AD plenam quæstionis responsionem
quinq;quinque opùs est conclusionibus. Nam
arbitrati sumus tres articulos S. Thomæ sub
vno titulo luculentiùs ac subindè
cōmodiùscommodius
posse decidi. Prima. Optimè iustitia primùm
omnium diuiditur in iustitiam generalem &
particularem. Probatur conclusio. Iustitia,
quod identidem repetere oportet, est hominis virtus per comparationem ad alium:
cōparatiocomparatio autem hæc duobus modis fieri potest. Confertur enim homo vel ad alium, ceu
singularem ciuem consideratum: vel ad
alium consideratum, vt publica præditus est
authoritate, qua bonum commune administrat. Nam res publica, ac princeps eam
administrāsadministrans respectum habet ad omnes ciues,
atq;atque ad ipsum singuli.
Itâq;Itaque sicut in corpore
humano membrum vnum
cōparaturcomparatur, & ad
alterum & ad totum, ad quod partes ipsæ ordinantur: sic & in republica se habent ciues.
Ex
vtraq́;vtraque ergò comparatione sumi potest ratio iustitiæ. Quocircà iustitia quæ ordinat ciuem ad ciuem, tanquàm vnam partem ad
alteram, est particularis: sub qua militant
cōtractuscontractus omnes emptionis, locationis, restitutionis mutuati, solutionis mercedis.
&c̃etc. Altera verò quæ ordinat ciues in bonum
cōmunecommune, est iustitia generalis: quæ quidem sic no|
minatur, tum ab obiecto & fine: nam
bonũbonum
commune est omnium generale: tum etiam
ab effectu & proprio munere: nempè quòd
virtutes omnes ordinat ad tale commune bonum: videlicet vt vir fortis strenuè agat in
bello ob
cōmunecommune bonum, & vir temperatus
abstineat ab alieno toro ob
cōseruationemconseruationem
eiusdẽeiusdem cōmuniscommunis boni. Et quoniam ordo iste
partium ad commune bonum fit per leges
quibus princeps vniuersos ad idem bonum
instituit, eadem iustitia nominatur etiam legalis. ¶ Restat autem dubium quod tertio
argumento quærebatur, vtrùm scilicet hæc
generalis virtus sit singulis virtutibus eadem
per essentiam.
Itaq́;Itaque sicut animal quod est genus per essentiam prædicatur de singulis speciebus, sic & prudentia & fortitudo sit iustitia.
Obidq́;Obidque subiungitur secunda conclusio.
Iustitia legalis ac generalis
nōnon est eadem per
essentiam singulis virtutibus, sed est specialis
virtus, cunctas per proprium imperium referens in commune bonum. Dilucidatio conclusionis abundè illam
demōstratdemonstrat. Bifariàm
enim res dicitur generalis: Vno modo per
prædicationẽprædicationem, sicut animal est genus ad suas
species: & quod hoc modo est generale, ad
essentiam eorum pertinet, quibus est generale. Quare essentialiter de singulis prędicatur:
nam genus est de essentia
specierũspecierum. Alio modo quidpiam dicitur generale secundùm virtutem: videlicet quia causa est inferioribus
influẽsinfluens: quemadmodùm sol respectu
omniũomnium
inferiorum
causarũcausarum. Et quod hoc modo est
generale, non est particularibus idem essentialiter,
neq;neque de illis prædicatur. Ignis
nanq;nanque
non est sol. Ex hac diuisione colligitur con
Ratio cōclusionisconclusionis.
clusionis ratio. Iustitia generalis seu legalis
nullatenus est genus respectu aliarum virtutum: sed hac duntaxat vi pollet vt cunctas referat in bonum commune: ergò
nōnon est idem
illis essentialiter, sed est quædam specialis virtus cæteris imperans. Exemplum nobis accommodatissimum elucet à charitate. Hæc
enim, virtus specialis est, secundùm
propriāpropriam
rationem à fide
atq;atque spe distincta, nihilo minùs per eius imperium vniuersa aliarum virtutum opera refert in Deum tanquàm in finem supranaturalem. Dum enim quis aut
strenuè agit in bello, aut cum moderamine
tangibilibus vtitur propter naturalem
honestatẽhonestatem, opus illud fit à solis virtutibus. Si autem eadem exhibeat opera propter Deum,
relatio illa fit à charitate.
QuemadmodũQuemadmodum vbi
quis furatur propter fornicationem, furtum elicitur ab iniustitia: imperatur
autẽautem à luxuria. Pari ergò modo, si quis in officijs particularium virtutum sese exerceat propter peculiares earundem fines, officia illa non excedunt limites illarum virtutum: dum verò eadem præstat officia propter
custodiācustodiam & cultum boni communis, & vt publicis legibus
obtẽperetobtemperet, relatio illa fit à iustitia legali, quæ
ideò dicitur generalis. Quòd si interroges
quidnam sit vnam virtutem alijs imperitare:
respōdeturrespondetur nihil aliud quàm ceu causam vniuersalem illas ad opus admouere,
atq;atque vnà
cũcum
ipsis ad idem opus concurrere. ¶ Tertia
cōclusioconclusio. Iustitia hæc generalis & legalis
potissimũpotissimum residet in principe quasi architectonicè,
ac deinde in subditis, qua probè afficiuntur
vt promptè legibus ac principi
obtemperẽtobtemperent.
Enimuerò sicuti architectus lapides omnes
Probatur cōclusioconclusio.
& ligna disponit qualiter ad
fabricāfabricam est necessarium: sic debet princeps ciues omnes ad
bonũbonum cōmunecommune instituere ac referre. ¶ Quarta
cōclusioconclusio.
Vnaquæq́;Vnaquæque virtutũvirtutum cōsiderataconsiderata vt à
iustitia legali imperatur, potest denominationem suscipere, vt legalis dicatur: quemadmodùm
oĩsomnis virtus
secundũsecundum rationẽrationem qua à charitate imperatur, dici potest
quodāmodòquodammodo charitas. Hæc
cōclusioconclusio ad
interpretandũinterpretandum AristotelẽAristotelem adiecta est. Quòd enim ait,
IustitiāIustitiam esse
totātotam virtutẽvirtutem, hunc exhibet sensum,
ꝙquod quælibet
virtus imperata à iustitia legali
quodāmodòquodammodo
est iustitia legalis. ¶ Quinta
cōclusioconclusio. Pręter
iustitiāiustitiam legalem quæ modo exposito generalis est, requiritur particularis. Probatur sic.
Virtutes, vt sæpè
dictũdictum est, per obiecta discernuntur: præter
rationẽrationem autẽautem obiecti iustitiæ
legalis, quæ est
reliquarũreliquarum virtutum opera in
bonum
cōmunecommune referre, est alia particularis
ratio
reddẽdireddendi vnicuiq;vnicuique quod
suũsuum est: ergò ad
hoc necessaria est particularis iustitia. Et
cōfirmaturconfirmatur hæc ratio. Præter legalem iustitiam
requirũturrequiruntur aliæ virtutes particulares, scilicet
fortitudo & temperantia ad eliciendos actus
circa sua particularia obiecta: non obstante
ijdem actus ab eadem legali iustitia referantur in
bonũbonum cōmunecommune: ergò pari iure requiritur iustitia particularis ex qua eliciatur opus
circa suum obiectum: quod quidem
aliquādoaliquando imperatur ab
eadẽeadem iustitia legali, aliquando verò minimè. Potest enim quis mutuatum reddere, aut
mercedẽmercedem soluere operariò:
non propter obedientiam legis, neu propter
bonũbonum cōmunecommune, cuius
nullũnullum habet
amorẽamorem: sed
vt seruet
suāsuam fidem propter seipsum: & tunc
talis actus emânat à sola iustitia particulari.
|
Si autem id faciat propter bonum commune, & vt legi auscultet, tunc imperatur à legali. Qua ratione non solùm Philosop. locis suprà citatis duas species ponit iustitiæ: &. 5.
Ethico. cap. 2. expressè ait sermonem facere
de iustitia quæ est pars virtutis: hoc est particularis iustitia: verùm & sacri Doctores
eandem
vbiq;vbique notant distinctionem. Vnde
Chrysost. super illud Matth. 5. Beati qui esu
riunt & sitiunt
iustitiāiustitiam: aut vniuersalem virtutem ait illic designari, aut
particularẽparticularem, auaritiæ contrariam. ¶ Prima conclusio extra
vllam controuersiam cunctis est doctoribus
receptissima: nam omnia tam sacra quàm
prophana appellant
quemcunq;quemcunque studiosum
iustum, ac perinde quamcunque virtutem
quodammodò iustitiam. De secunda autem
non omnes neoterici D. Thomam auscul
NeotericorũNeotericorum sententia.
tant, imò ab ipso resilientes negant iustitiam
generalem ac legalem, esse specialem
virtutẽvirtutem:
sed aiunt esse rationem quandam omni virtuti per essentiam communem. Inter hos est
Buridan. qui. 5. Ethico. q. 4. hanc statuit sen
tentiam aduersus S. Thomam.
Itaq́;Itaque secundùm istos temperantia, quatenus hominem
mouet vt moderato vtatur cibo & potu propter particularem
honestatẽhonestatem aut ratione studij aut sanitatis, rem habet & nomen temperantiæ: sed quatenus ad idipsum hominem
inclinat vt legi obediat & principi, est iustitia legalis. Et æqua ratione fortitudo atque
aliarum vnaquęlibet. Arbitrantur
nanq;nanque singulas per se virtutes illam habere innatam rationem obediendi legi. Probationem suam
MotiuũMotiuum primum Buridani.
Burid. ex penu Nominalium deprômit. Superfluè enim, inquit, multiplicantur virtutum habitus, vbi non sunt necessarij. Singulę autem virtutum suopte ingenio appellunt
hominem ad studiosè agendum, non solùm
ob particulares fines, verùm & propter bonum commune, & ad parendum legibus: ergò superuacanea est alia specialis virtus, cui
hoc muneris tribuatur. Secundam præmissam videtur sibi ipse colligere ex Aristot. 2.
Ethico. cap. 4. vbi docet omnem virtutem id
perficere vt fiat opus ex electione propter finem honestum: bonum autem commune &
legis obedientia est
honestissimũhonestissimum: ergò
quæcunq;quæcunque virtus in illam rationem finis inclinat.
Mox omnis virtus perficit habentem, vt per
petuò operetur, quando, vbi, & quomodò
oportet: sed sæpenumerò occurrit agendum
esse propter bonum commune,
atq;atque ad obedientiam legis: ergò quælibet tunc virtus, si virtus est, id per se præstare poterit.
AccedũtAccedunt
huc & Aristotelica testimonia: ait quippe. 4.
Ethico. cap. de Magnificentia, magnificum
nōnon esse in seipsum sumptuosum, sed in communia. Et lib. 3. de Fortitudine ait, illam virtutem potissimùm versari circa pericula belli:
bellum autem, vt iustum sit, geri non potest
nisi ob commune bonum: ergò particulares
virtutes rationem habent generalis iustitiæ,
atq;atque adeò
nōnon est alia specialis necessaria. ¶ At
verò argumenta hæc non sunt tanti roboris
quàm isti existimant. Imò & ratio cum primis, & deinde Aristot. documenta
èex regione
illis obsistunt. Primùm enim hoc ipsi nobiscum postulatum suscipiunt, quòd ratio legalis
generalisq́;generalisque iustitiæ est agere propter bonum commune, & propter obedientiam legis. Ex hoc autem loco emergit contra istos
manifesta ratio. Stat enim quempiam probè
esse virtute affectum ad operandum propter
particularem finem, non autem propter
cōmunemcommunem: & vice versa: vbi autem sunt difficultates diuersæ agendi, diuersis opùs est virtutibus: ergò iustitia legalis alia est à particulari. Antecedens experientia
cōpertumcompertum est.
Videas nanque abstinentem hominem qui
propter honestum particulare bonum frugaliter viuit, & tamen nullo ducitur legis respectu. Imò forsan odium eius habet: quia
odio habet prælatum.
Obidq́;Obidque si opus aliam
non haberet honestatis rationem, nunquàm
propter
legẽlegem illud exequeretur. Rursùs, opus
virtutis facere propter obedientiam, aliam rationem habet quàm illud facere propter
aliũalium
honestum finem: sicuti & ieiunium frangere
propter famem, aut ex contemptu legis, diuersa sunt vitia: ergò & obedientia & temperantia diuersæ sunt virtutes. Aliâs profectò si
quam impugnamus opinionem vera esset,
nulla opùs esset speciali virtute obedientiæ:
sed sufficerent virtutes aliæ in quarum materijs obedientia versatur. Accedunt & Aristo.
testimonia. Primùm ait. 5. Ethico. complures
in proprijs posse vti virtute, qua tamen nequeunt in ordine ad
alterũalterum. Et. 3. Polit. cap. 3.
ait non esse eandem virtutem viri boni & boni ciuis: bonus autem ciuis est qui bono publico probè inseruit. Alia est ergò legalis virtus, quæ ad hoc inclinat, ab alijs particularibus. Quin age Arist. expressè. 5. Ethico. cap. 1.
duas distinguit iustitiæ virtutes, legalem &
particularem ex diuersitate obiecti: quarum
prioris obiectum dicit esse iustum
legitimũlegitimum
& legale: posterioris verò, æquum quod est
|
ad priuatam personam. Sicuti in naui alia est
virtus remigeri, puta industriè remigare,
etiāetiam
si de salute nauis nihil cogitet: alia verò gubernatoris eandem procurantis salutem: ergò iustitia legalis non solùm dicit rationem
generalem omnium virtutum, sed specialem
virtutem. ¶ Vnde ad primum Buridani ar
gumentum negatur particularem virtutem
ad bonum commune per se suum referre
opus, sed hoc illi præstat iustitia legalis: sicuti particularis virtus
nōnon est charitas nisi quatenus à charitate refertur in
DeũDeum. Et ad prio
rem Arist. authoritatem respondetur ipsum
non affirmare
ꝙquod magnificentia operetur ob
bonum commune, sed ait esse vtilem multitudini.
Neq;Neque verò fortitudo in
idẽidem per se inclinat commune bonum. Aliud enim est
ꝙquod
bellum
nōnon sit principi indicendum aut suscipiendum nisi propter commune bonum:
aliud verò quòd
cuiusq́;cuiusque militis fortitudo ad
idem se referat bonum.