AD quæstionem præsentem tribus
cōclusionibusconclusionibus de mente S. Thomæ responde|
tur. Prima. Nihil ex pacto mutui vel reci
pere vel expetere licet, cuius pretium pecunia æstimatur. Conclusio clara est: quoniam
secundùm Philoso. 4. Ethicor. Omne illud
cuius valorem pecunia metîmur, pro pecunia habendum est. Cùm igitur
nōnon liceat pretio mutuare, fit vt
neq;neque ratione mutui quidpiam recipere, quod sit pecunia æstimabile.
¶ Secunda conclusio. Accipere aliquid non
conuentionis nexu vel tacitæ vel expressæ,
sed quod gratuitò mutuanti rependitur, nullam impingit vsuræ labem. Probatur: quia
beneficium mutuandi non solum non auersatur amicitiam, verùm conciliat & firmat:
ergo
neq;neque obstat quo minùs mutuator possit munus
quodcunq;quodcunque suscipere, quo solent
amici amicorum beneficia repensare. ¶ Ter
tia conclusio. Nulla lex obstat quo minùs
fas sit mutuanti illa ratione mutui conquirere & exigere, quæ pretio pecuniæ
nōnon penduntur: vt puta mutuatarij
amicitiāamicitiam, ac beneuolentiam. ¶ Ex his
cōclusionibusconclusionibus sum
matim colligitur iudicium quæstionis præsentis. Tria enim requisita sunt, quæ
mutuationẽmutuationem vsuraria macula inficiant. Primum vt
id quod expetitur æstimabile sit pecunia:
Secundum vt ratione mutui expectetur: &
non quia aliâs debitum, vel alia via. Et tertium quòd ducatur in pactum, vel expressum vel tacitum. Quod intelligendum est vt
mutuationis actus sit re exterior vsura. Nam
etiam si in mutuatione non interueniat pactum, si posteà receptio fit ratione mutui, est
receptio vsuraria. Quare vsura mentalis, vt
diximus, est mente intendere ratione mutui
lucrum accipere. Per hæc enim prudentissimus
quisq;quisque de
omnibꝰomnibus iudicabit. ¶ Contra
tertiam verò conclusionem, qua dictum est,
licêre pro mutuo exigere id quod pecunia
non æstimatur, obuium fit illicò
sophisticũsophisticum
argumentum, quòd liceret mutui obligatione exigere ab episcopo sacerdotium:
siquidẽsiquidem
spiritualia non sunt pretio æstimanda. Responsio autem est, quòd conclusio loquitur
de his quæ in humana ciuilitate ad gratiam
&
vrbanitatẽvrbanitatem ꝑtinentpertinent: videlicet quæ sub
obligationẽobligationem nōnon veniũtveniunt, sed
solẽtsolent dari gratis: spiritualia verò alia ratione
nōnon æstimantur pecunia. Nempè
ꝙquod non sunt eorum propria qui
conferunt, sed sunt illis à Deo gratis
cōmissacommissa, vt tanquàm eius bona gratis dispensent.
Ob
idq́;idque res huius generis crimen est, pretio, tam dare, quàm recipere. ¶ At quia ait
S. Tho. beneuolentiam & amicitiam
nōnon esse æstimabilem pecunia: Arguitur contrà. Secundùm existimationem humanam vir pro
bus pluris faceret bonorum
amicitiāamicitiam, quàm
aliquem pecuniæ numerum. Quin verò &
pretio illam emeret: ergo est æstimabilis pecunia. Respondetur
ꝙquod non ideo censetur
nōnon
æstimari pecunia,
ꝙquod non sit pretiosior,
ꝗ̈quam illa:
sed
ꝙquod natura sua,
neq;neque emitur,
neq;neque venditur.
Consistit enim in voluntate quæ non cogitur. Potes tu quidem collata pecunia emollire hostis
animũanimum, vt te diligat: emere verò, ceu
panem, minimè. Ob
idq́;idque non modò intuitu
amicitiæ contrahendæ mutuare licet, verùm
& amicitiæ signa in pactum ducere: nam verum
amorẽamorem, est impossibile. Vt puta quòd
mutuatarius non tibi noceat, affabilem se tibi præbeat,
atq;atque vrbanum.
&c̃etc. ¶ Quid au
tem si ad amicitiam illius adrepere per mutuum procures, qui tibi potest aut sacerdotium conferre, aut magistratum. Puta si rex,
ille sit, aut episcopus. Aiunt quidam quòd
quando propositum non sistit in amicitia,
sed vlteriùs ad lucrum progreditur, vsura est
mentalis. Sed tamen de hoc iam regulam su
prà tetigimus, quam nunc confirmandam
repetimus: videlicet
ꝙquod vsura mentalis per
obiectum perpendenda est:
nōnon per hoc
ꝙquod sit
principalis intentio vel accessoria. Nempè si
per mutuum intendis mutuatarium allicere
vt ratione mutui tibi
quidpiāquidpiam conferat:
vsurāvsuram
mente committis:
quāuisquamuis illa fortè non esset
principalis intentio. Si autem non intendis
nisi amicitia eum deuincire, vt posteà,
nōnon ratione mutui sed ratione beneuolentiæ id tibi
cōferatconferat, cuius tu dignus es, nulla est mentalis
vsura,
etiāetiam si illa sit tua principalis intentio:
puta facere
amicũamicum vt posteà bene erga te affectus gratuitò & liberaliter tibi aliquid donet.
Itaq́;Itaque totũtotum negotiũnegotium hinc pendet quod speras habere, vel ratione mutui, vel ratione amicitiæ. Si autem illius officij quod speras indignus es, alia est noua iniquitatis ratio.
SentẽtiaSententia est S. Tho. q. 13. de malo.
quāquam probè Caiet.
quolib. 1. q. 3. sequutus est. Patet exemplis
cōclusioconclusio. Dum æquissimum nosti episcopum,
quem nullo alio respectu
ꝗ̈quam iustitiæ scis sacerdotia
cōferreconferre, licet tibi ei seruire ad
venandũvenandum eius
beneuolentiābeneuolentiam: vt posteà gratis, & non
propter impensa obsequia
cōferatconferat tibi
beneficiũbeneficium, cuius es dignus: quia certus es
neq;neque illũillum
propter obsequia daturum,
neq;neque te
recepturũrecepturum. Item si tu magistratu dignus es, sed
tamẽtamen
regi inuisus, potes illum numeribus placare,
vt te ad eius amicitiam insinues &
dignorũdignorum
|
albo te adscribat: cur ergo
nōnon poteris etiam
mutuato auro beneuolentiam eius piscari?
etiam si alioqui non mutuares nisi vt eius
amicitia tibi esset frugi. In summa cùm exterioris,
mentalisq́;mentalisque vsurę idem sit obiectum,
exterior est fidissima interioris regula. Accipere ratione mutui, vsura est in re: ergo id
animo proponere, vsura est in mente. Accipere verò ratione amicitiæ, non est realis vsura: ergo
neq;neque illud optare, est mentalis. Scio
equidem responderi posse quòd licet illud
simpliciter optare, non sit peccatum: tamen
illam amicitiam per mutuum procurare, culpa non vacat. Attamen cùm obiectum intentionis sit licitum, nescio quid culpæ hîc lateat. Hoc tamen fatendum, quòd cùm sit valde subtile discernere, quando intentio subest
recipiendi ratione amicitiæ, aut ratione mutui, semper est talis intentio suspecta. Sed vbi
vir prudens id discernit, nulla subest culpa.
¶ Sed nunquid
nōnon potero per
mutuādimutuandi beneficiũbeneficium
amicitia cum illo me
cōiungereconiungere, cui debitor sum, vt mihi remittat? Vt si me
quispiāquispiam
de re aliqua in litem vocat, num mutuata pecunia possum cum illo fœdus inire, firmato
pacto, vt liti cedat? Respondetur quòd si rem
illam verè debeo, non possum in pactum ducere: sin verò per
calumniācalumniam diuexor, possum
quidem conuentione mutui meam redimere vexationem. ¶ Existit autem contra
ArgumentũArgumentum contra solutionem.
priorem partem argumentum. Si quem ego
iniuria affeci, seu honorem eius lædendo seu
famam, etiam si pecuniariam restitutionem
ex me iure posset exigere, possum nihilo seciùs ego mutuandi vinculo eum obligare.
Responsio. Quòd ego quidem procurem, vt
ratione amicitiæ per mutuum genitæ mihi
condonet, iam assertum est, licêre. Quòd verò pacisci liceat, aliquantulo maior est hęrendi ratio: tamen rectè mihi videor id quoque
concedere, saltem antequàm sim in
pecuniāpecuniam
condemnatus. Nam etsi honor & fama pecunia possit æstimari, tamen ex natura sua
iure amicitiæ condonari solet. Quare illud
pactum non est nisi amicitiæ fœdus. Suffragatur nobis Syl. verb. vsura. pri. §. 11. ¶ Quęris
autem fortè, nec immeritò, vtrùm illa amicitia possit in
pactũpactum duci, quæ turpis est vsus.
Vtrùm scilicet petulans iuuenis conuenire
ex mutuo posset cum muliere de turpi obsequio. Et ratio dubitandi est: quia illa nihil
aliud apparet, quàm amicitia. Respondetur
quòd amicitiam per mutuum procurare, vt
postmodùm illa amore victa consentiat,
nōnon est vsuræ vitium: obligare tamen illam, minimè ab eodem vitio excusatur: quia illa obligatio æstimabilis est pecunia. ¶ Ecce de his
quæ pecunia non sunt æstimabilia. Contraria ergo ratione nihil pretio pecuniæ
dignũdignum
potest in pactum mutui constitui: vt non licet tibi ea conuentione regi mutuare, vt tributorum te pensione exoneret: siue per priuilegium subsignatum, vt fias nobilis, siue in
tempus, nisi forsan in propatulo esset quòd
per iniquitatem & tyrannidem
exigerẽturexigerentur.
Nam tunc quia illa non debeo, nihil ratione
mutui recipio, sed vindico me ab iniuria defendendo quod meum est. Eâdem ratione
nec possum ratione mutui principem obligare, vt opus. 21. ait S. Tho. qui mihi conferat
magistratũmagistratum aut rem aliam.
Neq;Neque possum
mutuare centum eo pacto vt mutuatarius illa vel
eorũeorum partem suis expensis extorqueat
ab illis meis debitoribus, à quibus difficilè
extorquebuntur.
Neq;Neque si habeo frumentum
decem miliaribus ab hinc
lōgèlonge, possum mutuare, vt tu inde aduehas vel illic consumas:
sed mihi id hîc persoluas: quia te vectura aggrauo.
Neq;Neque verò vt aliquod obsequium recipias vel à manu vel à lingua. Vt alius scilicet tibi adsit aduocatus in causa, vel sit tibi
amanuensis. Imò verò
neq;neque in pactum ducere vt mutuatarius eleemosynas faciat, vel
alia opera misericordiæ. Hæc inquam non licet in pactum ducere,
neq;neque expectare ratione lucri. Secùs si alter gratuitò referat.
Neq;Neque
vt mutuatarius coram te canat, aut saliat, aut
negotia tua gerat, aut pro te oret principem.
Nisi res essent tam exiguæ, pro quibus non
consueuit pretium rependi. ¶
Atq;Atque eandem
ob causam
neq;neque mercator citra
notamẽnotamen vsuræ mutuare sub eo vinculo potest vt vel totum mutuum vel partem in mercibus mutuatarius suscipiat, etiam si iusto pretio vendat: dummodò ille re vera mercium non
egeat, sed cogitur emere ratione mutui: quoniam obligatio illa emendi æstimabilis est
pecunia. Imò inde lucrum mercatori obuenit: nam licèt merces tantum valeant, maiorem tamen copiam vendit, quàm vendidisset. ¶ Ex quo iniquissima
mercatorũmercatorum fraudu
lentia proditur: qui indigenti regi stipendio
militum, ea ratione ei mutuant, vt milites in
mercibus tantum suscipiant, & tantum in
pecunia. Est enim triplex aut quadruplex figura prauitatis. Prima quòd licèt ipsi
putẽtputent
merces tanti valere, haud
tamẽtamen ita res habet:
quia emptorum raritas extenuat pretium:
|
& si illi non distraherent inter milites, non
tam citò nanciscerentur emptores quibus illo pretio
diuenderẽtdiuenderent. Secunda iniquitas est,
quòd quia credito vendunt, cariùs vendunt. Et cùm à rege expectationis intuitu lucrum cessans nihilo minùs corradunt: fit
vt tempus bis vendant. Et tertiò, cùm miseri milites non indigeant eiusmodi mercibus, vilissimo eas statim pretio coguntur reuendere:
atq;atque vt summatim dicamus pro decem milibus quæ rex soluit, vix milites sex
milibus potiuntur. ¶ Sed
percōtarispercontaris vtrùm
possis
mutuatariũmutuatarium ratione mutui ligare, vt
tuum colat agrum iusto pretio: vel
tuũtuum molendinum, aut furnum, aut
tabernātabernam frequentet. Sunt quippe qui astruunt id licêre: vt
Summa Angelica, & Adrian. q. de vsura, &
quos Syluest. memorat in verbo, vsura. pri.
§. 7. Quorum ratio est quòd cùm huiusmodi mutuator nullum det damnum, nullum
extorquet
pretiũpretium. Attamen ab aduersa parte stat ratio
ꝙquod illa ciuilis obligatio, est æstimabilis pecunia. Haud enim
dubiũdubium est quin
priuatio libertatis suapte natura digna sit
pretio. Alij verò arbitrantur nullam
cōmitticommitti
vsuram si mutuum dederis illo termino soluendum quando mutuatarius cessauerit ad
tuum molendinum venire, vel tibi alia via
iusto pretio seruire. Sed re vera eôdem relabitur. Et ideo vsuræ palliatio est. Nisi fortè contractus sit emptionis & venditionis: nil enim
vetat quo minùs possis constituto pretio
obligare hominem vt ad
tuũtuum veniat molendinum per tot annos, ac per totam vitam:
etiam adiuncta pœna, vt quando defecerit
certam tibi
mulctāmulctam soluat. ¶ Hinc planè col
ligitur prædiorum dominos vsuræ sordibus
infici, dum eo pacto colonis pecuniam aut
frumentum mutuant, vt auctiori pretio fundos suos & prædia
cōducantconducant.
Neq;Neque verò excusantur dicentes prædiorum vsum tanti valere: sed quia non possunt colonos alia conditione inuenire, mutuant: nam si non inueniunt, signum est quòd non tanti valet conductio. Ergo quando inuenires alium tanto
pretio conducentem, tutum tibi esset tunc
pauperi mutuare, vt eodem pretio conduceret: aliter minimè. ¶ Sunt prætereà qui vsuram in hac conuentione nullam agnoscunt.
Obliga tu te mihi meas in æstate demetere
fruges pretio tunc temporis currente: vt ego
tibi nunc
soluāsoluam partem pretij. Nam hîc nulla apparet mutui ratio, sed solutionis. At verò
nōnon auderem hoc admittere. Nam illa anticipata solutio mutuatio quædam est pecuniæ per operas alterius
soluẽdæsoluendæ. Quare obligatio ratio mutui fit. ¶ Sed arguis contrà.
Dum mutuatarius iustum pretium suarum
operarum recepit, nulla ei videtur deberi restitutio. Respondet Ioan. And. vt refert illic
Adria. quòd debet fieri pauperibus. Nulla
hoc tamen iubet ratio. Quoniam restitutio
non cedit in ius pauperum, nisi vbi non potest haberi creditoris copia, vel vbi
condẽnaturcondemnatur vt perdat, sicut in symonia. Sed illi est re
stituendum, quantum illa obligatio valet.
Ex quo fit quòd si vt se colonus obliget, pretium aliquantulo statueretur ei maius, aut
vt veniat ad molendinum aliquid remitteretur pretij molæ, nulla esset vsura. Item si
etiāetiam
cōductorconductor obligaretur ipsum conducere:
nānam
tũctunc quia obligatur vnus obligatur & alter,
&
nōnon ex vi anticipatę solutionis. ¶ Et hęc de
prima
cōditioneconditione vsuræ, quæ est vt quod recipitur, æstimabile sit pecunia. Secunda verò
est vt ratione mutui recipiatur. Quapropter
si mutuatarius aliâs mihi debitor est, possum illum pactione mutui districtiùs deuincire, vt cum mutuata pecunia aliam etiam
mihi debitam soluat. Vt verbi gratia si
absq;absque
arbitris decem illi mutuo dedi, quæ in iudicio negare potest, possum ea lege decem insuper mutuare, vt coram tabellario
syngraphāsyngrapham omniũomnium viginti mihi subscribat.
NāNam licèt
illa obligatio ęstimabilis sit pecunia, mihi tamen illam debebat. Et eâdem ratione excluditur à ratione vsuræ si vel ratione lucri cessantis, vel donationis, vel alia via illud recipiam. ¶ In calce tamen huius articuli expli
candum superest in qua specie sit mutuum
restituendum, vt iustitia citra vsuræ crimen,
quod alterutra partium committat, obseruetur. Habet enim locum mutuatio in his
duntaxat rebus (vt suprà dictum est: & habetur. l. mutuum. ff. de reb. credi. si certum
petatur) quæ vsu consumuntur. Mutuo ergo tibi modios frumenti decem quo tempore viliùs venditur: vtrùm tempore
redhibẽdiredhibendi quo fortè carius erit eandem mensuram
mihi debeas quam tibi dedi, an idem
tantũtantum
pretium quo æstimabatur dum tibi contuli. Et vice versa si pluris vendebatur dum tibi tradidi, vtrùm posteà
eandẽeandem præcisè mihi
debeas mensuram, an, quo vendidissem, pretium. Idem est de vino, oleo, melle, & similibus. Tractat hoc Syluest. in verb. vsura. pri.
§. 16. &. 17. & alij multi, quos re vera
nōnon video
scopum punctim ferire.
RespōsioResponsio ergo hisce
|
distinctionibus fit clara. Primùm discernenda est mutuatio à venditione. Etenim dum
tu hyemali tempore decem modios frumenti credidisti,
vidẽdumvidendum est vtrùm mihi eo pretio vendidisti quo tunc vendebatur: an verò
mutuasti. Si vendideras, non tibi
frumentũfrumentum,
sed pretium debeo. Quapropter si tunc singuli modij
valebātvalebant ducatum, decem tibi ducatos debeo,
quocunq;quocunque pretio pòst frumentum væneat. Et ideo si inter nos
cōuentumconuentum
fuit, vt idem pretium frumenti rependerem,
& posteà valet modius non nisi dimidium
ducatum, viginti tibi modios debeo. Res est
clara. Si
autẽautem nōnon sit nisi mutuatio, tunc non
pretium, sed decem tibi præcisè modiorum
debitor sum,
quocunq;quocunque vænundetur posteà
nummo. Vt si mense Ianuarij frumentum
suscepi, soluendum sequentis anni eodem
mense, eosdem tibi decem modios eiusdem
qualitatis remetiri teneor: Vt scilicet
granũgranum
eiusdem sit bonitatis.
Neq;Neque refert, longéne
maioris annona vænibat quando tu mihi
dedisti, an multò minoris. Et idem est vini
iudicium atque aliarum rerum vsu consumptibilium. Etenim ratione mutui non tibi
debeo pretium, sed corpora in eadem specie
& qualitate. Quam ob rem si
quādoquando ego tibi soluo non valet modius nisi
dimidiũdimidium ducatum, quinque ducatis tibi satisfacio: licèt
quando à te mutuatus sum, decem modij
emebāturemebantur ducatis decem. At verò si tu mihi
mensus es
frumentũfrumentum vetustum, obligans me
vt tibi remetiar nouum, vsuraria mutuatio
est. Nam petis frumentum melioris qualitatis quàm mihi tradis.
Neq;Neque refert vtrùm nouum viliùs vendatur. Et ideo isti recondito
res frumenti caritatem exoptantes renouatorum nomine infamantur. Mutuant enim
frumentum submarcidum, ac corruptioni
proximum, vt reddatur eis nouum. Atque
idem in oleo & vino & alijs
cẽsetocenseto: vt si subacidum vinum mutuas, vt dulcius tibi reddatur. Hæc doctrina, quia rationis germana, ciuilis
quoq;quoque iuris est: vt patet. ff. de rebus cre.
si. cer. peta. per totum. præsertim. l. vinum.