerit abolita, & euāgelicaeuangelica suam fuerit vim nacta. Rursus vtrùm legalia illa cùm primùm fue
Secunda
rint mortua, fuerint perinde mortifera. Et vtrùm lex nostra anteà fuerit in cōsilioconsilio, quāquam
Tertia.
vim obtinuerit obligatione cogendi. Augu. nanq;nanque, vt in epistola. 19. videre est, Hieronymum de hac re in litem euocauit. Inter quos
hoc deprehẽditurdeprehenditur discrimen quod Hieron. duo tantùm dignouit tempora antiquæ legis. Alterum scilicet quod vsq;vsque ad passionis articulum defluxit, quo legalia cuncta vitam habuêre, vigoremq́;vigoremque suum obligādiobligandi retinebātretinebant. Alterum verò ab eodem passionis momento vsque ad finem sæculi decurrens, quo & mortua sunt & mortifera. Itâq;Itaque cùm primũprimum extincta sunt, lethifera esse cœperunt. Quapropter negauit vllum Apostolorum post Christi ascensum seruasse legalia: sed id tantùm asserit simulasse. Augustin. verò tria secernit tẽporatempora: PrimũPrimum quo cum Hieronymo cōuenitconuenit, scilicet quòd ante passionẽpassionem viuẽtiaviuentia fuerint ac perinde obligantia. SecũdũSecundum verò quo fuerunt mortua, sed tamen non morti|fera: puta intercapedinem illam à passione vsq;vsque ad diuulgationem euāgelijeuangelij. Tunc nāq;namque, vt omni erant vi ac virtute destituta: tamen non erant seruatu illicita. Non quidẽquidem quòd in eis spem liceret salutis statuere, sed quòd mortuam iam tunc synagogam honore illo humari deceret. Atverò post sufficientẽsufficientem euāgelijeuangelij promulgationem, quod secundùm August. tertium tempus est vsq;vsque ad finem mundi, & mortua sunt & lethifera. Atq;Atque hæc Augustin. sententia non solùm in scholis plurimùm obtinuit (licèt Adria. 4. senten. q. 1.
HieronymũHieronymum pro virili defendat) verùm & à Florentin. Concilio ad literam videtur recepta. Vbi postquàm sancitur legalia cessasse in aduentu Christi, subditur: Non tamẽtamen negat (scilicet sancta synodus) à Christi passione vsque ad promulgatum euangelium illa potuisse seruari: dum tamen minimè ad salutẽsalutem necessaria crederentur: Quod miror Adria. non inspexisse antequàm ab Augustino descisceret. ¶ Ex eodem ergo August. documento quod D. Thomas cum TheologorũTheologorum cœtu amplexatur, inferuntur de mente eiusdem S. Thomę quatuor asserta. Primum. Et
si à baptismi institutione vsque ad Christi mortem circuncisio & tota lex vetus permaneret in præcepto, nihilo minùs baptismus erat in consilio. Baptismus nanque, viuente Christo, non solùm institutus fuit, verùm & in vsu habitus. Nam Ioan. 3. &. 4. refert̃refertur quòd discipuli Christi baptizabant: & non baptismo Ioannis, vt notum est. Quoniam de hoc murmurabātmurmurabant discipuli Ioannis quòd plures discipulos Christus faceret & baptizarent: sed baptizabant Spiritu sancto: de quo ipse Dominus dixerat Nicodemo, Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Quanuis tũctunc illum non instituit: quandoquidem priuatim id Nicodemo dixit: Sed est mihi perꝗ̈perquam
verisimile, sacramentum illud instituisse dum baptizatus est à Ioanne. Non quidem facto illo, vt aliqui putant: nam ille baptismus non erat sacramẽtũsacramentum euāgelicũeuangelicum, sed tamen verbo: licèt non fuerit in euangelio scriptum. Et mouet me verbum illud Baptistæ, Ioan. 1. Ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit, super quem videris Spiritum sanctum descendentem, & venientem super eum, ipse est qui baptizat Spiritu sancto. Et ego vidi & testimoniũtestimonium perhibui, quia hic est filius Dei. Si ergo tunc Ioan. cognouit quòd Christus baptizaturus esset in Spiritu sancto, verisimile fit tunc instituisse baptismum. At satis nobis in præsentiarum est, fuisse tunc in vsu. ¶ Secundum assertũassertum.
Secundum assertum.
Statim à passione Christi vel à resurrectione (nam hoc inferiùs explicabimus) sicut circuncisio & tota lex, neq;neque in p̃ceptoprecepto suꝑfuitsuperfuit, neque in consilio, neq;neque vllam vim retinebat ad salutem, quia iam erat extincta: sic baptismus & tota lex noua non solùm in consilio, verùm in præcepto esse cœpit: sicuti est modò. ¶ Tertium assertum. Nihilo minùs
Tertia assertio.
vsq;vsque ad sufficientem promulgationem licitè seruabantur legalia saltem inter conuersos ex Iudaismo, vt ait S. Tho. vt synagoga honorificè traderetur sepulturę: Nam inter GẽtilesGentiles non erat eadem ratio. Sed & de hoc inferiùs rursus fiet mentio. ¶ QuartũQuartum deniq;denique
Quarta.
assertum est, post sufficientem promulgationem legem veterem nulla prorsus ratione citra impietatis crimen seruari posset. Atq;Atque in his omnibus assertis schola ferè doctorum diuum Tho. sequitur, vt Richard. in
4. distinct. 3. art. 5. q. 3. & Duran. distin. 1. q. 9. atque alij. ¶ Veruntamen Scotus lib. 4. sen. distin. 3. q. 4. non prorsus cum ipso consentit, sed quadātenusquadantenus ab eo discrepat. Nempè in tribus. Primum quātumquantum ad baptismum. Quod enim nos dicimus ab eius institutione vsq;vsque ad passionem Christi fuisse in consilio: à passione verò illicò cœpisse esse præceptum, ipse negat. Imò ait ab eâdem institutione vsq;vsque ad promulgatum euangeliũeuangelium mansisse in consilio. Itâq́ue in articulo passionis nihil de baptismo discriminatũdiscriminatum est, sed cœpit esse in præcepto post promulgationem. Secundò differt quantum ad legalia. Nam quòd nos dicimus perdurasse quantum ad vim obligandi vsq;vsque ad passionẽpassionem, ac tunc fuisse, & quantum ad virtutem & quantum ad obligationem mortua, ipse abnegat: sed ait circuncisionem non obligasse nisi vsque ad institutionem baptismi: & exinde simul in consilio cucurrisse cum baptismo vsque ad promulgationem euangelij. Itâq;Itaque quiuis Iudæorum audiens euangelium posset filium suum vel circuncidere vel baptizare: & vtrũlibetvtrumlibet ei sufficeret. Qui verò nihil de euangelio audisset, tenebatur circuncisionis lege ac perinde omnium legalium. Et in hoc tertio differt à diuo Thoma, quòd negat legem veterem fuisse in passione extinctam: imò ait obligasse vsque ad sufficienttemsufficientem promulgationem euangelij: quæ quidem promulgatio cœpit, inquit, in Pentecoste, & durauit | per aliquod tempus. Itâq;Itaque vbiq;vbique tenebantur Iudæi seruare legalia quousq;quousque ad illos euanlicum præconiũpræconium personaret. In summa, cùm antiqua lex secundùm ipsum non fuerit antiquata vsq;vsque ad promulgationem euangelij, neq;neque noua cœpit nisi tunc esse in præcepto. ¶ His ergo prænarratis quarta est cōclusioconclusio
Quarta conclusio.
nostra: Legum cōfiniũconfinium, quo vetus desijt ac noua cœpit, fuit tempus passionis. Est autẽautem intelligenda conclusio cum suis annexis: cum cæteris scilicet assertis quæ ei proximè circumscripsimus. Probatur conclusio. Legalia
Probatio primæ cōclusionisconclusionis.
figura erant & vmbra futuræ per Christum redemptionis: vmbra autem, si de visibilibꝰvisibilibus documentũdocumentum petamus, non durat nisi adusq;adusque veritatis lucem: veritas verò redemptionis, in morte & resurrectione Christi perfecta fuit: ergo tunc vmbræ illæ legalium, dicẽtedicente Christo, CōsummatumConsummatum est, virtutem suam expirauerunt, vimq́;vimque exhalauêre obligādiobligandi. Quin verò tota lex, vt paulò anteà dicebamꝰdicebamus. Huc nanq;nanque refertur secundũsecundum omnes expositores, illud Ioannis. 19. Consummatum est: &, velũvelum in duo scissum, vt Matth. 27. legitur. Omnes inquam illic agnoscunt confinium vtriusq;vtriusque testamenti. Nempè abolitionis alterius, atq;atque alterius obligationis. Indecens enim erat & diuinæ prouidentiæ absonum, vt mundus absq;absque vlla legis obligatione per tempus aliquod duraret: atq;atque adeò si in morte Christi ruptum est antiquæ vinculum, illic cœpit ligare noua: vel in resurrectione. ¶ Secundò
Secunda. Paulus.
& vis argumẽtiargumenti irroboratur ex illatione Pauli ad Rom. 7. vbi ex eo quòd sumus liberati à peccato, infert quod sumus pariter & à iugo legis exempti. Cùm ergo in morte Christi liberi facti simus à peccato, fit vt tũctunc fuerimus etiam liberi à lege. ¶ Tertio loco accedit e
Tertia.
ius illic exemplum. Ait enim quòd sicut mulier in morte viri libera fit matrimonij lege: ità & synagoga in morte Christi à legis obligatione. ¶ Quartò deniq;denique id confirmatur
Quarta.
verbo eiusdem Apostoli suprà citato. TrāslatoTranslato sacerdotio necesse est vt legis translatio fiat, vbi rerum consequentiam denotauit: Christus autem in morte transtulit sacerdotium Mosaycum in sacerdotium euangelicum secundũsecundum ordinẽordinem Melchisedec: vt ibîdẽibidem Paul. edisserit: docens quemadmodùm Christus assistens pontifex futurorum bonorũbonorum introiuit semel in sancta, æterna redemptione inuẽtainuenta. Quod quidem sacrificium in ara crucis obtulit: ergo tunc facta est legis trāslatiotranslatio. Per hæc ergo labefactantur omnia tria membra opinionis Scoti: videlicet (vt à secũdosecundo
Refutantur assertiones Scot.
exordiamur) quod circuncisio non obligauit nisi vsq;vsque ad institutionem baptismi, quāquam ipse institutionẽinstitutionem fatetur antecessisse passionẽpassionem: nam si lex non fuit extincta vsq;vsque ad passionem, atq;atque adeò cætera omnia legalia illuc vsq;vsque obligabant, falsum est circuncisionem non eò etiam vsq;vsque eandem vim retinuisse. Id quod prætereà confirmatur ex verbo Christi, Non veni soluere legem sed adimplere.
Nam cùm eam vsq;vsque ad mortem non impleuit, si anteà rupisset circuncisionis vinculũvinculum, iam legẽlegem antequāantequam impleret defregisset. Atq;Atque inde pariter repellitur tertium eius dictum: NẽpèNempe quod eadem circuncisio & lex post passionem Christi obligabat Iudæos inscios euangelij. Nam tota lex fuit in passione & resurrectione consummata. Item & primum eius assertũassertum refutatur: scilicet quod baptismus post
Prima ratio in Scotum.
passionẽpassionem non erat nisi in consilio. Nam vbi prioris obligatio legis desijt, posterioris cœpit. Aliâs mundus esset sic liber à lege diuina positiua, vt nulli teneretur. ¶ Prætereà ad
Secunda.
idem arguitur. August. & Hieron. licèt aliter dissentiant, tamen in hoc vnanimes sunt quod lex vetus in Christi passione primùm fuit mortua, tam virtute quàm obligatione: & quòd tunc noua obligare cœpit: affirmare ergo quod circuncisio ante passionẽpassionem desijt obligare, & post passionem ignorantes legẽlegem obligabat: & negare baptismum statim à passione Christi obligare, palàm est cum ambobꝰambobus sanctis patribus prælium inire. Audi verba August. in epistola citata. Vbi inquit: venit fides quę priùs illis obseruationibus pronũtiatapronuntiata est, post mortem & resurrectionẽresurrectionem Domini reuelata, illa sacramenta vetera amiserunt vitam officij sui. Atq;Atque in hoc lubẽterlubenter se fatetur adhærere Hieronymo. Adde & glos
Glossa.
sam super illud ad Hebr. 8. Hostiam & oblationem noluisti. quæ ait, Noluisti, scilicet à tempore passionis. Nam tunc illa displicere cœperunt quando est completa veritas cuius erant figuræ: vt ait ipse Augustin. super Psal. 39. ¶ Prætereà arguitur contra funda
mentum illud eiusdem Scoti. Arbitratur enim tunc legis obligationem incipere quādoquando in notitiam venit subditorũsubditorum: quod profectò falsum est: sed tunc incipit obligare cùm primùm publico edicto à principe ponitur. Enimuerò prędicatio Apostolorum non fuit positio legis: quia ipsi non erant legislatores euangelij, sed Christi promulgatores, licèt particulares possent alias leges ponere. Vn|de in festo PẽtecostesPentecostes non fuit data lex orbi, sed virtus facultasq́;facultasque Apostolis ad illam promulgādāpromulgandam. Nam anteà dixerat Christus, Ite prędicate EuangeliũEuangelium: docete omnes gẽtesgentes, baptizātesbaptizantes eos. quod signũsignum est iam tunc obligasse baptismũbaptismum. ¶ Item ad idẽidem arguitur: Si lex
Secunda
neminẽneminem obligaret quoadusq;quoadusque legẽlegem audiret, impropriè ignorātiaignorantia diceret̃diceretur excusare: nam excusatio non est nisi ab eo ad qquod homo tenet̃tenetur: si ergo ignorantia excusat, signum est, vinculũvinculum de se legis ad omnes extendi: sed ignorantia protegit ignorātẽignorantem à culpa. ¶ Et tertiò ad
Tertia.
idẽidem arguitur. Sequeretur si qui nondũnondum audiuit non obligatur, quod neq;neque dum ignorantia fieret vincibilis, ità vt sua culpa non audiret, obligaretur. Nam quæro quando cœpit obligari? Ad quod certè respōderiresponderi non potest nisi, QuādoQuando data est lex. ¶ Et quartò ex eodẽeodem modo
Quarta.
opinādiopinandi seq̃retursequeretur quod postꝗ̈postquam quis religatus esset à lege veteri & obligatus nouæ, contingere posset sine nouæ mutatione legis, vt rursus absolueretur à noua & teneretur veteri. Enimuerò si Iudæus à Hierosolymis distans post PẽtecostenPentecostem audisset legem Christi obligare, cui anteꝗ̈antequam signa sufficientia videret fidẽfidem daret, non tamen leuiter: quod fieri poterat: iam tunc non obligaretur ad antiquam & teneretur nouæ. Si verò posteà pseudoprophetæ contrarium ei dicerent, adhibendo signa & testimonia falsa, ità vt citra culpam rediret ad priorem fidem, rursus eximeretur à nouæ obligatione & subditus fieret veteri. ¶ Et per hoc dissoluitur eius argumentum quo ait: Nullus aliter se habet ad aliquam legem quàm priùs, nisi quia est sibi aliter promulgata: sed ante passionem non tenebantur homines ad baptismum: ergo neq;neque tenebantur quousque eis fuerit promulgatus: quod vsu non venit statim à passione. Distin
Solutio argumẽtiargumenti Sco.
guitur nanq;nanque prior præmissa: si enim intelligat, nullum ante promulgationem aliter se habere ad legem quantũquantum ad vinculum obligandi, id abnuendum est. Imò statim vt lex solenniter à principe edicitur, obligat. Si autem intelligat quòd nemo cōstituiturconstituitur in culpa antequàm legem sciat, equidẽequidem fatemur: cum temperamento tamen, nisi per se steterit quo minùs illam audiret. ¶ Sed contra
aliud assertum Scoti, nempe quòd post passionem vsque ad sufficientem promulgationem, vtrunque, scilicet circuncisio & baptismus sic concurrerint sub consilio, vt optio fieret Iudæo vtrum suscipere mallet, vrgentissimè (vt arbitror) arguitur. Aut enim id intelligit de Iudæo ignorante euangelium, aut de audiente, qui illud tenebatur suscipere: de priori id non potest dici: nam ille manifestè tenebat̃tenebatur circuncisione. Præsertim secundùm ipsum Scotum qui ait legem veterem obligasse vsque ad nouæ promulgationem. Si autem id intelligat de posteriori, ratio contrarium demonstrat. Nam cùm ille iam nulla excusaretur ignorantia, tenebatur profiteri Christianam religionem: professio autem Christiana fit in baptismo: ergo tenebatur baptizari, atque adeò baptizare paruulos suos sicut modò tenentur Christiani. Alioquin manifestè sequitur quòd nullus vnquàm Iudæorum etiam si post biẽniumbiennium fidem susciperet teneretur baptizari, neque suas baptizare proles, quod esset concessu absurdissimum. Profectò fateor me opinionem Scoti in hac parte non deprehendere. ¶ Sunt nihilo minùs contra istas assertas veritates argumenta non modò Scoti, verùm & alia solutu digna. Et vt ordine succes
Primum argumentum Scoti.
sionis temporũtemporum procedamus, arguit Scot. quod ante passionem cùm primùm baptismus cœpit esse in consilio, obligatio circuncisionis versa est pariter in consilium. PræceptũPræceptum inquit baptismi totaliter aufert circuncisionem, reddendo eam prorsus inutilem ac perniciosam: ergo & consilium eiusdem baptism tollit eius necessitatem, relinquẽdorelinquendo eam sub consilio. Consequentiam inde probat, quòd si alicuius rei præceptum, prohibitio est alterius rei, eiusdem consilium tollit saltem necessitatem eiusdem rei. ConsequẽtiaConsequentia
Solutio.
autem fallacissima est. Tenet enim illic prorsus vbi res illę secum pugnant: vt in virginitate patet & matrimonio. Cui enim pręcipitur virginitas, omninò interdicuntur nuptiæ. Et ideo consilium virginitatis tollit nuptiarum præceptum. At verò vbi res vtraque alteram secum patitur, consequentia non valet. Haud enim orationis consilium in Quadragesima tollit præceptum ieiunij. Cùm ergo lex vsque ad veritatem redemptionis esset posita, non est cur peculiariter circuncisio dicatur per consilium baptismi vim amisisse obligandi.
¶ Secundò ad idem arguit: si Iudæus paruu
lum suum ante passionem fide nostra imbutus baptizaret, non autẽautem circũcideretcircuncideret, paruulus ille euolaret ad cœlũcœlum: ergo circũcisioCircuncisio non erat in præcepto. Sed neque hæc consequentia valet: quia pater ipse peccaret non item circuncidẽdocircuncidendo. Non quidem propter neces|sitatem gratiæ filio conferendæ, sed propter necessitatem implendæ legis. Quemadmodùm & Scotus ipse probè cōceditconcedit, quòd etsi puer Hebræus ante octauum diem per sacrificium naturale in mortis periculo adhibitum obtineret gratiam, nihilo minùs si in octauo esset superstes, erat vi legis circuncidendus. Sicuti etsi quis modò per baptismũbaptismum flaminis Spiritu sancto suffundatur, nihilominùs habita copia aquę tenetur ipsa tingi. ¶ Sed restat argumẽtũargumentum cōtracontra illud nostrũnostrum as
ArgumentũArgumentum alterum.
sertum quod baptismus ante passionem tātùmtantum erat in consilio. Iudæus tunc sufficientia expertus miracula & verborum Christi energiam, teneretur eius legem suscipere: Nam si non venissem, inquit, & locutus eis non fuissem, peccatum non haberẽthaberent. Christiani autẽautem effici non poterant nisi per baptismum: ergo tenebatur baptizari, atq;atque adeò baptismꝰbaptismus iam tunc erat in præcepto, subindeq́;subindeque circũcisiocircuncisio prorsus cessauerat. Ad argumentũargumentum hoc respondetur: illa præmissa perempta quod non
Responsio.
posset tunc Iudæus percipere legem euangelicam sine baptismo: quandoquidẽquandoquidem non percipiebatur nisi pro tempore succedente passionẽpassionem. Et ideo Iudæi omnes qui legem priùs susceperant, statim post resurrectionem ad prædicationem ApostolorũApostolorum tenebantur baptizari. ¶ Sed arguis: ergo Gentiles si ante
Replica.
passionem conuerterentur non tenebantur statim baptismate ablui. Negatur consequẽtiaconsequentia. Imò cùm illi circuncidi non poterant, te
Solutio.
nebantur baptizari. Quanuis indubiè credẽdumcredendum sit Iudæos quoq;quoque ante passionem conuersos illicò sacro fonte intingi vt ChristianorũChristianorum charactêre insignirentur. Id quod euāgelicoeuangelico testimonio suprà citato comprobatur, quo habetur Apostolos Christi, viuente Magistro, baptizasse. ¶ Alia verò Scoti argumenta ad probandũprobandum legem veterem post passionem vsq;vsque ad promulgationem euāgelijeuangelij durasse, post illa quę dicta sunt, nullum retinent vigorem. Si enim arguas, Iudæus post passionem inculpabili ignoratione euan
ArgumentũArgumentum.
lij laborans, tenebatur suos liberos circuncidere: ergo circũcisiocircunscisio, atq;atque adeò lex tota obligabat. Negatur prior cōsequẽtiaconsequentia, si obligan
Solutio.
di rigorem perpendas. Nam cùm simpliciter posset citra culpam non circũciderecircuncidere, vtputa si euāgeliũeuangelium audisset, non simpliciter cẽsenduscensendus erat obligatus. At si non placet tam stricto rigore loqui, adhibetur altera responsio, quòd tenebatur, non quidem vi præcepti, sed propter ignorantiam qua laborabat, sicuti qui hodie crederet feriam esse sextam, teneretur à carnibus abstinere quanuis feria secunda sit. ¶ Et dilucidatur perspicatiùs responsio hæc. Si lex dum Deus Abra
hæ circunsionem præcepit sic iussisset: Omnes tui posteri circuncidentur vsque ad punctũpunctum temporis quo Messias passus resurrexerit: Certè nemo asseuerare posset post illũillum tẽporistemporis articulum legem obligare, & nihilo minùs qui articulum eum ignorassent deberent etiam posteà circicuncidi propter ignorantiam. Figurauerim casum sub conditione, quæ revera ità in virtute contigit. Non enim posita fuit lex vetus nisi vsque ad illud temporis momentum, quo Christus dixit: Consummatum est: & resurrexit. ¶ Quòd si vrgentiùs arguas: Si Iudæus
Replica.
post passionem vel leuiter motus, vel ex malitia credens legem veterem abrogatam, nollet suum circuncidere infantulum, peccaret quidem: & non contra conscientiam: ergo contra legem qua tenebatur. Respondetur
Solutio.
quòd peccaret contra conscientiam quam ante sufficientem promulgationem euangelij tenebatur habere. ¶ Veruntamen esto
Altera ratio
circuncisionis statim à passione obligatio esset extincta, videtur tamen retinuisse sanctitatis virtutem. Nam si Iudæus euāgelijeuangelij ignarus filium circuncideret, fieret infans ille saluus. Respondetur quòd fieret saluus non cir
Solutio.
cuncisionis virtute, quæ iam vanida erat, sed parentum fide. Itâque circuncisio tunc nihil ampliùs valebat quàm signum quo lege naturæ protestatio fieret sanctę fidei: & quo Iudæi ante octauum diem vtebantur. ¶ Dubium autem quod molestiùs hic premit est, Si Iudæus tunc qui euangelij prædicationẽprædicationem audisset, & miraculorũmiraculorum intuitus esset virtutẽvirtutem, quem iam ideo culpabilis ignorātiaignorantia non excusaret, persistens nihilo minùs in sua perfidia puerum circũcideretcircuncideret, vtrùm puer ille ab originali macula ablueretur. Facit enim pro parte affirmatiua quod si ab alio inuincibiliter ignorante idem applicaretur sacramentum, puer, vt modò dicebamus, salutem obtineret: & tamen iniquitas circuncidentis non est cur misero infantulo noceret. Nam si quis modò puerum baptizaret, intendens id facere quod Christiani perficiunt, licèt minimè in baptismum crederet, prodesset puero. Nihilo minùs respondetur nullatenùs circuncisionem illam puero quicquam profuisse. Et ratio est plana: nam circũcisiocircuncisio de se nihil iam tunc proderat nisi per fidem applican|tis: qui autem tenebatur credere euangelio, iniquè applicabat fidem. Alioqui concedendum esset quod etiāetiam nũcnunc Iudæi circũcidẽtescircuncidentes liberos suos, illis ad salutem prosunt: quod cōcedereconcedere absurdissima esset hæresis. Qui autem inuincibiliter ignorans illo sacramento vtebatur, rectè suam fidẽidem applicabat. Negatur ergo quod in tali casu iniquitas circuncidentis nihil noceret puero. Aliud autem est de baptismo nostro qui in se continet sanctificandi virtutem à quouis applicetur. ¶ At verò præter istas rationes alia superest maioris energiæ. Christus in passione nullam tulit legem: ergo tunc lex euāgelicaeuangelica non cœpit obligare. Legitima verò respōsioresponsio huiꝰhuius est, ipsum
Responsio.
dum inter mortales ageret legem tulisse pro illo tunc temporis articulo quo mysterium salutis perficeret, in alteraq́ue resurgeret immortali vita. Sed tamen restat nihilo minùs
Dubitatio.
dubitatio vtrùm lex ab eodem puncto obligare cœperit quo moriens antiquam aboleuit. Nam si id concesseris, videberis euange
Ratio dubitandi.
lio contrarius: quandoquidem post resurrectionem præcepit Apostolis, Ite prædicate &c̃etc. baptizantes eos. Matth. 28. vbi videtur legem quasi ex tunc obligantem tulisse. Item neq;neque ratio permittere videtur vt statim à momento passionis lex cœperit obligare. Nam mysteriũmysterium salutis quæ duos habet terminos, scilicet mori peccato, & resurgere in nouānouam vitam, non in puncto passionis absolutũabsolutum fuit, sed in resurrectione, secundũsecundum illud Pauli ad Rom. 4. traditus est propter delicta nostra, & resurexit propter iustificationem nostrānostram: quẽadmodùmquemadmodum illic à nobis expositum est. Si autem concedamus quod lex vetus cessauit dicente Christo, ConsummatũConsummatum est: noua tamẽtamen non cœpit nisi post resurrectionẽresurrectionem, incidimus in hāchanc foueam quod tẽporetempore aliquo fuerit orbis sine obligatione legis præter naturalẽnaturalem. Sicuti erat ante legem scriptāscriptam. Quòd tamen mihi durissimum fit, imòvidetur naturę amborũamborum testamentorũtestamentorum palàm repugnare. Nam sicut in naturalibus corruptio vnius est generatio alterius: ità & antiquũantiquum non fuit abolitum nisi per obligationem noui, sicuti aboletur vmbra per præsentiāpræsentiam solis. Hoc enim exemplum vniuersis scripturæ interpretibus celeberrimũceleberrimum est. Quin verò Paul. ad Hebr. id ex professo, cap. 7. &. 9. &. 10. videtur cōstituereconstituere.
Paulus. Responsio.
Respondetur ergo quod sancti, quin verò Apostolus articulũarticulum cessationis vnius legis & obligationis alterius non in puncto cōstituerũtconstituerunt, sed totũtotum triduũtriduum pro vno reputârũtreputarunt articulo. At verò ad rigorem loquendo, Primùm pro certo habendum est propter rationem modò factam quòd obligatio vnius quassauit alterāalteram. Quare si altera cessauit vbi Christus dixit, CōsummatumConsummatum est, inde incepit noua: nam tunc persolutum est redemptionis pretium, apertumq́;apertumque regnum cœlorum. Statim enim patres viderunt Christi diuinitatem. Sed enim quia lex vetus non solùm illud, sed resurrectionem quoq;quoque in noua vita præfigurabat, dicere optimè possumus quod non cessauit vsque ad resurrectionem, & inde incepit noua. Vnde sanctus Tho. 3. parte. q. 66. ar. 2. Baptismus, inquit, virtutem accepit quando Christus baptizatus fuit. Sed necessitas vtendi hoc sacramẽtosacramento indicta fuit hominibꝰhominibus post passionẽpassionem & resurrectionem: tum quia in passione Christi terminata sunt figuralia sacramenta quibus succedit baptismus & alia sacramẽtasacramenta nouæ legis: tum etiam quia per baptismum cōfiguraturconfiguratur homo passioni & resurrectioni Christi: in quātumquantum moritur peccato & incipit nouam iustitiæ vitāvitam. Et ideo oportuit Christum priùs pati & resurgere quàm hominibus indiceretur necessitas se configurandi passioni & resurrectioni eius. Vnde quòd post resurrectionem dixit Christus, Ite prædicate &c. non est signum latæ tunc legis, sed Apostolis tunc iussit vt illam
Dubium alterum.
quæ iam obligabat, vniuerso orbi promulgarent: vti. 4. sen. dist. 3. ar. 5. ait sanctus Tho. Imò Christus id ipsum significat, subdens, Docentes eos seruare omnia quæcunq;quæcunque mādauimandaui vobis. Itâq;Itaque Christus ante passionem legem condidit, quæ post eius mortẽmortem obligaret: sed post resurrectionem præcepit Apostolis ipsam diuulgare: & in Pentecoste misit eis virtutem ex alto quæ ad eandem functionẽfunctionem erat necessaria. ¶ His tamen sic constitutis respondendum est ad aliud dubium quod sententia Augustini secũsecum affert. Enimuerò si statim post passionẽpassionem vel resurrectionem lex mortua fuit, consequitur vt continuò esset mortifera: quare neque liceret eam vlla ratione seruare. CōsequentiaConsequentia probatur per rationẽrationem qua probauimus cōclusionẽconclusionem tertiam, quę est S. Tho. Ceremonialia illa iam inde tunc erāterant mendacia, ergo qui illa seruaret facto ipso mentiretur: sicuti qui assereret quod Christus foret nasciturꝰnasciturus, passurꝰpassurus, aut resurrecturus: mẽdaciũmendacium autẽautem semper est peccatũpeccatum. Et dum est perniciosum, sicuti hoc, fit lethale: atq;atque adeò sentẽtiasententia Hierony. est præferẽdapræferenda quod non licebat ea seruare. At nihilo minùs
Solutio.
| standũstandum est Augustino, cui cōciliumconcilium Florentinum (vt dictum est) subscripsit: & respondẽdumrespondendum quod ceremoniæ tunc non seruabāturseruabantur tanquàm futurorum signa, sed in honorẽhonorem sepulturæ synagogę. Quòd si scisciteris quęnam esset illius honoris causa: respondetur quod vt internosceretur inter legem veterem & Gentilitatem. Nam si lex vetus sic de repentè, vt Gentilitas fuisset eiecta, in suspicionem veniret quod non fuisset Gentilitate sanctior. Et fuit hoc eousq;eousque congruens vt illa, quod arbitror, ratione celauerit Deus aliquanto temporis Apostolos ipsos mysterium illud quod legales ceremoniæ essent per euangelium abigẽdęabigendę: nempè vt securiùs illa seruarent. Id quod historia illa Actu. 10. contestatur, qua narratur Petrum ostenso sibi vase linteo, de cœlo summisso, communium animalium pleno, manducare iussum, respōdisserespondisse: Absit Domine, quia nunquàm manducaui omne cōmunecommune & immundum. Illa autem causa honorādæhonorandæ synagogę cessante iam nullatenùs licet easdem ceremonias obseruare. Quòd si interroges quantum tẽporistemporis durauit sufficiẽssufficiens euangelij promulgatio qua licuit illa seruare legalia: RespōdeturRespondetur certũcertum esse à PẽtecostePentecoste cœptũcœptum esse promulgari. Quo aũtautem tẽporistemporis pũctopuncto omninò fuerit lex extincta, & mortifera, non cōstatconstat. Forsan, vt ait Sco. durauit vsq;vsque ad destructionẽdestructionem Hierosolymitanam: quæ quadraginta ferè annis cōtigitcontingit post ChristũChristum passum. Crediderim nāq;namque viuẽtesviuentes ipsos Apostolos omnimodāomnimodam abolitionem legis prædicare cœpisse. Quidquid autẽautem de tẽporistemporis pũctopuncto sit, certũcertum est ꝗ̈quam lōgissimèlongissimè ante tẽpustempus Aug. omninò cessauisse: vt eâdẽeadem ipse epistola. 19. aduersus Hieron. docet. Quocircà iam inde nefas est ad illas regredi ceremonias. Neq;Neque in sententiam profectò huic contrariācontrariam consentire
Sententia Caieta.
cum Caietano possum, qui. 3. part. super. q. 37. approbare non renuit IndorũIndorum morẽmorem: qui sese baptizatos circũciduntcircuncidunt: non tanꝗ̈tanquam antiquũantiquum seruātesseruantes ritum, sed vt religione illa Christum imitẽturimitentur. Enimuerò patres nunꝗ̈nunquam ausi sunt id
post passionem concedere, nisi ob causam Augustini. Et Concilium Florentinum simpliciter id negat licêre. Et Paulus simpliciter dicit: Si circcuncidimini, Christus nihil prodest. Et imitari in hoc Christum, est imitari legem, cuius gratia id passus ipse est. Neque
Postrema.
excusari potest quin habeat speciem mali. Neque verò ad hæc abundè Caietanus respondet. Secùs si sanitatis gratia pelliculam illam quis tolleret.
REstat igitur ad argumẽtaargumenta in capite quæstionis obiecta respōdererespondere. Et quidẽquidem autoritas Baruch Prophetæ id tātùmtantum sibi vult quod
Ad primum argumentũargumentum .
lex esset in ęternũęternum secũdũsecundum moralia præcepta per se duratura: secundũsecundum verò ceremonialia, non nisi per futuras veritates quas præfigurabātpræfigurabant. ¶ FactũFactum autẽautem Christi, qui leprosos à se mundatos ad sacerdotes misit, non probat post passionẽpassionem legẽlegem fuisse permansurāpermansuram, sed illuc vsq;vsque duraturāduraturam: atq;atque adeò ante passionẽpassionem, prædicante Christo, vnà cum euangelio currebat: quod à nobis iam suprà assertum est.
¶ Et ad tertium eiusdem argumenti membrum respondetur quod rationes literales ceremoniarum ad diuinum cultum referebantur: qui tamen cultus in passione Christi erat in alterum migraturus. Vnde circuncisio mutata est in baptismum, & sabbathũsabbathum (vt dictum est) in diem Dominicam: & festum Paschalis agni in festum Resurrectionis. Festum autem Pentecostes permansit. Nam & eodem fuit nobis quodāmodòquodammodo lex data, hoc est Apostolis facultas eiusdem promulgandæ collata: sicuti & antiquæ Moysi. ¶ Ad duo autẽautem priora mẽbramembra secundi argu
menti per sententiam suprà expositam Augustini respōsumresponsum est. Illa enim ratione licuit Paulo Timotheum maternè IudæũIudæum circuncidere, & seipsum purificare: nẽpenempe nè videreretur perinde legẽlegem atq;atque GẽtilitatẽGentilitatem abiectè cōsepelireconsepelire. Et nè teneris conuersis nōdumq́;nondumque satis instructis scandalum offerret. ¶ De ter
tio verò mẽbromembro, puta de lite quam Paul. ad Gala. 2. commemorat sibi intercessisse cum Petro, discordes, vt diximus, fuêre proceres illi, diui Hiero. & August. historia notissima est & solennis quæ Antiochiæ contigit, vbi Petrus cum Christianis èex GẽtilitateGentilitate neophytis cōmunicabatcommunicabat: non tātùmtantùm colloquio, quia inde nullānullam scandali occasionem nanciscerentur Iudæi: sed etiam mensa, vescendo cum illis suillis carnibus alijsq́;alijsque communibus cibis lege vetitis: quod iam in linteo sibi ostenso cognouerat esse licitum. At cùm quidam illuc peruenissent recentes ex Iudæis Christiani, quos Iacobus ad illum miserat, nè scādalumscandalum eisdem obijceret, subtrahebat se à cōmerciocommercio GentiliũGentilium, abstinebatq́;abstinebatque eisdẽeisdem illegitimis cibis. Vnde cum tũctunc fortè cōtingeretcontingeret vt illuc Paul. applicuisset, resciuissetq́;resciuissetque tumultũtumultum ChristianorũChristianorum ex gentilitate, qui ex facto Petri colligebant, legalia in Christianismo esse seruanda, in conspectu omnium eum reprehendit: quia, inquit, reprehensibilis erat. | Hieronymus ergo opinatus legalia proti
HieronymꝰHieronymus.
nùs à passione fuisse lethifera, negat Petrum illa seruasse: sed tantùm ait simulasse: ac subinde ait Paulum non verè, sed simulatoriè eum in gratiam Gentilium obiurgasse. Augustinus autem contrà in vtroque o
Augustinus.
pinioni Hieronymi reclamat. Primùm in hoc quòd ait Petrum licitè potuisse seruare, seruasseq́ue adeò legalia. Secundò & in hoc quoque quòd ait verè fuisse, tum reprehensibilem, tum perinde reprehensum. Sunt autem qui Hieronymi patrocinium suscipientes, inter quos est Adrianus in. 4. di
Adrianus.
stincti. 1. adducunt in eius tutelam id quod Paulus ipse ait: scilicet Iudæos & Barnabam cōsensisseconsensisse in illam Petri simulationem: quo verbo excludi videtur verāveram fuisse obseruantiam. Quocircà duplex, aiunt, vsu venit
Duplex simulatio.
simulatio. vna quando fingitur aliquid fieri quod non fit: qualis est in comœdijs: vt si quis fingeret se circuncidere & non circuncideret. Et hæc si fiat intentione fallendi, est peccatum: quoniam mendaciũmendacium. Alia verò accidit simulatio quando res verè fit: non tamen ea ratione qua alij putant: Vt si quis pelliculam sibi abscinderet sanitatis gratia: quam circunstantes abscindi crederent religione Iudaica. Et isto modo, aiunt, Paulus finxit circũciderecircuncidere TimotheũTimotheum ad euiuitandum scandalum: & Petrus à communibus cibis abstinuit. Et ait Adrianus nun
quàm Augustinum à Hieronymo dissensurum fuisse si eum intellexisset. Ego verò dixerim minùs fuisse Augustinum ab hoc doctore intellectum, quàm ipse Hieronymum intellexerit. Augustinus enim non arbitratur culpam Petri fuisse, mendacium: nempè quòd simulauit id quod non fecit: Imò credidit absque simulatione verè potuisse seruare legalia, & seruasse, modo suprà exposito: sed quòd plus iusto illa seruasset. Et facit pro Augustino quòd Paulus non incusabat Petrum quòd legalia seruasset: sed quòd Gentes cogeret iudaizare. Puta quòd vsque adeò nimiam in eorum obseruatione adhiberet diligentiam, vt cōuersosconuersos ex gentilitate in eam opinionem pertraheret, quòd essent seruanda ea ratione & fine quo in lege veteri, ac si non cessassent. Et primùm, quòd seruare legalia nullum esset crimen, probatur: nam aliâs re vera propter solum euitantandum scandalum nunquàm Paulus circuncidisset Timotheum, neque se suasu Iacobi purificasset. Imò potiùs docuisset non esse licitum. Porrò autem quòd Petrus fuerit reprehensibilis, re vera citra grauissimam
iniuriam scripturæ negari non potest. Enimuerò si tantùm Paulus eum simpliciter reprehendisset, potuisset vtcunque commentari id fecisse simulanter: vbi autem tanta cum emphasi dixit, In faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat: negare fuisse verè reprehensibilem ac proinde reprehensum, est sacræ scripturæ contradicere. Quod enim Ioannes Maio. in. 4. distinct. 3. q. 1. ait in
Cauillus Maioris.
scriptura non haberi quòd Petrus esset reprehensibilis, sed quòd hoc Paulus dixit, cauillus est nihilo minùs scripturæ iniurius, quàm scripturam abnegare. Nam cùm id
Ratio in Maiorem.
fides catholica confiteri cogat, quòd quicquid Apostoli affirmârunt sit diuinum oraculum, fit vt tam verum sit, Petrum fuisse reprehensibilem, quàm est, Paulum illud affirmasse. Alioqui si permitteretur, vti ait Au
Augustinus.
gustinus, negari scripturæ sensum, qui planè est literalis, tota eius autoritas illicò depe
Obiectio.
riret. Quòd si quis inferat, culpam Petri fuisse mortalem, nam pertrahere alios in tam falsam opinionem graue erat peccatum in fidem: quod tamen Apostoli post confirmationem committere non poterant: Re
Solutio.
spondetur quòd Petrus non putauit tantũtantum oriturum scandalum: & ideo inconsideratio illa fuit culpa venialis. ¶ Quid ergo ad illud pro Hieronymo adductum respondebimus, quòd Paulus actionem illam Petri appellauit simulationem? RespōdeturRespondetur non
eam sic ideo appellasse quòd non fuisset verum opus Iudaicum, sed quòd non fuit factum intentione ac fine Iudaico, tanquàm futurorum signum retinens virtutem suam. Et est discernendus effectus quem Petrus fecit in conuersis èex iudaismo, & in conuersis è Gentilitate. Illos enim & Barnabam adduxit vt in eius simulationem consentirent, id est simul se subtraherent Gentilium consortio: Gentiles autem cogebat iudaizare: hoc est credere quòd tenerentur & ipsi abstinere à suilla, atque ab alijs communibus cibis. Quapropter exaggerationis gratia dixit, & Barnabam etiam secum duxisse. Nam cùm ille esset ad euangelizandum Gentibus segregatus, minùs ei licebat Gentilium se conturbernio subducere. ¶ Vnus tamen ex his fit reliquus scrupu
Scrupulus.
lus, quòd distinctio. 15. can. Sancta Roma. Hieronymus honorificè suscipitur, eiusque dogmata approbantur quæ aduersus | Ruffinum atque alios definiuit. Quomodò ergo Augustinus de hac re per censuram etiam Concilij Florentini præfertur? Respon
Responsio.
detur nullatenùs secum ista pugnare. Etenim in Canone, Sancta Romana. meritissimè delata est Hieronymo Palma aduersus illos quos, ceu errantes in fide, debellauerat. Et ideo tanquàm solennis Ecclesiæ doctor receptus est. Haud tamen in his cunctis quæ contra August. cuius illic etiam doctrina simili honore suscipitur, disputauit, prælatus est illi. ¶ Ad postremum autẽautem
mẽbrũmembrum eiusdẽeiusdem secũdisecundi argumẽtiargumenti, quo sensus quęritur Apostolici cōcilijconcilij Actu. 15. Diuus Tho. tres attulit solutiones. Prima est quorũdamquorundam qui arbitrabantur sanctiones illas Concilij minimè in sensu literali intelligendas, sed in spirituali: vt scilicet in prohibitione sanguinis intelligatur prohiberi homicidium: in prohibitione verò suffocati inhiberi violentiāviolentiam & rapinam: sed in prohibitione immolatorum, idololatriāidololatriam. Hic autem interpretandi modus, vanus est. Nam cùm illa
crimina, tum apud Gentiles illicita haberentur, tum etiam in Decalogo essent explicita, non erat cur rursus super illis Concilium cogeretur. Secunda ergo erat aliorum opinio, quòd in sensu literali sunt illic prohibita: non quidem ad legis obseruantiam, sed ad reprimendam gulam. At verò cùm alia essent maiora irritamenta gulæ, quorũquorum illic non est habita mẽtiomentio, non est credendum illam fuisse prohibitionis causam. Ecquod enim gulæ illectamentum in suffocatis & idôlo immolatis reperitur? LegitimāLegitimam igitur solutionem historia nos ipsa docet.
Enimuerò cùm conuersi èex Iudaismo & præcipuè Pharisæi mordicùs contenderent circuncisionem & reliquas ceremonias vnà cum euangelio retinere, in Concilium Apostoli de re illa considentes decreuerunt circuncisionem & legalia non esse à Gentilibus obseruanda, neque honoris gratia sepulturę synagogæ deferendi: sed tamen ob improbitatem Iudæorum quatuor illa eisdem Gentibus interdixerunt: non quidem quasi necessaria esset legalium obseruantia, sed vt posset inter Christianos vtriusque populi iniri commercium. Prohibitum ergo illis est vt à carnibus idôlis immolatis abstinerent: videlicet nè apud cōuersosconuersos èex iudaismo in suspicionem venirent idololatriæ. Quare falsò nonnulli opinati sunt prohibitam illic esse idololatriam. Nam illam in cōfessoconfesso cunctis erat esse euangelio execrabilem. Verùm tamen quia sacerdotes Gentilium macellũmacellum habebant immolatorum idolis, prohibiti sunt Christiani illis vti escis. Secundò prohibiti sunt vesci sanguine & suffocato: quę quidem adeò Iudæi exhorrebant, vt nauseam illis facerent. Quicunq́ue in eorum conspectu talibus vterentur epulis. Fornicatio autem vetita illis est peculiariter: non quòd non esset lege naturæ interdicta, sed quòd illi caligine mentis obtecti nullam in libera Venere agnoscebant culpam, neq;neque erat in Decalogo expressa. ¶ Contra hanc autem so
lutionem existunt argumenta. PrimũPrimum, quòd si non erant illa ad legis obseruantiāobseruantiam prohibita, non satisfiebat quæstioni Iudæorum, qui contendebant vt legalia cum euangelio simul currerent. Secundò quia in ipso CōcilioConcilio
Secundum.
habetur: Visum est Spiritui sancto & nobis nihil vltrà imponere vobis ꝗ̈quam hęc necessaria. Si ergo erāterant necessaria, necessitas ex lege procedebat. Tertiò quia si illa ratione
Tertium.
prohibebāturprohibebantur sanguis & suffocatum, pariter deberet prohiberi esus suillarum carnium & aliorum communium. Ad hæc autem respon
Ad argumẽtaargumenta facta.
detur, Apostolos Pharisæis non ad eorum mentem respondisse: sed illa ad ipsorum pacandum seditionem ac tumultum indulserunt: atque ad hunc finem censuerunt illa esse necessaria. Prohibuerunt autem illa duo, scilicet sanguinem & suffocatum, quæ magis erant Iudæis exosa: non autem fuillas carnes atque alia venationum ac piscium genera: quia esset Gentibus perquàm molestum propter Iudæos illorum vsu priuari. Et ideo ait sanctum Concilium nihil vltrà imponere vobis oneris, quàm hæc necessaria. Atqui tota hæc doctrina ex verbis Pauli facilè colligitur. 1. ad Corinth. 8. vbi docet quòd esus carnium idolis immolatarum non est de se illicitus, sed propter scandalum infirmorũinfirmorum: quo pacto sanctionẽsanctionem Concilij declarauit. Idemq́ue edocet ad Roman. 14. vbi ait omnes cibos esse mũdosmundos nisi propter scandalũscandalum aut conscientiāconscientiam. Et Mat. 15. ait Christus: Non quod intrat per os coinquinat hominẽhominem. ¶ Et ex his sequit̃sequitur illāillam
CorollariũCollorarium.
prohibitionẽprohibitionem non fuisse in perpetuũperpetuum factāfactam, sed in tẽpꝰtempus, idẽq́;idemque perexiguũperexiguundum dum ChristianꝰChristianus populꝰpopulus coalesceret, & IudęorũIudęorum gẽsgens horrorẽhorrorem illũillum ciborũciborum deponeret. Quare vel sæculo ipso ApostolorũApostolorum vel proximè vis expirauitilliꝰexpirauitillius CōcilijConcilij. ¶ Huic
nihilo minùs sentẽtiæsententiæ obstare videt̃videtur Canon Concilij Gangrensis, si quis. dist. 30. vbi habe|tur omnia manducare licêre præter idolothyta: vbi glossa expressè tenet quòd nunquàm licuit, neq;neque modò quidem licitum est idolothytis vesci: quanuis nulla detur scādaliscandali occasio. Imò non magis licêre eorũeorum esum, ꝗ̈quam in Quadragesima carniũcarnium. Et allêgat pro se dictum August. in De bono cōiugconiug. quod refer
Augustinus
tur. 32. q. 4. can. sicut satius. vbi inquit satius esse fame mori, quàm idolothytis vesci. Ad textum autem Concilij respondetur illud
Solutio.
fuisse habitum proximè tempus Apostolorum, quando nondum eorum concilium prorsus cessauerat: ob idq́;idque glossator falsissisimè inde intulit opinionẽopinionem quod modò non licet illa edere. Imò Paul. 1. ad Timoth. 4. ge
Paulus.
neraliter absque vlla exceptione cōdemnatcondemnat eos qui in nouissimis temporibus loquẽtesloquentes mendacium, prohibituri erant à cibis quos Deus creauit abstinere. Et forsan tempore Augustini nonnulla durabat eiusdem concilij obseruātiaobseruantia: nisi dicere malueris quod fortè respexit ad elapsum tẽpustempus, quando vigor Concilij durabat.

QVAESTIO SEXTA. De iudicialibus mandatis. S. Tho. 1. 2. q. 104. &. 5.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm præcepta iudicialia rectè à ceremonialibus distinguantur.
TErtium præceptorum genus, vt in superioribus cōstituimusconstituimus, est iudicialium. De quibus primò quæritur quibꝰquibus modis à ceremonialibꝰceremonialibus
Primum argumentum.
distinguāturdistinguantur. Et primò arguitur non in hoc differre, vt suprà dictũdictum est, quod ceremonialia pertineant ad diuinũdiuinum cultum: iudicialia verò ad pacificum conuictũconuictum qui est inter ciues: tum quod iudicialia, vt nomẽnomen sonat, sunt illa quę in foro tractantur coram iudice: & tamen extra forũforum sunt alia quæ ad eundem pacificum statum conferunt: tum etiam quod sicut inter ceremonialia aliqua erāterant quæ hominem ad seipsum ordinabātordinabant, vt delectus ciborum & vestimentorum: ità & inter iudicialia decebat esse aliquāaliquam præceptionem quæ ad ipsum singulariter hominem pertineret: non ergo omnia ad iustitiam attinebant, quæ est vnicus ciuis ad alterũalterum. ¶ Se
Secundum.
cundò arguitur cōtracontra aliam differentiādifferentiam, quæ inter hęc præcepta constitui solet: nẽpènempè quod ceremonialia cōstitutaconstituta erant vt signa figuraq́;figuraque essent & vmbra futurorũfuturorum: iudicialia verò minimè: nam glossatores iudicialiũiudicialium, Exod. 21. & 22. cũctacuncta etiāetiam interpretāturinterpretantur allegoricè & moraliter. ¶ Atq;Atque inde tertium colligitur
Tertium.
argumentũargumentum aduersus tertiam differentiādifferentiam quę adhiberi cōsueuitconsueuit: scilicet ceremonialia non licêre ampliùs obseruare: secùs autem de iudicialibꝰiudicialibus: nam si erant futurorũfuturorum signa, pari modo debuerunt cessare sicut & ceremonialia. Vnde Apostolus generaliter ait ad Hebr. 7.
Paulus.
TrāslatoTranslato sacerdotio necesse est vt legis trāslatiotranslatio fiat. ¶ In cōtrariumcontrarium autẽautem est quod tres istas differentias interpretes legis solent inter eiusmodi præcepta internoscere.
HAEC fermè omnia in superioribus discussa sunt & definita: sed vt eorũeorum summa oculis obijciatur, repetuntur. Supponamus ergo discrimẽdiscrimen, non semel in præcedẽtibuspræcedentibus explicatum inter moralia ex vna parte, atq;atque alia duo genera ex altera. Moralia em̃enim iam diximus esse illa quæ ex principijs naturalibus per modũmodum illationis colliguntur: ceremonialia verò ac iudicialia quæ non nisi arbitramento quodam ex generali præcepto per modum specificationis cōstituunturconstituuntur. vt si exempli gratia dicamus, Deus est colẽduscolendus: ergo, hoc vel illo modo. Malefactor est puniendus: ergo, tali aut tali supplicio. ¶ Ad quæstionem ergo tribus conclusionibus respondetur, trinum exprimentibus discrimẽdiscrimen inter ceremonialia & iudicialia. Prima con
Prima conclusio.
clusio. Ratio iudicialilium præceptorum in duobus consistit: primùm vt non inferatur ex principijs naturæ tanquàm eorum conclusio: & in hoc differunt à moralibus, conueniuntq́ue cum ceremonialibus. Secundò vt ad cōuictumconuictum hominum inter se inuicem spectent: & in hoc à ceremonialibus elōganturelongantur. Enimuerò sicut ex illo principio, quòd Deus est colendus, arbitratu diuino instituta sunt hæc & illa sacrificia, quæ natura sua nihil ad mores referebant: sic ex illo quòd pax est in republica pro viribus custodienda, collecta sunt iudicialia: vt qui vnam furaretur ouem, quatuor solueret: & quòd fur nocturnus in flagranti delicto interficeretur: diurnus verò, minimè &c̃etc. Hæc autem | conclusio adeò est hactenùs frequentata, vt permolestũpermolestum sit in ipsa, veluti in salebra diutiùs hærere. ¶ Secunda conclusio. Præce
Secunda conclusio.
pta iudicialia secũdòsecundò à ceremonialibus hoc discriminantur, quòd ceremonialia instituta erant in figuram vmbramq́;vmbramque futurorum: iudicialia verò non nisi ex consequenti. Discrimen nanque hoc ex prima conclusione
originem ducit. Etenim cùm cultus ille priscorum patrum ad populi sanctitatem pertineret, quæ quidem sanctitas ex mediatore Christo dependebat, condecens erat ac necessariũnecessarium, qquod suprà expositum est, vt per easdem ceremonias eundem venturum profiterentur. Attamen cùm iudicialia non ad diuinum cultum, sed ad iustitiam & æquitatem inter ciues conciliandam instituerentur: ratio non postulabat vt prognostica essent eiusdem futuri Messiæ. Nihilo minùs quia totus ille status populi in expectatione erat eiusdẽeiusdem vẽturiventuri Dei, ex consequenti eadem iudicialia aliquam eius præferebant vmbram: iuxta verbum Pauli. 1. ad Corin. 10. Omnia in figuram contingebant illis. Exempla. Decimarum solutio significabat perfectionem, quæ vltima denarij vnitate designatur, Christo tribuendam. Atq;Atque illud Exodi. 21. quòd seruus Hebræus post seruitium sex annorum esset septimo anno liber, figurabat post militiam huius mundi subsequuturam fore libertatem cœlestem, quæ erit perfectum sabbathum. Quapropter Gentilium iudicia, vtputa Græcorum & Romanorum, nullum recondebant mysterium, sicuti Hebræorum leges.
¶ Tertia conclusio. Etsi iudicialia præce
Tertia conclusio.
pta sic prorsus fuerint euacuata & extincta vt post Christi resurrectionem nullatenùs sint obligatoria, differunt tamen & in hoc tertiò à ceremonialibus quòd quanuis ceremonialia nullatenùs iam seruare licuerit, nihilo minùs liceat iudicialia iteratò instituere. Prima pars conclusionis hu
Probatio cōclusionisconclusionis.
ius iam satis suprà demonstrata est: vbi ostendimus totam prorsus legem quantum ad Mosaicam vim cessasse. Secunda verò pars ex secunda conclusione, sicuti secunda ex prima, colligitur. Ratio enim quare ceremonialia reuiuificare modò non licet, illa suprà assignata est, quòd cùm signa fuissent prognostica futurorum, præsente veritate, facta sunt falsa mendacia.
Cùm ergo hæc ratio in iudicialibus non reperiatur, quia non per se instituta sunt ad significandum, nihil periculi inest si iterum constituantur in noua lege. Hac igitur ratione constitutæ ab Ecclesia sunt decimæ, quæ quantum ad quotam iudiciales erant: institutæq́ue sunt quandoque talionis leges, & reddere quadruplum pro simplici furto, & similia. Hæc omnia facilima sunt, & ex superioribus liquida.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur, quòd licèt iudicialia à iudicio nũcupenturnuncupentur, proptereà quòd rempublicam instituere ad principem attinet, penes quẽquem potestas est iudicandi, nihilo minùs quia eidem principi incumbit non modò litigia dirimere, verùm & quæ ad spontaneos contractus attinent deliberanter sancire, fit vt non solùm illa quæ in foro tractantur, verùm & quæ in domo & in ciuium commercijs, iudicialia nuncupentur. ¶ Ad se
Ad secundũsecundum.
cundum autem membrum euisdem argumenti respondetur diuersam esse rationem ceremonialium ac iudicialium. Nam cùm cultus ad Deum pertineat, ad quem homo tanquàm in proprium finem ordinatur, fit vt ad eundem cultum referatur, vt minister ipse seipsum componat in cibo & vestitu: quare & de hoc erat ceremoniale præceptum: homo autem non ordinatur ad proximum sicut in finem, sed sunt sicut duo membra: & ideò nullo opùs erat iudiciali præcepto hominis ad seipsum: sed omnia ipsum ordinabant in alterum. Aliorum autem solutiones satis ex superioribus clarescunt.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm iudicialia præcepta conuenienter sint in quatuor genera dispertita.
POST distinctionem iudicialium à ceremonialibus subsequitur vt de ipsorum ab se inuicem partitione dicamus. Vtrùm scilicet quadrifariàm fuerint distributa: nempè vt alia extiterint quæ principes in ordine ad subditos informabant: alia verò quæ inter se inuicem subditos: & tertia quæ populum in ordine ad exteras gentes instituebātinstituebant: atq;atque alia demumquę domesticam inter se familiāfamiliam cōciliabātconciliabant. | Arguitur enim primò. Suprema potestas rei
Prìmum argumentum.
publicæ est in spiritualibus summus sacerdos cum alijs sibi assistentibus, & in temporalibus, rex: nam secundùm Aristot. 7. Polit.
Aristot.
hoc est regiminum optimum: vtpote quòd in vnitatem maximè resoluitur, atque adeò expressissimam diuinæ gubernationis similitudinem gerit: ergò circa has duas potestates debuerunt primùm omnium congruentes leges institui: hoc autem non sic institutum legimus in lege veteri. Nam sicut AarōAaron Deus ipse per se elegit, vt patet Exod. 28. Leuitisq́;Leuitisque decimas in eorum sustentationem solui iussit, vt Leuit. vltimo scriptum est: sic debuit & per seipsum regem creare: quod tamen non fecit, sed populo id commisit. Habetur enim Deuter. 27. Cùm dixeris, Constituam super me regem, eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit. Neq;Neque regibus stipendia designauit. Imò populus à Moyse vsq;vsque Saûlem quadringentis annis mansit cum sacerdotibus absq;absque rege: quem tunc demum in malum ipsius populi Deus permisit: vt. 2. Reg. 8. commemoratur. ¶ Secundò argui
Argumen. 2.
tur quòd neq;neque de conuictu inter se ciuium congruenter fuerint iudicialia instituta. Præcipiebatur enim Num. 27. vt hominis absq;absque filio defuncti hæreditas transiret ad filiam: & tamen Arist. 2. Polit. cap. 7. ait, Regna inde &
Aristot.
possessiones perditum iri, quòd ad mulieres transeunt. Et Leuit. 22. habebatur quòd anno Iubilei omnes venditæ possessiones ad pristinos possessores remearent: quod firmitati contractuum obstare videbatur, sine quibus tamẽtamen mortales cōuiuereconuiuere nequeũtnequeunt. Et Exod. 21. instituta fuit talionis pœna: vt oculũoculum pro oculo reus redderet, ac dentem pro dente: cuius nimiam acerbitatem denotauit Christus Matth. 5. Atq;Atque aliæ erant in illo populo legales sanctiones quæ videbantur absurdæ. ¶ Tertiò & erga exteras gentes incongrua
Argumen. 3.
videntur illa quæ illic extant iudicia. Habetur enim Deute. 23. Ammonites & Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt in Ecclesiam Domini in æternum. Et tamen econuersò subditur, Non abominaberis Idumæum: quod certè videtur ad respectum personarum attinere: qui tamen, vt habetur Actu. 10. non est apud Deum. Et Exod. 20. cautum est, Aduenam non contristabis, neq;neque affliges eum. Et nihilo minùs. 23. permittebatur idem populus pecuniāpecuniam alienigenis ad vsurāvsuram mutuare: quæ quidem duo præcepta sibi inuicem videntur repugnare. ¶ Quartò neq;neque circa domesticas personas vi
Argumen. 4
dentur iudicialia præcepta satis esse rationi consentanea. Nam cum primis de seruis legitur Exod. 21. Qui percusserit seruum suum vel ancillam virga, si vno die superuixerit, non subiacebit pœnę, quia pecunia illius est: permittere autem homicidam impunem, natura ipsa abhorret: quare leges humanæ etiam dominos seruorũseruorum occisores grauiùs puniũtpuniunt. Et de filijs videtur dura illa lex Deut. 21. videlicet quòd pater duceret filium suum ad seniores ciuitatis puniendum. Ac demum de vxoribus lex, quę vt Deut. 24. habetur, libellum repudij permittebat, videtur in naturānaturam matrimonij perniciosa: vtpote quòd ad educandas proles debet esse perpetuũperpetuum. ¶ In contrarium autem est quod sapien. diuina Prouerb. 8. ait: Isti sunt omnes sermones mei. Non est in eis prauum quid, neque peruersum. Et Dauid, Iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa.
QVæstionem istam non intelligas in hoc à nobis summotam, vt quàm amplè ipsa patet, sit nobis disserenda: id enim diuino pene ingenio D. Thom. quod omnibus
S. Thomas.
est in confesso, absoluit. 12. q. 105. Sed tamen nè filum dicendi nostrũnostrum rumperemus, transitum per hæc summatim nos facere decuit. Vnica ergò conclusione duximus respon
Conclusio responsiua.
dendum. Præcepta iudicialia legis veteris in quatuor oportuit membra distribui. Enimuerò cùm prudentia ferendarum legum, ars quædāquædam sit illustrissima: ars autem ordine ac dispositione præluceat, condecens fuit vt iudicialium numerus quibus respublica instituebatur, secundùm insignes eiusdem reipublicę partes atq;atque ordines disponerẽturdisponerentur. Ordi
nes autem isti quatuor sunt numero: Principis scilicet ad subditos, subditorumq́;subditorumque inter se, totiusq́;totiusque reipublicę ad exteros, ac partium inter se vnius familiæ. Igitur de principibus latæ sunt diuinitùs leges, quemadmodùm, tum creandi essent, tum etiam & se erga populũpopulum gererent: ac subinde quemadmodùm vicissim à populo colerentur. Mox circa ciues latæ sunt leges emptionum & venditionum, aliorumq́;aliorumque cōtractuumcontractuum qui liberè inter homines fiunt: decretaq́;decretaque perinde iudicia in malefactores, qui iura violarent. Deinde leges adhibitæ quemadmodũquemadmodum se populus tum in bellis gerendis, tum in suscipiendis peregrinis erga externas gentes deberent cōuersariconuersari. Ac demum circa domesticam familiam | superadditæ sunt & aliæ de seruis, deq́;deque vxoribus & filijs.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur quòd cùm in gubernanda republica duo sint habendi respectus: prior scilicet, vt ciues omnes creandorum magistratuum gerendæq́ue publicæ curæ participes fiant. Nam hac ratione vt. 2. Polit. author est Arist. æquitas constat, ac subinde pax in re
Aristot.
publica. Posterior verò, vt regimen eligatur optimum: quod secundùm eundem Philosophum. 3. Politic. ex tribus speciebus, scilicet Aristocratia, Democratia, & Regno, hoc vltimum est præstantissimum, diuina Deus prudentia hæc omnia circa populi principes custodiuit. Primum enim quia peculiarem curam illius populi gerebat, iuxta illud Deut. 7. Te elegit Dominus Deus tuus, vt sis ei populus peculiaris, sibimetipsi electionem regis reseruauit. Vnde sicut summum ipse creauit sacerdotem, sic & de rege ait loco citato Deuter. Cùm dixeris, constituam super me regem, eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Qua ratione diuino mādatomandato à Prophetis vngebantur. At verò quoniam regnum, vt est optimum regimen, dum rex idoneis virtutibus pollet: sic fit & pestilentissimum dum in tyrannidem corrumpitur: & populus ille, tum crudelis erat, tum etiam auarus ac libidinosus, quibus potissimùm vitijs rex corrumpitur, quadringentis annis distulit regem illis dare cum plenitudine potestatis. Gubernauit tamẽtamen populum instar regni per vnum, puta per Moysen, perq́;perque eius successores iudices: quousq;quousque populus, quasi excutiẽsexcutiens diuinum regimen, voluit sibi creare regem. Vnde. 1. Reg. 8. ait Deus ad Samuêlem, Non te abiecerunt, sed me, nè regnem super eos. Ecce quàm fuerit Deus solers in sustinendo optimo regimine regni. Quocircà quàm cōtracontra eius voluntatem fuerit absoluta regis potestas introducta, ipse rei euentus ostendit. Nam statim sub Roboam diuisum regnum suijpsius desolandi causam attulit, iuxta verbum Christi, Omne regnum in seipsum diuisum desolabitur. ¶ QuantũQuantum verò ad Aristocratiam, quæ est optimorum potentia, iussit eligi septuaginta viros de senioribus Israël: vt patet Num. 11. vnde Deut. 1. Tuli de vestris tribubus viros sapientes & nobiles, & constitui principes. Democratiam verò, quę est popularis potentia, eatenus seruari voluit quòd & totus populus magistratus crearet, & de omnibus tribubus eligerentur. Vnde Exod. 18. Prouide de omni plebe viros sapiẽtessapientes. Et Deutero. 1. Date ex vobis viros sapientes. &c̃etc. Quòd autem sacerdotibus decimæ fuerint adiudicatæ, non autem principibus, illa ratio fuit quòd sacerdotes vt in maiori haberentur reuerentia decuit ex vna singulari tribu institui, quæ ideo ab alijs alenda erat. Principes verò sæculares ex omnibus promiscuè tribubus eligebantur, quibus possessiones erant decretæ. Et prætereà eorum stipendia pro bellorum indigentia crescebant: & tunc natura ipsa docebat populares contributiones esse illis augendas. ¶ Circa ma
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
teriam secundi argumenti notandum sequitur, iudiciales leges, ciuibus ad humanum cōuictumconuictum inseruientes, in duos ordines secari, secundùm duas, quæ in populo sunt, cōmunicationescommunicationes rerum ac commutationes. Alia enim communicatio fit publica authoritate principis: alia verò priuata cuiusq́;cuiusque volũtatevoluntate: homines quippe subditi sunt principi: possessiones autem ad dominium priuatorum pertinent. Quare iudicia quibus homines iura seruare coguntur, & supplicia quibus maleficia vindicantur, principis authoritate instituuntur: donationes autem rerum & cōmutationescommutationes, priuata cuiusq;cuiusque voluntate celebrantur. Et de vtroq́;vtroque ordine leges Deus optimas iudiciales edixit antiquo populo. Constituit enim quantum ad primum iudices & magistros, vt patet Deut. 16. ac testium numerum, pœnasq́;pœnasque diuersas pro diuersis delictis. Et quantum ad secundum vt pax firmiùs inter illos stabiliretur, diuisit eis terram promissionis. Vnde Num. 34. Ego dedi vobis terrāterram in possessionem quam sorte diuidetis vobis: pluribus dabitis latiorem, & paucioribus angustiorem. Sed quantũquantum ad vsum voluit quodammodò fructus esse cōmunescommunes: secundùm illud Deut. 23. Ingressus vineam proximi tui comede vuas quantum tibi placuerit. Aliaq́;Aliaque deinde multa pulcherrimè constituit, vt est apud D. Thom. videre. ¶ Ad formam ergò
Ad formam argumenti.
argumenti respondetur quòd eatenùs in hæreditatis successione legem Deus naturæ seruauit quòd noluit fœminas, nisi deficiente masculo, ius hæreditarium adire. Successio nanq;nanque patrimonij sequi naturam debet generationis, per quam species propagatur: generationis autem virtus in lumbis viri residet: cui vtique fœmina, ceu natura substernitur. Quapropter ratio naturalis docet vt in ma|sculinam prolem, in quam virtus generatiua traducitur, transeat hæreditas, quam cum sanguine ad suos posteros transmittat. Et hanc
arbitror omnium causarum naturalium primam quare iura primogeniturę in rebus publicis bene institutis masculina serie transfunduntur, neq;neque fœminæ nisi masculorũmasculorum defectu admittuntur. Cui accedit & ratio secunda quod viri prudentia, muliebri præstat: tum in alijs, tum etiam in augenda re familiari. Vnde Arist. 3. Polit. cap. 3. viri inquit est acquire
Aristot.
re, mulieris autem seruare. Quocircà Ethic. 2. censuerat regna in manu fœminæ deperire. Accedit tertiò quòd cùm viro competat substantiæ administratio, quando hæreditas filiæ obuenit, tunc gener non est tam solers ad augendam substantiam soceri, eiusq́;eiusque amplificandum nomen, quàm si esset filius. Quapropter dum res quæ transit in filiam, subinde transeat in generum, quodammodò censetur in alienum sanguinem transmigrare. In lege autem veteri illud fuit necessarium, vt possessionum partitio quæ facta est inter tribus non confunderetur. Quanuis tali euentu cautum erat nè hæres fœmina alij quàm viro suę tribus nuberet. Neq;Neque verò inter Christianos vsq;vsque adeò longè à successione eijci filiæ debent, vt neq;neque deficientibus filijs admittantur. Nam hac ratione longiùs solent ab alienari primogenituræ, quàm si mulieres succederent. ¶ Eâdem ratione adiecta fuit
Ratio legis anni Iubilæi
& lex alia anni Iubilei: Nam si venditiones in perpetuum fierent, non fuisset perpetua diuisio possessionum inter tribus. Quin verò & ratio naturalis profectò ab hoc non abhorret: nam illa ratione, vt loco proximè citato admonet Aristot. nempè si possessiones in perpetuum diuendantur, solent diuitiæ in vnũvnum aceruatæ alios deserere pauperes. ¶ Lex
Ratio legis talionis.
autem talionis vindicatrici illi genti minimè fuit incongrua: vt per illam, quæ duriuscula videbatur, coërcerentur, nè acriùs sese de hostibus vindicarent: licèt Christus docuerit benignitati Christianæ non competere. De reliquis autem vide apud S. Tho. ¶ Circa ter
Ad tertium argumentũargumentum .
tium argumentum itidem adnotandum est bifariàm se rempublicam gerere posse erga extraneos: nempè aut iure pacis, si commercium cum illis nectat: aut iure belli, si sint hostes. Et iure quidem pacis tripliciter exteræ nationes ad Iudaicum populum accedebātaccedebant. Primò vt transitum quasi peregrini facerẽtfacerent: erga quos lex extabat Exod. 23. Peregrino molestus non eris. Secundo modo vt tanquātanquam aduenæ apud illos habitarent: de quibus etiam cap. 20. præmissum erat, Aduenam non contristabis. Tertio modo quia volebant prorsùs in eorum ritum & consortiũconsortium admitti. Inter quos secundùm naturalem rationẽrationem ordo dignoscebatur. Admonet enim tertio Polit. Philosophus, extraneos non esse temerè in rempublicārempublicam recipiendos, nisi sint vel abauo vel ab attauo oriundi: aliâs multa ab illis pericula imminerẽtimminerent reipublicę. Obidq́;Obidque quia Idumæi ab Esau fratre Iacob descenderant, & ipsi Israëlitæ apud Aegyptios peregrini plures ducentis annis egerant, iubebantur pacificè illos recipere, & proselythos qui vellent eorum religionem profiteri charactêre circuncisionis insignirent. At verò quoniam Amalechitæ perpetui hostes eorum erant, secundùm illud Exod. 27. bellũbellum Dei erat cōtracontra Amalech à generatiōegeneratione in generationẽgenerationem. Et pariter Ammonites & Moabites de terra ꝓmissionispromissionis fuerātfuerant expulsi, citra personarum acceptionem potuit eos Deus à sua republica abigere. ¶ Sed & de bello contra hostes tam offerendo quàm sustinẽdosustinendo, sanctissima erat scripta lex, Deut. 20. vt primò pacem eis offerrent. Secundò fiduciam suam in ipsum DeũDeum reijcerent. Tertiò vt inidoneos, qui impedimento esse possent, domum remitterent. Quartò deniq́;denique vt victoria modestè vterẽturvterentur: fœminis parcentes ac pueris. ¶ Ad quartũquartum
Ad quartũquartum argumentũargumentum .
deniq́;denique argumentum respōdeturrespondetur quòd cùm familia in tribus ordinibus consistat, scilicet viri ad vxorem, parentis ad filios, ac domini ad seruos: de omnibus tribus sancîtas Deus curauit optimas leges. Et primò de seruis,
Leges seruorum.
quod ad mitigandos eorum labores pertinebat, præceptum erat Deut. 5. vt die Sabbathi sicuti & domini requiescerent. Item in memoriam liberationis ex Aegypto, vbi ipsi seruierant, & in præsagium Christianæ libertatis, & præcipuè propter fraternam charitatẽcharitatem, cautum erat Exod. 21. vt ex filijs Israël nemo esset perpetuò seruus: sed septimo anno egrederetur liber, cum omnibus quæ asportauerant, adhibito insuper viatico: vt Deut. 15. legitur. Neque quantum ad eorum vindictam fuit Deus negligens: imò & eodem cap. 21. statuit vt Dominus qui seruum mutilaret liberum dimitteret, & ancillāancillam quam in vxorem duceret. Illud autẽautem quod in argumento obiectum est, scilicet occisorem serui impunem euadere, intelligebatur quando correctionis gratia virgula, non intentione vulnerandi percussisset: neq;neque posteà certum esset an ob | tale vulnus obijsset mortẽmortem. Nam si protinus moreretur, tunc dominus reus fiebat. ¶ Et
Leges filiorum.
erga filios etiam Exod. 22. iubebantur parentes vt eos religiosè instituerent, quos etiam paternè castigare poterant. At verò quia, vt Philosophus. 10. Ethicor. docet, pater vim non
Aristot.
habet coërciuam in filium, quando eorum crimen id postulabat, iubebatur, vt argutum est, filium publicæ potestati puniendũpuniendum permittere. ¶ Sed & de vxoribus tam ducendis
Leges vxorum.
quàm gubernandis optimæ extabant leges. Attamen libellus repudij ob eorum duritiāduritiam, qui perpetui erant odiorum memores, permissus illis fuit, vt per illud minus malum à maiori continerentur: videlicet nè vxores enecarent.

QVAESTIO SEPTIMA, De lege Euangelica quantũquantum ad eius substantiam. S. Tho. 1. 2. q. 106.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm lex noua sit lex scripta, an potiùs cordibus indita.
QVATVOR LEgum genera circa initiũinitium superioris libri distinctè monstrauimus: videlicet æternāæternam, naturalem, atq;atque humanam: de quibus libr. 1. dissertum est: ac demum diuinādiuinam, quam in hoc sumpsimus elucidandam. Hanc autem in veterem partiti sumus, ac nouam. Vnde cùm de priori hactenus dictum sit, subsequitur vt de noua, quę Euangelica est, sermonem subtexamus. Hæc enim, si æternāæternam excipias, lex legum est, cuius gratia mundus creatus fuit, ad quam ferendāferendam Deus ipse de cœlo descendit, quæq́;quæque eiusdem Dei digito scripta est in cordibus nostris, per quam deniqdenique; solam vniuerso orbi & inferi clauduntur, & ad æternam fœlicitatem cœli reserantur. Vt ergò hanc supra cœlestem legem de cunctis suis numeris ac dignitatibus perpendamus: Quæritur primò sitne scripta dicenda, vt leges humanæ & vetus diuina, an verò sicut naturalis, à natura, sic supernaturaliter mentibus nostris impressa. Nam quod sit scripta sunt argumenta nonnulla. Primum: lex hæc, ipsissimum est
Euangelium: de quo tamen Ioan. 20. cap. ait, Hæc autem scripta sunt, vt credatis. ¶ Secundò. Si lex hæc non esset scripta sed indita, nihil à naturali distaret: quippe de qua ait Propheta, Signatum est super nos lumen vultus tui Domine. ¶ Tertiò. Lex EuāgelicaEuangelica, Chri
Argumen. 3.
stianorum est propria: lex verò indita vniuersis communiter nationibus patet. Legitur enim SapiẽSapien. 7. quòd diuina sapientia per nationes in animas sanctas se transfert: amicos Dei & Prophetas constituit: ergò lex noua non est lex indita. ¶ Contrarium autem attestatur Hieremiæ vaticinium cap. 31. Vbi
Hieremias.
Deus nostram designāsdesignans legem, ait: Ecce dies venient dicit Dominus, & consummabo super domum Israël & super domum Iacob testamentũtestamentum nouum. Quod quidem testamentum declarans subdit, Dabo legem meāmeam in visceribus eorum, & in corde eorum scribam eam. Idq́;Idque Paulus ad Hebræ. 8. ad hoc ipsum
Paulus.
propositum allêgat. Et. 2. ad Corinth. 3. latiùs edisserit.
QVæstio hæc ex his modò citatis scripturæ testimonijs inter catholicos doctores originem duxit, qua prima legis nostræ excellentia commendetur. Statuamus ergò conclusionem quæ cunctis est catholicis receptissima. Lex nostra hoc à veteri differt, quod
Conclusio catholica.
cùm ipsa scripta esset in tabulis lapideis: nostra tamen in cordibus insculpta est. At verò conclusionis sensum patefacere, non est vsq;vsque adeò peruium. August. enim lib. de spi
AugustinꝰAgustinus.
ritu & liter. cap. 21. huc tantùm pertinere arbitratur, quòd charitas Dei, quæ secundùm PaulũPaulum, & plenitudo & finis legis est, per Spiritum sanctum, vt ait idem Apostolus, diffusa est in cordibus nostris. Quem quidem D. Tho. secutus, sic cōclusionemconclusionem interpretatur.
D. Thomas. Aristot.
Vnaquæq́;Vnaquæque inquit, res, vt. 9. Ethicor. author est Arist. illud esse videtur, quod in ea est potissimum: hoc autem in lege noui testamenti est gratia Spiritus sancti, quæ datur per fidem Christi, virtusq́;virtusque est implendi legẽlegem: iuxta illud ad Rom. 8. Lex spiritus vitæ in Christo Iësu liberauit me à lege peccati & mortis: cum ergò gratia hæc intus infundatur à Deo in corda nostra, fit vt lex ipsa principaliter sit in cordibus infixa. Tametsi illa quæ credenda sunt & agenda in sacra nobis pagina proponantur. Qua ratione secundariò potest dici scripta. ¶ Opùs est tamen hæc locuple|tiùs exponi: quoniam statim offerentur èex regione argumenta. Primum quòd legis virtus
est intellectũintellectum instruere ac dirigere, mentesq́;mentesque illustrare: hæc autem virtus per scripturam patescit in Euangelio, sicuti antiquis in suo canone: non est ergò cur nostra non dicatur scripta, sicut illa. Secundum argumentum
Argumen. 2.
est quòd & charitas & gratia tam antiquis quàm nobis diuinitùs infundebatur in corda, cuius virtute legem obseruabant: non est ergò cur illa minùs dicatur indita ꝗ̈quam nostra. ¶ Ad huius ergò pleniorem intellectũintellectum discernendæ sunt duæ legis virtutes: altera directi
Duæ virtutes legis.
ua, qua scilicet intellectus illuminatur, vt recta ire sciat, atq;atque altera voluntatis affectiua & motiua ad operandum. Et secundũsecundum vtranq́;vtranque lex Euangelica singulariter est intus menti insculpta. Doceri enim homo potest legem dupliciter. Vno modo scripturam legendo, atq;atque altero viuam audiendo vocem. Atq;Atque hic est præstantior modus: quoniam auditus, vt libr. de sensu & sens. ait Philosophus, sensus
Aristot.
est disciplinæ. Et quidem antiquis priori modo data est lex: nempè in lapideis tabulis scripta, quam illic subditi intuentes sequerentur: nostram verò non sic scriptam Deus nobis de cœlo misit, sed ipse inde delapsus viua voce in aures mortalium inuulgauit, mentiq́;mentique impressit: hoc est sermonis energîa, miraculorumq́;miraculorumque potentia persuasit. Neq;Neque verò humano tātũtantum more illāillam nobis in dies insculpit, verũverum & assensum fidei, quę superna nobis indicat, supernaturaliter nobis ingenerat. Itaq́;Itaque cùm generanda fides duo exigat, scilicet, & vt proponantur credenda, & vt intellectus assensum illis præbeat, vtrunq́;vtrunque nobis Christus absq;absque scripto perfecit. Tametsi ad illud prius officium administros sibi adiunxit: nempè Apostolos eorumq́;eorumque successores, qui adminiculo illi essent ad prædicandam eandem fidem & legem. Et hoc est quod. 2. ad Corinth. 3. ait Apostolus: Epistola nostra vos
Paulus.
estis, scripta in cordibus nostris: hoc est per charitatem cordibus nostris infixa. Quemadmodùm autem essent epistola, explanans subdit: Manifestati quòd epistola estis Christi, ministrata à nobis. hoc est: Quanuis nos vobis credenda proposuerimus, Christus tamẽtamen est qui fidei assensum in vobis insculpsit. Igitur quantum ad intellectus illuminationem, quæ prima legis est virtus, proptereà per se primò lex nostra scripta est nobis in mente, quòd assensio fidei opus est Dei. At quia illa quæ intellectui proponuntur in absentia Christi & Apostolorum, labi memoria possent, per accidens est scripta. Si enim vox Domini semper auribus nostris insonaret, nulla nobis opùs esset scriptura. Quare vt Chryst. in prologo super Matth. author est, librorum vice gratia Spiritus sancti deberemus vti: sed quia illam excussimus, literæ sunt inuentæ. Christus nanq;nanque nihil Apostolis scripto tradidit. ¶ Sed & quantum ad alteram legis virtutem, quæ est voluntatem ad agendum afficere ac permouere, pariter scripta est intùs: quoniam legem ad finem præcipientis implere, nisi per gratiam & fauorẽfauorem Dei, non possumus. Lex etenim tantũtantum ostendit quid agere debeamus: tollens subinde, vt suprà diximus, excusationem: qua ratione ait Paul. literam occidere: sed virtus operandi per gratiam nobis & charitatem suppeditatur. Qua de causa subdit, Spiritus sanctus viuificat. Et hoc est quod ait IoānesIoannes, Lex per Moysen data est, puta scripta in tabulis, in quibus nulla inerat agendi vis: sed gratia & veritas (ad purificandum corda, qui finis est legis) per Iësum Christum facta est.
HIS ergò constitutis facilimæ sunt argu
Ad primum argumentũargumentum .
mentorum solutiones. Ad primũprimum enim respondetur quòd tam in lege veteri quàm in noua scripta ea sunt quæ ad fidem gratiamq́;gratiamque Spiritus sancti attinent: nempè tum illa quę ad cognoscendum diuinitatem Dei, & humanitatem Christi conducunt, quàm agenda quibus charitas confouetur: quę quidem fides & charitas tam sub illo testamento illis donabatur in cordibus, quàm sub nostro imprimitur. Attamen cùm tam illic quàm hîc virtute vnius mediatoris illa fiebat impressio, differentia est quòd cùm illic nondũnondum ille mediator præsens esset, nempè neq;neque per se ipse prædicasset, neq;neque sacramenta illius legis virtutem passionis eius nondum exhibitæ ad conferendam gratiam iuuissent: nostram verò & ipse Christus tradidisset nobis, & Spiritus sanctus Apostolis declarasset, ac perinde sacramenta eandem charitatem nobis & gratiam infundant: lex nostra meritò prę illa censetur in cordibus ingenita: sicuti illa erat in tabulis. Vnde Paul. non ait simpliciter in cordibus, sed in cordibus carnalibus: vt alluderet ad lapideas tabulas, duritiem cordium illius populi significantes: cùm tamen per charitatem nouæ legis corda, vt carnea, remollescant. ¶ Ad secundum autem
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
argumentum respondetur quòd lex naturæ | indita est in cordibus naturali via: lex verò gratiæ supernaturaliter. ¶ Atq;Atque ad tertium
Ad tertium argumentũargumentum .
iam responsum est quòd non solùm sub lege scripta, verùm neq;neque sub lege vnquam naturæ quispiam recepit Spiritus sancti gratiāgratiam, nisi per fidem Christi. Et ideò licet eadem sapientia fidei cunctos qui ab Adam vsq;vsque iusti fuêre, iustificauerit: peculiariter tamen propter præsentiam eiusdẽeiusdem authoris gratiæ, censetur cordibus inscripta.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm lex noua iustificet.
SECVNDA excellentia legis nostræ ab eius effectu petitur: atq;atque ideò quæritur vtrùm virtutem habeat iustificandi. Argui
tur nanq;nanque à parte negatiua. Nemo nisi per diuinæ legis obedientiam fit iustus, secundùm illud ad Hebræ. 5. Factus est Christus omnibus obtemperātibusobtemperantibus sibi causa salutis æternæ: Euangelium autem non id vniuersim præstat, vt ei obediatur, testante ad Rom̃Rom. 10. Paul. non omnes obedire Euangelio: ergò lex noua nullam præ antiqua virtutem habet iustificandi. ¶ Secundò per id
Argumen. 2.
Paul. ad Rom. probat legem veterem non iustificasse, quòd ea adueniente præuaricatio creuit. Ait enim cap. 4. Lex iram operatur. Vbi enim non est lex, neq;neque præuaricatio: sed multò peiùs lex noua præuaricationem aggrauat: eò quòd maiori pœna dignus est, qui post legem nouam, diuinādiuinam voluntatem apertiùs notificantem, delinquit: secundùm illud ad Hebr. 10. IrritāIrritam qui faciebat legem Moysi sine vlla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcauerit? ergò lex noua minùs quàm vetus iustificat. ¶ Tertiò, iustificare munus est peculia
Argumen. 3.
re Dei, secundùm verbum Pauli ad Rom. 8. Deus est qui iustificat: lex autem vetus perinde ac noua Deo authore lata fuit: ergò non est cur noua excellentiùs quàm vetus iustificet. ¶ In contrariũcontrarium autem est idem ipse Apostolus ad Rom. 1. Non erubesco EuangeliũEuangelium:
Paulus.
virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Vbi singulare quidpiāquidpiam in Euangelio agnouit: salus autem & iustificatio idem est: fit ergo vt virtus Euangelicæ legis sit iustificare, ac perinde saluos facere credentes.
QVæstio hæc ditiùs locupletata est, apertiusq́;apertiusque explicata. q. 3. articulo vlt. cuius solutio tribus conclusionibus cōtineturcontinetur. Est enim in lege, secundùm id quod proximè dicebamus, duo considerare: nempè documenta ipsa, & mandata exteriùs ad credendum & operandum scripta: & prætereà interna gratia fauorq́;faourque Spiritus sancti ad opera eiusdem legis exequenda, atq;atque ad eius assequendum finem. Quo habito prima cōclusioconclusio est:
Prima conclusio.
Lex Euangelica, si pura documenta & mandata atq;atque operum substantiam consideres, non magis per se iustificat quàm vetus, vel lex ipsa naturæ. Iam enim loco citato expositum reliquimus quemadmodùm verbum Pauli, Non ex operibus, sed ex fide & gratia hominem iustificari: non tantùm de operibus legis veteris, verumetiam de nostris intelligi. Sicuti & id quod ait, Literam occidere, Spiritum autem viuificare, interprete in De Spiritu & lite. Augustino, de Decalogo etiāetiam
Augustinus.
ipso esse intelligendum. Nam de ipsa concupiscentia in Decalogo prohibita subiungit,
Paulus.
CōcupiscentiamConcupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi lex diceret, Non concupisces. Lex enim
Probatio cōclusionisconclusionis.
nihil aliud præstat quàm docere quid sit peccatum: mundare autem à peccato, quia virtus est supernaturalis, soli gratiæ per fidem Christi adscribitur. ¶ Secunda conclusio.
Secunda cōclusioconclusio.
Lex Euangelica, si internam eius virtutem mediteris, hominem iustificat. At verò quoniam eadem virtus non solùm Euangelicos, sed & antiquos patres & qui sub lege naturę iustè viuebant, iustificabat, adhibetur Ter
Tertia conclusio.
tia conclusio. Lex Euangelica ob id præ alijs censetur iustificare quòd author ipse gratiæ, cuius fide olim agebatur salus, lator fuit nostræ legis quam suo sanguine confirmauit, cuius pretio saluificam gratiam per eius sacramenta obtinemus. Hæc autem iam satis suprà exposita sunt.
QVocircà primæ obiectioni conceditur
Ad primum argumentũargumentum .
nemini obuenire salutem nisi per obedientiam Euangelij: inde tamen solùm colligitur legem nouam quantum ad substantiāsubstantiam operum externaq́;externaque mandata & documenta non per se iustificare: sicut neq;neque antiquam, quod prima conclusione concessimus. ¶ Ac
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
perinde respondetur ad secundum. Gratia enim Euangelica eatenùs subditos iustificat, vt tamen minimè illos sic confirmet, vt peccare nequeant: imò qui contra eandem gratiāgratiam legem violauerit, eo fit maioris reus sup|plicij quo apertiùs nouit voluntatem domini sui. Nihilo minùs hoc est adnotatu dignũdignum, quòd verbum Pauli, scilicet, Lex iram operatur, non perinde Euangelicæ conuenit, atq;atque Mosaycæ. Nam lex vetus communi nomine, non gratiam, sed meram literam significat: quæ tantùm ostendit quid sit peccatum, atq;atque adeò occasio fit peccandi, vnde nascitur ira Dei. Lex autem Euangelica non tantùm literam, sed gratiam, eiusq́;eiusque sacramenta comprehendit. Quare non est lex iræ, sed benignitatis ac misericordiæ. ¶ Ac subindè ad
Ad tertium argumentũargumentum .
tertiũtertium eodem penè tenore respondetur. Nempe quòd etsi idem Deus vtriusq́;vtriusque fuerit autor legis, diuersimodè tamẽtamen. Nam illam tantùm scripsit in tabulis: nostram verò, modo exposito, vt ait Paulus, in cordibus carnalibus.
Paulus.
Quare expositore eodem, lib. de Spiritu & lite. Augustino, legem illam extra hominem
AugustinꝰAgustinus.
scriptam appellat idem Apostolus ministrationem mortis & damnationis: nostram verò, ministrationem spiritus & iustitiæ.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm lex noua debuerit dari à principio mundi.
SVbsequitur vt quemadmodùm de veteri disputauimus, sic de Euangelica inuestigemus, cur non fuerit statim in mundi primordijs posita. Arguitur enim
Primum argumentum.
id maximè condecuisse. Deus vt habetur ad Rom. 2. non est personarum acceptor: & tamen vt habetur statim cap. 3. Omnes homines peccauerunt & egent gratia Dei: ergò debuit Euangelico lumine, statim homine lapso, orbem perfundere, vt omnes viam salutis ingrederentur. ¶ Secundò arguitur. Le
Argumen. 2.
gem Euangelicam non minùs congruit fuisse vniuersalem quo ad tempus, quàm quo ad locum: vult enim Deus omnes homines saluos fieri: voluit autem hac ratione, vt patet Matth. & Marc. vlti. Euangelium prædicari in vniuerso mundo: ergò debuit illud vniuersis sæculis notum facere. ¶ Tertiò
Argumen. 3.
deniq;denique arguitur. Consultius fuerat homini ad spiritualem vitam & æternam, quæ præstantior est, necessaria prouidere, quàm ad corporalem, quæ temporalis est: ab initio autem in tẽporalibustemporalibus prouidentissimè homini prospexit, tradendo ei cuncta quæ creauerat in suam ditionem, vt patet Genes. 1. ergò debuit & lege Euangelica, quæ maximè necessaria erat ad spiritualem salutem, mortales illicò ab initio mundi instituere. ¶ In cōtrariumcontrarium faciunt Apostolica testimonia. Non prius quod spirituale est, sed quod animale. Et ad Galat. 4. Cùm venit plenitudo temporis mi
Paulus.
sit Deus filium suum. &c̃etc.
AD quæstionem facilima negatione respondetur. Non decuit statim ab initio
Conclusio responsiua.
mundi Euangelicam legem mortalibus affulgere, sed multò fuit consultius per tot differri sæcula. Ad intelligentiam autem cōclusionisconclusionis huius prænotandũprænotandum est, duplicem esse quæstionis sensum: vnum scilicet, supposito
Duplex quæstionis sensus.
quòd ædi non debuit nisi per ChristũChristum, cuius sanguinis effusione erat cōfirmandaconfirmanda. Et tunc idem est quærere ac si quæratur vtrùm debuit Christus statim in mundi exordio carnem induere. Hunc autẽautem sensum non est pręsentis loci discutere. Disputatur nanq;nanque à Diuo Tho. 3. par. q. 1. Nosq́;Nosque art. vlt. huius lib. rationes eiusmodi dilati tẽporistemporis adducemus. Alter verò sensus est, vtrùm decuit legẽlegem Euangelicam dari ante Christi aduentum, vel ante eius redemptionem. Et in hoc sensu respōdeturrespondetur
non expedisse. Cuius tres rationes assignat D. Thom. Prima est: Lex noua, vt iam modò dicebamus, potissimùm est gratia Spiritus sancti: quam scilicet, vt ait Paul. Spiritus sanctus abundè in nos effudit: abundantia verò gratiæ effundi non debuit nisi impedimento sublato quod per peccatum ei obstat: vnde Ioannis. 7. Nondum erat Spiritus datus (videlicet exundans) quia Iësus nondũnondum erat glorificatus: impedimentum autem illud per Christi mortem sublatum est: ergò vsq;vsque ad ipsum passum non decebat legẽlegem gratiæ dari. Atq;Atque hanc rationem Paul. ad Rom.
Paulus.
8. edisserit: vbi ait, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati de peccato, hoc est de carne, quæ licèt non in suo supposito, infecta tamen erat peccato, damnauit peccatum in carne, vt iustificatio legis impleretur in nobis. Est enim illa mirabilis antithesis per quam diuina potentia patefit: nempè quòd Deus non quomodocunq;quomodocunque damnauit peccatũpeccatum, sed per carnem ipsam cuius natura peccatum, & commissum fuit, & serpebat in omnes. Lex ergò gratiæ, qualis est Euangelica, à morte Christi debuit vigorẽvigorem sumere. ¶ Secunda ratio sumitur ex perfectio
Secunda ratio cōclusionisconclusionis.
ne legis. Seruauit nanq;nanque Deus naturæ ordinẽordinem quæ ab imperfecto progreditur ad perfectũperfectum: | sicuti per puerilem ætatem progreditur ad virilem. Ad quod alludit Apostolus in illo citato verbo, Non priùs quod spirituale est, sed quod animale. Nam embryo, vti ait Philosophus, priùs viuit vita animali quàm ra
Aristot.
tionali. Et hanc rationẽrationem declarat idem Apostolus ad Galat. 3. Lex pędagogus noster fuit
Paulus.
in Christo, vt ex fide iustificemur. At vbi venit fides, iam non sumus sub pædagogo. Itaq́;Itaque sicut magister præstantior est pædagogo, sic & lex nostra lege veteri. Pædagogus quippe clientulum in tenera ætate quæ non est doctrinę idonea, metu terroreq́;terroreque arcet à malo: magister verò prouectiorem discipulum docendo veritatem allicit ad bonum. Tertia ratio inde sumitur quòd lex nostra
Tertia ratio
est lex gratiæ: & ideò oportuit vt homo sub lege veteri relictus collabendo in peccatum suam agnosceret infirmitatem, ac subinde quàm esset gratiæ indigens. Quam quidem causam aperuit nobis Pau. ad Rom̃Rom. 5. vbi ait,
Paulus.
Lex subintrauit vt abundaret delictum: vbi autem abundauit delictum, superabundauit & gratia. Atqui hæc ratio non solùm de Euangelio probat quòd esset differendum, verùm de ipsamet Christi redemptione.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur quòd cùm humanum genus per peccatũpeccatum Protoplasti nostri iustè fuerit auxilio gratiæ spoliatum, nihil ei ampliùs Deus debuit: & ideo quos non seruauit, ex iustitia perierunt: quibus autem per gratiam opitulatus est, per misericordiam succurrit. Vnde August. in lib. de perf. iusti. infert nullam esse
Augustinus
personarum acceptionem apud DeũDeum: vtpote quòd vbi nulla est ratio debiti, nullũnullum obtinet locum. ¶ Ad secundum respondetur quod
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
diuersitas locorum, status hominum non variat: & ideò dum Christus legem dedit, in omnem locum prolatari voluit: diuersitas verò temporũtemporum diuersas distinguit in genere nostro ætates: quorũquorum non omnes fuerunt Euangelij capaces. Tametsi suis singulæ legibus fuerint institutę, quibus potuerunt obtinere salutem. ¶ Ad tertium deniq́;denique respōdeturrespondetur aliāaliam
Ad tertium argumentũargumentum .
esse rationem prouidentiæ in his quæ ad naturam pertinent: alia verò in his quæ ad gratiam. Bona enim naturæ non ordinantur ad tollendum peccatum, sed ad sustentandāsustentandam vitam: ideoq́;ideoque homini statim in eius creatione debuerunt conferri: at verò quoniam gratia ad tollendum peccatum confertur, lex abundantis gratię dari non debuit nisi peccati impedimento submoto.

ARTICVLVS. IIII.

Vtrùm lex noua sit vsvsque ad finem mundi duratura.
CVM lex vetus aduentu nouæ fuerit repudiata, meritò quis dubitet vtrũvtrum alia sit prætereà superuentura, per quam Euangelica aboleatur. Et arguitur à par
Argumen. 1.
te affirmatiua. Dominus, Ioan. 16. pollicitus est discipulis venturum spiritum sanctũsanctum qui docturus eos esset omnem veritatem: at nondum ecclesia cuncta cognouit diuina mysteria: nam multa in dies sanctis Concilijs reuelantur: ergò expectanda est alia lex, per quāquam Spiritus sanctus nos omnem doceat veritatẽveritatem. ¶ Secundò, Matth. 24. ait Christus: Prædica
Argumen. 2.
bitur hoc Euangelium regni in vniuerso orbe: & tunc veniet consummatio: sed Euangelium Christi iam prædicatum est, neque tamen consummatio peruenit: ergò aliud nobis est opperiendum Euangelium Spiritus sancti, aliaq́;aliaque lex, qua peruulgata, continuò fiat consummatio. ¶ In cōtrariumcontrarium facit verbum eiusdem Redemptoris eodem cap. 24. Dico vobis quia non præteribit generatio hæc donec omnia fiant. Quod Chrys. de ge
Chrysost.
neratione fidelium interpretatur: quorũquorum ergò status ad finem vsq;vsque mundi perdurabit.
AD quæstionem tribus cōclusionibusconclusionibus respondetur, quæ ex hac distinctione dimânant. Duobus modis status mundi variari contingit. Vno secundùm legis diuersita
Prima conclusio.
tem, atq;atque hoc pacto non ampliùs variabitur lex nostra, sed vsq;vsque ad finem mũdimundi persistet. Probatur conclusio. Si Euangelica hæc no
Probatio.
stra antiquę successit, eò fuit quòd perfectior est illa: nulla autem esse potest hac Euangelica in hoc mundo præstantior: ergò nulla est illi successura. Prior præmissa iam satis suprà declarata est: lex enim tanto est perfectior, quanto suo propinquior fini: legis autem finis, vt habetur ad Rom̃Rom. 10. Christus est: &
Paulus.
ideò quo lex vetus elongatior erat à Christo quàm nostra, eo erat imperfectior: nostra autem adeò est propinqua eidem fini vt ipsum habeat præsentem: ergò nulla esse potest perfectior. ¶ At nè quis cauilletur ChristũChristum
Secunda cōclusioconclusio.
posse aliam perfectiorem ferre, arguitur secundò. Legis perfectio ex fine tandem vltimo existimanda est: puta ex cœlesti fœlicitate ad quam lex omnis nos ducit: nulla au|tem in hoc sæculo perfectiùs nos illuc ducere potest, quàm quę homines omni labe perpurgat, quæ impedimento nobis est ingrediendi regnum, Deiq́;Deique ipsius corpore pascit, ac sanguine potat, subindeq́;subindeque valuas eiusdem regni cunctis expandit: hęc autem est lex nostra: idq́;idque Christi ipsius testimonio cōstatconstat, qui initio suæ prædicationis agentibus pœnitentiam regnum cœlorum pollicetur: ergò nulla restat alia præstolanda. Quòd si ver
Obiectio.
bum huc nobis Apostoli obijcias. 1. ad Corinth. 13. Cùm venerit quod perfectum est,
Solutio obiectionis.
euacuabitur quod ex parte est, nihil obstat: quoniam illic de perfectione quæ nos in patria manet sermo habetur ab Apostolo: vbi fidem propter suam obscuritatem appellat cognitionem ex parte, quæ visionis fulgore euacuabitur. Videmus enim nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. ¶ Secundo modo potest status hominum variari per hoc quod diuersimodè se habeant ad eandem legem. Et de hoc modo adhibetur secunda conclusio. Nihil vetat
Secunda conclusio.
quo minùs status legis nouæ, perinde atque status veteris, mutetur. Quod est dicere: Sicuti lex vetus quandoq́ue accuratiùs obseruabatur, quandoque verò segniùs ac negligentiùs, sic & in statu Euangelico vsu venit. Aliquando enim latiùs multò ac fusiùs patuit Christianus cultus: quandoque verò idem Christianismus strictior fuit & angustior. Ratio autem huius conclusionis, non
Ratio cōclusionisconclusionis.
quidem Deus est, qui paratissimus est omnes homines saluos facere, sed humana libertas. Nam cùm gratia Euangelica, vt dictum est, habentes non confirmet in bono, sed suo relinquat arbitrio: vsu illis proinde venit vt eandem gratiam abijcientes ac despicientes carnalibus desiderijs mancipentur. ¶ Tertia conclusio. Etsi status Christia
Tertia conclusio.
nismi latior patentiorq́ue expectetur, nullus tamen futurus est, vbi gratia copiosior sit & abundantior quàm hactenus præcessit. Prior pars inde patet quòd, vt Christus
testatus est, quousque Euangelium in vniuersum mundum prædicetur, non erit finis. Et ad Romanos. 11. Apostolus ait cæcitatem in Israël contigisse vt plenitudo gentium intraret, & sic omnis Israël saluus fieret. Quo loco declaratum reliquimus quemadmodùm ante finem mundi ab omnibus sit lex Christi exosculanda. Posterior verò conclu
Probatio posterioris partis.
sionis pars probatur. Nam quando nulli antecessissent sancti præter Deiparam Virginem atque Apostolos, qui Spiritus primitias acceperunt, non est cur alios expectemus tam ingentis sanctitatis. Quibus nihilo minùs numerosissima Martyrum, Confessorumq́ue atque Virginum copia adhuc per Dei gratiam successit. Quocircà etsi sub Antichristi tyrannide defuturi non sint sanctitate proceres, qui eius truculentissimam rabiem perpessi, pro fide Christi atrocissimas mortes oppetant: tamen priscorum excellentiam non adæquabunt.
CIRCA primum igitur argumentum notandum est non defuisse hæreticos qui negarent missionẽmissionem Spiritus sancti, quam Christus pollicitus est, completam fuisse in die Pentecostes. Vnde Manichæi aiebant
Manichæi.
in suo magistro fuisse completam: quem (vide blasphemiam) Spiritum paraclêtum appellabant. Montanus autem & Priscil
Montanus.
la non vsque adeò blasphemabant: dicebant nihilo minùs in illis fuisse completam: vt Augustinus contra Faustum meminit.
AttamẽAttamen incōcussainconcussa stat catholica veritas, in illis fuisse cōpletamcompletam: neque aliam deinde sperare licêre. Iussi nanque fuerunt sedere in ciuitate, donec induerentur virtute ex alto: vt patet Lucæ. 24. promissumq́ue illis est, vt baptizarentur Spiritu sancto, vt Actuum. 1. legitur: quod completum est cùm illis idem Spiritus linguis igneis affulsit. Vnde Ioannis. 6. Nondum erat Spiritus datus, quia nōdumnondum Iesus erat glorificatus. Vbi rerum consequentia denotantur: nimirum quòd protinus Christo per resurrectionem & ascensionem glorificato, Spiritus fuerit plenissimè datus. Ad argumentum ergò vt respondea
Ad primum argumentũargumentum .
mus, negatur Ecclesiam nondum cognouisse omnem veritatem iuxta Christi pollicitationem. Intelligitur nanque promissio illa de omni veritate quæ est ad salutem necessaria: quam quidem plenè fuerunt Apostoli docti, ipsiq́ue Christianam familiam docuerunt: secundùm illud, Ite & baptizate omnes gentes, docentes eos seruare quæcunq;quæcunque dixi vobis. Quocircà vbi Petro Christus promisit quòd sua fides non foret vsque ad finem sæculi Ecclesiam defectura, illic pollicitus est quòd esset necessariam omnem veritatem cognitura. Vbi tamen illius cognitione indigeret. Quare non simul omnia nouit, sed nouis obortis hæresibus, temporum curriculo, sicut aurora consurgens, magis ac ma|gis illuminatur. Sunt tamen alia quæ non sunt de necessitate salutis. Et hæc non decuit Apostolos, aut doceri, aut docere. Vnde eodem capitu. Actuum. 1. Non est, inquit, vestrum nosse tempora vel momenta quæ pa
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
ter posuit in sua potestate. ¶ Ad secundum respondetur quòd cùm Christus Euangelium suum appellauerit Euangelium regni cœlorum, stultissima hæresis esset aliud pręstolari. Verbum autem Christi August. in
AugustinꝰAgustinus.
epistola. 3. ad Esycium, quæ est. 80. multis modis exponit. Primùm enim Redemptor ni
hil aliud sibi voluit quàm quòd non esset finis mũdimundi venturus, antequàm Euangelium prædicaretur in vniuerso mundo: quanto autem tempore post eiusmodi prædicationem esset venturus, non declarauit. Secundò, vt
Secunda. Chrysost.
Chrysostomus & alij interpretantur, non tam de fine mundi quàm de Hierosolymitana euersione illic loquebatur. Vnde statim subdit: Cùm ergò videritis abominationem desolationis. &c̃etc. tunc qui in Iudæa sunt fugiant ad montes. Quocircà idem Chrysostomus ante illam subuersionem opinatur EuāgeliumEuangelium fuisse prædicatum in vniuerso orbe: secundùm Propheticum verbum quod ad Romanos. 10. citauit Apostolus: In omnem
Paulus.
terram exiuit sonus eorum. Nam si non intelligeretur tunc iam completum, nullum esset argumentũargumentum Pauli, quo volebat Iudæos excusatione denudare, quàm sibi prætexerint, quòd non receperint fidem, quam non audissent. Tametsi Augustinus in eadem epi
Augustinus.
stola cōtendatcontendat nondum tunc temporis Pauli impletum fuisse vaticinium illud: quanuis per verbum præteriti fuerit prolatum. Quoniam & Propheta similiter illud protulit: & tamen ętate sua nondum erat impletum. Cui simile & illud est alterius Psalmi, Foderunt manus meas & pedes meos. Et certè citra stupendum miraculum non potuisset in totum terrarum globum tuba Euangelica tam breui intonuisse: vt latiùs loco citato super Paul. scriptum curauimus. Hiero
HieronymꝰHieronymus.
nymus autem super eundem locum Matthæi litem per hanc distinctionem conatur dirimere. Euangelium dupliciter intelligi potest diuulgari: vno modo ita vt fama Christiani nominis euolet. Et hoc modo fieri potuit, vt Apostolorum sæculo eadem fama à gente in gentem per ora delata in vniuersum permanauerit orbem: non tamen cum illa energia vt Christi fides vniuersis persuaderetur. Alio ergò modo contingit vt cum effectu sic prædicetur fides, vt in culpa omnes constituat, qui eam non recipiũtrecipiunt. Et hoc modo tenendum est cum Augustino quod nondum fuerit Euangelium vniuerso orbi euulgatum. Vnde infert sanctus Thomas, quòd si priori modo prædicatio
D. Thomas.
Euangelij intelligatur, subintelligendum est cum Chrysostomo tunc subsequutum esse finem, hoc est, Hierosolymorum excidium. Postquàm verò posteriori modo vniuersum orbem compleuerit, tunc demum subsequetur mundi consummatio. Nam negari non potest, quin eodẽeodem loco Christus de vtroq;vtroque fine & termino permistim loqueretur.

QVAESTIO OCTAua, De collatione legis nouæ cum veteri. Sanct. Thomas. 1. 2. quæst. 107.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm lex noua sit veteris complementum.
POSTQVAM lex diuina in veterem & nouānouam est distincta, scire expedit quibus modis hæc ab illa distinguatur. Et arguitur pri
Primum argumentum.
mò à parte negatiua quod nullo distinguantur modo. Vtraque lex data est colentibus Dei fidem: vtpote sine qua, vt ad Hebræos. 11. ait Paulus, impossibile est placere Deo: eadem autem est nostra antiquorumq́ue fides, vt suprà expositum est: ergò eadem est lex. ¶ Secundò
Argumen. 2.
arguitur quòd noua non sit veteris complementum. Complere enim huic opponitur quod est euacuare, & inueterare: lex autem noua euacuauit antiquam, secundùm illud ad Ephesios. 2. Legem mandatorum decretis euacuans: eamq́ue inueterauit, hoc est antiquauit, secundùm illud ad Hebræos. 8. Nouum testamentum veterauit prius. Quod prætereà & Christus facto ipso monstrauit: nam multa contraria illi legi, | tum docuit, tum etiam fecit: vt est illud Matthęi. 5. Audistis quia dictum est antiquis. &c̃etc. Ego autem dico vobis: vnum autem contrarium non complet alterum: ergò noua veterem non compleuit. ¶ Tertiò: Si no
Argumen. 3.
ua esset veteris complementum, sequeretur quòd in illa fuisset contenta tanquàm veritas in figura: multa autem credenda nobis tradita sunt & agenda in noua lege, vti sunt sacramenta & consilia, quæ in veteri non extabant: ergò nostra non continebatur sub illa: atque adeò neque illam compleuit.
¶ Contrarium asseruit Christus Matthæi. 5. Non veni soluere legem, sed adimplere. Vnde & subdit, Iôta vnum aut vnus apex non præteribit donec omnia fiant.
ET hæc quoque quæstio in superioribus tacta fuit & bona ex parte definita: Sed vt recentes adhibeantur rationes, tribus etiamnum conclusionibus secundùm argumentorum numerum diluetur. Prima.
Prima conclusio.
Lex Euangelica neque prorsus est alia ab antiqua, neque omninò eadem: sed sic ab illa distans, vt perfectum ab imperfecto. Pro
Probatio.
bantur partes omnes. Cùm vnaquælibet lex finem habeat peculiarem, illæ sunt omninò diuersæ quæ in diuersos tendunt fines: sicuti leges reipublicæ per Regem administratæ aliæ essent à legibus alterius quæ per Aristocratiam gubernaretur, atque à legibus illius quæ regeretur per Democratiam. Illæ autem leges quæ ad eundem ordinantur finem, quarum tamen vna propiùs ad eundem accedit finem quàm altera, non latiùs differunt quàm sicut perfectum ab imperfecto sub eodem fine: vt leges quæ adultis perfectisq́ue viris ponuntur, atque illæ quibus instituuntur pueri. Exemplum est in motibus naturalibus. Motus enim sursum alius est à motu progressiuo: sed tamen intensior calefactio non est omninò diuersus motus à remissiori. 'Ad propositum ergò, cùm lex noua & antiqua ad eundem tendant finem: nam idem est Deus vtriusq́;vtriusque testamenti, qui illos vt pueros sub pædagogo ad vitam æternam educabat, nos verò tanquàm viros prouectos ad eandem beatitudinem instituit, secundùm illud ad RomañRoman. 3. Vnus Deus est qui iustificat circuncisionem ex fide, & præputium per fidem: non sunt omninò diuersæ: sed differunt sicuti lex timoris, quasi ferula coërcens pueros, vt ad Galat. 3. significat Apostolus: & lex charitatis, quæ est vinculum perfectionis, qua nos Christus peculiariter instituit, vt expositum est. Hanc conclusionem quæst. 1. articu. 1. huius libri fusiùs luculentiusq́;luculentiusque expositam reliquimus: nempè quemadmodùm lex nostra eo sit antiqua perfectior, quòd modò per eius sacramenta gratia conferatur, per quam solam supremum finem legis adipisci possumus. Nam illi non per legem, sed per fidem & gratiam eiusdem nostri authoris seruabantur. Et ideo non opùs hîc nobis est ampliùs immorari. ¶ At verò quia diximus il
lam fuisse legem timoris: nostram verò charitatis & amoris, qua breui differentia ait Augustinus contra Adaman. Manichæ. legem nouam à veteri diuersificari, non est id memoria prætereundum, quod in præcedentibus adnotauimus, non defuisse in illa lege quosdam, qui ducerentur amore. Nam illis etiam præceptum erat Leuit. 19. Diliges proximum tuum. Et Deutero. 6. Diliges Dominum Deum tuum. Et in nostra aliqui contrà trahuntur timore: nam & nobis comminatus est Christus ignem æternum. Discrimen ergò non est sumendum ex conditione singularum personarum, sed ex cōditioneconditione statuum ambarum legum in genere. Etenim quoniam ille erat puerorũpuerorum status qui metu potiùs arcentur à malo quàm ratione ducantur ad bonum: noster verò status sit liberorum, quos Christus à lege & morte, vt habetur ad RomañRoman. 8. liberauit, & liberi
Paulus.
amore potiùs filiali ꝗ̈quam seruili metu ducantur, nostra dicitur lex amoris: illa verò, timoris. ¶ Ac pari modo de alia censendũcensendum est differentia, quam idem Augustinus contra Faustum
AugustinꝰAgustinus.
libro. 4. inter easdem leges constituit: nempè quòd illud testamentum ideo dicatur vetus quòd præmia tantùm temporalia caducaq́ue promittebat quæ senescunt: nostrum verò, nouum, eò quòd sempiterna pollicetur quæ semper virescunt: non inquam sentiendum est discrimen inter personas: nam & illic aliqui alliciebantur æterno præmio: & hîc vice versa nonnulli pelliciuntur temporali. Etenim & Marci. 10. promittitur relinquentibus domos & fratres, quòd centies in hoc tempore accipient, præter vitam æternam: sed hæc differentia inter status est dignoscenda. Nam pueri præsentibus munusculis inescantur, quæ ideo illic erant frequentissima: nobis autem rarissima: vtpote qui tanquàm viri ad absentia potiùs, sed ta|men sempiterna inhiamus. Horum etiāetiam instar intelligendum est discrimen aliud quod Apostolus ad RomañRoman. 4. internoscit: vbi legem antiquam appellat legem factorum: no
uam verò legem fidei. Haud enim denegandum est quin & illic locum etiam haberet fides Christi, per quam tam illi quàm nos iustificamur. Neq;Neque vice versa negandum quin & lex nostra contineat facta, tam moralia, secundùm illud Matthæi. 5. Benefacite his qui oderunt vos, quàm ceremonialia: vt sunt sacramenta, secundùm illud Lucæ. 20. Hoc facite in meam commemorationem. Sed tamen quia lex illa plurimùm præsertimq́ue in factis illis, puta in ceremonijs posita erat, quæ non, vt nostra sacramenta, iustificabātiustificabant: neque verò moralium opera, sed sola fides Christi salutem operabatur: nostra verò lex præcipuè, vt expositum est, consistit in interna fide & gratia, quam abundè Spiritus sanctus in nos effudit, Lex illa dicebatur lex factorum: nostra verò per antonomasiam lex fidei & gratiæ. ¶ Secunda conclusio.
Lex nostra fuit antiquæ complementum.
Secunda cōclusioconclusio.
Omne enim perfectum id quod imperfectũimperfectum est complet, eius supplendo defectus. Hunc autem supplendi modum in calce expositionis cap. 3. ad RomañRoman. super illo verbo, Le
gem ergò destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus, fusè dilucidauimus. Est enim in lege duo considerare: scilicet & finem & præcepta: finis autem legis illius duplex erat. Vnus communis illi & nostræ, qui est per iustitiam perducere in vitam æternam: alter verò illi peculiaris, puta futuras veritates præfigurare. Præcepta verò erant in triplici genere, morali scilicet, ceremoniali, ac iudiciali. Et quantum ad hæc omnia,
absolutissimè lex nostra cōpleuitcompleuit veterem. Primùm omnium quantum ad finem illum supremum, qui est, iustificare, illam compleuit, id quod illa non valebat, perficiendo. Nam cùm opera illa de se non iustificarent nisi in fide Christi: quare quotquot iusti vita defungebāturdefungebantur, in limbo, ceu in deposito tenebantur reconditi, aduentum eius præstolantes, qui aditum illis ad regnum panderet, & lator nostræ legis beneficium illud quod illi expectabant, exhibuit, meritò lex nostra hac ratione illam compleuit. Vnde Paulus ad Romanos. 8. Quod impossibi
Paulus.
le erat legi, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati damnauit peccatum in carne: vt iustificatio legis (id est, quam expetebat lex) impleretur in nobis. ¶ Deinde & alterum eiusdem legis finem, scilicet significare, quod proprium erat ceremonialium, impleuit, exhibendo veritatum lumina, quarum lex illa vmbram gerebat. Vnde ad Colossen. 2. ait Paulus ceremo
Paulus.
nias illas fuisse futurorum vmbram, corpus autem, Christi: hoc est eorum veritatem pertinere ad Christum. Obidq́;Obidque lex illa dicebatur lex vmbræ & figuræ: nostra autem lex veritatis. ¶ Secundò & præcepta ipsa perfecit compleuitq́ue Christus lege noua, & facto & verbo: facto scilicet, seruando legem: nam & circuncisus est & oblatus templo, & alia persoluit legalia, iuxta illud ad Galat. 4. Factum sub lege. Verbo autem tripliciter eadem impleuit, hoc est perfecit præcepta. Primò scilicet legitimum intellectum depromendo: vt homicidij & adulterij, quorum sensus Pharisæi deprauauerant, docentes tantùm prohiberi illic manum, non animum. Christus nanq;nanque docuit animi etiam affectiones illic compesci. Secundò & cautelas adhibuit tutiùs illa seruandi: vt non iurare omninò, neque per cœlum. &c̃etc. nisi necessitate intercedente. Et tertiò superaddendo consilia: vt patet Matthæi. 19. vbi iuueni asserenti seruasse præcepta, consuluit vt si esse perfectus vellet, diuenditis quæ haberet, sequeretur se. Cùm ergò Christus his modis legem impleuerit, meritò illam absoluit, ac subinde ostendit per Euangelium esse exclusam: non tamen destructam, vt ait Paulus: quia permanet in testimonium nostræ.
¶ Tertia conclusio. Lex noua continebatur
Tertia conclusio.
in veteri: non quidem actu, sicuti locatum in loco: sed virtute, vt perfectum continetur in imperfecto, puta animal in embryone, & actus in potentia: videlicet species in genere, & arbor in semine. Conclusio ex dictis palàm fit manifesta. Quo quidem sensu intelligitur illud Ezech. 1. Rota erat in rota, hoc est, Gregorio interprete, nouum
Gregorius. Chrysost.
testamentum in veteri. Vnde Chrysostomus exponens illud Marci. 4. Vltrò terra fructificat, primùm herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica, ad tria id genera legum accommodat. Lex enim naturæ tantùm herbescere valuit: Lex verò Moysi, spicas protulit, quas Euangelica pleno frumento compleuit.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur quod licèt eadem fuerit fides antiqui | & noui testamenti, inde tamen solùm colligitur quòd fuerint vna lex ex parte finis: attamen quia fides eadem alterum tunc habuit statum, quo scilicet sperabantur futura: alterum verò in nostra, quo illis potitur præsentibus, quadantenùs sunt diuersæ leges. ¶ Ad secundum verò negatur impletio
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
nem, quemadmodùm expositũexpositum est, euacuationi & antiquationi esse contrariam: imò ceremonialia per hoc quòd veritate impleta sunt, fuerunt euacuata: hoc est mendacia deinde facta: Moralia verò non fuerunt euacuata: sed neq;neque iudicialia sic, quin institui rursùs possint. Præcepta verò Christi, vt Augustinus Faustum docuit, non erant antiquis contraria. Lex enim, verbi gratia, libelli repudij, non præcipiebat vxorem repudiare. Tunc enim cōtrariacontraria esset ei repudiandi prohibitio: sed id permittebat: docens tamen, vt non facilè dimitterentur vxores. Cui quodam modo concinuit lex Christi, docens vt non dimitterentur nisi fornicationis causa. Correxit tamen antiquam legem vt non dimitterentur nisi quo ad torum. Pari modo dicendum de prohibitione iuramenti, & de mitigatione legis talionis: aliqua enim duro illi populo & peruicaci indulgenda erant quæ Euangelicis non decebat permitti.
¶ Ad tertium deniq́ue respondetur quòd o
Ad tertium argumentũargumentum .
mnia quæ in nouo testamento proponuntur explicitè credenda, implicita latitabant in veteri: imò & omnia quæ præcipiuntur agenda, quanuis excelsiora videantur quàm quæ illic palàm extant, quantum ad substantiam illic omnia penè recondebantur. Sed quia non ab omnibus erant percepta, luculentiùs sunt ac locupletiùs per Christum exposita.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm lex noua grauior sit quàm antiqua.
POSTREMO comparanda est lex nostra ad veterem in grauitate: & arguitur quòd sit gra
Argumen. 1.
uior, tum quòd non solùm externos actus, verùm & internos prohibet in quibus comprimendis angor & labor est: tum etiam quòd illa accedentibus ad Deum prosperitatem temporalem pollicebatur, nostra verò tribulationes, secundùm illud. 2. ad Corinth. 6. Exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus & angustijs. In contrarium autem est testimonium Christi Matth. 6. Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis: nempe, secundùm expositionem Hilarij,
Hilarius.
oneribus legis, quorũquorum meminit Petrus Act. 15. Vnde & subdit, Iugum meum suaue, & onus meum leue.
AD quæstionem supposita distinctione
Distinctio.
duabus conclusionibus respondetur. In lege enim duplicem est considerare difficultatem & laborem, scilicet tam ex parte obiecti, quàm ex parte modi agendi. Sit ergò prior conclusio. Si difficultas ex par
Prima conclusio.
te obiecti perpendatur, multò erat grauior antiqua lex quàm noua: nempè quæ non solùm Decalogum, verùm & numerosissimam importabilemq́ue, vt ait Petrus, ceremoniarum iudiciorumq́ue sarcinam humeris illius populi imponebat. Sic enim congruens erat indomitam illam gentem & ad nouitates procliuem exercere, nè otium eis malorum occasionem offerret. Cùm tamen nostra, præter ipsissimam naturæ legem non nisi sacramenta, eademq́ue in bonum nostrum imperauerit. ¶ Posterior conclusio.
Secunda cōclusioconclusio.
Si difficultatem ex modo agendi existimes, & illa quæ Christus expressit animaduertas, grauior est quodammodò nostra: illis tamen præcisè qui non sunt virtutum habitibus imbuti. Expressit enim nobis vt ani
mi etiam motus componeremus, quos vt. 5. Ethicorum author est Aristot. reprimere carentibus habitu, quàm difficilimum est. Ait enim operari iusta, facile esse: sed tamen operari iustè, hoc est, animi promptitudine & alacritate, perquàm difficile, quousque per ingenitos habitus virtutes dulcescant. Vnde super illud Matthæi. 5. de minimis mandatis ait Chrysostomus, Mandata
Chrysost.
Moysi in actu facilia sunt: vt, Non occides, Non adulterabis: mandata verò Christi, scilicet, Non irascêris, Non concupisces, in actu difficilia sunt. At verò Augustinus su
Augustinus.
per illud. 1. Ioannis. 5. mandata eius grauia non sunt. Grauia, inquit, non sunt aman
ti, sed non amanti sunt grauia. ¶ Circa priorem conclusionem hoc non est, quin admoneamus, dissimulandum, quòd etsi in Euangelio facultatem Christus Ecclesiæ reliquerit superaddendi sanctiones nouas: eâ|dem tamen facultate Antistites quàm temperatissimè & moderatissimè vti debent, nè Magistri iugum, quod leue suaueq́;suaueque ipse esse voluit, molestum atque acerbum reddant. Quare primùm omnium in hisce legibus cōdendiscondendis id debet sanctissimè eis esse perspectum, vt nulla condatur lex nisi quam ad tutiorem custodiam Euangelij duxerint necessariam. Est enim EuangeliũEuangelium, murus Syon, quem Ecclesia circundare debet antemurali. Mox cauendum est nè legum multitudo ipsas vilipendio exponat, atque adeò causa sit vt non opere expleantur, sed pretio redimantur, ac subinde diruto antemurali concutiatur murus. Vnde August. ad inquisi
Augustinus
tiones Ianuarij de eiusmodi legum multiplicationibus, Ipsam, inquit, religionem nostram quam in manifestissimis & paucissimis celebrationum sacramentis Dei voluit misericordia esse liberam, seruilibus premũtpremunt oneribus, adeò vt tolerabilior sit conditio Iudæorum, qui legalibus sacramentis, non humanis præsumptionibus subijciuntur.
¶ Circa posteriorem verò conclusionem &
hîc quoque notato quòd non adstruximus etiam quantum ad modum operandi grauiorem simpliciter esse legem nostram, sed quo ad expressionem, quàm antiquam: tum quòd etiam illa sanè intellecta internos quoque animos compescebat. Dum enim homicidium prohibebat & adulteriũadulterium, affectiones quoq;quoque eorum admonebat ex animo cōuulsasconuulsas iri: tum maximè quòd qui incompositos corruptosq́ue patitur animi motus, multò difficilimè potest à prauis operibus abstinere. Vnde licèt rigida videatur prohibitio interni motus, suauior tamen est ad cauendum opus. ¶ In summa, vide quàm fuerit lex
Lex Christi leuis ac dulcis.
Christi leuis ac dulcis. Tria tantùm continet: moralia scilicet præcepta, sacramenta, & consilia. Et moralia quidem idcircò iussit, quòd cùm sint de iure naturæ, nequiuit non iubere: sacramenta verò, licèt superaddita videantur, in hoc tamen præcepta nobis sunt, vt per gratiam quam conferunt, opitulentur nobis ad implendum legem: quam porrò per nos implere non sufficimus. Quare & in hoc lex nostra leuior est ꝗ̈quam vetus: quādoquidemquandoquidem ad eleuandum legis onus, sacramenta nobis adhibuit, quę illis erant onera. Sed consilia sic nos Christus docuit, saluberrima nobis esse, vt tamen noluerit præcepti necessitatem habere.
AD argumentum igitur in contrarium
Ad argumentum factũfactum.
respondetur quòd aduersitates & angores quos lex noua diligentibus Deum offert, & spe regni iam nobis patentis & filiali amore dulcescunt. ¶ Est igitur operępretium in calce quæstionis præsentis quæ de
differentijs inter legem veterem & nouam instructa est, omnium pro nostra facultate Epilogum colligere: quæ sunt numero duodecim. Prima sumitur à dignitate legislatoris ministriq́ue legis. Vetus enim per Moysen data est: noua verò per DeũDeum ipsum hominem factum lata & inuulgata. Quare illa dicitur lex Moysi: hæc verò Christi. Se
Secunda.
cunda attenditur ratione subiecti. Illa nanque, vt proximè dicebamus, extra hominem in tabulis scripta est: hæc verò intùs in anima. Quapropter illa dicitur corporalis & scripta: hæc verò spiritualis atque indita. Tertia consideratur ratione tempo
Tertia.
ris. Illa quippè temporalis erat, id est, per tempus duratura: nostra verò vsque ad finem mundi. Quocircà illa dicitur temporalis: nostra verò perpetua. Quarta, ratione
Quarta.
vniuersalitatis. Illa siquidem vni peculiari populo data erat: nostra verò vniuerso mundo: Quamobrem illa dici potest particularis: nostra verò vniuersalis. Quinta differentia pa
Quinta.
tet ratione figuræ. Quandoquidem illa, vmbra erat & figura nostræ: nostra verò, illius veritas: qua de causa illa vmbratilis erat: nostra verò patens. Sexta ratione significa
Sexta.
tionis: nam etsi eadem fides esset illis nobisq́ue necessaria ad salutem: tamen quæ illi implicitè credebant futura, nos gesta iam explicitè confitemur. Septimum vtique di
Septima.
scrimen idemq́ue potissimum ex parte perfectionis atque effectus expenditur. Nam etsi neque nostra neque antiquorum opera sine gratia iustificent, tamen quia passio illis non erat exhibita, neque sua sacramenta gratiam, vti nostra, conferebant, lex Euangelica iustificat: quod illa de se præstare non poterat. Quapropter illa dicitur lex operum: nostra verò lex fidei & gratiæ. Vnde octaua differentia sumitur ex natura præ
Octaua.
ceptorum. Illa quippe grauior erat, nostra verò leuior ac suauior. Nona differentia.
Nona.
Lex nostra explicatiora atq;atque adeò ampliora continet præcepta quàm illa: vt puta quæ actus interiores expressiùs prohibet. Ac decima quòd consiliorum perfectionem
Decima. Vndecima.
illi superaddit. Vndecima quòd illa temporalia promittebat & comminabatur: qua|re dicitur Lex timoris & seruorum: nostra verò sempiternam hæreditatem nobis pollicetur. Quare dicitur Lex filiorum ac libertatis. Sed duodecima supremaq́;supremaque differentia est, quod
Duodecima.
illa cœli portas non aperiebat: nostra verò id nobis præstat. Quocircà illa lex temporalium regnorum dicebatur, quæ Deus promisit contulitq́;contulitque illi populo: nostra verò lex regni cœlorum.

QVAESTIO NONA, De his quæ in lege noua continentur. Sanct. Thom. 1. 2. quæst. 108.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm lex noua actus exteriores sufficienti ordine instituerit.
POSTREMA QVAEstio de lege noua, atque adeò de tota legũlegum materia mouetur de his quæ eâdem Euangelica lege constituta sunt: quorũquorum sunt tria genera: nempè præcepta, sacramenta, & consilia: quibus instituimur, tam quantum ad externa opera, quàm etiam quantũquantum ad internos animi motus. Quæritur ergò primò, vtrũvtrum exteras actiones probè instituerit. Et arguitur à parte ne
gatiua quòd circa huiusmodi actiones nihil debuit Euangelium constituere. Lex Euangelica est lex Regni cœlorũcœlorum, vt patet in Christi prædicatione, Appropinquauit regnum cœlorum. Et Matth. 24. Prædicabitur Euangelium regni: regnum autem huiusmodi non consistit in externis operibus, sed in intimis, secundùm illud Luc. 17. Regnum Dei intra vos est. Et ad RomañRoman. 14. Non est regnum Dei esca & potus: sed iustitia, & pax, & gaudium in Spiritu sancto. Quare inter leges veterem & nostram illa suprà posita internoscitur differentia, quòd illa cohibebat manum, hæc verò animũanimum. Accedit quòd & ad Rom̃Rom. 8. dicitur lex spiritus. Et. 2. Corin. 3. vbi Spiritus Domini, ibi libertas: non est autem libertas vbi homo ad exteriora opera vel facienda vel cauenda obligatur: ergò nil debuit de exterioribus officijs decernere. ¶ Secundò
Argumen. 2.
principaliter arguitur cōtrariocontrario modo, quòd manca fuerit & minùs sufficiens circa eiusmodi exteriora opera. Lex enim Euangelica ad fidem pertinet quæ per dilectionem operatur: secundùm illud ad Gala. 5. In Christo Iësu neq;neque circuncisio aliquid valet, neque præputium: sed fides quæ per charitatem operatur. De fide autem plura explicuit credenda quæ non erant explicita in lege veteri: ergò debuit etiam de charitate moralia superaddere mandata: quod tamen non fecit: quia solum Decalogum sicuti illa nobis iussit. Item & circa ceremonias ad diuinum cultum pertinentes angustior videtur & breuior: quia tantùm sacramenta nobis tradidit: cultus autem Ecclesiæ reliquit instituendos, sicuti & cum iudicialia multa illic per se Deus edixerit: nulla tamen nobis tradidit, sed reipublicæ tam ciuili quàm ecclesiasticæ hoc permisit: est ergò circa exteriora minùs sufficiens minusq́;minusque prouida quàm antiqua. ¶ In contrarium est illud Matth. 7. Omnis qui audit verba mea hæc, & facit ea, assimilabitur viro sapienti qui ædificauit domũdomuum suāsuam supra petram: sapiens autem ædificator nihil eorum prætermittit, quæ sunt ad fabricam conducentia.
IN hac quæstione altissima est meditanda Dei prudentia ac benignitas in condenda Euangelica lege. Primùm igitur omnium ex superioribus hoc recolendum est fundamen
Fundamentum.
tum, quòd lex Euangelica non solùm altior est quàm humana, quippe quæ non ad finem tantùm naturalem, sed ad supranaturalem nos instituit: verùm & quàm Mosayca inde præstātiorprtæstantior quòd fidem & gratiam, quam illa præfigurabat, per Christi passionem exhibet: per quam gratiam introducimur in regnum cœlorum. Ex hoc enim fundamento colligitur, nihil de operibus nostris eandem legem stabilire, quàm quæ ad eandem gratiam ordinantur ac referuntur. Atq;Atque eo gradu & ordine vnumquodq;vnumquodque prohibet ac consulit, quo ad eandem gratiāgratiam confert. ¶ Hoc præhabito, ad quæstionem quatuor conclusionibus respondetur. Prima est. In operi
Prima conclusio.
bus exterioribus primùm omnium lex EuāgelicaEuangelica ceu fundamenta prouidentissimè iecit septem sacramenta. Tria enim operum | genera in fronte quæstionis tetigimus: scilicet sacramenta, & moralium præcepta, & consilia. Probatur conclusio. Gratia in
Probatio cōclusionisconclusionis.
qua legis substantia consistit, bifariàm consideratur: videlicet quantum ad eius generationem & acquisitionem: & rursùs quantum ad eius vsum & exercitium: generatio autem eius & infusio, munus supernaturale est, quod nobis Deus per mediatorem, puta per filium suum, hominem factum communicat: quare ipse priùs secundùm humanitatem plenus fuit gratia absq;absque mensura: eandemq́ue subinde per eandem humanitatem in pondere & mensura nobis impartitur: secundùm illud Ioannis. 1. cap. Verbum Caro factum est. &, Vidimus eum plenum gratiæ & veritatis. &, de plenitudine eius nos omnes accepimus. Et quoniam Deus supernaturalia ipsa ea suauitate disponit vt ad modum naturæ nostræ nobis participentur, nostra autem cognitio à sensibus incipit, decuit eandem gratiam per exteriora nobis signa suppeditari: vt per illa tum certi pro captu nostro efficeremur nostræ salutis: tum etiam noster excitaretur animus ad diuinum cultum. Et hæc sunt septem sacramenta de quorum sufficientia non est præsentis loci dicere. Quapropter necessarium fuit vt Christus ipse tanquam autor gratiæ, per se, tum illa institueret, vt Baptismum, Eucharistiam: tum perinde crearet eorundem sacramentorum ministros: nempè Apostolos ac discipulos totumq́ue subinde sacerdotalem ordinem. ¶ Secunda
Secunda cōclusio.conclusio
conclusio. Non decuit maiestatem ac libertatem Euangelicæ legis vt alia sacra, & obseruantiæ, & ceremoniæ per ipsam instituerentur, quàm quæ eisdem administrandis sacramentis necessariæ erant: sed hoc debuit Ecclesiæ prudentiæ committi. Proba
Ostenditur conclusio.
tur conclusio ex differentia inter statum antiquæ legis & nostrum. Populus enim ille, vt identidem ex Apostolo adnotauimus, erat sicut in puerili ætate sub pædagogo, nondum virili prudentia præditus: & prætereà figuras vmbrasq́ue gerebat futurarum veritatum: vtriusq́ue ergò ratione condecens erat vt Deus per se illum de cunctis etiāetiam minutioribus per suas leges erudiret, neque reipublicæ eorum institutiones committeret. Christiana vero familia, tum ætate & prudentia prouectior, atque adeò idonea cui traderetur hæreditas, tum etiam qui per suas ceremonias non alium Messiam deberet præfigurare, non erat cur de eiusmodi ceremonijs tam peculiariter erudiretur, sed id muneris Ecclesiæ concrederetur. Atque eò potissimùm quòd munus illud Christus Spiritui sancto dimisit, quem venturum pollicitus est, vt eandem sanctam Ecclesiam doceret omnem veritatem. ¶ Ecce de operibus quibus gratiam diuinam assequimur. Illa autem quæ ad eius vsum pertinent, sunt charitatis officia, quæ erga Deum & proximum exercemus, quibusq́ue adeò per diuinum fauorem eadem nobis augetur gratia. Horum autem operum quædam sunt vel ad eius custodiam necessaria, vel eidem necessariò contraria: alia verò libera sine quibus in eadem Dei gratia permanere possumus. ¶ Sit ergò tertia conclusio. Necessa
Tertia conclusio.
rium fuit vt lex Euangelica opera quæ necessariam habent connexionem ad gratiam per se præciperet, & quæ illi obstant prohiberet: hæc autem sunt quæ Decalogus nobis exhibet, & quæ ibi impliciter continentur: hoc est necessaria consequentia inde colliguntur, quorum quæstio. 3. tres gradus distinximus. Conclusio est manifesta: nam legislatoris prudentia in necessarijs non debet deficere. ¶ Quarta conclusio. In a
Quarta conclusio.
lijs autem quæ hanc non habent necessariam connexionem ad gratiam, non fuit cōgruenscongruens Euangelicæ legi vt illa in particulari per se Christus definiret: sed, sicut dictum de ceremonialibus est, ità & iudicialia reipublicæ tam ciuili quàm Ecclesiasticæ committeret. Iam enim sæpè dictum est, ceremonialia & iudicialia à moralibus differre quòd non eliciuntur ex principijs naturæ, sed arbitramento quodam generale præceptum ad speciale contrahunt. Et sicut ceremonialia ad cultum diuinum attinent, ità & iudicialia ad quietum reipublicæ statum. Ratio
Ratio cōclusionisconclusionis.
ne ergò iam proximè assignata, nẽpènempè quòd Euangelicus populus prudentia progressus est, & quasi liber ad hæreditatem admissus, relinquendus in his iudicialibus erat suæ reipublicæ: vt contractuum leges & malefactorum supplicia, quæ illic per se Deus constituebat, Antistites Euangelici & sæculares Principes suo arbitratu sancîrent. Accedit & altera huius ratio quòd lex il
Altera ratio cōclusionisconclusionis.
la vni eidemq́ue pusillo populo posita est: nostra verò vniuerso orbi: ille ergo populus cuncta illa seruare poterat: Christianis verò pro diuersitate temporum, regionum, atq;atque hominum sunt iudicia constituenda. Qua|re Christus nihil nobis comminatus est neque pollicitus nisi inferna, & cœlestia, & sufficientiam vitæ: hoc enim illud sonat, CẽtuplumCentuplum accipietis, & vitam æternam possidebitis. Alia verò supererogationis opera, neq;neque præcepit, neque omninò voluit, vt cuncta ab Ecclesia præciperentur: sed aliqua: vt ieiunia quadragesimæ, & quædam festa. Reliqua verò consuluit & vniuscuiusq;vniuscuiusque optioni reliquit, vt art. 3. videbimus. ¶ Ex his er
go trina ratio colligitur cur legem nostram Iacob. cap. 1. appellauerit legem perfectæ libertatis. Primò, quia tanquàm adultis filijs & iam à pędagogîa exeuntibus hæreditatis possessionem nobis tradidit. Secundò quòd neq;neque ad ceremonialia aut iudicialia Christus nos, vt antiquos, coarctauit: sed liberè illa reliquit præfectis ac magistratibus pro conditione locorum ac temporum instituenda. Sed tertiò quòd illa noluit vt quasi serui metu impleremus: sed ex habitu gratiæ, vt liberi filij.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur, quòd etsi regnum Dei in intimis cordium præcipuè consistat, puta in iustitia, pace, & gaudio spirituali: nihilo minùs ex consequenti & ad illud regnum illa pertinent exteriora opera, quæ vel extrinsecis motibus foras promânant, vt Dei cultus, & parẽtumparentum: vel sine quibus cōseruariconseruari nequeũtnequeunt eadẽeadem spiritualia, vt homicida, furta &c̃etc. Quocircà etsi lex nostra præcipuè prohibeat animum: eum nihilo minùs cohibere debet ab illis actionibus quæ ipsum perturbātperturbant. Sicuti vice versa prohibendo antiquis manum, ex consequenti prohibebat animum. Ea verò quæ necessariam non habent cōnexionemconnexionem ad gratiam, lex euangelica per se non constituit vt vetus. Qualia sunt esca & potus, de quibus Paulus loquitur: vt puta delectus ciborum & ieiunia: quæ non Christus sed Ecclesia, eius autoritate sanciuit. Ad aliud autẽautem membrum eiusdem argumenti satis respon
sum est vbi explicuimus cur lex euangelica dicatur lex perfectæ libertatis. ¶ Ad secundum verò principale respondetur diuersam esse fidei rationem ac moralium præceptorum: nam cùm fides naturali rationi excellat, quam ideo nisi per gratiam apprehendere non possumus, necesse fuit vt lex abundantioris gratiæ cumulatiùs nobis expressiusq́;expressiusque mysteria eiusdem fidei detegeret: moralia autem præcepta sunt de iure naturæ: quæ ideo iactis in decalogo fundamẽtisfundamentis potuit respublica Christiana intelligere. ¶ Ad
aliud quoq;quoque eiusdem argumenti membrum respondetur, quod cùm sacramenta nouæ legis gratiam conferant, necesse fuit vt autor ipse gratiæ illa institueret: sacramentorum autẽautem ritus atq;atque ecclesiasticas ceremonias, quia non sunt ad gratiam necessariæ, ecclesię Christus commisit, cuius suprà rationẽrationem adduximus. Quòd si obijcias redemptorem ipsum cere
Obiectio.
monias aliquas Apostolis tradidisse: vt patet Lucæ. 9. &. 10. Nolite possidere aurum, neq;neque argentum, neq;neque pecuniam in zonis vestris.
Solutio.
Respondetur illa ad ceremonias non pertinere, sed fuisse vel permissiones, vel institutiones pro illo tẽporetempore Apostolis necessarias. Permissiones, inquam, secundùm expositionem Augustini in lib. de consen. Euang.
Augustinus.
Nam cùm Apostoli & verbi prædicatores ius habeant exigendi alimẽtaalimenta, illud, Sine pera sine pecunia &c. non tam præcepti formāformam habet, secundùm Augustinum, quàm concessionis: hoc est, Non opùs est vobis viaticum prouidere, siquidem ius habetis alimẽtaalimenta petendi. Vnde subdit, Dignus est enim operarius cibo suo. Reliqui verò sancti dicũtdicunt esse præcepta, non ceremonialia sed moralia: necesse enim tunc habebant qui in discipulatu Christi recentes erant, neque in paupertate satis assueti, ad eandem mendicitatem erudiri. Vnde iam prouectioribus ait idem Redemptor Lucę. 22. Quando misi vos sine sacculo, & pera, & calciamentis, nunquid defuit aliquid vobis? & respondentibus, nihil, adiecit: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter & peram. Quasi iam tũctunc statum perfectæ libertatis essent ingressi, quando iam relinquendi erant arbitratu suo viuere.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm lex euangelica interiores nostros actus sufficienter composuerit.
POST actus exteriores subsequitur de interioribus cernere quemadmodùm per legem euāgelicameuangelicam Christus illis prouide
Primum argumentũargumentum.
rit. Arguitur ergo de more quod non fuerint ab ipso abundè compositi. Primò, vt Matth. 5. videre est, etsi decẽdecem sint pręcepta decalogi, tria tamen pręcisè quantum | ad eorũeorum internas affectiones exactè expresseq́;expresseque emendauit: videlicet homicidium, prohibẽdoprohibendo irasci in fratrem: atque adulterium, vetando mulieris conspectum ad concupiscendum eam: & circa periuria omnem resecans iurandi voluntatem, Dico vobis non iurare omninò: igitur cùm septem alia subticuerit, non satis hac parte compleuit perfecitq́;perfecitque abundantiam iustitiæ nouę legis super illam veteris. ¶ Secundò arguitur. Præter
Secundum.
præcepta decalogi quæ moralia sunt, erant & iudicialia & ceremonialia: de iudicialibus autem tria tātùmtantum eodem capite correxit, scilicet repudium vxoris, talionisq́;talionisque pœnam, & inimicorum odium. sed de ceremonialibus nihil meminit: ergo non satis humanos affectus composuit. ¶ Tertiò ad legitimam ani
Tertium.
mi compositionem pertinet vt nihil homo præter humanum finem faciat: sunt autem alij humani fines præter inanem gloriāgloriam atq;atque mũdanummundanum fauorem, item & alia multa opera præter ieiunium, orationem, & eelemosynam: Christus autem, vt eodem loco videre est, hæc tantùm tria fieri cauit, ob inanem mũdimundi gloriam: ergo breuis nimis in eiusmodi institutione fuit. ¶ Quartò, solicitudo
Quartum.
humana circa ea quæ necessaria sunt adeò est à natura indita, vt sit etiam brutis animātibusanimantibus nobiscum communis. Vnde Sapiens Prouerb. 6. ad formicāformicam mittit pigrum à qua doceatur prouidere in æstate quæ sibi sint in hyeme necessaria: institutio autem fidei naturam non tollit sed perficit: non ergo debuit nobis Christus tam solicitè humanam solicitudinem interdicere vt neque in crastinum nobis prospiciamus. ¶ Quintò denique ac postremò arguitur quòd cùm iudi
Quintum.
cium sit actus iustitiæ, secundùm illud Psal. Quousq;Quousque iustitia conuertatur in iudiciũiudicium, non erat cur nos tantoperè absterreret nè iudicaremus. ¶ In contrarium autem est sententia Augustini in Sermon. Domini in mōtemonte:
Augustinus
vbi super illis verbis, Qui audit verba mea hęc, ait, illis Christum verbis significasse, sermonem illum diuinum omnibus præceptis quibus Christiana vita formaretur, esse perfectum.
AD quæstionem quanam alia conclusione respondeam quàm quod in illo Sermo
CōclusioConclusio responsiua.
ne, quo Christus leges vniuerso orbi tulit, vniuersos humanos mores intùs & in cute perfectissimè informauerit? Singula autem verba singula deposcebant capitula quibꝰquibus exponerent̃exponerentur. VerũVerum cùm eorũeorum expositio tam latè apud sanctos pateat, quibꝰquibus nos pro modulo nostri ingenij in eorum commentarijs meditationes nostras appendimus, perfunctoriè tenuiterq́;tenuiterque hîc transibimus. Dominus
Explanatur conclusio.
enim illic vt sapientissimus architectus primum fundamentum totius Christianæ fabricæ iecit, qquod in moralibꝰmoralibus est finis quô cũcticuncti referuntur mores. Finis autẽautem nostrorum morum est beatitudo & fœlicitas: quẽquem ideo primùm omnium contra vanam philosophorum opinionem constituit. Beati pauperes spiritu: contra illos qui fœlicitatem, vt. 1. Ethic. ait Aristote. in diuitijs collocauerunt.
Aristot.
Beati mites: contra illos qui illam statuerātstatuerant in honoribus. Beati qui lugent: aduersus eos qui illam posuerant in diuitijs. Mox constituto fine, Apostolorum pectora instruxit, quos orbi præfecerat, vt tanquàm duces & lumina mundi ab vniuersis terrenorum affectibꝰaffectibus tam essent abstracti, quàm illis opùs erat, qui, ceu sal terræ & lux mundi, vniuersum orbem deberent, & ab infectione temporalium præseruare, & ad cœlestem patriāpatriam perducere. Deinde intus nr̃osnostros animos, vnde operũoperum radix procedit in ordine ad seipsos, quātumquantum ad duo qui virtuti sunt necessaria, instituit. Primùm ex parte obiecti: nempè vt non solùm à malis operibus, qualia sunt homicidium, adulterium, & similia, abstineremus: verùm & ab ipsorum affectibus simus perpurgati. Qui irascitur fratrisuo: &, Qui, viderit mulierem &c. nam scrutator cordiũcordium Deus, interna pectora præ cunctis operibus habet grata. Prætereà & intentionem finis, vnde laus maximè aut vituperium operis emânat, rectificauit: nimirùm cauere iubens nè quid causa humanæ gloriolæ agamus, nè mercedem, quam ipse nobis optat cumulatissimam conferre, ab hominibus præstolantes, potissimo frustremur præmio. Prætereà descendit ad imbuendum homines quibꝰquibus officijs erga proximum se debeātdebeant gerere. Primùm nè officium vsurpantes Dei, de occultis eius gestis iudicemus: quod quidem iudicium cùm causam nobis offerat proximum nostrum aut odiendi, aut contemnendi, iniurium est ac nocuum. Mox vt neque in sacrorum iniuriam, quæ ad Deum pertinent, negligentes simus: nempe nè ineptis illa atque inidoneis, ceu porcis cōmittamuscommittamus. Et super omnia adeò curauit nostram dilatare charitatem, vt vsque ad inimicos pertingeret. Postremò deniq;denique docuit quẽadmodùmquemadmodum absq;absque | diuino fauore sanctissimæ legis mādatamandata implere nequimus. Vnde ait, Petite & accipietis: pulsate & aperiet̃aperietur vobis. Cautelāq́;Cautelamque adhibuit, vt contendamus per angustam portam intrare: nam virtutis semita, quippe quæ media est inter duo extrema, angusta est: deuiandi autem campus, latissimus. Vnde Aristoteles scopum, inquit, pertingere,
Aristot.
vno tantùm contingit modo: aberrare verò, infinitis. Quapropter & à falsis prophetis cauere etiam nobis iussit, qui nos à recta diuertunt. Multa denique alia illic resplendent mandata, quæ angustia præsentis loci exponenda non capit.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur, illa tria peculiariter præcepta ob id Christum explanauisse, quòd illa perperàm Pharisæi populo interpretabantur.
Censebant nanque in solo opere inesse culpam: non autem in affectu: eò (vti ait sanctus Thomas) quòd apparebat illis motus iræ ac Veneris esse naturales. Et prætereà fortè (vt reor) quia cùm non viderent per internas animi commotiones, quæ in opus non prorumpunt, vllum irrogari proximo damnum, nullam in illis agnoscebant iniustitiam. Christus autem edocuit illas esse prauas: non modò quia causa sunt operum, verùm quia per se sunt iniuriosæ. Odio enim habere proximum, iniuria est. Prohibitioni autem periurij adhibuit etiam iurandi frænum: fortè quia iurare verum, nullum putabant esse peccatum: etiam si temerè & absque iudicio fieret: imò id pertinere ad reuerentiam Dei, vt aliqui nunc blaphemiblasphemi autumant, inquientes quòd qui bene, id est, multùm iurat, bene credit. ¶ Ad
Ad secũdũsecundum.
secundum pari modo respondetur, supposito illo discrimine superiùs inter ceremonialia & iudicialia constituto: nempe quòd iudicialia non sic prorsus lex noua reiecit, quin rursum possint institui: sed ceremonialia sic consopiuit, vt nullatenùs valeant reuiuiscere. Hac enim de causa iudicialia quidem Christus correxit, ceremonialia verò minimè, sed ablegauit. Bifariàm autem Pharisæi circa iudicialia hallucinabantur. Pri
mùm nanque nonnulla, quæ permissiones erant, arbitrabantur esse per se iusta & imperata: vt repudium vxoris: & vsuras ab extraneis corradere. Quare vtrunque illos dedocuit. De repudio enim declarauit non esse præceptum, tanquàm æquum: sed ob eorum duritiem permissum, quasi minus malum. Sed & vsurarum exactionem inhibuit Lucæ. 6. inquiens, Date mutuum: nihil inde sperantes. quem tamen locum lib. 6. emunctiùs sumus exposituri. Secundo modo errabant, existimantes quæpiam quę lex facienda propter iustitiam instituerat, eadem exequenda fore vel appetitu vindictæ, vel temporalium cupiditate, vel odio inimicorum. Quo circà tria præcepta in cōtrariumcontrarium sensum Christus operæpretium duxit explanare. Iudiciale enim illud talionis, quod datum fuit vt iustitia seruaretur, ipsi vindictæ causa putabant exequendum: quem ideo Dominus errorẽerrorem ex eorum animis reuulsit: docens paratos debere nobis esse animos vbi charitas poposcerit, non reddere malũmalum pro malo: sed percutienti vnāvnam maxillāmaxillam, alterāalteram, si oportuerit, p̃bereprebere. Pari modo iudiciũiudicium aliud repẽdẽdirependendi quatuor oues pro vna, animos eorũeorum ad cupiditatẽcupiditatem irritabat: & ideo docuit vt prōptiprompti simus animo, volenti nobiscũnobiscum in iudicio de tunica cōtenderecontendere, ꝑmitterepromittere & pallium. Tertiò deniq;denique ex legibꝰlegibus illis quæ ipsis bella aduersus Chananęos & Iebusęos gerere pręcipiebātpręcipiebant, colligebātcolligebant odiũodium aduersus inimicos, esse præceptum. Et ideo docuit leges illas iam cessauisse, sed inimicos potiꝰpotius esse diligendos. De ceremonialibus autẽautem, causa iam dicta, nihil meminit: sed vnico verbo cũctacuncta cōfoditconfodit. Nam vbi Ioan. 4. Samaritanę dixit, Venit hora quando neq;neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem: sed veri adoratores adorabũtadorabunt patrem in spiritu & veritate. docens templum destructum iri: docuit pariter omnia illa temporalia sacrificiorum impedimenta in spiritualẽspiritualem cultum abitura. ¶ Ad tertium huiusmodi
Ad tertium.
responsio subiungitur. Cuncta quæ in mundo expetere mortales possunt, ad illa tria reducuntur quæ Ioannes in. 1. cap. 2. adnotauit, inquiens, Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, hoc est corporales deliciæ ac voluptates: concupiscentia oculorum, puta diuitiarum auiditas: & superbia vitæ, puta honoris ambitus, & gloriæ cupido. In antiqua autem lege non promittebāturpromittebantur delicię: imò ab illis populus arcebatur. Quare Christus non opùs habuit populum ab illis absterrere. Promittebatur tamẽtamen honoris celsitudo, diuitiarũq́;diuitiarumque exuberantia. Legitur enim Deuterono. 28. Si audieris vocem Domini Dei tui, faciet te celsiorẽcelsiorem cunctis Gentibus. Et infrà, Abundare faciet te | omnibus bonis. Hæc ergo duo cōsultũconsultum Christo fuit corrigere: ob idq; vanam gloriam à tribꝰtribus operum generibus expulit, ad quę cũctacuncta officia reducuntur. Quicquid enim homo facit, aut suiipsius gratia peragit: & id significatur ieiunij nomine, quo homo suas sedat voluptates: aut amore proximi, cuius generis est eleemosyna: aut propter diuinũdiuinum cultum, qualis est oratio. Ex his enim tribꝰtribus, eò quòd opera sunt supererogationis, solẽtsolent homines mundi auram ambire. Nè autem aliquid facerẽtfacerent auaritiæ causa, prohibuit statim, dicens, Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. ¶ Ad quartum respondetur,
Ad quartũquartum.
Deum non interdixisse nobis necessariam solicitudinem, sed superfluāsuperfluam: quæ in quatuor consistit: scilicet, dum quis finẽfinem in rebus temporalibus constituit, Deo propter tẽporaliatemporalia seruiens, pluris scilicet ea æstimans ꝗ̈quam ipsum. Et ideo ait, Nolite thesaurizare vobis. Nam qui thesaurizat, in thesauro finem constituit: ob idq́;idque subdit, Vbi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum: id est intentio, qui est actus circa finem. Secundò nè simus sic circa temporalia soliciti, vt de auxilio diuino diffidamus: cui cura est nostrî etiāetiam in temporalibꝰtemporalibus: Ideoq́ue adiecit, Scit enim Pater vester quid opùs sit vobis antequàm petatis eum. Tertiò nè homo sic sit solicitus quasi sibiipsi cōfisusconfisus: ob idq́ue ait, neminem posse ad staturam suam quidpiam adijcere. Quartò nè plùs iusto, solicitudo nos futurorum præoccupans, angat. Propter quod ait, Nolite soliciti esse in crastinum. Pari modo neq;neque iudicium publicum prohibuit sine quo homines vitam transigere nequeunt: sed temerarium: puta nè de occultis sine causa leuiter præcipitetur.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm congruè lex euangelica consilia nobis quædam adiecerit.
VLtimum quod in lege euangelica considerare restat, est consiliorum ordo quo nos Christus super omnes mũdimundi nationes ad beatitudinis culmẽculmen euexit. Quęritur ergo vtrùm congruè sint consilia per legem euangelicam nobis adhibita. Et arguitur primò quòd nulla sint consiliorum
PrimũPrimum argugumentum.
opera. Vniuersa enim quæ homo reddere Deo potest, eidem virtute præcepti dilectionis, quo ipsum super omnia tenetur diligere, debet: vtpote quòd ex nihilo nos condidit: qua ratione quicquid sumus, ac subinde possumus, illi debemus. Vnde. 1. Paralip. 29. Tua sunt, inquit Sapiens, omnia: & de his quæ de manu tua accepimus dedimus tibi: nullum ergo restat supererogationis opus, quod sit consilij. ¶ Secundò arguitur.
Secundum.
Si in rem mortalium erant cōsiliaconsilia, non erat cur Deus non eadem antiquis traderet, sicuti nobis: in antiqua autem lege talia consilia non legimus: non ergo Christus ea debuit superaddere. ¶ Tertiò. Consilia dantur de
Tertium.
his quæ sunt ad finem expedientia: non autem eisdem hominibus omnia expediunt: ergo non debuit Dominus noster consilia determinare: sed vel cuiusque arbitrio relinquere, vel sapientũsapientum prudentiæ, qui quos nossent idoneos, consiliorum opera admonerent. ¶ Quartò. Si aliqua essent cōsiliaconsilia, ma
Quartum.
ximè illa quæ ad perfectionem vitæ pertinent: illa autem inter præcepta Christus posuit Matth. 5. vt inimicorum dilectionem, & præbere alteram maxillāmaxillam vnam percutienti. ¶ In contrarium est illud Sapien. Prouerb. 27. Vnguento & varijs odoribus delectatur cor: & bonis amici consilijs anima dulcoratur. Christus autem, vt est sapientissimus, ità & nobis maximè amicus: ergo eius consilia maximum nobis afferunt emolumentorum pondus.
SOlutio quæstionis tribus conclusionibus continetur. Prima est. Multa sunt consi
Prima cōclusioconclusio.
lia de iure naturæ, quæ non solùm sub lege scripta, verùm & ante illa semper fuerunt virtutis officia. Probatur: nam miseris, etiam ci
Probatio cōclusionisconclusionis.
tra casum grauis necessitatis occurrere, semper fuit officium: & voluptatibus mũdimundi parciùs vti quàm lex permitteret ob aliquam bonam causam. In summa illis renuntiare quæ licitè homo posset facere, cōsiliumconsilium semper sapientes duxerunt. ¶ Secunda con
Secunda conclusio.
clusio. Congruentissimè in lege noua non modò naturalia illa consilia explicita sunt, verùm & alia recenter adhibita quæ non erant in veteri. Probatur. Hoc inter consiliorum opera & ea quæ sunt in præcepto interest, quòd præceptorum opera sunt de necessitate salutis: opera verò cōsiliorumconsiliorum sunt supererogationis officia, per quę expeditiùs ad charitatis perfectionem peruenitur: cùm ergo inter legem veterem & nouam hoc fuerit interstitium, quòd illa erat lex seruitutis | & timoris: nostra verò, lex libertatis: fit cōsequensconsequens, vt & illi congruerit non ponere nisi præcepta: & nostræ, vt consilia adhiberet, quæ liberè quisque exequi posset. ¶ Ter
Tertia conclusio.
tia conclusio. Consilia euangelica atque adeò omnia naturalia ad tria reducuntur genera: scilicet, paupertatis, continentiæ, & obedientiæ. Probatur. Consilia, vt proxi
Suadetur cōclusioconclusio.
ma conclusione assertum est, sunt illa per quæ homo expeditiùs ad charitatis perfectionem progreditur: est autem homo inter spiritualia bona, quibus charitas comparatur, & temporalia, quibus eiusdem charitatis via impeditur, sic constitutus, vt quo illis propiùs accedit, à tẽporalibustemporalibus longiùs absit: & vice versa: temporalium autem, vt nuperrimè adnotabamus, tria sunt genera: scilicet, concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, & superbia vitæ. Qua propter qui in huiusmodi sic finem constituit vt regulas vitæ secundùm istorum affectum instituat, prorsus sit charitatis expers: ob idq́;idque per præcepta instituimur vt debitè ac iustè illis ex præscripto vtamur: animos verò ab illis prorsus euellere, non est cunctis, imò neque multis in hoc sæculo possibile. Quare sub consilio Christus id cuicunque reliquit, vt qui capere posset, caperet. Per paupertatem autem abdicamus à nobis oculorum concupiscentiam, hoc est facultates ac diuitias: per continentiam verò concupiscibilia oculorum, hoc est tactus delitias: sed per obedientiam, oculorum superbiam, hoc est honores, & mundi fastus. Illa ergo tria in capite statim suarũsuarum legum Christus proposuit: videlicet, Beati pauperes spiritu, Beati mites, Beati qui lugent. Quæ quidem Apostolis ratione status, vt super eisdem verbis scriptum reliquimus, necessaria erant: reliquis autem relicta sunt in consilio. Vnde, vt Matth. 19. legitur, ait Petrus: Ecce nos reliquimus omnia & secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Quam ob rem Apostolici viri, hoc est qui apostolicum institutum imitari contendunt, hæc tria vota suscipiunt: iuxta documentum Christi ad iuuenem, Si vis perfectus esse, vade & vende omnia quæ habes & da pauperibus, & sequere me. Vbi verbo sequelæ, obedientiam expressit quæ votorum supremum est, atque aliorum finis. Ob hoc enim sæculo valedicimus, vt Christum expeditiores sequamur. Hæc igitur simpliciter sub consilio collocantur: ad quæ capita cuncta reducuntur. Nam eleemosynam extra causam necessitatis erogare, ad consilium attinet paupertatis: & licitis voluptatibus abstinere, ad consilium continentiæ: & aliquando hominem suam non sequi, vbi licuerit, voluntatem, ad consilium quodam modo obedientiæ: vt offensam remittere, cuius posses vindictam exigere.
¶ Quòd si interrogas quę sint noua illa quę
Quæstio. Solutio.
adhibita sunt in noua lege? In primis virginitas vsque ad Deiparam virginem non legitur fuisse in consilio. Et prætereà vt prorsus homo cuncta confirmato voto relinqueret: quod cum Christus iuueni obtulit, quasi de re noua stupuit. Quô alludit & illud Petri, Quid ergo erit nobis? quasi, qui fecimus, quod nemo hactenùs fecit. Tametsi & in lege naturæ, licèt non religionis gratia, sed philosophandi, de Diogene & multis Pythagoreorum, historiæ tradunt opulentiam splendoremq́;splendoremque humanum abiecisse. Et vt nos super cap. 3. Matth. in descriptione deserti quo Ioannes pœnitentiam prædicauit enarrauimus. Fuit etiam inter Iudæos Aessenorum collegium, quorum Iosephus lib. 18. antiqui
Iosephus. Solinus.
tatum meminit. Et Solinus cap. 48. qui à cōmunicommuni hominum conuictu semoti, absque vxoribus anachoretarum vitam degebant. De his autẽautem latiùs in lib. 8. sub titul. de voto.
AD primum igitur argumentum negan
Ad primum argumentũargumentum .
dum est, quicquid nos facere possumus Deo deberi ratione præcepti. CōsultissimusConsultissimus nāq;namque & in nos pientissimus Deus in obligando nos suis legibus non tantùm eorum rationem duxit quæ nos illi deberemus: sed eius quòd imbecillis nostra natura præstare posset. Vnde Paulus, De virginibus, inquit,
Paulus.
pręceptũpręceptum non habeo: consiliũconsilium autẽautem do. Quin verò præter sacramentorum præcepta nihil ampliùs nobis iussit, quàm quod in iure naturæ positum est: hoc autem iure nemo tenetur quantum potest semper facere: sed cōsiliaconsilia non contemnere, & nihil animo admittere quod dilectioni Dei sit aduersum: hoc est enim diligere eum ex toto corde & ex tota mente. Et sic est intelligendum illud Ecclesi. 9. Quodcunque potest manus tua, instanter operare. Nam si sensum faciat consilij, nihil cōtracontra nos. Si autem vim habeat præcepti, intelligitur vt quicunque pro suo statu faciat quod debet: Neq;Neque verò ex contemptu & consiliorum vilipendio omittat ad perfectionem tendere: vt sanctus Thom̃Thom. 2.
S. Thomas.
2. q. 186. articul. 2. expositor est. Quocircà | neque qui consilia sequuntur ad altiorem gradum charitatis obligāturobligantur quàm alij: sed præstantiori via secundùm suam professionem ad charitatem tendere: quæ est præceptorum finis. Sed hæc non sunt præsentis speculationis: lib. enim octauo, qui est de voto, iterum hæc pressiùs attingemus. ¶ Se
Ad secundũsecundum.
cundum autem argumentum secunda cōclusioconclusio dissoluit: vbi reddita est ratio cur decentiùs lex euangelica quàm vetus consilia tradiderit. ¶ Ad tertium respōdeturrespondetur, quòd
Ad tertium.
Christus proponens consiliorum opera ob id ea nemini præcepit, quòd videbat non cunctis expedire: sed reliquit cuiusq;cuiusque optioni, vt Matthæ. 19. Si vis perfectus esse, &c. Et rursus: Qui potest capere, capiat. ¶ Ad
Ad quartũquartum.
quartum demum respondetur quòd illa cōsiliaconsilia quæ sunt de iure naturæ sæpe accidit vt sint in præcepto. Ob idq́;idque quantum ad animi præparationem, tenemur prompti esse, vbi necessitas exegerit, illa implere. Quam ob rem Christus præceptorum numero eadem adscripsit: sed tamen extra necessitatis casus sunt in consilio.
FINIS LIBRI SECVNDI DE IVSTITIA ET IVRE.
Loading...