LIBER DECIMVS De Iustitia & Iure.

PROOEMIVM.

PROOEMIVM.

LIBRVM decimum, qui
ArgumentũArgumentum libri.
huius nostri destinati operis cōclusioconclusio est, de Episcoporum ordine, deq́ue eorum potissimùm in suis diœcesibus residentia polliciti sumus. Nam postquàm in septem prioribus cunctas iustitiæ iniustitiæq́;iniustiæque species quę illi generi directè substant, absoluimus, in tribus subsequẽtibussubsequentibus religionis materiāmateriam, eidem iustitiæ annexāannexam, subtexere tulit animus. Sic enim arbitrati sumus totum negotiũnegotium de iustitia & iure, quem titulũtitulum eidẽeidem operi inscripsimus, pro virili nostra ad iustum pertractare. Non ergo, tum vtiliùs ac pulchriùs, tum etiāetiam ad rem accommodatiùs colophônem operi adhibere duximus, ꝗ̈quam si extremam manũmanum ad Antistitum dignitatẽdignitatem & functionem admouerimus: in quibus sacrosanctũsacrosanctum iustitiæ columẽcolumen super omnes qui Christiana cẽsenturcensentur religione eminẽtissimèeminentissime
Partitio libri.
promicare cōdecetcondecet. In quinque ergo mẽbramembra & quæstiones præsentẽpræsentem librum dispertiti sumus. In quarũquarum prima, dignitas institutumq́;institutumque ep̃orumepiscoporum quale sit, quoq́;quoque iure institutum, elucidatur. In secunda de episcopali prouincia adeunda disseritur. In tertia de eorum residentia. In quarta de ratione & modo quo tenentur ecclesiasticos prouentus dispendere ac dispensare. Ac demum in quinta de officio diuino, cuius solutione clerici eosdem promerentur fuctusfructus.

QVAESTIO PRIma, de episcopali instituto & iure quo institutum est.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm episcopalis dignitas fuerit in ecclesia super sacerdotalem necessaria.
INITIVM ergo disputationis nostræ inde nobis aucupandũaucupandum est, vt rationem episcopalis culminis ꝑpẽdamusprependamus. Apparet nanque præter sacerdotalẽsacerdotalem dignitatem neutiquàm fuisse episcopalem ecclesiæ necessariam. Di
Primum argumentum.
gnitas enim facultasq́ue ministrorum ex eorum functione perpenditur: Functio autẽautem sacerdotalis est sacrosancti corporis Christi cōsecratioconsecratio ac dispẽsatiodispensatio, quo nullꝰnullus sacer actꝰactus esse potest maior. ¶ SecũdòSecundo: Si ad figuram
Secundum.
id referre lubet, sacerdos effigiem Christi in ecclesia gerit, quatenùs se pro nobis in ara crucis obtulit: Christo autem in ecclesia nemo altior excogitari potest: vtpote qui caput eiꝰeius est: atq;atque adeò neq;neque repræsentatio esse potest sublimior: ergo nulla est pręstantior
Tertium.
sacerdotali potestas. ¶ Tertiò, vt ad quæstionis titulũtitulum alludamus, etiam si gradus ille superior possibilis esset, non erat necessarius: siquidẽsiquidem per singulos sacerdotes oĩaomnia possent ecclesiastica munera administrari: ad quos perinde expeditior foret accessus, cùm quicunque parœciani ad suum Plebanum facilimè accurrerent, qui suas causas definiret. ¶ In contrarium autẽautem est traditio Dionysij
Dionysius.
ApostolorũApostolorum sęculo scribẽtisscribentis: qui. 5. c. Ecclesiasticę Hierarchiæ Pontificalem dignitatẽdignitatem sacerdotali præfert: dicẽsdicens sacerdotũsacerdotum esse populum purgare, & illuminare: pōtificumpontificum verò hæc ipsa & supra hæc, ipsum perficere.
IN ingressu statim præsentis tractatus proponendus ob oculos est pontificum gradus, institutumq́ue adeò & functio. Quod quidẽquidem, vt de nomine primùm expendamus, ab Hieron. græcè perito, in epistola ad Eua
HieronymꝰHieronymus.
grium, quæ refertur. 93. cano. legimus episcopos suꝑintendẽtessuperintendentes appellari. Ἐπισκοπεῖν nāq;namque
idẽidem est quod superintendere. Idemq́;Idemque ait Augu. super epistolam ad Timot. & refertur. 8. q. 1. cano. qui episcopatum. Quanquàm & vis verbi Græci, vehementiāvehementiam attentionemq́;attentionemque mentis explicat: vt idem sit quod inspi|cere, & tota mentis acie atq;atque animi solertia aduigilare: vt ep̃mepiscopum esse, idem sit quod in perpetua specula persistere indefesseq́;indefesseque suo gregi inuigilare ac prospicere. Quocircà vt ad residentiæ obligationẽobligationem iam hinc oculos intendere ordiamur, nemo sese interpretamento Hieron. & August. seducat: videlicet arbitratus proptereà ep̃mepiscopum superintendentẽsuperintendentem appellari, quod cùm sacerdotes simpliciter dicāturdicantur intendentes, satis sit ep̃oepiscopo super ipsos, hoc est eorũeorum tantũtantum mores intendere, gregẽq́;gregemque reliquum eis cōcredereconcredere: esset quippe hęc nocentissima fallacia. Non enim hoc tātùmtantum illud, super, significat: sed perspectiorẽperspectiorem curācuram, vigilantioremq́;vigilatioremque solertiam, quam non solũsolum sacerdotibus, verùm & toti gregi debẽtdebent: quæ longè maior est, quàm illa quam simplices habere debent Plebani. Quomodò enim aliter veritatem verbum Cristi contineret, quo optimum pastorem inde commendat quòd de facie & voce, tum suas cognoscat oues, tum etiam vicissim cognoscatur ab ipsis. ¶ De nomine ergo proprium natiuumq́;natiuumque episcopi officiũofficium & munus deprehen
ditur. Est enim nihil aliud ꝗ̈quam pastor: hanc enim metaphorāmetaphoram & analogîam Christus toto euangelio cōsultissimèconsultissime obseruauit. Quin verò re perspecta non quidẽquidem solùm metaphora, sed proprietas forsan est: nam mentis eruditio morumq́;morumque institutio verè pabulum animi est. Cùm multi ergo essent alij præfectorũpræfectorumque subditorumq́;subditorumque ordines, neq;neque regẽregem se neq;neque ducem, quod poterat, neq;neque prætorẽprætorem neq;neque cōsulemconsulem, sed pastorem, quod verissimè existebat censeri voluît: videlicet qui rem de cœlo & nomen detulit. Etenim cùm illic meridies sit vbi sanctę mẽtesmentes ineffabili otio recubātesrecubantes diuinitatis pastu perfruũturperfruuntur, quẽquem vtiq;vtique meridiem ostẽdiostendi sibi sponsa inter CāticaCantica efflagitabat, quasi pastor se Deus ipse, relictis illic reliquis. 99. ouibus, centesimam quæ perierat quæsitum ad nos descendisse profitetur. Quare vt pastor fuerat vẽturusventurus decantatus: Isai. 40. Sicut pastor gregẽgregem suum pascet. Ob idq́;idque primũprimum eius natiuitatis nuntiũnuntium ad vigilantes pastores super gregem suũsuum Angeli detulerunt. Ac subinde pastori se optimo solẽnitersolenniter assimilauit, qui etiāetiam animāanimam pro suo grege ponere non dubitaret. In eâdẽeadem igitur persistens rei figura, non in aliāaliam dignitatem vicarium sibi substituit, ꝗ̈quam vt esset suarum ouiũouium pastor. Pasce enim, inquit, oues meas: quo vtiq;vtique verbo episcopale munus significātissimèsignificantissime expressum est. Non ob id modò quod tum cuncta beneficia quæ Antistites suis populis debent, tum & damna quæ illis aut per auaritiam, aut per socordiam, aut per crudelitatem eis dātdant, cum illis quæ in pastoribus & opilionibus insunt genuinam habẽthabent similitudinem, vt subsequens sermo latissimus luculẽtiùsluculentius declarabit, verùm quod pastorale otiũotium præ cunctis reipublicæ exercitijs pacem ac
trāquillitatemtranquillitatem supremam, quam Christus mundum docere instituerat, penitissimè refert. Regum enim & ducũducum nomina licèt magistratus designent suopte munere iustos, adeò vt Homerus Regem, pastorem etiāetiam esse adstruxerit: tamen non possunt non sæpe bellis perturbari. Si autem consulem dicas aut aliud iudicum genus, necesse illos est litibus obrui: Pastoris verò munus ab omni est tumultu longissimè alienum, ouium innnocẽtiainnocentia, taciturnitate, & simplicitate dulcissimũdulcissimum: ac subinde præ se ferens tum silentium illud quo suam Christus familiam voluit à terrenis abstractam cœlestium negotio vacare: tum & synceram & silentissimam obedientiam quam sine vlla respōsationeresponsatione oues suas Christus voluit suis administris exhibere.
Igit̃Igitur nè præter scopũscopum ꝓcedẽtespræcedentes cōsueticonsueti moris nostri obliuiscamur, ad quæstionẽquæstionem vnica affirmatiua conclusione respondetur. Neces
CōclusioConclusio responsiua.
sarium fuit ex sacerdotibus episcopos institui, qui dignitate, autoritate, & functione cęteris præminerent. Probatur. Duæ sunt na
Ratio cōclusionisconclusionis.
tiuæ sacerdotali dignitati facultates. Altera scilicet prima & præcipua conficiendi ministrandiq́;ministrandique corpus & sanguinem Christi: quô tota ecclesiastica religio refertur. Altera verò eidem subseruiens ad præparandum adaptandumq́;adaptandumque populum, vt pro rei dignitate sacrosanctam illam synaxim suscipiant: videlicet ad purgandum ipsum à peccatis, doctrinaq́;doctrinaque illuminandum, atque adeò gubernandum. Et quidem quantum ad primum, sacerdos eo ipso quod sacro illo ordine initiatꝰinitiatus est, à nullo ampliùs dependet, sed charactêre ipso Christi ad id muneris plenissimè pollet, vt quotiescunque consecrare tentauerit, verè sacrum conficiat: ad quod igitur nullo opùs habet superiori. Sed quantum ad secundum decentissimum fuit iuriq́ue naturali consonantissimum, vt inter sacerdotes vnus in tota esset diœcesi qui totam gubernaret, atque adeò à quo sacerdotalis iurisdictio dependeret: nè videlicet presbyteri quoscunque obuios à peccatis absoluere temerè possent: quod ad facultatem præpa|randi populum attinet, nisi iurisdictione ab episcopo inter ipsos dispertita. Est ergo episcopus, licèt non in consecratione corporis & sanguinis: tamen in iurisdictione sacerdotibus superior. Quòd autem hoc fuerit
Ratio congruens.
rationi naturali germanum, patet. Primùm si supracœlestia suspicias, inter beatas illas mentes ordines sunt hierarchiæq́ue distinctæ: nempe vt inferiores per superiores illuminentur. Inter quas ideo sunt angeli, & archangeli, & principatus, &c. Rursus & corporalia Deus, qui prima est omnium causa, per sublimes cœlorum orbes & astra res sublunares gignit & procreat. Et in ciuilibus politijs necessarij etiam sunt magistratuum ordines: vt videlicet plebs iudicibus: iudices autem principibus ac regi
Elucidatur conclusio.
bus subdantur. Sed ecce radicem vnde huiusmodi ratio ortum ducit. Ad populi gubernationem permagna necessaria est tum prudentia & sapientia, tum etiam morum probitas, atque adeò authoritas cogendi errantes in viam. Hæc autem tantæ sacercerdotum multitudini suppetere non possunt: necesse ergo fuit tum populo tum etiam ipsi clero episcopum præficere qui eis esset sicut sol ad illuminandum, & sicut norma ad regendũregendum. Hinc ergo perpende quantum sit dignitatis ac sanctitatis culmen episcopo necessarium. Sed de hoc alius nos locus inferiùs expectat. Quòd si peculiare prętereà exemplum ab antiqua lege petere lubet, eosdem illic gradus distinctos inspicies. Nam cùm tota tribus Leuitica, vt Magister Senten. in. 4. distinct. 24. adnotauit, diuino esset cultui mancipata: soli tamen Aaron & filij eius erant sacerdotes: neque verò omnes pares: sed pater erat PōtifexPontifex, cui tantùm licebat semel introire in sancta: filij autem eius simplices sacerdotes. Quare alijs ornamentis indutus erat Aaron (sicut modò episcopi) aliaq́ue vnctione consecrabatur, quàm cæteri: vt Leuiti. 8. legitur. Cuius ideo in consecratione episcopi mentio fit per illum Psalmi versiculum: Sicut vnguentum in capite, quod descendit in barbam AarōAaron, quod descendit in oram vestimenti eius.
Nam tanta erat vnguenti effusio, vt vsq;vsque ad ima defunderetur.
AD primum igitur capitaliũcapitalium argumen
Ad primum argumentũargumentum .
tum respondetur, quòd etsi sacerdotali functione in consecrando sacrosanctas species nulla esse queat maior, est nihilo minùs episcopalis dignitas superior quantum ad aliam facultatem præparandi populum.
Nam sacerdos in absolutione à peccatis ab episcopo dependet quantum ad iurisdictionẽiurisdictionem. Solutio est sancti Thomæ in. 4. Senten. dist.
S. Thomas.
24. q. 3. articu. 3. Vbi ergo non videtur concedere simpliciter episcopalem gradum superiorem esse sacerdotali, sed solùm quantum ad iurisdictionẽiurisdictionem. Scotus verò eâdem distin.
Scotus. Durandus.
articu. 2. & Durand. ibîdem quæst. 5. atque alij simpliciter concedere pergunt ordinem episcopalem esse simpliciter digniorem: eò quod includit facultatem sacerdotalẽsacerdotalem cōficiẽdiconficiendi corpus. Nam vt cap. ex literis. de excessib. præl. cautum est, nemo antequàm sit sacerdos in episcopum potest consecrari. Addit autem tum superiorem facultatem iurisdictionis, tum & potestatem conferendi ordines, consecrandiq́;consecrandique ac benedicendi templa, vasaq́ue & vestimenta ecclesiastica. AttamẽAttamen parum refert, & eôdem recidit. Etenim si dignitatem nudam consecrandi consideres, nulla est in episcopo maior. Quare id quod episcopus supra sacerdotem habet, non est sacerdotali dignitate præstantius. At quoniam idem episcopalis splendor sacerdotalem præsupponit, tota eius amplitudo maior est sua parte. ¶ Ad secundum verò re
Ad secundũsecundum.
spondetur quòd cùm Christus caput esset ecclesiæ, perinde erat omnium ecclesiasticorum munerum exemplar, atque Deus est omnium naturalium rerum: vnde, vt Magister Senten. inquit loco nuper citato, omnes ecclesiæ magistri, scilicet singuli suo ordine Christum secundum diuersa quæ gessit repræsentant: illi tamen perfectiùs, qui secundùm altiorem qualitatem ipsum referunt. Sacerdotes ergo repræsentant ipsum secundùm peculiarem actum & personalem, quo se in cruce pro nobis obtulit: episcopi verò non solùm in hoc quatenùs sacerdotes sunt, verùm quatenùs episcopi, etiam secundùm id quod caput erat, institutorq́ue ecclesiæ. Vnde & sacerdotes ipsos consecrant atque omnes ministros: quod fecit Christus: & omnia alia ecclesiastica pręparamenta benedicunt, quæ ipse instituit: atque ex plenitudine Spiritus sancti baptizatos confirmant.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm episcopatus sit ordo natura sua à simplici sacerdotio distinctus.
NON satis est nosse episcopũepiscopum excellentiori fungi munere quàm simplicem sacerdotẽsacerdotem: sed rimari oportet vtrùm ex rei natura differant. Apparet
enim non esse ordinem ex natura rei distinctum à sacerdote. Ait quippe Hieronymus in epistola ad Euagrium suprà citata: & rursus super epistolam ad Titum: quod refertur. 95. d. can. olim. idem quōdamquondam fuisse episcopum quòd presbyterum. Id quod multis sacrorum testimonijs confirmat. Ait nanq;nanque Paulus in salutatione epistolæ ad PhilippẽPhilippem. Paulus & Timo. serui Christi Iësu, omnibus sanctis in Christo Iësu qui sunt Philippis cum episcopis & diaconibus. vbi presbyteros (nam in vna ecclesia non erant episcopi plures) appellat episcopos. Quare simul componit episcopos & diaconos. Et Actuum. 20. Attendite vobis & cuncto gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos. Et ad TitũTitum, postꝗ̈postquam inquit ob id ipsum reliquisse Cretæ vt constituisset presbyteros per ciuitates: subdit: Oportet enim episcopum sine crimine esse. Et Petrus, qui erat episcopus, ait in epistola 1. Presbyteros compresbyter precor. Haud ergo episcopalis dignitas à sacerdotali ex natura sua & instituto differt. ¶ Secundò
Secundum argumentũargumentum .
arguitur: Si episcopus ordine à sacerdote distaret, eiusmodi ordo esset verum sacramentum, atque adeò sicuti sacerdotalis character atque diaconi, sic differẽtdifferent. Quod falsum esse inde constat, quòd tunc plures essent quàm septem ordines. ¶ In contrarium est authoritas Augustini in epistola
Augustinus.
ad Hierony. quæ refertur. 2. quæst. 7. cano. Quanquàm. vbi ait secundùm honoris vocabula iam tunc vsum obtinuisse quòd episcopatus presbyterio sit maior.
AD præsentis quæstionis intelligentiam
Distinctio.
prænotādumprænotandum est, bifariàm intelligi posse episcopum reliquis sacerdotibus dignitatate præstare. Vno modo in eodem genere: nempe intra lineam sacerdotis. Alio modo ac si sit in altiori genere. Exempli gratia sacerdos differt à diacono in alio genere: quia est distinctus character, distinctaq́ue consecratio. Archidiaconus autem à diaconis, & archipresbyteri à presbyteris eodem genere: quia scilicet vnum eligunt qui sibi præsit. Nec refert quòd Papa illis an illi sibi eum præficiant. Hieronymus ergo hoc tantùm
SẽtẽtiaSententia Hier.
secundo modo, puta in eodem genere arbitrari videtur olim episcopum altiorem esse presbyteris: quòd in schismatis remedium factum est vt ex presbyterorũpresbyterorum numero vnus cæteris præponeretur: qui ideo non erat nisi magnus presbyter. Est enim presbyter nihil aliud quàm senior, ac pro sua ætate venerandus & colendus. ¶ Igitur nè
per homonyma & ęquiuoca procedamꝰprocedamus, ordinis nomẽnomen bifariàm in vsu est. Vno modo secũdùmsecundum eius significatus amplitudinẽamplitudinem, quo latinissimè omnẽomnem gradũgradum & dignitatem significat. Dicitur enim senatorũsenatorum ordo, & doctorum, & ducum. Vnde Cicero sępissimè aliũalium
Cicero.
ordinem appellat cōsulumconsulum, atq;atque alium tribunorum, &c. Altero verò modo per solẽnemsolennem vsum Christiani Theologi nomẽnomen accommodârunt ad significandum vnum ex septem sacramentis: quales sunt ordo sacerdotalis, diaconi, &c. ¶ Quo supposito ad quęstionẽquęstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior est: Secundùm priorem significationem epi
Prima conclusio.
scopalis potestas natura sua semper fuit singularis ordo: hoc est gradus & dignitas sacerdotali sublimior. Conclusio hæc primũprimum
Probatio.
omniũomnium fundamentum habet in authoritate Dionysij, qui ętatẽętatem ApostolorũApostolorum attigit, Pauloq́;Pauloque institutore potitus est. Is enim loco suprà citato, de eccle. Hie. cap. 5. planè lateq́ue distinguit ex rei natura inter episcopos ac reliquos sacerdotes. Nam ait pōtificespontifices integrè sacerdotalis perfectionis participes esse: quasi reliqui non habeāthabeant integrāintegram perfectionẽperfectionem. Et subdit: PontificũPontificum itaq;itaque, ordo sacratior, primus est diuina speculātiumspeculantium ordinũordinum, idemq́;idemque & summus & vltimus: quippe in quẽquem perficitur & implet̃impletur sacerdotij nostri distinctio oĩsomnis. Sicut enim Hierarchiam omnẽomnem in Iësum terminari conspicimus, ita vnamquanq;vnamquanque functionem in diuinum Pontificem propriũproprium. Vide quomodò instar Christi præfert PontificẽPontificem reliquo clero. Est ergo arctioris generis. Et apertiùs subdit secundũsecundum aliam translationẽtranslationem: Discretè autẽautem huic vltra cęteros ordines in sua operatione diuina lex distribuit diuiniores sacrificationes. Hæc autem sunt perfectrices diuinæ virtutis imagines: consummātesconsummantes omnia diuina symbola & omnes sacras dispositiones. QuoniāQuoniam neq;neque sacerdos sacrũsacrum baptismũbaptismum operabit̃operabitur sine diuinissimo vnguẽtovnguento, sed neq;neque ipse sacerdos erit, nisi à pōtificibꝰpontificibus id muneris fuerit sortitus. Vide ꝗ̈quam latè & disertè explicat differentiādifferentiam inter ep̃mepiscopum & sacerdotem: idq;idque diuino iure: quandoquidẽquandoquidem nullus sacerdos sine episcopo ordinatur, | neq;neque chrismate vti potest nisi ab episcopo cōfectoconfecto, neq;neque vestibꝰvestibus aut vasis nisi ab ipso cōsecratisconsecratis aut benedictis: præter iurisdictionem quāquam altiorẽaltiorem habet. Quod demũdemum ait diuina lege esse sancîtũsancitum. Nam vt arti. 4. videbimus, diuina lege institutus est episcopatus: licèt chrismatis confectio & aliæ eiusmodi ceremoniæ traditione Apostolorum institutæ credantur. ¶ Ex his ergo Dionysij verbis talis
Ratio altera pro cōclusiconclusi.
colligitur ratio: Ille est censendus distinctus ordo, hoc est gradus & dignitas in ecclesia, cui aliqua propria inest & peculiaris spiritualis functio ad sacramentum eucharistiæ ordinata: talis autem est episcopalis gradus: nam ad ipsum, vt suũsuum est, spectat sacerdotes cęterosq́;cęterosque ministros, ac deniq;denique & chrismata & tẽplatempla consecrare, atq;atque adeò & plebẽplebem confirmare: quę quidẽquidem simplices sacerdotes perficere nequeũtnequeunt: ergo suapte natura est ordo & gradus à sacerdotali distinctus. ¶ Et
CōfirmatioConfirmatio.
confirmatur hæc ratio: nam ordo & gradus huiusmodi ac potestas ex sua ipsius solẽnitatesolennitate dignoscitur. EpiscopꝰEpiscopus autẽautem pręter sacerdotalẽsacerdotalem vnctionẽvnctionem solenniùs inungitur & cōsecraturconsecratur: quasi nouam in sacrorũsacrorum administrationem potestatẽpotestatem suscipiens. Nam cùm sacerdotes solùm inungāturinungantur manus ad cōsecrandũconsecrandum sacramentũsacramentum, episcopi vngit̃vngitur caput: sicut Aaron: ad denotandum esse caput ecclesiæ suę instar Christi: vt proximè Dionysius aiebat. Nisi quod Christus non solùm hominibus, verùm & angelis vniuersæq́ue creaturæ ceu caput præfectus est. ¶ Tertiò id arguitur.
Tertia ratio
Episcoporum cœtus status est perfectionis, longè altior quàm monachorum. Profitent̃Profitentur enim solenniter, non doceri, sed docere perfectionẽperfectionem: est ergo per se ordo. Accedit & exemplũexemplum antiquæ legis: nam dignitas AarōAaron diuino iure excelsior erat ꝗ̈quam reliquorũreliquorum sacerdotum. In summa, ep̃alisepiscopalis dignitas non ratione solius iurisdictionis constituitur per se in altiori gradu, neque illa de causa opùs habebat aut vestis aut vnctionis differentia, sed ratione spiritualium functionum. Quocircà episcopus ante consecrationem iurisdictione fungi potest: quanuis ordine tunc episcopali non polleat: vt habetur cap. suprà citato, ex literis. de excessibus prælatorum. ¶ De al
Vltima conclusio.
tero verò ordinis significatu cōtrouersumcontrouersum est inter Doctores, vtrùm episcopatus sit ordo, hoc est sacramentũsacramentum. Partem affirmatiuāaffirmatiuam credit DurāDuran. in. 4. SẽSen. d. 24. q. 5. Et eâdẽeadem. d. Scotus ait esse CanonistarũCanonistarum opinionem. CōtraContra quos statuit̃statuitur posterior cōclusioconclusio. Episcopatus non est ordo, qui septẽseptem sacramentis cōnumeraturconnumeratur. SentẽtiaSententia est Hugonis grauissimi autoris, qui post numerationem septẽseptem sacramentorum vsq;vsque ad sacerdotium, subdit: Hic gradus dispares in eodem ordine habet dignitates, vt episcopalem, &c. EādemEandem sequitur Magister SentẽSenten. eâdem. d. 24. ac diuus Thomas ac reliqui eius interpretes. Et ratione comprobatur. Episcopus nullum recipit charactêrem in ordine ad corpus Christi & sanguinem conficiẽdumconficiendum: ergo cùm in hunc scopum omne sacramentum ordinis referatur, episcopatus non est ordo. Probatur antecedens. Quoniam si talem reciperet charactêrem, aut esset minor sacerdotali aut maior: non quidẽquidem minor, nam eiusmodi charactêrum functiones omnes sunt administratrices in cōfectioneconfectione sacrosancti sacramẽtisacramenti: vt in diacono patet & subdiacono. Episcopus autem de sua natiua ratione non sic administrat sacramẽtosacramento. Neq;Neque verò esse potest excelsior character respectu eiusdem qui sacerdotalis est. QuoniāQuoniam conficere sacramentũsacramentum, quod quilibet potest sacerdos, fastigiũfastigium tenet & culmen quô omnia referũturreferuntur sacramẽtasacramenta. ¶ Secundum huc adhibet diuus Tho. argu
SecũdaSecunda ratio sancti Tho.
mentum loco citato. Natura sacramenti est quod à pręcedenti quantũquantum ad eius necessitatem non dependeat: episcopatus autem dependet à sacerdotio: nam vt iam anteà suũsuum est, consecratio episcopi, antè ꝗ̈quam sit sacerdos, non valeret. Hoc autem argumentum Scotus in
Solutio Sco.
4. distin. 24. eludit potiùs quàm impugnat. Ait quippe inde quòd episcopatus sacerdotium prærequirat, argumẽtũargumentum potiùs sumi quod sit perfectior. At verò hoc nihil ad rẽrem. Haud
Refutatio.
enim de pefectioneperfectione hîc disputamus, sed de natura sacramẽtisacramenti ostẽdimꝰostendimus inde non esse sacramentum, quòd aliâs etiam absq;absque præuio sacerdotio cōsecratioconsecratio episcopi esset valida: sicuti consecratio sacerdotis, etiam si non fuerit diaconus suum imprimit charactêrem: vt dist. 52. can. solicitudo. & extrà, de clerico per sal. ordina. c. vt tuæ literæ. decretum legitur. Accedit huc & ritus ecclesiæ, quòd
Postrema ratio.
sacramẽtasacramenta ordinis in sabbatho cōferunturconferuntur: episcopus verò, tanꝗ̈tanquam legitimus eius spōsussponsus, die DñicaDominica cōsecraturconsecratur. Est ergo opinio hęc, vt dictũdictum est, non modò diui Tho. sed AlexādriAlexandri &
BonauẽtBonauent. & oĩmomnium cōmuniscommunis. Scotus verò loco citato ait Canonistas cōtrariumcontrarium tenere propter hoc argumentũargumentum , quod nisi episcopatus ordo esset, posset funditùs auferri: nam tunc non restat quid aliud sit quàm iurisdictio: | iurisdictione autem quicũq;quicunque priuari potest: quandoquidem propter crimen hæreseos atq;atque alia, priuatur sua ecclesia episcopus. Et quidem Scotus deuinci hac ratione videtur. Annuit enim concedere quòd si non sit sacramentum, nihil in eo superest nisi auferibilis iurisdictio. At verò profectò nulla est re
Solutio.
rum consequentia. Imò quanuis non imprimatur sacramẽtalissacramentalis character, nihilo minùs adhibetur sacerdotalis habilitas quædam & facultas indelebilis, atq;atque ab ep̃oepiscopo inamobilis, vt ait loco citato Bonauentura. Quare depositus ep̃usepiscopus si iterum in suum ordinem restituatur, non opùs habet denuò consecrari. ¶ Sed & Durand. quoq;quoque eâdem dist. q. 5. alia
Durandus.
via negat hanc nostram conclusionem. Concedit inquam episcopatum sacramentũsacramentum esse: non quidem à sacerdotio distinctum, sed illud ipsum perfectum. Itaq́;Itaque simplex, inquit, sacerdos, licèt simpliciter habeat charactêrẽcharactêrem sacerdotalem, non tamen est omninò completum & perfectum. Et subtexit exemplũexemplum, quòd sicut confectiones corporis & sanguinis vnum constituunt perfectum sacramentum, ita consecratio sacerdotis & cōsecratioconsecratio episcopi. Quare subsequenter confitetur episcopatum charactêrem imprimere perfecti completiq́;completique sacerdotij. Argumentum autem
ArgumentũArgumentum Durandi.
quo sibi hoc habet persuasum, est quòd pariter, imò perfectiùs episcopalis dignitas ordinatur ad sacramentum Eucharistię quàm diaconatus aut subdiaconatus cum ministros ipsos instituat. Ex quo concludit esse perfectius sacramentũsacramentum. ¶ Ad ipsum autem atque
Solutio argumẽtiargumenti facti
ad suam rationem pariter respondentes fatemur ingenuè dignitatem episcopalem perfectionem sacerdotio adhibere, quod supponit & includit: sed illa tamen perfectio non est de essentia sacerdotij, sed illi accidentaria & accessoria: quæ ideo non constituit vnà cum illo verum sacramentum, neq;neque est pars integralis eius. Nec verò est intellectu facile duos imprimi sacerdotales charactêres, alterum simplici sacerdoti, alterum verò episcopo. Quocircà nulla est rationis eius illatio. Episcopatus est in ordine ad corpus Christi verum: ergo est sacramentum. Requiritur enim ampliùs quòd sit potestas ad id proximè pertinens: nempè quòd eius functio sit vel missæ celebratio: vel eius ministratio, ceu diaconatus & subdiaconatus. Functio autẽautem episcopi non est eiusmodi, sed instituere ac præparare ministros. ¶ Quòd si cōtràcontra rur
Obiectio.
sus arguas: Episcopus quatenùs episcopus aliqua sacramenta cōfertconfert, puta ordines: quæ non posset in quantum sacerdos: ergo eius propria potestas est sacramentum: quoniāquoniam potestas in vnum sacramentum, sacramentum alterum est. Negatur consequentia: sed
Solutio.
solùm concluditur quòd episcopalis potestas sacramẽtumsacramentum sacerdotale præsupponat. Nisi enim esset sacerdos, nequiret ordines cōferreconferre. Porrò autem Altissiodorensis non so
AltißiodorẽsisAltißiodorensis opinio.
lùm eôdem quô Durandus inclinat, verùm vlteriùs progressus ait quòd archiepiscopatus est etiam sacramentum distinctum ab episcopatu: qui ideo in articulo sequenti in disputationem est accersendus. ¶ Per has igitur conclusiones conciliantur iura sanctorumq́;sanctorumque asserta quę variare videntur. Quoties enim legeris quempiam in episcopum ordinari, non ità propriè intelligas atq;atque ordinantur sacerdotes. Atq;Atque id pariter quod. 21. dist. can. cleros. ait Isidôrus: quòd scilicet ordo episcoporum quadripertitus est. Sed tamen, vt in priori conclusione asseruimus, nil est cur cunctêris verè vocare ordinem. Tametsi alij ad ambiguitatem tollendam non ordinem, sed dignitatem appellent: vt Hugo de
Hugo. Magister Senten.
sacramentis suprà citatus. Et Magister Sen. lib. 4. d. 24. vbi extra numerum sacramentorum ait, Sunt & alia quædam, non ordines, sed dignitatum nomina, vt episcopus.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur, fortasse Hieronymum illa fuisse affectum opinione, quòd episcopus & presbyter solo diuino iure consulto eadem esset res, sed humano arbitrio vnum ex presbyteris fuisse cæteris præfectum. Nam præter citata testimonia subdit quòd Alexandriæ à Marco Euangelista vsque ad Heraclam & Dionysium presbyteri semper vnum ex se electum, in excelsioremq́;excelsioremque gradum collocatum, episcopũepiscopum nominabant. Et subdit exemplũexemplum: vt diaconi eligunt archidiaconũarchidiaconum. Tametsi Hieronymum non planè intelligam: quandoquidem subdit, episcopum conferre ordines posse, non autem sacerdotem simplicem: vbi distinctionẽdistinctionem ex natura rei insinuat: nisi velit hoc tantùm esse ex ordinatione ecclesiæ: vt in fine eiusdem citati cap. olim. ait. Cuius verba, vt ait Durand. maiori sunt admiratione digna. Ait siquidem episcopos cōsuetudineconsuetudine magis quàm dispensationis dominicæ veritate presbyteris esse maiores, & in cōmunicommuni regere debere ecclesiam. Cùm tamẽtamen citatus suprà Diony. iam tempore Apostolo|rum diuina lege astruxerit episcopum à simplici sacerdote distingui. Quin verò Augu
Augustinus
sti. in libro de Hære. Arrianos inquit ea fuisse infectos quòd dicerẽtdicerent presbyteros ab episcopo nulla differẽtiadifferentia debere discerni. Haud tamen tam infami nota verba Hierony. inurenda sunt: nam ipse, quocunq;quocunque id iure factũfactum sit, differentiam & in conferendis ordinibus & in loci eminentia agnoscit. Sed in hoc tamen lubentiùs Augustinum atq;atque alios sanctos patres auscultare debemus quòd illa realis differentia ex institutione diuina per apostolos originẽoriginem traxerit. Ad ea verò loca sacra quæ Hieronymus affert, Respondetur, hoc
HieronymꝰHieronymus.
inde tantùm concludi quòd olim nomina episcoporum & presbyterorum promiscua erāterant: vt tam episcopus diceretur presbyter, quàm presbyter, episcopus. Itaq́;Itaque vtrũq;vtrunque erat commune nomen ad significandum duas diuersas dignitates. ¶ Ad secundum satis su
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
perq́ue secunda conclusione satisfactum est. Concedimus enim episcopatum esse ordinẽordinem secundùm amplitudinem suæ significationis. Negamus verò esse sacramentum.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm episcopi inter se perinde differant atque ipsi à simplicibus sacerdotibus.
POSTQVAM visum est episcopalem dignitatem à sacerdotali suopte instituto differre, explorare cōsequensconsequens est an episcopi similiter inter se differant. Apparet enim sic esse: nam archi
Primum argumentum.
episcopo ex proprio incũbitincumbit officio episcopum consecrare, quod episcopo non nisi ex commissione videtur cōpeterecompetere: vt patet cap. Quod sedem. de off. iudi. ordi. vnde & pallio vtitur, quod episcopo non est indultum: ergo specie differunt. ¶ Secundò: Papa sal
Argumen. 2.
tem dignitatis specie cæteris est excellẽtiorexcellentior: quandoquidem Petri successor est, cui peculiariter Christus vniuersum gregem commisit. Quare & singulariter etiam si fuerit aliâs episcopus, in Papam cōsecraturconsecratur, singulariq́;singularique Tiâra vtitur. Quocircà distin. 21. ait Pelagius Romanam Ecclesiam non Synodicis constitutis cæteris ecclesijs esse prælatāprælatam, sed Euangelica voce Domini Saluatoris nostri primatum obtinere. ¶ Sed in contrarium est quod in ijs quæ ad confectionem corporis & sanguinis attinent, nihil potest vnus episcopus quod singuli non possint: vt patet in ordinũordinum collatione atq;atque in ipsorum mutua consecratione: nam vnus alterum consecrat. Quin verò Hostien. cōsecratconsecrat Papam, & tamen si inferioris esset potestatis id nequiret: iuxta illud ad Hebræ. 7. Sine vlla contradictione quod minus est à meliore benedicitur.
QVæstionis huius duo insinuāturinsinuantur membra. Primum de episcopalibus officijs & functionibus. Atq;Atque alterum de ipsorum distinctione: quippe quorũquorum posterioris cognitio à prioris notitia pendet. Duabus ergo cōclusionibusconclusionibus ad quæstionem respondetur. Prior est: Vniuersæ functiones quæ ad per
Prima conclusio.
fecti pastoris officium attinent, sunt episcopo peculiares & propriæ. Iam enim suprà artic. 1. ostensum est, genuinum episcopi munus, officium esse pastoris: in cuius testimonium dum consecratur traditur ei baculus pastoralis. Imò verò antè designatur esse pastor, quàm anulo fiat sponsus Ecclesiæ. OẽsOmnes ergo functiones quæ pascendo gregi accommodantur sunt dignitati episcopali, quatenus cunctis communis est, partes & qualitates. ¶ Sed ais, nunquid non & plebani sacer
Scrupulus.
dotes suarum sunt etiam parœcialium ecclesiarum pastores? Sunt quidem. Haud tamen
Solutio.
vndequâq;vndequaque absoluti & perfecti. Quare non omnibus vniuersa pastorum officia ratione suæ dignitatis incumbunt: sed quædam. Ad cuius intellectum notandum primum pasto
Pastoris ofcium.
ris officium esse vitam præbere gregi, eundemq́;eundemque alere, sanare, & sustentare. Functiones autem huiusmodi ad tria genera & ordines reducuntur. Primum nanq;nanque id potissimùm fit per administrationem omniũomnium sacramentorum. Baptismo enim regeneramur: deinde confirmati eucharistia alimur: & per pœnitentiam sanamur, &c. Illa ergo sacramenta quæ ad huiusmodi sunt vitam prorsus necessaria & cōgruacongrua, incũbitincumbit cuicũq;cuicunque plebano sacerdoti administrare. Qualia sunt baptismus, eucharistia, pœnitẽtiapœnitentia, & sacra vnctio: & prætereà benedicere spōsossponsos. Attamen ordinare ministros incumbit ep̃oepiscopo: & prætereà ob vberantiorem copiam Spiritus sancti cōfirmareconfirmare plebem. In administratione ergo sacramentorum primùm incipit pastorale officiũofficium locupletius ac perfectius esse in episcopo quàm in plebano sacerdote. Tum scilicet quòd sacerdotes non omnia conferre possunt: tum etiam quòd quæ possunt, ex sola | iurisdictione ab episcopo concessa habent. ¶ Secundum ad idem pertinens pastorale
officium est, fidem docere populum. Huius autem functionis duo sunt gradus. Alter illos explicare articulos qui sunt ad salutem necessarij. Et hoc propriè parœcianis sacerdotibus curam gerentibus animarũanimarum incumbit. Quare profectò huius muneris, vbi grandis est negligentia, peccatum est illis mortale. Tenentur enim plebem Articulos docere fidei & Decalogum. Imò verò & orationem Dominicam: illa videlicet quæ pœnitentes, an sciant, sunt interrogandi. Scire enim debet Christianus quisq;quisque quídnam sibi credendum, quidq́;quidque agendum, & quid à Deo petendum. Alter gradus est altiora fidei mysteria explicando sacram scripturam propalare, ac morum probitate gregem imbuere & instituere. Et hoc propriè pertinet ad officium episcopi. Cui ideo in consecratione tradito Euangeliorum libro sub forma præcepti dicitur: Vade & prædica populo Dei. ¶ Ter
tium quod ad idem pastoris officium spectat, est gubernatio & correctio: nam & hoc pacto vita gregis seruatur. Et facultas hæc, planum est, quàm sit in quolibet episcopo plenaria: nisi sit per Papam coërcita: in plebano verò nulla est aut quàm tenuissima. Potest enim plebi vt statis temporibus sacra audiat, sacramentaq́;sacramentaque suscipiat, pręcipere. An verò excommunicatione aut alia pœna in foro exteriori cogere, paulò inferiùs dicemus. ¶ Et per hæc intellectus est capiendus
Explanatur Dionysius.
doctrinæ Dionysij suprà citati, distinguentis tres hierarchicas, hoc est sacri principatus actiones, puta purgare, illuminare, & perficere. Quorum primum ait ad diaconum pertinere: secundum ad sacerdotes: ac tertium ad episcopos. Purgare enim est purum ab impuro separare: vt triticum cribro, & farinam discerniculo. Venientes enim ad baptisma diaconus examinabat, an vellent vitam pristinam deserere, erroresq́;erroresque abiurare: & sic separabat illos qui baptismo digni erāterant ab alijs. Sacerdos verò fidei catechismo illos erudiens, fonte sacro tingebat: vbi per gratiāgratiam gratũgratum facientẽfacientem illos illuminabat. Sed ep̃sepiscopus cōfirmabatconfirmabat: hoc est gratia perficiebat. Deinde autẽautem ipsorũipsorum prædicatione quæ de sacra scriptura hauserat, illos perampliùs ad diuinum amorẽamorem inflāmabatinflammabat, in quo Christiana perfe
ctio cōsistitconsistit. Haud ergo negandũnegandum est quin sacerdotes plebani curācuram verè gerātgerant animarum, quarum etiam exhibituri Deo sunt exactāexactam rationem, vereq́;vereque sint pastores. Perfectum tamen absolutumq́;absolutumque nomen solùm congruit episcopis: vt de suo ipsorum nomine admonentur. ¶ Per hæc subinde fit etiam liqui
dum quemadmodùm episcopi omnes sint ac soli qui propriè loco Apostolorum successerunt, eorumq́;eorumque funguntur vicibus: vt habetur can. in nouo. distin. 21. & can. ecclesiæ principes. dist. 35. Id quod can. quorũquorum vices. d. 58. authoritate August. fulcitur, inquientis: Pro patribus tuis nati sunt tibi filij. Patres missi sunt Apostoli: pro Apostolis filij nati sunt episcopi. Ad huius tamen intelli
gentiam notandum est, tria esse munera in quibus res & ordo Apostolorum consistit: vt Diuus Thomas super illud verbum Pauli. 1. ad Corinth. 12. Quosdam posuit Deus in ecclesia primò apostolos, adnotauit: Videlicet authoritatem gubernandi fidelem populum, facultatem docendi fidem & Christianos mores. Tertiò potestatem miracula faciendi ad confirmationem doctrinæ, secundùm illud Lucæ. 9. Conuocatis Iësus duodecim Apostolis dedit illis virtutem & potestatem super omnia dæmonia, & vt languores curarent, & misit illos prædicare regnũregnum Dei. Quo postremo verbo intelligitur vt eos qui verbum susciperẽtsusciperent, gubernarent: secundùm illud Lucę. 10. Qui vos audit, me audit: & qui vos spernit, mespernit. Et quidem quantum ad primum munus, episcopi sunt illis subrogati. Tametsi illorum singuli in vniuersum Christianorum orbem potestatem haberẽthaberent. Episcopi verò non nisi in suas diœceses: sed solus Papa qui substitutus est Petro vniuersalem retinet iurisdictionem. In secunda autem eiusdẽeiusdem potestatis virtute, quæ est prædicare fidem, gradus sunt dignoscendi. Apostoli nanq;nanque eousq;eousque illa pollebant virtute, vt (quod in sua. 2. Canonica Petrus ait) firmissimum habentes sermonem propheticum, quicquid ipsi prædicarent, eò quòd ipsi id assererent, fides esset: vtpote qui cùm organa essent per quæ Spiritus sanctus loqueretur, non opùs haberent cogitare quomodò aut quid loquerentur. Qui quidem gradus in Ecclesia post Apostolos & Euangelistas non permansit. Potest quidem Papa & Concilium articulos fidei explicare: sed tamẽtamen eos qui in sacra scriptura impliciti sunt, vel ex traditione Apostolorum ore tenus firmissimè habentur: vtendo scilicet fundamento Christi, ac subinde Apostolorum. Illi verò sine scripturæ perscrutatione à Spiritu sancto | mouebantur. In singulis verò episcopis neq;neque ista quæ in Papa & concilio est facultas inest, sed tantùm prædicandi, interpretandi, amplificandi, persuadendiq́;persuadendique ea quæ Christus per se perq́;perque Apostolos docuit. ¶ Tertia
verò facultas faciendi miracula non perinde in ecclesia modò est atq;atque in Apostolis extitit: quia non eadem est prorsus necessitas. Quanuis vbi ratio id fidei modò exigeret, non haberet Deus manum occlusam. Ecce differentiam inter pastoralem episcopi functionem & eam quæ est parœcianorũparœcianorum sacerdotum. Et ideo, vt cap. in nouo. suprà citato legitur, vt episcopi Apostolis quos Christus Luc. 9. legitur elegisse successerunt, sic & reliqui sacerdotes parœciani successerunt. 72. discipulis: quos, quia messis multa erat, in auxilium episcoporum idem Christus suffecit: vt Luc. 10. legitur: nempè vt eorũeorum essent auxiliares administri. Quare de lege cōmunicommuni episcoporum est in ecclesijs parœcialibus presbyteros instituere: vt legit̃legitur cap. Sicut. 16. quæst. 7. ¶ Sed rogas nunquid & prædica
Quæstio.
re plebanis etiam conuenit, & aliqua iurisdictionis imago? Respondetur, priùs de prædi
Solutio.
catione certum est nihil ampliùs eis ex officij necessitate incumbere quàm doctrinam, vt dicebamus, Christianam populo necessariam docere. Vtrùm verò sit salutare consilium illis id muneris iniungere, in Tridentino Concilio fuit in publicum cōsiliumconsilium prolatum: & prima fronte sic nōnullisnonnullis patribus apparuit: sed non defuit, qui vt sententia pensiculatiùs agitaretur supplex orauit: à qua posteà decernenda supersessum est. Enimuerò vt decôrum & salutiferum est illis parœcialibus sacerdotibus qui verè Theologi sint id muneris suis plebibus impendere: sic pestilentissimum est Theologiæ ignaris id cōmitterecommittere. Iam enim & eo miserabili loco iacet ecclesia, vt in animarum cura committenda, vix vlla habeatur dignitatis ratio: pręterquàm quòd neq;neque proprij plebani suas Ecclesias administrant, sed per vicarios id faciunt, vix Latinè scientes: nẽpènempe per eos quosquàm minimo possunt pretio conducunt. Adde quòd in aliquibus quas lustraui prouincijs, illi sunt plebani qui cùm neq;neque de limine Theologiam salutauerint, tamen latinè & fortè Græcè deturgentes putant fœliciter prædicare posse. Et isti sunt qui pestilentiores disseminant errores. Salubrius ergo populo est eiusmodi concionibus carere, quàm infici. ¶ Ad secundum interrogatio
nis membrum respondetur. In sacerdote secundùm suam propriam authoritatem nullam existere vim coactiuam quantum ad forum iudiciale. Nam maximè per excommunicationem quæ pœna pastorali baculo annexa est. Excommunicare autem propria authoritate solius est episcopalis muneris: vt habetur. 24. q. 3. can. corripiantur. & apud Diuum Thomam. 4. sen. dist. 18. q. 2. Excipit illic tamen idem doctor Sanctus furtum & rapinam, pro quibus inquit concessum est à iure vt possit parœcianus sacerdos excommunicare. Iam tamen non est in vsu concessio illa. Est nihilo minùs peccatum inobedientiæ illi non parêre in ijs quæ suprà diximus iure posse præcipere. Nempè vt festa Ecclesiastica celebrent, & statis temporibus sacramenta suscipiant, & doctrinam Ecclesiasticam discant. At nisi adsit contemptus, non est mortale aliud nouum præter transgressionem Ecclesiastici pręcepti. De officijs functionibusq́;functionibusque episcopalibus plura hîc essent eademq́;eademque scitu perutilia adhibenda: sed vsq;vsque ad quæstionem tertiātertiam ea duximus reseruanda: vbi inter tractandam obligationem qua episcopi tenentur in suis Ecclesijs residere, commodiùs disserentur. ¶ Posterior cōclusioconclusio.
Postrema cōclusioconclusio.
Episcopales dignitates quanuis archiepiscopum & patriarcham, imò & summum ipsum Pontificem commemores, non sunt specie diuersæ, sed solo iurisdictionis ambitu aliæ alijs superiores aut inferiores. Ait quippe Isidôrus, vt suprà ex can. cleros. 21. d. citatũcitatum est, quòd episcoporũepiscoporum ordo quadripertitus est. Nempè in Patriarchas, Archiepiscopos, Metropolîtas atq;atque Episcopos. Est enim patriarcha patrum summus, atq;atque princeps: archiepiscopus verò episcoporum princeps. Nam ἀρχός Græcè, idem est quod princeps. Metropolîta qui certis ciuitatibus circumscriptam habet iurisdictionem: episcopus verò qui vnam regit cathedralem Ecclesiam. Iam verò metropolîta nullus est sub archiepiscopo, sed ipsi sunt metropolitani. Patriarchæ verò, vt Alexandrinus, Hierosolymitanus, & Constantinopolitanus, plures sub se singuli habent archiepiscopos. Imò & Romanus olim etiam appellabatur Patriarcha. Horum ergo dignitates ait libro. 4. cap. de ordinibus, Altissiodoren. saltem episcopa
Altißiodor.
lem & archiepiscopalem (nam de alijs non meminit) verè esse sacramenta: eademq́;eademque distincta. Nam vt argutum primo loco est vt episcopus sacerdotes atq;atque alios ministros or|dinat & consecrat, sic & archiepiscopus ex proprio officio habet ordinare episcopum. Episcopi autem non nisi ex commissione. Nihilo minùs conclusio à nobis asserta indubia esse debet. Primùm siquidem quantum ad id quod ait episcopalem dignitatem esse sacramentum, iam suprà satis reprobatum est. Cæterùm & quòd eiusmodi ordines episcoporum inter se genere non differant, sed sint eiusdem generis & speciei, probatur. Nam quicquid potest archiepisco
pus & Patriarcha, potest episcopus in sua diœcesi, etiam episcopos consecrare & Papam. Et quanuis hoc faciant forsan ex commissione, hoc accidit propter iurisdictionis defectum: non autem ex defectu episcopalis dignitatis. Quemadmodùm ob solum defectum similem non potest sacerdos quenquāquenquam absoluere cum virtute charactêris quoscunq;quoscunque posset indiscriminatim. Et per hoc solutum restat eius argumentum. ¶ Ad secundum
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
autem de Pontifice maximo pariter negatur, dignitatis specie cæteris sibi subditis antecellere. Sed quantum ad iurisdictionis vniuersalitatem, iura omnia illi primatum perhibẽtperhibent. Nam quantum ad dignitatem, etiam episcopus Hostien. ipsum cōsecrareconsecrare consueuit. Neq;Neque quidpiam spirituale est ad corporis Christi consecrationem relatum, quod Papa efficere potest, quod non queat etiam simplex episcopus quantum ad suam spectat dignitatem, nisi sit ratione iurisdictionis ab ipso Papa cohibitus. Itaq;Itaque habet se inter episcopos summus Pontifex (quantum ad dignitatem episcopalem) sicut Petrus inter Apostolos, quorum quatenus ecclesiam repræsentabant, caput erat: Tametsi quatenus erant Apostoli essent pares: vt can. in nouo. suprà citato habetur, distin. 21. Neq;Neque verò quatenus episcopi ordinati ab ipso fuêre, sed à Christo constituti. Præminent ergo episcopi sacerdotibus altiori dignitatis genere: Papa verò episcopis in eodem genere: sed tamẽtamen quatenus Christi vicarius, omnium est caput: vnde illi singulariter priùs dictum est, Tibi dabo claues regni cœlorũcœlorum: Matth. 16. licèt posteà Ioan. 9. oĩbusomnibus datæ sint: eiq́;eique peculiariter dictum est, Pasce oues meas: licèt in ipso cũctiscunctis sit episcopis suũsuum: qui per ipsum erāterant ratione iurisdictionis in orbẽorbem distribuendi. Decuit enim maximè vt Christus suāsuam potestatẽpotestatem vni cōmitteretcommitteret capiti vt tota Christiana politia imaginem regni spiritualis præ se ferret, quæ omnium est politiarum optima.

ARTICVLVS. IIII.

Vtrùm institutio episcopalis dignitatis sit de iure diuino.
POST hæc tandem vt hæc tota quæstio absoluatur, Quæritur vtrùm episcopi sint iure diuino instituti. Apparet enim aliter res habere. Primùm quia præter Apostolos neminẽneminem legitur Christus
Primum argumentum.
instituisse episcopum: sed Apostoli ipsi sua authoritate illos instituebant: vt patet de Timotheo & Tito, quos Paulus constituit: ergo pariter episcopi non debent censeri iure diuino creati: sed à Papa iure positiuo penes quem diximus summam iurisdictionem ecclesiæ esse. ¶ Secundò, id confir
Argumen. 2.
matur facto ipso Christi, Petrum sibi substituentis. Ipsi enim singulariter iussit dicens, Pasce oues meas. Ac si dixisset: Tibi summam rei huius concredo: tu ipse pro tuo arbitratu de illa dispone: ergo episcoporũepiscoporum institutio non Christi, sed Petri est, eiusq́;eiusque successoris. Vnde vox illa ipsius in. 1. eius cano. cap. 5. Pascite qui in vobis est gregem: non diuina, sed humana, nempe Petri præceptio apparet. ¶ In contrarium est illud Pauli
Paulus.
Actuum. 20. Attendite vobis & vniuerso gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere ecclesiam Dei, quam acquisiuit sanguine suo.
COnstitutum quidem suprà reliquimus dignitatem episcopalem ab Apostolorum sæculo à sacerdotio propria dignitate & muneribus fuisse secretam. Desideratur autem quàm maximè ad rei præsentis elucidationem, nosse quo fuerit iure instituta. Nam cùm Papæ sit ep̃osepiscopos eligere, videtur eius institutio. Id quod ad persuadendam ipsorum residentiam tanti refert scire, vt inde sint præcipua argumenta petenda. Et qui cauillari eludereq́;eludereque rationes pertendunt, quibus saluberrimum illud ac diuinum residentiæ ius fulcîtur, non alio se protegunt æneo clypeo quàm quòd aiunt non à Deo immediatè, sed à pontifice episcopos fieri. Sic enim quidāquidam coarmauit sese in
defensionẽdefensionem, vt ipse arbitratꝰarbitratus est, episcoporũepiscoporum: videlicet vt eos à iure diuino residendi liberaret: vt. q. 3. fusiùs luculentiusq́ue patebit. Quemadmodùm enim inquit episcopus iure diuino | residere teneatur, cùm nullus à Deo immediatè fiat episcopus, sed à Pontifice? Ipsius enim est diuidere diœceses & particularia ouilia, & imponere curam. Multaq́;Multaque alia id genus subdit quæ illic ampliùs disseremus. ¶ Hîc ergo more nostro duæ sunt conclusiones asserendæ & irroborandæ: vtpote quæ basis futuræ sunt ac fundamentum illius disputationis. Duobus enim modis cōminiscicomminisci quis potest episcopatus particulares: nempè summo inferiores, non esse de iure diuino. Vno quòd dignitas ipsa non fuerit à Deo ipso instituta: veluti sunt sacramenta, sed à Papa, vt est quadragesimalis abstinẽtiaabstinentia, particulariumq́;particulariumque obseruatio festorum, & annualis cōfessioconfessio. Altero verò quòd eorum electio quæ per pontificem fit non sit diuina: hoc est de iure diuino: quorum vtrunq;vtrunque est apertè falsum. ¶ Sit ergo prior conclusio. Episco
Prima conclusio.
palis ordo, hoc est gradus & dignitas, institutio prorsus diuina est, quāquam Christus ore suo proprio fecit: hæc iam satis in superioribus est demonstrata. Christus enim ipse Aposto
Ratio cōclusionis.conclusionis
los elegit, cui muneri annexa est episcopalis dignitas, puta Christianum gregem pascendi. Illam autem dignitatem, præter spiritum propheticum quo illos imbuit, non in tempus instituit, sed vt perpetuò in Ecclesia perduraret: ergo episcopalis dignitas & gradus qualis nunc in ecclesia perseuêrat, ipsissima est Christi institutio. Posterior quidem præmissa nemini in dubium venire potest: quādoquidemquandoquidem Christus Ecclesiam fundauit perpetuò duraturam, perpetuoq́;perpetuoque pastu gubernationisq́;gubernationisque adminiculo indigentem: cui adeò in singulis prouincijs fides morumq́;morumque norma perpetuò esset elucidanda: non ergo in tempus, sed in perpetuũperpetuum hanc instituit dignitatem. Huc secundò accedit testimonium
Ratio altera
Paulinum ad Ephes. 4. Et ipse dedit quosdāquosdam Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios verò Euangelistas, alios autem Pastores & Doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerij in ædificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in vnitatem fidei, & agnitionis filij Dei. Pastorum autem nomine episcopi potissimùm, vt dictum est, censentur: ergo illi necessarij sunt in ædificationem corporis Christi: atq;atque adeò à Christo instituti sunt: vt quantum Ecclesia, tantum essent duraturi. ¶ Tertiò: Sacer
Tertia ratio
dotium Euangelicum præstantius est Mosaico, plusq́;plusque adeò necessarium: illud autem in pontificem & sacerdotes diuisum pro toto legis tempore diuinitùs institutum est: ergo & nostrum sacerdotium in quo episcopi sacerdotibus præferuntur à Christo est vsq;vsque ad finem mundi institutum. Id quod Paul. ad Hebræ. contestatur, dicens: Translatio sacerdotio, necesse est vt legis translatio fiat. Nisi quòd cùm sub illa lege vnus duntaxat populus vnaq́;vnaque tantùm synagôga degeret, vno præcisè opùs erat pontifice: ecclesiæ verò Euangelicę in totum orbem latè patenti, quàm plurimis. ¶ Id etiam quartò ratione
Quarta ratio.
patet. Christus fuit solus Ecclesiæ fundator. Vbi enim ait Paulus fundamentum neminem posse aliud ponere quàm quod positum est, quod est Christus Iësus: non solùm personam designat, verùm & eius leges & politîam. Vnde ad Petrum ipse ait: Super hanc petram ędificabo ecclesiam meam. Ad fundationem autẽautem ecclesię non solùm necesse erat fidem sperandarum rerum, quô ceu in scopum tendendum nobis erat, docere, & leges illuc ducentes condere, verùm & magistratus instituere, qui ecclesiam secundùm easdem leges gubernarent. Qui quidem non alij sunt quàm episcopi, qui secundùm verbum August. pro patribus Apostolis nati sunt nobis filij: ergo episcopalis functio institutio Christi est: aliâs non satis firmiter fundasset ecclesiam. ¶ Quintò: Sacramenta &
Quinta ratio.
quæ illis necessaria sunt, Christus ipse per se instituit, ac perinde sacramentorum ministros, quare ipse sacerdotes ordinauit. Episcopi autem soli proprio nomine habent quædam sacramenta administrare: nempè ordines & confirmationem. Haud ergo dubium est vllum quin Christus, non solùm PapatũPapatum, verùm dignitatem episcopalem quâ latissimè ad omnes Antistites patet, instituit. ¶ Sextò. Dignitas episcopalis, vt in præce
Sexta ratio.
dentibus monstratum reliquimus, eiusdem generis est in omnibus episcopis: nam sola iurisdictionis latitudine inter se distātdistant: ergo quatenùs Papæ & reliquis episcopis cōmuniscommunis est, eodem autore Christo institutus est. ¶ Septimò: Episcopalis dignitas inter chari
Septima ratio.
smata numeratur, quibus Christus spōsamsponsam suam Ecclesiam dotauit. De quibus nimirũnimirum ait Paul. 1. ad Corinth. 12. Diuisiones gratia
Paulus.
rum sunt, idem autem spiritus: & diuisiones ministrationũministrationum sunt, idem autem Dominus: & diuisiones operum sunt, idem verò Deus qui operatur omnia in omnibus. ergo episcopalis dignitas donum Dei est per ipsum ecclesiæ donatum, secundùm verbum Pauli | 1. ad Tim. 4. Noli negligere gratiāgratiam quæ in te est: quę data est per prophetiāprophetiam, cum impositione manuũmanuum presbyterij. ¶ Postremò deniq;denique
Postrema ratio.
id confirmatur. Cùm Papa episcopum eligit aut confirmat, non magis instituit episcopalem dignitatem quàm instituitur Papalis dum ipse eligitur, sed sola persona ad eandẽeandem dignitatem applicatur. Accedit tum demũdemum & Pius Papa qui can. oues. 6. q. 1. contestatur
Pius Papa.
hanc veritatem, dicẽsdicens quod episcopos Deus sibi oculos elegit. Est ergo certo certius, & si sic de his quæ sunt fidei loqui licêret, luce euidẽtiuseuidentius Christum instituisse dignitatem episcopalem, quæ modò in ecclesia viget. Ecquis enim credat tam insignem magistratum in arbitrio Papæ posuisse vt ipse illum crearet? Et ita omnes Theologi tenent in. 4. dist. 24. omnesq́;omnesque iuris canonici interpretes, qui idipsum confessissimum habẽthabent. Qua vtiq;vtique ratione Paulus non hominis ministros, sed Dei prorsus Apostolos, ac perinde eius successores episcopos, ac demũdemum sacerdotes existimādosexistimandos docet. Sic enim, inquit, nos existimet homo vt ministros Christi & dispensatores mysteriorum Dei. cùm Papa episcopos creat aut episcopi sacerdotes ordinant, nil aliud faciunt quàm ceu Christi ministri, Dei mysteria dispensare. ¶ Hanc ergo conclusionem tam multis duximus asserendam, non quòd vllus de illa dubitare credendus sit, sed vt per illam falsitas apertiùs innotescat assertionis illorum quos suprà citauimus: in quibus est Catharinus. qui aiunt episcopales functiones eorumq́;eorumque obligationes ad residendũresidendum ob id esse de iure duntaxat pontificio, quòd Papa est qui illos eligit applicatq́;applicatque ad suas singulorum ecclesias. Cuius contraria in præsentiarum asseritur talis conclusio. Episco
Secunda conclusio.
porum electio, atque adeò obligatio ad sua exercenda munera, est de iure diuino. At verò sunt qui hanc conclusionem, quanuis veram, non satis ex suis principijs deducunt: quorum est Torrensis ille, alioquî non pœ
Torrensis.
nitendus author, quem suprà libr. 8. citauimus. Qui quidem plus inferunt quàm veritas permittat. ExistimātExistimant inquam ob id eiusmodi episcoporum electiones esse de iure diuino, quòd fiunt à Papa quatenus est Ecclesiæ minister. Quæ profectò causa ad id colligendum non satis est firma: neq;neque exemplum quod subdunt talem habet in vniuersum efficaciam. Aiunt enim quòd sicut baptizatio, quia fit à ministro Dei eius ipsius nomine, est de iure diuino: sic electio episcopi, quam facit Papa. Sed possent qui contrariũcontrarium defendunt hoc pacto rationem hanc debilitare. Christus Papæ & Concilio non modò administrationem commisit eorum quę ipse instituerat, verùm & facultatem tradidit nouas condendi leges & ritus. Quare obseruatio quadragesimæ festorumq́;festorumque multorum merè sunt positiui iuris: nempe pontificij. Et idem meritò censeri solet de consecrationibus Ecclesiarum altarisq́;altarisque ornamentorum. Quocircà nulla est collectio hæc si in vniuersum fiat, Pontifex quasi Dei minister hoc aut illud facit: ergo est de iure diuino: nisi antecedenti adhibeas illa facere tanquam institutionem ipsius Dei, vel quam Apostolis ipse explicuit vt ecclesiæ verbotenùs traderent. Quocircà ceu fundamentum huius posterioris conclusionis priorem anteiecimus. ¶ Est autẽautem priùs nostra nobis explicādaexplicanda
conclusio. Episcoporum enim electiones esse de iure diuino, bifariābifariam intelligitur. Vno modo in genere quod singulis ecclesijs secundùm ecclesiasticam diuisionem sui applicentur episcopi. Alio modo quòd hic Petrus aut Paulus huic aut illi. Et quidẽquidem in hoc secundo sensu notum est hanc huius personæ electionem non esse de iure diuino eo pacto quo electio Matthiæ ac subinde Pauli: sicuti aliorum Apostolorum fuit à Deo facta: sed ex humano eligentium iudicio, aut Papæ. In priori ergo sensu intelligenda est conclusionis veritas. Quæ quidem facilè ex pręcedenti sic colligitur. Dum Dei minister id
Probatio cōclusionisconclusionis.
quod ipse instituit ipsius iussu dispensat, actio est de iure diuino censenda: cùm autẽautem Papa episcopum confirmat & consecrat, alicuiq́;alicuique attribuit ecclesiæ, id exequitur quod Christus in genere instituit, quodq́;quodque ei facere iussit: ergo id iuris diuini censendum est. Posterior quidem præmissa superiori conclusione satis est demonstrata. Prior verò in sacramentorũsacramentorum administratione perspicua fit. Baptizatio nanq;nanque & sacramentalis absolutio & similia licèt per ministros ecclesiæ immediatè (vt isti loquũturloquuntur) fiat, nihilo minùs ob id iuris diuini sunt, quòd Christus illa instituit, eiusq́;eiusque nomine fieri sic ac dispensari iussit. Et hoc est quod Paulus in priori ad Corinth. epistola admonitum esse curauit, vbi illa sugillat diuersa symbola: Ego quidẽquidem sum Pauli, ego autem Apollo. &c. Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? & infrà. c. 3. Quid igitur est Apollo? quid verò Paulus? ministri | eius cui credidistis: & vnicuiq;vnicuique sicut Dominus dedit. Ego plantaui, Apollo rigauit: sed Deus incrementum dedit. Deus ergo per ministros sacramentorum gratiam dispensat. Et pariter omnino de episcoporum electionibus censendum est: pariq́;parique modo nos docuit Paulus loqui. Sic enim locis suprà citatis ait: Christus posuit quosdam Apostolos, alios verò pastores & doctores. &c. Et alibi: Attendite vniuerso gregi in quo vos posuit Spiritus sanctus. Et cùm Exod. 28. Deus Moysi iusserit dicẽsdicens: Applica ad te Aaron & filios eius vt sacerdotio fungāturfungantur mihi: Nunquid proptereà quòd per ministrum Dei illa facta fuerit applicatio, continuò fit consequens non fuisse diuinam? Nónne & de episcopis qui à Pontifice summo creantur assertio vera est quòd sint serui quos dominus cōstituitconstituit super familiam suam? Vide consecratoris verba. Ait enim inter alias benedictiones ad Deum loquens: Sit fidelis seruus & prudens, non quem ego aut Papa, sed quem constituas tu Domine super familiam tuātuam: vt det illi cibum in tempore opportuno, & exhibeat omnem hominem perfectũperfectum. Hæc est enim episcopalis functio, perfectionem tum docere, tam etiam persuadere. Seductorium ergo argumentum est, Electiones episcoporum distributionesq́;distributionesque ecclesiarum per pontificem fiunt: ergo id non est de iure diuino. Enimuerò cùm Christus permansurus nobiscum non esset in æternum, vt nos exteriori functione, vt dum inter mortales agebat, gubernaret, sed Spiritus sanctus quem nobis in hoc misit vt intima mentis tantùm motione ecclesiæ assideret, fieri nequiuit aliud quàm vt quæ Christus instituerat, ministris committeret, qui externo foro & iudicio nomine ipsius perhiberent. Vnde Paulus non simpliciter, sed per externam ceremoniam: nempè per manuum impositionẽimpositionem Timotheum ac Titum ordinauit. Id quod commentarijs super Isai. adnotauit HieroñHieron.
HieronymꝰHieronymus.
inquiens ordinationem non tantùm precibus, sed manus impositione perfici, nè vocis tacita imprecatio clericos ordinet nescientes. ¶ Adde, id quod isti aiunt, immediatè eiusmodi electiones per pontificẽpontificem fieri, æquiuocatione laborare. Imò verò secũdùmsecundum Philosophum libr. 1. Posteriorum AnalyticorũAnalyticorum, illa causa dicitur immediata quæ est omniũomnium prima: sicuti immediata principia sunt in quæ vltima fit resolutio. Quare Deus est qui
immediatè huiusmodi facit electiones per suos ministros. Sed tamen esto causa secunda dicatur immediata, eò quòd inter ipsam & effectum nihil mediat. Sicut dum quis baculo mouet lapidem, baculus dicitur immediatè tangere lapidem: nam & hoc quoque pacto permittitur inter philosophos, locutio, inepta tamen est illatio: Quic quid Papa immediatè faciat, continuò excludere à iure diuino: tunc scilicet, quando Deus qui illud instituit & fieri præcepit, & tanquātanquam primus author charismata potestatesq́;potestatesque confert: veluti episcopo vsu venit qui eligitur & consecratur. Sed alia consulenda est ratio ad explorandum sitne id quod Papa facit de iure humano: nempe vt suprà dicebam, sitne institutio ecclesiastica per potestatem à Deo traditam nouas instituendi, tum leges, tum etiam ceremonias. ¶ Et quò tandem aduer
Ratio altera ad idem.
sarios de sua ipsorum confessione reuincamus, quæritur: Cùm ep̃usepiscopus ex Papę commissione alium eligit & consecrat, vtrùm illa electio & consecratio censeatur Papæ, an illius episcopi qui eius fungitur vicibus. Profectò non negabunt quin sit potiùs Papæ delegantis, quippe cuius authoritate fit, quàm delegati. Pari ergo modo dicendum quòd cùm Papa eligit, vel consecrat, illa electio est de iure diuino. Id quod postremo isto testimonio corroboratur. Nam si dignitas episcopi effectus esset Papæ, posset quidem eum illa priuare: vt potest cùm eum deponit, ecclesiastica spoliare iurisdictione. Et tamen quicquid Papa post cōsecrationemconsecrationem attentet, non potest dignitatem illam auferre: perinde ac si character esset sacramentalis. ¶ At fortè non desit qui ex nostra nos confessione hoc pacto coarguat. QuāuisQuamuis electio in genere sit de iure diuino, nihilo minùs hæc quæ fit huius personæ, non fit nisi humano arbitratu: ergo hoc sufficit vt electiones simpliciter dicantur de iure positiuo. Id quod inde confirmatur quòd sicut multi regnant, vt Deus per Prophetam cōqueriturconqueritur, & non per ipsum: ita Hieremiæ. 23. lamentatur, quod pastores dilacerant gregẽgregem pascuæ suæ: & in Euangelio quòd intrant non per ostiũostium, sed vt fures & latrones aliunde: qui ideo non Dei numine, sed humana voluntate eliguntur: atq;atque adeò non diuino iure, sed humano. ¶ Ad hoc respondetur, aliud esse ius, aliud iuris vsum. Ius enim est facultas & pręceptio faciendi id quod Deus ipse instituit. Quod ideo diuinum est. Vsus autem est exercitiũexercitium quod infacto consistit: & hoc relinquitur | prudentiæ & iudicio eligentiũeligentium & cōfirmantiumconfirmantium. Quocircà potestas episcopalis, nisi fiat claue cōtracontra iura errante, vt puta quod irregularis non eligatur, semper iure diuino cōferturconfertur. Quòd autẽautem bonus vel malus eligatur, hoc dependet ex facto & vsu humano: ex quo procedere contra Dei voluntatem potest electio mala. Atq;Atque in hoc de quo nos aduersarij decipi arbitrantur, ipsi falluntur. Censent inquāinquam nos inde seduci quòd ex eo quod episcopatus est de iure diuino, elicimus electiones episcopales eodẽeodem fieri iure. Hæc autẽautem non nostra est fallacia, sed sua: qua ex eo quòd vsus iuris fit arbitrio & iudicio humano inferunt electiones esse de iure humano. AudiātAudiant quæso LeonẽLeonem PontificẽPontificem in sermone de assumptione sua. Dignatio, inquit, cœlestis gratiæ gignit AntistitẽAntistitem. Et Ambros. in Pastorali cōtracontra eos qui pretio ordines cōferũtconferunt. Quis, inquit, dat gratiāgratiam episcopalẽepiscopalem, Deus an homo? Et respondet, Sine dubio Deus: sed tamen per hominẽhominem dat Deus. Homo imponit manus, Deus largitur gratiāgratiam. Ep̃usEpiscopus initiat ordinem, & Deus tribuit dignitatẽdignitatem. Si homo in ordine nihil ampliùs operatur, nisi seruitiũseruitium, quod ei creditur, cur Deo totũtotum negat̃negatur, qui ipsum ordinẽordinem tibi largitur? Hęc ille. Electio ergo iure diuino fit. At nè de noĩenomine disputare videamur, dicimus quod quicquid potestatis Papa eligens cōfertconfert, iure diuino Deiq́;Deique noĩenomine cōfertconfert: atq;atque adeò quicquid tunc ei præcipit, iure diuino præceptum est existimandũexistimandum. Exempli gratia, cùm cōsecratorconsecrator ait: Accipe EuangeliũEuangelium, & prędica populo tibi cōmissocommisso. Illi cōtrarijcontrarij nobis autores vocẽvocem esse aiunt non Dei immediatè, sed Papæ. Quare ordinatus inquiũtinquiunt ep̃usepiscopus arbitrio Papæ id exequi tenetur: vt si Papa voluerit nè ille resideat, aut si non curauerit vt episcopale munus rectè exerceat, ipsi Papæ imputandum est, non autẽautem ep̃oepiscopo. Atq;Atque in hoc puncto status litis cōsistitconsistit. Ecquis autẽautem hoc ferat audire? Ecquis inquāinquam vllo modo ambigere queat quin vox illa perinde habeat ac si illam Christus proprio ore protulisset? quandoquidẽquandoquidem quod ipsissimus instituit, iussuq́;iussuque suo, ore sui organi profertur: Deum ergo id loquentem debet ep̃usepiscopus auscultare: diuinoq́;diuinoque subinde id iure sibi imperari. Nam retrocedamus paulò antè in cōsecrationeconsecratione. Cùm ait cōsecratorconsecrator: Accipe baculũbaculum pastoralis officij vt in corrigendis vitijs piè sæuias, iudicium sine ira teneas, &c. Quo nomine illa proferuntur? Nónne Dei? Nunquid non ipse est qui persuum ministrum illāillam confert potestatem & charismatis donũdonum quod ipse instituit? Vide quemadmodùm id planissimè subiuncta precatio explanet, quæ ad Deum funditur. Subdit nanq;nanque qui cōsecratconsecrat: Creator & cōsecratorconsecrator humani generis, dator gratiæ spiritualis, largitor æternæ salutis: Tu Domine emitte tuam benedictionem super hunc anulum, vt quicunq;quicunque hoc sacrosanctæ fidei signo insignitus incesserit, in virtute cœlestis defensionis ad æternāæternam sibi proficiat salutem. Et quasi iam Deus ad precationẽprecationem annuerit: Accipe anulum: fidei scilicet signaculum, quatenùs spōsamsponsam Dei, sanctam videlicet ecclesiam intemerata fide ornatus illibatè custodias. Deus ergo est cuius nomine fit electio, & potestatis donatio. Id quod ex illo verbo Numero. 11. fit notius. Iussit enim Deus Moysi dicens: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël. &c. & auferam de spiritu tuo, tradamq́;tradamque eis vt sustentent tecum onus populi, & non tu solus graueris. Re vera, illa institutio fuit diuina. Quòd autem ait, AuferāAuferam de spiritu tuo, non sic est audiendum quod donũdonum Moysi collatum curtandum esset, sed quod de eodem spiritu quo illum donauerat, donaret etiam suis auxiliaribus. Quare idem genus gratiæ cōferturconfertur omnibus episcopis. Vnde cōsecratorconsecrator: Propitiare, inquit, Domine supplicationibus nostris: & inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiæ sacerdotalis, benedictionis tuæ in eum infunde virtutem. ¶ Ex his ergo fit planè cōsequensconsequens, episcopum non Papæ, sed ipsissimo Deo fidem suāsuam obstringere. Quare facta electione, non Papæ, sed ipsi redditurus est animarum rationem sibi cōmissarumcommissarum. Ecce in quo veritas ab eorum opinione quos hîc redarguendos duximus distat, & quô quæstionẽquæstionem præsentẽpræsentem perducere constituimus: Videlicet electionem quæ fit à Papa eatenùs esse de iure diuino, vt eius vinculo ille qui personam induit episcopi, & residere teneatur in sua ecclesia, & alia exhibere perficereq́;perficereque munera quæ suæ pastorali dignitati incumbunt. Atq;Atque adeò hinc sumendum nobis restat initium quæstionis tertiæ de eorum residentia.
AD primum igitur argumentum eorum
Ad primum argumentũargumentum .
quæ in frōtefronte quęstionis proposita sunt, respondetur: quòd etsi neminem Christus legatur instituisse episcopũepiscopum pręter Apostolos, vbi eos prædicatũprædicatum misit: nam illi functioni episcopalis erat annexa: & singulariter Petrum sub pastoris nomine: tamen cùm ean|dem authoritatem, vt dictum est, perpetuò permansurāpermansuram fundasset, eo ipso facto in Apostolis, & singulariter in Petro singulis futuris episcopis locutus est. Itaq́;Itaque quòd Petro dixit, Pasce oues meas: cũctiscunctis qui per ipsum creandi essent episcopi dictum voluit: nempè vt eo ipso quòd quisq;quisque creatus esset, idem sibi datum diuinitùs præceptũpræceptum intelligeret. ¶ Ad secundum respondetur, proptereà sin
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
gulariter dictum fuisse Petro, Pasce, quòd quantũquantum ad iurisdictionis plenitudinem singulariter ipsum caput constituebat. Quocircà sicut illi peculiariter permissæ sunt claues regni cœlorũcœorum: Matth. 16. quas posteà Ioan. 9. cunctis dedit Apostolis: quin verò & IoāIoan. 20. cunctis suo gradu sacerdotibus in foro conscientiæ: sic hoc quod ipsi dixit, Pasce, cũctiscunctis fassus est. ¶ Ad aliud autẽautem verbũverbum eiusdem Petri, Pascite qui in vobis est gregẽgregem DñiDomini: negamus catholicè idemq́;idemque firmissimè vocem esse præcipuè Petri. Imò id noĩenomine Dei admonuit. Quin verò mirari satis istos nequeo quod cōtrariũcontrarium putātputant: videlicet vocẽvocem esse perinde à Petro ꝓlatāprelatam ac si ep̃usepiscopus suis præciperet subditis, aut prælatus monachis aliud quidpiāquidpiam quod sua esset ordinatio & præceptio. Cùm planum sit ac perspicuum ceu diuinum organũorganum esse locutum: perinde nimirũnimirum atq;atque Paulum vbi aiebat: Attendite vobis & vniuerso gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit. Consultò nāq;namque dixit, Pascite gregem DñiDomini. Nam si oues sunt DñiDomini, cuiúsnam pastores nisi Domini, & cuius præcepto pascere tenentur, nisi Domini? Vnde HieroñHieron. ad Nepotianum: & refertur, dist. 95. can. esto. Petrus secundùm DñiDomini præceptum illud dixisse.

QVAESTIO SECVN da, De episcopatu optando, ineundo, & cōferendoconferendo. Sanctus Thomas. 2. 2. quæst. 185.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm liceat episcopatum appetere.
CONSTITVTO ergo quídnāquidam sit, quóq;quoque iure dignitas episcopalis fuerit instituta, subsequitur secundùm rerum ordinem de eius desiderio, optationeq́ue & collatione sermonem subtexere. Et nè Diuo Thomæ honorem quem hactenus detulimus adimamus: nempè vt vbi ipse loquitur eius interpretemur mentem, exponenda nobis est quæstio eius. 185. secundæ secundæ. Arguitur enim quòd desiderare affectareq́;affectareque
Primum argumentum.
episcopale munus, sit non modò licitum, verùm & laudabile. Ait enim primùm omnium Paulus. 1. ad Timoth. 3. Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat: desiderium autem boni operis, dignum est laude: ergo & episcopatum optare. ¶ Se
Argumen. 2.
cundò. Episcoporum status præstantior est & excellentior quàm monachorum religio: monachatum autem expetere pietas est & religionis officium: ergo optatius erit ad episcopatum anhelare. ¶ Tertiò. Pro
Argumen. 3.
uerb. 10. legitur: Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium: ille autem qui vita & scientia pollet, atque adeò episcopali muneri idoneus est, videtur spiritualia frumenta abscondere, si se eidem muneri subducat: cui si se subdat, eadem spiritualia frumenta salubriter dispensare potest: ergo idem munus retractare vitio dandum est, optare verò laudi tribuendum. ¶ Quartò.
Argumen. 4
Sanctorum exempla ceu documenta nobis ad imitandum proponuntur, secundùm illud ad RomañRoman. 15. Quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: legitur autem Isai. 6. eundem Prophetam ad munus se prædicationis obtulisse: vbi ait, Ecce ego: mitte me: ergo illud nulla reprehensione, imò præmio dignum est. ¶ In contrarium facit verbum illud August. 19. de Ciuit. Dei: Locus superior sine quo populus regi non potest, etsi administretur vt decet, tamen indecenter appetitur.
AD quæstionem, vt literam sancti Thomæ consueto more in conclusiones colligamus, supposita triformi diuisione, quinque conclusionibus respondetur. Est enim
in episcopali munere tria considerare. Primum scilicet, quod omnium est caput & finis, episcopalis operatio & functio, per quāquam communi saluti populi consulitur: id quod verbo illo designauit Christus, Ioan. vltimo: Pasce oues meas. Secundum est, ordinis gradusq́;gradusqe celsitudo & eminentia, ad quam episcopus assumitur, secundùm illud Matth. 25. Fidelis seruus & prudens quem constituit Dominus super familiam suam. Tertium | deniq;denique in eodẽeodem munere tanꝗ̈tanquam cōsequẽsconsequens annexumq́;annexumque attẽditurattenditur, honor reuerentiaq́;reuerentiaque ac temporaliũtemporalium prouentuũprouuentuum affluẽsaffluens copia: secundùm illud Apost. 1. ad Tim. 5. Qui bene p̃suntpresunt presbyteri, duplici honore digni sunt: nempe & apud DeũDeum, & apud hoĩeshomines. ¶ Hac ergo substra
Prima conclusio.
ta distinctione, prima conclusio, vt à postremo membro exordiamur, est: Ep̃atũEpiscopatum intuitu affectuq́;affectuque temporalium bonorum appetere, manifestarium crimen est ambitiosę cupiditatis: nam cùm bona temporalia non sint nisi subsidia & sustentacula, ad finem administrationis instituta, eadẽeadem temporalia præcipua intentione appeti, peruersa appetitio est. Cuius quidem criminis obiurgabat Pharisæos Redemptor, Matthæ. 23. vbi aiebat: AmātAmant primos accubitus in cœnis, & primas cathedras in synagôgis, salutationes in foro, & vocari ab hominibus Rabbi. ¶ Secunda
Secunda conclusio.
conclusio circa secundũsecundum distinctionis membrum. Episcopatum ratione celsitudinis & eminentię ambire nihilo minùs est criminosum: nam eiusmodi gradus altitudo, consequens est ad operis functionem: quare cùm illa primùm appetitur, præpostera est appetitio. Vnde & idem Seruator noster, Matth. 20. vituperio illud tribuit, vbi ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: vos autem non sic: sed qui maior est inter vos, sit tanquàm minister. Vbi Chrysostomus, per
Chrysosto.
hoc, inquit, ostenditur gentile esse primatũprimatum cupere, & sic gentium comparatione eorum æstuantem animam conuertit. ¶ Tertia cōclusioconclusio.
Tertia conclusio.
Episcopatus functionem ad animarum salutem illum qui dignus existimatur appetere, studiosum officium est, egregiaq́;egregiaque laude cōmendandumcommendandum. Hoc enim est quod Paul. laudat: quoniam affectus ex obiecto perpenditur: & illud per se opus, charitatis existit officium. ¶ Quarta conclusio. Eius
Quarta conclusio.
modi opus episcopale etiam ad consulendũconsulendum proximorũproximorum vtilitati expetere: ob id quod gradꝰgradus celsitudo illi adiungit̃adiungitur, pręsumptuosum videtur: atq;atque adeò reformidandum est: nisi vbi manifesta id necessitas exegerit. Vnde Gre
Gregorius.
gor. 1. parte Pastoralium, cap. 8. Tunc, inquit, laudabile fuit episcopatum quærere, quando per hunc quenquam dubium non erat ad supplicia grauiora peruenire. Quibus verbis scienter explicuit, ipsum per se bonum opus esse, vbi culmen celsitudinis non habet annexum. Quare tunc temporis rari erant qui id oneris sibi imponi cuperent: nempè illi duntaxat qui charitatis zelo ad id diuinitùs excitabantur. Qua vtiq;vtique ratione ibidem Gregor. cap. 7. Isai. zelum offerentis se commendat. ¶ Quinta conclusio.
Quinta conclusio.
Nihilo minùs potest quispiam absq;absque illa pręsumptione appetere se esse episcopatu dignum, prouinciamq́;prouinciamque illam dignè administrare, siue infula insignitus sit, siue anteà quàm ad id muneris assumatur: ita vt desiderium non in celsitudinem & primatũprimatum, sed in obsequium ipsum Dei, gregisq́;gregisque beneficiũbeneficium feratur. Conclusio est tertiæ appendix. Vnde super Matth. Chrysost. Opus quidem desiderare bonum, bonum est: primatum autem, hominis vanitas est concupiscere: primatus nanq;nanque fugientem se desiderat, desiderantem se horret. ¶ Assertiones tametsi ve
Dubitatio.
ræ sint, plusculum tamen lucis appetunt. Et primùm circa duas priores ambigitur, quantúmnam culpæ in eo immoderato affectu insit, dum quis aut temporales prouentus, aut humanos honores præ ipsa episcopali functione desiderat: vtrùm scilicet genere suo mortale sit crimẽcrimen. Apparet enim sic esse, eò quod est peruersus affectus erga res sacras: Sed nihilo minùs ab altera parte pugnat argumentum, quòd cùm illa iusta sint illius officij præmia, moueri eorũeorum affectu ad optandum episcopatum: dummodò paratus homo sit, rectè & ritè ipsum administrare: nulla videtur aut perexigua culpa. Nam cùm honos, vt ait ille, alat artes, consultò eiusmodi præmia proposita esse videntur, vt homines ad studia allecti digni fiant huiusmodi dignitatibus adeundis. ¶ Respondetur bifa
Solutio.
riàm contingere appetere episcopatum propter temporalia bona. Vno modo vt hæc ordinis peruersitas sit obiectum appetitus.
Itaq́;Itaque vox, propter, designet bona temporalia esse finem episcopatus. vt cùm dicis, Appeto episcopatũepiscopatum propter bona temporalia, affectus appetẽdiappetendi feratur in illum inuersum ordinem, scilicet episcopatus propter bonũbonum temporale. Et re vera hoc genere suo existit peccatum mortale: quia rerum ordo eis diuinitùs inditus peruertitur. Est enim debitus ordo, vt episcopatus propter functionem legitimālegitimam appetatur. Subsidia verò temporalia ad sustentationem, vt rectè possit iniunctũiniunctum onus administrari. Quod quidẽquidem S. Tho. sta
D. Thomas.
tim in capi. quæstionis docere cogitauit, dicens, Principale & finale in episcopatu esse episcopalem operationem, per quam proximorum vtilitati intenditur. Quare ad argumentum proximè factum respondetur. Pri| p. 812mũPrimum quod etsi eiusmodi homo in animo habeat rectè episcopatũepiscopatum administrare, nihilo minùs præsentissimo exponitur periculo præcipuāpræcipuam habendi curam deglubendi gregem, procurandiq́;procurandique honorem & fastum, posthabendiq́;posthabendique animarũanimarum curam: nam qualis ordo est in appetitus obiecto, talis est in opere metuẽdusmetuendus. Prætereà, Etsi nullum tale immineret periculum, appetitio ex suo ipsius obiecto peruerso vitiaretur. Secundo autẽautem modo contingit episcopatum appeti ratione temporalium quę ei annectuntur: non quod ratio illa constituatur finis episcopatus qui concupiscitur, sed quòd fuerit prima ratio mouendi appetitũappetitum. Et huiusmodi affectio non apparet genere suo mortalis: cùm per illam non constituatur peruersus ordo in rebus. Possunt em̃enim bona temporalia mouere hominem ad appetendum episcopatum: etsi ipsa functio episcopalis non ordinetur in finem illum. Imò potest amor temporalium mouere hominẽhominem ad amandũamandum Deum propter se, atq;atque adeò episcopatũepiscopatum. Sicuti & timor inferni potest quenquāquenquam mouere ad diligendũdiligendum DeũDeum ipsum ꝓpterpropter seipsum. Nihilo minùs quia cōcupîtaconcupita non eodẽeodem ordine appetitũappetitum mouẽtmouent, quem inter se habẽthabent: eiusmodi appetitio non caret culpa, saltẽsaltem veniali. At quanꝗ̈quanquam hęc in scholis vtcũq;vtcunque explicari valeant: tamen in affectu & vsu ægrè distinguunt̃distinguuntur. Etenim qui primo à tẽporalitemporali pręmio mouet̃mouetur, adeò facilè ordinẽordinem peruertet, vt discerni nequeat, quin episcopatũepiscopatum propter huiusmodi pręmia cōcupiscatconcupiscat: atq;atque adeò in periculo sit peccati mortalis. Quare alia est cōsulẽdaconsulenda regula: nẽpènempe vt qui certus sit in ecclesię ad ministratione nullũnullum propter bona tẽporaliatemporalia admissũadmissum ire crimẽcrimen, sed officio suo secundũsecundum leges seruitũseruitum ire, licèt temporaliũtemporalium appetitu moueat̃moueatur, extra metũmetum est peccati mortalis. Sed tamen profectò rarò ista cohærẽtcohærent. ¶ Secunda am
Secunda ambiguitas.
biguitas est in distinctione duarũduarum istarũistarum conclusionũconclusionum: vident̃videntur ꝗppequippe in idẽidem coincidere. Nam etsi appetere bona tẽporaliatemporalia ad auaritiāauaritiam spectet, appetere verò dignitatis celsitudinẽcelsitudinem ad præsumptionẽpræsumptionem: tamen appetere honores, quod primæ cōclusioniconclusioni appositũappositum est, ad præsumptionẽpræsumptionem etiāetiam attinere videtur: cuius mentio fit in secũdasecunda. Respondet̃Respondetur autẽautem diuersum esse
Responsio.
appetitũappetitum honoris, qui est ambitio, ab appetitu celsitudinis, quod est p̃sumptiopresumptio. Nam altitudo & honor habẽthabent se vt causa & effectus. Est siquidẽsiquidem honor excellẽtiæexcellentiæ effectus ac subinde testimoniũtestimonium. Quare ambitio, vti. 2. 2. q. 31. ait S. Th. est inordinatus appetitus honoris: vt puta vel cum quis testimoniũtestimonium excellentiæ appetit quāquam non habet, vel non ad vtilitatẽvtilitatem aliorũaliorum appetit: nam honor non propter se sed tanꝗ̈tanquam aliorũaliorum cōmodumcommodum appetendus est. Præsumptio autẽautem, est immoderata spes: nempe cōcupiscẽtiaconcupiscentia alicuiꝰalicuius dignitatis aut loci, qui vires appetẽtisappetentis excedit: Quæ quidẽquidem vitia in appetitu ep̃atusepiscopatus diuersa sunt. ¶ His tamen sic expositis insurge
Obiectio.
re quis cōtràcontra poterit: nẽpènempe quod huiusmodi bona ꝓpterpropter ipsa appetere non sit peccatũpeccatum. QuoniāQuoniam, vt ab auaritia incipiamus, duplex est eiꝰeius species, vt S. Tho. 2. 2. q. 118. docet. Altera scilicet quæ opponit̃opponitur iustitiæ: Nimirum cum quis aliena iniquè cupit: quę quidẽquidem ex genere suo est mortalis. Altera verò est quæ opponitur liberalitati: cùm quis scilicet nimiũnimium cupit bona temporalia: quod sanè non est peccatũpeccatum, nisi quatenùs periculũpericulum affert, aliquid contra charitatẽcharitatem appetẽdiappetendi. Potest autẽautem quispiāquispiam bona tẽporaliatemporalia spiritualibꝰspiritualibus annexa cōcupiscereconcupiscere: qui tamẽtamen firmũfirmum habeat propositũpropositum, rectè eadẽeadem bona tẽporaliatemporalia dispensandi. EâdẽEadem ratione aliquis potest cognoscere in se virtutis ac scientiæ dignitatẽdignitatem, in cuius excellentiæ testimoniũtestimonium potest rectè appetere suũsuum, atq;atque adeò poterit in se vires præsentiscere, vt citra præsumptionẽpræsumptionem valeat appetere celsitudinẽcelsitudinem loci. ¶ Hæc veruntamẽveruntamen argumẽtaargumenta ex superioribꝰsuperioribus
Solutio.
soluuntur: nisi quod luculentiùs eandẽeandem elucidātelucidant. Etenim loci altitudo natura sua non est propter se appetenda: sed vt quis super candelabrũcandelabrum erectus luceat oĩbusomnibus qui in domo sunt. Et suo modo est de sæcularibus magistratibus sentiendũsentiendum. Enimuerò ad hoc huiusmodi loci sunt instituti. Qui ergo in hunc finẽfinem talem locũlocum concupiuerit, genere rei nihil mali committit: nisi propter periculum, vt quarta cōclusioconclusio declarauit. Qui autẽautem propter celsitudinẽcelsitudinem episcopatũepiscopatum appetierit, eo ipso se indignũindignum profitetur: quandoquidẽquandoquidem peruersum habet affectũaffectum, atq;atque adeò supra vires id appetit suas: quod est præsumptio. Pari modo de honore sentito: qui non est nisi ob testimoniũtestimonium virtutis expetẽdusexpetendus, vt alijs prosis. Et pariter de bonis tẽporalibustemporalibus rei spũalispirituali annexis quæ non debẽtdebent appeti nisi in sustẽtationẽsustentationem vt possis officio in aliorũaliorum cōmodumcommodum fungi. ¶ De tertia cōclusioneconclusione nulla apparêre potest dubitādidubitandi ratio, adeò perspicuũperspicuum est licitũlicitum esse appetitũappetitum cōsulendiconsulendi vacandiq́;vacandique animarum saluti. At verò quarta est meditatè cōsiderādaconsideranda, qua ait D. Tho. idipsum propter annexam gradus celsitudinẽcelsitudinem præsumptuosum videri: nisi vbi manifesta necessitas extiterit. Etenim ꝗ̈uisquamuis | non omnino eiusmodi appetitum condẽnarecondemnare videatur, ait tamen præsumptuosum videri. Subsequitur ergo ex his conclusionibus, Præsulatus appetitum si ad salutem animarum non referatur, genere suo peccatum esse, vel mortale, vel veniale, vt explicatum est. Attamen ad huiusmodi salutem relatus, genere suo nec malitiam habere innatam, nec verò esse per se bonum: nam si per se bonus esset, nulla egeret circunstantia quæ ipsum excusaret. Si verò per se malus, nulla eum redderet excusatum. Quocircà propter annexũannexum periculum, nisi causa aliud exigeret, malus est: causa verò exigente fit licitus. Quemadmodùm si quis in rapidum flumen aut aliũalium quemuis periculosum locum sine causa se inferret, peccatum committeret: cuius tamen culpam nonnunquam causa posset abstergere. Causam verò Diuus Thomas non aliam agnoscit quàm necessitatem: non quidem personæ propriam, sed communem ecclesiæ. ¶ Quòd si quis eum redarguat, præ
Obiectio.
ter illam accidere posse alteram: puta si quis sobrium se & pudicum & doctum, ac denique irreprehensibilem nouerit: qualem Paul. 1. ad Timoth. 3. depingit episcopũepiscopum. Hîc enim nihil culpæ contrahere videtur si episcopatum salutis gratia animarum concupiuerit: etiam dum necessitas ecclesiæ non ingruat. Ad hoc respōdeturrespondetur, consultò DiuũDiuum Thomam hanc causam subticuisse: eò quòd
Solutio.
nemo id de se credere debet nisi diuinitùs, vt ait in solutione quarti argumenti, fuerit attactus: vt patet exemplo Isai. nam vt capite eius. 6. refertur, priùs angelus tetigit os eius, vt omni eum iniquitate permundaret, quàm diceret: Ecce ego: mitte me. Et de Samuêle legitur. 1. Regum. 3. diuinitùs esse à somno excitatum, vt faceret verbum Domini in Israël. Et de cæteris Prophetis similiter est sancto numine dispositum. Et in lib. Dialogorum de Equitio monacho refert Gregor.
Gregorius.
sensisse linguam sibi à Deo tangi vt deinceps continere se à diutinis eloquijs non valeret. Hæc autem supernaturalia & rarissimè contingentia, non sunt in ordinem doctrinæ redigenda. Adde quòd neq;neque diuina ista prouidentia nisi necessitatis tempore nunquàm accidit. Igitur quò rationem summa
tim colligamus, cur episcopatus desiderium, aut iniquum semper sit, aut de præsumptione suspectum. Primùm ante oculos constituenda eius est sublimitas. Est enim status non vtcunque perfectionis, vt religiosorum qui perfectionem discunt: sed qui illud requirit perfectionis culmen vt gregem suum eandem doceat. Sanè cùm tanquàm Apostolorum successores, vt dictum est, sint animarum custodes quas Christus proprio sanguine redemit. Ob idq́;idque eâdem esse debent tum scientia, tum etiam vitę eminentia instructi: vt quod de Christo ait Paul. valeant ecclesiāecclesiam suam sine ruga & macula Deo in die iudicij præsentare: pro quo persoluendo munere, mortem etiam, si oportuerit, oppetere. Hoc ergo scopo ob oculos posito si quis hoc munus propter bona temporalia cupit, iam dictum est quàm peruersum habeat affectum. Si verò id propter animarum salutem appetat, tunc aut dignum se atq;atque idoneum sentit, aut secùs: si non se arbitratur idoneum, iniquus est: puta iniustitiæ crimine implexus. Si autem idoneum se esse censet, vix liber esse debet à præsumptionis metu: nam vix vllus citra culpam valeat tantum sibi dignitatis adscribere, quantum munus hoc expostulat. Quando verò palàm est ecclesiam virorum inopia laborare, qui ei pro rei dignitate inseruire possint: tunc qui planèse videt ad eandem prouinciam aptum, licèt illam ob salutem animarum optet, eâdem necessitate poterit excusari. Igitur si episcopatum mente expetere peccatum est, quanto deformius illud opere procurare & ambire? Porrò ergo depudendũdepudendum est quòd tam licẽterlicenter tamq́;tamque perfricata fronte præfecturæ huiusmodi petantur, procurentur, & ambiantur.
AD primum igitur argumentum ex di
Ad primum argumentũargumentum .
ctis colligitur solutio, quæ bifariàm exponenda venit. Primò vt illo loco Apostolus legitimum episcopatus desiderium definire voluerit: quasi dixerit, qui ritè & rectè episcopatum desiderat, non nisi opus desiderat quod bonum est: nempè operas suas saluti animarum nauare: quod in tertia conclusione tanquam licitum assertum est & laudabile. Vnde August. 19. de Ciuita. Dei:
Augustinus
Apostolus illic, inquit, quid episcopatus sit exponere voluit. Est enim nomen operis, non honoris. Σκοπεῖν nanq;nanque, speculari est, & intendere: atq;atque adeò ep̃usepiscopus idem quod super intendens: de quo iam suprà nos diximus. Quare vt paulò anteà dixerat, non episcopatus honor amandus est & potentia, quæ per se vana sunt: sed opus. Quare Grego. in Pastora
Gregorius.
li: Tunc, inquit, Apostolus illud dixit quando ille qui plebibus præerat, primus ad tor|menta martyrij ducebatur. Quapropter nihil tunc episcopis quàm bonum opus in votis erat. ¶ Secundò autem paulò differen
tiùs idem Apostolicum verbum & fortè synceriùs interpretandum est: vt tanꝗ̈tanquam admonitio intelligatur, qua id muneris cupientibus pauorem incutiat. Ac si dixisset: Qui episcopatum desiderat, sibi caueat, sibiq́;sibique quídnāquidnam desideret prouidẽterprouidenter videat. Desiderat enim opus non vtcunq;vtcunque bonum, sed eousq;eousque egregium vt vix vllus sit qui illi obeundo sufficiat. Quem quidem sensum subiuncta verba planè commendātcommendant. Subdit enim: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, vnius vxoris virum, sobrium, prudentem. &c. Vnde Gregor. ibidem laudans, inquit, desiderium boni operis in pauorem vertit protinus quod laudauit. Quare prudenter Diuus Thomas tertiæ conclusioni quartam adiungit. ¶ SecundũSecundum pariter argumentum in su
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
perioribus solutum est. Sanè vbi diximus aliter præsulum statum quàm monachorũmonachorum perfectionis esse: nam religiosi solùm tanquàm discipuli eiusq́;eiusque sequaces illam profitentur: Episcopi verò tanquātanquam doctores quasi illam iam assecuti. Nam adolescentulum quem Christus ad religionem inuitauit, non est sciscitatus an perfectus esset, sed vtrùm vellet esse perfectus. Petrum verò non anteà pastorem sui gregis instituit, quàm tertiò interrogaret, an se plus illis diligeret: hoc est an cæteris esset perfectior? Vnde Dionysius
Dionysius.
elicuit perfectionem episcopo actiuè tanꝗ̈tanquam perfectori cōgruerecongruere, monacho verò passiuè tanꝗ̈tanquam perficiendo: velle autem perfici non est præsumptuosum, vt velle perficere, neq;neque eidẽeidem periculo expositum. Adde prætereà quod monachus alijs se subdit ad spiritualia capessenda. Quod secundùm August. 19. de ciui. Dei,
Augustinus
cuicunq;cuicunque est laudabile: à studio enim, inquit, cognoscẽdæcognoscendæ veritatis nemo prohibet̃prohibetur, quod laudabile otium est. Ille autem qui personāpersonam episcopi induit alios eligit sibi esse subiectos, à quo appetitu omnes dehortatur Apost. ad Hebræ. 5. vbi ait: Nec quisquāquisquam sumat sibi honorem, sed qui vocatur à Deo. Et Chrysosto.
Chrysosto.
super Matth. PrimatũPrimatum, ecclesiæ cōcupiscereconcupiscere, neq;neque iustum est, neq;neque vtile. Quis enim sapiẽssapiens vult vltrà se subijcere seruituti & periculo tali, vt det rationẽrationem pro omni ecclesia, nisi fortè qui non timet Dei iudiciũiudicium, abutens primatu ecclesiastico sæculariter: vt scilicet seipsum cōuertatconuertat in sæcularem. ¶ Ad tertiũtertium optimè
Ad tertium argumentũargumentum .
etiam D. Tho. respondet, quod frumentorũfrumentorum dispensatio fieri non debet cuiuslibet arbitrio: sed primùm diuina dispensatione, mox & maiorum iussu & ordine: secundùm illud. 1. ad Corinth. 4. sic nos existimet homo vt ministros Christi, & dispensatores ministeriorũministeriorum Dei. Et ad Rom̃Rom. 10. Quomodò prædicabunt nisi mittantur? Quapropter cui neq;neque ex munere proprio incũbitincumbit, neq;neque id à superiori iniunctum est, is non censetur abscondere frumenta: sed ille prorsus qui vel officiũofficium quod assumpsit negligit, vel pertinaciter recipere renuit: vnde August. 19. de Ciuit. Dei: Otium
Augustinus
sanctum quęrit charitas veritatis, negotium iustum suscipit necessitas charitatis: quāquam sarcinam si nullus imponit, percipiendæ atque intuendæ vacandum est veritati. Si autẽautem imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem. ¶ Ad quartum deniq;denique iam su
Ad quartum argumentũargumentum .
prà responsum est. Sanctorum enim exempla nihilo nos ampliùs docent quàm quòd nemo se ad episcopatum ingerat anteꝗ̈antequam diuinitùs sit accersitus, nisi sit diuinitùs ad id purgatus: vt in Isai. exemplo videre est.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm episcopatum iniunctum liceat omninò recusare.
QVONIAM à virtutis linea versus vtrũq;vtrunque extremũextremum declinare contingit, & visum est quantũquantum in episcopatus appetitu insit aut peccati aut periculi, subsequitur vt videamus an in eius refutatione peccatum esse contingere possit. Arguitur
Primum argumentum. Gregorius.
enim à parte negatiua ex Greg. in Pastorali: vbi ait per actiuam vitāvitam prodesse proximis cupiens Isai. officium prędicationis appetit. Per contemplationem verò Hieremi. amori cōditorisconditoris sedulò inhærere desiderans, nè mitti ad prædicandum debeat contrà dicit. Ex his nanq;nanque verbis sic arguitur. Amor Dei amori proximi præstat: sicuti & vitæ actiuæ contemplatiua: nemo autem vt meliore potiatur fruge inferiorem renuens culpa denotatur: ergo omnino licet episcopatum contemplationis gratia refutare. ¶ Secundò. Ex de
Argumen. 2.
finitione superioris articuli arguitur. Nemo nisi purgatus, quod Isai. exemplo monstratum est, debet episcopalem subire prouinciam, sed id quenquam de se cognoscere, velut ibidem inquit Gregor. perdifficile est: ergo nemo tutò nisi fortè id diuinitùs no|uerit debet se permittere episcopali functioni addici. ¶ Tertiò de beato Marco in eius
Argumen. 3.
prologo ait HieroñHieron. quòd dicitur post susceptam fidem amputasse sibi digitum vt illa orbitate ineptus sacerdotio fieret. Nec desunt qui emisso voto sese arcent, nè episcopi creari possint. Obstacula autem huiusmodi sibi quenquāquenquam obtendere, grauius est, quàm dignitatem ipsam recusare: ergo vnicui que subducere se licet nè eligatur. ¶ In contrarium occurrit August. in epist. ad EudoxiũEudoxium,
Augustinus.
quæ est numero. 81. hisce verbis: Si qua, id est, aliqua ratione, operam vestram mater Ecclesia desiderauerit, nec elatione auida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis: sed miti corde obtemperetis Deo: cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, qui docet māsuetosmansuetos vias suas. Nec vestrum otium necessitatibus ecclesiæ præponatis: cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quomodò nasceremini, non inueniretis.
AD quæstionem vnica conclusione re
Conclusio responsiua.
spondetur. Quemadmodùm ad inordinationem volũtatisvoluntatis pertinet vt proprio motu sese vllus gubernandi periculis subdat, ita & eius prauitas est superioris iudicio & præcepto se subducere. Probè enim hîc Di
Explanatur conclusio.
uus Thomas duo in episcopatus assumptione meditanda dignouit: nempe quid hominem deceat sua spōtesponte appetere, quidq́;quidque maiorum iussu acceptare. Propria enim voluntas hominis illuc debet esse mente intenta vnde sua propria pendet salus: quia hæc sibi propriè cura incumbit, atq;atque adeò cauere nè se illuc immergat, vnde sibi periculum imminet. Sed tamen cum superioris vigilantia ad bonum commune debeat potiùs attendere, ex eius arbitrio & dispositione debet subditorum quisque publicam administrationem capessere. Hinc ergo fit nostra conclusio nota: videlicet vtrinque subditi voluntatem periclitari: nempè & dum proprio motu ad episcopatum sese infert, & dum à superioribus iussu se aufert. Quare optimè post citata verba subdit August. Sicut inter
Augustinus
ignem & aquam tenenda est via, vt neque exuratur homo, neque demergatur: sic inter apicem superbiæ & voraginem desidiæ iter nostrum temperare debemus. Sicut scriptum est: Non declinantes neque ad dexteram neque ad sinistram. Duo autem iniu
riosa incommoda Diuus Thomas refert illius qui se plus nimio subtrahit. Primum, quòd charitatem repudiat proximorum, quibus frugi esse potest. Nam vt ait suprà citatus August. Negotium iustum suscipit necessitas charitatis. Secundum, quòd humilitatem violat, & obedientiam quam superioribus debet. Vnde Gregor. in Pastor. Tunc inquit ante Dei oculos vera est humilitas, cùm ad respuendũrespuendum hoc quod vtiliter subire præcipitur, pertinax non est. ¶ Sunt autem
Obiectio.
hæc digna quæ paulò altiùs expendantur. PrimũPrimum enim differẽtiadifferentia illa de propria subditi & aliena superioris voluntate non videtur rationi consona. Nam cùm bonum commune præstantius sit particulari, non solùm magistratus & persona publica, verùm quicunque priuatorum debet illud suo priuato commodo anteferre. Vnde licèt quis maiorem recreationem & dulcedinem in oratione sentiat & abstinentia, vbi tamen nouerit bonum publicum periclitari, suum propriũproprium otium debet sua sponte etiam iniussus deserere, vt ad prædicandũprædicandum prodeat, vel ad aliud commune bonum: etsi opùs ad id fuerit solidiori cibo vti. Ad hoc respondetur quòd
Solutio.
etsi bonum commune sit præstantius particulari, tamen cura eius ex proprio officio soli personæ publicæ incumbit. Salus autem spiritualis cuiuscunq;cuiuscunque sibijpsi propriè commissa est. Et ideo subditus quicquid sua propria authoritate inceptauerit, debet facere secundùm quod expeditiùs conducentiusq́;conducentiusque ad suam propriam animæ salutem fuerit arbitratus. Quare licèt videat quàm maximè posse bono communi prodesse: si tamen prudenter timeat, periculum suæ salutis spirituale inde offerri, quod vtique putat non posse vincere, nequâquam se debet illi committere. Prælatus verò econuersò secundùm indigentiam boni cōmuniscommunis iudicare debet quid cuique imperet. Et ideo metuenda est illinc vtique superbia, atque hinc rursus inobedientia. ¶ At verò sciscitaris vtrùm vtrunq;vtrunque
Dubium.
timendum sit tanquam genere suo malum. Apparet enim non sic esse: quoniam non obedire, genere suo peccatum est mortale: & tamen quòd sua se quis sponte ad episcopatum offerat, suprà dictum est, non esse suo genere peccatum. Imò potest id fieri licitè si circunstantiæ suprà explicatæ concurrant. Ad hoc duas subdit CaietañCaietan. solu
Duplex solutio CaietañCaietan.
tiones. Primam quòd forsan Diuus Thomas noluit similitudinem secundùm omnia constituere, sed satis est quòd vtrobîque po|test esse peccatum. Secunda quòd fortassè in priori membro loquebatur de appetitione episcopatus peruersè: vtpote non propter opus, sed propter honores aut fructus: quod genere suo est mortale. Hæc
autem posterior solutio menti Diui Thomæ non congruit: quia in priori membro non constituebat peccatum propter peruersionem finis, sed eò quòd quis sua sponte se ingerat. Neque prior adeò est vero proxima: nam vtrobîque videtur aliquid ex genere malum agnoscere. Et ideo fortè
Solutio authoris.
dicere voluit quòd quia episcopatus nullatenus esse potest sine periculo, ex genere suo habet quandam malitiam: scilicet quòd quis se periculo obijciat: licèt non sit adeò innata quin per alias circunstantias possit omnino excusari. Eodem modo de inobedientia est censendum. Est enim genere suo peccatum, quare esse non potest inobedientia quin sit peccatum: sed tamen concurrere possunt in persona tales circunstantiæ propter quas nulla sit inobedientia non parêre prælato, subditum ad episcopatum adigenti: vt in solutionibus argumentorum explicare festinamus.
AD primum igitur trimembrem solutio
nem affert Diuus Thomas. Cuius prima pars est, quòd etsi vita contemplatiua excellentior sit quàm actiua: tamen ex altera parte bonum commune præstantius est particulari: & ideo tenetur homo cùm ad episcopatum accersitur, etiam cum aliquo spiritualis otij detrimento iussa capessere. Quòd si responsio hęc cōclusioniconclusioni ipsi eiusq́;eiusque nostræ expositioni aduersari cuipiam appareat, eò quòd diximus priuatæ personæ magis propriè incumbere custodiam propriæ
Mens sancti Thomæ.
salutis spiritualis quàm boni communis, etiam spiritualis: intelligat nullam esse repugnantiam. Illud enim solùm cōcluditconcludit quòd spontaneè nullus se debet ingerere. At verò quando superioris mandato accersitur, iam tunc saluti suæ magis expedit obedire: tum quòd etsi ratione actus contemplatio sit melior, tamen ratione obiecti seruire communi bono excellentius est: tum etiam quòd virtus non solùm ex obiecto existimanda est, sed ex necessitate, quæ in tali casu ingruit. Quemadmodùm eleemosyna esse potest præstantior virtus quàm oratio. Vnde Paulus ad Philippen. 1. Coar
Paulus.
ctor, inquit, èex duobus: desiderium habens dissolui & esse cum Christo: multò magis melius. Permanere autem in carne, necessarium propter vos. Quare Augustinus in ver
Augustinus
bis cita tis: Non otium, inquit, vestrum necessitatibus ecclesiæ præponatis. Additur autem secundò ad maiorem huius explicationem hoc ipsum ad maiorem dilectionem Dei pertinere. Optatius enim Deo est & charius vt cura suarum ouium quas suo sanguine redemit impensè habeatur, quàm vt suæ ipsius contemplatione vacetur. Vnde Augusti. super illud Ioann. vltimo, Christi ad Petrum: Pasce oues meas: Sit, inquit, amoris officium pascere dominicum gregem, sicuti fuit timoris indicium negare pastorem. Adijcitur demum tertiò quòd neque episcopus sic est addictus vitæ actiuæ, vt à contemplatiua sit prorsus alienus. Imò debent esse sicut nubes volantes: nempè diuinorum contemplatione pluuiam concipientes, qua prædicando subditorum animos fœcundent. ¶ Inter respōdendumrepondendum
autem ad secundum, primùm omnium Diuus Thomas præiacit fundamentum, conclusionem scilicet, quòd nemo tenetur in his quæ illicitè sibi præcipiuntur, dicto obtemperare: nam obediendũobediendum est Deo magis quàm hominibus. Subdit autem tria impedimentorũimpedimentorum genera obedientiæ obstantia. Primum scilicet quod subditus ipse amouere potest: vt si sit in peccato mortali quod quidem tunc amouere tenetur, vt obediat. Secundum quod non ipsi, sed prælato auferendum incumbit: quale est irregularitatis aut excommunicationis. Et tunc debet eidem prælato ipsum patefacere vt iudicet si expedit dispensare. QuemadmodũQuemadmodum de Moyse legitur Exod. 4. Obsecro Domine non sum eloquens ab heri & nudiustertius. Cui Dominus: Ego ero in ore tuo, doceboq́;doceboque te quid loquaris. TertiũTertium verò est, cui neq;neque subditus neq;neque prælatus mederi potest, vt si archiepiscopus cum electo super irregularitate dispensare nequeat: & tunc ad Papam conuolandũconuolandum est. ¶ Et quidẽquidem circa duo vltima nihil
restat dicendum. De primo autẽautem id primùm animaduertendum est, quòd qui in peccato est mortali, quod Pau. crimẽcrimen vocat, indignus est qui episcopatum anteà suscipiat ꝗ̈quam animum ab illo diuellat: nam qui Dei iussu probitatẽprobitatem debet eius gregem docere, contra eius voluntatem prouinciam subit, qui, vti ait Paulus, non est sine crimine. Vnde non dubito quin ille qui cum animo perseuerandi in pec|cato episcopatum acceptat, eodem ipso facto mortaliter peccet. Sed nihilo minùs si aliâs idoneus est & non vult sibi sordes abluere vt obediat, etiam in hoc admonet diuus Thom. ipsum peccare: quandoquidem ait ipsum teneri peccatũpeccatum amouere. Sed hoc profectò paulò accuratiori indiget meditatione. Primùm enim non est intelligendum nouum esse peccatum ab inobedientia distinctum: sed vult quod qui vt in peccato persistat, obedire renuit, non habet legitimālegitimam causam vt inobedientiæ crimine abluatur.
¶ Quęstio hæc tamen illicò legentis animũanimum mo
Dubitatio.
uere potest: Vtrùm si homo ille qui eligitur ea est affectuum pestilentia corruptus, quāuisquamuis latenter, vt turbulentiam suę conscientię pacare nequeat, sed prudẽterprudenter timeat se idẽtidemidentidem ab illisfore superandum, proponendo vtcunq;vtcunque exire à peccato, teneatur electori parêre. Apparet enim ratio id conuincere, quādoquidemquandoquidem impedimentum habet primi generis: nempe quod ipse potest excutere.
¶ Re vera ambigua res est. At verò cùm
Solutio.
possibile in præsentiarum non dialecticè, sed secundùm prudentiæ regulas, &, quod aiũtaiunt, moraliter sit vsurpandũvsurpandum: pro eo etiāetiam quod perꝗ̈perquam difficile est, ille qui sentit se posse feritatem suorum affectuũaffectuum non edomare, profectò non teneretur parêre: imò delictum esset apud Deum tanto se discrimini obijcere. Secùs autem si inidoneum se quātumquantum ad scientiam vel alias qualitates, quæ foris patescũtpatescunt præ sua modestia existimaret: nam si hæc prælatus prudens & probus cognoscit, illi deferendum est iudicium: atq;atque adeò obtemperandum. ¶ Sed percontaris quínam cen
Quæstio.
sendus est prælatus cui est de necessitate in hac parte auscultandum: an solus Papa electionis episcopi confirmator, & episcopus in collatione sacerdotij, an etiam electores? Videtur quòd soli Antistites: nam electores non sunt Prælati. Imò reges iam sunt qui ele
Responsio.
ctorum loco præsentant. RespōdeturRespondetur quòd quantum ad rigorem iuris solus prælatus qui ritè iurisdictionem habet necessitatem infert vt citra inobedientiæ crimẽcrimen nequeas eius iussa retractare: imò tunc dũtaxatdumtaxat quādoquando in virtute obedientiæ id præceperit. Attamen quando electores viri sunt probi qui sancto zelo electionem faciũtfaciunt, non opùs est electum difficilem se gerere. Imò consultius est electionem acceptare: dummodò religiosus id nè faciat nisi facultate prælati præmissa: quandoquidem suum sic habet institutum. Enimuerò in eiusmodi honoribus fugiendis circunspectus esse quisque debet: nam solent vt Schytę fugientes in tergũtergum periculosiùs vulnerare: solent inquam sæpe istarum dignitatũdignitatum despectores peiori inde superbiæ raptu corripi, quàm si acceptarent metuerent. Adde quòd etsi huiusmodi celsitudinis loca omninò respuere actus esse possit heroïcæ virtutis, nihilo minùs potest fidelis seruus & prudens in administratione ecclesiæ creberrima præstare officia quæ simul multò sint apud Deum cumulatoris commendationis quàm vnica humilitatis actio. Viris igitur probatæ vitæ sic est prudentia modestiaq́;modestiaque in amplectendis magistratibus exhibenda, vt in nihilo sit minor in renuendis adhibenda cautio. Tunc vel maximè, dum præsulum, qui digni sint, inopia laboratur, atque adeò ecclesia Christi bonorum opùs habet obsequio: vt paulò nos anteà citatus Augustin. admonebat. ¶ Ad tertiũtertium respon
Ad tertium argumentũargumentum .
detur. Cùm episcopatus simpliciter non sit de necessitate salutis, vt sacramenta ac virtutum officia, sed tunc tantùm quando ratio id obedientiæ exegerit, nihil per se implicat iniquitatis vt voto quis aliove obice sese prępediat, nè capiat. Quemadmodùm trāsitustransitus ad secundas nuptias non ideo est illicitus quod ordinibus suscipiendis obstat: dummodò votum nunquàm acceptandi episcopatum sic habeat restrictam intẽtionemintentionem quòd hoc quantum in se fuerit neq;neque procurabit neq;neque accipiet. Nam si proponeret nulli prælato de illa re obedire, delictum esset: neque tale votum eousque esset obligatorium. Ad id autem quod de beato Marco allatum est, si res ita habuit: nam Hieronymus non pror
HieronymꝰHieronymus.
sus affirmat, sed ait, dicitur: necesse est fateri diuina id reuelatione fecisse: nam quempiam se tali fine membro mutilare, delictũdelictum esset, vt ex concilio Nicæ. cano. si quis. d. 55.
Concilium Nicænum. Dubitatio.
innotescit. ¶ Hoc autem hîc non est silentio prætereundum, Vtrùm licitum sit desiderare & exoptare eum qui creditur omniũomnium optimus vtilissimusq́;vtilissimusque ecclesiæ in præsulem creari. Quanuis propter rei arduitatem vehementissimè de propria ipsius salute timeatur. Est enim casus creberrimè contingens: nempe quòd quis in magistratus administratione non sit totum facturus quod debet, & tamen inter omnes qui esse possunt sit minimè malus, & reipublicæ maximè vtilis. Apparet ergo id expetere non esse licitum. Nam quippiam alicui optare quod illi | est ad salutẽsalutem tam periculosum, & probabilissimè nocuum, videtur ad odium pertinere. ¶ Ad hoc nihilo minùs respondetur. PrimũPrimum
Solutio.
quòd nemini licet cum tam ingenti periculo publicam prouinciam subire: neque verò in illa perdurare si metu excutere non potest. Nam quid prodest homini si vniuersum mundum lucretur, animæ verò suæ detrimentum patiatur? Imò èex diametro repugnat charitati Dei salutem spiritualem propriam saluti totius orbis posthabere. Secundum assertum sit: Non solùm licitum est, imò
laudabile desiderium, vt ille sit Antistes qui ecclesię est magis idoneus, seu minùs incommodus, quantuscunq;quantuscunque de eius salute habeatur metus. Non dico quòd possis hoc illi cōsulereconsulere vt accipiat: nam ipse tũctunc nequiter acciperet aut retineret, sed quòd licitum sit tibi id de altero desiderare: quin verò & procurare: & ideo quantumuis tibi alter esset amicitia aut alia necessitudine cōiunctissimusconiunctissimus, id debes optare. Et ratio est manifestissima: quoniāquoniam bonũbonum vniuersale præstantius est par
Ratio asserti
ticulari: atq;atque adeò, proprio excepto, magis est optandum quàm bonum spirituale cuiuscunque amici. Atque hoc ipsum confirmatur: nam si elector esses, deberes illum eligere: ipsi enim electo examinare incumbit quid sibi expediat.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm oportet eum qui ad episcopatur assumitur, esse cæteris meliorem.
POST appetitum episcopatus & temperatam obedientiam eius qui eligitur, subsequitur de electoribus & confirmatoribus explorare, vtrũvtrum semper teneantur eligere eum qui sit cæteris omnibus melior. Apparet enim quod hoc
PrimũPrimum argumentum.
nos Christus facto docuerit. Petrum enim non anteà ecclesiæ suæ præfecit, quàm trina interrogatione examinaret an se plus cæteris diligeret. Meliorem autem simpliciter sola facit charitas: ergo nunquàm nisi melior eligendus est. ¶ Secundò: Symmachus Pa
Secundum.
pa. 1. q. 1. vilissimus inquit cōputāduscomputandus est nisi scientia & sanctitate præcellat qui est dignitate præstantior: sed quisquis scientia sanctitateq́;sanctitateque præcellit melior simpliciter censetur: ergo nemo nisi qui morum probitate cæteris præstet est eligendus. ¶ Tertiò: In quo
Tertium.
libet genere minora gubernantur per maiora, sicut corporalia per spiritualia, & inferiora per superiora: vt. 3. de Trinita. August. est autor. Sed episcopus assumitur ad regimen aliorum, ergo debet esse cæteris melior.
¶ In contrarium est textus Decretalis, de elect. cap. scriptum. dicẽsdicens quòd sufficit eligere bonũbonum, neque oportet eligere meliorem.
ET si quæstionem istam libro tertio de omnibus ecclesiæ magistratibus latissimè discusserimus, tamen quia hîc à diuo Thom. de episcopis peculiariter inseritur, ordo nos rerum cogit illam repetere. Summa ergo responsionis diui Thom. supposita distinctione duabus conclusionibus contine
Distinctio.
tur. In electione enim, inquit, ad episcopatum, aliud est ex parte eligentium, atque
Prima conclusio.
aliud ex parte electi pensandum. Est ergo prior conclusio. Nemo eligere tenetur meliorem, si nomen melioris secundùm proprium significatum vsurpes: sed eum qui ad munus pastorale fuerit expedientior & aptior. Bonus enim nemo simpliciter nisi ob solam charitatem existit. Potest enim, vti aliâs diximus, esse bonus artifex sine virtute morali: sola autem hæc facit hominem simpliciter bonum. Vnde cùm charitas sit omnium virtutum forma, ab illa homines apud Deum boni denominantur & sunt: & quo quisque sit illa prouectior, eo melior est. Probatur ergo conclusio. Electio perso
Probatio cōclusionisconclusionis.
næ ad sedem episcopalem ex eius functione perpendenda est, vtpote quæ finis est propter quem persona eligitur, & bonitas medij est à fine. Latissimè nanque lib. 3. q. citata ostendimus decimas stipendiaq́;stipendiaque ecclesiarum non tanquàm præmium qualitatis bonitatisq́;bonitatisque personæ fuisse instituta. Illud enim præmium in cœlis nos apud Deum manet, sed tantùm, vt ecclesijs rectè administretur: secundùm illud. 1. ad Corinth. 14. Ad ædificationem ecclesiæ petite, vt abundetis. Vnde non, inquit, qui boni sunt presbyteri, sed qui bene præsunt, duplici honore digni sunt. Ad eiusmodi autem obsequia obeunda & perficienda non solùm morum probitas & charitas, quę simpliciter facit meliorẽmeliorem, necessaria est, verùm & virtutes aliæ tam intellectuales quàm naturales: vt scientia, prudentia, efficacia, & grauitas. Non ergo necessum est simpliciter eligere meliorẽmeliorem, sed eum qui ad ecclesiæ regimen est expedientior.
Vnde Hierony. Quidam, inquit, non quærunt eos in ecclesia columnas eligere quos plus cognoscātcognoscant ecclesijs magis prodesse, sed quos plus ipsi amant. Hactenùs ille. Quod quidem ad acceptionem personarum attinet. Vnde super illud Iacôbi. 2. Fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem domini gloriæ. Ait Augustin. Quod si
Augustinus.
ad honores ecclesiasticos referatur, non est putandum leue peccatum. ¶ Posterior cōclusioconclusio.
Posterior cōclusioconclusio.
Ille qui ad sedem assumitur, non se tenetur cæteris meliorem reputare. In superbiam enim & præsumptionem talis cogitatio hominem adigeret: sed satis est si non in se crimen aliquod agnoscat, per quod nefas ei sit sedem occupare. Quare etsi Petrus per cōparationemcomparationem fuerit interrogatus, an plus cæteris diligeret: non tamen nisi simpliciter respondit, Domine tu scis quia amote.
¶ Hæc omnia adeò latè ac fusè lib. 3. q. 6. per decem conclusiones elucidauimus, vt nil ad rem pertinens possimus nunc adhibere: sed satis fuerit textum diui Thom. in eius gratiam non præterijsse. ¶ Duo verò aut tria sunt in eius verborum textura mente perspicienda. Primum quòd cùm ipsa electionis vox collationem inter plures designet, quorum reliquis posthabitis vnus assumitur, elector desuo nomine admonetur non satis habere eum explorare quem idoneum
eligat, sed plurium debere merita expendere ponderareq́;ponderareque vt præstātiorempræstantiorem ecclesiæ tribuat: non solùm probitatis vitæ ratione habita, verùm reliquorum quæ ad publicam functionẽfunctionem sunt expedientia. TāetsiTametsi loco citato admonitũadmonitum curauimus quod primũprimum idoneitatis fundamẽtũfundamentum probitas esse debet. Nam eum qui prauus est, nullæ aliæ qualitates efficere possunt, vt eligatur, idoneum. Vnde Paulus tanquàm necessarium in episcopo requirit vt sufficienti testimonio sine crimine habeatur. Quod quidem nomen non leuioris est culpæ, sed mortalis. Quæ autem præter charitatem in episcopo requirantur, ad tria quæ hîc sanctus Tom. refert reducũturreducuntur:
quæ sunt instruere plebem fide & moribus, & ab hæreticorum aliorumq́;aliorumque periculis, qui mores peruertunt defendere, ac demum pacificè gubernare. Nam scopus gubernationis est pax mentium & corporũcorporum. Hac enim ratione Dei filij suum retinent nomẽnomen. Nam, beati pacifici: quoniam filij Dei vocabuntur. ¶ De illo autem notando verbo quo
Obiectio.
ait sanctus Tho. diuina mysteria, atq;atque adeò stipendia non dari hominibus quasi præmium suæ charitatis & probitatis, dubitare quis posset: eò quòd & naturalis ratio, & ecclesiastica iura reclamare videntur: quippe quæ volunt clericos qui de ecclesia bene meriti sunt, ab ipsa remunerari. ¶ Responde
Solutio.
tur autem dictam sententiam nullo opùs habere interpretamento. Nam vt iacet est vera. Non enim negat eos qui integræ sunt vitæ præbendarum ac dignitatum ecclesiasticarum dignos esse, verùm id tantùm, quod nos loco citato lib. 3. non leuiter demonstrauimus: nempe sacerdotia, eorumq́ue stipendia non esse instituta ad remunerationẽremunerationem bonorum, sed duntaxat ad ecclesiarum seruitium. Si enim hoc in familia Christiana necessarium non esset, certè, neq;neque essent imperatæ decimæ, neq;neque stipendia cōstitutaconstitua. Quare si hæc tribuenda sunt dignis, non est ea suprema causa quòd suæ bonitati sint debita, sed quòd elector debet ecclesiæ idoneum ministrum pro ratione sui stipendij prouidere. ¶ Reliqua loco citato lib. 3. si lubet reuise. Demonstratum enim illic curauimus quòd etsi quantum ad rigorem exterioris fori & restitutionis vinculum satis sit dignũdingum eligere, tamen quantum ad forum poli necesse est eligere digniorem. Quod si in omnibus sacerdotijs & præcipuè in habentibus animarum curam necessum est, quanto id magis necessarium in episcopis præficiendis? vtpote quorum administratione tota salus spiritualis Christianę reipublicæ periclitatur: ac perinde ipsissimus Christi sanguis, qui per ipsorum, non modò iniquitatem & fraudem, verùm inscitiam, ignauiam, & socordiam frustrari potest, & sæpissimè solet suæ redemptionis fructu. Sibi ergo videant quibus id muneris incumbit quantùm debeant solerter oculis perlustrare eorum merita quos Apostolis ipsis diuinitùs electis substituunt. Atqui eos præsertim cauere debent qui huiusmodi honores ambiunt. Illi enim non pastores ouium habẽdihabendi sunt, qui pro ipsis sanguinem fundere anhêlent: sed lupi qui ipsarum sanguinem sitientes nihili pendunt eorum animas extinguere.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
det diuus Thom. quòd cùm Christo notissimę essent alię Petri qualitates ad ecclesiæ gubernationem idoneę, ob id de amplitudine dilectionis eum pręcisè examinauit, quod vbi alię insunt conditiones, hæc debet exi|stimari pręcipua. Sed potest huic altera etiāetiam supponi solutio, quòd cùm aliæ partes Petri
Secunda solutio.
ad regimen requisitæ, cunctis circunstantibus propatulę essent, charitas autem in corde intus delitescat, hanc voluit cunctis etiam constare: vt, quemadmodùm lib. 3. diximus, manifestum in foro exteriori fieret optimi electionem fieri. Hoc autem loco citato lib. 3. fusiùs explanauimus. ¶ Ad secun
Ad secundũsecundum.
dum respondetur, verbum illud Symmachi non de illo intelligi qui eligendus est, vtpote quòd nisi sanctitate & scientia præcellat vilissimus sit in electione existimandus: sed de illo qui iam electus est. Quo ideo verbo episcopi admonẽturadmonentur quòd etiam si dum in minoribus agebant, non prorsus ea sanctitate fulgebant quæ episcopũepiscopum decebat. Tamen postquàm in candelabrũcandelabrum erecti sunt, satagere prorsus debent vt nomen & locum suum re ipsa expleant: aliâs non possunt non in cōspectuconspectu populi vilescere. ¶ Quæ autẽautem scientia in episcopo sit requirenda: Theologię scilicet an Canonici iuris, loco citato lib. 3. vtcunq;vtcunque disputauimus. Haud enim res digna est quæ in disputationem deberet accersiri:
est siquidẽsiquidem indigna sentẽtiasententia quæ audiatur, illic pręcisè theologum esse pręferendum, vbi hæreses serpunt. Tum quòd cùm oporteat hęreses esse, vbîque & semper timendę sunt, atq;atque adeò docta prædicatione coarmandus populus, nè vnquàm labasci possit: tum pręcipuè quòd Christus episcopos pastores instituit qui doctrinę pabulo quam ipse docuit suum gregem saginarent, moribusq́ue quos ipse instituit intingerent: non præcipuè Doctores legum quas homines posteà adiecerunt & litium iudices. Eò præcipuè quod canones ex Theologiæ fonte deriuati sunt. Id quod eius bicornis mitra designat. Vt enim in eius consecratione patet, caput episcopi cornibus non vtriusque iuris, sed vtriusque Testamenti armatur: vt terribilis appareat, non aduersantibus sibi mutuò in foro, sed aduersarijs veritatis. ¶ Ad tertium
Ad tertium.
respondetur discrimẽdiscrimen esse inter regimen rerum naturalium & gubernationem in spiritualibus quæ ad supernaturalem gratiam spectant. In naturalibus enim eo ipso quòd res sit simpliciter sublimior, suapte natura magis est ad regendum idonea: vt cœli quāquam elementa: & alia elementa quàm terra. In donis autẽautem gratiæ, quæ vt in priori ad Corin. ait Paulus, Spiritus sanctus diuidit pro vt vult, nil prohibet vt qui inferior simpliciter est secundùm charitatem, cumulatioribus gratijs ac donis sit ad regendum instructus. Et ad hunc gratiæ ordinem pertinet ecclesiasticum regimen. Imò verò non hoc solùm, sed etiam ciuile. Quare neq;neque in magistratibus ciuilibus eligendis solùm, vt in. 3. Politicorum ait Aristo. attendenda est integritas
Aristot.
viri, inquantũinquantum persona est priuata, id quod charitas facit: sed quòd sit bonus ciuis. Quare aliæ qualitates regum & iudicum suo etiam gradu ad gratiarum diuisiones attinẽtattinent.

ARTICVLVS. IIII.

Vtrùm episcopo liceat cura episcopali deserta ad religionem se conferre.
POST qualitates eorum qui eligendi sunt & eligẽtiumeligentium obligationem, sequitur disputare vtrùm episcoporum status ita sit firmus, quem postquàm episcopus assumpserit, deserere nequeat. Argui
Primum argumentum.
tur enim id ei non licêre: nam maximè religionis intuitu: sed hoc non licet, quoniam à perfectiori ad minùs perfectum retrospicere damnabile est: secundùm Domini sententiam, Luc. 9. Nemo mittens manum ad arâtrum & respiciẽsrespiciens retrò, aptus est regno Dei. Episcoporum autem status altior est monachorum instituto, vt paulò antè dicebamus: ergo sicut de monachatu ad sæculum nefarius est regressus, ita & de episcopali ad religionis claustrũclaustrum. ¶ Secundò. Ordo gratiæ
Secundum.
decentior est ordine naturæ, secundùm autẽautem naturam nihil contrarijs motibus cietur: vt lapis qui naturaliter descendit, nequit ascendere naturaliter: at secundùm ordinem gratiæ à monachatu ad episcopatum licitus est ascensus: ergo contrarius descensus, illicitus. ¶ Tertiò. Nihil in operibus gratiæ debet es
Tertium.
se otiosum: ille autem qui semel in episcopũepiscopum consecratur, perpetuò retinet potestatem ordines coferendi, aliaq́ue id genus perficiendi. Hæc autem potestas si quis curam pastoralem deferret, otiosa remaneret: ergo id minimè licet. ¶ In contrarium est quòd nemo ad id quod illicitum est cogi potest: qui autem cessionẽcessionem à pastorali cura petit, posteà si cedere cunctetur, ad id cogitur: vt patet cap. Quidam. de renuntiatione: ergo non est episcopo illicitum episcopatu abscedere.
AD quæstionem quatuor cōclusionibusconclusionibus respondetur. Prima quæ cæteris vt fun
Prima conclusio.
damentum substernitur, est: Tam diu obligatur episcopus pastoralem retinere curam, eiusque agônes perferre, quàm diu spes aliqua illi durat quòd possit plebi prodesse. Probatur. Episcopalis status in hoc consi
Ratio cōclusionisconclusionis.
stit quòd aliquis ob diuinam dilectionem proximorum saluti curandæ seipsum mancipat: id quod Christus dum Petrum elegit planè docuit. Haud enim pręmisit, Diliges gregem plus his: sed, diliges me. Nulla enim dilectio nisi ex diuina deriuetur, sufficit ad subeundos labores, persistendumq́;persistendumque in vigilia & solicitudine quę episcopali functioni est necessaria. Quare episcopus non ecclesię tantùm aut populo, sed Deo ipsi fidem suāsuam obligat: vt tanquàm fidelis dispensator & prudens gregẽgregem suum gubernabit. Quæ quidẽquidem obligatio genus voti est, vt sanctus Tho.
S. Thomas.
in calce quæstionis ait. Atq;Atque huc illæ consecratoris interrogationes alludunt: Vis ea quæ ex diuinis scripturis intelligis plebẽplebem & verbis docere & exemplis? Vis beato Petro Apostolo eiusq́;eiusque successoribus fidem & obedientiam exhibere? Itaq́;Itaque licèt non emittatur nouum votum castitatis præter sacerdotale, neque vllum aliud quod sit solenne super quod Papa dispensare nequeat: emittitur tamen obedientię votum quod à solo summo Pontifice est dispensabile. Quòd si votum est, vt diuus Thom. ait, non Pontifici tantùm, sed Deo ipsi fit. Atq;Atque adeò, vt conclusio asserit, perpetuo vinculo obligatus restat episcopus ecclesię suę quam sibi per annulum fidei desponsat. Quapropter diuortium esset, si non cum illa perpetuò permaneret. ¶ Secunda conclusio. Nequit eandẽeandem
Secunda conclusio.
ecclesiāecclesiam neq;neque propter dulcedinẽdulcedinem contẽplationiscontemplationis, neq;neque propter quoduis euitandũeuitandum incōmodumincommodum, neq;neque propter cōmodũcommodum proprium lucrādũlucrandum relinquere. Probat̃Probatur: nam Paul. quem suprà
Probatio.
ad Philip. 1. citauimus, quasi duobus perplexus & quid illorum eligeret nescius, etsi iudicaret dissolui & esse cum Christo multò melius: tamẽtamen videns necessarium esse manere in carne propter fratres, subdit: Et hoc confidens scio quia manebo. Et Christus Ioan. 10. Bonus, inquit, pastor animam suam ponit pro ouibus suis. Meditatiùs ergo perspexeris quanta cum energîa omnia cōmodacommoda atq;atque incommoda quæ personam episcopi propriè tangere possunt, excludantur.
Nam si fruitionem sempiternæ fœlicitatis, quæ etiam in paruum tempus omnia quæ desiderari possunt indicibiliter exuperat, iustam causam Paulus non iudicabat vt posset fratres in eorum necessitate suo pręsidio & munere destituere: qúænam excogitari potest propria commoditas quę episcopũepiscopum excuset? Etsi Christus vitam etiāetiam ipsam admonet pastorẽpastorem vt exponat pro grege, quod fit reliquum detrimentũdetrimentum, cuius cauendi causa possit grex deseri? ¶ Tertia cōclusioconclusio. Pos
Tertia conclusio.
sunt nihilo minùs aliqua accidere impedimenta quæ propter cedere episcopus possit episcopatui: quę quidem Innocen. Tertius
InnocẽtiusInnocentius. 3
cap. Nisi cùm pridem. de renuntia. percẽsetpercenset. Sed hęc tamen impedimenta pensanda sunt respectu functionis, quę fieri non potest debitè: vt si sit spiritualis defectus personæ: aut corporalis: nempe crimen, vt simonia, aut homicidiũhomicidium, aut hæresis, aut aliud quodcũq;quodcunque propter quod episcopus deponi debet: aut per quod infamiam contrahit: qua quidem respersus, quanuis pœnitentiam egerit, autoritate caret ad regẽdumregendum: cuius gratia plus officit quàm prosit. Enimuerò si purgare infamiam potest, tenetur quidem sub pœna peccati mortalis si in dignitate vult persistere. Nam quo iure tenetur ad rectam administrationẽadministrationem, tenetur & obstacula amouere dum potest: etiam si citra suam culpāculpam eam contraxerit. Quando verò infamiæ sordes eluere non valet, tunc si absq;absque sua culpa illis infectus est, non tenetur episcopatum renuntiare. At si causam verè dedit eiusdem infamię quę tam obscura sit vt verè sit functionis impedimentum, profectò tenetur pręsulatu decedere. Et idem est si sit vir seditiosus aut scandalosus. Nam vt ait Apostolus. 1. ad
Paulus.
Corinth. 8. Si scandalizauero fratrem meũmeum, non manducabo carnes in ęternum: Dummodò sit scandalum datum, non acceptum: nam qui scandalum leuiter accipiunt, relinquendi sunt, ait Christus, tanquàm cæci & duces cæcorum. ¶ Vel potest esse defectus in sciẽtiascientia & prudẽtiaprudentia. Haud em̃enim sibi se vllus persuadeat si omninò sacerdotio indignus sit, proptereà habere conscientiam securam, quòd à legitimo iudice sic fuerit ei collatũcollatum, vt collatio teneat. Imò vt acceptatio peccatum est, maximè si curam habeat animarũanimarum, sic & illud retinere in dies fit absurdius crimen, & ascendere ad aliam ecclesiam multò scelestius. Vnde Oseę. 4. Tu, inquit Dominus, scientiam repulisti: & ego te repellam, nè sacerdotio fungaris mihi. Si autem irre|gularis tunc erat quando ad sacerdotium assumptus fuit, non dubium quin collatio fuerit nulla: si autem postquàm obtinuit illam incurrit, iam dictum est quemadmodũquemadmodum sine dispensatione non possit dignitatis munere fungi. ¶ Si autem impedimentum est corporale, vtputa aut senectus nimia aut infirmitas, non est necessaria abdicatio ecclesię: sed posset esse consilium, retenta aliqua sustentatione. Sed ad minus secundùm antiqua iura debet persona digna in adiutorium illi adiungi. Tanta tamen posset esse autoritas in sene vt consultius esset in magistratu persistere & sua vmbra gubernare, quàm alteri committere: vt eod. titul. de renun. can. literas. ait idem InnocẽInnocen. ¶ Postremò deniq;denique ex parte subditorum potest esse defectus non quicunque: nam proptereà quod aliquantulo sit populus durior, non illicò per desperationem respuendus est, sed diuino pręsidio confidẽdumconfidendum. At tunc relinquere eos licet, tametsi ad id nulla emergat obligatio, quādoquando nulli sunt inter improbos probi: sed labor omninò existit infrugiferus ac perinde superuacuus. Solet enim ob defectum populi inepta esse Pręsulis prędicatio: secundùm illud Ezechiê. 5. Linguam tuātuam adhęrere faciam palato tuo: quia Dominus exasperans est. Quocircà secundo dialogorum Grego. Ibi ęquanimiter portandi sunt
Gregorius.
mali, vbi inueniuntur aliqui qui adiuuentur boni. Vbi autem omninò fructus de bonis deest, fit aliquādoaliquando de malis superuacuus. Vnde sæpe agitur in anima perfectorum, quod cùm laborem suum sine fructu esse considerant, in locum alium ad laborem cum fructu migrant: iuxta illud Pauli: Ecce conuertimur ad gẽtesgentes: quia verbi Dei vos indignos fecistis. ¶ Quarta conclusio. Quantumuis
Quarta conclusio.
causæ adsint ad iustè cedendum, nihilo minùs cessio citra autoritatem prælati fieri non potest: puta Papæ, si episcopus vult cedere: quippe cui soli facultas suppetit, vt ait diuus Thom. in illo voto dispensandi. Parœcialis autem sacerdos posset de licentia episcopi cedere. Sententia est eiusdem InnocẽInnocen. in vltimis verbis eiusdem capituli. vbi ait: Et si pẽnaspennas habeas quibus satagas in solitudinem auolare, ita tamen strictæ sunt nexibus præceptorum, vt liberum non habeas absq;absque nostra permissione volatum. Imò neq;neque ad religionẽreligionem demigrare absq;absque Papæ facultate episcopo liberum est: vt patet cap. licet. de regu
Ratio cōclusionisconclusionis.
la. Et ratio est, quòd sicut nemo ad ecclesiāecclesiam absq;absque iudicio superioris assumendus est: ita neq;neque absq;absque eius arbitrio vlli licet illam destituere. Sed est demum meditanda cautio capitu. quidam. suprà citati. Quòd si qui cessionem petit retrocedit, cogendus est. Consueuerant enim aliqui & consuescunt episcopatum renuntiare pauperiorem, aut aliâs sibi minùs commodum, vt vberiorẽvberiorem possint expiscari. Et ideò cùm vident suis technis frustrari, retrocedunt. Meritò ergo illi cedere compellendi sunt, & ab ecclesia repellendi.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur. Cùm perfectio monachi sit proprię saluti studere: Episcopi verò perfectio eò sit excellentior, quòd proximorum saluti debeat incumbere: consequens fit vt quādiuquamdiu vtilis esse possit ecclesiæ, eidem muneri debeat impensè suas nauare operas. Ob idq́;idque si tunc ad religionem commigraret, retrocedere censeretur: nempe quòd cùm non ad suam tantùm, verùm & ad subditorum vtilitatem procurandam se obligaret, suæ solũsolum vacare studeat. Vnde Innocen. cap. citato,
InnocẽtiusInnocentius.
Faciliùs, inquit, indulgetur vt monachus ad præsulatum ascendat, quàm præsul ad monachatum descendat. Attamen quando iam ecclesiæ inutilis fit, aut fortè pestifer, consilium est, vt quò suę salubriùs cōscientiæconscientiæ consulat, in monasterium sese recipiat. ¶ Ad
Ad secundũsecundum.
secundum per idem fundamentum respondetur: quòd per nullum impedimentum homo curam propriæ salutis præterire debet, quod ad religionis statum pertinet. Potest tamen à negotio alienæ salutis impediri: Et ideo monachus quidem ascendere ad episcopatum potest, vbi propriæ saluti periculum non paratur. Et pariter episcopus vbi cohibetur nè alienæ saluti absque propriæ detrimento incumbere quiuerit, intra claustra monasterij sese conferre. Cessante autẽautem impedimento, potest rursus ad prius institutũinstitutum remeare: nisi forsan ob crimen aliquod fuerit episcopatu priuatus, & in monasterium ad peragendos pœnitentiæ fructus obtrusus. Quemadmodùm illud intelligitur decretum. 7. q. 2. Præcipit sancta Synodus vt quicunq;quicunque de pontificali dignitate ad monachorum vitam & pœnitentiæ descenderit, nequâquam ad pontificatum resurgat.
¶ Ad tertium demum respondetur, quòd
Ad tertium.
quemadmodùm in naturalibus infirmitas efficit vt potentia maneat suo vsu or|bata, vt caligans oculis: ita neque incongruum est vt episcopalis potestas propter spirituale impedimentum maneat ab vsu colligata.

QVAESTIO TERtia, de Episcoporum residentia.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm episcopi in suis diœcesibus residere iure diuino teneantur.
TERTIO loco libri pręsentis quęstionem polliciti sumus hanc insignem, de residentia Episcoporum ac sacerdotum curam habentium animarum. Apparet enim diui
no iure non esse indicta. Ius enim hoc, illud præcisè censetur quod in euangelio aut loco alterutrius Testamenti, tanquàm diuinum præceptum legitur: vt est præceptum baptismi: Qui crediderit, & baptizatus fuerit, saluus erit: aut quod inde planè colligit̃colligitur. Huiusmodi autem residendi præceptio non est huiusmodi: ergo non est sanctio diuini iuris. ¶ Secundò, Soli Petro commissę sunt
Secundum.
claues regni cœlorum: illiq́ue soli dictum, vt vniuersum Christi gregem pasceret: ergo illi soli commissa est summa rei huius, ac subinde pascendi modus. Ad modum autem pascendi attinet residentia: atque adeò non est de iure diuino. ¶ Tertiò. TimomotheusTimotheus
Tertium.
Ephesinus episcopus crebrò Pauli iussu impulsus est per alias ecclesias diuagari: diutiusq́ue propriæ abesse: ergo id non est de iure diuino. ¶ In contrarium autem est quòd episcopi sunt pastores: secundùm illud euangelicum: Pasce oues meas. pascere autem gregem officium personale est quod personæ præsentiam exposcit: ergo eodem euangelico iure tenentur suis ecclesijs residere.
QVæstionem hanc temporum iniquitas celebrem fecit: nam eius affirmatio, si vel de solo pastoris noĩenomine existimetur, adeò perspicaciter veritatẽveritatem suāsuam oculis obijcit, vt in quęstionẽquęstionem euocari penitùs renitatur. Quare apud antiquos, admonitāadmonitam quidẽquidem vbilibet videre poteris, disputatādisputatam verò vix vspiam. At cum ecclesiastici mores de florido illo priscorum loco tam miserè deciderint, eandem veritatem eousq;eousque in quæstionẽquæstionem reuocârunt, vt iam non sit persuasu facilis. Atqui Caiet. loco
Caietanus.
præsenti, scilicet. 2. 2. q. 185. veluti rẽrem cōpertācompertam breuibus absoluit. TẽporeTempore autẽautem Tridentini cōcilijconcilij peregregius frater Bartholæmeus
Bartholomæus MirādaMiranda.
MirādaMiranda necessitudine religionis, ac ibi tũctunc tẽporistemporis societatis mihi coniunctissimus, eandem quæstionẽquæstionem tum plurimis sacrorum testimonijs, tum etiāetiam rationibꝰrationibus adstruxit: idq́;idque ita locupletè ac disertè, quod suum ingenium est ac solertia, vt laborẽlaborem alijs potuisset excusare: nisi Reuerendus Catharinus MinoriẽsisMinoriensis ad
Catharinus
cōtradicendũcontradicendum prodijsset. Haud inquāinquam negauit quin præsides residere teneāturteneantur: sed tamen asseuerare perstitit, humano quidem iure, hoc est pōtificiopontificio, ad id obligari: non autem aut naturali aut diuino. Ex quo inferre perrexit, curācuram illam soli Papę incũbereincumbere vt illos residere faciat: ipsos autẽautem non aliter teneri ꝗ̈quam ipse disposuerit. Ego verò litem cum homine cōtestaricontestari nolo. Est enim vir, alioqui quidem religiosus, attamẽattamen acerrimi ad contradicendũcontradicendum ingenij: cum quo mihi priùs de certitudine gratiæ, & posteà in CōmẽtarijsCommentarijs super PaulũPaulum de prędestinatione controuersia fuit. Qua de re, vt audiui, nam legi nunꝗ̈nunquam, multis me, quæ sibi genuina sunt & natiua, scōmatumscommatum figuris respersit. Et re vera si tantùm suis assertis cōfirmandisconfirmandis insudaret, quantũquantum huiusmodi innectẽdisinnectendis cōuitijsconuitijs assolet, fœliciùs suũsuum celebrasset nomẽnomen. Sed putat simpliciter suis dictis veluti oraculis auscultandũauscultandum. Et cum ęgrè ferat quod omnes velint esse magistri, nil ipse veretur omniũomnium prodire magister. At verò non cōstituiconstitui, quia neq;neque theologicũtheologicum neq;neque ChristianũChristianum est, malũmalum pro malo reddere. Et ęgriùs fero quod episcopus similia de aliquo euomat, ꝗ̈quam quod de me quisꝗ̈quisquam. Eò pręsertim quod neq;neque ea in me expuit mala quę multa opùs habeāthabeant ad ferendũadferendum lōganimitatelonganimitate. RẽRem ergo tantũtantum pro meo ingeniolo dilucidare satago: non cum homine cōtenderecontendere. ¶ Igitur quò lineālineam aliquāaliquam omnibus cōfessissimāconfessimam pręstituamꝰpręstituamus, vnde disputationẽdisputationem auspicemur, cōclusionemconclusionem primāprima vniuersis literarũliterarum professoribus receptissimāreceptissimam præfigamus. Constantissimum est, ecclesiarum Prę
Prima conclusio.
sules, imò & animarũanimarum omnes pastores vsque ad parœcios inter suos greges residere teneri: Sed quod in quęstionem vertit̃vertitur est de iure ad id cogente, sitne tantùm humanum, an | verò diuinũdiuinum etiam & naturale. Ecquis enim mente sanus in quæstionem compellet, vtrũvtrum
Suadetur posita cōclusioconclusio
ianitor cui iura claudendi recludendiq́ue commissa est, ad ianuam assistere debeat? & cui nauis gubernatio incumbit, ad clauum sedere? Et vtrùm dux in bello, dum geritur, & miles in acie debeat existere? Quin verò non modò humanæ leges hoc de episcopis in quæstionem traduci non sinunt: verùm & diuina & naturalis dementiæ nobis, certum est, adscribunt, quòd ipsum intentamus. Etenim si Deus, vt ipsi contrarij fatentur, quia diffiteri nequeunt, episcopalem dignitatẽdignitatem, quâ latè in ecclesia patet, instituit, nónne & officium ipsum pascendi instituit? Pascere autem num non naturale ius apertè clamat personalem requirere pręsentiam? ergo quanuis illis largiremur electiones iure tantùm humano fieri, nunquānunquam inde obtinerent vt Papa mutare possit quin officium pastoris sit iure diuino per se pascere, ac subinde residere. At nè dicendi impetus sine dispositionis atque œconomîę luce in viscera nos disputationis inferat, supposita prima fundamẽtalifundamentali cōclusioneconclusione, quod in quæstionem accersitur est, quo iure hæc residẽdiresidendi obligatio innitatur. Et primus articulus est de diuino. Debet autem sacrorum tractator, vt primo de doctrina Christiana autor est Augustinus, documẽtumdocumentum patrisfa
Augustinus.
miliâs auscultans, de thesauro scripturæ proferre, primùm noua, deinde vetera. Qua de causa peculiarẽpeculiarem hîc titulũtitulum fecimus, de diuino iure tam euangelico quàm antiquo: ex quo primũprimum petendum est rei præsentis fundamentum: & articulo proximo de naturali: ac tertio de humano. Tametsi adeò istæ iuris species sibi inuicem meritę sint, adeoq́;adeoque se vicariè elucident, vt testimonia sacra, nisi naturali statim ratione & iure explicent̃explicentur & cōfirment̃confirmentur, debiliora videri possint: & ideo necesse erit sæpenumerò ꝑmistimpermistim ab omni iure argumenta accersere. ¶ Ad horum aurum autem perspicacem intelligentiam meminisse ex lib. 1. &. 3. opùs est, primùm diuidi ius in naturale & positiuum: deinde positiuum in diuinum & humanum. Ius enim naturale est quod nos ipsa natura docuit. Ius autem positiuum quod vel ex hominum condicto, vel ex principis iussu legis habet vigorem. Et quia summus princeps Deus est, fit vt ius positiuum diuidatur in diuinum & humanum. Quo fit consequens vt minimè repugnet aliquid esse de iure naturali simul & diuino: vt patet in Decalogo, quem, etiam si Deus non scripsisset, natura nos ipsa docuisset. Sed tamen quia scripto Dei expressus est, censetur etiam de iure diuino. Vnde fit vt distinguatur ius diuinum in naturale & positiuum. Vt positiuũpositiuum sit quod nos Deus præter aut supra cognitionem naturæ docuit: vt sunt sacramentorum mandata. Et de hoc genere diuini iuris loquimur in hoc articulo: nempe quod in sacra pagina scriptum est. Id quod bifariàm contingere potest: nempe aut quod expressis verbis sit scriptum, vt, Qui crediderit & baptizatus fuerit, saluus erit. Et, Quorum remiseritis peccata, remissa erunt: & quorum retinueritis, retenta. Aut quod ex verbis scripturæ expressis planè colligitur. Et quidem quod sub hoc verborum tenore expressum sit in euangelio vt episcopi resideant, nemo affirmat: quia nusquàm legitur. Sed tamen quòd verbis æquipollentibus eandem prorsus habẽtibꝰhabentibus significationẽsignificationem, id sit in eisdem sacris Biblijs assertum, hoc persuadere contendimus. ¶ Sit ergo secunda conclusio. Obligatio Antistitum ad residendum,
Secunda conclusio. S. Thomas.
omniumq́;omniumque pastorum parœcialium ecclesiarũecclesiarum, est de iure diuino. Et cum primis, postꝗ̈postquam diui Thom. interpretes agimus, sua est conclusio præsenti quæstione, quam exponendam hîc duximus, art. 5. Vbi ex testimonio Christi quòd bonus pastor animam suam teneatur pro ouibus suis ponere, infert, ob nullum temporale periculum licêre præsuli de sua ecclesia decedere. Materiam autem illius articuli, in. 4. nos huius quæstionis disputaturi sumus. An videlicet aliquæ sint causæ quæ huiusmodi decessum excusatũexcusatum faciant. Interim autem conclusio præsens affirmatiùs est demonstranda. Atqui solet quidem ab officio pastoris initium demonstrationis sumi: est tamen illud altiùs petendum. Episcopus nanque non est propter
Prima ratio conclusionis
quem ecclesia est constituta, sed ipse potiùs est propter ecclesiam institutus. Mundum quidem Deus fecit propter hominem: nempe vt ei esset subsidium vitæ: ipse autem non propter ipsum, sed creatus est tanquàm eius dominus. Et patresfamiliâs sæculares diuitijs suas domos propter suos successores amplificant. Itaq́;Itaque in eiusmodi familijs non personæ propter domos, sed domus propter personas sunt extructæ. In rebus autem publicis diuerso modo se res habent. Regnum enim non est factum propter regem, sed rex | propter regnũregnum. Et in hoc, vt li. 1. dicebamus, rex differt à tyranno, quòd ille omnibus ob publicum bonũbonum vtitur: hic verò regno propter se abutitur. Multò id autem certius est in episcopis. Christus enim qui propter nos homines descẽditdescendit de cœlis, propter seipsum ecclesias fundauit & propter ipsas, tum alios pastores, tum præcipuè episcopos. Nisi quod est discrimen duplex inter ciuilem &
ecclesiasticāecclesiasticam rempub. VnũVnum scilicet ex parte finis ex quo in modo ministrandi alterũalterum deriuatur. Finis nāq;namque proximus ciuilis rei publicæ, vt in superioribus adnotauimus, est pacificus tranquillusq́;tranquillusque eius status, etsi in supracœlestem subinde referatur. Finis autem proximus ecclesiasticæ est sempiterna fœlicitas, ad quāquam nos Christus ecclesiæ fundator per suos ministros perducere expetit, & omnimodè cōtenditcontendit. Alterum autem discrimen est quod sęculares principes in modo sui regiminis effigiem habent dominorum: episcopis verò nullam prę se ferre licet, nisi ministrorum atque omninò seruientium. Principes enim gentium, ait Matthæ. 20. dominantur eorum, & qui maiores sunt potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos. Sed quicunque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister: & qui voluerit inter vos primus esse, erit vester seruus. Sicut filius hominis non venit ministrari sed ministrare, & dare animam suam in redemptionem pro multis. Vnde Augustinus super Isaiam homili. 7. Qui vo
Augustinus
cantur ad episcopatum, non ad principatum vocantur, sed ad seruitium totius ecclesiæ. Ecce ergo episcopalis institutionis fundamentum quod constitutissimum est esse de iure euangelico: nempe quòd vt seruus quidquid est, domini est, sic episcopus quidquid est, sit ecclesiæ. ¶ Hinc con
sequitur episcopalem dignitatem non esse institutam nisi propter officium. Est enim dignitatis pastoralis officium, pascere.
Ad quam veritatem penitissimè commendandam nunquàm dignitas in sacra pagina nisi officij nomine designatur. Nam vt conclusionem ab eo primùm loco demonstrare ordiamur, qui est Ioann. 20. Pasce oues meas, vtpote quo episcopalis dignitas planissimè declaratur, non ait Christus, Sis pręsul aut episcopus. Imò nec, sis pastor: nam & pastores socordes esse possunt, & gregi indormientes. Sed pasce: hoc est doce, institue, atq;atque adeò guberna exemplo meo meas oues. Et vbi apostolos prædicatũprædicatum dimisit non dixit: Messis quidem multa est: ij autẽautem qui metẽdimetendi docti sunt, pauci: sed, operarij: qui vsu potestatem exerceant. Nil enim refert qua doctrina aut facultate præditi sint sacerdotes, nisi munere suo fungāturfungantur. Misit ergo Deus non qui operari possent, sed qui operarẽturoperarentur. Similiter enim instituerat Deus Aaron, Leui. 28. Applica enim, inquit, ad me Aaron & filios eius: Non ait vt sacerdotes mihi sint, sed vt sacerdotio fungāturfungantur mihi: & vt suprà in Paulo adnotauimus, Qui episcopatum, inquit, desiderat, bonum opus desiderat: id est si legitimum est eius desideriũdesiderium, non ad dignitatẽdignitatem, sed ad opus referẽdũreferendum est. Quare illicò subiunxit, Oportet episcopũepiscopum doctorem esse: quo nomine non designatur habitus seu facultas & dignitas, sed vsus: hoc est oportet vt doceat. Vnde ad PaulinũPaulinum suprà citatus August. & refertur. 8. q. 1. can. qui episcopatum. Exponere, inquit, voluit apostolus quid est episcopatus: quia nomẽnomen est operis non honoris. Et ad Honoratum Hieron. Qui episcopatum desiderat, opus desiderat: hoc est non dignitatẽdignitatem aut delitias, sed opus & laborem. ¶ Ex hoc secundo vt per gra
CorollariũCorollarium.
dus descendamus tertium colligitur: nempe decimas & primitias, vt lib. 3. latè demōstrauimsdemonstrauimus & sępissimè repetimus, non esse in hoc populo imperatas vt sint bonorũbonorum præmia, eò quod vel boni vel docti sunt. Sed in hoc potiùs vt bene ecclesijs præsint, vt ait Paulus, & inseruiātinseruiant. Haud enim me pigebit hoc inculcātissimèinculcantissime repetere quod ad rem penitissimè attinet: quod si hoc ecclesiasticum seruitiũseruitium Christianis non fuisset necessariũnecessarium, nulla fuisset à Christo habita personarũpersonarum, quę idoneæ sunt, ratio, quātũquantum ad decimarũdecimarum impositionẽimpositionem. Haud ergo arbitrent̃arbitrentur vel nobilissimi vel doctissimi vel sanctissimi sibi vlla ratione deberi ecclesiastica stipẽdiastipendia neq;neque eorũeorum gratia fuisse instituta: sed eô prorsus quod ad ecclesiarum obsequia DñsDominus ipsis personis opùs habet. Reuisito, nè sim morosus, quæ lib. 3. q. 6. ar. 2. in huius demōstrationẽdemonstrationem attulimus. Etenim Nume. 18. non alia de causa Deus decimas legit̃legitur instituisse, ꝗ̈quam pro ministerio quo Leuitæ ac potissimũpotissimum sacerdotes tabernaculo seruiebātseruiebant. Et cum Christus apostolos dimisit vt messores esse voluit qui pro operis digni sunt mercede sua. Et Paul. 1. ad Corin. 9. omnia natura
Paulus.
lia exẽplaexempla ad hoc propositũpropositum congerit. Vt de milite qui non militat suis stipẽdijsstipendijs: & detriturātedetriturante boue, &c. Et. 1. ad Tim. 1. Presbyteros non | cẽsetcenset præmio ecclesiastico dignos quia boni sunt, sed quia bene pręsunt. Et si ius cōsulasconsulas canonicũcanonicum, Innoc. 3. c. cùm secundũsecundum apostolũapostolum.
InnocẽtiusInnocentius. 3
de præben. eisdẽeisdem vsus sacris oraculis idẽidem prorsus constituit quod stipendia ecclesiastica atq;atque adeò dignitates solũsolum propter opus cōferunt̃conferuntur: ac tandẽtandem. c. fin. de rescrip. beneficiũbeneficium asseritur non dari nisi propter officium. Communia sunt hæc, sed in præsentiarũpræsentiarum etiam vsque ad nauseam repetẽdarepetenda. ¶ Ex his ergo colligitur
Ratio pro cōclusioneconclusione.
nostra cōclusioconclusio illatione illa quāquam paulò antè insinuabamus. Christus non alia prorsus ratione ꝗ̈quam propter ecclesias, hoc est propter earum obsequia atq;atque administrationes pastores instituit, quorũquorum subinde officiũofficium propriũproprium esse voluit pascere: & in huius tantùm mercedem & stipendia populo imperatæ sunt decimæ: ergo quantum est ex rei natura diuinaq́;diuinaque institutione, ipsis per se incumbit gregem pascere. Hoc autẽautem absq;absque personali præsentia fieri non potest: ergo residentia est de iure diuino: nam quo quisq;quisque iure obligatur ad finem, obligatur ad mediũmedium sine quo nequit illum cōmodècommode attingere. Primum antecedẽsantecendens nemo est qui neget, sed primam consequentiam inficiari moliuntur aduersarij. Quo
Solutio.
niam inquiunt Papa episcopos creat: illi ergo incũbitincumbit disponere vt per se vel per alios pascere debeātdebeant. Quod autem cauillus hic nullũnullum
Replica.
præ se ferat vel probabilitatis colorem, palāpalam ex superioribus colligitur. PrimũPrimum enim iam satis constitutum est, creationem episcopi, licèt fiat per Pontificem, nihilo minùs iure diuino fieri: quippe cùm institutio Dei sit, per ipsumq́;ipsumque fieri iussa, perinde atque sacramentorum administratio. Sed nè de nomine nos angat disputatio, esto Papa immediatè vt aiunt electionem faciat, num consequens subinde fit vt naturam ipsam quam dignitas à Deo ĩstitutainstituta proprio significato declarat, possit Papa mutare? Vnde rogo duarũduarum rerũrerum cōsequẽtiaconsequentia quæ tam sunt disparatæ? Nunquid dum Papa episcopum eligit & cōsecratconsecrat efficere potest vt non sit pastor, magis quàm cùm sacerdotem initiat efficere vt non sit sacerdos. Potéstne inquam efficere vt functio episcopi non sit sacramenta ordinum administrare, populũq́;populumque docere, ac moribꝰmoribus instituere: &, quod nomẽnomen eius sonat, gregi inuigilare? Quísnam hoc vel fari queat? cùm hæc oĩaomnia ep̃aliepiscopali muneri sint diuino iure annexa: quin verò ipsissima eodẽeodem iure sint dignitatis substantia. Profectò si Dei institutio eandẽeandem vim habeat quāquam natura per ipsum instituta, planè fit vt sicuti qui morum serit efficere non potest vt prunus inde aut alia arbor germinet̃germinetur, ꝗ̈quam morus: ita neq;neque qui ep̃mepiscopum facit efficere potest vt eius natura diuinitꝰdiuinitur instituta non sit per se pascere. Haud enim modò disputamus an vlla de causa efficere iustè possit vt ipse per se non pascat, sed per aliũalium. De hoc enim alia nos disputa
tio manet. Sed rei tātùmtantum naturam cōstituimusconstituimus: docẽtesdocentes vt quẽadmodũquemadmodum qui scānumscannum fabricat aut arcāarcam, efficere non potest quin figurāfiguram habeat scamni aut arcæ: aut qui facit calceum, efficere non potest quin rem faciat formam habentem pedis: ita qui facit episcopum, quæ res diuinitùs instituta est, efficere non potest quin eodem iure quo est instituta officium habeat, atq;atque adeò obligationem per seipsum pascendi ac subinde residendi: quidquid posteà forinsecùs accidere possit. ¶ Etenim nè nobis pastoris homonymîa & ęquiuocatio negotiũnegotium amodò facessat, intelli
gere ep̃usepiscopus debet pastorẽpastorem esse secũdũsecundum propriāpropriam noĩsnominis notionẽnotionem, & non secũdùmsecundum illāillam abusiuam qua gregũgregum domini pastores dicũturdicuntur. Solent enim & pastores nũcuparinuncupari, pecudum, armẽtorũq́;armentorumque domini: eò quod sua substantia & peculium pecorarium sit: quẽadmodùmquemadmodum rogati filij Iacob à Pharaône quid haberẽthaberent operis respōderũtresponderunt, Pastores sumus: puta hæc est nostra diuitiarũdiuitiarum possessio. Et isti per se nullam exercẽtexercent ouilis curam, nisi per suos famulos: sed duntaxat vellere, caseo, fœturaq́ue fruentes, delicatè ac molliter vitam degunt. Episcopi autem non sunt sic instituti pastores gregis Christi, sed prorsus velut ministri, qui gregum vigilias perferre tenẽturtenentur, & per prata scripturæ sacræ gregem deducere, eiusq́;eiusque fontibus potare, atq;atque oleo scabiẽscabiem inungere, eisq́;eisque lupum cauere, & quidquid vllo pacto nocere poterit. ¶ Neq;Neque enim est quod huic
Solutio tacitæ obiectionis.
sanctæ veritati quis obmoliatur, soli Petro dictum esse, pasce: in hoc enim verbo aliquid est singulare Petro dictum, aliud verò cũctiscunctis præsulibus generale. Singulare inquāinquam vt tanꝗ̈tanquam vniuersalis pastor suo gradu & ordine vniuersum gregem pasceret: non quidem vniuersis assistendo ecclesijs, sed suis constitutionibus & fidei ac morum sentẽtijssententijs vniuersos illustrando & instituendo: dignosq́;dignosque adeò ministros cuicũq;cuicunque ecclesiæ adscribẽdoadscribendo. Generaliter autem explicata est ep̃alisepiscopalis functio, quæ in apostolis & in ipso per ipsissimũipsissimum ChristũChristum ecclesiæ institutionẽinstitutionem constituta est: vt scilicet cùm primũprimum vnusquisq;vnusquisque creare|tur, iussum ab eodẽeodem Christo putaret vt similiter suum peculiarem gregem pasceret. Ait quippe August. c. 13. in lib. de pasto. ob id Petro singulariter Christum id quod omnibꝰomnibus erat cōmunecommune, iussisse, vt vnitatem cōmendaretcommendaret. Multi enim erant, inquit, apostoli, & vni dicitur: Pasce oues meas. Hactenùs ille. Ac si dixisset: In vno cunctis potestatem dedit. In vno cunctis generalẽgeneralem regendiformāregendiformam expressit, atq;atque adeò in vno cunctis idem iussit. Et Ambros. in Pastora. Nobis, inquit, in verbis diuinis credita est dispẽsatiodispensatio, gregẽq́;gregemque Christi alendũalendum suscepimus. In verbis inquit diuinis: AlludẽsAlludens ad illa Petro dicta. Et infrà: Repetitum est à Domino tertiò, Pasce oues meas. Quas oues & quem gregem non solũsolum tunc beatus suscepit Petrus, sed nobiscum illa suscepit: & cum illo nos suscepimꝰsuscepimus omnes. Iussit Dominus Petro pascere oues, per quẽquem ad reliquos omnes potestas & autoritas pascendi manat à Deo. Hæc ille. ¶ Ex his ergo fit consequẽsconsequens, peruersam esse, calumniosamq́;calumniosamque interp̃tationẽinterpretationem, vt vox illa cōsecratorisconsecratoris, Vade prædica ppłopopulo tibi cōmissocommisso: ꝑindeperinde ĩtelligaturintelligatur, ac si solius sit Papæ. Est enim illius tanquàm organi Dei, atq;atque adeò expressio & quasi repetitio verbi ipsius Christi, Pasce oues meas. Quô planè alludit Paulus ActuũActuum 20. dicens, Attendite vobis & vniuerso gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, &c. Haud enim aduersariorũaduersariorum glossa vllius est pretij, qua scilicet aiũtaiunt proptereà tantùm dixisse, Spiritus sanctus posuit, quod ecclesia etiāetiam quo ad ius positiuũpositiuum eius nutu gubernat̃gubernatur. Nam. 1. ad CorĩCorin. 7. distinguit inter ea quæ Deus præcepit & quæ ipse: & hîc propriam actionẽactionem & iussum Dei designat. Non em̃enim ait se illos posuisse, sed DeũDeum. ¶ At verò quò res etiāetiam num patẽtiorpatentior fiat explicare paulò ampliùs opùs est spiritualis pastoris officiũofficium. Dictum enim iam suprà reliquimus esse spiritualis ouiũouium vitæ impensissimāimpensissimam curam gerere. Quæ quidẽquidem cura tripertita est: videlicet vt ep̃usepiscopus sacramẽtissacramentis plebẽplebem in vita spirituali generet & nutriat, atque adeò prædicatione foueat & prudentia gubernet. Quæ sub alijs nominibus sanctus Tho. expressit, puta instituere, defendere, & gubernare. Nomine autem sacramentorũsacramentorum etiam sacramentalia quædam intelliguntur, quæ quidem can. quanuis. distinc. 68. Leo Papa recenset. Incumbit enim eis presbyterorũpresbyterorum ac diaconorũdiaconorum cæterorũq́;cæterorumque ministrorum altaris, & virginum consecratio. Mox constitutio altaris, & benedictio & vnctio, atq;atque adeò omnium vasorũvasorum indumentorumq́;indumentorumque ad idem altare pertinentium, ac denique baptizatos chrismate confirmare. Omnium autem maximè propriũproprium eius munus est prædicare: hoc est non de suggesto modò, sed peculiariter etiam sacra oracula interpretari, & de ambiguitatibus respōsaresponsa dare. Vnde super illud Paul. ad Ephes. 4. Alios pastores & doctores: adnotauit Hieronym. consultò non dixisse alios pastores atque alios doctores, sicut dixerat alios apostolos & alios prophetas: sed alios pastores & doctores: scilicet quod idem est in ecclesia pastor, qui & doctor. Idẽq́;Idemque August. in epist. 58. Paulino sciscitātisciscitanti quo pastores à doctoribꝰdoctoribus differrẽtdifferent, respōdetrespondet: videlicet nullo differre discrimine: quod eodẽeodem apostolico verbo cōfirmatconfirmat. ¶ Tertium demũdemum eiusdẽeiusdem muneris mẽbrummembrum est gubernatio, quibus non infimè adiũgituradiungitur pauperum, viduarum ac pupillorũpupillorum cura. Hæc autem expressiùs, tum GregoriꝰGregorius
Gregorius.
lib. priori Pastor. tum etiāetiam alij sancti patres per Ezechi. prophetam explicari autumant c. 34. vbi ait Dominus: Fili hominis prophe
ta de pastoribus Israël qui pascebātpascebant semetipsos. Nónne greges à pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, lanis operiebamini. His em̃enim duobus cũctacuncta designantur quæ ad victũvictum vestitumq́;vestitumque spectant. Quæ quidẽquidem ad sustentationẽsustentationem episcopis populus suppeditat. Sed ad designandādesignandam eorum luxuriẽluxuriem subditur: Quod crassum est, occidebatis: vbi summa iniquitas pastoris insinuatur. Cùm enim officium eius sit gregem doctrinæ ac morum pinguedine saginare & pinguefacere: eius potiùs substātiasubstantia ipsi curātcurant pinguescere. Et gregem meũmeum non pascebatis. Quid autẽautem sit pascere, explicare prosequitur, dicens: Quod infirmum est, non consolidastis: quod ęgrotum, non sanastis: quod confractum, non alligastis: quod abiectũabiectum est, non reduxistis: & quod perierat, non quæsistis. ¶ Hîc autem primùm omnium animaduertendum est, oracula antiquæ legis non eandem prorsus
energîam ad rem præsentem habere quam testimonia nouæ. Etenim sacerdotium nostrum longè ab illo differentius ac perinde sublimius existit quàm quo illi fungebant̃fungebantur. Nam cùm illorũillorum sacramenta nullānullam cōferrẽtconferrent gratificantem gratiam (nil de illa loquimur quæ sub signo circumcisionis cōferebaturconferebatur) neq;neque clauium illi potestatem habebāthabebant ad remittenda peccata, neq;neque subinde curācuram, vt nostri sacerdotes, gerebant animarum: quę po|tissimum est fundamentum vt nostri prælati residere teneantur. PetũturPetuntur autem inde ad propositum argumenta. Tum ratione figuræ, in qua, vt ait Paul. omnia contingebant illis: nempe quod illud sacerdotium præsagium erat nostrî. Tum etiam per modũmodum exempli: nam si illis tanto vitio tribuebatur quòd curam non gererent gregis, & in excubijs templi perpetuò esse cogebantur. Iussum enim legitur Num. 18. Aaron filijsq́;filijsque eius ac Leuitis: Excubate in custodia sanctuarij: multò efficatiùs conuincitur pastores nostros animarum custodes, debere semper præsentes gregi prospicere. Quanuis, vt ad præsentem locum Ezechi. reuertamur, non solùm sacerdotes illic, pastorum nomine, denotantur, sed omnes iudices & gubernatores populi. Tametsi iam tunc temporis, gubernationis sceptrum penes sacerdotes esset. ¶ Affabrè
Expenditur locus citatꝰcitatus.
ergo Propheta illa quinaria oratione pastoris munus delineat, quantum ad ea saltem quæ in grege medẽdamedenda sunt. Quinq;Quinque enim incōmodisincommodis Christianus grex periclitari cōsueuitconsueuit. PrimũPrimum est in fide quæ totius Christianæ vitæ fundamentũfundamentum est: nam sine fide impossibile est Deo placere. PrimũPrimum autẽautem detrimentum fidei est, lāguorlanguor & imbecillitas: quando scilicet homo propter magnitudinẽmagnitudinem credendorũcredendorum nutabũdusnutabundus vacillat. Quare Paulus ad
Paulus.
Roma. 4. laudi tribuit Abrahę quod non fuit infirmatus in fide. Et ad Roma. 14. InfirmũInfirmum in fide assumite, (id est) nè cadat sustentate.
Hæc ergo Antistitis, qui doctor est fidei, prima functio est: vt fidei scrupulos mentibus gregis eximat, dubia scilicet explicando: ac subinde animos affirmando & consolidando vt intellectum, quemadmodùm ait Paulus, captiuẽtcaptiuent in obsequiũobsequium fidei. Aegritudo autẽautem ad mores attinet, cum quis corruptis affectibus infectus est. Etenim, vt intellectus scrupulis fidei infirmat̃infirmatur, sic & appetitus affectuum tumultu ęgrotat. Quare sicut illud doctrinæ luce est consolidandum, ita & hoc salutaribus monitis sanandum. Confractio verò iam ad discordiam inter fratres attinet: videlicet cùm populus aut varijs opinionibus, aut litibus & iurgijs inter se dissidet. Tunc enim ligamine pacis atque vnitatis confœderandus est: amicitiaq́ue conglutinandus. Ex his enim fracturis, nisi in tempore colligantur, hæreses solent intumescere. Quod re vera vec ordia & inertia præsulũpræsulum, ac potissimùm absentia à suis ecclesijs creberrimè accidere, pręsentia tẽporatempora documẽtodocumento nobis sunt. Quocircà id quod subdit̃subditur, abiectũabiectum, ad manfestariāmanifestariam hæresim & apostasîam refertur. Dissensio enim populi seminariũseminarium est hęresum: per quas ab ecclesia exit̃exitur, & vsq;vsque ad huius etiāetiam medicamina pręlati cura protẽditurprotenditur: vt saltẽsaltem vna atq;atque altera monitione, vt docet Paulus, enitendum ei sit abiectos in ecclesiāecclesiam reducere. CōcluditConcludit demũdemum, Et quod perierat non quæsistis: exemplo illius qui de cœlo quæsitũquæsitum venerat quod perierat. Perit autem homo per quodcunq;quodcunque mortale delictum: insigniter verò per obstinationẽobstinationem. Sed neq;neque de illo prorsum desperandum est, quin omnis adeatur quærendi ipsum via. Atqui effectus porrò isti, gratiæ Dei eiusq́;eiusque singulari fauori referũturreferuntur accepti. Attamen quia ipse eiusmodi gratiāgratiam ministerio sacerdotum nobis suppeditat, fit vt propter eorũeorum negligentiānegligentiam vsu veniat vt populus eâdẽeadem gratia priuetur. Id quod protinùs ibîdẽibidem Deus apertè admonet, dicens, Et dispersæ sunt oues meæ eò quòd non esset pastor: & factæ sunt in deuorationem omnium bestiarum agri: hoc est ab omnibus vitijs pessundatæ sunt: omniq́ue errore conculcatæ. Qua de causa statim comminatur pastoribus: Requiram gregem de manibus eorum. Hac eâdem enim ratione ait ad Hebræos vltimo Paulus, præpositos
Paulus.
sic debere super gregem inuigilare, quasi rationem pro eius animabus sint reddituri. Porrò ergo nisi hæc episcopi munera & officia tam essent obliuione sepulta, nemo esset, arbitror, qui vel hæsitare posset tenerentúrne iure diuino episcopi per se illa præstare, ac perinde in suis diœcesibus residere. Etenim non solùm publica concione, si suum bene noscunt institutum, hæc perficere debent, verùm priuatis visitationibꝰvisitationibus, exhortationibus, recreationibus, consilijsq́ue adeò & cōsolationibusconsolationibus. Imò non verbo tantùm, verùm & exemplo, ac deniq;denique re ipsa iuuando: nempe egentium causas negotio etiam tuẽdotuendo, & eleemosynis adiuuando. Ecce sacerdotis officiũofficium qua parte debet nocumẽtanocumenta gregi cauere. ¶ At verò qua parte ipsum ad perfectũperfectum promouere tenet̃tenetur, altiùs eius prominet functio. Hac quippe ratione appellat eos in suis antecessoribꝰantecessoribus Christus lucem mũdimundi. Vide quanta largitate sua ipsius
nomina illis impartitur: vt si in officio non perstiterint, eos peiùs in die iudicij pudefaciat. Quin verò, vt suprà diximus, Pius Papa, cano. oues. 6. q. 1. veluti oculos Deum | illos instituisse ait. siue per quos Deus ipse gregi suo prouidet, siue per quos populus quæ diuina sunt suspicit. Appellat etiāetiam illos ciuitatem supra montem positāpositam: quia non so
lùm doctrinæ lumine de candelabro lucêre debent, verùm prominenti vitæ exemplo in cōspectuconspectu populi: & veluti sal terræ mores cōdírecondire. Perpende an eiusmodi officia absentes exhibere, vt decet, valeant. Quin age vt cuncta complectamur, episcopi in ea perfectionis sublimitate esse debent, vt perfectionem non discant, sed quẽdadmodùmquemadmodum in sua cōsecrationeconsecratione admonent̃admonentur, omninò doceant. Quid demum perfectionem doceant? ceu Christi ministri ecclesiam suāsuam sic expurgent, sic promoueātpromoueant, sic itaq́;itaque exornẽtexornent, vt sine macula, vt Christi sponsam decet, Deo patri offerant. Ecce primum locum euāgelicũeuangelicum, Pasce oues meas. ¶ Secundus locus ex quo veritas prę
SecũdusSecundus locꝰlocus pro cōclusiconclusi.
sentis cōclusionisconclusionis elicitur, extat Ioan. 10. vbi Christus naturam boni pastoris sub hac verborũverborum exaggeratione cōmendatcommendat: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animāanimam suāsuam dat pro ouibꝰouibus suis: mercenarius autẽautem fugit. Intelligere aũtautem nequeo qua vllus fronte deludere hũchunc possit locũlocum, dicens non intelligendũintelligendum esse generaliter de pastorũpastorum vniuersitate: quippe quod Christus de seipso particulariter, vt aiunt, id asseruit. Haud em̃enim opùs est sanctos huc in
terpretes compellare, qui hunc sensum recutiātrecutiant. Præstat nāq;namque semper scripturāscripturam sacram, vbi id fieri possit, ex suis ipsius verbis elucidare. PerpẽdePerpende ergo verborũverborum cōtextumcontextum: Ego sum pastor bonus. ecce assertionem. Haud verò satis duxit simpliciter id asserere, sed demonstrare perrexit. Quomodò autẽautem demonstrauit? Quia bonꝰbonus pastor animāanimam suāsuam pro ouibꝰouibus suis dat. Hoc ergo non de se peculiariter & propriè asseruit: aliâs id quod dixerat per idem ipsum probasset: nempe, ego sum pastor bonus, quia ego ipse pastor bonus animam pro ouibus meis pono. Per illam ergo probatoriāprobatoriam propositionẽpropositionem naturānaturam ingeniũq́;ingeniumque & substantiāsubstantiam boni pastoris definitione patefecit: vt sic colligeret: Ille prorsus qui animāanimam suam dat pro ouibus suis, bonus est pastor: ego autem animam meam, hoc est vitam do pro ouibus meis: ergo ego sum bonus pastor. Generalem ergo regulam præfixit per quam bonus pastor ab ijs qui non sunt boni, discernendi sunt. Vnde Gregori. in homilia: Eius, inquit, bonitatis formam quam nos imitemur adiunxit: dicens, Bonus pastor animam suam pro ouibus suis ponit. Fecit quod monuit: ostẽditostendit quod iussit, &c. Et Augustinus de verbis Domini, ser
Augustinus.
mo. 5. Pastor bonus, Christus. Quid Petrus? nonne bonus pastor? nam & animam suam pro ouibus suis posuit: quid Paulus? quid cæteri Apostoli? &c. Itaq́;Itaque si attentè verba respicias, non tantùm Christus exẽplumexemplum sese perhibere oculis nostris voluit quod imitaremur, secundùm illud Ioan. In hoc cognouimus charitatẽcharitatem Dei, quoniāquoniam ille pro omnibus animāanimam suāsuam posuit: & nos debemus pro fratribus nostris ponere. Et sicut ait ad Honora. Augustin. quod instante persecutione episcopus non potest fugere: quia exemplo Domini tenetur bonus pastor animam ponere pro ouibus suis. Hæc enim quodammodò possent aduersarij cauillari, dicentes quod licèt Christus de se peculiariter id diceret, posuit nihilo minùs de se imitandũimitandum exẽplumexemplum. Sed insuper affirmamus posuisse regulāregulam, & definitionẽdefinitionem, per quāquam se probauit esse bonum pastorem: quamq́;quamque adeò licèt ipse per impossibile non seruasset, tenerentur vniuersi pręsules iure diuino & naturali seruare. ¶ Age
dum idem ex subiunctis verbis corroboremus. Subdit enim: Mercenarius autem & qui non est pastor, cuius non sunt oues propriæ, videt lupũlupum venientẽvenientem & dimittit oues & fugit. Quomodò rogo illic vsurpauit mercenarij nomẽnomen? vtrùm peculiariter pro aliquo? Re vera non nisi generatim: ergo eodem modo acceperat vocem boni pastoris. Aliâs non è regione apponeret illi mercenarium. Vtriusq;Vtriusque ergo naturānaturam amborũamborum oppositione explicuit. Nisi admittere absurdè malis quod naturānaturam explicuerit mali pastoris: non autem boni. Neq;Neque cōtentuscontentus fuit id simpliciter enuntiare, sed natiuam subiunxit causam: Mercenarius enim, inquit, fugit: quia mercenarius est, cuius non sunt oues propriæ: & ideo ad eum de ouibꝰouibus non pertinet: quia non sunt, inquit, eius propriæ: vtpote quod cum ei non sint à Christo cōmendatęcommendatę, fit vt eas non diligat: nimirũnimirum ea dilectione qua ex Petro requisiuit an se præ cæteris diligeret. ¶ Sed & vrgentissimum prætereà argumentũargumentum quòd hoc Dominus ac RedẽptorRedemptor noster non de se tantùm propriè, verùm tanꝗ̈tanquam cunctis qui legitimi sunt episcopi necessarium enuntiauerit, est, quod ex hoc loco Sancti omnes & Doctores colligunt (vt articulo. 4. videbimus) teneri episcopum dum necessitas gregi suo ingruerit, vitam exponere antequàm inde recedat. Quam quidem veritatem cùm ipsi | aduersarij negare profectò non auderent, inde deberent colligere residentiam esse de iure diuino: idq́ue adeò ex hoc loco inferri, aliâs eclesia non cum tanto periculo eos residere constringeret. At de hoc illic pressiùs. ¶ Hîc ergo pedem sistere cuperem si pro rei dignitate mihi facultas ad persuadendum suppeteret, rogareq́ue colend issimos episcopos, expenderent, vtrùm potuerit Christus significantiùs rem aperire, vehementiusq́ue ipsos nè mercenarijs suos greges confiderẽtconfiderent dehortari. Quo modo enim diligere animas vsq;vsque ad sanguinis effusionem possunt, quas vt proprias non habent? & nisi ita charas in Domino habeant, quomodò possunt eis legitimè prospicere. Abundè se nanque mercenarij fecisse arbitrantur, quando pro ratione stipendij quod recipiunt audiendis litibus horas aliquot insumunt. ¶ Prosequitur autem Christus eandem boni pastoris naturam etiam num patefacere. Ego, inquit, sum pastor bonus & cognosco oues meas, & cognoscunt me meæ. Haud ergo locus iam vllus fit reliquus deflectendi, vt quis dicat de se propriè Christum loqui. Imò eandem demōstrationemdemonstrationem insinuat: nempe ob id quòd ingenium, fides, & cura boni pastoris sit, vt mutuò se de facie & voce ipse & oues cognoscātcognoscant: se, in quẽquem hęc cōpetuntcompetunt, bonum esse pastorẽpastorem. vbi Theophylactus: Hoc loco, inquit,
Theophyla.
agnosco differentiādifferentiam pastoris & mercenarij. Nam mercenarius quidẽquidem nescit oues: quod cōtingitcontingit quia non sæpe illas inuisit &c. Qui em̃enim per Dei dilectionẽdilectionem non sibi ecclesiāecclesiam despōsauitdesponsauit, non potest eius conspectu & familiaritate magnoperè se oblectari. Præterꝗ̈Præterquam quod neq;neque officia pastoris gregi pręstabit, nisi cuiusq;cuiusque ouis faciẽfaciem & balatũbalatum nouerit, vt non per relationẽrelationem aut per aliũalium, sed de vultu, gestu, & voce animi morbũmorbum deprehẽdatdeprehendat. Neq;Neque verò grex eum vicissim satis diligere, eiusq́;eiusque tum exẽplũexemplum imitari, tum & auscultare mādatismandatis valet, nisi de vultu & sermone eum agnoscat. Quocircà hoc quod isti dicunt ChristũChristum de se propriè affirmare, ꝗ̈quam sit falsum inde constat, quod fortasse ad illud prouerbiũprouerbium Salomônis allusit qquod ipse tum propter priscos pastores, tum in nostrorũnostrorum figurāfiguram illius ore iampridẽiampridem protulerat. Ait em̃enim ille Prouerb. 27. DiligẽterDiligenter cognosce vultũvultum pe
Prouer. 27.
coris tui, tuosq́;tuosque greges cōsideraconsidera: non enim habebis iugiter potestatẽpotestatem: sed corona tribuetur tibi in generatione & generationẽgenerationem. Vbi hebraicè habet̃habetur, CognoscẽdoCognoscendo cognosces seu euidẽtereuidenter agnosce faciẽfaciem pecoris tui: &, vt dicitur, facie ad faciẽfaciem, & pone cor tuũtuum ad greges. Vbi non adeò ad rẽrem accōmodèaccomode quidāquidam cōminiscunturcomminiscunt, verbo illo appone, allusionem fieri ad illud Christi, Bonus pastor animāanimam suāsuam ponet. Nam præterꝗ̈præterquam quod verbũverbum euangelicũeuangelicum non significat nisi, dat, manifesta est rerũrerum discrepātiadiscrepantia: nam verbũverbum Salom. ad internāinternam curam & solicitudinẽsolicitudinem quam pastor habere debet erga gregẽgregem, refert̃refertur: vt scilicet cor impensissimè habeat ad singularium ouium necessitatem attentum. Vox autẽautem Christi ad testimoniũtestimonium amoris: vt scilicet si opùs fuerit mortẽmortem eius gratia oppetat. Nam si cura bruti gregis illam mutuam agnitionẽagnitionem exposcit, quanto magis studium quod erga Christianam familiāfamiliam impẽdendũimpendendum est: sanè cum quot sunt subditi, tot sint & morborũmorborum genera. Alius enim cōsolationeconsolatione indiget, alius consilio, alius reprehẽsionereprehensione,
CōfirmatioConfirmatio.
alius deniq;denique alio eleemosynę subsidio. Quare protinùs in initio eiusdem cap. IoāIoan. vbi se Christus ostium esse ouium dicere adornabat. Qui non, inquit, intrat per ostium, sed aliundè, fur est & latro: qui autem intrat per ostium, pastor est ouium. Huic ostiarius aperit, & oues vocem eius audiunt: & proprias oues vocat nominatim, & educit eas: & cùm proprias oues emiserit, ante eas vadit, & oues illũillum sequuntur, quia sciunt vocem eius. Vide quomodò lex boni pastoris non tantũtantum in hoc cōsistatconsistat quod quis ad dignitatẽdignitatem secundùm Christi leges accedat, verùm & quod eius exemplo eandẽeandem administret: Nempe cognoscendo oues singulas de nomine, easq́ue exẽploexemplo vitæ antecedendo, quod ipsæ sequātursequantur. Id quod absentes quónam pacto præstare perficereq́ue possint, ipsi viderint. Vnde sequitur: Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non nouerunt vocẽvocem alienorũalienorum. Vbi alieni appellatione non solùm eos qui non legitimè ingressi sunt censet, imò & qui illegitimè rẽrem administrant: scilicet tam mercenarios, ꝗ̈quam eos qui illa quę pręmiserat non seruant. Et quidẽquidem Apostoli non cognouerũtcognouerunt quid loqueretur eis, scilicet mysterium fidei ipsius: per quam solam ingressuri erant quotquot veris pascuis essent potituri: quia non est aliud nomen sub sole in quo possint homines salui fieri.
Nobis autẽautem qui illud iam certò per eandem fidem cognoscimus, aliud restat constātissimaconstantissima fide tenere: nempe quod qui ab ipso instituti sunt pastores, eiꝰeius instar necesse habẽthabent munere suo ꝑfungiperfungi. Vnde Damasus Papa in au
Damasus.
rea sua epist. 4. vbi de depellẽdisdepellendis chorepisco|pis locupletè disseruit, hoc Christi testimonio vehementer inuehit in episcopos qui alienis suas plebes educandas concredunt: cum Christus bonum pastorem asserat vitāvitam pro ouili suo ponere: mercenarium autem ingruente lupo oues destituere. Sed de hac epistola statim artic. proximo. ¶ Habeant ergo aduersarij & contrà sic arguant: Quid
Obiectio aduersariorũaduersariorum.
quid homo per suos administros facit, per seipsum cẽseturcensetur efficere: ergo cùm episcopꝰepiscopus vicarium ecclesiæ suæ delêget, residere non tenetur, sed pro sua satisfacit obligatione.
Videant autem huiusmodi argumentato
Solutio.
res quanta eos responsa persequantur. Primùm omniũomnium, vt suprà diximus, hîc non disputamus an causa possit aliqua intercedere propter quam dispensari cum ep̃oepiscopo absenti queat: de quo artic. 4. repetendus est sermo: sed rei naturam cōstituimusconstituimus, & ea quæ diuina lege episcopo iussa sunt. In primis ergo si factum spectemus, absentes episcopi non sibi vicarium ad omnia sua munera substituunt, sed eum tantùm qui ad lites audiendas sedeat: quod re vera non est præcipuum. Et prætereà visitatorem qui diœcesim circũuoletcircumuolet: cùm neq;neque ista in ipsorũipsorum absentia fieri possint commodè, neque alia vllo modo, ad quæ præcipuè tenentur. Potissima enim pars spiritualis pastoris: vt in cōcilioconcilio Carthagi. 4. licèt breuioribus verbis admonetur: nempe cui animarũanimarum longè maior cura incumbit, ꝗ̈quam temporalium, in hoc posita est vt lites quę sine iudiciorũiudiciorum strepitu definiri possunt, cōponerecomponere satagat, pacareq́;pacareque & extinguere procuret, vt tempus secundũsecundum Christi mandatũmandatum redimat, qquod oues in Christianis exercitijs collocent. Quod quidẽquidem nemo sine episcopi authoritate & grauitate & amore quo gregem prosequi tenetur, atque adeò sine eius præsentia perficere valet. Item neque visitationes, longissima experientia
testatur per alium quàm per ipsum fieri castè posse. Haud enim criminibus sola pecuniarum mulcta aut excommunicatione medendum est, sed profectò verbo, nunc placido, nunc acerbo, ac alijs denique adhibitis remedijs, quorum visitatores, quia mercenarij sunt, nulla tangit cura. Adde quòd eleemosynæ quæ inter episcopales operas tam altum locum tenent, Oportet enim episcopum, vt ait Paulus, esse hospitalem, nisi per præsentes Antistites fieri nequeũtnequeunt commodè. Conspectus nanq;nanque pauperis, egenorũq́;egenorumque clamor viscera cōmouenscommouens, vel eleemosynam exprimit, vel aliam saltem consolationem qua suam possit miseriam leuare.
Huc enim illa spectant quæ modò circa verbum Christi tractabamus: nimirum quanti referat vultum pecoris visu agnoscere, & vocem auditu. Sed ais, quid si episcopus hęc
Obiectio altera.
omnia atque alia per alium rectè dispenset? Accidere enim potest vt alij efficaciores sint prædicatores ipso episcopo, atque alij ad alia munera doctiores & aptiores: quos cùm suffecerit, munus suum expleuit vt absens ecclesiæ suæ viuere possit. Huius au
Prima respōsioresponsio. Secunda.
tem vna responsio est, esse impossibile. Altera præcipuè notanda quòd episcopi vicarij non sunt perinde constituti ac si sint futuri præsules, sed quasi præsulum adiutores. Et ideo non per hoc excusatur eorum residentia. Debent enim vicarij esse sicut mẽbramembra in corpore, ipse verò sicut anima. Christus em̃enim non eos vt operariorum sconstitutores, sed vt operarios misit. Et Paulus non ait oportere
Paulus.
ep̃mepiscopum esse doctoris substitutorem, sed esse doctorem: &. 2. ad Timo. 2. Solicitè, inquit, cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilẽinconfusibilem, & rectè tractātemtractantem verba veritatis. Vbi cōfusioneconfusione eum Antistitem aspergit, qui operarius non est. Et alibi admonet vt qui non operatur, nec manducet. In summa, non vidẽtvident isti qui munus ep̃orũepiscoporum, in hoc collocātcollocant vt bonos sibi habeant subrogatos ministros: quemadmodùm leges vniuersas electionis episcoporũepiscoporum & pastorũpastorum de medio tollāttollant. Quid enim opùs est tantātantam solicitudinẽsolicitudinem & vigilantiam adhibere ad digniorẽdigniorem eligendũeligendum, quantāquantam iura omnia clamant, si satis ep̃oepiscopo est alios ecclesiæ suæ ministros delegare? Ergo si iura illa certa ratione cōstitutaconstituta sunt, planè colligitur personalem industriāindustriam in episcopo eligi, atq;atque adeò per se residendo teneri munia sua explere. Quare non est cur nobis Valerium obijciātobijciant qui Augustinum sibi substituit. Id enim fecit ingrauescente iam ætate quando vires sibi non suppetebant. Imò nec tunc credendus est sic cessasse quin id quod posset efficeret. Imò hinc sumitur argumẽtumargumentum quàm sit necessaria pręsentia personæ. Hac enim de causa Petrus Apostolus vt TheodorêtꝰTheodoretus refert in li. de. 70. discipulis: & antiꝗssimꝰantiquissimus Epiphanius to. 2. c. 26. quia illi necesse erat tanꝗ̈tanquam ApostolꝰApostolus per alias ecclesias diuagari, substituit sibi episcopũepiscopum Romanum: non qui esset Papa, sed qui sibi esset auxiliaris vicarius. ¶ Ad eo
Ad argumẽtumargumentum factum.
rum ergo argumentationem respondetur | quòd etsi vnicuique liberum sit de suis proprijs bonis, vt libuerit, per famulum disponere, in quo casu quod quis per alium facit, ipse facere censetur: in publicis tamen administrationibus longè res secùs habent. Publici enim magistratus, atque illi potissimùm quibus ob personalẽpersonalem functionem iusta stipendia decreta sunt, non ad iustum per vicarios administrantur. Ecquis enim in consulem, aut prætorem, aut ducem creatur, vt per alium rem administret? imò verò in rebus priuatis quis œconomum,
Pulchra ratio.
pincernāpincernam, imò vel coquũcoquum, vel qquod rei magis arridet, nauclêrum vel certè aurigam conduxit, qui non munus eiusdem personæ requirat? Quòd si magistratus alij hanc habent residendi naturam, quis non videat episcopatũepiscopatum, qui animabus prospiciendis, quas Deus & ad suum ipsius consortium condidit, & proprio vitæ dispẽdiodispendio redemit, primum huius legis obtinere locum? Vnde Paulus. 2. ad Corinth. 9. Væ mihi si non euangelizauero: necessitas mihi incumbit. ¶ Sed vide quomodò aduersarij cauere hanc plagam con
AduersariorũAduersariorum subterfugium.
tendunt. Aiunt enim apostolis per seipsos necessarium fuisse prædicare: quoniam in ipsis personalis industria electa fuit. Episcopi autem non illis successerunt in apostolatu, sed in episcopatu. At verò, vt fateamur vrgentiorem fuisse in apostolis prædicandi obligationem propter reuelatam eis doctrinam, tamen quis neget in episcopis persona
Refellit̃Refellitur proxima solutio
lem etiam industriam, quatenùs in episcopatu ipsis successerunt, eligi? Sed neque aliud istorum commentum illis admittendum est, nempe quòd apostoli iussi sunt solis infidelibus prædicare, ep̃iepiscopi verò solis subditis: imò Paulus sæpe prædicauit conuersis, quod certè ad eorum confirmationẽconfirmationem facere debebat. Nec episcopo dicitur, vt aiũtaiunt, vade, prędica populo Dei: sed, populo tibi cōmissocommisso: cui non repugnat quin aliquando possit & debeat infidelibus prædicare.
¶ Alius verò cauillus istorum est, quòd etsi
Cauillus alter.
Papę dictum sit, Pasce oues meas, non tamen inde colligitur quòd residere teneatur in omnibus ecclesijs: atq;atque adeò neque de singulis colligitur quod teneantur in suis residere. Quòd autem cauillatio hæc peiori sit nomine digna, quis non planè videat? Iussus em̃enim est Papa per seipsum pascere, atque adeò in sua ecclesia, quæ Romana destinata est, residere: vel vbi expedire visum esset. Decet autem propter cōfluxũconfluxum orbis illuc nè per alias diuaget̃diuagetur, sed suos singulis vt Deus ei iussit, ep̃osepiscopos consignet: qui eodẽeodem diuino iure tenean
Paulus.
tur in suis diœcesibꝰdiœcesibus residere. Vnde Paulus ad Thessa. 5. Rogamus, inquit, vos fratres vt noueritis eos qui laborant inter vos, & præsunt vobis in Domino, & monẽtmonent vos vt habeatis illos abũdantiùsabundantius in charitate propter opus illorum. Non ergo propter dignitatẽdignitatem, sed propter opus quod residentes personaliter exercẽtexercent. ¶ Alia deniq;denique eorũeorum argutia non est respōsoresponso digna. ArguũtArguunt em̃enim quod cùm Papa possit ep̃mepiscopum à sua diœcesi dimouere atq;atque alteri adscribere, fit vt despōsatiodesponsatio ep̃iepiscopi cum hac ecclesia non sit de iure diuino, atq;atque adeò nec residentia. Iam enim suprà ostẽsaostensa est infirmitas cōsequentiæconsequentiæ: nempe quod licèt Papa possit ep̃osepiscopos summutare, non tamen eorũeorum naturānaturam & functiones quæ iure diuino annexæ sunt dignitati. ¶ Sed rogas nōnenonne multa ep̃sepiscopus potest per
Scrupulus.
ministros dispẽsaredispensare? Apparet enim posse: vt ordines cōferreconferre, & cōfirmareconfirmare: benedicere tẽplatempla, & ornamenta &c. ItẽItem permulta sunt episcopalia officia quę non nisi statis tẽporibustemporibus eadẽq́;eademque rarò fiũtfiunt: vt chrisma cōficereconficere, & sacris initiare: quę ideo iugẽiugem residentiāresidentiam non exigũtexigunt.
Solutio.
RespōdeturRespondetur inter ep̃episcopos alia munera gradus esse dignoscẽdosdignoscendos. QuędāQuędam enim sunt quę licèt non ita decẽterdecenter fiant, tamen non vsq;vsque adeò absurdũabsurdum est per substitutos illa exercere. Vt sunt chrismatis cōfectioconfectio, & tẽplorumtemplorum ornamẽtorũq́;ornamentorumque cōsecratioconsecratio. Est inquāinquam in his, dum per titulares ep̃osepiscopos fiunt, in decôrũdecorum quiddāquiddam, quòd non tātatanta grauitate, vt docet, celebrāturcelebrantur. Pręterꝗ̈Pręterquam quod ansa inde porrigitur titularibꝰtitularibus ep̃isepiscopis introducẽdisintroducendis. VerũVerum tamen non ista sunt munera quæ vrgentissimè residentiāresidentiam ep̃iepiscopi requirũtrequirunt: sed alia suprà cōmemoratacommemorata quæ assiduāassiduam præsentiāpræsentiam, sedulāq́;sedulamque diligẽtiādiligentiam exposcũtexposcunt. Imò verò, ex iam diximꝰdiximus, proptereà ep̃iepiscopi obligationis residẽdiresidendi obliti sunt, quod non putant alia sibi incũbereincumbere onera, ꝗ̈quam lites audire, & semel in anno ordines cōferreconferre. Si enim se ignorātiũignorantium lucẽlucem, delinquentiũdelinquentium regulāregulam, afflictorũafflictorum suffugiũsuffugium, egẽtiũq́;egentiumque subsidiũsubsidium ac pręsidiũpręsidium (vt verè sunt) esse cognoscerẽtcognoscerent, non grādigrandi opùs esset negotio, vt ius residẽdiresidendi persuasissimũpersuasissimum haberent. Multa alia hîc missa facimꝰfacimus scripturarũscripturarum testimonia: nimirũnimirum satis rati ea quę p̃cipuipręcipui sunt momẽtimomenti attulisse. Multasq́;Multasque aduersariorum argutias silẽtiosilentio prętermittimꝰprętermittimus: ad quas vtiq;vtique molestius esset respōdererespondere, ꝗ̈quam vtile. ¶ Quod autẽautem de ep̃oepiscopo asser
tum curauimus, de cũctiscunctis etiāetiam parœcialibꝰparœcialibus pastoribus subinde est intelligendum. Sanè cùm & allata testimonia idem sibi velint: | licèt multò efficatiùs episcopos vrgeant.
¶ In apice autem istorũistorum quæ dicta sunt, hoc licèt per seipsum euidentissimum sit, non erit admonitu superuacaneum: nempè quòd residendi obligatio sic præceptum est, vt non sit præcepti finis. Videas enim præsules in suis quidem ecclesijs residentes: sed tamen adeò oscitanter & segniter in administratione verbi, in gubernatione, in afflictorum cōsolationeconsolatione, & pauperum subsidio sese gerentes, vt nihil referat absentes nè sint an pręsentes. Residentia enim propter hæc necessaria est, quę si non fiant superuacanea, imò quandoque causa vt episcopus maiori opprobrio & vilipendio à sua plebe habeatur.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur, verba illa formalia quòd episcopi residere teneantur, nullānullam fuisse necessitatẽnecessitatem, vt in Euangelio exprimerentur. Sanè cum euidẽtissimèeuidentissime ex ipsa episcopali functione diuinitùs instituta colligantur: quod etiam secundùm aduersarios satis est vt eadem residentia sit de iure diuino. Nam vbi Christus ceu operarios miserit prædicatũprædicatum Apostolos atq;atque alios. 72. discipulos quibus episcopi & parœciales sacerdotes successerunt: & vbi iubet in Petro cunctis episcopis vt gregem pascant: & vbi docet bonũbonum pastorem esse qui nominatim cognoscit oues: & vbi ait Paul. episcopum esse doctorem & hospitalem: & vbi admonet Timoth. vt seipsum operarium incōfusibileminconfusibilem, verbum veritatis rectè tractātemtractantem exhibeat: & vbi admonet præsules vt vniuerso gregi attendant in quo eos Spiritus sanctus posuit episcopos ad regendum ecclesiāecclesiam Dei: atq;atque in id genus alijs locis vsq;vsque adeò luce clariùs residentiam pastorum præcepit, vt fatuum sit expressiora verba requirere. ¶ Ad
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
secundum iam satis responsum est, quòd etsi summāsummam ecclesiæ iurisdictionem Petro eiusq́;eiusque successoribus singulariter cōmiseritcommiserit, vbi ait, Pasce oues meas: atq;atque adeò facultatem eligẽdieligendi pastores: modum tamen pascendi non reliquit suo arbitrio vt eum mutare posset. Haud enim in arbitrio est Papę facere vt episcopus non fit doctor, non sit hospitalis, non sit vigilator super gregem, quibus muneribus intimum est vt resideat. ¶ Ad tertium
Ad tertium argumentũargumentum .
deniq;denique respondetur quòd si Timotheus & alij forsan episcopi iussu Pauli à suis non nunquàm ecclesijs peregrinati fuerint, id tamen ob ecclesię vniuersalis necessitatẽnecessitatem factũfactum est, atq;atque adeò per interpretationẽinterpretationem eiusdem diuini iuris & naturalis. Haud enim secum pugnant residentiam esse de iure diuino, & nihilo minùs posse casus accidere in quibus non solùm licitum, verùm expedientissimum sit episcopum à sua ecclesia in tempus abscedere.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm residentia episcoporum iure naturali fundetur.
CVM monstratum sit residentiam episcoporum de iure esse diuino, subsequitur vt videamus an ius etiam naturæ suas rationes eidem veritati subministret. Arguitur nanq;nanque à parte negatiua.
Primum argumentum.
Euangelicus episcopatus, ordo est supernaturalis: quippe cùm fundatio ipsa ecclesiæ super naturam fuerit à Christo instituta: non ergo episcoporum residentia in iure naturali fundatur. ¶ Secundò: Si iure naturali eius
Argumen. 2.
modi residentia iuberetur, nulla ratione posset super eo dispensari. Nam vt lib. 2. de Decalogo pronuntiauimus, ob id indispensabilis est, quòd indiuiduũindiuiduum habet à natura obligandi vinculum: & tamen, vt in cap. 4. patebit, ingruere ea necessitas potest, vt legitimè à sua ecclesia episcopus absens fiat. ¶ Tertiò
Argumen. 3.
deniq;denique arguitur. Esto de residentia præceptũpræceptum agnoscamus: natura tamen præceptorum affirmatiuorum est vt non obligent, (quod aiunt) pro semper: Non ergo iugis cōtinuaq́;continuaque residentia necessaria est. ¶ In cōtrariumcontrarium est quòd cùm ius naturæ autore Deo mentibus nostris insculptum sit, explicandis etiam fidei legibus ab eodem Deo promanantibus multum inseruit. Nam diuinæ leges naturalium perfectrices existunt.
IAm suprà suũsuum est naturale ius esse quod natura nos docuit: atq;atque adeò minimè repugnare, vt quod diuino iure sancitum est, naturali etiam quadantenùs roboretur. RespōdeturRespondetur
Conclusio responsiua.
ergo ad quæstionem affirmatiua hac cōclusioneconclusione. Obligatio residendi quàm proximè est naturali iuri affinis. Enimuerò quāuisquamuis episcoporum institutio iure sit facta diuino: tamẽtamen vt suprà dictum est, rationibus naturalibus eius congruentia innotescit: atque adeò modus episcopalis administrationis eisdem rationibus elucidatur: quas quidem in superioribus adeò insinuauimus, vt hæc | non sit nisi explicatior repetitio. Primum igitur argumentũargumentum sumitur ab officio. Enim
Prima ratio
uerò cùm pastoris officium, vt dictum est, sit spirituali animarum saluti prospicere: functio hæc bipartita est. Nempè vel respectu gregis infirmantis ac deficientis, vt iuuetur saneturq́;saneturque: vel respectu eiusdẽeiusdem sani, vt ad perfectionem promoueatur. Defectus autem & quantum ad intellectum accidere potest, & quantum ad affectum. Est ergo pastor ignorantiũignorantium lux. Nam Vos, inquit, estis lux mundi. Lucem autem natura docet nisi præsentẽpræsentem lucêre non posse. Illis autem qui de via decedunt, est ciuitas supra montem posita, cuius vitæ sydus aspiciens populus recto tramite incedere debet: in conspectu autem populi nisi resideat esse non potest. Condiendis verò corruptis affectibus est sal, qui in operibus virtutis ostendere saporem debet. Deniq;Denique ægrotis est medicus. Nam talem se appellauit Christus, vbi ait: Non est opùs valentibus medico, sed male habentibus. Perspice ergo quæso te vtrùm si rex selectissimũselectissimum medicum eligat, cui iusta stipendia pro ratione suæ facultatis exoluat, ferre queat vt vbi corporalis sibi vita periclitatur per aliũalium seruiat? Si ergo in medico corporali industria personæ expetitur & optatur, quis neget tātotanto id iustiùs in medico spirituali, quanto temporali vitæ spiritualis præstat? Est denique episcopus, vt suprà diximus, auriga, nauclêrus, dux, fidelisq́;fidelisque seruus ac dispensator mysteriorum Dei. Et tamen si ad rem publicam ciuilem spectes, quísnam mortalium permitteret hæc per vicarios exhiberi? Cur ergo Deus id permittat? Revera naturæ ius apertè reclamat. Sunt etiam ad arcendũarcendum hostes, custodes & vigiles, quòd absentes esse nequeunt. Respectu autem gregis etiam si sanus esset & ab hostibus tutus, summum ep̃iepiscopi officiũofficium est, vt iam suprà diximus, & in sua cōsecrationeconsecratione habet̃habetur, ad perfectũperfectum plebẽplebem perducere, quod de Baptista Lu. 1. legit̃legitur: vt sit sine macula & ruga: ac perinde digna quæ in cōspectuconspectu Dei appareat. Ad hæc autẽautem ratio naturalis manifestè demōstratdemonstrat industriāindustriam, atq;atque adeò præsentiāpræsentiam personę requiri. ¶ Secundus locus
Secunda ratio.
idem naturaliter demonstrandi sumitur ex stipendio, quod, vt suprà satis probatum est, non pro scientia aut morum probitate, aut nobilitate, aut dignitate episcopali, sed pro præsidentia & functione, atq;atque adeò pro exercitio ipso & opere & vsu penditur: vt Num. 18. admonitio diuina habet: &. 1. ad Corinth. 9. docet Apostol. Vbi nanq;nanque stipen
Paulus.
dium pro opere penditur, naturalis ratio illicò demonstrat non satis esse vicarium constituere, etiāetiam si digniorem teipso substituas. Est enim ille velut auxiliarius, qui ideo episcopum non excusat quin præsens quod valuerit efficiat. ¶ Sed tertius locus sumitur
Tertia ratio
ex detrimentis quæ episcoporum absentia progignit, & parturit. Horum autem potissimum est, idq́;idque nisi omni sensu careant pastoribus extimescendum, quòd propter eorum negligentiam creberrimè multæ animæ perpetua morte pereunt: quę quidem si secundùm suam obligationem diligentes essent, sempiterna fœlicitate fruerẽturfruerentur. Reuise illud suprà citatum oraculum, Ezechiê. 34. Postquàm enim ait Deus, Væ pastoribus Israël. eorumq́;eorumque negligentiam in consolidandis infirmis, &c. recenset, subdit: Et dispersæ sunt oues meæ, eò quòd non esset pastor: & factæ sunt in deuorationem omnium bestiarum agri. Ecce, eò quòd non esset pastor. Non quòd nullus esset: aliâs non dixisset, Væ pastoribus Israël: sed quòd nullus legitimè suāsuam expleret curam. Et ideo subdit: Et ego de manibus pastorum meorum oues meas requiram. Huc vellem attentos habere Christi pa
stores. Si Rex charissimos filios negligentia pædagogi custodisq́;custodisque eorum trucidatos conspiceret, quísnam regiam iracundiam ferre posset? Cùm ergo Deus (quod sępe & sępiùs ac sæpissimè vsu venire solet) pastorum incuria priuatum se viderit animarum contubernio, quas vt sua ipsius gloria fruerentur condiderat, quorumq́;quorumque gratia filium suum qui pro illis moreretur huc demisit, easdemq́;easdemque in infernorum abysso perpetuò trucidandas conspexerit, qúænam rogo non suppliciorum genera ab infidis illis & tam insigniter sacrilegis pastoribus non reposcat? Quin verò non solùm in pastores ipsos prauos indignari solet Deus, verùm & ob ipsorum prauitatem indignatio eius dimânat in populum. Sic enim legitur Nume. 18. Excubate in custodia sanctuarij & in ministerio altaris, nè oriatur indignatio mea super filios Israël. Non quòd ob alienāalienam culpam populus æternaliter puniatur, sed quòd vel ex eo quòd in populo nunquam ingentissimus delinquentium numerus deest, qui prælatorum suffragijs sustentari debet, illis cessantibus indignatur Deus in populum ob sua ipsius crimina: vel quòd cessantibus episcopis manus cum Moyse ad cœlum cum precibus leuare, | atq;atque adeò negligentibus populi curam, facilè à suis hostilibus cupiditatibus prosternitur, dignusq́ue adeò fit indignationis Dei. Cùm ergo ex absentia pastoris tam præsentaneum moderādomoderando gregi emineat negligentiæ periculum, naturalis profectò ratio planissimè demonstrat, quàm debeant præsentes aduigilare. ¶ Mox & præter gregis detrimentum eadem præsulum absentia indecôrum aliud in Christiana republica peperit. Nam cùm ob personalem residentiam ius cogat vnicuiq;vnicuique ecclesiæ suum mancipare episcopum, vbi persuasum habent licêre sibi absentes esse, pro inconuenienti non ducitur vt quis plures habeat ecclesias quarum simul fructus vnus percipiat. Id quod in Concilio Lateranensi prohibitũprohibitum est: vt patet, cap.
Concilium Lateranense
Quia nōnullinonnulli. de reg. &. 21. q. 1. can. clericos. Ac deinde protinùs mos in ecclesiam ingestus est episcoporum titularium: per quos quemadmodùm ordines atq;atque reliqua episcoporum sacramentalia perficiāturperficiantur, experientia ipsa testimonio est. Inde enim emanauit vt eiusmodi spiritualia vęnundentur, adeoq́;adeoque tractentur abiectè, vt in conspectu Christiani populi despectui habeantur. ¶ Accedit
quartò quòd cùm episcopi cultores instituti à Deo sint animarum, messoresq́;messoresque adeò spiritualium frugum missi, ipsi per se deberent in conspectum Domini portare manipulos suos: quod re vera qui per alios gubernant minimè faciunt. Ipsiq́;Ipsique talẽtitalenti sui vsuras quas per se accumularent Deo reddere, & tanquātanquam legitimi pastores exẽploexemplo cœlestis illius qui illos instituit, oues suas proprijs humeris baiulare, proprijsq́;proprijsque manibus cōtrectarecontrectare. Sic enim de illo præcantauerat Isai. cap. 40. Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo cōgregabitcongregabit agnos, & in sinu suo leuabit: fœtas ipse portabit. His nanque atq;atque id genus alijs exemplis Damas. Papa, vt in illa suprà citata
Damasus Papa.
epistola. 4. videre est, chorepiscopos explodere sanctè curauit: qui quidem non ita multùm ab istis titularibus differebant, vt. 68. d. can. ecclesijs. & duobus sequentibus explicatur. Et potissima causa eos abigendi & extinguendi fuit quòd legitimi episcopi illis suos greges pascendos committebant: vt otio ipsi torpescerent: instar, vt ait ille sanctus Ponti
fex, meretricum: quæ statim vt pariũtpariunt infantes suos alijs nutricibus tradunt educandos, vt suam citiùs libidinem explere valeātvaleant. Sic enim miserandi episcopi faciunt dum sibi commissos populos vicarijs educandos concredunt, vt liberiùs ipsi sæcularibus curis inhient. Perspice ergo quàm ratio naturalis persuadeat, vt qui ecclesiæ despōsanturdesponsantur, proles Christi sanguine per se progignant suisq́;suisque proprijs vberibus lactent. Nam sponsa, vt in
CōfirmatioConfirmatio.
Canticorum capite legimus, spōsosponso vbera tribuebat: eademq́;eademque super vinum vngentibus optimis fragrantia. Quæ profectò cùm in episcopo sine vsu sunt, vltore Deo, desiccantur. Sed ô tempoũtemporum calamitas! IstarũIstarum nanq;nanque omnium necessitudinem obliuio obligationem residendi obscurauit. Quis enim iam se vt sponsum ecclesiæ suæ gerat, & vt subditorum patrem? Paul. quidem inter suos episco
Paulus.
pales labores & Ecclesiarum solicitudinem id potissimùm. 1. ad Corinth. 9. commemorat, quòd & Iudæis Iudæus fieret, & gentilibus gentilis, & infirmus infirmis, ac deniq;denique ad omnium se accommodaret affectus, vt omnes Christo lucrifaceret. Et in posteriori ad eosdem Corinth. Quis infirmatur & ego non infirmor? quis scandalizatur & ego non vror? Iam verò nunc temporis hic charitatis gradus adeò aboleuit ab vsu, vt nullibi zizaniorum seminator peiora scādalascandala, quàm inter episcopos & capitularia sua collegia seminauerit. Id quod episcoporum multi causantes sibi prætexunt, vt suam absentiam excusent. Cùm tamen enitendum illis summoperè primùm esset canonicos paternis visceribus lucrari: quod si perficere nequirent, non ideo illis esset de diœcesi decedendum. Nam propter paucorum culpam non esset grex totus deserendus. Imò adeò vigilanter curandus & colendus, vt clericorum proceres pudore conuicti deuinctas eis manus offerrẽtofferent.
ET per hæc ad argumenta in capite quæ
stionis proposita responsum nobis censetur. Prioris enim solutio est, tum quòd episcopalis dignitas non vsq;vsque adeò est supranaturalis, quin sit rationi naturali germana: tum etiam quòd etsi sit supranaturalis, illa tamẽtamen supposita, tũctunc ratio naturalis modũmodum quo administranda est plurimùm elucidat. Posterioris autem responsio arti. 4. patebit: vbi cōstabitconstabit ius etiam ipsum naturale ac diuinum nonnunquam causas offerre, ob quas liceat episcopis suas diœceses exire. ¶ Ad tertium deniq;denique respondetur, præcepta affirmatiua proptereà non obligare pro semper quòd obligant pro loco & tempore & cum reliquis circunstantijs: quam ob rem nec episcopus obligat̃obligatur semper prædicare aut ordinare. &c. | Attamen quia multa eius munia sunt quæ non habent determinatum tempus, sed creberrimè & præter spem eorum necessitas offertur, tenetur in sua semper esse diœcesi, nisi in casibus quibus ius ipsum diuinum & naturale ei absentiam indulget.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm Episcopi iure humano, hoc est pontificio, residere teneantur.
QVANVIS post diuinum ius & naturale non ita multùm nosse de humano referat, conducit tamen ad omnimodāomnimodam obtinendam victoriam. Arguitur nihilo minùs de more ab vtrâq;vtraque parte. Aut enim
PrimũPrimum argumentum.
residendi obligatio iure diuino ligat, aut secùs: si iure diuino, superfluebat ius Ecclesiasticum: quoniam humanum vinculum vrgentius esse non potest diuino: sin minùs, videtur ecclesia rigidiùs iusto id præcepisse. Nam cùm res sit tam grauis, vt præsules arbitrantur, non debuit ecclesia diuinum ius onerosius reddere. ¶ Secundò arguitur. Si resi
Argumen. 2.
dentia, iuris diuini est, tunc præceptiones de illa pontificię, esse non possunt nisi eiusdem iuris declarationes, atq;atque adeò dici non potest vt sit de iure humano. ¶ In contrarium est totus titulus de cleri. non resident. nempe. c. Quia. & cap. relatum. & reliqui: vbi qui absentes à suis sunt parœcialibus ecclesijs, anathemate atq;atque alijs pœnis plectuntur.
QVò tandem nullum suffugium reliquũreliquum fiat, sed palàm pastoribus sit citra vllam controuersiam ad residendum esse perstrictos, adhibetur in hoc. 3. articu. postrema conclusio. Residentia episcoporum ac perin
Conclusio responsiua.
de sacerdotũsacerdotum animarum curam gerentium iure humano, puta ecclesiastico sancîta est, & sub pœna peccati mortalis cōstitutaconstituta. Hęc
Explanatur conclusio.
autem conclusio non perinde intelligenda est, vt quòd singulis annis fiat confessio, & quadragesimalis abstinentia, singulorumq́;singuloruqmue festorum, multarumq́;multarumque ceremoniarum obseruantia. Ista enim licèt ab Apostolorum sęculo censeantur instituta: haud tamen ab ipso Christo immediatè, sed ab ecclesia per potestatem illi ab ipso collatam condendi leges. Præceptum autem Ecclesiasticum residentiæ est explicatio diuinæ institutionis. Distinguit enim Paul. 1. ad Corinth. 7. inter hęc
Paulus.
duo, vbi ait: Ijs qui matrimonio iuncti sunt præcipio, non ego, sed Dominus. Nam cæteris ego dico, non Dominus. Est ergo differentia quòd quæ sunt de iure humano, etiam si per potestatem diuinitùs traditam sint constituta, nulla tamen vi pollerent obligandi nisi ab ecclesia essent præcepta. Quæ autem sunt de iure diuino, etiamsi ecclesia de illis nihil decreuisset, obligassent. Huius ergo secũdisecundi generis est obligatio qua præsules ac pastores residere cogũturcoguntur: siquidem vt dicebamus, lex diuina est. Dicitur autẽautem de iure humano proptereà quòd Ecclesiasticis sanctionibus ius idem diuinũdiuinum explicatur. Imò vsq;vsque adeò eisdem sanctionibus iubetur, vt etiam qui proterua obstinatione ius diuinũdiuinum agnoscere noluerint, cogantur nihilo minùs ius pontificium fateri. De hoc enim nemo doctorum aut Theologiæ aut canonici iuris hęsitauit vnquàm: sed solùm pastores quorum id nosse confiteriq́;confiterique potissimùm refert, facto ipso diffitentur. Nam vsq;vsque adeò, non quidem tuti, sed securi à suis ecclesijs peregrinantur, ac si omni essent iure liberi. Cùm tamen hoc citra vllam controuersiam confessissimum esse debet, quod etiamsi solo iure pontificio residere tenerentur (quod ius procul dubio planum ac firmum est) nequeant absq;absque dispensatione, eademq́;eademque ob legitimam causam petita & obtenta notabilem moram extra suas diœceses protrahere. ¶ Conclusio ergo plurimis iuris testimonijs irroboratur. Primò enim, vt dicebamus extrà, de cleri. non
Prima probatio cōclusionisconclusionis.
resident. cap. quia nonnulli. Concilij LateraneñLateranen. sancîtum est vt ecclesiasticum ministerium neutiquam committatur nisi personæ quæ residere in loco, & curam ecclesiæ per seipsum valeat exercere. Quam ob rem arctissimè illic inhibetur, vt nemo duas parœcias quibus per sese residere non possit, retinere valeat: neq;neque fructus earum percipere. & in cap. 32. eiusdem Concilij eadem prohibitio repetitur: nempè vt qui parœcialem ecclesiam habuerit, non per vicarium, sed per seipsum illi deseruiat: nisi forsan præbendæ vel dignitati parœcialis ecclesiæ sit annexa. De qua quidem exceptione statim cap. proximo redibit sermo. Idemq́;Idemque subinde AlexāAlexan.
Tertius, cap. relatum. eodem tit. confirmat. Idemq́;Idemque Cœlestin. cap. ex parte. & Inno. cap. qualiter. & alijs duobus subsequentibus. Et in Concilio Antiocheno, cap. 21. strictissimè inhibetur episcopus à sua diœcesi exire. Et in Concilio Sardicensi, canon. 14. prohibe|tur, nè episcopus in aliena prouincia vltra tres dominicas commoretur. Idemq́;Idemque habetur in Concil. Agathen. quod refertur. 7. q. 1.
can. si quis. & can. 9. Et duobus sequentibus eiusdem Concilij Sardicen. prohibentur accessus episcoporum ad principum curias. Sanè quæ sine inuidia hominum & reprehensione esse non possunt. Adeoq́;Adeoque illud prohibitum est vt si quæ iustæ emerserint causæ: videlicet pro pauperibus, aut viduis, aut pupillis tuendis, tunc diaconum mittātmittant vt ipsi in suo grege permaneant. Idemq́;Idemque habetur in sexta synodo, cap. 18. &. 80. Atque in Conci
lio Romano sub Syluestro & Constantino: can. 17. arctissimè idem accessus ad curiam interdicitur: quia curia, inquit, à cruore dicitur: quoniam immolatio est simulachrorũsimulachrorum. Et in Concilio Calcedonen. can. 17. quod. 92.
Concilium Calcedonense.
distin. refertur: Si quis episcopus per manus impositionem episcopatũepiscopatum acceperit, & præesse populo constitutus ministerium subire neglexerit, neq;neque acquieuerit ad ecclesiāecclesiam sibi cōmissamcommissam redire: hunc oportet cōmunionecommunione priuari donec susceperit coactus officium. Hæc autem pœna ingentis criminis indiciũindicium est. Et. 21. q. 1. can. Clericus. residentiæ gratia prohibetur nè quis in duabus ecclesijs connumeretur. Idq; diuino testimonio confirmatur: quia nemo scilicet potest duobus dominis seruire. Et in. 8. synodo, can. 19. prohi
Octaua synodus.
betur nè quis archiepiscoporum aut metropolitanorum relinquat propriam ecclesiāecclesiam, vt sub occasione quasi visitationis ad alias accedat. Et in Concil. Cartha. 5. quod refer
tur. 7. q. 1. can. placuit. habetur, vt nulli sit facultas, relicta principali cathedra in aliquāaliquam ecclesiam in diœcesi constitutam se cōferreconferre: vel in re propria diutiùs quàm oportet constitutum curam & frequentationẽfrequentationem propriæ cathedræ negligere. Et eâdẽeadem cau. & quæstione can. Sciscitaris. ait Nicolaus Papa, perin
Nicolaus Papa.
de iuri naturali aduersari episcopum in persecutione ecclesiam deserere, ac si nauta insaniẽtibusinsanientibus fluctibus nauim destitueret. Et. 10. q. 1. can. decreuimus. iubentur episcopi annuatim diœcesim visitare. Quin verò. 82. di. can. episcopis. iubentur saltem die Dominica esse in ecclesia. Plura deniq;denique sunt iura ꝗ̈quam vt possint referri. Et quò rem tandem concludamus, eadem demum veritas nouissimo decreto sancîta est in Concilio Tridentino, sessione. 6. quo definitum est, nullos episcopos, quouis gradu & dignitate fulgentes (vt Cardinales etiam comprehenderentur) excusari à personali residentia episcopali in suis ecclesijs: nisi legitima habeāthabeant impedimenta: quæ iure ipso naturali probẽturprobentur. De quibus statĩstatim ar. proximo. ¶ Iuri insuꝑinsuper canonico appendit̃appenditur & imperatoriũimperatorium. Primò in AuthẽticoAuthentico, quomodò oporteat ep̃osepiscopos, &c. coll. 1. §. & hāchanc. versicu. & illud. vbi sic legitur: & illud etiam definimus, vt nemo deo amabilium episcoporum foris à sua ecclesia plus ꝗ̈quam per totum annum deesse audeat, nisi hoc per ImperialẽImperialem fiat iussionem. Idq́;Idque latiùs cauetur in AuthẽticoAuthentico de sanctis. episcopis. colla. 9. §. interdicimus. vbi arctissimè prohibent̃prohibentur suas proprias relinquere ecclesias, nisi de consensu patriarcharũpatriarcharum aut metropolitani. Similis enim sanctio habetur in CōcilioConcilio Antiocheno, can. 11.
Concilium AntiocheñAntiochen.
Permittitur tamẽtamen vt possint per annum manere in curia Cæsarea. Sed de hoc statim articulo ꝓximoproximo. ¶ Quòd si post cōciliaconcilia sanctos etiam patres de hac re audire non piget, vide Damasum in epistola citata de exigendis
chorepiscopis: & August. in lib. de pastor. & Grego. Nazian. in oratione de statu episcopali: & Chrysost. in lib. de sacerdotio. Et Grego. atq;atque Ambro. in suis Pastoralibus. Sed latissimè HieroñHieron. in. 2. epistola ad OceanũOceanum, super illud Pauli ad Titum: Oportet episcopũepiscopum sine crimine esse. Vbi multa ad propositum disserit: concludens quòd non sat est episcopis innocentibus esse, nisi & latratu sint canes. Absentes autem latrare non possunt. Vnde Bernardus sermo. 77. super Cantica. Qui
Bernardus.
dimittit, inquit, oues in pascua absq;absque custode, pastor est, non ouium, sed luporum. Ibidemq́;Ibidemque complura præclarè aduersus pastorum negligentiānegligentiam disertè congerit: qui re vera successores, inquit, ApostolorũApostolorum esse cupiũtcupiunt, sed imitatores non item: quia neq;neque sunt tam vigilantes ad curam quàm alacriter currentes ad cathedrācathedram. Et lib. citato de pastori. Au
Augustinus
gust. cap. 10. docet quòd episcopi non laborantes in prædicatione verbi non debent percipere fructus ex ouibus: nam Paul. Si Euangelizauero, inquit, mercedem habeo: nempe tam apud Deum quàm apud homines. Quasi dicat: Si non Euangelizauero, non sum mercede dignus. Et Origen. super Iosue, homilia
Origenes.
7. cessantes esse cum ouibus reprehendit exemplo pastoris Christi, qui relictis. 99. ouibus in cœlo, quæsitum venit illam quę perierat. Sed pergo esse molestus: cum omnia persequi quæ de hoc argumento apud patres scripta sunt, sit prorsum impossibile: & sic frustatĩfrustratim pauca decerpere, parũparum vtile. Concludamus | ergo cum Bernardo de persecutione sustinen
Bernardus.
da. c. 31. super illud, Mercenarius vidit lupum venientem, & fugit: VtināVtinam hodie quicunq;quicunque pastores non sunt, mercenarios gregi vellent se exhibere, non lupos! vtinam ipsi non læderent! Vtinam non fugerent nemine persequente! vtinam non exponerent gregem donec venientẽvenientem lupum viderent! ¶ Taceant ergo qui aiunt quæstionem istam nouam esse. Fuit enim, vt ex locis citatis apparet, antiquissima, ac potissimùm ex Athana. epistolis quas articulo proximo appendere pergimus. Antiqua inquam: non quòd in dubio apud probos versaretur: sed quòd qui cōtràcontra faciebant obiurgabantur.
AD argumentum ergo prius à parte nega
Ad primum argumentũargumentum .
tiua præpositum respondetur quod quanuis ius diuinum sit quo eiusmodi residentia indicitur, non tamen fuit superuacaneum, imò ex re plurimum communi ecclesiasticis cōstitutionibusconstitutionibus explicari: vt nemo sibi eius ignorantiam prętexere posset. Præterquàm quòd etiam si diuinum ius non extaret in sacris literis, natura ipsa pastoralis officij ecclesiam admonebat vt idipsum strictissimè pręciperet. Neq;Neque verò huiusmodi præceptio tam est rigida, quàm vel auaritia & ambitio, vel luxus & socordia episcopis mentiũturmentiuntur. Nam præterquàm quod fructuũfructuum temporaliũtemporalium pinguedo digna est illo labore, Christi charitas qui illis suos greges cōcrediditconcredidit deberet in primis rem illis dulcorare. Ecquid enim cuiq;cuique suauius quàm in domo propria sponsum cum sponsa, patremq́;patremque cum filijs commemorari? ¶ Ad posterius verò argumentum iam re
Ad postremum argumentum.
sponsum est quomodò hoc dicatur ius humanum. Haud enim intelligendum est per exclusionem, ac si non sit diuinum aut naturale, sed quòd sit horum explicatio.

ARTICVLVS. IIII.

Vtrùm aliqua emergere poßit causa ob quam liceat episcopo à grege sibi cōmissocommisso abesse.
Sanct. Thom. 2. 2. q. 185. arti. 5.
IN calce demum præsentis disputationis ad expositionẽexpositionem Diui Thomæ reuertendum nobis restat: nempè ad articulum. 5. eiusdem quæstionis. 185. vbi disputat vtrùm aliqua possit causa intercedere propter quam liceat episcopo gregem sibi commissum deserere. Sumitur enim argu
Primum argumentum.
mentum à parte negatiua: primùm ex illo loco IoāIoan. 10. suprà iam exposito: vbi ait Christus bonum pastorem animam suam dare pro ouibus suis: Mercenarium autem viso veniente lupo gregẽgregem relinquere & fugere. In cuius homilia Grego. Lupus, inquit, super
Gregorius.
oues venit, cùm quilibet iniustus & raptor fideles quosq;quodque atq;atque humiles opprimit. Si ergo episcopus ingruente tyrānityranni persecutione gregem suo præsidio destituat, mercenarius & non pastor reputabitur. ¶ Secundò. In
Argumen. 2.
ter Prouerbia, cap. 6. sic legitur: Fili si spopōderisspoponderis amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam. Et subdit: discurre, festina, suscita amicum tuũtuum. Quod quidem idem Gre
Gregorius.
gor. in Pastoral. ad propositum exponens: Spondere, inquit, pro amico est animāanimam alienam in periculo suæ conuersationis accipere. Qui autem ad viuendum alijs in exemplum præponitur, non solùm vt ipse vigilent, sed & vt amicum suscitet, admonetur: hoc autẽautem facere nequit nisi qui corpore præsens adsit gregi: ergo tempore persecutionis nemini pastorũpastorum licet se subducere. ¶ Tertiò.
Argumen. 3.
Ad perfectionem episcopalis status pertinet animarum curam gerere: nemini autem perfectionẽperfectionem professus licet ea quæ ad perfectionem attinent ob vllum periculum deserere: ergo episcopo, cùm statum perfectionis profiteatur, nullatenùs neq;neque in periculo mortis constitutus potest, vbi suum officium exigitur, terga vertere. ¶ In contrarium est illud Christi mandatum Matth. 10. ad Apostolos: Si vos persecuti fuerint in vna ciuitate, fugite in aliam.
AD quæstionem Diuus Thomas duabus
Prima conclusio.
conclusionibus respondet. Prior. Neutiquàm episcopo aut pastorum vlli vbi subditorum salus eorum exigit præsentiam, licet illis se personaliter subtrahere: neq;neque propter aliquod commodum temporale, neq;neque propter quoduis periculum imminens. Proba
Probatio.
tur conclusio. Obligatio cuiuscunq;cuiuscunque personæ ex fine eiusdem obligationis (quod cuiusq;cuiusque medij natura est) debet perpendi: finis autem episcopalis muneris, atq;atque adeò obligationis episcopi est spiritualis salus populi: ergo vbi illa præsentiam eius exegerit, nullum periculum eum excusabit, quo minùs adesse teneatur. Id quod testimonio Christi cōfirmaturconfirmatur: nam si animam pro ouibus ponere | tenetur, quod, vti ait Philosophus, terribilissimum est omnium terribilium: nullum minorum periculorum culpam excusabit: atq;atque adeò neq;neque vllum temporalium commodum: quādoquando quidem natura faciliùs indulgeat detrimenta euitare corporalia, quàm commoda procurare. ¶ Secunda conclusio. Quan
Secunda conclusio.
do legitimus pastor satis potest saluti plebis per alium prouidere & consulere, tunc non erit ei nefas, etiam vt proprium personæ periculum euitet, à sua ecclesia in tempus secedere. Imò verò vbi id ex refuerit ecclesiæ, expediens erit vt faciat. Conclusio ex superiori
Ratio cōclusionisconclusionis.
bus colligitur: nam tunc fini obligationis nullatenùs aduersatur. Vnde in epistola ad Honoratum August. Fugiant, inquit, de ciuita
Augustinus
te in ciuitatem serui Christi: quando eorum quisq;quisque specialiter à persecutoribus quęritur: vt ab alijs qui non ita quæruntur non deseratur ecclesia. Cùm autem omnium est commune periculum, hi qui alijs indigent non deserantur ab his quibus indigent. Idem suprà citatus admonet Nicolaus. 7. q. 1. can. sci
Nicolaus.
scitaris. vbi non negat quin quandoq;quandoque liceat præsuli per fugam cauere tyrannum. Attamen quando populus sua pręsentia indiget, perinde, ait, delinquet, ac si nauta in periculo nauim deserat. Quin verò tātotanto enormiùs quanto salus spiritualis præstantior est corporali. ¶ Hîc primũprimum omnium animaduertenda est sententia S. Thomæ quæ ex visceribus Euangelij desumpta est. At quò perspicacius fiat, quæritur, vtrùm fides quam epi
Dubitatio.
scopus ecclesiæ suę, imò Deo suo obstrinxit, vsq;vsque ad mortis perpessionẽperpessionem eum, vt resideat, obliget. Apparebit enim hoc sciolis prima
Ratio hæsitandi.
fronte creditu durum: quoniam obligatio subeundæ mortis, quæ mortalibus summa est, affirmari non debet nisi diuinum de hoc mandatum palàm constiterit. Et tamen vbi ait Christus, bonum pastorem pro ouibus suis animam dare, consilium magis significare videtur quàm præceptũpræceptum. Verbum enim illud, Bonus pastor, non videtur necessitatẽnecessitatem, sed supererogationem præ se ferre. Accedit quòd martyrium tunc duntaxat vbi fides periclitatur cōfessionemq́confessionemque; suî exigit, necessarium est. Obligare autẽautem episcopos ad martyrium vbi fidei tale periculum non imminet, temerarium apparet. ¶ Nihilo minùs indubiè tenenda est pars affirmatiua quam
hîc expressè Diuus Thomas in priori cōclusioneconclusione affirmat: quandoquidem ait propter nullum imminens personale periculum licêre episcopo ecclesiam suam tempore necessitatis deserere. Idq́ue confirmat testimonio Christi: quod ideo in sensu præceptorio intelligit: sic scilicet quòd nemo sit bonus pastor bonitate quæ ad gratiāgratiam amicitiāq́;amicitiamque Dei retinendāretinendam necessaria est, nisi vbicũq;vbicunque necessitatis casus occurrerit, cum periculo vitæ gregi suo fauore & auxilio præsens vsq;vsque ad mortẽmortem adfuerit. Idq́;Idque Aug. suprà ad HonoratũHonoratum cita
Augustinus.
tus asseueranter enuntiat: dicens quòd instāteinstante persecutione episcopus non potest fugere, sed exemplo Christi debet animam pro ouibus suis ponere. Verbum nanq;nanque, non potest, necessitatem præcepti significat. Vnde sanctus Thomas. 2. 2. q. 26. ar. 5. ad tertium argu
D. Thomas.
mentum, vbi ait non semper charitatis necessitatem obligare hominem ad offerendũofferendum vitāvitam pro amico, casum excipit, quo tenetur eius saluti prouidere: Ad officium potissimè episcopi alludens. ¶ Ab hac ergo veritate, de qua nemo vnquam ambigere quiuit, per egregium argumentum sumitur, residentiāresidentiam esse de iure diuino. Nam si non esset nisi de iu
ArgumentũArgumentum
re positiuo, cùm pontificia præcepta, vt quadragesimale ieiunium, & festi obseruatio, vt lib. 1. scriptum reliquimus, non consueuerint vsq;vsque ad periculum mortis obligare, non facilè persuaderes teneri episcopum in periculo mortis residere. Eò potissimùm quòd, vt suprà visum est, prædicti autores verbum Christi de se propriè assertum arbitrantur: & tamen si illud verbum neges vim habere præcepti, nullum relinquis, vnde inferatur teneri episcopũepiscopum tempore necessitatis vitam pro suo grege ponere. Quæ tamen omnium est generalis confessio. ¶ Ad argumentum er
Ad argumentum factum.
go in contrarium respondetur, huiusmodi pręceptum non esse censendum atrox: quin verò cùm tota salus temporalis orbis mediũmedium sit ad spiritualem promouendam, idq́;idque vsq;vsque adeò sit certum, vt Deus ipse temporalem vitam, corporalium præstantissimum, pro salute nostra posuit, naturalis ordo diuinusq́;diuinusque postulabat, vt qui pastores animarum futuri essent eodem tenerentur præcepto. Neq;Neque vllus anteà ad id muneris eligeretur, quàm idoneus esset inuentus qui illud optima fide compleret. Imò verò & rex tenetur pro sua republica vitam ponere. Quocircà sicuti vbi fidei confessio id monuerit, martyrium est mortem oppetere: sic & vbi hæc ratio iustitiæ idipsum postulauerit. Cuius nobis Ioannes Baptista documentum reliquit, qui iustitiæ defendendæ caput obtulit. ¶ Hinc faci|lè ad posterioris conclusionis expositionem descenditur: nam ex his quæ dicta sunt elicitur, causas omnes ob quas licitè præsul potest à sua ecclesia abscedere, nullatenùs exi
stimandas esse respectu suæ propriæ personæ: quandoquidem & vitam ipsam ecclesiæ debeat, sed tantùm respectu boni ecclesiæ, cui fidem habet obligatam. ¶ Quare etsi CaietañCaietan. in præsentiarum easdem causas sub tribus generibus cōplectaturcomplectatur, quæ sunt: Necessitas impedimenti: qualitas negotij: & cōditioconditio personæ: ad commodum tamen ecclesiæ sunt omnes referẽdæreferendæ. Atqui impedimen
tum, aliud est quod ab intrinseco prouenit, & aliud quod ab extrinseco. Ab intrinseco scilicet: vt est aduersa ep̃iepiscopi valetudo: ratione cuius solũsolum & aërem mutare debet. Et quòd hoc etiam debeat respectu ecclesiæ pensari, patet. Nam si etiam tunc ecclesia necessitate præsentiæ Antistitis premeretur, occumbere potiùs deberet morti, quàm exire, secundùm legem boni pastoris à Christo præscriptam. Quando autem non vsq;vsque adeò ecclesia afflictatur, in rem eius vergit quòd episcopus suæ saluti consulat, vt expeditiùs ei seruire possit. Neq;Neque verò solius valetudinis gratia, verùm & animi recreādirecreandi suosq́;suosque visitandi necessarios ius naturale indulget, vt possit exigua tempora succidere, quæ his, aliísve id genus suis negotijs possit impẽdereimpendere. Nam eiusmodi obligatio non est intelligenda ac si deberet esse in carceribus, cōpedibuscompendibus vinctus. ¶ Pari modo censendum si impedimentum forinsecùs ingruat: vt cùm tyrannus ecclesiæ infestus est. Nam si non singulariter in odiũodium præsulis, sed in ecclesiāecclesiam ipsam grassatur: tunc persistendum illi est vsq;vsque ad mortem. Et ad hanc necessitatem applaudunt exempla August. ad Honora. suprà allata. Et de verbis Domini ser. 5. de Petro & Paulo, ac cæteris sanctis martyribus qui pro suis ecclesijs exẽploexemplo Christi tyrannorum gladijs occubuerunt. Si autem ob particularem inuidiāinuidiam prælati tyrannus est infestus ecclesię, tunc etiam ex re eiusdem ecclesiæ est vt in tempus sese inde auferat: sicuti ibidem idem ait August. nè subditi fugere cogantur. Cuius exempla nobis extant in Ioanne Euangelista, qui precibus suæ ecclesiæ, vt expediebat, secessit. Et in Cantuariensi Thoma. Sed tamen posteà dum opùs fuit, ad easdem sedes cum periculo vitæ remeârunt. ¶ Qualitas autem nego
Secunda.
tiorum similiter respectu eiusdem ecclesiæ pensanda est, vt legitima inde petatur absentiæ excusatio. Est enim triplex particularis ecclesiæ habitudo animaduertenda. Consideratur inquam generalis vtilitas Salmanticensis ecclesiæ ad singula eius ministeria, vt prædicare, visitare, &c. vt totum ad singula membra. In ordine autem ad vniuersalem ecclesiam Romanam: sicuti membrum ad caput, seu ad totum corpus. In ordine autẽautem ad alias ecclesias, sicut vnum membrum ad reliqua eiusdem corporis. Et omnes istæ necessitudines, iustas possunt episcopo afferre causas secedendi ab ecclesia: etiam iure diuino & naturali. Quando ergo ecclesia particularis in aliqua est calamitate cōstitutaconstituta, tunc ob primam habitudinem totius ad partes potest eius episcopus ab alijs muneribus & officijs cessare, & accedere curiam vel Romanam vel Regiam ad protegendam suam ecclesiam: idq́;idque iure diuino & naturali. Quandoquidem non solùm alia particularia officia, verùm etiam hoc, idemq́;idemque præcipuè ei debet. Dummodò per alios id perficere non possit. Si autem necessitas vniuersalis ecclesiæ absentiam episcopi expetiuerit, nemini dubium, quin diuino iure & naturali cogatur abscedere. Nam sicut membrorum singula naturali ordine se saluti tuendæ capitis obijciunt: ita & ecclesiæ particulares sese tenentur offerre, atq;atque adeò suos episcopos communi bono. ¶ Perplacet autem hîc adnotamen tum domini Caietani: non solùm ob suam doctrinam, verùm & ob suam dignitatem,
qui Cardinalis erat Romanus. Ait quippe iudicium hîc esse adhibendum quo discernatur an personalis opera & industria episcopi sit ecclesiæ vniuersali necessaria. Nam si necessaria non est, non excusatur eius absentia. Exempli gratia: Dum ConciliũConcilium œcumenicum aut prouincialis synodus indicitur, cōstantissimumconstantissimum est debere iure diuino episcopos illuc commeare. Nam Concilium est ecclesiarum cœtus: & nomine ecclesię venit episcopus. Pari modo si citra concilium expedierit Papę propter egregiam doctrinam aut singularem authoritatem personæ aliquem episcopum accersere, cuius consilium in commune bonum capiat, licebit quidem ad tempus eum èex sua sede euocare. At verò si quia eleganter scribit aut psallit vult illo pro amanuensi aut cantore vti: vel vult eum esse auditorem cameræ aut rotæ, cùm id non sit necessarium per episcopũepiscopum exequi: imò abundant qui eiusmodi prouincijs obeundis præstò adsint, profectò non est legitima apud | Deum excusatio. Eò potissimùm si residentia, vt verè res habet, iure diuino sit necessaria. Nam inde certum fit non posse Papam dispensare nisi idem ius naturale ac diuinũdiuinum interpretando: quod quidem nisi in vera & legitima necessitate neminem excusat: qualis in similibus casibus neutiquam occurrit. ¶ Haud equidem nescio nōnullosnonnullos iuris
Iureconsultorum fallacia.
prudentũprudentum huc nobis obuiam exituros, qui aiũtaiunt eos qui Romæ resident residentes censeri in suis ecclesijs: nempe quòd qui residet in capite, resideat in membro. AttamẽAttamen hoc esse merum figmentum, neq;neque Caietanus, iuris non ignarus, affirmare veretur, neque vllus iuris aut Theologiæ peritus non planè videt. Cùm enim ius diuinũdiuinum sit vt vnicuiq;vnicuique diœcesi suus mancipetur episcopus: idq́;idque, vt demonstratum est propter peculiarem curam & vigilantiam quæ eidem ecclesiæ est necessaria, planè colligitur quòd residere Romæ, non solùm non sit residere Salmanticę, verùm neq;neque absentiam non residentis excuset: nisi legitima id exigente necessitate. Quam ob rem sic in Germania nōnullinonnulli episcopatus, quos ego vidi, instituti sunt, vt episcopus nullos habeat alios fructus præter victum & honestissimam suæ familiæ in omnibus necessarijs sustentationẽsustentationem dum fuerit præsens: absenti verò nihil tribuitur. ¶ Per hæc vtiq;vtique de Re
uerendissimis Cardinalibus episcopis censendum est: sua enim se ipsi lege iudicare debent. Haud enim frustrà lege ab ipso sacro senatu cautum est nè episcopi ad illam insignem dignitatem assumantur: nempe quòd iudicârunt residentiam episcoporum esse de iure diuino: cuius idcircò dispensationem nisi alia eiusdem iuris interpretatio, puta grauitas necessitatis, non admittebat. Quæ quidem lex vsq;vsque adeò summo pōtificipontifici sancta habetur, vt nullatenùs super illam dispensare in animam inducat. Et nihilo minùs electo Cardinali cōmendaturcommendatur sine titulo ecclesia: quod, vt lib. 3. dicebam, si fas est minimo monacho, Christiano tamen, de re fari Christiana, apertam prę se fert legis elusionem. Quasi non tam stricto iure obligetur, cui ecclesia commendatur, illic residere, ac si esset legitimus episcopus. Aufertur Cardinali ecclesiæ titulus eò solùm quòd residere non potest, & tamen non timetur eandem ipsissimo commendare. Vtinam hoc non sit Deo imponere! Porrò ergo qui diuinum ius consuluerit, primùm hoc æquissimè iudicabit vt nemo episcoporũepiscoporum Cardinalis creetur. At verò si cōtrariũcontrarium fiat, multò minor est culpa: imò forsan nulla, si vt in sua ecclesia persistẽspersistens, nunquam Romam visat, quàm vt in curia commoretur, suam deserat ecclesiam. Si quis diœcesim proximam haberet Romæ,
quam crebrò visitare posset, & ea esset doctrinæ autoritatisq́;autoritatisque excellentia vt plurimũplurimum ad ecclesię bonum referret sacro interesse senatui, forsan suam posset defendere causam: hac nanque ratione, vt aiunt, permittuntur sex episcopatus, Romæ circumiacentes, Cardinalibus esse mancipati. Extra hos tamen casus ipsi sibi viderint: nobis enim non licet hos ponere in cœlum, nisi quatenus ipse cœli Dominus perstrinxerit. ¶ Huic demũdemum sententiæ maximè astipulatur decretum Inno
Innocentius Tertius.
centij tertij in cap. Bonæ memoriæ. 1. de postulatione præla. vbi noluit exhibere Cardinalem in archiepiscopum RauẽnatemRauennatem: quia necessarius erat ecclesiæ Romanæ. Quo fit vt nisi in tali casu, scilicet propter excellentiam, tum autoritatis tum etiam probitatis personæ, & propter ecclesiæ vicinitatem, non sit audienda sententia Panormi. super eodẽeodem cap. nempe Episcopatum & Cardinalatum esse dignitates compatibiles. Qua ratione in Concilio nuperrimo Tridentino (vt suprà
Concilium TridentinũTridentinum.
dicebamus) vbi decretum est nullos episcopos excusari à personali residẽtiaresidentia, adiectum est, Quouis gradu vel dignitate fulgeant.
¶ Præter hæc necessitas etiam vnius particularis ecclesiæ potest alterius episcopo charitatis iure in animum inducere vt illi succurrat: quando id sine detrimento propriæ plebis facere potest. Sumus enim omnes, vt ait Paul. eiusdem corporis membra, atq;atque adeò cùm singuli aliorum ope indiguerint, mutuò se possunt ac debent iuuare: vt quod in Symbolo de Sanctorum communione scriptum est, opere referatur. Maximè cùm præstantius membrum inferioris auxilium expostulat. Atq;Atque hac de causa Paul. Titum ac Timoth. aliosq́;aliosque discipulos nonnunquam à suis ecclesijs abire in alias iussit: propter raritatem quæ tunc erat similium suppositorũsuppositorum ecclesiæ, & propter necessitatem promulgādæpromulgandæ fidei. ¶ Per hæc respondetur aduersario
ArgumentũArgumentum aduersariorum.
rum argumentis, fictis potiùs quàm legitimis. Arguunt quippe nonnunquam episcopos necesse habere ad conciliũconcilium ire, aliaq́;aliaque pontificis capessere iussa: & Apostolorum discipulos à suis ecclesijs diuagatos. Sed hęc nihil
Solutio.
conclusioni aduersantur: sanè cùm residẽtiaresidentia propter salutem ecclesiæ sit instituta. Quare | vt eidẽeidem consulatur fini, ipsum naturale ius ac diuinum eiusmodi exceptiones, non solùm permittit, sed iubet. Eâdem ratione potest episcopus ad infideles in tempus transire & legatus ad componendam pacem, aliúdue id genus exequendum munus ecclesiæ necessariũnecessarium abire. Secùs si legatio de re esset temporali, quæ per alium posset absolui. Tunc enim abusus esset episcopalis dignitatis in detrimentum ecclesiæ: quandoquidem vetitum sit nè Deo militans implicet se negotijs sæcularibus. ¶ Tertium demum causarum
genus quibus potest episcopus non nunꝗ̈nunquam se ecclesiæ suæ subtrahere, est cōditioconditio personæ, adiunctis tamẽtamen temporis ecclesiarumq́;ecclesiarumque qualitatibus. Vt si raritas esset personarum quibus ecclesiæ demandari possent, & persona existeret excellenter idonea, & ecclesiæ proximæ, quibus fructuosior esset vicissitudo visitationis talis præsulis, quāquam perpetua alîus residentia. Tunc enim vni personæ duarum possent ecclesiarum tituli cōmitticommitti: vt patet can. Illud. 21. q. 1. vbi archiepiscopus Tarraconensis permissus fuit episcopus esse Fundensis. Hoc autem accidentariũaccidentarium est, & quàm rarissimè vsu cōtingenscontingens. Præter hæc de iure cōcessumconcessum est dum parœcia annexa est superiori dignitati, vt qui in superiori ecclesia residet per vicarium seruiat parœcię: vt habetur in Concilio Lateranen. can. 32. suprà citato: iubetur tamen idoneum & perpetuũperpetuum habere vicarium canonicè institutum. & voce perpetuum, designari videtur vt sit quasi curam habens animarum. ¶ In calce demum
Quæstio.
præsentium exceptionum sciscitabitur quis forsan vtrùm possit Papa præter has causas super hoc iure dispensare, peruia tamen est solutio: quippe quæ ex superioribus planè colligitur. Quem enim opinio tenuerit hoc esse tantũtantum de iure humano, subsequenter respondebit, perinde Papam super hoc dispensare posse, atq;atque superecclesiastico ieiunio, aut quauis alia id genus lege. Itaq́;Itaque non solùm poterit interpretari ius, quod ad talem casum non extendatur, verũverum & obligationẽobligationem prorsus singularis personę tollere. Quiverò ius hîc diuinum & naturale cōfessusconfessus fuerit, quod non solùm probabilius, verùm certo certius est, subsequenter respondebit, pōtificempontificem dispen
Solutio.
sare non posse, sed ius interpretari diuinũdiuinum ac naturale: scilicet declarando talem casum ab ipso eodem diuino iure excipi. ¶ Quòd si
Obiectio.
quis sic cōtràcontra redarguat: Reddere votum simplex est etiāetiam de iure diuino, super quo tamẽtamen Papa dispensare potest: ergo poterit residentiæ vinculum pariter dissoluere. Negatur cōsequẽtiaconsequentia:
Solutio.
nam etsi redditio voti manente voto sit de iure diuino, cuius contrarium Papa permittere non potest: tamen quia obligatio voti nascitur ex peculiari vouentis voluntate, super illo Papa potest dispẽsaredispensare: videlicet, vt factum votum, pro infecto habeatur. Lex autem diuina iubet episcopũepiscopum residere. Quare dum manet episcopus, per nullam potest pōtificispontificis dispensationem ab eodem residendi nexu religari. Vide quanti referat sic aut sic loqui. Attamen licèt in illa vix probabili opinione persistas quòd residentia tantùm sit de iure humano, nihilo minùs Papa pro libito dispensare non valet, sed legitima id causa exigente. Neq;Neque aliter ille cum quo fuerit dispensatum, tutò potest eâdem dispensatione vti. ¶ Iuxta hoc ergo documentũdocumentum
Hæsitatio.
sitabit quis forsan vtrùm ratione ciuilis administrationis reipublicæ possit episcopus licitè in curia regia vel alibi vitam agere. Et arguitur à parte affirmatiua. Primùm iuris
Ratio hæsitandi.
autoritate in Authenticis suprà citatis, Quomodò episcopos. &, de sanctis episcopis permittitur vt possint per annũannum in curia manere atq;atque diutius de Cæsaris facultate. Et ratiōeratione id patet: quia bonũbonum, quo cōmuniꝰcommunius est, eo præstantius. Administrare autem rempublicam regni vniuersalius est, quāquam ad gubernaculũgubernaculum vnius ecclesiæ sedere: vt exempli gratia, si episcopus fiat prorex, aut curię præses. Nam verisimilius est per episcopum eiusmodi magistratus sanctiori fide & iustitia, vigilātioriq;vigilantiorique cura administrari quàm per sæculares administratores. Et supra hęc si fiat generalis fidei protector aduersus hęreticāhęreticam prauitatem: nam eiusmodi prouinciæ præfici cōmodiùscommodius ac decẽtiùsdecentius nemo potest ꝗ̈quam ecclesiasticus præsul propter illustrẽillustrem autoritatẽautoritatem ecclesiasticam ad idem munus requisitārequisitam. ¶ Ad hoc autem
Solutio.
discreta distinctiōedistinctione respondendũrespondendum est. Quòd enim episcopus ob causam cōponendæcomponendæ pacis aut aliāaliam non fictāfictam, sed verè honestāhonestam, regia legatione fungatur ad aliũalium principem: Item quod inquisitor fiat hæreticæ prauitatis, profectò nullũnullum refragatur ius: imò ęquitas ipsa suffragatur. Quòd vero annorũannorum curriculo maneātmaneant, ciuilibus magistratibus, atq;atque administrationibus mācipatimancipati, tum iura citata cōsentienterconsentienter reclamant: tum & ratio sublimitatis, ac perĩdeperinde fidei qua se suis ecclesijs mācipârũtmanciparunt, & iustitia insuꝑinsuper suscepti stipẽdijstipendij nullatenꝰnullatenus ferre
Suadet̃Suadetur posita respōsioresponsio.
possunt. PrimũPrimum enim eiusmodi administra|tiones non solùm necessarium non est vt per episcopos fiant, verùm neque suum statum condecet. Possunt enim in primis viri sæculares illas optimè exequi: Antistites verò non satis dignè. Cùm TimotheũTimotheum Paulus ad
Paulus.
moneat neminẽneminem qui Deo militat implicari debere negotijs sæcularibus, ecquis rogo ratum ducat episcopum qui tam sancto spirituali muneri addictus est, in discordijs ac litibus sæcularibus audiendis totum tempus prodigere? Quod re vera vel altissimo contemplationis silentio deberet vel suis ouibus docendis educandisq́;educandisque impendere? Euocauerat Romam Nicolaus Papa episcopos
Nicolaus.
quosdam qui erant apud Carolum Cæsarem: causante verò Imperatore quòd contra maritimos piratas inuigilarent & ideo ire non possent, respondet, vt patet. 23. q. 8. quòd reprehensibile id valde esse constaret: nam cùm militum, inquit, Christi sit Christo seruire, milites sæculares debent seruire sæculo. ¶ Potissima tamen ratio quæ huic abusui reclamat, est, quòd etiam si eiusmodi munia meliùs ac salubriùs per episcopos quàm per alios exhiberentur, non tamen hoc est talentum quod Deus illis augendum commisit, neq;neque id quod eis iussit: & pro quo tam ampla decimarum stipendia ipsi percipiunt: neq;neque de quo rationem est ab illis exacturus. Quid enim particulares ecclesiæ reipublicæ ciuili debent vt tantam decimarum copiam pro seruitio rependant, quod episcopi non sibi sed sæculo impendunt? Aut quomodò dum Christus ab illis in die iudicij effusi sanguinis sui rationem repoposcerit, quo animas redemit, quas illis seruandas confidit: respondebunt se alijs vacasse negotijs, non sibi ab ipso cōmissiscommissis. Perpendant si rex à suo duce male ducti exercitus rationem interrogaret, cui ille responderet, rei aulicæ dedisse operāoperam, quomodò responsum ferret. Si qui in agône sæculari contendunt, se ab omnibus abstinent, vt ad Corinth. 9. ait Paul. vt se totos suo
Paulus.
muneri tradant: qui Christo tam insigniter militant, perpende quàm se debeant à cunctis alijs subtrahere vt tanto negotio integri adsint. Et si qui inuitati ad nuptias male in Euangelio ob id audiũtaudiunt, quòd quia vel villas vel iuga boum emerant cōuiuiumconuiuium detrectauerant, quanto putas peiùs sint apud Deum audituri præsules qui ad conuocandum cōuiuasconuiuas missi sunt: imò qui secundũsecundum Christum sponsi & ipsi existunt ecclesiæ qui sunt cōuiuiumconuiuium celebraturi, si alijs sese mācipentmancipent negotijs, quibus illa vel defraudetur vel remittatur cura? Regi Oziæ, vt legitur. 2. Paralipo. 26. conuitio & sacrilegio dabatur quod thuribulo incensum adoleret Domino. Cui sacerdotes improperantes aiebant, Non est tui officij Ozia vt adoleas incensum Domino, sed sacerdotũsacerdotum. Sed longè iustiùs vice versa sacerdotibus ac maximè episcopis opprobrio tribuendum est quòd officium suum adolendi incensum deserentes thurificẽtthurificent sæculo. Non enim est ille spiritus quem Deus illis dum cōsecranturconsecrantur suggerit, sed quo spirituales proles progignant ac nutriant. Audi Moysen Numero. 11. quanta verborum significantia similes curas quas Deus animarum pastoribus committit exaggeret. Cur enim, inquit, posuisti pondus vniuersi populi huius super me? Nunquid ego cōcepiconcepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam vt dicas mihi, Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum: & efferes in terram pro qua iurasti patribus eorum? Profectò multò maiorem curam & solertiam requirit Christus à Præsulibus, animabus quas suo ipse sanguine progignit impendendam: ad quod propriè spiritum fauoremq́;fauoremque suppeditat. Quocircà illic statim subditur: CōgregaCongrega mihi septuaginta viros. &c. & auferam de spiritu tuo, tradamq́;tradamque eis vt sustentent tecum onus populi. Aliqui volunt imminutũimminutum fuisse tunc spiritum Moysi, sed forsan, vt suprà dicebam, non ille est sensus: quandoquidem illi non fuit culpa auxiliares sibi poscere: & ideo neq;neque pœnam cōmeruitcommeruit. Sed sensus est fortè, Auferam, id est, capiam eiusdem generis spiritum quem illis infundāinfundam. Nam, vt ait Paul.
Paulus.
diuersa sunt gratiæ & spiritus munera, quæ Deus suis dispertitur iuxta officiorũofficiorum necessitatem quæ illis cōmittitcommittit. Quare in episcoporum consecratione ab ipso petitur vt super eum qui consecratur de oleo sacerdotali infundat. Horsum ergo horũhorum meminimus vt episcopi intelligant non sibi diuinitùs aliāaliam gratiam & fauorem atque spiritum impertiri, ꝗ̈quam quo ad suam regendam ecclesiam opùs est. Sed humanæ appetẽtiæappetentiæ & conatus sunt, qui illos in alia sęcularia negotia submergunt: vt nauim quam illis Deus ceu prorétis, vt ait in quadam epistola Clemens, ad regendũregendum con
credidit summergi sinant. ¶ Neq;Neque verò diffitendum est hanc pestem quæ ecclesias præsentia suorum pastorũpastorum expoliat, inde latiùs inserpsisse, ex quo episcopi à suis capitulis eligi desierunt, cœperuntq́;cœperuntque in curijs, vel Roma|na vel regijs creari. Non quidẽquidem est quod prorsus contra principum indulta obmurmurẽobmurmurem. Nam eô iam vsq;vsque euasit humana malitia vt si penes capitularia collegia potestas electionis duraret, omnia essent discordijs plena, cruentisq́;cruentisque dissensionibus dilacerata. Sed tamen quia, vt est humanum ingenium, nullũnullum remedium rebus adhiberi potest, quod secũsecum non aliquid incommodi afferat, inde cœperunt curiæ, tum Romana, tum potissimùm regiæ episcopis crebrescere: qui spōsissponsis pauperioribus neglectis cum ditioribus adulteria cōmitterecommittere semper inhiant. Quod quidem malũmalum non est recens. Hac enim de causa, vt HieroñHieron. in epistola citata ad Ocean. refert, in cōcilioconcilio Nicen. cautum fuit nè isti episcoporum ascensus ecclesiarumq́;ecclesiarumque cambia permitterentur. ¶ Porrò autem quo ad finem iam demũdemum quæstionis properemus ex huiusmodi episcoporum, tum absentia à suis ecclesijs, tum frequentia in curijs, cœpit vulgus eorũeorum dignitatem despicari. Cœptum inquam eis
est & à sæcularibus parũparum reuerentiæ, & à clericis minus obedientiæ exhiberi, & à ciuilibus curijs & foris plurimum iudiciorum adimi. Nam, vti ait super vltimũvltimum cap. ad Hebrę. Athanasius, quemadmodùm necesse est vt præsidentibus populus obsequentem se præbeat, ita & sacerdotem oportet vt aliorũaliorum aĩasanimas curet, & noctes ducat insomnes. ¶ Aequissima ergo est vindicta vt qui suum negligunt locum sensim de illo decidant. Hæc enim vltio fuerat de sacerdotibus à Malachia præcantata cap. 2. vbi ait: Et nunc ad vos mandatum hoc, ô sacerdotes: Si nolueritis audire, & si nolueritis ponere super cor, vt detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituũexercituum, mittam in vos egestatem, & maledicam benedictionibus vestris. Ecce ego proijciāproijciam à vobis brachium (seu armum) & dispergam super vultum vestrum ventriculum solennitatum vestrarum. Et infrà: Ego dedi vos contemptibiles & humiles in omnes gentes pro eo quòd non custodistis vias meas. Perpende maledictiones: Mittam in vos egestatem, hoc est subtraham vobis doctrinæ lumen & gratiæ fauorem quibus vberes fructus ferre soletis in populis. Et maledicam maledictionibus vestris. Fortasse idem est. Nam sacerdotum benedictiones sunt fructus quos populus per ipsorum doctrinam & fauorem captat. Quare maledicere benedictionibus, est vt malignos fructus ferant. Quanuis etiam si ad sacramenta id referatur, quodammodo verum est. Nam etsi sacramentorum fructus, mali esse non possint, tamen sæpe cùm per ignaros & auaros dispensantur, non tenent: nempe ordines quos conferre attentant propter irregularitatem non verè conferunt, & crebrò quos non possunt, à delictis absoluunt: quod sæpenumerò propter absentiam prælatorum accidit. Adde quòd maledicere idem quoq;quoque sonare potest quod permittam vt maledicantur. Quod lamen
tabili vsu accidisse in Germania & Anglia atq;atque alijs regionibus experti in malum nostrum sumus. Nam propter ignauiam & perniciosissimam episcoporum aliorumq́;aliorumque pastorum incuriam cuncta sunt hæreticis plena, qui sacramenta omnia execrantur, blasphemijsq́;blasphemijsque conspurcant. Vnde sequitur: Et ecce proijciam à vobis brachium seu armũarmum, quod est robur dignitatis vestræ, & regiminis baculum. Ac demum dispergam super vultum vestrum ventriculum solennitatum vestrarum. Alia litera pro ventriculo impudentiori voce, sed tamen significantiori, habet, stercus. Et fit allusio ad Mosaica sacrificia, quibus animalia mactabāturmactabantur. Nam iam apud hæreticos adeò sacramenta nostra fœtere cœperunt, vt sacerdotum vultus stercore sordescere existimentur. Simile est apud alium Prophetam: nempè Zachariæ. 11. O pastor & idôlum derelinques gregem. Ad viuum profectò exprimit naturam ingeniumq́ue pastoris derelinquentis gregem. Est enim nil aliud quàm pastoris idôlum: nempè imaginem tantùm præ se foris gerens & personam pastoris, vt sculptus lapis, re tamen ipsa carens. Gladius super brachium eius: hoc est super regiminis potestatem & super dextrum oculum eius: puta super rectum sensum & iudicium. Nam postquam libido sua eos cogit ecclesiæ gubernaculum deserere, illicò eis suadere incipit non ea obligatione teneri quam sapientes docent: quod est oculum dextrum eis eruere. Vtinam ille qui lux venit in mundum quotquot super candelabrum ecclesiæ suę erexit, sic illuminet & inflāmetinflammet, vt iura sui muneris, tum clarè cognoscātcognoscant, tum & charitatis ardore moribus exhibeant! ¶ Argumenta ergo in fronte quęstionis proposita, quoniāquoniam ad id militabant, quòd neutiquàm episcopo liceat de diœcesi sua decedere, facilimæ sunt solutionis. Ad primum
Ad primum argumentũargumentum .
enim respondetur quòd non omnis qui à sua ecclesia sese in tempus aufert, fugere | vt mercenarius censetur, sed ille prorsus qui ob peculiare commodum id facit: videlicet salutem spiritualẽspiritualem populi corporali suæ post habens: secundùm illud Grego. in eâdem ho
Gregorius.
milia: Stare in periculo ouiũouium non potest, qui in eo quòd ouibus præest non oues diligit, sed lucrum terrenum quærit. Et ideo opponere se cōtracontra periculũpericulum trepidat, nè hoc quod diligit amittat. Ille ergo qui absq;absque detrimento gregis recessu suo periculũpericulum sibi cauet, non est mercenarius. ¶ Pariter ad secundum ex
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
Prouerb. 6. respondetur quòd qui fidem suāsuam alteri spondet, si legitimè est impeditus, satis per alium seruit. ¶ Ad tertium denique re
Ad tertium argumentũargumentum .
spondetur quòd cùm episcopus in altiori sit gradu perfectionis quàm monachus, dum ab illius functione impeditur, non tenetur se religioni mancipare.
TAmetsi pro captu nostro disputationẽdisputationem hanc & fortè prolixiùs iusto absoluerimus, non suppudebit fragmenta quarundāquarundam epistolarũepistolarum Athanasij subscribere, quæ ante nos alij, tum traduxerũttraduxerunt, tum præsenti quæstioni appensas curârunt. Sunt enim profectò dignissimæ quas præsules vniuersi cordi altissimè haberent impressas. Quem ergo legere non pigebit, eundem profectò neq;neque pœnitebit legisse: qui verò tædio iam confectus legere recusauerit, non grauabitur scriptas habere. Sanè vt constet quàm hæc quæstio fuerit antiqua, quamq́;quamque sanctissimis illis patribus affirmatiua eius veritas, sanctissima, quamq́;quamque duxerint episcoporum residentiam ad animarum salutem & perpetuitatẽperpetuitatem Christianismi necessariam. Irrepserat enim iam tunc mos vt episcopi Imperatoriam vrbem ConstātinopolimConstantinoloplim, cuius Athanasius patriarcha erat, frequentare. ¶ Primam ergo scri
psit episcopo Cretæ: qui dum absens à sua esset ecclesia proponebat illuc proficisci: quod quidem propositum præcipuis laudibus & rationibus commendat. Charissime enim, inquit, mi frater & comminister, gratia tibi & pax à Deo. Consilium istud tuum ac voluntas quæ ad aures meas perlata est, fortis virilisq́;virilisque animi, ac sursum tantùm aspicientis, verè ac legitimè certantis, & nomini ac vocationi suæ respondentis visa est: non autem mercenarij, & fugientis, non solùm si lupum videat, sed si vulpem: vnde gregi Christi principis pastorum damnum creet, & animæ suæ infinitos præparet cruciatus. Attende verborum emphasim. Et sequitur: Cur enim iste, scilicet, qui in sua non permanet diœcesi, non potiùs vitam priuatam viuere maluit, si cogitabat succumbere, seq́;seque, non oues pascere, pro quibus sanguinem suum Christus profudit? Quemadmodùm non venit huic in mentem eius qui maledicto eum affecit qui opus Domini facit negligenter? Quanuis facere nomine simulet, in cuius alioqui animo insidet, quod de insipiente scriptum est, qui dixit in corde suo, non esse Deum. Neq;Neque enim Deum ponunt, qui hæc in conspectu eius facere audent. Audi, Deum non ponunt, quia eum factis esse negant. Ex quorum numero & ordine faxit Deus nè simus, adscribatq́;adscribatque nos inter fideles dispensatores, concedatq́;concedatque benignè, vt præstò simus principi pastorum ad perficiendum quæ oportet, ponamusq́;ponamusque animas pro ouibus eius, qui simul id & exemplo demonstrauit & edicto sanxit. Præceptum ergo in verbis Christi Ioan. 10. agnouit. Et paucis interiectis: Quam ob rem, inquit, veris pastoribus non est tutum non vigilare, & non circumquâq;circumquaque omnia lustrare, ouesq́;ouesque errantes solùm quærere, ac non magis solicitos esse pro ijs quæ non errant, perterritos horum temporum tenebris, quæ iusto Dei permissu ac iudicio nobis illatæ sunt: quia scilicet non ita viuimus, vt eum decet, qui nos vocauit. Sed ô animarum nostrarum detrimentum! O ingentes pœnas nobis ob nostras libidines, & perturbatas voluntates, quæ hoc malum pepererũtpepererunt, infligendas! hoc inquam malum vt gens sancta, per omnes campos & montes vitio pastorum absentium dispersa ac dissipata esset! Debent ergo hoc facere, (hoc est in suis diœcesibus residere) omnes boni pastores, quicunq;quicunque hoc nomine digni sunt: ita vt qui cessârit, non sit impunè cessaturus. Etenim si quisque pastor in diœcesi quæ sibi obtigit, vel biduum moretur, experiri liceat permulta peccata, & damna non esse futura in populo. Perinde nanq;nanque esse videtur gregem abesse à pastore, vt cœcum duce carere. Sanè augẽturaugentur oues, & in tuto sunt, cùm præsunt veri pastores: non autem qui solùm ebibant lac, & lana tegantur: omniq́;omnique studio, & arte seipsos, non oues pascant. Hęc atq;atque alia id genus multa in illa epistola. ¶ Se
cundam misit episcopo Sardensi: vbi statim à proloquio sic incipit: Scio te non ignorare, quæ à sanctis Apostolis de constitutione rerum Ecclesiasticarum sancita sunt. Ex quibus vnum est, vt quisque pastor, intra suos | fines insistat propter pacem, & charitatem, quarum est Iësus arctissimum vinculum, quod solui non potest. Scis prætereà, vt quales nos essemus, appareret, quibus nobis verum pastorẽpastorem designantibus magnus ille Pontifex Christus munus pastoris definierit: nẽpenempe mutua in illũillum charitate. Alludit ad illud, Diligis me plus his? Deinde non ignoras ornatum egregij pastoris, qui sit animas suas euidẽtereuidenter cogniturus, Hoc est de facie: de quo in Prouerb. scriptum est quòd bonus pastor de facie cognoscere gregem debeat. Et infrà: Intellexisti etiāetiam quis sit mercenarius & qualis, de quo pudet me tum dicere, tum tacere: cùm satis ipse status temporum, & rerum, eum ostẽdatostendat, atq;atque coarguat. De quo si attentè audiam prophetas, cùm in meî similes pastores his verbis inuehũturinuehuntur, Pastores pascũtpascunt seipsos, non oues. Et illud: O pastores qui perditis oues pascuæ! Item, sacerdotes legem Domini occultârunt, & legem meāmeam violârunt, & sancta mea profanârunt. Item illud, Lanis ouium indui, & mactare quod pingue est, lac bibere. Hæc inquam attentè audiens, quid faciam, nè metuam eos, qui me redarguunt, & clarè ob oculos mihi ponunt, qualis sim? Quæ si fabulas putat, qui in ignem illum extremum non intuetur, mihi fabulæ non certè, sed ita horribilia omnia esse videntur, vt horrore éxedant, consumantq́ue medullas. Neque tamen curamus, facere pro viribus, nè propter aliquod ex his vitium, ac scelus, constricti vinculis arctissimis, pœnis sempiternis afficiamur. Sed quod subinde sequitur est notatu dignum. Ait nanque quòd cùm à principio constitutum esset vt bis quoquo anno synodus haberetur, posteà commodius visum est haberi semel, nè oues propter crebram absentiam pastorum facilè à lupis inuadi possent. Vide quantæ illis patribus curæ erat residentia, vt eius gratia à synodo celebranda abstinerent. Et sequitur ad mores nostrorum temporum accommodè contra illos episcopos qui desertis suis gregibus in curia Constantinopolitata versabantur: de quibus ait, Denique maluerunt breui voluptate contenti carni indulgere, quàm cum populo Dei laborare contemptis legibus diuinis, quæ prohibent nè paulisper quidem impunè à grege abesse. Ausculta, lege diuina eam sic esse iussam residentiam, vt nè paulisper quidem liceat impunè à grege abesse. Et subdit: Ac nisi, vt Apostolus ait, inimicus viderer, verum eloquens, possem aliquid verè dicere: Quid, quæso, iuuat istos episcopos, & pastores in vrbe morari, nisi (omittant alia) vt patriarchas, alios moueant, alios eligant, nè si idem diu sit patriarcha, res omnes ecclesiasticæ cōpositæcompositæ sint: quod præclarum facinus ex eo tempore facere isti consueuerunt, ex quo Constantinopoli potiti sumus. Quod quidem cum reliquis malis non est ambiguum & incertum quin iram Dei nobis augeat. Certum enim est pastores qui gregem negligunt non impuntos inultosq́;inultosque discessuros: tamen si fortasse non ita videatur ijs qui sponte velamen obtendunt, nè limatam Euangelij veritatem aspiciant. Hæc ille. ¶ Et in alia tertia epi
Tertia epistola eiusdẽeiusdem.
stola ad episcopum Apameæ, inter alia sic illum admonet: Vt debet verus episcopus resideas sanctè ad sanctam aram, de qua tibi participandum est, sicuti Dominus pronuntiauit, Dignum esse operarium mercede sua. Quam ob rem non est existimandum, licêre tibi diu quauis de causa abesse: quin potiùs faciendum tibi est, vt celeriter ire possis ad eam ecclesiam, quæ tibi addicta est, & commendata vt ei præsis. ¶ Sed in alia ad eun
Quarta epistola.
dem quæ quarta est, verba etiamnum maioris emphasis accumulat. Ait quippe: Ego verò eum, cui grex Christi commissus est, si dignitatem muneris nôrit, iniquum esse arbitror, non vsq;vsque ad sanguinem ei studere & incumbere nisi fortè ignoraueris Deum esse qui dixerit, Petre amas me, pasce oues meas. Sed hei mihi non iam pastores oues pascũtpascunt, sed ouibus tanquàm pane pascuntur! iam horribilia illa mala pastorum, quæ propheta Ezechiel describit, summa licentia irrepserunt! Quæ si talia tamq́;tamque grauia vobis videntur, agè optime vir contentus esto tua diœcesi, permane in ea, fac sis cum ouibus tuis, vt vsq;vsque ad sanguinem illis affixus, quas quidem nunc in frutetis, inter ficus & rosas, atq;atque in montibus diuina prouidentia custodit. Neq;Neque enim quod certissimum est, virga, & baculo tuo pastorali fit, vt in pascuis virentibus pacis, & bonorum cœlestis HierusalẽHierusalen eæ sint. Scis enim qui ampliùs sex mensibus à diœcesi abfuerint, nisi eos grauis morbus teneat, canonibus & legibus firmatũfirmatum esse, vt sacerdotiũsacerdotium & gregẽgregem amitterẽtamitterent. Verùm nouũnouum consilium, & sceleratum hîc à nostræ ætatis hominibus excogitatum est, scilicet mittitis aliquem qui sciat mulgêre gregẽgregem, ipsi verò in vrbe Constantinopoli spectatis propter præ|fecturas ciuiles, subscriptiones, intẽpestiuasintempestiuas ordinationes: adde etiāetiam bullas, & decreta. Nostra hæc sunt tempora. Et tanquam impunè sit vo bis futurum, ita procul à diœcesi vobis cōmissacommissa receditis, & alia huiusmodi vt cuiq;cuique libet committitis: oportebat potiùs cunctis episcopis vndiq;vndique in vnum congregatis, suam cuiq;cuique diœcesim funiculo distributionis circumscribi, atq;atque ita patriarchæ partem suam à vobis assignari, aut vos à patriarcha priuari. ¶ Alias prætereà de eâdem re subnectit epistolas, quas nè fastidio esse persistāpersistan missas faciam. Sed & ad Imperatorem qui
ConstātinopoliConstantinopoli sinebat episcopos degere, nec cogebat eos ad suas ecclesias abire, multa etiāetiam commemorat: inter quę ait: Si tu oues pastori committeres, deinde illas quidem derelictas cerneres, illum verò quieti suæ, suisq́;suisque cupiditatibus indulgere & seruire, dic obsecro, relinquerésne pastorem impunitũimpunitum? Non patimur oues pecudes impunè negligi, & patiamur pastores animarum impunè seipsos pascere, non oues? Quid quæso apud Deum excusabimus? Vtinámne illud nobis exprobretur: Omnes quærunt quæ sua sunt, non quæ Iësu Christi. ¶ Deinde aliam de eâdem re ad eundem hoc tenore subtexit: Si verum est quod dici solet, qui gregem pastore priuat, vtriq;vtrique periculum creare, profectò graue supplicium manet eum, qui pastorem arcet ab ouili: debetq́;debetque qui pastor est, vsq;vsque ad sanguinem pro grege Christi non relinquendo labores perferre: nisi cùm opùs fuerit in synodo singulis annis ad agendũagendum de rebus necessarijs paulisper abesse: quibus conclusis celeriter redeundũredeundum illi sit, si crediderit se redditurum rationem summo pastori Christo, & si dignus est nomine pastoris. Nisi fortè etiāetiam propter necessitatem ad vtilitatem animarũanimarum pertinentem, ab Imperatore aut à patriarcha statim rediturus vocetur. Quòd si aliter episcopis aut Imperatori videatur, siue quid secùs fiat, minimè ipse sequar, neq;neque assentiar vllo modo. Neque enim rationem habebit Deus causationum nostrarũnostrarum & cupiditatum, sed rationes reposcet de veritate, iustitia, diuinisq́;diuinisque legibus, & statutis. ¶ Ac demum in alia breuiori sic habet: Memento scripturæ quæ iubet contristari potiùs homines quàm Deum, tibi verò Imperator, cur graue videatur iustitiam, temperantiam, misericordiam populis tuis sancîre, & inde non modò nullum incommodum reportare, sed potiùs operibus bonis conciliare Dei misericordiam? Quid iustius, quàm si episcopus quisq;quisque iubeatur, velit, nolit, ad diœcesim suāsuam redire? an non hoc debitum soluere tenentur? idq́;idque canone sancîtum est? Video fusiùs rem hanc diduxisse quàm cuiquàm fortè par censebitur: haud me tamen prolixitatis pœnitet.

QVAESTIO QVARTA, De vinculo & modo quo episcopi & sacerdotes tenentur sua bona dispensare.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm episcopo liceat aliquid proprium poßidere.
QVARTAM præsentis libri quæstionẽquæstionem proposuimus de vinculo & modo quo sacerdotes, & præcipuè parœcij ac potissimũpotissimum episcopi bona ecclesiastica dispensare tenentur. Quæ quidem quæstio vsque adeò me diu multumq́;multumque ancipitem habuit vt maluerim alios audire qui me satis docerent, quàm meam explicare sententiam. Verùm tamen ea proferam quæ de hac re meditatus sum: alij verò iudices sunto. Est enim res abstrusa & perplexa, vtrinq;vtrinque porrò suis subnixa rationibus ac testimonijs. Prætereà cognitu perquàm necessaria. Primus ergo articulus est vt ordinem Diui Thomæ non deseramus, vtrũvtrum episcopo liceat aliquid proprium possidere. Est enim Christi oracu
Primum argumentum.
lum apud Matth. cap. 19. Si vis perfectus esse vade & vende omnia quæ habes & da pauperibus, & veni & sequere me. vbi paupertas voluntaria ad perfectionem requisita docetur. Episcopi autem statum perfectionis profitentur: ergo non iustiùs possunt propria possidere quàm monachi. ¶ Secundò
Argumen. 2.
episcopi, vt suprà satis comprobatum est, & glossa habet Lucæ. 10. Apostolorum locum tenent: Apostolis autem rerum dominium Christus interdixit Matth. 10. Nolite enim, inquit, possidere aurum neque ar|gentum neque pecuniam in zonis vestris. Cuius obedientiam Petrus Matth. 19. confessus est: dicẽsdicens, Ecce nos reliquimus omnia, & sequuti sumus te: ergo episcopi nullum possunt habere dominium rerum. ¶ Ter
Argumen. 3. HieronymꝰHieronymus.
tiò. Cleros Græcè vt ad Nepotianum HieroñHieron. author est, & refertur. 12. q. 1. can. Cleros. idem est Latinè quod sors. vnde clerici ideo sic appellantur, vel quòd de sorte Domini sunt, vel quòd sors eorum Dominus: cuius autem possessio Dominus est, nihil extra ipsum possidere debet. Nam si aurum, si argentum, si possessionem, si variam supellectilem habet, cum istis participibus non dignatur Dominus pars eius fieri. Hæc ille: ergo videntur episcopi rerum dominio interdicti. ¶ In contrarium est can. Episcopi. Con
Concilium Agathense.
cilij AgatheñAgathen. eâdem causa & quæstione: vbi habetur quòd episcopi de rebus proprijs, vel acquisitis, vel quicquid de proprio habent, hęredibus suis si voluerint relinquant.
TItulus pręsentis quęstionis, generalis est: quippe quo non distinguitur inter ecclesiastica bona atq;atque alia quæ naturali ciuiliq́;ciuilique iure obtinere potest episcopus. Duo nanque
sunt bonorum genera quæ episcopus possidet: videlicet alia quæ iure, seu hæreditario, seu donationis, seu quouis alio sæculari, illi obtingunt, atq;atque alia ecclesiastica. Et de illis prioris generis nulla est ambiguitas, quin propriè ac priuatim illa possidere valeātvaleant, sed de posteriori erit tota rei disputatio. In hoc ergo primo articulo solũsolum disputatur an episcoporum status sit status paupertatis sicuti monachorum: ita vt nequeant propriũproprium possidere. Ob idq́;idque perspicua est ac facilimæ so
Conclusio responsiua.
lutionis, quæ vnica conclusione continetur. Episcopi quanuis statum perfectionis profiteantur, non tamen quemadmodùm monachi vt absq;absque proprio viuere obligentur. Conclusio inquam plana est & constantissima: ob id quòd nihil in particulari de bonis Ecclesiasticis affirmat. Quare inde potest veritatem sortiri quòd iure sæcularis acquisitionis potest episcopis dominium rerum competere. At verò consultò cum D. Thom. est à nobis generaliter asserta. Arbitror nanq;nanque vt in solutione secundi planè quisq;quisque adnotare potest, & articu. sequenti planius fiet, veram etiam illam sensisse de bonis ecclesiasticis, pro ea portione quæ ipsis ratione stipendij obtingit. Probatur ergo secundùm istius mo
Probatio.
di generalem sensum. Ad ea quæ sunt supererogationis nemo nisi specialiter se ad illud voto astringat cōstringiturconstringitur. Ait enim in epistola ad Paulinam & ArmentariũArmentarium August.
Augustinus
Quia iam vouisti, iam te obstrinxisti: & aliud tibi facere non licet. Priùs quàm esses voti reus, liberum fuit quòd esses inferior: viuere autem absq;absque proprio, opus est supererogationis: nempè non sub præcepti vinculo, sed sub optione cōsilijconsilij comprehensum: vt patet Matth. 19. Nam post necessitatem mandatorum, Si vis ad vitam ingredi, adiectum est vt qui velit perfectus esse, omnia quę habet relinquat vt sequatur Christum: episcopos autem manifestum est non se eiusmodi voto irretire: quia neq;neque id ad pastorale munus necessarium est: sed satis est vt Christum egregiè diligant: ergo episcopus secundùm leges suæ dignitatis non arcetur quo minùs dominio possit rerum fungi. ¶ Hîc nulla emergit du
DocumentũDocumentum
bitandi ratio, sed hoc solũsolum est memoriæ mandandum quòd cùm episcopus religionis votum non emittat, fit vt nec votum faciat peculiare castitatis, præter id quod sacerdotio adiunctum est, neq;neque votum paupertatis: sed tantùm promittit obedientiāobedientiam Papę, fidemq́;fidemque suam huic ecclesiæ, à quo ideo vinculo nisi autoritate ipsius pōtificispontificis dissolui nequit. Et ideo quatenus episcopus quisq;quisque est, non ei repugnat proprium possidere: non solũsolum hæreditario vel alio quouis ciuili iure, verùm neq;neque ecclesiastico. Haud enim ex parte suæ dignitatis ei repugnat iustum stipendium pro ratione suæ functionis percipere, cuius sit verè dominus, sicuti olim erant sacerdotes & Leuitæ: Vtrùm verò tale ecclesiasticum dominium alia ratione sit eis prohibitum: nempè vt nullũnullum in decimarũdecimarum portionem habeāthabeant quę sibi prouenit, articulo proximo & subsequẽtisubsequenti examinandum est. Nunc ergo satis sit cōstitutũconstitutum, habere dignitatem episcopalem non esse paupertatis statum, atq;atque adeò neq;neque episcopo repugnare habere dominium rerum quæ possidet.
AD primum igitur argumentum nega
Ad primum argumentũargumentum .
tur propositio illa quòd ad naturānaturam perfectionis aut ad perfectionis statum generaliter & absolutè necessaria sit paupertas, sed tantùm est necessaria ad peculiarẽpeculiarem perfectionis statum religiosorum. Quòd enim ad perfectionem non sit necessaria, iam suprà lib. 8. satis constitutum est: vbi monstrauimus perfectionis rationem in copia charitatis consistere, ad quam quisque quocunque | statu progredi potest. Ad statum autem religiosorum ob id est paupertas necessaria quòd profitentur perfici (hoc est) perfectionem discere & comparare, cui quidem instituto rerum possessio oneri est & impedimẽtoimpedimento. Episcopi autem non profitentur perfici, sed perficere. Quocircà eas debent in charitate radices iecisse vt à nullo vento possint inde eradicari: nempe neq;neque ab amore diuitiarum, quas possident, neq;neque ab alio quouis humano affectu. Exemplo Grego. in cuius vi
Gregorius.
ta ad Heremitam responsum diuini oraculi refertur, quòd plus ipse suam catam quàm suas ille diuitias diligeret. Quare adolescenti non dictum est, Si perfectus es: aut, si vis esse perfector: sed, si vis perfectus fieri, vade & vende &c. A Petro verò dum pastor instituitur nulla exigitur paupertas, sed charitatis culmen. ¶ Ad secundum tres applicat di
Ad secundũsecundum.
uus Thomas respondendi modos. Vnus est Hierony. idẽq́;idemque mysticus: vt sub nomine au
HieronymꝰHieronymus.
ri & argenti prohibiti sint prædicatores sapientiæ atque eloquẽtięeloquentię huius sæculi inniti. Alius verò est Augusti. in libr. de consensu
Augustinus.
Euangelistarum: nempe vt illud: Nolite possidere, &c. non habeat vim præcepti, sed potiùs permissionis. Ac si dixisset: Non opùs est vobis auro & argento. Permittitur enim vobis tanquàm operarijs victum suscipere. Vnde subdit: Dignus est operarius mercede sua. Nam quòd noluit Paulus, vt. 1. ad Corinth. 9. refert, aliquando vti oblata sustentatione, opus erat supererogationis. Sed tertia responsio est Chrysosto. vt inhibitio illa
Chrysost.
intelligatur peculiariter facta discipulis dum ad prædicandum Iudæis mittebantur: tum vt populus ille faciliùs alliceretur, tum etiāetiam vt ipsi firmiorem haberent fiduciam, quod diuina subsidia non essent eos defectura. Ex quo ideo neq;neque ipsi neque eorum successores obligantur absque proprijs sumptibus euāgeliumeuangelium prædicare. Quare Paulus, vt. 2. ad Co
Paulus.
rinth. 11. de se meminit, ab alijs ecclesijs stipendia mendicabat, quò posset gratis prædicare Corinthijs: quæ ideo aliundè sibi missa iure possidebat. Confirmat prætereà inde diuus Tho. solutionem, nempe posse episcopum propria possidere, quòd stultum esset sanctos illos Pontifices Athana. Ambro. & August. eiusmodi præceptum sanctitatis fuisse transgressos. ¶ Duo hîc tamen circa hanc solutionem non sunt dissimulanda. Vnum est quòd solutio neq;neque vera in totum apparet, neq;neque argumento satisfaciens. Appa
Scrupulus.
ret enim negare verè apostolos fuisse professos paupertatem: quod falsum esse ex auctoritate ab ipso citata constat: Ecce nos reliquimus omnia. Quare nec satisfacit eidem auctoritati quam in argumento assumpserat. ¶ Ad hoc respondetur hîc diuum Thom. non disputare de apostolis vtrùm tria
Solutio.
vota, vti modò religiosi, emiserint, tanquàm religionum futurarum exemplaria: quod quidem idem diuus Thom. vt lib. 8. vidimus 2. 2. q. 88. artic. 4. concedit: sed modò tantùm de illis disserit quatenùs apostoli erāterant & episcopi. ad quem quidem statum non necesse attinet paupertas. ¶ Alterum hîc maximè adnotandum est quod hîc affirmare vide
Dubitatio.
tur: imò planè affirmat quòd potest episcopus habere dominium, non solùm rerum alio iure acquisitarum, verùm stipendij ecclesiastici quod suæ functioni deputatum est. Nam argumentum erat quod episcopi quatenùs episcopi, hoc est verbi prædicatores, debent esse pauperes. Et responsio est illius negatio. Vnde cùm paupertas in negatione dominij consistat, & in hoc neget debere esse pauperes quòd possunt functionis suæ stipendia possidere, concedit eis illorũillorum dominium, paupertati contrarium. Sed de hoc pressiùs artic. 3. ¶ Vt autem plenè so
Solutio.
lutio tertij intelligatur, notandum est quòd Deus dicitur pars clerici, non vt dicat respectum ad aliam partem ab ipso clerico possessam, sed sicut vnus hæres possidet partem hæreditatis quæ sibi est tota substātiasubstantia, quæ dicitur pars respectu alterius quæ alteri hæredi obuenit. Exempli gratia: debet clericus contentus esse Deo quem possidet, vt cum illo nihil aliud possideat: non quòd nequeat possidere famam, & honorem, & salutem, & aliqua bona tẽporaliatemporalia, sed quòd reliqua omnia ad nutum eius possideat. Itaq́ue studium erga Deum nullatenùs per curam aliarum rerum diminuatur. Hoc enim esset secundùm Hieronym. aliquid extra Deum possidere. Qui verò sic DeũDeum possidet, Deus est sua pars: hoc est tota sua possessio respectu reliqui vniuersi, quem alijs possidendũpossidendum relinquit.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm episcopi mortaliter peccent si bona ecclesiastica quæ procurant pauperibus non largiuntur.
NE filum diui Thom. rumpamus quæritur secundò vtrùm episcopus mortaliter peccet si bona ecclesiastica quæ procurat pauperibus non largia
Primum argumentum. Ambrosius.
tur. Apparet enim Ambrosius id definire inter exponendum illud Lucæ. 12. de homine diuite cuius ager vberes attulit fructus.
Ait quippe, Nemo proprium dicat quod est commune: plus quàm sufficiat sumptui, violenter obtentum est. Et paulò pòst, Neque minus est criminis habenti tollere, quàm cum possis & abundas denegare indigentibus: alienum autem violenter tollere criminale delictum est: ergo episcopi qui quæ sibi supersunt in pauperes non effundunt, lethaliter delinquunt. ¶ Secundò super illud Isai.
Secundum.
3. Rapina pauperum in domo vestra. ait Hierony. glossa quòd bona ecclesiastica sunt bona pauperum. Idem ad Dama. 16. q. 1. cano. quoniam. quod iam ceu prouerbium vulgò susceptum est: quicunque autem id quod alterius est, vel sibi vsurpat, vel in alios vsus dispendit, mortaliter peccat, atq;atque ad restitutionem tenetur: ergo cùm episcoporum bona, ecclesiastica sint, fit vt si quæ sibi redũdantredundant, aut sibi retinent, aut consanguineis largiuntur, ad restitutionem teneri videantur.
¶ Tertiò. Multò magis sacerdotibus licet de
Tertium.
rebus ecclesiæ ea accipere quæ sibi necessaria sunt, quàm superflua augere. Ait verò in epistola ad Damasum Hiero. & refert̃refertur. 1. q. 2.
HieronymꝰHieronymus.
clericos illos cōmodècommode stipendijs ecclesiæ sustentari, quibus parentum & propinquorũpropinquorum bona nulla suffragantur: qui autem bonis parentum & opibus proprijs sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium committunt & incurrunt. Hæc ille. Vnde Apostolus. 1. ad Timoth. 5. Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, & non grauetur ecclesia: vt ijs quæ verè viduæ sunt sufficiat: ergo multò est certius tunc episcopos mortaliter delinquere, cùm ea quæ sibi de bonis ecclesiasticis exundant, pauperibꝰpauperibus non profundant. ¶ In contrarium est episcoporum quorundam vsus qui ea quæ supersunt non cuncta pauperibus erogant: Sed ad ampliandos reditus ecclesiæ, idq́;idque (vt apparet) laudabiliter expendunt.
OPeræ pretium est in fronte disputationis nostræ textum diui Thom. in conclusiōesconclusiones distribuere, quas explicatioris lucis gratia septẽseptem numero constituemus. PersistẽdũPersistendum autẽautem est in ea distinctione inter episcopi bona quæ propriè, puta aut hæreditario aut alio ciuili iure possidet, & bona ecclesiastica. Est ergo prima conclusio. PropriorũPropriorum bo
Prima conclusio.
norum, hoc est quod iure sæculari episcopi possident, verum habent dominium. Hæc iam suprà art. 1. satis est confirmata ex eo quod status episcoporum non est paupertatis professio. Quo fit vt ex rerum ipsarum conditione & natura non teneantur iustitiæ lege ea pauperibus vel alijs erogare, sed & retinere possunt, & vt libuerit elargiri. ¶ Secun
Secunda conclusio.
da conclusio. Quanuis possint in earũearum dispẽsationedispensatione sicuti sæculares ciues peccare, nempe aut propter auaritiam contra debitum charitatis eas retinendo, vel indignè prodigendo, nemini tamen ad restitutionem obligantur. Enimuerò vt. 4. libr. sæpe diximus, vbi iustitia non violatur, nulla inde restitutionis obligatio emergit. ¶ Tertia conclu
Tertia conclusio. Augustinus.
sio. Episcopi bonorum ecclesiasticorũecclesiasticorum sunt dispensatores vel procuratores. Hoc patet ex verbis Augu. ad BonifaciũBonifacium ComitẽComitem: quod referuntur. 2. q. 1. can. vltimo. Si priuatum possidemus quod nobis sufficiat, non illa bona nostra sunt, sed illorum quorum procurationem gerimus: proprietatẽproprietatem nobis vsurpatione damnabili vindicemus. Hinc fit bona illa optima fide esse ab illis dispensanda, secundùm illud primæ ad Corinth. 4. Hîc iam quæritur inter dispensatores vt fidelis quis inueniatur. Hæc de bonis in communi possessis intelligitur, vt subsequentes declarabunt. ¶ Et ideo de eorum distributione subtexitur quarta conclusio. Eius
Quarta conclusio.
modi bona ecclesiastica non solùm in vsus pauperum, verùm & in diuinum cultum, & in ministrorum supplendis necessitatibus sunt expendenda iuxta tenorẽtenorem decreti Sim
Simplicius Papa.
plicij Papæ. 12. q. 2. qui ait, De reditibus ecclesiæ vel oblatione fidelium solis episcopis ex his vna portio remittatur. Duæ ecclesiasticis fabricis & erogationi pauperum profuturę à presbytero sub periculo sui ordinis ministrentur: vltima clericis pro singulorũsingulorum meritis diuidatur. ¶ Quinta cōclusioconclusio. Vbi
Quinta conclusio.
distincta sunt bona quæ debẽtdebent in vsum episcopi cedere ab alijs tribus quæ pauperibus ac ministris & cultui addicuntur, si episcopus aliquid de his tribus portionibus retinuerit, non dubium quin contra fidem dispensationis mortaliter delinquat, & ad restitutionem teneatur. Conclusio per legem commmutatiuę iustitiæ innotescit: nam in | tali casu verè furtum alienæ rei committit.
¶ Sexta conclusio. De his quæ specialiter
Sexta conclusio.
vsui episcopi deputata sunt eadem ratio videtur quæ de proprijs bonis: vt scilicet per immoderatũimmoderatum affectum & vsum peccet quidem si immoderata sibi retineat, & alijs non subueniat, sicut requirit debitum charitatis. Corrigendæ sunt impressiones quibus deest
Correctio literæ D. Tho.
vltimum hoc verbum, Sicut requirit debitum charitatis. Imò vehementi opinione teneor deesse etiam quod ad restitutionẽrestitutionem non teneatur. Contra quam dixerat in superiori conclusione: quandoquidem ait, Eadem ratio videtur quæ de proprijs bonis: quorũquorum prodiga consumptio restitutionẽrestitutionem non ex
Septima conclusio.
poscit. ¶ Septima conclusio. Si verò non sint prædicta bona, distincta, eorum distributio fidei episcopi committitur: Deest etiāetiam in multis impressionibus totum illud, Si verò non sint prædicta bona: in quibus ideo legitur, non subueniat distincta. quare fit litera inintelligibilis. ¶ De his ergo indistinctis adhibet̃adhibetur expositio cōclusionisconclusionis: quod si in modico distributio vel deficiat vel redũdetredundet, potest id quidem fieri absq;absque bonæ fidei detrimento: Siquidem nequit homo pũctumpunctum vbiq;vbique virtutis tam certum tenere quin pro humana conditione in alterutrum vergat extremum. Si verò sit multus excessus, tunc neq;neque latere potest, neque à peccato mortali excusari: quoniam tũctunc bona fides violatur: atque adeò distributiua iustitia. Vnde tres denotantur maculæ infidelis serui, Matthæ. 24. vbi sic legitur: Si dixerit malus seruus in corde suo, moram facit Dominus meus venire: quod pertinet ad diuini iudicij contemptum: & cœperit percutere conseruos suos: quod pertinet ad superbiam: Manducet autem & bibat cum ebriosis: quod pertinet ad luxum, cuius gratia mala fide fit dispẽsatiodispensatio: veniet dominus serui illius in die qua non sperat, & diuidet eum, scilicet à societate bonorum: & partem eius ponet cum hypocritis, scilicet in inferno. Ecce literam diui Thom. quam in fronte disputationis expediebat ob oculos ponere. Enucleanda verò est in articulo sequenti, vbi inter alia & argumenta quoque ex Ambrosio & Hieronymo in capite quæstionis proposita dissoluentur.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm episcopi ac reliqui sacerdotes verum ac legitimum habeant dominium fructuum ecclesiasticorum qui illos pro sua portione contingunt.
PRAEIACTA ergo sententia sancti Thom. subsequẽtersubsequenter circa singulos eius articulos, qui generales sunt, mouentur singuli in particulari. Et primò circa priorem quo disputatum in genere est, vtrùm episcopi possint habere rerũrerum dominium, quæritur in particulari circa sextam conclusionẽconclusionem, vtrùm tam ipsi quàm reliqui sacerdotes verum legitimumq́ue habeant dominium eorum fructuum ecclesiasticorũecclesiasticorum qui se pro sua portione contingunt. Sunt enim innumeræ autoritates quæ à parte negatiua militare videntur. Illæq;Illæque in primis sacræ paginæ. Nam etsi status clericorum non perinde atque monachorum votum habeat paupertatis annexum, saltem eorum quæ ipsis pro clericali functione ministrantur, nihil eis videtur competere, præter victum & vestitum: iuxta verbum Domini, Dignus est operarius cibo suo, & verbum Pauli. 1. ad Timo. 6. Habentes alimenta & quibus tegamur, his contenti sumus: ceu boues, quod ait alibi, aream triturantes. Quocircà apostoli missi sunt ad prædicandum sine pera, iussi non possidere aurum neq;neque pecuniam. Atq;Atque eam ob rem in libro præcedenti sub titulo de simonia monstrauimus, nihil debere clericis, neque ipsi quicquam alio iure posse à plebe pro administratione sacramentorum & reliquis spiritualibus functionibus percipere, quàm iure sustentationis. ¶ Secundò accedit huc & sanctorum patrum numerosissima testimoniorum turba. Nam præter loca Ambrosij, Hieronymi, & Augustini proximè citata, grauissimus Prosper. 12. q. 1. can. expedit. ait, facultates ecclesiæ non esse proprias, sed in communi possideri. Et in cōcilioconcilio Agathen. vt illic refertur, can. episcopi. habetur quòd quidquid de prouisione ecclesiæ fuerit, siue de agris, siue de fructibus, siue de oblationibus, omnia in iure ecclesiæ sunt seruanda. Et Vrbanus Papa ibîdem in can. res. ait, Res ecclesiæ non quasi proprias, sed vt communes, non in alios quàm in præfatos vsus, puta in subsidium pauperum, & ministrorum, | & cultus diuini esse dispensandas. Et eâdem causa & quæstione, cano. episcopus. qui est concilij Antiocheni, habetur, quòd episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum in omnes qui indigent cum summa reuerentia & honore Dei: participet autem & ipse quibus indiget: si tamen indiget. Et inter Canones Apostolorum est trigesimusnonus, talis: Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopꝰepiscopus habeat, & eadem vt Deo contemplante dispenset: neq;neque illi liceat ex his aliquid omninò contingere, aut parentibus proprijs quæ Dei sunt condonare: quòd si pauperes sint, tāquàmtanquam pauperibus subministret. Et suprà citatus ad Nepotia. Hieronymus ait clerico
HieronymꝰHieronymus.
rum hæreditatem solum esse Deum, cum quo nihil aliud debent possidere. Et ibîdem eâdem causa & quęstione, cano. quia. aiunt Imperatores Carolus & Ludouicus: iuxta sanctorum patrum traditiones nouimus res ecclesię vota fidelium esse, pretia peccatorũpeccatorum, & patrimonia pauperum. Et cano. decimæ. ait Augustin. quòd qui decimas dare nolue
Augustinus
rit, quanti pauperes in locis suis vbi ipse habitat, illo decimas non dante fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante ęterni iudicis tribunal apparebit: quia rem à Deo pauperibus erogatam, suis vsibus reseruauit. Quare idem de sacerdotibus censendum erit si illas non dispensauerint. Multa huiusmodi sunt sanctorum loca. Et Hieronymus ad Damasum: & refertur ca. quoniam. 16. q. 1. clerici qui sęcularibus bonis affluunt, non possunt bonis pauperum ali.
¶ In contrarium autem facit textus in cap. vnico, de clerico non residente. vbi habetur quòd qui diuinis officijs non intersunt, nisi infirmitas seu iusta & rationabilis necessitas, aut euidens ecclesię vtilitas réleuet, non sunt domini quotidianarum distributionũdistributionum: neque faciunt eas suas, sed ad restitutionem sic perceptorum obligantur. Vnde èex contrario sensu colligitur quòd residẽtesresidentes verum dominium earundem distributionũdistributionum acquirant, atq;atque eadem ratione aliorum ecclesiasticorum fructuum.
QVęstio pręsens, vt initio dicebam, nimiũnimium ambigua est. Sanè cùm sanctorum testimonia primo verborum sonitu diuersè appareant illam definire quàm ratio penitiùs inspecta videtur permittere. Missa ergo hinc faciamus episcoporum ac sacerdotum bona sęcularia: de quibus, vt articulo proximo conclusum est, nemo ambigit: sed omnes consentiunt priuato dominio à sacerdotibus possideri. De ecclesiasticis verò tres, vt sępe numerò assolet, versantur opiniones. Vna est Alexandri de Hales grauis
simi autoris. 3. parte. q. 36. membro. 5. ar. 2. Et Richar. in. 4. dist. 45. artic. 3. q. 1. qui expressè aiunt fructuum ecclesiasticorum clericos solùm habere vsum, & non proprietatẽproprietatem. Atq;Atque hanc fermè amplexi sunt doctores iuris ca
Archidiaco.
nonici: vt Archidia. super cap. statutum. §. assessorem. de rescript. lib. 6. vbi ait hęreticum esse in iure quòd ecclesiasticus acquirat sibi verum dominium fructuum præbendę vel ecclesię. Cui accedit Panormi. in. c. cùm esses. de testamen. Et Dominicus in. c. præsen
ti de offi. ordin. Et, qui non est in postremis habendus, eidẽeidem opinioni adstipulatur, Tho. Vualdens. tomo. 1. lib. 4. cap. 42. & quatuor subsequentibus. Vbi multis patrum testimonijs videtur sibi constantissimè probare nullum penes clericos esse ecclesiasticorum bonorum dominium. Secunda nihilo minùs opinio est quam hîc tenet sanctus Thomas: videlicet quòd illius portionis quę par
Secunda opinio S. Tho.
ticulariter applicata est episcopo perinde videtur dominus atq;atque aliorum bonorum quę sęculariter possidet: vt patet in sexta conclusione. Secùs si omnia bona ecclesię in communi possiderentur, & eius essent dispositioni mandata: vt patet in tertia & septima. Et
Adrianus.
eandem opinionem amplectitur Adrian. in 4. in materia de restitutione. Tertia est Ca
Tertia opinio Caietan.
ieta. loco præsenti, quam etiāetiam suprà insinuauit, vt lib. pręcedenti sub titulo, de decimis, vidimus. Partim enim tenet cum sancto Tho. nempe quòd regulariter episcopi sint domini suę portionis, postquàm facta est bonorum distributio in quatuor partes.
Meditatus est tamen eam exceptionẽexceptionem, quòd quando portio illa quæ ipsos contingit est notabiliter abundans, tunc tenentur duas partes eiusdem portionis in pauperes & fabricam refundere. Et quanuis expressè non affirmet vtrùm teneāturteneantur iure charitatis an iustitiæ: tamẽtamen sentire videtur quòd teneantur de rigore iustitiæ, sicuti anteà quàm essent diuisa bona. Ex quo fit consequens secundùm eum neutiquāneutiquam esse verè dominos eiusdem portionis, sicuti non erant tunc totius acerui. ¶ At verò secunda opinio adeò
Probat̃Probatur opinio S. Tho.
mihi semper pro meo exili iudicio persuasa fuit, vt quandiu ecclesia cōtrariumcontrarium non defi|nierit, nescio an de illa decidere possem. Eò potissimùm cùm sanctus Tho. eam teneat: neq;neque vllus eiusdem ordinis pater contrariũcontrarium expressè dicat. Non quòd clerum aut certè episcopos ab eleemosynarum vinculo absoluere moliar. Imò quàm eos crediderim eidẽeidem mandato esse obnoxios, arti. sequẽtisequenti expromam. Sed quod vbiq;vbique cuperem vnāvnam quamlibet rem suo loco & iure pro meo modulo collocare. ¶ Ad plenam ergo rei intelligentiāintelligentiam duo statim præ foribus prænotare oportet. Vnum scilicet de diuersis ecclesiæ bonis, atq;atque alterũalterum de varijs eius statibus. Hæc enim summoperè rem dilucidat. Et quātũquantum ad pri
mum, quatuor sunt bonorum temporaliũtemporalium genera quibus fruuntur clerici, vel olim in penu ecclesiastico reponebantur. Prima videlicet erant quæ Christifideles in primordijs ecclesię in commune conferebant vt inde tam clerici quàm pauperes alerentur. De quo ritu Actuum. 4. scriptum est, non fuisse quenquam egentem inter illos. Nam quotquot possessiones agrorum aut domorũdomorum habebant, vendentes offerebant pretia eorum quę vendebātvendebant, & exponebātexponebant ante pedes apostolorum. DiuidebāturDiuidebantur autẽautem singulis prout cuique opùs erat. Et quanuis illud institutũinstitutum Hierosolymis ortũortum habuerit: inualuit mos tamẽtamen inde in christianismo vt partem saltem bonorum in cœtum clericorum eodem fine Christiani conferrent, neque possessiones venderentur, sed permanerent in ecclesia. Ait enim Melchiades Papa in can.
Melchiades Papa.
futuram. 12. q. 1. quòd cùm apostoli futuram ecclesiam in gentibus præuidissent, idcircò prædia in Iudæa minimè sunt adepti, sed pretia tantummodò ad fouendas gentes.
At verò cùm ecclesia succresceret, omnes, vt maximè de Constantino Cæsare constat, non solùm pretia, sed possessiones ecclesiæ conferebant. Et Vrbanus cano. statim pro
Vrbanus.
ximo: Videntes, inquit, summi sacerdotes plus vtilitatis posse conferre si hæreditates & agros quos vendebant ecclesijs quibus præsidebant episcopi traderent, eò quòd ex sumptibus eorum tam præsentibus quàm futuris temporibus plura & elegantiora ministrare possent fidelibus communẽcommunem vitam ducentibus, quàm ex pretio ipsorum, cœperunt prędia & agros quos vendere solebant matricibus ecclesijs tradere, & ex sumptibus earum viuere. Hæc ille. Forsan enim tunc nondum per totam ecclesiam inoleuerat tam exacta decimarum solutio, sed illis fortè distributionibus contentus erat clerus, parcissimè tunc viuens. Alia sunt bona quæ postmodùm offerri etiam ecclesiæ cœperunt: non solùm in fabricæ aut pauperum subsidium, sed tanquàm stipendium alicuius perpetuæ capellaniæ. Imò verò fortè præcisè ad hoc tantùm onus: quæ quidem in ecclesijs nunc collegialibus dicuntur anniuersaria, quorũquorum institutiones extātextant: in quibus nullius oneris habetur mentio aut fabricæ aut pauperũpauperum, sed solius anniuersariæ memoriæ perpetuò celebrandæ. Quibus adiunguntur & quæ episcopalibus sedibus denotata sunt: nempe castra & vasalli: de quibus articu. 5. redibit sermo. Tertium genus bonorum ecclesiasticorum est quotidianæ pitantię & oblationes vel pro sacris celebrandis, vel quæ ad pedem altaris fiunt. Quartum denique idque solennissimum est decimarum quota iuri clericorum addicta: vt habetur cano. decimas. 16. q. 1. & alijs illic pluribus. Et extrà, de decimis. per totũtotum. ¶ Secundò & id quoq;quoque meminisse opùs est
DocumentũDocumentum.
quòd nascens clericorum ecclesia, cœpit in communi viuere: in quo vitę instituto nonnihil temporis adoleuit. Ille enim erat decentissimus eorum status si perdurare posset: vt patet ex cano. Clementis, Dile
Clemens. Vrbanus.
ctissimis. & cano. citato Vrbani, Videntes. & cano. Scimus. & multis alijs. 12. quęstio. 1. Nam cùm paucitas tunc existeret clericorum & ecclesiarum, poterant sic commodè viuere. Imò & in multis ecclesijs cathedralibus etiam nunc specimen aliquod eiusdem vitæ communis retinetur. Quando autem omuiacommunia erant in communi, tunc
facultati & potestati episcopi tanquàm legitimi distributoris erant mancipata, vt clero & fabricæ & pauperibus secundùm cuiusque necessitatem illa distribueret: eaq́;eaque etiam sibi quibus egeret perciperet: vt habetur cano. citato, episcopus. 12. quæstio. 1. Vbi legitur quòd episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum omni reuerentia & timore Dei. Et cano. statim proximo, Præcipimus. qui est inter canones Apostolorum, habetur quòd si animæ episcopo traditæ sunt, multò magis oportet eum curācuram de pecunijs agere: ita vt potestate eius indigentibus omnia dispensentur. Idemq́ue continet can. citatus trigesimusnonus eorundem Apostolorum. At verò ex aucto paulò plus clericorum nu|mero, vix illa communis vita tolerari poterat. Vnde tempore iam Augustin. in lite erat & sub iudice, vtrùm deberent sacerdotes initiari nisi qui vellent in communi viuere. Quoniam vt primo articulo definitum est, eorum institutum id necessariò non exigit. Sanè cùm paupertatis votum non habeat annexum: neq;neque verò obedientię, quam non quisque in domo sua pręstare episcopo possit. Vnde idem August. vt citatur eâ
Augustinus.
dem causa. 12. q. 1. can. certè. fatetur de se statuisse, nullum ordinare clericum nisi qui secum vellet manere: aut si vellet à proposito recedere, illi clericatum tolleret. Sed ecce, inquit, in conspectu Dei & vestro muto consilium. Qui volunt habere aliquid proprium quibus non sufficit Deus & ecclesia eius, maneant vbi volunt & vbi possunt: non eis aufero clericatum. Nolo habere hypocritas, &c. Cùm autem clerici non cum suo capite vitam communem degerent, cœperunt episcopi infideliter communia illa distribuere. Quare videntes Pontifices non posse vitam retineri communem, facta bonorum ecclesię partitione in quatuor portiones singulas singulis addixerunt. Episcopo scilicet vnam, reliquo verò clero alteram, & fabricę necessitatiq́;necessitatique ecclesiæ tertiātertiam, ac deniq;denique quartam pauperibus. Idq́ue fieri cœpit circa an
num Domini quadringentesimum septuagesimum: nempe in confinibus temporum Hieronymi, & Augustini. Tunc enim sedit Simplicius Papa, cuiꝰcuius est ille can. de reditibꝰreditibus 12. q. 2. vbi hęc habetur diuisio. Et post viginti annos sedit Gelasius, cuius sunt canones, Vobis enim. &, Quatuor. quibus eadem diuisio confirmatur. & posteà anno ferè sexcẽtesimosexcentesimo sedit Grego. cuius sunt canones, cognouimus. &, mos. quibus eadem refertur partitio. Hęc tempora eò denotauerim vt sententiæ quę de hac re August. & Hieron. extant de tempore illo, intelligantur quando in communi viuebatur, omniaq́;omniaque erant sub episcopi dispensatione. ¶ His pręmeditatis ad quæstionem tribus conclusionibus respōdeturrespondetut. Prima est. Si quę modò alicubi
Prima conclusio.
extant illius generis bona quę Christianus populus in subsidium pauperum offerebat, certum est neq;neque illa neq;neque eorum fructus posse vel ab episcopo vel à clero in totum vsurpari, sed lege iustitiæ debere distribui: quæ si non distribuantur, ille qui distributionẽdistributionem omittit, ad restitutionẽrestitutionem tenetur. Libro enim quarto declarauimus iuxta verbum sancti Thom. 2. 2. q. 62. arti. 1. quòd qui ex debito distributionem omittit, illicò fit lege commutatiuę iustitię restitutionis reus. IdẽIdem & quidẽquidem certiùs asserendũasserendum est de bonis quę hospitalibus sunt mancipata. Et hic est vnus verus sensus quintæ conclusionis sancti Thomæ. Quocircà si quippiam bonorũbonorum istorum reperiāturreperiantur episcopi vsurpasse, suæq́;suæque applicuisse sedi, ambigi non potest quin ipsa cum fructibus restituere teneantur. Hæc tamen censura limites præsentis negotij exit. Vbi em̃enim contraria iustitia non constat, ille qui bona fide possidet, ab omni restitutione est liber. Quanuis nōnullanonnulla sit suspicio quòd castra, & villę, & alię ecclesiarum possessiones fortassè aliquo respectu pauperum fuerint ecclesię tributa. ¶ Secunda conclusio ad rem
Secunda conclusio.
magis pertinens: Prędia, & castra, & vniuersę possessiones, siue episcopali sedi siue canonico collegio siue cuiuis alij prębendę ecclesiasticę annexæ, non transeunt in absolutũabsolutum dominium episcopi neq;neque sacerdotis prębendam possidentis: sed tantùm sunt earundẽearundem possessionum administratores. Probatur cōclusioconclusio.
Probatio cōclusionisconclusionis.
Quia illa neq;neque vendere neq;neque alienare possunt nisi de consensu episcopi & capituli, atq;atque eorum quorum interest: imò sępe nisi Romanæ sedis accedente consensu: idq́ue in bonum & in perpetuitatem ecclesiæ. Hic est sensus canonis Bonifacij. 12. q. 2. Nulli liceat ignorare, Omne quod Domino consecratur, sanctum sanctorum erit Domino, & ad ius pertinet sacerdotum: propter quod inexcusabilis erit omnis qui illud à Domino vel ecclesia aufert, vastat, inuadit, &c. Et 12. q. 1. can. expedit. ait, Prosper, facultates ecclesiæ non proprias, sed communes esse. Vnde eâdem causa & quæstione, cano. multi. & 16. q. 1. can. possessiones. & per totam quæstionem: & extrà, de reb. eccle. non alienan. arctissimè cauetur earum alienatio. Hæc cōclusioconclusio
intelligitur de quibuscunque bonis quomodocunq;quomodocunque ab ecclesia possessis: seu ratione anniuersariæ capellaniæ seu cuiuscũq;cuiuscunque alius clericalis obsequij. Res est clarissima: & de istis in vno sensu intelligenda venit cōclusioconclusio tertia sancti Thom. Nam de duobus primis nil restat disputādumdisputandum. ¶ Tertia cōnclusioconclusio.
Tertia conclusio.
Fructuum ex possessionibus prouenientium, quæ ratione alicuius obsequij clericalis annexæ sunt ecclesiæ: nempe anniuersarij aut capellaniæ, clerici pro sua quisque portione sunt verè domini: sicuti & quotidianarum pitantiarum quæ illis pro Missis | vel alijs diuinis exequijs offeruntur. Et hic erit vnus sensus sextæ conclusionis sancti Thom. Conclusionem hanc nescio quis infi
Ratio primæ cōclusionisconclusionis.
ciari potest. Enimuerò si eleemosynarũeleemosynarum quæ pauperibus erogantur dominium acquirũtacquirunt pauperes, non est cur dubitetur quin & eleemosynarum quæ fiunt sacerdotibus fiant & ipsi domini. Eò potissimùm quòd, vt dictum est, nullum susceperint paupertatis votum. Dominia nanq;nanque, vt lib. 4. diximus, non alio ęquiori titulo transferuntur quàm libera voluntate transferentis: sed qui eleemosynam pro Missa celebranda vel pro exequijs mortuorum largitur, liberrimè pro illo spirituali obsequio confert: ergo clericum in vero dominio constituit. Neq;Neque vllo pacto refert temporalésne sint tales eleemosynæ & quotidianæ, an verò perpetuæ: scilicet fructus prædiorum & possessionum quæ pro talibus obsequijs mācipatæmancipatæ sunt clero absq;absque vlla pauperum ratione aut ecclesiæ fabricę. ¶ Item stipendia quæ magistratibus ciuili
SecũdaSecunda ratio
bus pro suis laboribus dantur, vt iudicibus, prætoribus, quin verò & regibus & alijs dominis, verè trāseunttranseunt in ipsorum dominium: ergo & illa quæ clericis pro suis obsequijs & muneribus erogantur: cùm ipsi multò pretiosiùs reipublicæ seruiant. ¶ Quòd si ar
Obiectio.
guas, spiritualia non esse vendibilia, iam tibi superiori lib. responsum est posse clericos ad suî sustentationem stipendia suscipere, & iu
Solutio.
ra quæ sibi pro mortuorũmortuorum exequijs & alijs officijs stata sunt percipere, atq;atque adeò eorũeorum dominium acquirere. ¶ Ex his colligitur
Quarta conclusio.
quarta conclusio de episcopis. Quòd si castra & prædia quæ habent, de quibus arti. 5. dicturi sumus, constet illis non esse adiudicatas sub conditione & modo vt pauperes alātalant, sed absolutè ad deferendum eorum sedi honorem & autoritatem: quanuis collatores crediderint beneficos eosdẽeosdem fore Antistites in pauperes, nihilo minùs fructuũfructuum earundem possessionum sunt veri ac legitimi domini: neque contra rigorem iustitiæ faciunt quomodocunque illas dispendant. Et in hoc sensu etiam verificatur eadem sexta conclusio sancti Thom. Et probatur. Quo
Probatio.
niam si eiusmodi possessiones dono illis datæ sunt absq;absque vlla conditione & oneris vinculo, nisi quòd maneant in perpetu a possessione succedẽtiumsuccedentium in sede, nulla est ratio iustitię quę illis prohibeat esse annuorum fructuum dominos. ¶ Contra hæc profectò nescio quis firma aliqua ratione reclamare possit. De decimis autem tempora distinguenda sunt. Nam de illo quo pro indiuiso possidebantur, & sicubi nunc temporis eo modo possidentur, statuitur Quinta cōclusioconclusio. Tunc non erat penes episcopum ita ple
Quinta conclusio.
num dominium quin distribuere partẽpartem pauperibus teneretur: sicuti & suam clero, & fabricę suam. Hęc fuit septima conclusio diui Thomę. Nihilo minùs ambiguitate non caret vtrùm totum decimarum dominium esset tunc penes clerum, an pars penes pauperes. Itaq;Itaque tam ęquum ius pauperes haberẽthaberent ad partem suam tanquàm verè illius domini, quàm clerus ad suam, an potiùs totum dominium esset penes clerum, cum illo tamẽtamen onere, vt vel misericordię iure, vel etiam iustitię, tenerẽturtenerentur illis dare partem. Et quantum conijcio, communis opinio priorẽpriorem modum tenere cogitat. Tum quòd tanta fructuum copia non censetur soli clero esse addicta: tum quòd diuisio quæ posteà facta fuit attestari videtur, partem semper fuisse pauperum. At verò re oculatiùs inspecta, po
sterior modus non solùm est multò credibilior, verùm, vt arbitror, certissimus: nempe quòd dominium non erat nisi penes clerũclerum. Atq;Atque huius prima ratio hęc est quæ ex superiori lib. colligitur. Decimarum finis alius non fuit quàm ecclesiarum seruitium, sacrorumq́ue ac sacramentorum administratio. Hoc enim sublato quòd ecclesię non essent, profectò nullę essent populo imperatę decimę. Atqui eadem ratio inde confirmatur quod
CōfirmatioConfirmatio.
ea de causa exiguntur à populo euangelico decimę, quo à Mosaico: illic autem, vt Numer. 18. constat, solùm soluebantur Leuitis & sacerdotibus, neq;neque alia ratione quàm ob ministerium templi: atque illius legis instar taxata est ab ecclesia decimarum quota: nempe quòd ecclesiæ nostrę ministri excellentiores sunt antiquis, vt ait sanctus Tho. 2. 2. q. 77. artic. 1. vbi nullam assignat rationẽrationem pauperum. Hinc ergo planè colligitur decimarum dominium penes clerum etiam tũctunc fuisse. Nisi dicas nullum habuisse dominum præter Deum: quod profectò falsum est: quia Deo non nisi clericis conferuntur, & pro eorum obsequio. ¶ Secundò ad idem
SecũdaSecunda ratio
arguitur. Ius petendi decimas, vt omnium est vna cōfessioconfessio, ius ecclesiasticum est: quod ideo penes solos sacerdotes existit: non autem penes pauperes. Imò, vt suprà diximus, neq;neque ipsi quantuncunque inopes ab earum solutione liberantur: nullum ergo vnquàm | penes pauperes fuit decimarum dominium. ¶ Accedit huc tertiò inuincibile argumen
Tertia.
tum. Quòd si intentio ecclesiæ tunc temporis fuisset pauperes in partem dominij decimarum mittere, profectò non solùm signata esset illis sua quota, verùm neq;neque episcopo fuisset eius solutio commissa. Imò populo pręciperetur vt singuli ex suis decimis partem adimerẽtadimerent, quāquam pauperibus elargirẽturelargirentur. Sicuti in antiqua lege, vt libro superiori vidimus, quilibet separabat decimas pro peregrinis. Quídnam enim opùs erat id quod verè erat pauperum, nempe cuius ipsi erant domini, episcopo committere vt illis refunderet? Nunquid non Spiritus sanctus cuius nutu regebatur ecclesia bene nouerat non ita multos ferè antistites qui fideles essent futuri dispensatores? Quid ergo illis alienũalienum committeretur? ¶ Accedit deniq;denique quod elee
Postrema ratio.
mosynarum ratio, alia est à decimarum. Illa enim, vt eleemosynę vox testatur, tota est posita in misericordia: cùm decimarum solutionem ipsissima iustitia exigat. ¶ Ex
CorollariũCorollarium.
his ergo fit consequens, decimarum dominium penes clerum semper fuisse, perinde atque in antiqua lege fuit penes Leuitas. Nam cùm neq;neque alio paupertatis voto sint sacerdotes nostri impediti, neque eis minores, imò multò maiores, si vigilanter seruiant, labores incũbantincumbant, non est cur non perinde atq;atque illi efficiantur suorum stipendiorum domini. Attamen cùm tunc clerus non esset multùm numerosus, & in communi viuens paucis esset contentus, quàm æquissimum erat vt pauperes pro sua facultate alerent: & ideo tenebatur episcopus illam facere distributionem. ¶ Sed adhuc non sedatur animus quo minùs sciscitetur quo ad id iure tenerẽturtenerentur:
Dubitatio.
iustitięne an misericordiæ. Ex vna enim parte videtur nomen distributionis iustitię
Ratio dubitandi.
legem insinuare: ex altera verò, si dominiũdominium penes clerum erat, non apparet qua iustitia pauperibus deberentur, sed sola misericordię: quæ solet etiam sub reatu mortalis delicti obligare. Enimuerò lex iustitiæ tunc solùm locum habet quando aut alienum possides, vt apparet in furto, aut sub ea suscepisti fide vt reddas, vt apparet in mutuo: quorum neutrum locum habere in pręsentiarũpręsentiarum videtur. RespōdeturRespondetur ergo quòd radix illius
Responsio.
distributionis ex misericordia profecta est, non ex iustitiæ debito. Nec parum hoc scire refert, vt in subsequentibus liquebit. Sed tamen quia de superfluo eleemosynam dare præceptum etiam est misericordiæ, vt. 2. 2. q. 32. autor est diuus Tho. & clericorum col
S. Thomas.
legijs superfluere tunc decimarum quota videbatur, adiunctum præceptum creditur, vt sacri canones docere videntur, vt illo modo fieret distributio nulla pro tunc designata quota pauperibus. At quia præceptũpræceptum semper intra limites misericordiæ cōtinebaturcontinebatur, vehementer suspicor, libenterq́;libenterque crederẽcrederem quod omissio pro tunc eiusdem distributionis non obligabat ad restitutionẽrestitutionem. Et nè videar primus id asserere, non modò Adrianus astrue
Adrianus.
re videtur, verùm & mihi sanctus Thom. in præsentiarum insinuare. Nam cùm in quinta conclusione asseruisset quòd vbi distincta sunt bona & sua singulis adiudicata, si episcopus quod alienæ sortis est sibi surripiat, non solùm mortaliter peccat, verùm ad restitutionem tenetur: in explicatione tamẽtamen septimæ, quæ vbi non sunt distincta loquitur, primùm ait quòd modicus defectus non creat culpam: secundò quanuis grandiorem defectum culpę attribuat mortali: tamen de restitutione nullum adiecit verbum. Quod quidem etsi Caieta. nescio quo aliorsum diuertat, certò tamen crediderim consultò de restitutione subticuisse: eò quòd vbi bona indistincta sunt, solum præceptũpræceptum misericordię agnouit: non autem iustitię. Sicuti vbi portio aliqua hospitalibꝰhospitalibus adiudicata est, aut fabricę, aut aliter pauperibus. ¶ Sexta con
Sexta cōclusioconclusio.
clusio ad quam pręsens disputatio festinabat, tandem constituitur. Post factam ecclesiasticorum fructuum diuisionẽdiuisionem episcopus verè est dominus portionis quę sibi contigit: neq;neque vllo iustitiæ vinculo quicquāquicquam illius pauperibus aut cuiuis alteri debet. Conclusionem hanc, vt suprà dicere cœperam, non eo animo affirmauerim vt ad minores eleemosynas eos crediderim obligari, quàm qui in diuersa sunt opinione, vt articulo sequenti patebit. Sed quò legitimũlegitimum ius ab eo quod legitimum non est pro meo captu discernādiscernam. Est autem contra duas non nihilo differentes opiniones asserenda: primùm videlicet contra primam recitatarum Alexandri & quorundam iurisconsultorum, qui hæreticum in iure arbitrantur vllum penes clericos esse ecclesiasticorum fructuũfructuum dominiũdominium. Deinde contra tertiam Caietan. qui opinionem diui Thom. moderatus, excipit casum vbi decimarum copia exuberans est. Et primùm quòd hæc fuerit sancti Tho. opinio, clarissimè ex sexta eius conclusione cōstatconstat: | quæ fermè idem est quę hęc nostra: quippe vbi ait: De his quæ specialiter episcopi vsui deputata sunt, eadem esse videtur ratio quæ de proprijs bonis: vt illic declarauimus. Et vt arti. 6. vt in solutione tertij adnotauimus, cùm argutum esset episcopos, saltem quantum ad stipendia suarum functionum, debere esse voto pauperes, id negauit, ac perinde concessit eorum habere proprium dñiumdominium, quod voto paupertatis opponitur. At verò non est sola diui Tho. autoritas, quāuisquamuis sola esse possit quæ hanc opinionem persuadeat. ¶ Arguitur ergo primo cōtracontra primāprimam
opinionẽopinionem quæ omne prorsus eiusmodi dñiumdominium denegat, ex ipsa iuris diuisione. Diuidere nāq;namque ecclesiasticos fructꝰfructus in q̃tuorquatuor partes, nihil aliud effingi potest fuisse ꝗ̈quam suę cuilibet dominiũdominium adiudicare: ergo sicut reliquus clerus dominium habet suę partis, & fabrica suæ, & pauperes suę (vbi designata est) ita & ep̃sepiscopus habebit suæ: Nam profectò discrimẽdiscrimen excogitari nequit vllũvllum. Sed probatur antecedens. Etem̃Etenim quia ecclesia, vt dicebamus, more & vsu experiebatur ep̃osepiscopos in distributione fidẽfidem frāgerefrangere, abstulit eis distribuendi arbitrium: & ideo nè plus iusto caperent, cōsignataconsignata est illis portio qua viuerent: atq;atque adeo suo dominio addicta, sicuti & suæ singulis aliorum. Et ita tenet glossa super cap. duo sunt. 12.
Glossa.
q. 1. Et facit ad id cap. peruenit. extrà, de fideiuss. vbi pręcipitur de beneficiorum fructibus satisfieri clerici creditoribus: quòd si non essent fructuum dñidomini, non præciperetur. ¶ Secundò arguitur. Si per illam diuisionẽdiuisionem
SecũdaSecunda ratio
non esset episcopo suæ portionis dominiũdominium adscriptum, sed perinde teneretur eandem distribuere, atque anteà totum, frustranea profectò esset diuisio. Cùm ergo non frustrà facta sit, sed vt cuique sua certa esset portio, manifestè colligitur perinde ei applicatum esse dominium suę sortis, ac reliquis dominia suarum. Vnde in cap. citato, vobis enim. 12. quæstio. 2. eisdem verbis explicatur episcopi portio atque aliorum. Ait enim Gelasius: Antistes, de quatuor portionibus
Gelasius.
vnam sibi tollat, aliam clericis pro suo iudicio & electione dispertiat, tertiam pauperibus, fabricę verò quartam. Quid ergo est, sibi tollat, quàm sua sit? sicuti & reliquę aliorum. Vnde posteà successu temporis factũfactum est vt episcopo prorsus fuerit adempta distributio, sed ex ipso cumulo fabrica suam partem capit, & clerus suam. ¶ Tertiò ar
Tertia.
guitur. In cunctis reipublicæ magistratibus creandis illa semper habetur ratio vt stipendia eis discernantur iusta, quorum porrò domini fiunt. Cùm ergo episcopatus inter omnes tam ciuiles quàm ecclesiasticos præstātissimuspræstantissimus sanè sit, ac maximè necessarius, iniquissima esset eius conditio si non eodẽeodem iure episcopo decretũdecretum esset stipendiũstipendium cuius verè esset dominus. Neque obstat quod sit ipse pater pauperũpauperum. Necessitudo enim hæc eam illi obligationem adiungit, quẽadmodũquemadmodum articulo proximo explicabimus, vt in pauperes sit de sua substantia prę sæcularibus diuitibus beneficus & misericors. Nam & diuites huius sæculi, vt ait Paulus, tenentur etiam in pauperes esse benefici: de suo tamen. Quin verò si in similitudine persistere volumus, pater etiam omnium quæ tribuit filijs, verè dominus est. ¶ Quartò;
Quarta ratio ad idem.
idque porrò vehementissimè, arguitur. Si vera est opinio omninò negantium episcopis ecclesiasticorum fructuum dominium, consequens subinde fit (quod ipsi liberè fatentur) nullam eis certam partem esse applicatam, sed tantùm indultum vt pro ratione sui status fructibus victitent: quicquid autẽautem supererit rigore iustitiæ, tanquàm veris dominis, egenis conferant: hoc autem consequens profectò incredibile est. Fac enim quartam partẽpartem fructuum episcopi attributam, decẽdecem milia ducatorum valere. Et quæro an totam summam possit suis vsibus insumere? CōcedisConcedis fortè vbi pro ratione sui status illud fuerit necessarium: sin minùs, non potest, nisi quātumquantum est ei necessariũnecessarium. Quòd autẽautem solutio hæc cōsistereconsistere non possit, probat̃probatur. PrimũPrimum non cōstituisconstituis certam regulāregulam per quāquam debeat status decentia iudicari: nam si regula sit, ecclesiæ amplitudo & maiestas, profectò illa non est certa: nam solet aliqua ecclesia esse magnæ auctoritatis, ac numerosissimi populi, quę tamen non ita est prouentuũprouentuum temporalium diues: atq;atque alia multò minoris auctoritatis, longè tamen ditior. Quapropter ep̃sepiscopus qui ditior est, non est cur non possit ampliorem alere familiam, & maiores facere sumptus. Ecquis enim renuat, quin episcopi Hispanię possint splendidiorem domum sustẽtaresustentare, ꝗ̈quam Itali? ꝗppequippe qui bis & ter decuplo locupletiores habẽthabent ecclesias. Si aũtautem decẽtiadecentia status pro ratiōeratione fructuũfructuum ęstimari debeat, ꝓfectòProfecto neq;neque illa est satis fida regula: nam posset vice versa ecclesia esse tam paruę auctoritatis, vt non reꝗreretrequireret in ep̃oepiscopo maiorẽmaiorem, etsi ditior esset. Sed hoc admisso neq;neque ĩdeidem potest haberi certi|tudo. Nam quis debet sumptus quos episcopus potest facere admetiri. Etenim si dicas ad prudentiam boni viri id esse deferendum, inter bonos & prudentes est opinionum varietas. Exempli gratia de episcopo Salmantino forsan quis prudens satis iudicabit vt sumptus faciat quatuor miliũmilium ducatorum: & alius concedet ei sex, & alius octo. Cuínam ergo sententiæ debet episco
Confirmatio
pus stare? ¶ Imò, quod euidentius est argumentum, demus secundùm omnes prudentes posse consumere octo milia: quare si habeat duodecim, satis est vt in mendicos quatuor milia effundat. Forsan vult parciùs viuere, & non expendere nisi sex milia. Tunc vtrùm illa duo milia quę supersunt teneatur de iustitia dare pauperibus? Si negatiuè responderis, iam illum concedis habere plenum dominium octo milium ducatorũducatorum qui ad suum statũstatum sunt necessarij, atq;atque adeò si voluerit fraudare genium suum, illam superstitem quotāquotam poterit pro suo libito expendere, vel in consanguineos, vel in alios licitos vsus citra scandalum: quod nos probare contendimus. ¶ Si verò responderis quod dum non cōsumitconsumit nisi sex milia reliqua, duo debet de iustitia pauperibus: eâdem ratione affirmare perrexeris quòd si ex octo milibꝰmilibus quæ expendere in proprios vsus licitè poterat, non vult, quia parcissimus est, expendere nisi quatuor: cōtinuòcontinuo debet pauperibus reliqua q̃tuorquatuor: & si non vult expẽdereexpendere nisi duo, debet reliqua sex. Ex quo consequitur, ep̃mepiscopum respectu suorum bonorũbonorum nihil aliud esse ꝗ̈quam conuiuam sedentem ad alienam mensam, cui tātùmtantum comedere licet quātumquantum libuerit, sed nihil ampliùs percipere: quod profectò nescio quis quantum ad rigorem iustitiæ concesserit. Nam de officio misericordiæ nihil modò loquimur. Porrò enim si ecclesia cum bona in quatuor partes diuisit, hoc facere cogitasset, non illam præstitisset prudentiam, quāquam certũcertum est instinctu Spiritus sancti habuisse: nam legẽlegem iustitiæ quæ constitutissima esse debet, in ambiguo reliquisset: vt pote in humano arbitrio, quod maximè est variabile. ¶ Sed ecce aduersariorũaduersariorum Achilles:
Obiectio aduersariorũaduersariorum.
Populus Christianus ad nihil ampliùs sacerdotibꝰsacerdotibus tenetur ꝗ̈quam illos alere ac sustẽtaresustentare: ergo non aliter illis debuit prouideri ꝗ̈quam quod necessaria caperẽtcaperent: reliqua verò pauperibꝰpauperibus redderẽtredderent. At verò illatio hęc fallacissima est: nam etsi ni
Solutio.
hil plus eis debeatur ꝗ̈quam sustẽtatiosustentatio, tamẽtamen ratio prudẽtiæprudentiæ exigebat vt certũcertum stipẽdiumstipendium arbitrio ecclesiæ illis ad eandẽeandem sustentationẽsustentationem destinaretur: porrò cuiꝰcuius essent veri dñidomini, vt illis neq;neque liberũliberum sit quātumquantum libuerit capere, neq;neque rursus inquieta consciẽtiaconscientia metum incutiat an plus capiant, ꝗ̈quam sibi cōgruatcongruat. Sic enim res habet in republica ciuili. Nil inquāinquam ampliùs publicis magistratibus, nempe senatoribus, ac iudicibꝰiudicibus, quin verò regibus debetur ꝗ̈quam sustentatio pro ratione & obsequio quod reipublicę impendunt: & tamen singulis decreta sunt pręscriptaq́;pręscriptaque certa stipẽdiastipendia: aliâs em̃enim non esset bona prouidẽtiaprouidentia. ¶ Quintò arguit̃arguitur. Si
Quinta ratio.
ep̃isepiscopis omne adimitur ecclesiasticorũecclesiasticorum fructuũfructuum dominiũdominium, eâdem ratione & reliquis sacerdotibus & toti clero adimi debet: qquod profectò nemo audet dicere: imò Caie. hîc reliquos sacerdotes fatet̃fatetur habere verũverum dñiumdominium, nec teneri de iustitia sua distribuere bona. Quòd tamen eadẽeadem sit ratio, patet: quoniāquoniam non est cur ep̃sepiscopus vilioris ac parte sit cōditionisconditionis ꝗ̈quam reliꝗreliqui parœciani sacerdotes, atq;atque alij aliarũaliarum dignitatum. Eò vel maximè quod sua eis quarta addicta est, sicut reliquis suæ. ¶ Item vix percipere istorũistorum possum opinionẽopinionem. Aiunt enim ep̃osepiscopos non esse dñosdominos suæ portionis: nihilo minùs satis esse vt q̃rtāquartam partẽpartem dẽtdent pauperibꝰpauperibus. Quid ergo vbi pauperes suam habent quartāquartam? Imò si non habeant, cur non ex toto cumulo illa quarta succidatur, vt antè ꝗ̈quam fieret diuisio, sed ex sola ep̃iepiscopi portione. Adde quod iam aliarum trium faciunt eum dñmdominium. ¶ Sed aiunt: Creduntur episcopi sortẽsortem pauperum sibi applicuisse. At
Suffugium aduersariorum.
verò hoc non ita certa ratione constat. Imò (quod non crediderim ratione vacare) cum illa quarta pars pauperũpauperum, fundamentũfundamentum vt suprà diximus, non habuerit in decimarũdecimarum iustitia, sed tātùmtantum in misericordia: vtpote quia ipsarũipsarum cumulus superfluere censebatur, fortasse in alia ecclesiastica beneficia mutata est: & ideo disperijt. Est enim hoc ad istorũistorum intellectũintellectum apprimè obseruādũobseruandum, quod alere ex decimis pauperes, non est ius diuinũdiuinum, neq;neque naturale, sed merũmerum ecclesiasticũecclesiasticum positiuũpositiuum, idq́;idque misericordię: ob idq́;idque eccłiaecclesia potest illud variare. Nam pauperes naturali ac diuino iure alia via sunt præter decimas sustentandi. Ad cuius quidẽquidem coniecturam accedit quòd præter sortem episcopi, & fabricæ, & clericorum, videmus plures alias à decimarum aceruo decisas: vt sunt sacerdotia quæ appellant præstimonia: quæ quidem multò maior pars est, quàm quæ episcopum contingit.
Nam esse plurimũplurimum consueuit tertia pars totius acerui: quæ quidẽquidem beneficia nulla extat | memoria qua fuerint ratione instituta: sed suspicari solet (nam certa cōiectatioconiectatio nulla est) quod ad alendos pauperes in studio fuerit destinata. Etenim quid aliud in ecclesia isti facere teneāturteneantur, non legitur. Vnde cōiecturaconiectura fit quod illic fuerit portio pauperũpauperum assumpta. Imò verò forsan etsi sub prætextu studij fuerint illæ præbẽdæpræbendæ institutæ, suspicione minimè caret, non aliam habuisse radicẽradicem, ꝗ̈quam quod exuberantibus ecclesiasticis prouentibus ambitio humana ad illos anhelauit, & sedẽsedem apostolicāapostolicam improbitatibꝰimprobitatibus deuicit, vt illas p̃bendasprebendas ex decimarũdecimarum trũcotrunco amputaret. Prętereà iam in Hispania & alijs prouĩcijsprouincijs bona portio pro regibꝰregibus excipit̃excipitur. Non ergo est cur iam modò totũtotum onus alẽdialendi pauperes ex fructibꝰfructibus ecclesiasticis, quantũquantum ad rigorẽrigorem iustitiæ attinet, in ep̃osepiscopos reijciat̃reijciatur. QuāuisQuamuis suauissimo, eisdẽq́;eisdemque peculiari misericordiæ onere, non sint exonerandi. ¶ PostremũPostremum deniq;denique, & quod rem concludat
Postrema ratio.
argumentũargumentum cōtracontra aduersam opinionẽopinionem informetur aduersus restitutionẽrestitutionem ad quāquam isti aiũtaiunt ep̃osepiscopos teneri, si quidquid illis superest, pauperibus non restituātrestituant. Qui enim dicunt rigore iustitiæ, tanꝗ̈tanquam veris dominis, pauperibꝰpauperibus id deberi, subsequẽtersubsequenter dicere coguntur quod aliter facientes ad restitutionẽrestitutionem teneāturteneantur. Quòd autẽautem cōsequensconsequens ineptè, atq;atque, vt bona venia dixerim, inaniter concedatur, arguitur. Valeat verbi gratia, vt dicebamus, SalmātinusSalmantinus episcopatus pro quarta parte quę sibi sorte obtingit decẽdecem milia ducatorum, quorum sex ad suam sustentationem secundùm suam dignitatem necessaria sunt. Et fac reliqua quatuor quæ pauperibus debebat, illis præsenti anno subtraxisse, & in alios prodegisse proprios vsus: Tunc anno susequenti vnde restituet? Nam sex pro sua sustentatione indiget & alia quæ supererunt quatuor, pauperum sunt: nil ergo habet vnde restituat.
In summa, Si quidquid episcopo quotannis supra necessarium redundat, pauperum lege iustitiæ est, vnde quęso ep̃sepiscopus, quod pauperibus semel ademit posteà restituet? Nisi forsan alia habuerit bona patrimonialia: aut nisi dicas debere de parte sibi necessaria suum fraudantem genium illa quæ pauperibus debet abscindere: quod non est concessu dignum. Porrò ergo opinio hæc nullatenùs videtur rationi consona. ¶ Ex his diluta euadit alia quæstio: videlicet vtrùm illi quibus episcopus sua bona fuerit malè elargitus, siue consanguinei fuerint, siue alij extranei, ad restitutionem teneantur. Illi nanque qui episcopum non faciunt dominum, id quidem affirmant: nisi illi tanquàm pauperes illa receperint. Attamen
si episcopi verè sunt domini, vt probatum est, quanuis contra præceptum misericordiæ, exiguitate & nimia parcitate eleemosynarum mortaliter delinquant, & sua bona aliter profundant, etiam in malos vsus, verè dominia transmittunt. Quocircà qui illa recipiunt, ad restitutionem minimè tenentur. Atque idem ante nos sensit Adrianus. Et patet exemplum. Dum enim quis cuipiam in extrema necessitate constituto succurre prætermittens, id quod illi præbere tenebatur, alteri diuiti prodigè contulit, neque ipse neque ille qui recipit vllatenùs fit restituendi reus. ¶ Restat ergo examinanda Caietani opinio quam suprà diximus medium tenere locum. Vti
Opinio Cai.
tur enim hac distinctione: nempe quòd dum reditus episcopales aut tenues sunt tantumq́ue sufficientes episcopo, aut mediocres, ita vt sint parum abundantes, non tenetur de iustitia illos distribuere. Sed omninò inquit iudicandum est tunc de istis ac præbendis aliorum clericorum, quæ ad ipsorum sustentationem deputatæ sunt.
Atque hactenùs videtur tenere cum sancto Thoma: videlicet quòd perinde illorum bonorum sint episcopi verè domini, vt aliorum quæ sunt sibi propria. Quando verò huiusmodi fructus supra id quod eis necessariũnecessarium est, multũmultum redũdātredundant, tenẽturtenentur, inquit, etiam quotam quę sibi obtingit, in tres partes diuidere, quarũquarum vnam largiatur fabricæ, atq;atque alterāalteram pauperibus: siquidẽsiquidem clerici iam habent suāsuam. Probatio eius est duplex. Prior,
Ratio prima Caietani.
quòd tunc in sapientis animum cadere non potest, quod tanti fructus ep̃oepiscopo sint assignati pro sua sustẽtationesustentatione: & ideo fabrica & pauperes non sunt, inquit, fraudādifraudandi in sua quota. Poste
Secunda.
rior verò ratio est quāquam tetigerat. 22. q. 77. ar. 1. vbi censuit decimādecimam partẽpartem fructuũfructuum longè illāillam proportionẽproportionem exuperare, qua se habẽthabent clerici ad ChristianũChristianum populũpopulum: quippe qui vix sint quadragesima eius pars. ¶ At verò opinionẽopinionem hāchanc in primis Caie. ex diuo Tho. elicere nequiuit: quippe qui in. 6. cōclusioneconclusione simpliciter ait, de his quę ep̃iepiscopi vsui sunt deputata, eādẽeandem videri rationẽrationem quę de proprijs bonis. Et diuus AntoninꝰAntoninus. 3. par. titu. 20. c. 8. idẽidem simpli
Antoninus.
citer sentit. Quin verò hæc opinio Caieta. noua est, quę præter ipsum neminẽneminem habuit auctorem. Siquidem omnes in altero duorũduorum | extremorũextremorum simpliciter persistant: aut quod episcopi nullum habeant dominium, aut quod suę portionis simpliciter dominio fungāturfungantur. Prętereà diuersa Caieta. immiscet in hac opinione. Primùm enim ex eo solùm quod fructus episcopi sint multùm abundantes, videtur colligere quod teneatur illos in fabricam & pauperes dispertiri. In ratione autem qua id probat aliorsum diuertit: nempe quòd fabrica & pauperes non sunt defraudandi à suis partibus: nimirũnimirum insinuans, fabricāfabricam tunc & pauperes nullas habuisse partes. Quò ergo perspicuè cōtracontra ipsum arguamꝰarguamus, interrogatur ab illo quomodò intelligat fructus ep̃iepiscopi
Primum argumentum in Caietan.
esse nimiũnimium abũdātesabundantes. Aut em̃enim intelligit quod eiꝰeius quota maior sit quāquam quarta: quia fabrica & pauperes nullānullam habent portionẽportionem, vt ratio eius insinuat: & tunc ratio quę illũillum cogit & fabricę & pauperibus prospicere, non est quod fructus eius nimiũnimium abundẽtabundent, sed quod pręsumat̃pręsumatur portiones fabricæ & pauperũpauperum sibi iniquè applicuisse: cuiꝰcuius tamen non inde semꝑsemper cōiecturaconiectura cōpertacomperta fit. Nam forsan portio pauperũpauperum, vt suprà diximus, in aliud beneficiũbeneficium fuerit mutata: aut fortasse canonici sibi surripuerũtsurripuerunt: aut fortasse fabricæ & pauperibꝰpauperibus aliter fuerit prouisum. Hoc autẽautem accidẽtariũaccidentarium est ad propositum. Si autẽautem intelligat eiusmodi fructus nimiũnimium esse abundantes, non ratione diuisionis: nempe quod maiorẽmaiorem quotāquotam habeat ꝗ̈quam deberet: sed quia ecclesia ipsa est pinguis, & ideo portio ep̃iepiscopi crescit sicut aliæ portiones: tunc grauare potiùs episcopũepiscopum ꝗ̈quam clerum vt de sua portione rigore iustitiæ debeat prouidere fabricę aut pauperibus magis ꝗ̈quam alij clerici, nulla persuadet ratio. Nam id quod accidentarium est, non mutat substantiam iustitiæ: quòd autẽautem fructus vno anno sint benigniores, alio verò maligniores, aut quod vna ecclesia sit alia pinguior aut exilior: poterit quidem augere aut minuere vim præcepti misericordiæ, si plùs minúsve superfluit: non autẽautem rationẽrationem iustitiæ. Ecclesia nanq;nanque non fecit diuisionem ex futura varietate pendentem, sed absolutè dedit episcopo quartam, quidquid in futuro foret euentu: & ideo vbi pinguiores sunt decimę, pinguior etiam est episcopatus: & pluris episcopus secundùm suam decentiam indiget. Quocircà, vt ad priorem rationem Caieta. respōdeamusrespondeamus, negatur hoc non posse cadere in sapientis animum.
¶ Secundò arguitur. Si eiusmodi fructuum
Secundum argumentũargumentum .
exuberantia iustitiam mutaret, sequeretur quod etiam si pauperes haberent suam portionem & fabrica suam, nihilo minùs de iustitia ep̃sepiscopus teneretur de sua illis portione conferre: Imò verò si postquāpostquam semel eis contulit, id quoq;quoque quod restat esset superfluens, eadem lex iustitiæ cogeret vt iterum daret: & sic relabendum esset in primam opinionem, quę omne episcopo dominiũdominium denegat: sed asserit quidquid illi superest, de iustitia deberi pauperibus. Quare profectò illa media opinio Caiet. ægriùs sustineri potest, quàm prima. ¶ Ad secundũsecundum autẽautem argumentũargumentum Caie. in hoc persistentis quod decimarum quota exuberans sit respectu proportionis quam clerus habet ad reliquum populũpopulum, partim libr. 9. sub tit. de deci. partim nunc proximè respōsumresponsum est. VellẽVellem em̃enim ab illis quod hoc opinant̃opinantur cōsiderariconsiderari quod cum in illo tam numeroso populo quod iustũiustum faciebat regnũregnum non nisi vnicũvnicum esset tẽplũtemplum in quo nec sacramẽtasacramenta gratiāgratiam cōferentiaconferentia administrabant̃administrabantur, neq;neque corpus sanguisq́;sanguisque Dei adorabatur, & nihilo minùs duodecima gentis pars eius seruitio erat mancipata, decimaq́decimaque; pars fructuũfructuum non in subsidium pauperũpauperum, sed liberè tanꝗ̈tanquam eius stipẽdiũstipendium addicta: cur in nr̃anostra sacrosancta religione in qua tam innumera sunt tẽplatempla, & in quibus tam longè excellẽtiùsexcellentius Deus colitur, excessus existimabitur si tot sint ep̃iepiscopi, eaq́ue dignitate & autoritate viuātviuant, tam amplusq́;amplusque nutriatur clerus qui non tantũtantum administrandis sacramẽtissacramentis, curæ quæ animarũanimarum gerendę sufficiat, verũverum ecclesijs assistendo cantandoq́;cantandoque seruiātseruiant. Tolle maiestatẽmaiestatem illāillam sacerdotum in cathedralibus reliquisq́;reliquisque ecclesijs, illosq́;illosque cātuscantus qui sine sacerdotũsacerdotum numero modulatꝰmodulatus esse nequit: & animo perspice quo loco haberetur Christiana religio.
Quòd si talis religionis apparatus necessariꝰnecessarius est, profectò neq;neque decimarũdecimarum quota suꝑfluitsuperfluit: Eò vel maximè quod, vt proximè dicebamꝰdicebamus, tātætantæ iam portiones ad sæculares titulos sint inde succisæ. Fateor equidem, vt illic dicebam, tum in ordinatione sacerdotum, tum etiam in sacerdotiorum præbendarumq́ue prouisione, quàm maximè abusus patêre.
Attamen si pro rei dignitate secundũq́;secundumque diuina iura hæc fierent, ipsiq́ue ministri loca sua fideliter tenerẽttenerent, atq;atque in pauperes essent misericordes, nulla fieret occasio reliqua aduersus decimarũdecimarum quotāquotam & nōnullasnonnullas ecclesiarũecclesiarum diuitias obmurmurādiobmurmurandi. ¶ Per hæc rursũrursum quæstio dissoluit̃dissouluitur, quę ad me aliqñalioquin ꝑlataprelata est. SũtSunt enim multa bona ecclesiastica in titulũtitulum sæcularẽsæcularem transmutata: vt patet de regijs tertijs. Quin verò totę decimę aliq̃rumaliquarum ecclesia|rum: vt patet de templariorũtemplariorum bonis & multis alijs quæ illustribus dominis adiudicata
sunt, ac iure successionis à sæcularibus possidentur. Dubitari ergo potest an illa de iustitia sint pauperibus pro sua portione obnoxia. Sed est responsio negatiua. Nam totum ius quod pauperes ad decimas habent est positiuum & ecclesiasticũecclesiasticum, super quo Papa dispensare potest: & ideò cùm ratione aliqua bona ecclesiastica sæculari titulo asscribit, libera relinquit.
PRo solutione autem argumentorũargumentorum: nem
Ad primum argumentũargumentum .
pe autoritatum sanctorum quas vim magnam ostentare prima facie fateor, Notandum est primò quòd cùm auaritia, vt aliâs diximus, altera sit iustitiæ contraria, quæ
propriè furtum & rapina nominatur, altera verò liberalitati, sanctis patribus illa familiaris est Hyperbole, vt auaritiam contra liberalitatem ac misericordiam, quæ est erga pauperes exercenda, rapinæ etiam nomine denotent: proptereà quòd in necessitate omnia communia censeant quo ad vsum.
Idq́;Idque non tantùm in clero, verùm etiam in sęculari populo. Quanuis de hac re acerbiùs meritò sugillent clericos, ac potissimùm episcopos, vt articulo proximo videbitur: eò quod eleemosynarum præcepto arctiùs perstringuntur. Quare hoc genus rapinę, restitutionis vinculum minimè secum affert. Item notandum, multa apud sanctos patres reperiri dicta de statu clericorum in cōmunicommuni viuentium, quę temporifactæ diuisionis non congruunt, multaq́;multaque alia quæ cōsiliaconsilia duntaxat sunt, licèt illa sint emphasi exaggerata vt formam prę se ferant præceptorũpræceptorum. ¶ Per hęc ergo argumenta dissoluuntur. Nam vt ab auctoritate Ambrosij exordiamur, in fronte præcedentis articuli citata, & distinc. 47. cano. Sicut hi. quæ rem plurimùm elucidat, qua ait: Proprium nemo dicat, quod est commune: manifestum est non propriè de clericis aut epíscopis loqui, sed generaliter, vti ait diuus Thom. de omni Christiana familia. Ad quemcunque enim auarum ait, Quid propria dicis quæ in hunc mũdummundum non attulisti? Ad omnes ergo subdit: Proprium nemo dicat, quod est commune: Plus quàm sufficiat sumptui, violenter obtentum est. Cuius simile ait Hieronymus, vt refertur. 42. canon. hospitalem. Aliena, inquit, rapere conuincitur qui vltra necessaria retinere probatur. Erat enim illorum sanctorum idiôma vt quidquid superflueret, commune censerent, quantum ad vsum. ¶ Quocircà id etiam quod in secundo argumento eiusdem articuli citatum est, ex eodem Hierony. super illud Isaiæ: Rapina pauperum in domo vestra: videlicet quòd bona ecclesiastica sunt pauperum, propemodùm de sæcularibus etiam dixisset: nam verbum Prophetæ de omnibus intelligitur qui eleemosynas subtrahunt, quando erogare debent. Quanuis alia sit glossa quam diuus Thomas in
S. Thomas.
sinuat: nempe quòd nomine pauperum non solùm sæculares pauperes veniant, verùm & clerici ipsi. Vnde sicuti dum in communi episcopi cum suis viuebant necessaria sibi capere poterant, ita dum facta est diuisio, de qua Hieronymus non loquebatur, episcopus dominium acquirit suæ portionis, sicut & reliquus clerus suarum sortium. ¶ Similiter respondendum est ad ea quæ in fronte præsentis articuli nos obiecimus. Ad primum nanque respondetur verbum Domini, Dignus est operarius mercede sua, aut cibo suo: non tollere quin possit episcopus dominium acquirere illius portionis quæ arbitrio ecclesiæ pro eius sustentatione taxatur. VerbũVerbum autem Pauli quòd habentes alimenta & quibus tegamur contenti simus, non de clericis tantùm, sed vniuersaliter de omnibus etiam sęcularibus intelligitur. Loquitur enim illic contra diuites huius sæculi. Ad aliud autem quòd Apostoli sine pera missi sunt, iam suprà responsum est. ¶ Ad secundum, nempe ad aucto
Ad secundũsecundum.
ritatem Prosperi, cano. expedit. 12. quęst. 1. videlicet facultates ecclesię non esse proprias, sed in cōmunicommuni possideri: & ad similes canones eiusdẽeiusdem causę & quæstionis respondetur intelligi quantum ad possessiones, quas, vt dictum est, neque distrahi neq;neque alienari licet nisi in bonum ecclesiæ. Quòd si intelligatur de fructibus, vt loqui videtur can. episcopi, vt scilicet quòd quidquid de prouisione ecclesię fuerit, siue de agris, siue de fructibus, siue de oblationibꝰoblationibus, omnia iure ecclesię sunt seruanda: referendum est ad tẽpustempus quo clerici in communi viuebant. De quo etiam loquuntur canones. res. &, episcopos. ¶ Dictum autem Augusti. quod est ad Bonifaci.
Ad August.
comitem, & citatur. 12. q. 1. cap. final. Profectò etsi ad ecclesiasticos illud applicet, etiam ad sæculares propemodùm attinere sentit.
Nam inducit in illa epistola misericordiæ | præceptum, quo singuli quæ propria possident, communia quantum ad vsum facere debent: sed quia loquebatur illic contra Donatistas qui conquerebantur bonis suis mulctari, ait, quòd si ad ecclesiam reuerti voluerint, omnia illis fient communia, etiam illa quæ priuatim ecclesia possidet. Quod autem ipse ait in cano. decimæ. 16. quæst. 1. nempe quòd qui decimas non soluit pauperes enecat, ad tempus referendum est quo in communi viuebatur. Tunc enim decimis pauperes tam sęculares, quàm clerici alebantur. ¶ Postrema auctoritas Hieron. ad Damasum, quę refertur. 16. q. 1. c. quoniam. singulare iurisconsultis negotium facessit, vtrùm non solùm episcopi, verùm alij clerici qui bonis paternis aut alio ciuili iure acquisitis abundātabundant, possint de bonis ecclesiasticis viuere. Ait quippe illic Hieron. clericos qui sęcularibus bonis affluunt, non posse bonis pauperum ali. Imò sacrilegium cōmitterecommittere, & per abusionem talium iudicium manducare & bibere. Cuius simile habetur in can. clericos. & can. pastor ecclesiæ. 1. q. 2. Est autem apud Panor. dubium quartum. q. 4. in
Panormita.
libello suarum quæstionum. Sed profectò non erat quęstio digna tam longa disputa
tione: quandoquidẽquandoquidem vniuersalis ecclesię vsus illam affirmatiuè decîdit. PræterquāPræterquam quod & rationes & canones eandem sentẽtiamsententiam confirmātconfirmant. Enimuerò cùm ecclesiasticę præbendę ceu stipendia sint ecclesiasticarum functionum, nil obstat quo minùs clericos, etsi aliundè valeant vitam ducere, possint, vti ait Paul. tanquàm triturantes boues de area pasci. Vnde. 1. q. 2. ex concilio Agathen. can. cle
Concilium Agathense.
rici. habet̃habetur sine exceptione, quod clerici omnes qui ecclesię fideliter vigilanterq́;vigilanterque deseruiũtdeseruiunt, stipẽdiastipendia sanctis laboribus debita cōsequanturconsequantur: iuxta verbum Apostoli, Qui spiritualia seminat, non est magnũmagnum si temporalia metat. Et iure permittit̃permittitur vt sacerdos propria bona possit, si libuerit, hęredibus relinquere, & de euangelio viuere. Imò sic habet vsus. Quare episcopi debent illa quę ad sua patrimonia pertinẽtpertinent scribere, vt habetur can. manifesta. & can. sint manifestę. 12. q. 1. vbi permittit̃permittitur vt eis si libuerit liceat ea suis agnatis ac necessarijs relinq̃rerelinquere. Accedit & diuisio facta in cap. quatuor. &, de reditibus. vbi absque discrimine episcopo adiudicata est quarta pars.
¶ Duabus ergo solutionibus, licet Panor.
plures congerat, dicti canones sunt cōtenticontenti. Prima est quam diuus Thom. arti. 7. reddit: nempe dicta illa Hierony. intelligi in extrema pauperum necessitate. Cùm enim tunc etiāetiam sæculares teneantur quidquid possunt elargiri: multò ęquiùs episcopi patrimonijs pollentes debent ecclesiastica pauperibus impertiri. Altera forsan est solutio quæ colligitur ex dicto cap. sacerdos. 1. q. 2. & ex ca. illi autem. 12. q. 1. nempe quòd Hiero. loquebatur de illo ecclesiæ statu quando clerici in communi viuentes omnia sua bona in vnũvnum aceruum conferebant. Dabatur enim eis optio vt vel bona quæ habebant parentibus suisq́ue necessarijs relinquerent, & de ecclesiæ fructibus cum reliquis pauperibus vitam ducerent, aut si mallent, sua retinerẽtretinerent quæ illis sufficerent: sed tamen sumptui parcerent eorũeorum quæ in cōmmunicommuni possidebant̃possidebantur.

ARTICVLVS. IIII.

Vtrùm singulari iure teneantur episcopi præ secularibus diuitibus ad eleemosynarum subsidium.
POstquàm de dominio ecclesiasticorum fructuum visum est, sequitur vt de eleemosynarum iure quo episcopi tenentur, quartus subdatur articu
Primum argumentum.
lus. Arguitur enim quòd non arctiùs ecclesiastici teneantur quàm sæculares: nam si perinde veri sunt suorum fructuum domini ac sæculares suorum, nulla superesse videtur ratio quæ illos arctiùs perstringat quàm sæculares. ¶ Secundò: Officium mi
Secundum.
sericordiæ extra extremam necessitatem non obligat nisi de superfluo: sunt autem multi sæculares diuites, quibus affluentiora sunt bona, plusq́ue suo statui superfluentia quàm episcopis: ergo non ipsi in vniuersum districtiori eleemosynarum iure tenentur. ¶ In contrarium autem est quòd episcopi peculiariter sunt patres pauperum. Vnde ad Nepotianum Hieronym. quod re
HieronymꝰHieronymus.
fertur. 12. quęst. 2. Gloria episcopi est, pauperum opibus prouidere: ignominia sacerdotis est, proprijs studere diuitijs.
HActenùs de rigore iustitiæ loquuti sumus: secundùm quẽquem pro captu nostro aliud censere nequiuimus, ꝗ̈quam quòd episcopi suæ sint portionis domini. Nam propter nullũnullum misericordiæ opus veritas iustitiæ, aut negādaneganda est, aut occultādaoccultanda: sed nihilo minùs, | vt illic dicebam, non erat nobis animus in eâdem confirmanda veritate, episcoporum, sacerdotumq́ue conscientias eousque eleuare vt maligniores sint, cordisq́ue durioris in pauperes. Imò verò, vt meum de hac re iudicium expromam, longè eos vrgentiùs, si id mihi auctoritatis arrogaretur, astringerem, quàm multi alij quos vidi alteram opinionem sequutos. Conueni inquam multos tenentes, episcopos non esse dominos, sed de iustitia quidquid eis exundat debere pauperibus: nihilo minùs satis esse asseuerantes si sextam aut quartam partem egenis largiantur. Imò audias aliquos qui prælatum habentem centum milia ducatorum, satisfecisse existiment si sex aut decem milia tribuat: quod profectò ego mihi persuasum habebo nunquàm. ¶ Tribus ergo conclusionibus ad quæstionem respōdeturrespondetur. Prima
Prima conclusio.
est quæ ex superiori articulo subinfertur.
Neque episcopꝰepiscopus neq;neque sacerdotum vllus illius portionis quæ sibi contingit, ea iustitiæ lege ad eleemosynas obligatur, vt si quas omiserit, ad restitutionem teneatur. Enimuerò si
Probatio.
verum est quòd per celebrem ecclesiæ diuisionem adiudicatũadiudicatum eis est suæ portionis absolutũabsolutum dominium, non alio iure tenentur de illa ad eleemosynas ꝗ̈quam de alijs bonis: vt sexta nostra conclusione, quam etiam monstrauimus esse sancti Tho. adnotatũadnotatum à nobis est. Exceptus hinc tamen cẽsenduscensendus est semper casus quo vehemẽtivehementi suspicione laboratur, ep̃mepiscopum aliqua bona seu fabricę seu hospitalibꝰhospitalibus aut alia ratiōeratione pauperibꝰpauperibus cōsignataconsignata, sibi applicuisse. Tunc enim certum est, iustitiæ lege ad restitutionem teneri. Extra tamen eiusmodi casus liberi sunt ab illa distributionis forma & vinculo, quo dum in communi viuebant tenebantur: atq;atque adeò nullo constringũturconstringuntur iustitiæ pręcepto. ¶ Secunda cōclusioconclusio. Man
Secunda conclusio.
dato misericordiæ quo vniuersi, vti. 22. q. 32. autor est sanctus Thom. & grauium Theologorum pleriq;plerique, ad eleemosynas coguntur, episcopi inter omnes Christianos, ac subinde inter omnes mortales arctissimè perstringuntur. CōclusioConclusio hæc multis nominibus cōprobaturcomprobatur. PrimũPrimum, vt modò dicebam, quod ep̃iepiscopi es
Prima ratio cōclusionisconclusionis.
se tenentur viduis fauore & auxilio ceu mariti, orphanis tanꝗ̈tanquam patres, ac denique vniuersis mendicis & inopibus singulare præsidium ac suffugium. Enimuerò cùm virtutũvirtutum cultus animarumq́ue subinde salus sępenumerò in rerum temporalium egestate periclitetur: qua ratione Salomon, vt diuitiarũdiuitiarum abundantiam, sic & rerum inopiam metuebat: & episcopi pastores sint animarum, non modò verbo & exemplo pascere promouereq́ue gregem tenentur, verùm & re ipsa indigis suppetias ferre. ViduarũViduarum enim honestas ac virginum pudor, rei familiaris penuria vehementer arietatur: & famem patientes, furandi, peierandi, decipiendi, multaq́;multaque id genus incommoda intentandi periculis sunt expositi. QuibꝰQuibus cauendis Antistites pro sua quisque facultate prospicere vigilantissimè debent. ¶ Secundò acce
SecũdaSecunda ratio
dit quòd quanuis propter collabentem clericorum vitam facta sit illa diuisio, qua cuique sua portio adiudicata est, nihilo minùs episcopi exuere non debent antiquam illam ecclesiæ pulchritudinem, quæ in subsidio pauperum elucebat: nimirum quando Apostoli diaconorum ministerio tam impensè viduarum, orphanorum, indigentiumq́ue curam gerebant. Neque verò debent prorsus de memoria delere ecclesiasticos fructus spirituales esse, gratiaq́ue diuini cultus, & peculiariter in honorem Christi impensos: cui tam cordi fuit pauperes suæ familiæ commendare, ac potissimùm pastoribus quibus illam fidenter commisit.
¶ Tertiò accedit huc quòd caput ipsum prę
Tertia.
cepti misericordiæ, nempe rerum redundantia & superfluitas, cæteris paribꝰparibus, multò maior est aut esse debet in episcopis quàm in sæcularibus. Primùm enim frugaliùs viuere debent, multoq́ue cum minori pompa quàm diuites huius mundi. Neque enim conuiuiorum splendor & lautities illis est licita, neq;neque alius domesticus apparatus. Nam, vti ait Hieronymus, de altario illis viuere fas est, non luxuriari. Prætereà cùm vxoribus careant, eximio inde sumptu eripiuntur, quo mariti premuntur. Atque adeò cùm neque proles habeant quibus debeant maioricatus instituere, aut aliter in perpetuum prouidere, non alios debent habere filios quàm pauperes: neque consanguineis aliter prouidere quàm pauperibus. Haud enim his debet erogare quibus sua sufficiunt: vt habetur cano. pastor ecclesiæ. 12.
quæstio. 1. ¶ Quanuis documentum hoc non summo rigore intelligendũintelligendum est, sed grano salis, hoc est naturali ęquitate cōdiendũcondiendum. Haud enim, vbi scandalum caueri potest, vitio est prorsus vertendum si episcopus qui pingui ecclesiæ præfectus est consanguineos anteà indigos quadam victus me|diocritate honestet: non pro sua tantùm vita, sed pro suis successoribus in perpetuum. Non inquam vt locupletia creet primogenitorũprimogenitorum iura, sed vt quadantenùs statum illi mutare possint, vt absque necessitate deinceps vitam ducātducant. Si enim qui viginti aut eo plura, imò qui decem vel quindecim habet ducatorum milia, quartam partem in pauperes & pios vsus erogauerit: profectò ab omnibus censebitur suo debito fecisse satis.
Et si tertiam in tales vsus dispensauerit, nihil ab eo ampliùs, quantum ad cauendam culpam res attinet, desiderabitur. Cùm ergo residiuum absque vllo scandalo possit licitè in proprios vsus consumere, cur non ei licebit ex reliquis sumptibus tantillum quotannis adimere, vt possit honestam sustentationem, eandemq́ue perpetuam alicui consanguineo relinquere? Sed fateor scandalum attentè semper esse cauendum. Quod tunc vtique cauebitur dum subditi amplas pro eius facultate viderint Antistitem eleemosynas profundere, & quod dat consanguineo de suis proprijs sumptibus succidere: neque verò ipsum eousque locupletare vt de humilimo statu ad illustrem subleuet. Hoc igitur non quòd superbis & ambitiosis velim indultum iri, dixerim, sed vt quod mihi rei veritas offert, non diffitear. ¶ Tertia con
Tertia conclusio.
clusio. Pręceptum hoc eleemosynarum quo episcopi perstringuntur, non potest vniuersim secundùm quartam aut quintam, maiorem aut minorem aliquotam partem existimari: sed secundùm iudicium prudentum, pensata, tum prouentuum quantitate, tum & pauperum indigentia, ac temporum calamitate. Conclusio cunctis liquida fiet, qui
Explanatur conclusio.
rationẽrationem præcepti misericordiæ fuerint perscrutati. Est enim vt de superfluo fiat: superfluum autem respectu status tam possidentis quàm indigentis venit existimandum.
Exempli gratia: sunt Itali episcopi, qui cùm decimas non habeant vix habent vnde viuere queant. Illis ergo nullus aut perquàm exiguus inijciendus est scrupulus, si eleemosynas non faciant. Imò & præter illos sunt etiam qui quanuis decimis fruantur, proueniunt illis tamen adeò tenues & malignæ vt si sextam aut minorem partem in pauperes refundant, satis sint fecisse censendi. Qui autem duo triáve milia ducatorum, & eo ampliùs habent, profectò nisi vel quintam vel saltem sextam partem distribuant, non debent existimare, se abundè præceptum compleuisse. Quorum autem reditus viginti aut triginta milia exuperant, profectò maiorem deberent elargiri partem. Hæc autem exẽpliexxempli gratia dicta sint: nam & temporum calamitas, vt dicebam, & pauperum frequentia rigorem potest augere præcepti.
Quod autem de episcopis dictum est, id de reliquis etiam sacerdotibus suo gradu intelligendum: ac de ijs præsertim quibus animarum cura incumbit: atque adeò de religiosorum monasterijs quibus prouentus redundant. ¶ Quocircà non debent episcopi ob id securiùs pacare conscientias si in eleemosynis erogādiserogandis remissiores sint, quòd vinculo iustitiæ ad restitutionem non teneantur: satis se proinde facturos arbitrantes, si in mortis articulo sacramento pœnitentiæ eiusmodi culpas abluant.
Nam cùm etiam præceptum misericordiæ, de quo præfati sumus, sub reatu mortalis criminis obliget, inde satis debent exterreri, vt fidem Deo suo illæsam seruent.
Præterquàm quòd quanuis lex eos iustitiæ ad restitutionem non obliget, debent profectò eorum confessarij tam durante vita quàm in mortis articulo, eis quos pauperum negligentes nouerint, per modum sacramentalis satisfactionis largissimas eleemosynas imponere, vt eôdem propemodùm res incidat ac si lege iustitiæ ad restitutionem tenerentur. ¶ Modus autem e
leemosynarum Christo gratissimus est, vt in præsentes pauperes sint diuites benigni. Non quidem inficias ierim quin vbi hospitalia extructa non sunt, laudabile episcopo sit eorum fabricis vacare: atque adeò ecclesiarum ruinas reficere. Attamen quòd vt suum nomen perpetuò celebret, in ædificijs ampliādisampliandis & perornādisperornandis ea insumat, quibus pręsentibus pauperibꝰpauperibus succurri posset nè fame perirent, non solùm vanum, sed profectò perniciosum & Christo ingratissimum est. Quòd enim ait, Pauperes semper habebitis vobiscum: id moniti auribus exhibet vt cura nos eorum pauperum angat qui nobiscum sunt, futuris enim miseris per futuros Deus misericordes prospiciet. ¶ Atque ex his argumentorum solutio colligitur, quæ in vertice quæstionis proposita sunt. Ad primum nanque respondetur quòd etsi lege iustitiæ non magis episcopi vinciantur quàm diuites sæculares, tenentur tamẽtamen strictiori misericordiæ nexu. | ¶ Ad secundum autem respondetur, quòd
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
etsi accidere possit vt laicus præ nimia diuitiarum exuberantia vrgentiùs ad eleemosynas obligetur quàm episcopus: tamen episcopi cæteris paribus ratione sui status pressiùs ac vehementiùs vrgentur.
ARTICVLVS. V.

ARTICVLVS. V.

Vtrùm ecclesiastico statui condecẽscondecens sit inter alias posseßiones castra, vasallosq́ue, ac iurisdictionem ciuilem habere.
QVONIAM articulo. 3. inter alia ecclesiastica bona de opidis meminimus, non ab refuerit de hoc possessionum genere articulum quintum adhibere. Apparet nanq;nanque ecclesiasticis Antistitibus atque alijs dignitatibus minimè congruere castra & opida possidere, aut vasallos ciuili iurisdictione gubernandos. Primùm quòd eccle
Primum argumentum.
siasticus status, spiritualis est, atq;atque adeò Christi obsequio totus mācipatusmancipatus: ciuilis autem status totus est sæcularis, atq;atque in rebus temporalibus positus, vbi plurimum iniquitatis commiscetur. Quare vt lux & tenebræ, differre videntur. Ait autem Paulus. 2. ad Co
Paulus.
rinth. 6. Quæ participatio iustitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? Quæ autem cōuentioconuentio Christi ad Belial? ¶ Secun
Argumen. 2.
dò ecclesiasticus ordo in secessu potissimùm silentioq́;silentioque contemplationis positus est: ciuilis autem litibus, fraudibus, atq;atque alijs id genus negotiorum turbinibus expositus, quibus necesse est AntistitũAntistinum mentes à sua quiete sæpenumerò deturbari. Eò potissimũpotissimum quòd causæ sanguinis in illo foro agitantur: quibus nè se cruentet omnis clericus prohibetur: non ergo illis congruit eiusmodi turbulentis rebus præ esse, sed illa omnia posthabere. ¶ Tertium de prisco more antiquę legis
Argumen. 3.
sumitur argumentum. Leuitis nanq;nanque nulla possessionum sors cōsignataconsignata fuit, sed solùm decimarum subsidium. ¶ Sed & de Christi
Argumen. 4
exemplo quartũquartum adhibetur. Nam, vt libr. 4. sub titulo de dominio, dicebamus: & super cap. primum Matthæi, latiùs commonstrauimus, nullum ipse sæculare regnum huius mundi accepit, sed tantùm fuit rex regni cœlorum. In res autẽautem temporales ea fuit pręcisè, quatenus homo, potestate cōtentuscontentus, vt in ordine ad finem redemptionis quando ad eundem finem opùs esset quibúsuis temporalibus vteretur. Id quod illic significauit, vbi dixit, Regnum meum non est de hoc mundo. Et vbi Lucæ. 12. petenti vt inter se & fratrem iudicaret, respondit: Quis me cōstituitconstituit iudicem aut diuisorem super vos? Et ali bi sæpe: ergo neq;neque suos administros ciuilis iurisdictio decet. ¶ Quintò: Eiusmodi iurisdictio
Argumen. 5.
& sæcularis in vasallos potestas ad superbũsuperbum fastum & mundi extollentiāextollentiam episcopos exagitat, quæ humilitati ac modestiæ qua illos Christus instituit èex diametro aduersantur: secundùm illud eius admonitum, Matth. 20. Scitis quia principes gentium dominantur eorum: & qui maiores sunt potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicunq;quicunque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister: & qui voluerit inter vos primus esse, erit vester seruus: sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Non ergo ecclesiasticis dignitatibus decôrum est, sed plurimùm indecôrum eiusmodi sæcularibus iurisdictionibus splendescere: multoq́;multoque minùs conuenire videtur religiosis monasterijs per quorum ingressum sæculo renuntiatur, omnesq́;omnesque sæculares pompæ post terga relinquuntur. ¶ Sextò demum arguitur. Ciues
Argumen. 6.
illi sunt præsidibus in causis ciuilibus & criminalibus committendi, à quibus decentiùs gubernentur. Sæculares autem non possunt in eiusmodi causis per ecclesiasticos ritè & rectè gubernari. Tum quòd illos non decet ciuilibus legibus esse imbutos, tum præsertim quòd illa authoritate non pollent vt subditi sint terrori, qui ad arcendam humanam audaciam perquàm necessarius est. Imò vsq;vsque adeò vidẽturvidentur precariò in rebus ciuilibus pręsidere vt despicientes eos subditi ad regias curias suas causas deuoluātdeuoluant. Qua ratione admonet in Timotheo nos Paulus vt nemo mi
Paulus.
litans Deo implicet se negotijs sæcularibus. Et Christus duobus gladijs fuit contentus qui essent distincti: & sicut in cœlo, ita & in terra voluit duo esse luminaria: nempe authoritatem sacram Pontificum, & regalem potestatem: vt habetur. 96. d. can. duo. haud ergo expedit ciuilem iurisdictionem cum ecclesiastica commisceri. ¶ In contrarium est Christianorum vsus à Syluestri & Constan
Syluester. Constantinus.
tini sæculo per sanctissimos patres atque orthodoxos Cæsares & reges approbatissimꝰapprobatissimus, per quem constat non solùm primam ecclesiæ sedem, verùm & alias inferiores eiusmo|di dotationibus esse decoratas: in quibus permulti habentur vasalli, non solùm episcopis, verùm & monasteriorum abbatibus subiecti.
QVæstionem hanc non solùm quia præsens tractatio eam exigebat hîc attexere statuimus, verùm quia hisce diebus de illa controuertitur. Duo tamen sunt eiusdẽeiusdem quæ
Duo quæstionis mẽbramembra.
stionis membra. Vnum vtrùm ad ecclesiæ decôrum condecens sit eiusmodi ciuili autoritate fungi. Secundò vtrùm propter aliquāaliquam emergentem necessitatem reipublicæ ecclesiasticæ vel ciuilis expediat eadem castra & vasallos sæcularibus vendere. Et quidem de secundo non constitui ad dicendum me ita multùm insinuare: quia cùm negotium sit ad Summum Pontificem atq;atque ad Cæsarem attinens, non est meum nisi interrogatum respondere. ¶ Ad priorem ergo quęstionis
Conclusio responsiua.
partem vna eademq́;eademque affirmatiua conclusione more nostro respōdeturrespondetur. Consentaneum ecclesiasticæ autoritati fuit inter alias rerum temporalium dotes & hac quoq;quoque insigniri, vt castra, imò verò vrbes cum potestate vtriusq;vtriusque gladij sub suo habere dominio. Conclu
Probatio.
sio hæc vel inde maximè probatur quod Christianissimi Imperatores tempore sanctissimorum PontificũPontificum eiusmodi dotationibus ecclesiam honestârunt. In primis Constantinus ille Magnus, maximusq́;maximusque Christianæ religionis cultor & fautor, inter alia priuilegia quibus ecclesiam accumulauit & hac etiam eam auxit authoritate vt Romam cum alijs vrbibus Apostolicę sedi donauerit. Et Theodosius posteà tempore Ambrosij, atque alij deinceps multi catholicorum Cæsares id genus donationibus ecclesiam locupletârunt: quas quidem nisi vt sanctũsanctum haberetur, neq;neque ipsi obtulissent, neq;neque illi sancti antistites accepissent. Accedit quòd, vt nostratium Annales tradunt, Christiani Hispaniarum reges cùm Mauros ex prouincia bellis depellebātdebellebant pro partis victorijs de eisdem castris atq;atque opibus quę de hostium manibus eripiebant offerebant ecclesiæ, non solùm episcopales sedes illo modo augendo, verùm & monasteria vtriusq;vtriusque sexus fundando & ditādoditando. Quod ergo illi Christi amantes fecerunt, omni potiùs ratione defendendum est, quàm aliquo pacto condemnandum. ¶ Ratio ergo quam
illi ecclesiarum fundatores sibi in animum inducebant, hæc erat, quòd cùm temporalia omnia propter spiritualia, in eorumq́;eorumque seruitium condita sint: & homines (quod nostrũnostrum ingenium est) rerum istarũistarum splendore maximè moueantur: nam cognitio nostra, vt natura docet, à sensu incipit: operę pretiũpretium existimârunt ecclesiam non solùm sanctis legibus instituere, verùm & rerum facultatibus instruere & fulcire, vt Christiano populo illāillam repræsentans maiestatem, maiori haberetur in pretio & veneratione. Eâdem enim de causa, vt nobiles atq;atque illustres sacris initiarentur qui ecclesiæ essent stabilimentum, iura permittunt vt duo possint habere sacerdotia: vt habetur cap. de multa. de præben. ¶ Haud
equidem nescio statim obmoliri quenquāquenquam posse huic sententiæ argumenta. Primùm ab Apostolorum exemplo & priscorũpriscorum præsulum qui huiusmodi fastus præ nimia sua humilitate abigebant. Secundò ab absur
Secunda.
do: vsu nanq;nanque & experimento compertum est huiusmodi sæculares episcoporum possessiones multa attulisse incommoda: videlicet non solùm bella & eorum defensionem, sed etiam hæresum turbas & rebellionũrebellionum insultus: aduersus ecclesiam Germaniæ nanq;nanque atque Angliæ hoc in causa etiam ponitur turbatarum rerum, quòd neq;neque principes sæculares ferre ęquo animo poterant episcoporum potentatus, neq;neque vulgus monasteriorũmonasteriorum diuitias. Imò & religiones ipsas inde plurimùm videmus labefactatas quòd in modicis diuitijs abundant. ¶ Ad primũprimum autem
Ad primam obiectionẽobiectionem.
respōdeturrespondetur, vt lib. 9. sub titulo de decimis, dicebam, quòd si omnes episcopi & ecclesiæ prælati essent, vel sicut Petrus vel sicut Augustinus aut Martinus aut Nicolaus, vt sua sanctitate possent à Christiano populo beneuolentiam ac reuerentiam captare, forsan non esset opùs ecclesiæ eiusmodi subsidijs tẽporalibustemporalibus fulciri. Sed tamen quia tam numerosam multitudinem episcoporum ac sacerdotũsacerdotum quàm est ecclesiæ necessaria, illa religione pollêre, non est possibile, consultum alio modo est, vt existimatio ecclesiæ conseruetur: & sint qui quodam modo ad virtutum, literarumq́;literarumque culturam horum respectu animentur. ¶ Ad secundum autem respon
Ad secundāsecundam.
demus, vt sępe consueuimus, quòd humanis moribus non potest vlla vel ratio vel prudentia ita prouidenter mederi, quin temporum iniquitas omnia corrumpat. Negari enim non potest quin ecclesiarum diuitiæ multa spiritualibus rebus pericula conflent: sed fortè maiora crearet paupertas: nisi, quod impossibile est, sacerdotes & populi omnes san|cti essent. Experimur enim vbi episcopi pauperes sunt, in nullo haberi pretio: & mendicantes sacerdotes præter eos qui intra claustra nutriuntur, vilipendio haberi: & sic omnia ecclesiastica pessundari. Et re vera antistites nisi vllam sæcularem etiam habeant potestatem, vix possent vitia castigare. Imò etiam in Germania, nisi catholici ecclesiarũecclesiarum præsules potentatibus sæcularibus subnixi essent, omnia essent iam fortassè à tyrannis & hæreticis obtrita, & consumpta. Quocircà, vt argumento respondeamus, principum sæcularium ambitio & inextinguibilis sitis, qui ecclesiasticis sua bona semper inuident, quibusq́;quibusque eos expoliare armis ac technis cupiunt, licèt causa fuerit vt ecclesiasticum statum contenderint demoliri, nullum est argumentum quòd ecclesiam non deceat eiusmodi facultatibus pollêre. Tametsi diffitendũdiffitendum non sit quin excessus in hoc, sicuti in omnibus alijs rebus accidere possit: videlicet vt nimium plusq́;plusque iusto locupletentur ecclesiæ. Nam vt historia Exod. 36. prodit, cùm videret Moyses tanta animi promptitudine populum aurum, & purpuram, & reliqua ad ornatũornatum & cultũcultum tabernaculi necessaria afferre vt exuberarẽtexuberarent, præconis voce cātaricantari iussit ac prohiberi nè vir aut mulier quicquam vltrò ampliùs offerret in opus sanctuarij. ¶ Adiun
gitur in fauorem eiusdem conclusionis ius etiam naturale. Nam cùm reges cuncta per se gubernare nequeant, sed necesse habeant Ducibus, Comitibus, atq;atque alijs potẽtatibuspotentatibus partem iurisdictionis committere, dum tamen semper penes eos suprema potestas resideat, non est cur ecclesiastici Antistites ab huiusmodi functione abigantur. Sanè cùm ipsos, si eorum statum spectes, credendũcredendum est, tum iustiùs & æquiùs, tum etiam mitiùs & maiori cum beneuolentia subditorum lites & causas, aut cōposituroscomposituros, aut iudicaturos: maioriq́ue ex charitate vitia vindicaturos. Hac enim confidentia freti antiqui reges, huiusmodi iurisdictiones illis committebātcommittebant: nempe quia fore certò sperabant vt tanquātanquam patres filios, essent subditos tractaturi. Quapropter præclarè secum agi ciues existimabant, cùm ecclesiæ iurisdictioni subdebantur. Et re vera, vt absit inuidia verbo, nisi vbi ecclesiasticus dominus corruptissimus est, experimento didicimus multò minoribus exactionibus ecclesiasticorum subditos premi, quàm sæcularium dominorum. Nihil in reges obloquimur penes quos est summa potestas. Atq;Atque adeò ecclesiastici qui secùs faciunt in peiori sunt crimine, maioriq́;maiorique digni reprehensione. His veruntamen nihil obstātibusobstantibus,
diffitendum non est, quin plures multò ciuiles iurisdictiones sint sæcularibus cōmittendæcommittendæ, quàm ecclesiasticis: nam illis ratione sui status natiuum est illud regimen: ecclesiasticis verò, accessorium. ¶ AccedũtAccedunt huc & sanctorũsanctorum testimonia. Aug. nāq;namque in illa quinquagesima citata epistola ad Bonif. co
Augustinus
mitem, egregiè laudat Constantini religionem, vel inde etiam quòd ecclesiam eiusmodi donationibus locupletauit: idemq́;idemque latiùs Hom. 6. super Ioan. & Melchiades Papa eius
Melchiades.
dem factum plurimùm commendat, can. futuram. 12. q. 1. nempe quòd sedem ImperialẽImperialem relinqueret, & beato Petro suisq́;suisque successoribus profuturam concederet. Et Vrban. in
Vrbanus.
canone statim proximo, vidẽtesvidentes. itidem institutum laudat, quòd possessiones ecclesiæ traditæ non vendantur. Inter quas non dubium quin etiam essent vasalli. Patrocinantur eidem conclusioni & omnia testimonia suprà citata, obnixè prohibẽtiaprohibentia nè ecclesiæ bona alienẽturalienentur. Idemq́;Idemque cōmendaturcommendatur vtroq;vtroque can. Constantinus. 96. d. & Iustinianus in Au
Iustinianus.
thentico, de rerum ecclesiasticarum alienatione. collatione. 5. mirificè constabilire consolidareq́;consolidareque studet immobiles cunctas ecclesiarum possessiones. ¶ Imò verò adeò sancta habenda est hæc veritas, quòd ecclesiæ liceat immobiles possessiones nullo excepto genere habere, vt Vvicleph vel de hoc etiam habi
Vvicleff.
tus fuerit hæreticus quòd Constantinum eò vituperabat quòd ecclesiam tam amplè dotasset: vt refert Thomas Vvaldens. Tomo. 1.
Vvaldensis.
libr. 4. cap. 39. Aiebat enim impius ille quòd cùm voluntas supremi Domini Christi ex Euangelio non constaret huiusmodi approbantis donationes, vituperio potiùs quàm laudi dandum esset Constantino factum illud. Ex quo subinferebat ex illo tum temporis articulo ecclesiāecclesiam cœpisse labascere. At verò cùm vnicuique liberum sit sua bona donare, & ecclesia non sit recipere inhibita, quanuis aliud non esset in Euangelio testimonium, hoc satis esset ad illius egregium facinus commendandum. Eò potissimùm quòd, vt iterum atque iterum diximus, tam sancti Pontifices non solùm eas susceperunt, sed & conferentes vt facerent animârunt: & nè vllus illas vel alienare vel inuadere auderet, sanctissimè dehortati sunt. Male ergo de fide Catholica au|dire illum necesse est qui eiusmodi ecclesiasticas possessiones, aut contra ius diuinum donatas ecclesiæ dixerit, aut non omni rationi & religioni esse consentaneas. Id quod per solutiones argumentorum clariùs elucebit. ¶ Si autem hæc, vt res habet, vera sunt, attentas oportet, Christianasq́ue considerationes adhibere antequàm ecclesiasticæ sedes & sacra collegia de eiusmodi possessionibus deturbẽturdeturbentur. Nihil enim aduersus reges obmurmurandum est, quem non est credibile aliter quàm extrema necessitate constrictos quippiam quod aliquem mali colorem præferat, à sede Apostolica petere: neq;neque contra Pontificem MaximũMAximum, quem minùs est opinabile quidpiam aliquid quàm maturo cōsilioconsilio concedere. Attamen res est vsque adeò magni momenti, vt nisi permultis priùs in consilium adhibitis considerationibus non sit decernenda. Fatemur equidem calamitosa tempora, ea posse Christianæ reipublicę creare pericula, vt etiam ex ecclesiasticis reditibus sint ad illa propulsandum authoritate Apostolica conquirenda subsidia. At verò antequàm huiusmodi ecclesię dotationes sęcularibus diuendantur, primùm omnium explorandum summa fide est an causa ingruat verè necessaria. Mox oculatè meditandũmeditandum an aliquo modo inde decoloretur ecclesia, aliquódve honoris detrimentũdetrimentum accipiat: nam si res ita habet, omnia sunt temporalia posthabenda: eis potissimùm temporibus quando hęretici, & verbis & factis ecclesiam suis dotibus denudare cōtenduntcontendunt: atq;atque adeò paupertate obscurare. Si enim catholicorũcatholicorum facta eorum ausibus responderint, approbare eorum dogmata videbimur. Deinde & id quoq;quoque consideratè attendendum, vtrùm regia maiestas & ciuilis respublica inde maius capiat emolumentũemolumentum: nam si quæ ecclesijs auferũturauferuntur, regi aut reipublicæ accrescerẽtaccrescerent, inde posset ratio huiusmodi venditionis vires aliquas acquirere. Tamen quòd in alios sæculares dominos transfundantur, videndum est an expedientius sit regi. Eò potissimũpotissimum quòd illa pretia quæ ecclesijs refunduntur, ex regijs possessionibus subtrahũtursubtrahuntur, sed magnates sunt qui illa ratione pinguescunt. Tertiò, & id quoq;quoque ex charitate pensandum, vtrùm eiusmodi venditiones in rem sint subditorũsubditorum: Nempe an credendum sit cum tanta beneuolentia & charitate tractandos fore à sæcularibus possessoribus, quàm ab ecclesijs supportantur. Et quartò nihilo minori consilio perpendendum, quòd cùm Papa pater sit ecclesiarum, reges autem patroni, licèt possint ab ecclesiasticis subsidia poscere, id tamen tunc fas erit quando sæcularium tributa non suffecerint. Sunt enim præ omnibus qui vel ratione sanguinis vel alijs priuilegijs à tributorum exactione eximuntur, immunes custodiendi. Supra hæc aut omnia quando ad ecclesiasticos recurrere necesse esset, deberet ab omnibus ęqua libra eiusmodi subsidium exigi. Vnde si qui vasallos habent ob id prę alijs grauentur, nulla id ferre valebit æquitas: nam cùm vasalli pretio neq;neque modico ęstimentur, illos suis dominis eripere, non repenso pro illis pretio sed præcisa prouentuum compensatione facta, iustitiæ lex ferre non videtur. In summa, consulendi sunt sanctorum canones, qui, vt suprà diximus, istiusmodi alienationes omnimodè vetant. Ait enim Bonifa. 12. q. 2. Nulli liceat ignorare, o
Bonifacius.
mne quod Domino consecratur, siue fuerit homo, siue animal, siue ager, vel quicquid semel fuerit cōsecratumconsecratum, sanctum sanctorum esse Domino. Et ideo inexcusabilẽinexcusabilem qui illud eripuerit vel inuaserit: nempe quia non hominibus tantùm, sed Deo ipsi consecratum est. Quare Gregor. capite subequenti, excōmunicatioexcommunicatio
Gregorius.
ni eum vult subiacêre, qui etiam concessione regis quidpiam tale possederit. Idemq́;Idemque sanctissimè cauit Nicola. Papa, can.
Nicolaus.
de rebus. eâdem causa & quæstione: videlicet vt si quæ semel Deo contributa atq;atque dicata sunt, & posteà sub occasione principum inuaduntur atq;atque diripiuntur, excommunicationis vindicta vsq;vsque ad emendationẽemendationem possessor coërceatur. Hæc non dubium quin sanctissimus Papa & iustissimus quisq;quisque regum diu ac multùm sint meditaturi, antequàm tam antiquis tamq́;tamque sanctis iuribus ecclesiāecclesiam expolient: nimirum inter alias Dei vltiones & hanc quoq;quoque extimescentes, nè & ipsos de suis permittat Deus deturbari. Nam si olim reges hæc suarum victoriarum vota esse ducebant, vt tum Deo gratias referrẽtreferrent, tum ecclesiasticum ordinem, qui pro se preces funderet, gratum haberent, timendum est nè si eodem honore, & rerum possessione, ecclesię priuentur, & orationes priuatorũpriuatorum tepescant, & regum victorię non sint adeò frequentes.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur quòd quanuis ecclesiasticus ordo spiritualis sit, atq;atque in hoc à ciuili tẽporaliq́;temporalique re publica distans: nulla inde tamen repugnan|tia emergit, quo minùs possit ecclesiasticus præsul ciuibus ciuiliter præsidere. Nam virtus iustitiæ, adeò rebus spiritualibus non obuersatur vt inde maximè vires splẽdoremq́splendoremque; accipiat. Neq;Neque locus Pauli adductus huc pertinet, sed ad commercium fidelium cum infidelibus. Ait enim, Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio iustitiæ cum iniquitate? &c. vnde cōcluditconcludit, Aut quæ pars fideli cum infideli? ¶ Vnde similiter ad
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
secundum respondetur, quòd etsi episcopalis dignitas plurimùm debeat contemplationi vacare, potest nihilo minùs homines probatæ vitæ ac eruditionis causis sæcularibus audiendis præficere, qui ad se sæpe recurrātrecurrant. Debet enim episcopus & Mariam agere, & Martham. Quod quidem sine hoc quòd sanguinis sententiam per se proferat perficere potest. ¶ Ad tertium autem respondetur
Ad tertium argumentũargumentum .
disparem rationem inter legem nostram & Mosaicam internosci. Etenim cùm terram illam Deus populo donasset, voluit tribum Leui, vt templo esset totus addictus, à negotio agriculturæ subleuare, atq;atque hac ratione nulla est consignata eis sors. In nostra tamen præter decimas possunt Christiani sua bona ecclesiæ donare. Et quantum ad iurisdictionem non vetabantur sacerdotes illam habere. Imò multum temporis penes sacerdotes regimen populi perdurauit: quoniam sacerdotium illud non illum gradum spiritualitatis annexum habebat quem nostrum.
¶ Quartum autem quod de Christi exem
Ad quartum argumentũargumentum .
plo sumitur argumentum, maiorem præ se fert energîam: quippe qui ciuile regnũregnum mundi non accepit. Ad id nihilo minùs respondetur, illud duntaxat inde colligi quòd potestas spiritualis non consistit in republica ciuiliter administranda. Haud tamen subinde interdicitur, quo minùs ecclesiastici præsules annexas habere possint suis sedibus eiusmodi iurisdictiones. ¶ Ad quintum re
Ad quintum argumentũargumentum .
spondetur quòd etsi ab eiusmodi potentatibus quadantenùs pateat ad superbiam præcipitium, tamen res de suî natura existimanda est. Natura autem & conditio eorum qui ecclesiastica dignitate pollent, vt suprà diximus, est perfectionis status. Et ideo omnia hæc caduca & lubrica sæcularia sic debent possidere, vt omnia inde pullulantia pericula vincere possint. ¶ Quod autem de reli
Ad cōfirmationemconfirmationem.
giosorum monasterijs subditur, quibus minùs congruere eiusmodi fastus apparet, respondetur, in primis monachales ordines, quibus claustra mendicatum exire non licet, necesse est auctioribus opibus abundare: nè eos inopia de sua quiete perturbet. Fuerunt enim semper illa religionis instituta quàm maximè ecclesiæ vtilia, quæ si suũsuum decôrem seruent, maximo sunt fauore fouenda. Et inter alias ratio cur illis opida cùm iurisdictione oblata sunt, fuisse creditur vt expeditiùs possent ac quietiùs suos prouentus colligere. Neq;Neque profectò eorum instituto repugnat eiusmodi vasallos peridoneos ministros gubernare. De qua re quāquam plura loquũturloquuntur iura. ¶ Ad sextum denique & postremum quod
Ad sextum argumentũargumentum .
rem districtiùs videtur vrgere, respondentes fatemur, quòd nullatenùs ecclesiastici valẽtvalent suos vasallos, nisi regio fauore regere ac gubernare. Nam si rex penes quem summa sita est potestas, iurisdictionibus sua inferioribus non fauet, necesse est omnes corruere. Sed si hoc argumentum alicuius esset energîæ, pari vigore probaret quòd neq;neque antistites decet ecclesiasticas habere iurisdictiones: quoniam nisi per regiam authoritatem sustententur, satius esset de medio tolli. Si autem rex ecclesiasticorum tribunalia, siue ciuilia siue ecclesiastica, perinde atque reliqua omnia, quasi sua propria, à suisq́;suisque prædecessoribus indulta cōfoueretconfoueret, nihilo minori decentia & autoritate ecclesiastici suos subditos gubernarent, quàm sæculares. In vtroq;vtroque enim ordine sunt qui bene, sunt quoq;quoque qui male suos magistratus administrent.

QVAESTIO QVINTA, De Clericorum debito officio.

ARTICVLVS. I.

ARTICVLVS. I.

Vtrùm inter officia eorum qui sacris initiantur, peculiare, ad quod oẽsomnes generatim tenentur, sit cōstitutosconstitutos Psalmos statis horis persoluere.
CVM præcedẽspræcedens quęstio de ecclesiasticis bonis ac stipendijs fuerit instituta, res ipsa postulat vt clericorum officia quorum gratia eadem ecclesiastica bona constituta sunt, quibusq́;quibusque ea promereri debent, perpen|damus. Apparet nanq;nanque clerum, neq;neque qui in sacris est, ad statas horas persoluendas minimè teneri. Enimuerò cùm horarum cano
Primum argumentum.
nicarum pensio graue nimis censeatur iugum, non apparet ab ecclesia vniuerso clero licitè imponenda: nisi talem Christi aut Apostolorum institutionem priùs in sacra pagina legisset: quæ tamen nusquam inibi reperitur. Imò verò Christus, Matth. 6. non aliam nos orationem docuit quàm, Pater noster. Non ergo tenentur clerici ad horas Canonicas pendendas. ¶ Secundò argui
Argumen. 2.
tur. Oratio in hoc seruit vt mens in Deum eleuetur, Deoq́;Deoque nostra desideria aperiamus, quæ largitate suæ misericordiæ expleat: ad hoc autem nulla opùs est voce, cùm Deo nostra patentia sint corda: ergò non opùs est vocali oratione: Sed satis est, vti Christus docuit, Ioan. 4. adorare Deum in spiritu & veritate. Et vt ait. 1. ad Corinth. 14. Paul. Orare spiritu, orare & mente. ¶ Tertiò. Clerici,
Argumen. 3.
saltem quibus animarum incumbit cura, ad hoc potissimùm munus instituti sunt, vt sacramenta populo administrent, verboq́;verboque eum ac doctrina pascātpascant, & prudentia gubernẽtgubernent ac moderentur: illi ergo saltem non est cur alios persoluere Psalmos obligentur. ¶ In con
Concilium Agathense.
trarium est textus concilij Agathen. extrà, de celebratio. Missarum. cap. presbyter. vbi omnes presbyteri iubentur vt expleto manè matutinali officio, pensum seruitutis suę, videlicet primam, tertiam, sextam, & nonānonam vesperamq́;vesperamque persoluant. Et posteà demum additur Completorium: vt iuxta verbũverbum Prophetæ, Septies in die laudes dicamus Deo.
CVM multa sint obsequia & munia quibus clerus sua stipendia meret: qualia sunt sacramenta administrare, prædicare, visitare, iudicare, & id genus reliqua: de il
lis, vtpote quę ad rem præsentem nullam afferũtafferunt difficultatem, sed alia poscunt quibus disputentur loca, non fert animus in præsentiarum dicere. Esset enim opùs in immensum protrahere: sed tantùm de Psalmorum pensione, quas horas Canonicas appellant: quę quidem obligatio vniuersum clerum in sacris agentem comprehendit. Cuiusq́;Cuiusque ideo omissione dominiũdominium prouentuum ecclesiasticorum, modo inferiùs explicando, amittitur: de quibus præcedenti quæstione disputatum est. Affirmatiua autem huius quæstionis veritas, & aduersus hæreticos asserenda est, & pro catholicis disserenda. Nunquam enim à primordijs nascentis ecclesiæ hæretici defuêre qui hoc sacrosanctum institutum concusserint, demoliriq́;demolirique contenderint. Fuit quippe antiquissima hæresis qua Pelagiani infecti sunt, vt August. lib. de hæ
Augustinus.
resibus, cap. 88. refert, qui orationes ecclesiasticas destruebant. Imò omnem necessitatem orandi negabant, sed satis existimabātexistimabant bonam ducere vitam: eò quòd gratiam non Deo referebant acceptam, sed proprijs viribus tribuebant. Eandemq́ue hæresim sustinuit Vvicleph, vt Thomas Vvaldens. in ini
Vvicleph. Thom. Vvaldens.
tio quinti tomi de sacramentalibus refert, dicens, satis esse bonam vitam. Primus autem qui in mundo semen illius hæresis iecit, fuit famosus ille Nemrod, de quo refertur Genes. 10. De illo enim suisq́;suisque asseclis legitur Ecclesiastici. 16. Non exorauerunt pro peccatis suis antiqui gigantes qui destructi sunt, confidentes suæ virtuti. De quo Nemrod Iose
Iosephus.
phus etiam lib. 1. Antiquitatum sic ait: Cùm esset audacior & manu fortissimus, suadebat suis vt non Deo asscriberent quòd hominibus per illũillum fœlicitas eueniret, sed quòd hoc eis propria virtute præberetur. Cùm enim orationis vis illic subnitatur quòd nihil nobis boni nisi à Deo prouenire potest: qui necessitatem diuini subsidij diffitentur, nullānullam possunt in oratione religionem agnoscere. ¶ At verò non est præsentis instituti de oratione in genere, quatenus ad priuatas & solennes ac publicas cōmunecommune nomen est disputare. Hoc enim alîus est loci: sed tantùm de publicis quas ecclesia clerum persoluere iubet. Qui enim religionem orandi Deum diffitetur, non est dignus qui inter rationales creaturas asscribatur. Haud enim humanam tantùm naturam ignorat, quæ à Deo prorsum est pendens, verùm & diuinæ propriam gloriam adimit: imò Deum ipsum de
Prima oratiōisorationis virtus.
rebus sublatum contendit. Prima enim supremaq́ue orationis virtus non est respectu nostrî ęstimanda: nempe quòd per eam cuncta nobis bona imprecamur & obtinemus, tam temporaria quàm æterna, sed respectu Dei: videlicet quòd per ipsam confitemur profitemurq́ue perennem omnium bonorum fontem in Deo existere: vtpote qui totius bonitatis substantia sit: ex cuius nutu cuncta dependent, quæ extra ipsum existunt. Hanc enim confessionẽconfessionem qui oraturus ad DeũDeum accedit, debet primum caput orationis constituere. Quæ quidem maxima omiumomnium est quæ Deo possunt esse gratissimæ, | per quamq́;quamque adeò summa ab ipso beneuolentia captatur. Vnde quòd tantoperè à nobis efflagitat vt ab ipso aliquid petamus, & quòd Christus tam sitienter optat vt in nomine eius quicquid nobis opùs fuerit postulemus, non tam ob nostrum commodum quàm ob ipsius gloriāgloriam desiderat. Vnde IoāIoan. 16. ægrè conqueritur, dicens: Vsq;Vsque modò non petistis quicquam in nomine meo: petite & accipietis. Quasi dicat, nondum mihi istam tribuistis gloriam quæ tanquam vero Deo ab omnibus mihi debetur. ¶ Respondetur
ergo Pelagianis & Vvicleffistis, quòd non solùm bona vita sine oratione non sufficit, imò neque existere potest. Nam bona vita quæ Deo grata est ex sola gratia & fauore ipsius supranaturaliter procedit, quæ quidem per orationem impetramus. Ipsi autem quia tale supranaturale auxilium vt suis viribus subnixi, necessarium esse negant, virtutem subinde orationis ignorant, sed proprijs meritis fidunt. Horsum ergo hæc dixerim, quòd qui orationem abnegant, vel diuinam prorsus de medio tollunt prouidentiāprouidentiam, vel omnia putant ex necessitate contingere: quare digni non sunt cum quibus vlla ineatur disputatio. ¶ Ad rem ergo præsentem
Duplex oratio.
reuertentes, cùm duplex sit oratio: vna priuata ad quam quisque præcepto illo, Petite & accipietis, tenetur: atq;atque altera publica quæ per ministros ecclesiæ fit: non de illa, sed de hac peculiariter pręsentem inimus quęstionem. Hanc autem idem Vvicleph, vt ibidem
VvaldẽVvalden. refert, hac ratione repudiabat, quòd ceu sanctissimum fundamentum ducebat, vt primo argumento, quod suum est, significabamus, nihil esse prorsus inter ecclesiasticas ceremonias permittendum, quod in sacra pagina non sit expressum. Quod quidem fundamentum fuit antè ipsum Lollardorum, & multò anteà Arrianorum, & nũcnunc etiāetiam est LutheranorũLutheranorum. Reliqua enim omnia appellātappellant Pharisæorum traditiones. Quapropter præcisa verba consecrationis totam esse Missam aiunt: cætera verò, adiectitia: nempe tam vestes quàm lectiones atq;atque orationes inuenta esse hominum: atq;atque adeò horas canonicas penitus èex suis ecclesijs eradicârunt. Quare esto, inquiunt, orare bonũbonum sit tanquātanquam pars bonæ vitæ: debet esse tamen in cuiusq;cuiusque libertate tam tempus orandi ꝗ̈quam modus. QuāQuam quidem hæresim Aeneas Syluius in libro de
Aeneas Syluius.
origine Bohemorum antiquioribus Vvaldensibus impingit: qui dicebant in horis canonicis cantandis frustrà tempus teri. ¶ His ergo præcensitis catholica veritas quinque conclusionibus constituitur: tum quantum ad substantiam rei spectat: tum etiam quantum ad orationum numerum, & statas horas attinet. Prima sit: Impendiò quàm decen
Prima conclusio.
tissimum ecclesiæ decoro fuit, & ad salutem Christiani populi quàm maximè necessarium, clerum instituere cui præter sacramentorum administrationẽadministrationem id etiāetiam proprio munere incumberet, vt quotidie Psalmos Deo nomine totius populi offerret. Ratio nanq;nanque
Ratio conclusionis.
naturalis manifesta est. Enimuerò cùm inter omnia reipublicæ munia & functiones religio cultusq́ue diuinus apicem teneat: cuius pręcipua pars est DeũDeum laudibus extollere, precibusq́;PRECIBUSQUE nobis placare, multò sanctissima æquitate persuasum esse debuit Christianis, vt sicut militiæ milites mancipati sunt, & iudicatibus iudices atque alijs functionibus sui magistratus & ministri, sic & clerici deputati sint, vt non solùm sacramentis populũpopulum sanctificent, doctrinaq́;doctrinaque & exemplo promoueant, verùm qui publico populi nomine, qui alijs artibus, opificibusq́;opificibusque & muneribus ac negotijs occupatus id iugiter facere nequit, incessanter Deo laudes dicātdicant, precesq́;precesque fundant, tanquam inter Deum & populum mediatores: qui videlicet vt ministerium gerunt deriuandi ad populum gratiam per sacramenta, sic & nomine populi gratias illi vicissim rependat: & quæ illi necessaria sunt subsidia poscātposcant, ac potissimùm peccatorum remissionem. Hac enim de causa, vt est cap. 4. apud Oseam, Sacerdotes peccata populi comedũtcomendunt: hoc est populi eleemosynas, quas in peccatorum remissionem offert. Accedit huc ratio secunda, quòd cùm
Secunda ratio.
huiusmodi laudum precumq́;precumque celebratio ea debeat lingua, arteq́;arteque ac rerum peritia celebrari qua tota plebs pollere non potest, necesse est personas esse destinatas quę sicut in cæteris artibus fit, doctæ sint faciẽdifaciendi. ¶ SecũdaSecunda
Secunda conclusio.
conclusio. Non solùm personas apprimè decuit esse huic muneri destinatas, verùm & stata tempora & horas quibus Psalmi eiusmodi & laudes celebrẽturcelebrentur. Cuius plures existunt rationes. Prima quod quādoquando temporis ar
Prima ratio
ticuli cuiq;cuique negotio fixi non sunt, neq;neque ordo esse potest neq;neque vlla subinde perpetuitas. Est enim hoc ingenium nostrum, quòd vbi tempore non cōstringimurconstringimur quod nos rei faciendæ admoneat, libertas statim laxatur differendi negotia: qua ratione mos facilè dispe|rijt. Quare qui perpetuò durare constituit, vt tempora figat opùs habet. ¶ Secundò &
Secunda ratio.
illic nos huius ad Thessalonicen. admonitos curauit, vbi ait: Ideo & nos gratias agimus Deo sine intermissione. Et expressiùs cap. 5. Sine intermissione orate. Hæc enim intermissionis prohibitio intelligi nequit adeò absolutè vt nullũnullum tempus refectioni aut somno tribuamus, sed sine intermissione intelligitur, hoc est nulla hora ad id cōstitutaconstituta prętermissa. Vnde cùm singuli plebis eundem ordinem, euocantibus alijs curis, tenere nequeant, necesse fuit certo hominum ordini eandem demandare curam sine intermissione orandi. ¶ Tertiò. Id patet: quoniam, vt
Tertia ratio
ait Sapiens, omnia tempus habent, atq;atque vnaquæque res suum proprium: quod profectò orationi ꝗ̈quam maximè congruit. Cùm enim inter omnia negotia altissimum silentium exigat, non omnia tempora talem habent ad orandum aptitudinem. Noctis enim tranquillitas ad orationem inuitat maximè, qua ratione Dauid: Media, inquit, nocte surgebam ad confitendum tibi. Quo fit vt horæ antemeridianæ quo sunt auroræ viciniores, eo sint orationi congruentiores: pomeridianæ verò, quo nocti magis accedunt. ¶ Quar
Quarta ratio.
tò demum id potissimùm inde cōfirmaturconfirmatur, quòd cùm populus ad earundem laudum celebrationem concurrere debeat, nisi tempora stata essent quibus ad eundem cultum accederent, non possent omnes simul concurrere: neq;neque scirent quomodò negotia familiaria deberent disponere vt orationum religioni non essent impedimento. ¶ Ex his demũdemum
Tertia conclusio.
consequitur conclusio tertia: nempe quòd & loca sita esse decet quibus eiusmodi laudum Psalmorumq́ue oblatio fiat: tum quòd cùm cultus res sit sacratissima, locus ille consecrari debet, atq;atque adeò vasa vestimentaq́;vestimentaque & alia ornamenta quibus maiestatis quæ adoratur repræsentatio fiat: tum etiāetiam quòd cùm oratio in cōmunicommuni fieri debeat: nam vbi sunt vnus, duo, vel tres, nomine Christi congregati, illic se ipse astiturum pollicitus est: nisi locus designatus sit, commodè orari non potest. Hanc enim tertiam conclusionem ad iecimus, eò quòd brutalis Vvicleph, vt Vval
Vvicleff. Vvaldensis.
den. tomo. 5. de sacris. titulo. 17. cap. 43. refert, tẽplatempla abominabatur. At quādoquando historię tam phanæ ꝗ̈quam prophanæ eum non vincerent, in
Probatio cōclusionisconclusionis.
de tamen deberet conuinci quòd cùm reliquis publicis actibus sua sint loca destinata, vt forum ad iudicandum, senatus ad consilia conferenda, & scholæ ad docendũdocendum, quin & theatra ad ludos spectandum: nulla ei restabat ratio templorum religionem abnegandi, quibus populus in vnum cōgregatuscongregatus Deum suum adoraret. ¶ Sed ecce argumen
ArgumentũArgumentum Vvicleph.
tum suum. In statu innocentiæ non fuissent templa sicuti neq;neque vestes, vt nuditas primorum parentum ante peccatum attestatur: Christus autem voluit nos ad illum statũstatum reuocare: ergo neq;neque nostrum statum eiusmodi fabricæ decent. ¶ Vide ꝗ̈quam sit brutus hominis
Solutio.
syllogismus. Primùm quāuisquamuis in illo statu aëris inclementia nullam necessitatẽnecessitatem tegumentorum induxisset, forsan propter pulchritudinem & artiũartium exercitiũexercitium aliqua fuissent opificia fabricata. At esto tẽplatempla non fuissent structa, nihilo minùs mortales illi Deum coluissent: atq;atque adeò, vt plus quàm credibile est, in vnum ad Deum adorandum laudandumq́;laudandumque conuenissent. Quare secundùm nostrę naturæ statũstatum necessaria sunt tẽplatempla quibus eandẽeandem religionẽreligionem colamus. Sed de huiusmodi probationibus statim latiùs. ¶ Quarta conclusio,
Quarta conclusio.
ad rem maximè propriam. QuemadmodũQuemadmodum personas, templaq́ue, & reliqua ornamenta definita esse condecuit & præscripta, sic & Psalmos, orationes, ac preces cōstitutasconstitutas esse, fuit ad eundem cultum necessarium. Proba
Probatio. 1.
tur: quoniam eiusmodi laudum cultũcultum oportuit doctrina maxima & prudentia esse præfinitum: quæ quidem eruditio in singulis esse non potest. Quare opùs fuit ab ecclesiæ primoribus, imò à toto cœtu cui spiritus sanctus præest, fuisse inuentum legeq́;legeque firmum, sicuti & reliquas leges necesse est non à singulis ciuibus, sed à tota republica institui. ¶ Secundò: quia vt in reliquo cultu, sic præ
Probatio. 2.
cipuè in gratiarum laudumq́;laudumque actione, atque in orationibus, & precationibus, necessariũnecessarium fuit vt totus Christianus populus vnitatem repræsentaret, vt hac maximè ratione, quod ait Paul. vnam fidem, vnum baptisma, atq;atque vnum Deum profiteremur. Hæc autem concordia & vnitas seruari non potuit nisi Psalmorum corpus & substantia lege constitueretur, quæ esset vniuersis Christianis seruanda. Dixerim corpus & substantia: quia nihil incongruit: imò est congruentissimum vt variæ prouincię in horarum solutione nonnihil varient: vt ecclesia, quemadmodũquemadmodum eam Sapiens depinxit, reginam referat à dextris sponsi assistentem, circumamictam varietate. ¶ Hæc de publicis orationibus quantum ad personas & reliquas circunstantias tem|poris, lociq́ue & modi, tenuiter affirmata, antè quàm ad quintam conclusionem de septenario horarum numero descendamus operæpretium est firmiori antiquitatis molimine & vallo confirmare ac præmunire. Hæc enim omnia naturali iure & vtriusque testamenti diuino, ac subinde humano corroborantur & constabiliuntur. Primùm
quippe omnium natura ipsa quæ figmentum est Dei, vniuersos mortales sola eius lege viuentes, vtcunque de deorum varíetate perditè ac impiè opinarentur, nihilo minùs docuit quicquid deorum colerent, sacerdotes esse necessarios, & lucos, templaq́;templaque, & designatas aras, quibus statis horis constitutisq́ue ceremonijs religionem colerent. Cuius bona pars erat psalmos suo more concinere, precesq́ue tam in bellis quàm in quibuscunque alijs negotijs rebusq́ue gerendis ad Deum fundere, tum vt eum sibi propitiarentur, tum vt eidem gratias refer
Valerius Ma ximus.
rent. Cuius ritus tum alij, tum Maximus Valerius lib. 1. cap. 1. cōmemoratcommemorat, vbi ait: Maiores statas solennesq́ue ceremonias Pontificum scientia explicatas curasse, vt prisco instituto rebus diuinis daretur opera: videlicet cùm aliquid commendandum esset precatione aut exposcendum voto, aut gratulatione exoluendum. Neq;Neque solùm prophanæ historiæ, imò & sacra id contestatur: quippe quæ non solùm de Abraham, Isaac, & Iacob ante scriptam legem refert altaria Domino extruxisse, verùm & Melchisedec diuerso sacerdotij genere fuisse perfunctum: de quo ambigendum non est quin statas Deo laudando haberet horas & ceremonias. ¶ At nè diu in profanis percensendis immoremur, mos antiquæ legis abundè de
Secunda ratio.
beret omne os hæreticorum obstruere. Porrò cùm illic Deus tam attenta cura, etiam dum per desertum illi mortales castrametantes diuagarentur, tabernaculum fabricari iussit. Ac mox terra promissa potitis magnificentissimum templum quod omni auro omnimodaq́;omnimodaque gemmarum varietate splendesceret. Deinde summum sacerdotem vestium ornamento insigniri, aliosq́;aliosque sacerdotes ac numerosissimam Leuitarum multitudinem, vt Exod. 26. & subsequentibus legitur: qui quidem non solùm sacrificandi mu
Euasio hæreticorum. Replica.
neri, verùm & orandi addicti erant. ¶ Sed aiunt omnia illa, ceremonialia fuisse, atque adeò cessasse. Fatemur equidem id quod ceremoniale erat ab vsu aboleuisse, sed tamen cum hymnis, laudibus, & precationibus DeũDeum colere in iure sit naturali positum, non solùm hoc aboleri non debuit: imò tanto maiori religione lege Euangelica retineri, quanto excellentiùs veritas quàm vmbra id deposcebat. Omnia enim illis in figura contingebant diuinæ veritatis corporis & sanguinis Christi, quæ sub sacramento nostris templis continetur, adoratur, & colitur. ¶ Quò au
Hæretici tẽplatempla auersantur.
tem ex his ad nostram Euangelicam legem descendamus, à templorum religione sumamus exordium, quæ cùm sint publicarum orationum loca, hæreticis non placent. Atta
men quàm Christo placuerint, testatus ipse est, non solùm paruulus ad templum crebrò delatus, & cùm esset vir illuc ad festa creberrimè conscendens: verùm & flagellorum verbere negotiatores inde depellens, eisq́;eisque improperans quòd domum patris sui domum negotiationis facerent: Ioan. 2. Et apud Lucam expressiùs, Domus mea domus orationis est. Eadem enim est domus patris & sua: quia eâdem orandi religione trinitas in ea colitur. Nam quàm fuerit Deo gratum in templis habitare, patefecit ipse. 2. Regum. 7. vbi quasi conquestus ait: Neq;Neque enim habitaui in domo ex die illa qua eduxi filios Israël de terra Aegypti vsq;vsque in diem hanc: Sed ambulabam in tabernaculo & in tentorio percuncta loca quæ transiui cum omnibus filijs Israël. Qua ergo fronte hæretici negare possunt orationis domos quas Deus olim tanti fecit, & Deus idem Christus ab omni negotiatione semotas huic muneri sacratas esse voluit? Quin verò & ipsum proculdubio creditur constitutas habuisse orationes quibus vtebatur. Consueuerat enim, vt habetur Lu. 6. pernoctare in oratione Dei. Et Matth. 26. habetur quòd hymno dicto exijt in templum orare. Quibus verbis certus designatur hymnus quo in gratiarum actione vtebatur. Et Lucæ. 18. Oportet, inquit, semper orare & non deficere. quod vt suprà de alio Pauli, Sine intermissione orate, diximus, intelligi nequit nisi de orationibus quæ statis horis dicuntur. Et. 1. ad Corinth. 11. ait idem Apostolus quòd omnis vir orāsorans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum: mulier autem non velato. Vbi secundùm Am
Ambrosius.
brosium & alios interpretes iam tunc tempore ApostolorũApostolorum mos erat Christianis præscriptis verbis tum fidẽfidem confiteri, cuius Symbolum ipsi constituerunt: hoc enim appellat prophetare: tum etiam certis orationibus | orare. Idq́;Idque manifestè confirmatur ex illo Lu
CōfirmatioConfirmatio.
cæ. 11. quòd Apostoli tanquàm rem arduam neq;neque omnibus peruiam vno ore petierunt à Domino: dicentes, Domine doce nos orare sicut docuit Ioan. discipulos suos. Et subdit: Sic autem vos orabitis: Pater noster, &c. Haud ergo negari potest quin ApostolorũApostolorum tempore essent certæ orationes constitutæ. ¶ Sed aiunt hæretici, Non fuit nisi illa quāquam
SuffugiũSuffudium hæreticorum.
Christus docuit, Pater noster. Profectò falsum est. Alias enim quaspiam designat, Paul. 1. ad Timoth. 2. vbi ait: Obsecro igitur primùm omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus & pro regibus. &c. Duo enim illic designantur. Primum quòd essent differentes orandi modi iam tunc constituti. SecundũSecundum quòd hoc clero potissimùm incumberet. Vnde Chrysosto. eodem loco: Quod,
Chrysosto.
inquit, est hoc? Primum omnium, hoc est in cultura quotidiana & hoc primùm sciunt presbyteri qualiter orationes per vnāquāq;vnamquamque diem fiunt, & serò & manè. Et Isidôrus lib. 1.
Isidorus.
de Officijs, cap. 8. precibus nobis DominũDominum deprecari Christus Dominus & docuit & cōstituitconstituit. Cùm enim Apostoli nescientes orare petierunt à Christo, dicentes, doce nos orare: id est compone nobis preces, quas Christus statim docuit, exinde producta est consuetudo ecclesiæ: scilicet vti precibus: instar earum quas instituit Christus: quas quidem primi Græci cœperunt componere. Per hęc ergo Isidôri verba diluitur hæreticorum argutia: videlicet non esse vtendum alia oratione præter illam quam Christus protulit. Haud enim intentio Christi fuit, ad illam præcisè sic populum constringere vt neutiquàm aliam adhibere fas esset. Sed illud ecclesiæ proposuit exemplar, vt quicquid orationum aut precationum & laudum institueret, ad aliquod illorum membrorum reduceretur. Quare laudum psalmodîa refertur ad id, Sanctificetur nomen tuum: Petitiones autem gratiæ & remissionis peccatorum ad illud, Adueniat regnum tuum. &c. Christo ergo orationem toti populo necessariam congruebat instituere: reliquas verò ecclesiæ instituendas illius instar commisit. ¶ Hic autem publicus orandi modus, cùm, vt suprà dicebam, doctrina & arte esset persoluendus, certas personas quibus id incumberet exigebat, quales sunt clerici. Vnde idem ipse Apostolus in priori ad Corinth. cap. 14. Cùm conuenitis, inquit, (nempe ad publicas orationes) vnusquisq;vnusquisque vestrûm psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet. &c. Quasi dicat, vnicuiq;vnivuique diuersum incumbit munus: vt scilicet alij psalmos intonent, alij doceant: alius, scilicet concionator, apocalypsim, hoc est, reuelationem interpretetur. Vnde subdit, siue lingua quis loquatur secundùm duos, aut multum secundùm tres: id est illi qui publicè horas soluunt, ordine, numero, & vicissitudine id exequantur. Si verò non fuerit interpres, taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur: id est, qui non habuerit munus loquendi aut cantandi, alios auscultet, tacitus Deum oret. Ecce circa conclusiones quatuor in capite præfixas quàm omnes ab antiquo fundamenta trahant: nimirum ab Apostolorum tempore: nempè & personas fuisse ad orandum decretas, & psalmos, & templa, atque orationes certas. ¶ De temporibus autem atque diei horis ad orandum constitutis, quod præsentis disputationis præcipuum est punctum, adhibetur demum conclusio quinta. Septenarius numerus
Quinta conclusio.
horarum Canonicarum, vt antiquissima est Ecclesiæ institutio, ita & congruentissima atque decentissima: nempè vt post matutinarum nocturnum officium horæ diurnæ sex sint numero: videlicet prima, tertia, sexta, nona, vesperi, & completorium. Et primùm quòd nocturnum officium ab Apostolorum sęculo originem duxerit, testatur Hieronymus super illud Mat
HieronymꝰHieronymus.
thæ. 25. Media nocte clamor factus est. Ait enim quòd cùm traditio Iudæorum esset Messiam media nocte venturum, in similitudinem Aegyptij temporis quando Pascha celebratum est & exterminator venit, traditio Apostolica vt retur permansit, vt in die vigiliarum Paschæ ante noctis dimidium populos dimittere non liceret spectantes aduentum Christi. Vnde & Psalmista dicebat, Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuæ. Hæc ille. Sed quando in hunc Psalmi versiculum incidimus, multi alij sunt eiusmodi, quibus nocturnarum laudum officium commendatur. Ait enim alibi idem Psaltes, Lauabo per singulas noctes lectum meum. Et alibi: Bonum est confiteri Domino, & psallere nomini tuo Altissime. Ad annuntiandum manè misericordiam tuam, & veritatem tuam per noctem. Atque alibi: Memor fui nocte nominis tui Domine. | Et quod in Completorio canimus, In noctibus extollite manus vestras in sancta, & benedicite Domino. Non ergo ab Apostolis tantùm mos nocturnæ orationis originem duxit, sed à Prophetarum oraculis. ¶ Prætere à & eundem nos morem Christus institutor noster re ipsa docuit. Erat enim in oratione pernoctans, vt Lucæ. 6. refertur. Et, vt habetur Matthæ. 26. media nocte in montem Oliueti ad orandum exiuit: vbi discipulos increpans quòd non possent vna hora secum vigilare, & à Iuda traditus est, & à Iudæis captus. Quæ quidem mysteria omninò deberent Christianum populum in nocturnis orationibus continere. ¶ Igitur
quoniam Vvicleffistæ: vt eodem cap. 25. idẽidem Thomas Vvalden. refert, huiusmodi nocturnos psalmos cōtrectantcontrectant, causantes quòd cùm noctem ad quietem nobis Deus indulserit, nos eam vigilijs insumẽtesinsumentes, religionem Christianam grauem reddimus: vt eorum blasphemiam conteramus, respondemus: Primùm, eandem nocturnānocturnam quietem, vt su
Prima solutio.
prà diximus, ad cōtemplationemcontemplationem, atq;atque adeò ad orationem naturaliter inuitare: eò quòd tunc sensibus à suo vsu cessantibus mens introrsum pacatior est. Secundò & Prophe
Secunda.
tarum oracula & Christi exemplum eiusdem rei nos admonent. ¶ Sed tertiò, quod
Tertia.
in primis ducendũducendum est, id antiqui patres ob id sanctum duxerunt quòd in primitiua ecclesia infestissimæ erant nocturnæ dæmonum incursiones, contra quas ideo nocturnas vigilias orationibus instructas instituerunt: vt lib. de Offi. cap. 19. peregregiè tradidit Isidôrus. Milites nanq;nanque in exercitu, sicuti
Isidorus.
& in naui nautæ, quatuor stationes nocturnas ordinant, quas vigilias appellant: nimirum singulas tribus horis durantes. Tres enim horas ab occasu solis quando sopor cubare homines cogit, primam vigiliam appellant: tresq́;tresque deinceps vsq;vsque ad mediam noctem, secundam: & à media statim nocte appellant tertiam: atq;atque deinde vsq;vsque ad diluculum, quartam. In quibus, alijs dormiẽtibusdormientibus, alij excubantes inuigilant. Huius ergo in
star, in primitiua ecclesia, nimirum ab Apostolorum sæculo, clerus in tres partes diuidebatur: quarum vna in prima vigilia primum canebat trium psalmorum nocturnum. & alia in secunda secundum, atq;atque alia in tertia tertium, vt tam in singulis quàm in omnibus trinitatem profiterentur: ac demum diluculo in quarta vigilia omnes simul ad laudes concinendas conueniebant. Vnde Au
Augustinus
gust. de verbis Domini, serm. 14. Venit inquit ergo Dominus ad visitandum discipulos suos qui turbabantur in mari quarta vigilia noctis. Quarta vigilia noctis, extrema pars noctis est: vigilia vna tres horas habet, ac per hoc nox quatuor vigilias. ¶ Et nè hæretici putent eiusmodi vigilias sanctorum patrum inuentum fuisse, perspiciant in ipsis simis Christi verbis fundamentum habuisse: vt est videre & Lucæ. 12. vbi secunda & tertia vigilia nominatur: & expressiùs, Marci. 13. Vigilate enim, inquit: nescitis enim quando Dominus veniat: serò, hoc est prima vigilia, an media nocte an gallicantu, hoc est secunda aut tertia, an manè, hoc est hora laudum: nè cùm venerit, repentè inueniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: vigilate. His ergo instructa edoctaq́;edoctaque ecclesia, suas stationes atq;atque vigilias collegit. Vnde Valerianus lib. 1. c. de matutinis.
Valerianus.
Vigilias, inquit, tribus horis dispertimus nocturnis, vt non solùm verbo, sed & facto tres vigilias prædicemus: de quibus ait Dominus: Beati sunt serui illi quos cùm venerit Dominus inuenerit vigilantes. &c. Qua de re cùm Vigilantius hæreticus illius esset per
Vigilantius.
fidiæ author, quòd nox quieti & somno indulgenda esset, non autem orationibus terenda: ista occasione HieroñHieron. vt in epistola ad
HieronymꝰHieronymus.
Riparium videre est, peruerso nomine pro Vigilantio eum Dormitantium appellauit. Ait quippe: Quòd dicis eum execrari vigilias, facit & hoc contra vocabulum suum, vt velit dormitare Vigilantius: & non audiat Saluatorem dicentem sic, Non potuistis vna hora vigilare mecum? Quapropter sequenti statim epistola appellat eum DormitantiũDormitantium. Vnde idem HieroñHieron. ad Eustochium virginem: bis, inquit, nocte terq́;terque ad orandum surgendum est. At verò quoniam postmodũpostmodum aucto clero tantum pondus humana imbecillitas ferre nequiuit, vicissitudo illa cessauit & à toto simul clero tres omnes nocturni cum laudibus vnà cani cœpti sunt: idq́;idque in diebus festis: nam in profestis non canitur nisi vnus, sicuti & in Paschali tempore. Et quanuis alij primam vigiliam elegerint, alij verò tertiam, plurimæ tamen ecclesiarum ac religionũreligionum mediam noctem cōstitueruntconstituerunt tanquàm orationi, iuxta Dauîdis testimonium, aptiorem. Haud quippe vti Ambros. super
Ambrosius.
Psalmum centesimum decimumoctauũdecimumoctauum author est, inconsultò dixit, Media nocte. tunc | enim feruet carnis illecebra, coquitur cibus, potusq́;potusque digeritur. Qua occasione tentator multis tentamentis & carnem illidit & animum occupat. Hæc ille. Vnde Petro inter punctum mediæ noctis & gallicantum ardor fidei refrixit, & calori temporalis ignis admotus ChristũChristum negauit. Quocircà huius temporis relaxatio non tam facilè aut peti aut concedi deberet. Ferè enim iam cathedrales ecclesiæ sanctum illum priscorum rigorem remittentes, indulta ab Apostolica sede impetrant matutinos psalmos appetente nocte soluendi. Sic enim omnia labascũtlabascunt. ¶ De horis autem diurnis testimonia quoq;quoque
sunt & rationes non minoris energîæ. In primis tres horæ, nempe tertia, sexta, & nona, viuentibus ipsis Apostolis celeberrimæ erāterant ad orandum. Extat enim Actuum. 1. memoria, quemadmodùm post ascensionem Domini Apostoli essent Hierosolymis vnanimiter in oratione perseuerantes, neq;neque dubium sit quin in oratione solenni, quæ sicut modò in choro ab omnibus celebrabatur. Vnanimiter enim non tantùm cordium vnitatem, verùm & vocum concordiam designat: ac tandẽtandem hora tertia, vt. 2. cap. legitur, Spiritus sanctus illis apparuit, linguarum cordiumq́;cordiumque inflammator. Quocircà ambigi non debet quin illa tunc hora destinatos psalmos dicerent. Qua de causa ecclesia illo tunc vtitur hymno: Nunc Sancte nobis Spiritus. &c. De sexta verò legitur Actuum 10. nimirum vbi Petrus refertur circa horam sextāsextam in superiora, vt oraret, ascendisse. Sed de nona mentio etiam fit Actuum. 3. Habetur enim quòd Petrus & Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Quin verò easdem horas more & vsu Hebræis fuisse celebratas, præter coniecturam quæ maxima est, authores non desunt, qui astruant. Cyprianus nanq;nanque in calce lib.
Cyprianus.
de oratione Dominica: In orationibus, inquit, celebrandis inuenimus obseruasse cum Daniêle tres pueros in fide fortes, & in captiuitate victores, horam tertiam, sextam, nonam. Alludit tum ad illud Danielis. 2. quòd illi tres quasi ex vno ore laudabant, glorificabant, & benedicebant Deum. Et ad id potissimùm Daniêlis. 6. vbi refertur quòd contra HierusalẽHierusalen ter in die flectebat genua sua, & adorabat confitebaturq́;confitebaturque coram Domino Deo suo, sicut & antè facere consueuerat. Erat enim prophetis solennis, fixis sue horis concinendi vsus. Vnde Primi Regum 10. ait Samuël Saûli: Cùm ingressus fueris ibi vrbem, obuium habebis gregem Prophetarum descendentiũdescendentium de excelso, & ante eos psalterium, & tympanum, & tibiam, & citharam, ipsosq́;ipsosque prophetātesprophetantes: hoc est spiritu prophetico psallentes. Et insiliet in te Spiritus Domini, & prophetabis cum eis. Vnde in prouerbiũprouerbium exijt, Nunquid Saul inter prophetas? Addit prætereà illic Cypria. illis tribus horis mysterium trinitatis fuisse præsignatũpræsignatum, quod in nouissimis temporibus manifestandum erat. Eundem prorsus horarũhorarum
numerum, scilicet tertiæ, sextæ, & nonæ, in eodem Daniêle fundat Isidôrus lib. 1. de Offic. cap. 19. Illo ergo tunc Apostolorum sæculo non reperitur mentio nisi illarum trium horarum ante meridiem, prima subtacita. Quare HieroñHieron. super eodẽeodem loco Daniêlis. 6. Has, inquit, tres horas, scilicet tertiam, sextāsextam, & nonānonam, ecclesiastica traditio intelligit. Hæc ille. Conijcio nanq;nanque quòd illo tunc tempore quo ter ad nocturnos psalmos surgebatur, laudesq́;laudesque in aurora cantabantur, superflua ducebatur alia hora vsq;vsque ad tertiam. Vnde idem HieroñHieron. ad Eusto. de horis ad orādumorandum diuisis loquens, horam inquit tertiam, sextāsextam, nonam, diluculum quoq;quoque & vesperam, nemo est qui nesciat. Vbi diluculi nomine laudes forsan intelligit. Et quò coniecturis agere pergamus, Cassianus libro. 3. de institutis
Caßianus. Isidorus.
monachorum, cap. 4. cuius Isidôrus meminit lib. 1. de Offi. cap. 23. SciendũSciendum, inquit, hanc matutinam quæ obseruatur in occiduis vel maximè regionibus, canonicam functionẽfunctionem nostro tempore nostroq́;nostroque monasterio primitùs institutam. Matutinam ergo fortè appellat quam nos primam. Quô etiam referri videtur verbum Cypriani loco citato: scilicet, Sed nobis fratres dilectissimi præter horas antiquitùs obseruatas orādiorandi, nunc & spatia & sacramenta creuerunt: nam & manè orandum vt resurrectio Domini in matutina celebretur. Antiquas ergo horas appellat tertiam, sextam, nonam: cui addit & primam. ¶ Atqui horæ istæ per diuisionem artificia
lis diei sunt intelligendæ vt quocunq;quocunque anni tempore ab ortu solis incipiat prima. Tertia autẽautem finitur in tertia diei hora: & sexta etiam ab eodem solis ortu. Sic enim intelligendæ sunt illæ horæ, Matth. 20. nempe quod paterfamiliâs exijt summo mane conducere operarios: deinde hora tertia atq;atque hora sexta. ¶ De vesperis autem & completorio ait loco citato D. HieroñHieron. neminẽneminem esse, qui nesciat: qua|si res esset antiquissima & vniuersis Christianis receptissima. ¶ Atqui de completorio
De Completorio. Ambrosius.
ait loco citato Ambro. venire illi in mentem auium recordationem quæ cùm eunt cubitum quasi peracto lętè munere æthera cantu mulcêre consueuerunt. Quod velut à surgente & occidente die semper instaurare cōsueueruntconsueuerunt, vt vel decursu vel adorto nocturno diurnoq́;diurnoque tempore, iustas laudes suo referant creatori. Vnde magnum incentiuum excitandę deuotionis sumendum nobis est. ¶ Igitur vt quæ dispersim commemorauimus, collectim ad nostram confirmandam conclusionem applicemus. Tribus de causis
septenarius iste numerus canonicus instinctu Spiritus sancti sanctissimus est Christianæ familiæ. Prima scilicet eademq́;eademque ad literam potissima, vt iuxta Christi præceptum & Paul. monitũmonitum, iugis neq;neque intermissa in nobis persistat Dei memoria, lausq́;lausque & gratiarum actio, ac demum deprecatio & fauoris petitio. Nam cùm in die naturali sex sint horarum ternarij, cùm in singulis statos habemus psalmos, perpetuo circulo in oratione persistimus. Mox & Trinitatem quę nostrę est fidei confessio, trinis quibusq;quibusque horis profitemur: nam pari ratione eodem numero & psalmos & orationes distribuimus. AccedũtAccedunt deinde tertiò & mysteria, tum alia, tum etiam Christi: quæ glossa colligit super cap.
Glossa.
presbyter. de celebra. Missar. Quod quidem est Concilij Agathen. celebrati sedente Zozimo Papa, sub anno Domini quadringentesimo vigesimo: vbi prædictæ omnes horæ tam diurnæ quàm nocturnæ persolui iubentur. Cauenda autem est deceptio nè quis putet, vt hæretici blasphemare attentant, tunc primùm fuisse institutas. In hoc enim superiora adduximus testimonia vt eas de antiquitate & tempore ApostolorũApostolorum deduceremus. Quare illic tanquàm res antiqua confirmatur. Mysteria autẽautem sunt quòd septem existunt hebdomadæ dies, quibus mundus fuit creatus: septemq́;septemque Spiritus sancti dona, quibus recreatur: ac septem mundi ætates, quibus duraturus est: septemq́;septemque adeò petitiones dominicæ orationis, quibus eadem dona postulamus. Christus autem matutinali hora captus est, & per reliquas diei passus. Vnde versus: Hæc sunt septenis propter quę psallimus horis: Matutina ligat Christum, qui crimina purgat: Prima replet sputis, causam dat tertia mortis: Sexta cruci nectit, latus eius nona bipertit. Vespera deponit, tumulo completa reponit. Ex his ergo cunctis quæ dicta sunt colligitur, septem esse Canonicas horas: secundùm illud Psal. Septies in die laudem dixi tibi. Accipitur enim illic dies pro naturali, vt noctem includat. Quare non sunt audiendi qui matutinum à laudibus separantes, octo connumerant.
AD primum igitur argumentum suprà
Ad primum argumentũargumentum .
obiectum Vvicleff, vsq;vsque adeò negatur horarum canonicarum pensum graue esse, vt affirmemus esse suauissimũsuauissimum. Ad illud autem quod insinuat non esse in ecclesiæ facultate aliquid sancire, quod in altero duorum testamentorum expressum non sit, plura respondemus. Primum illud est hæreticum fundamentum, atq;atque illius bestiæ quam IoāIoan. Apocalyp. 3. vidisse scripsit, quæ cùm agnus videretur cornua gerens in fronte, draco ta
Augustinus.
men erat. Super quo loco ait August. sermo. 11. hæreticam illic ecclesiam significari: quæ cùm, ceu agnus Christi, duo in fronte cornua, hoc est, duo testamenta præ seferat, draconis tamẽtamen morsu EcclesiāEcclesiam CatholicāCatholicam dilacerat. Hæc ille. Habet enim ecclesia catholica potestatẽpotestatem à Christo Apostolicam qua leges possit condere, quas vel ex sacra pagina elicit, vel ad Christianorum ornamentum necessarias ducit. Instar nimirum ApostolorũApostolorum qui suis vestimentis iumenta illa strauerunt quibus Christus Hierosolymam ingressurus molliùs incederet. Ait quippe super eodem loco HieroñHieron. quòd vestis Apostolica, vel doctrina virtutum vel editio scripturarum intelligi potest: sicut ecclesiasticorum dogmatum varietas, quibus nisi anima instructa fuerit, sessorem habere DominũDominum non meretur. Et Anselmus: Vide inquit quòd su
Anselmus.
per iumentum ponebātponebant Apostoli vestimenta sua, sed cætera Iudaica turba sub iumenti pedibus: quia mandatis ApostolorũApostolorum instruimur & ornamur: legis autem antiquæ mandata conculcamus, dum carnales obseruationes & circuncisiones reprobamus. Adde quod Ecclesia non solùm intus per Spiritum sanctum edocta, sed viua voce Apostolorum & Christi illustrata eiusmodi horarum religionem amplexa est. ¶ Ad secundum respon
Ad secundũsecundum argumentũargumentum .
detur quòd in orationibus priuatis non opùs est voce, sed satis est mente orare, nisi ad excitandam deuotionem. Quod autem Christus & Paul. secundùm ipsum ait, Spiritu & mente orandum, nihil aliud edocent quàm quòd orantis psallentisq́;psallentisque vox non debet esse | sicut auium garritus: sed mente & spiritu plena. ¶ Tertium argumentum articulo tertio
Ad tertium argumentũargumentum .
pleniùs dissoluetur, vbi monstrabitur clericorum sacris initiatorum officium, etiam si curam gerant animarum, esse horarum munus persoluere.
ARTICVLVS. II.

ARTICVLVS. II.

Vtrùm congruens sit & decôrum vt horæ Canonicæ, Psalmorum, Hymnorum́Hymnorumque alto cantu psallantur.
POST horarum Canonicarum substantiam & institutionem subsequitur modò explorare vtrùm cāticiscanticis & hymnis sint persoluendæ. Nam idem Vvicleff,
Vvicleff. Vvaldens.
vt eodem tomo. 5. cap. 16. Thom. Vvalden. refert, & de hoc catholicos subsannabat, quòd alto cantu laudes & preces ad Deum inclamarent. Quam quidem hæresim Lutherani suscitârunt, obridentes ceu ridiculis nobis quòd vocibus in templis obstrepamus Deo. Argumentum istorũistorum est quòd Deus non est
PrimũPrimum argumentum.
surdus aut dormiens, vt clamoribus nostris, quibus excitetur, indigeat. Quocircà nos Baaliticos appellant, hoc est sacerdotibus Baal similes: quos vt. 3. Regum. 18. refertur, deridens Elias vt altiùs inclamarẽtinclamarent irritabat, subdens: Deus enim vester forsitan cum alio loquitur, aut in diuersorio est, aut in itinere, aut certè dormit, vt excitetur. Et me dum inter illos agerem quandoq;quandoque de eâdem re sic conueniebant: Nunquid si tu cum Cæsare cantando colloquereris, aut aliquid ab illo altissimis vocibus & musico artificio deposceres, non deridiculus esses? Quid ergo corācoram Deo facere non veremini quod non auderetis corācoram Cæsare? ¶ Secundò arguitur exem
Argumen. 2.
plo illius matronæ Samuêlis matris, quæ vt initio lib. 1. RegũRegum refertur, pressis labijs adeò silenter orabat, vt temulẽtatemulenta appareret. Quod quidem exemplum quasi orantium figura inter sanctos celebratissimum est. Vnde author in perfecti homilia. 13. Possumus inquit intelligere, vt ostium domus, os corporis, vt non clamosa voce oremus Deum, sed desiderio tacito. Nam ex clamosa inquit oratione multa mala nascuntur: maximè hæc tria. Primum quòd clamosa voce orans non credit Deum vbiq;vbique esse & secreta audire. Secundum quòd mysteria secretarum suarum petitionum, quæ fortè non oportebat alterum præter Deum scire, auribus bonorum & malorum audienda committit. Tertium denique quòd clamosè orans alterum iuxta ipsum astantem orare non sinit. Id quod experientia testatur. Nam dum in Ecclesia canitur, non possunt astantes orare, vocibus eorum sensus rapientibus. Accedit postremò quòd musica qua sæculares in suis festis
Postremum argumentũargumentum .
vtuntur, sacra prophanare videntur. ¶ In cōntrariũcontrarium est autem illud Dauîdis Psalm. 149. Cantate Domino canticum nouum. Et rursùs: Laudent nomen eius in choro. Cui accedit & Concilium ToletañToletan. quartum, de
Concilium Toletanum.
consecratiōeconsecratione, dist. 1. cuius verba sunt, De hymnis canendis, & Saluatoris & Apostolorum habemus exemplum.
CVM tantoperè isti rerum nouatores & ecclesiasticarum rerum perturbatores ecclesiasticos cantus, vt modò dicebam, propellere à Christiano cœtu contendant, non satis rei præsenti fecissemus nisi hunc addidissemus articulũarticulum. De quo sanct. Tho. 2. 2. q. 91. non nihil tetigit. Ad quem vnica ea
Conclusio responsiua.
demq́ue ecclesiæ receptissima respondetur conclusione. Cantus ecclesiastici quibus horæ Canonicæ solenniter celebrantur, vt in ecclesia sunt optima ratione constituti, ita sunt & antiquissimi. ¶ Et quò rationibus testimonia clarescant, ab ipsis est nobis sumendum exordium. Sed est cum primis adnotandum, horas Canonicas in quibus religio colendi Dei consistit, tres habitudines inter nos & Deum continere. Prima est diuina laudatio, quam quidem ei propter seipsum tanquātanquam summo bono debemus. Hac enim de causa illa à nobis debetur confessio, quòd sit summè infiniteq́ue bonus, iustus, misericors. &c. atque adeò cunctipotens, omniscius, & quicquid boni in rebus existit immensa sua continet essentia: & proptereà concinimus ei Hymnos & Psalmorum laudes. Secunda earundem horarũhorarum ratio est vt quicquid nobis ad vitam salutemq́;salutemque tam temporalem quàm spiritualem necessarium est, ab ipso petamus: confitentes nos suas ipsius esse creaturas, atq;atque nil nobis boni nisi ab illo posse contingere. TertiũTertium deniq;denique officium quod illi orando persoluimus, est gratiarum actio pro receptis beneficijs. ¶ Hoc autem supposito, rationibus
Prima ratio cōclusionisconclusionis.
pluribus demonstratur conclusio. Primùm enim omnium, laudum conditioni adeò cantus non repugnat vt maximè ei congruat. | Nam si naturale hominũhominum ingeniũingenium consulamus, inde heroica carmina ortũortum habuêre vt ipsis sonoro metro decurrẽtibusdecurrentibus, HerôũHeroum laudes & gesta canerẽturcanerentur. Quod & Poëta Aenei dum principio significāssignificans ait: Arma virumq́;virumque cano. Quare Arist. 8. Poli. c. 5. & Boëti. in Prol. Musicę, permultũpermultum MusicāMusicam cōmẽdantcommedant, ceu rẽrem ad morũmorum affectus plurimũplurimum cōferentẽconferentem. ¶ Imò
Secunda ratio.
verò, vt secundũsecundum subnectamus argumentũargumentum , symphonia in eiusmodi canendis laudibus adeò est naturalis, vt etiāetiam authori ipsi naturę in cœlis eodẽeodem modo cōciniconcini referantur. Vnde Apocalyp. 4. de sanctis animalibus refert Ioan. quòd requiem die ac nocte non habebant, dicentia, Sanctus, Sanctus. Vnde in Missæ Præfatione seipsam ecclesia cohortatur vt quemadmodùm cœli cœlorumq́;cœlorumque virtutes, Cherubim quoq;quoque & Seraphim socia exultatione clamare non cessant: ita ipsa cum eis concinat. Quare & Deo supplicat vt suas etiam cum illis voces admitti iubeat, dicentis: Sanctus, Sanctus, &c. Quapropter non immeritò sunt qui fateantur veris vocibus, licèt supernaturalibus, Deum in cœlestibus laudari. Atque rei huius testimonium terris angeli desuper attulerunt: vbi pastoribus nato Domino, non solùm cum splendore diuinæ gloriæ affulserunt, verùm & cantantes intonârunt: Gloria in excelsis Deo. Vnde circa finem secundi lib. de Epipha. Greg. Cum
Gregorius.
pastoribus, inquit, venerare, cum Angelis hymnum dicito, cum Archangelis choros ducito. Sit nobis ista communis solennitas terrestribus cum cœlestibus cōmuniscommunis. Qua ergo oris impudentia hæretici hæc laudum præconia negare possint? Hac enim de causa militans ecclesia, nempe quò societatẽsocietatem cum triũphantetriumphante initāinitam referat, in duos choros clerum partitur, qui alternis vocibus laudes intonent, atq;atque altero sedente alter stet: videlicet vt qui stat, militantium aciem repræsentet: qui verò sedet, triumphantium requiem. Quare cùm vterq;vterque alteri respondeat, ambo, nempe angelicus atq;atque humanus chorus eundem Deum pulcherrima concordia venerantur. ¶ Tertium post mortalium natu
Tertia ratio
ram & immortalium cōditionemconditionem argumentum sumitur ab antiqua lege. EundẽEundem nanq;nanque canendi ritum eodemq́;eodemque diuino numine affulsus Dauid, psalterium cithara composuit, quo canere diuina mysteria consueuerat. Cantabiles enim, inquit, mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ. Quo quidem ritu non solùm Deo quicquid animo gerebat intimabat, verùm & ad depellendos obsessores dæmones vtebatur, vt patet. 1. Reg. 16. Nimirum futuram ecclesiam admonens, vt Psalmorum concentu insultantes dæmones fugitaret. Quocircà & in domo Dei, vt legitur. 1. Paralipom. 23. quatuor milia Psaltes constituit, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum. Obidq́;Obidque Psalmo. 148. & duobus sequentibus omnimodè sanctos Dei admonet, vt hymnis & canticis, omniq́;omnique musico instrumẽtoinstrumento Deo laudes resonent. Accedunt & in rei confirmationem celeberrima illa spiritualia cantica quæ sancti Prophetæ & Patres illius legis spiritu sancto dictante cecinisse leguntur, & nunc ecclesia per hebdomadam cōcinitconcinit. Vt cantica Moysi, Annæ, Delboræ, Isaiæ, Ezechiæ, cæterorumq́;cæterorumque Prophetarum. ¶ Neq;Neque
Quarta ratio.
est cur quispiam reclamet, cantiones illas templo illi non nostro congruere: nam cùm illud figura fuerit nostrî, multò nos magis condecent. Vnde, quod quartum sit argumentum, cùm Christus Hierosolymam ingreditur, vbi ingressus in ecclesiam nostram designabatur, concentu puerorum psallentium & cātantiumcantantium, Hosanna fili Dauid, exceptus est. Atq;Atque obmurmurantibus Iudæis Dominumq́;Dominumque interpellantibus qui illos tacere iuberet, respondit: si tacuerint, lapides clamabunt. Igitur si horæ Canonicæ quatenus laudes diuinæ sunt existimentur, congruentissimum est vt canticis persoluantur. ¶ Quòd si, vt gratiarum actiones proferantur, non minùs eis cantio congruit. Id quod Christo ipsi, ex quo quintum sumitur ar
Quinta ratio.
gumentum, in more & vsu fuisse testatur: Matth. cap. 26. vbi postremam enarrans cœnam ait: Et hymno dicto exierunt in montem Oliueti. Vnde colligitur Christum cum suis gratiarum actiones cantando fecisse.
Ait enim Isidôrus libr. 6. Etymolog. cap. 34.
Isidorus.
quòd hymni sunt cantica laudantium DeũDeum. Quare si sit, inquit, laus, & non Dei, non est hymnus: & si sit & Dei & laus, & non cantetur, non est hymnus. Qua de re August. in il
Augustinus
lo libello quem de laude spiritualium canticorum inscripsit, ex eo quòd Zacharias hymni voce prophetauit, & Angeli Gloria in excelsis Deo, intonârunt, & pueri Hierosolymitæ Hosanna inclamauerunt, & Christus hymnum cum discipulis concinit, sic colligit: Quis iam habito tali documento de psalmorum & hymnorum religione dubitauerit: quando ille qui à cœlestibus adoratur, & | psallitur, ipsum cum discipulis hymnum cantasse perhibetur? Et Ioan. inquit in Apocalypsi, refert se spiritu reuelante vidisse & audisse vocem aquarum multarum, & tonitrum multorum dicentium Alleluia. Hæc Augus. ¶ Neq;Neque verò si solennẽsolennem orandi religionem sub precũprecum ratione mediteris, deerit Apostolicum exemplum, vt canôra melodia fiat. ¶ Est nanq;nanque sextum argumentum,
ArgumẽtArgument. 6. pro cōclusioneconclusione.
id quod Actu. 16. legitur: nempe quòd cùm Paulus & Silas in carcere custodirentur, adorantes media nocte laudabant Dominum, nimirum suam causam illi proponentes. Et audiebant eos qui in custodia erant, & subitò terræmotus factus est magnus, omniaq́;omniaque ostia aperta & omnia soluta vincula. vbi secundùm Bedam alia litera habet quòd hy
Bedæ.
mnum dicebant. Quo loco hymnorum psalmorumq́;psalmorumque vim idem doctor adnotauit: admonẽsadmonens vt quicunq;quicunque fidelium in tentationes varias inciderit cum Paulo & Sila, inter carceris tenebras hymnîzet, & cum Psalmista Domino canat, Tu es præsidium meum à pressura quæ circundedit me. In qua item Apostolica autoritate illorũillorum trium differentia meditanda est: nempe hymnorum, psalmorum, & canticorum. quam & ad Colossen. 3. repetit vbi ait: Commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, & canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris. Quo loco in suis annotationibus HieroñHieron. Hymnis, inquit, vt trium puerorũpuerorum, psalmis vt Dauid, canticis vt Moysi & aliorum. Hęc ille. Canticum enim simplicem vocum intonationem designat: hymnus carmen: psalmus verò est, qui instrumẽtoinstrumento musico psallit̃psallitur. ¶ Adde & quòd ad Ephes. 5. idem admonet
Argumen. 7
Apostolus: Implemini enim, inquit, spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, hymnis, & canticis spiritualibus, cantantes & psallẽtespsallentes in cordibus vestris Domino, gratiam agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iësu Christi. Vobis inquit metipsis, id est in choro vestro alternis vocibus: & in cordibus vestris, hoc est vt spiritus ex corde profectus cantum viuificet. ¶ Antiphonas verò, vt Isidôrus lib. 1. de Offi.
cap. 7. author est, Græci primi cōposueruntcomposuerunt: quos posteà Ambros. imitatus Latinas excogitauit. Sicut & hymni, vt Eusebius lib. 1. Ecclesiasticę historiæ, c. 18. refert, in cōuentibusconuentibus sancti Marci in Alexandria compositi sunt multi: quibus & idẽidem Ambro. & Hilarius plures addiderunt, vti illic cap. 6. ait Isidôrus. Responsoria verò ibîdem Isidôrus cap. 8. tradit
Responsoria vnde instituta.
ab Italis longo antè tempore sunt reperta, & inde sic vocata quòd vno canente chorus cōsonandoconsonando respondeat. Lectiones enim, vt de institutis clericorum, cap. 80. ait Rabanus,
Rabanus.
antiquissimæ religionis à Iudæis deriuatæ traditio est vt choro sedente, ab vno stante legantur: qua finita chorus concinendo respōdeatrespondeat: & inde dicta sunt respōsoriaresponsoria. Quin verò, vt Cassiodôrus lib. 10. historię partitę
Caßiodorus
refert, Ignatius Antiochiæ Syriæ tertius post Apostolum Petrum episcopus, atq;atque adeò cum ipsis Apostolis conuersatus, vidit angelorũangelorum visionem quomodò per antiphonas sanctæ Trinitati dicebant hymnos. Itaq́;Itaque modum vsionis Antiochenæ probatur tradidisse ecclesiæ: & ex hac ad cunctas trāsiuittransiuit ecclesias. ¶ Multa deniq;denique alia commemorari possent, quibus antiqua hæc ratio laudandi Deum canticis confirmaretur, quatenus ad naturānaturam rei attinet laudandi, deprecandi, & gratias agendi. Sed illis prętermissis ad alios arguendi locos descendamus, qui ex parte nostra sumuntur. Cantus enim ecclesiastici, præter
quàm quod sic cōmodècommode Deus laudatur, permagnam habent energîam ad nostram excitandāexcitandam deuotionem. Nam cùm sensus sint mentis organa quos musica suapte natura demulcet, illa ratione mens in sublime rapitur ad diuinam maiestatem contemplandācontemplandam. Vnde Rabanus de institutis clerico. cap. 76. Psal
Rabanus.
terium inquit idcirco cum melodia cantilenarum suauiũsuauium ab ecclesia frequentatur, quò faciliùs animi ad cōpunctionemcompunctionem flectantur. Et August. lib. 9. cōfessioconfessio. cap. 7. refert quem
Augustinus.
admodùm tempore suo MediolanẽsisMediolanensis ecclesia genus hoc cōsolationisconsolationis & exhortationis celebrare susceperit vt fratres vocibus & cordibus magno studio concinerent, ad depellendum mœrorem quo propter hęresim Arrianorum Christiani animi tabescebant: tunc enim, inquit, & psalmi vt canerentur secundùm morem Orientalium partium, nè populus mœroris tædio contabesceret, institutum est. Quod non est sic intelligendum ac si noua tunc fieret institutio: Imò erat instauratio illius quam illi hæretici depulerant. Et libro. 10. cap. 33. voluptates inquit aurium tenaciùs me implicauerant & subiugauerant, sed resoluisti & liberasti me nunc in sonis quos animātanimant eloquia tua, cum suaui & artificiosa voce cantantur. Et infrà cum Athanasij Alexandrini ep̃iepiscopi morẽmorem meminisset, qui tam modico flexu vocis faciebat | sonare lectorem psalmi, vt pronuntianti vicinior esset quàm canenti, subdit: verùm tamen cùm reminiscor lachrymas meas quas fudi ad cantus ecclesiæ tuæ in primordiis recuperatæ fidei meę, & nunc ipse cōmoueorcommoueor, non cantu, sed rebus quæ cum liquida voce & conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius vtilitatem rursus agnosco. Ita fluctuo inter periculum voluptatis & experimentum salubritatis, magisq́;magisque adducor, non quidem irretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, vt per oblectamenta aurium infirmior animus in affectũaffectum pietatis assurgat. ¶ Quin aliam egomet mi
Ratio altera autoris.
hi rationem adhibeo eiusmodi cantiones extollendi. Valent enim & ad amorem erga nos Dei magnificandum: nam quis non vel de hoc Deum suum amet, qui religionis officium tam necessarium, sed tamen quòd ex alia parte nonnihil posset afferre molestiæ suo sancto numĩenumine instituit, vt talis à nobis melodîa impenderetur, quæ & laborem leuaret, & animum recrearet ac demulceret. Adde quòd & clementiorem eum nobis eiusmodi spirituales cantilenæ exhibent: nam qui fert vt crimina nostra quibus suāsuam iustitiam offendimus, quæq́ue adeò lugenda potiùs essent & omni mœrore plangenda, harmonico cantu ad suas perferamus aures, quomodò eum non credamus patentissimis esse in nos visceribus, atque ad nobis indulgendum paratissimum? Vnde LactātLactant.
Lactantius.
lib. 6. Diuinarum institutionum. c. 22. Postꝗ̈Postquam sæcularem melodîæ suauitatem quæ humanos animos labefactare solent reprobauit, paulò inferiùs subdit: Itaque si voluptas est audire cantus & carmina, laudes Dei canere & audire iucundum sit. ¶ Postrema verò horum nostrorum argumentorum clausu
Postrema ratio.
ra, quæ sanè rem planissimè pāditpandit, ab experientia sumitur. Qui enim has cantandi ceremonias condemnant, interesse catholicis ecclesijs cuperẽcuperem, in quibus concentus cum venustate & religiosa modestia canitur, & posteà vt hæreticorum templa viserent, vbi silentium nihil aliud quàm ecclesiarum cadauera refert, vt illo discriminis interstitio de vtroque iudicarent. ¶ Hoc verùm ta
men in calce demum quæstionis silendum non est, quòd, vti in reliquis sanctis ceremonijs accidit, ita & in hanc potest absurdus excessus obrepere: nempe si profana inter spirituales cantiones admittāturadmittantur, vel aliqua quæ pias aures offendātoffendant, vt in natalitijs Domini & in alijs festis diebus alicubi consueuit. Aut si ex præfectorum incuria ineptissimi ad canendum admittantur qui aures obtundant & attentionem perturbent.
Quę quidẽquidem Hier. vt. d. 92. can. CātātesCantantes. refert̃refertur, reprehẽditreprehendit. QuāuisQuamuis hoc pro ratione populi expendendũexpendendum est. In villis enim & rusticanis opidis etsi haberi non possit vrbicꝰvrbicus cāticuscanticus,
Organorum vsus.
non ideo est absurdus existimandus. ¶ Organorum autem vsus neutiquàm est repudiandus, cùm & sacris testimonijs comprobetur, & vbîque sit celebris. Tametsi in Capella Pontificis Summi non sit admissus.
Alia verò instrumẽtainstrumenta neque prorsus approbanda sunt, neque omninò respuenda, sed consulenda est prudentia quænam illorum locum sanctitatis deceant. De quibꝰquibus S. Tho. q. citata, nil aliud in quit, nisi quod antiquo populo magis ꝗ̈quam nobis congruebant.
AD primum igitur argumentum respon
Ad primum argumentũargumentum .
detur, vel de hoc hæreticos esse blasphemos quòd ecclesiasticos cantores cum sacerdotibus Baal componunt. Haud enim de hoc Elias illos irridebat quòd canerent, sed quòd lapides, & marmora, & mortuos homines, ac denique dæmones illa ratione colerent, quos arbitrabantur clamoribus esse ad audiendum excitandos. Qui verò ad animi lætitiam & deuotionem excitandam canunt, seu vt Deo illum referant honorem, laude digni sunt, non vituperio. Sicuti Hierosolymitæ Christo acclamātesacclamantes Hosanna. Et pueri in fornace, angelorum instar, Hymnos pallentes. Quare neque aliud simile quod ab humana maiestate ad diuinādiuinam afferũtafferunt, quidpiāquidpiam ad rem attinet. Eò enim non decet coram humanis principibus preces cantando fundere, quòd non sunt vt dij colendi: tametsi & herôum laudes, vt suprà diximus, in ipsorum pręsentia, cani soleant. ¶ Secundum autem argumentum ab An
Ad secundũsecundum.
na Samuêlis parente deductum, de priuatis tantùm orationibus procedit, atque adeò sanctorum documenta quibus iubemur silenter orare. Secùs autem se res habet de solẽnibussolennibus quæ nomine publico fiũtfiunt. Neque vllum est absurdum vt dum in choro canitur, populus, si orare nequit, auscultet. Ad postremum autem verbum respon
Ad postremum.
detur quòd sæcularis musica in ecclesijs non est licita: ecclesiastica verò non est profana.
ARTICVLVS. III.

ARTICVLVS. III.

Vtrùm tam illi omnes qui sunt sacris initiati quàm qui titulum habent ecclesiastici sacerdotij, ad horas dicendas teneantur.
IN primo articulo monstratum est quemadmodùm ad orandum solenniter necessarium fuerit quatuor esse constituta: nempe personas, orationumq́;orationumque substantiam, loca, & tẽporatempora: quibus & ex ipsa natura rei quintũquintum intelligitur adhiberi, videlicet intentionem atque attentionem. De primo ergo, scilicet de personis, in isto articulo: de reliquis verò in subsequẽtibussubsequentibus dicẽdumdicendum est. At quòd non omnes qui sacris initiati sunt teneantur ad diuinum officium, arguitur argumẽtoargumento illo quod suprà
PrimũPrimum argumentum.
tetigimus. In ecclesia dispertita sunt clericorum munia: alij nanque animarũanimarum curæ sunt mācipatimancipati, alij verò vel ad prædicandum, vel ad alia negotia quę ad rem ecclesiæ attinẽtattinent: ergo illi qui alijs sic impediunt̃impediuntur, non est cur ad horas canonicas obligentur. ¶ Pari modo arguitur secundò, quòd neque omnes sa
Secundum.
cerdotia habentes ecclesiastica ad horas soluendas teneantur: tum quòd beneficia propter diuersa officia sunt instituta: vt præstimonia, quæ, vt fertur, ratione studij constituta sunt: tum etiam quòd eâdem ratione qui in religione ante professionem probantur, canonicum officium pendere tenerentur, eò quòd illis fructibus pascuntur dquibus populus propter eiusmodi spiritualia officia religiosis erogat. Quod tamen non est rationi consonum. ¶ Tertiò denique arguitur. Si eiusmodi clerici ad horas dicendas te
Tertium.
nerentur, id maximè esset de iure diuino, in quo religionem horarum canonicarũcanonicarum fundatam esse suprà monstratum est. Quod si verum est, consequens fieri videtur vt Papa super his dispensare nequeat: cuius tamen contrarium mos habet & vsus. ¶ In contrarium autem est cap. Presbyter. de celebratione Missarum. quo omnes presbyteri obligantur ad diuinum officium: vbi nomen presbyteri secundùm glossam extenditur ad omnes clericos: iuxta tenorem cap. Si quisquāquisquam. de cohabitatione cleric. & mulier.
DE hac quæstione quædāquædam sunt inter Doctores cōstitutaconstituta, quædam verò quæ vix possunt certa ratione definiri. Duæ inquam
causæ pro certis habentur quarum per se vtraque ad pensum horarum canonicarum obligat: nempe ordo sacer & ecclesiasticum beneficium. ¶ Ad quæstionem igitur duabus conclusionibus respondetur. Prima: Omnis clericus in sacris, puta subdiaconus & illo superior tenetur officium persoluere diurnum ac nocturnum. Conclusio est quam tenet glossa, complectiturq́ue Panormita.
Glossa. Panormita.
& reliqui Doctores canonici iuris præcipui nominis, super dicto cap. presbyter. de celebratione MissarũMissarum. Est & sententia diui Tho
D. Thomas.
mæ quotlibeto. 6. art. 8. & vnanimiter Theologorum. Nam quanuis in dicto cap. quod, vt suprà diximus, est concilij Agathen. de solo presbytero mentio fiat: tamen Innocent.
Innocentius
cap. dolentes. minores etiam clericos exprimit. Et dist. 92. cap. finali expressiùs obligantur presbyter, diaconus, & quilibet clericus ad quotidianum officium. Ratio autẽautem, quæ
Ratio cōclusionisconclusionis.
optima est iuris interpres, inde emergit, quod qui sacris initiatur, singulari Dei cultui mācipaturmancipatur, atq;atque in illo constituitur statu qui ad diuinas laudes institutus est: iuxta illud Isai. 43. Omnem illum qui inuocat nomen meũmeum, in laudem meam creaui illum. laudum autẽautem ordo & modus, vt suprà diximus, ab ecclesia lege sancitus est: ergo eo ipso quòd quis in clericorum ordinẽordinem suscipitur, tali est vinculo obligatus. Quapropter, hoc quàm maximè cupio cunctis clericis esse persuasissimum, vt quidquid negotij eis incumbat, siue literarum studium, siue gubernandi aut legendi munus, aut etiam prædicandi, constitutissimum habeant nunquàm vllam interpolare canonicam horam: certò videlicet scientes hoc esse proprium genuinumq́ue eorum officium, atq;atque adeò cũctiscunctis alijs pręferendum. Eò præsertim quòd tempus statis orationibus dicatum, ex quocunque alio succidatur negotio, nunquàm impedimento est, Deo sic disponente, quo minùs bene expediatur. ¶ De clericis autem qui in minoribus sunt ordinibus constituti, quiq́ue
nulla potiũturpotiuntur ecclesiastica præbenda, quāꝗ̈quanquam Panorm. loco citato in alteram partem propendeat, absq;absque dubio credendum est ad nullas teneri canonicas horas. Neque eius ratio vllius est momenti: videlicet quòd, vt ipsum nomen clerici sonat, assumuntur in sortem domini. Haud enim sic assumuntur, vt statum firmiter mutent: nam quandiu integrũintegrum illis est matrimonio se copulare, statum non | tantmutant. Item quia functio illorum ordinum in solo præparamento templi vasorumq́ue finitur: neque ordinem habet proximum ad eucharistiæ sacramentum: ceu officium diaconi & subdiaconi. Et quanuis Palud. in. 4.
Paludanus.
distin. 15. q. 5. dicat quòd ad aliquid plus teneantur quàm laici, non est credendum de præcepto: ita vt eius omissio aliqua sit culpa: sed forsan de honestate si voluerint. Quare non solùm qui prima tantùm tonsura ordinati sunt, verùm neque alij aliorum graduum infra subdiaconatum tenẽturtenentur ad canticum graduum. Neq;Neque vlla est lex & consuetudo quæ talem inijciat scrupulum: neq;neque episcopus ad hoc potest obligare. ¶ Secunda
Secunda conclusio.
conclusio. Quicunq;Quicunque habet ecclesiasticũecclesiasticum beneficiũbeneficium aut præbẽdāpræbendam sub clericali titulo, tenetur sub reatu letalis criminis ad plenũplenum horarũhorarum canonicarũcanonicarum officiũofficium. Et est intelligẽdaintelligenda conclusio cum præcisione sicut præcedẽspræcedens. Itaq;Itaque sicut sacer ordo sine beneficio obligat, ita & beneficiũbeneficium absq;absque ordine sacro. De hac quidẽquidem cōclusioneconclusione exp̃ssumexpressum iuris textũtextum non vidi: an
Probatio prima cōclusionisconclusionis.
notatur tamen cap. fina. dist. 92. cuius verba sunt, quòd presbyter, aut diaconus, vel quilibet clericus ecclesiæ deputatus, ad quotidianum officiũofficium teneatur: vbi verba, deputatus, intelligunt per titulum alicuius beneficij, vt distinguatur à prioribus membris presbyter, & diaconus. Facit & verbum cap. finalis de rescrip. lib. 6. Beneficium non datur nisi propter officium: nam peculiare ac propriũproprium clerici officium, vt suprà diximus, est horarum canonicarũcanonicarum pensum. Facit & cap. cùm secundùm Apostolum. de præbẽdispræbendis. vbi sancitur, clericos omnes ad onus eligi, atq;atque adeò non esse à mercede depellendos. Ac subinde iubetur neminem sine titulo aut beneficij aut patrimonij esse ordinandũordinandum: aut si secùs fiat, quod episcopus ei victum præbeat. Cùm ergo merces propter onus debeatur, & proprium onus clerici sit dicere officium, fit vt ex quacunq;quacunque præbenda nascatur hæc obligatio. Atq;Atque hac de causa sic sumus conclusio
Moderatio cōclusionisconclusionis.
nem moderati, vt talis præbenda possideatur clericali titulo: nam qui titulo sæculari decimas percipiunt, vt reges & equites: & cōcionatorconcionator & lector: non tenẽturtenentur ad huiusmodi horas soluendas. Quam ob rem eos qui
præstimonialia sacerdotia possident, licèt alij aliter sentiant, excusare non auderem ab officio diuino persoluendo. Eò quòd ille titulus, clericalis est, & non sæcularis. Nam quod dicunt illa fuisse instituta tātùmtantum ratione studij, non ea pollet iuris autoritate, vt ob id sint ab eiusmodi munere exonerandi. Quare de conces. pręb. cap. quoniam. lib. 6. præstimonia inter cæteros ecclesiasticos titulos cōnumerāturconnumerantur. Quocircà non tenetur opinio Lau
rentij, vt bene ait Syluest. verbo, hora. §. 3. dicentis, clericos in minoribus ordinibus beneficiatos qui per alios seruiũtseruiunt, excusari posse ab officio diuino: imò satiùs ait Panor. loco citato quod cùm horas pendere, officium sit personale, semper ad illud tenentur. Et quāuisquamuis Ioannes Andr. in Nouellis dicat quod liben
Ioan. Andr.
ter videret, si ecclesia ratione studij liberaret huiusmodi beneficiatos in minoribus, non habentes animarum curam, vt tantùm recitarent officium Virginis, profectò non esset salutare consilium: eò quòd ecclesiastica stipendia præcipuè, vt diximus, propter huiusmodi officia penduntur. ¶ Illos autẽautem qui
tantùm habent pensiones, quia nullum habent ecclesiasticum titulum, sed merum ius petendi ab illo qui titulum habet, iam sæpe diximus minimè ad canonicas horas teneri. ¶ Dubium autem restat quādoquando præben
Dubitatio.
da est tenuissima. SũtSunt enim qui eatenùs hāchanc conclusionem affirment, vt etiam dum beneficium tenuissimum sit, adeò vt neque ad miseram ducendam vitam sufficiat, nihilo minùs obligare cẽseantcenseant. Imò verò & si merũmerum titulum sine fructibus quis habeat, non excusent à culpa si horas canonicas prętermiserit. Atq;Atque hoc sequitur Syluest. ver. hora. §. 3.
Syluestri solutio.
Et quidam èex recentissimis Theologis. Sed profectò multò libentiùs in contrariam sententiam subscriberem. Nam cùm clericus ci
Refellitur solutio Sylue.
tra subdiaconũsubdiaconum ad officium non alia ratione quàm stipendij ad officium diuinum teneatur, quando beneficium adeò est exiguũexiguum vt ferè pro nihilo reputetur: non est cur talem obligationem inducat. Nec vincit obiectio dicentium illi esse imputādumimputandum, qui illud recepit: nam tenuissimum beneficium ex natura sua non obligat. Quare qui illud recipit non obligat̃obligatur. Dixerim tamen tenuissimum, vt ferè pro nihilo reputet̃reputetur: si his tẽporibustemporibus summāsummam saltẽsaltem octo ducatorũducatorum non attingeret: nam si ditius est, quāuisquamuis non sufficiat ad victũvictum: si tamen pauperi clerico bona esse posset pars sustentationis, non omninò possidens excusatur. De hoc ergo sapientum prudentia consulenda est. ¶ Pari modo de illo censendũcensendum qui vel litigiosam, vt ait Palu. me
rum habet titulum præbendæ sine fructibꝰfructibus, idq́;idque ex concessione Pontificis, eosdem fru|ctus alteri reseruantis, itaq́;itaque in sua potestate non sit illos percipere: vt ait Caieta. in Sum. verb. hora. quandoquidem obligatio non emergit nisi ex sacro ordine, vel ex perceptione mercedis. Neq;Neque in contrarium solida est superior obiectio, videlicet illi esse imputandum qui tale beneficium accepit: nam quod autoritate fit Papę, alteri non imputatur. Cùm ergo sacerdotiũsacerdotium fructibus suis priuat, videtur possessorem ab obligatione absoluere dicendi horas. Secùs res haberet si
per illum qui præbendam possidet staret vt fructus non perciperet: vtpote si vel alteri gratis daret, aut propter excommunicationem, aut quia non residet, illis priuaretur: tunc enim non esset ab orandi ligamine absolutus. ¶ Petrus de Palude loco ci
Paludanus.
tato eos proptereà excusat qui Breuiarium non habent neque emere possunt. QuāuisQuamuis
dicat quòd debent officium addiscere. Porrò verò eiusmodi excusatio non est cur admittatur. Etenim cùm nemo sit in clericalem ordinem admittendus, qui non habeat vnde viuat, nemo clericorum excusatur si Breuiarium non habeat: imò antequàm haberet, non esset ordinandus. Eò potissimùm quòd Palude loquebatur antequàm essent impressiones. Modò nanq;nanque viliùs emuntur. Diuersa verò est ratio vbi fortuito casu quis Breuiarium perdidit: neq;neque est in loco vbi haberi possit. ¶ Addiscere verò officiũofficium vt memoriter dici possit, nemo lege cogitur: quia res est non omnibus bene possibilis: satis enim est si legere sciat. Quare si quis esset aut inter infideles aut in prouincia vbi Breuiarium neutiꝗ̈neutiquam reperiret̃reperiretur, legitima obtegeretur excusatione. Eâdem ratione excusantur & cæci, aut ita oculis caliginantes vt legere nequeant. Tametsi dum aliquas horas memoriter proferre possent, fortasse tenerentur. Quanuis neq;neque omninò sim certus an essent rigore cogendi: quandoquidem tenacitas illa memoriæ accidentaria sit: licèt tutiùs esset vt se obligatos censerent. ¶ Pari modo
Impediti non tenẽturtenentur &c.
qui sic esset impeditus aut circa infirmos, aut aliter, vt nullatenùs posset orare, itidem excusaretur. Quanuis fraus semper cauẽdacauenda est, eò potissimùm quòd huiusmodi obligatio arctissima est, à iureq́;iureque diuino descendẽsdescendens. Imò verò si vlla mihi adhibenda est fides, cōijcioconijcio vt qui ex choro mittuntur ad thurificandum altari, simpliciter non teneāturteneantur Magnificat & Antiphonam dicere: quia neque cogũturcoguntur memoriter scire, nec alium tunc secum portare librum. Eò præsertim quod dum illi in re illa ad celebritatem eiusdem officij occupantur, totus chorus pro illis supplet: Imò nescio an ille qui organis choro respondet teneatur posteà officiũofficium pendere: quia in primitiua ecclesia tantùm erat vnus liber in choro. ¶ In infirmis autem atq;atque in alijs similiter impeditis manifesta est excusatio,
dum modò absq;absque omni fraude ad prudentiam boni viri impedimentum existimetur esse legitimum. Quanuis re dubia cōsiliumconsilium medici, autoritasq́;autoritatisque p̃latiprelati vti in ieiunijs, intercedere debeat. ¶ At de alijs iuris impedimẽtisimpedimentis hæsitare quis posset: videlicet vtrùm excommunicatus, irregularis & degradatus, ab orandi vinculo immunis fiat. Apparet
Quæstio.
enim inde sic res habere quòd ab alijs officijs iure cohibentur. Sed nihilo minùs re
Solutio. Glossa.
spondetur nullatenùs excusari. Nam vt habet glo. can. legi. 16. q. 1. nemo ex suo delicto facit conditionem suam meliorem. Et ideo isti tenentur ad ea quæ sunt oneris: licèt illis priuentur quæ sunt honoris. Debet tamen excommunicatus solitariè officium soluere: quia non potest se publicis officijs ingerere. Tametsi nisi sit nominatim excōmunicatusexcommunicatus, aut manifestus clericorum percursor, non tenẽturtenentur alij, vt aliâs diximus, ipsum euitare: sed potest quisque cum illo orare. Irregularis verò & degradatus qui excōmunicationeexcommunicatione non est irretitus, in choro etiam potest cum alijs officium soluere: quoniam solùm impediuntur ab administratione sacramẽtorũsacramentorum, & executione ecclesiasticæ iurisdictionis, & à susceptione ordinũordinum. ¶ Post hæc
Dubium de religiosis.
autem, quod omnium maximum dubium ingerit, est de religiosis, qui nondum maiores ordines susceperunt. MaximũMaximum inquam dubium: non quòd non sit omnium opinio, vt ait Syluest. loco citato, & Panormita. &
omnes Iurisconsulti: & diuus Antoninus. 3. par. tit. 13. c. 4. Neq;Neque est qui contrariũcontrarium asserere audeat, neq;neque ego auderem. Sed dubium est de iure, aut ratione. Nam cùm neutrum superiorum capitum: nempe neque ordo sacer, neq;neque beneficium illos cogat, nulla apparet fieri reliqua obligationis ratio. Quapropter Caieta. in sua Summa, verbo, hora: Cer
tè inquit nisi consuetudo illos obliget (de qua nihil scio) non tenentur ex professione. Hactenùs ille. Quòd enim aiunt teneri ratione voti ex cap. licet. de voto. non satis habet cogẽdicogendi vim. Illic enim solũsolum habetur quod si ꝗsquis quid vouit, teneat̃teneatur illud soluere: religiosi | autem tria tantùm suscipiunt essentialia vota: & pollicentur viuere secundùm suas constitutiones. Vnde Hieron. ad Heliodôrum:
HieronymꝰHieronymus.
& refertur. 16. q. 1. Alia est inquit causa monachi, alia clerici: illi de altario viuũtviuunt &c. Et ad Rusticum monachum: Sic viue in monasterio vt clericus esse merearis: cùm in clericum te populus elegit, age ea quæ sunt clerici. Hoc ergo differt religiosorum ordo à clericali quòd clerici deputantur ecclesiarum seruitio: religiosi verò non nisi contẽplationicontemplationi. Cui quidem discrimini applaudit diuus Tho. 2. 2. q. vlti. art. 8. ad secundum. Secunda
S. Thomas.
verò ratio, qua oĩbusomnibus est celeberrima: videlicet quòd viuunt ex eleemosynis, quæ propter diuinum cultum ipsis à plebe erogantur, nihilo maius habere videtur vigoris pondus.
Decimæ nāquenamque sunt propria merces seruien
tium ecclesijs: reliquæ verò eleemosynæ non habent illud onus annexum: atqui rari sunt CōuẽtusConuentus ex decimis viuentes. Præter quàm quòd tales decimę potuerunt illis, sicut reliquis pauperum hospitalibus absq;absque tali onere adiudicari. Et qui absque decimis viuũtviuunt, licèt eleemosynas percipiant, erogāturerogantur illis, tamen sicut cæteris pauperibus. Et esto pro benefactoribus orare teneāturteneantur, non tamen ideo canonicum persoluere officium. ¶ Quod autem mihi argumentum occurrit, omniũomnium
ArgumentũArgumentum
molestissimũmolestissimum est. Si religiosus choro deputatus, qui tamen non est in sacris, teneretur ad officium, non posset absq;absque Papæ dispensatione illo onere eximi: & tamen si in eâdẽeadem religione fiat laicus, quos nos Conuersos vocamus, non tenebitur ampliùs ad officium canonicum: illa autem mutatio nulla indiget Papæ dispensatione, sed per solum prælati assensum fieri potest. Mirabile ergo cuipiam fortè apparebit quòd solus prælatus possit monachum liberare ab officio persoluendo, ad quod tenebatur. Nam si dicas pariter qui beneficium habet, teneri, à qua tamen obligatione si illud relinquat, liberat̃liberatur, nullam præ te fers rei nostrę similitudinem: nam illa obligatio tantùm erat propter mercedem: obligatio verò monachi debet esse ratione status quẽquem relinquere nequit. Quare qui ex choro subductus fit cōuersusconuersus, statum religionis non mutat. Si ergo cōuersusconuersus non tenetur, apparet quod neq;neque ille qui deputatus est choro: nisi sit in sacris. Et simile argumẽtumargumentum, imò validius fit de sanctimonialibꝰsanctimonialibus quæ ex choro distractę fiunt laicæ. ¶ Quòd si nos vicissim redarguas, saltẽsaltem eiusmodi religiosos teneri vinculo suæ regulæ, de hoc non cōtẽdimuscontendimus. ObligabũturObligabuntur enim tunc saltẽsaltem in ordine nostro, non ad culpam, sed ad pœnāpœnam: vt de religiosis laicis illicò dicturi sumus.
Quæstio autem est de præcepto quale est in subdiaconibꝰsubdiaconibus & suprà. ¶ His verò non obstātibusobstantibus, etsi negari nequeat, si vim tātùmtantum rationis consulas, permultũpermultum mouere, haud tamẽtamen negādumnegandum est celeberrimāceleberrimam, eandemq́;eandemque laudabilem consuetudinem, vno antiquorũantiquorum pa
Solutio positæ cōclusiconclusi.
trum consensu approbatāapprobatam, vim habere præcepti: videlicet vt nullus religiosorũreligiosorum, qui choro dedicati sunt, ab eiusmodi obligatione soluendi diuinum officium excipiatur. Imò verò neque nuda hîc confitenda est consuetudo, verùm & lex etiam est agnoscenda.
¶ Arguitur ergo in confirmationem præ
Suadet̃Suadetur proxima assertio.
sentis sententiæ. Vniuersi & singuli monachorum conuentus cuiuscunque spiritualis ordinis qui sub ratione solennis voti ab ecclesia sunt approbati, tenent̃tenentur in cōmunicommuni diuinũdiuinum officiũofficium celebrare: ergo quotquot eidẽeidem muneri addicti sunt, quoties choro defuerint, tenẽturtenentur idem officiũofficium pendere quod illic publicè canerẽtcanerent. AntecedẽsAntecendens profectò nemo posset, neq;neque vllus auderet negare: nam vbi ecclesia religiones secundùm euangelium instituit, eas videlicet quas rei spiritualis gratia admisit, easdem diuinis laudibus mancipauit: quippe cùm illud sit præcipuum contemplationis munus: atque adeò, si vbi fieri potest, præfecti negligentia tale officium
in communi non fieret, citra dubium mortale illi esset crimen. Loquor de religionibus antiquis: nam si alius religionis modus citra huiusmodi obligationem admittatur, certè vix nomen religionis meretur: quippe quæ maximo splendore religionis careat. Consequentiam verò argumenti fortasse quis neget, cogitans sat esse eos qui sunt in sacris tale officium soluere: reliquos verò dum affuerint choro. Attamen consequentia inde maximam habet probabilitatem, quòd tota religio eidem muneri mācipatamancipata est: atque adeò sicut clericus ratione ordinis, ita & religiosus choro mancipatus, ratione religionis ad officium tenetur. Quare S. Tho. loco nuper citato. 2. 2. q. vlti. in sol.
S. Thomas.
ad secundũsecundum, quicquid Caieta. autumet, solos laicos monachos excipit ab officio clericorũclericorum. ¶ Quòd si hoc de viris religiosis verũverum habeat, idẽidem est & de sanctimonialibꝰsanctimonialibus cẽsendũcensendum. Nempe quòd teneantur in cōmunicommuni, vbi fieri potest, ad officiũofficium diuinum: sin minùs, priua|tim. ¶ Quocircà ad primum argumẽtumargumentum
Ad primum argumentũargumentum .
respondetur, quòd etsi monachorum status sit contemplationi addictus, contemplatio tamen in officio diuino persoluendo potissimùm consistit. Saltem ille, potissimus est contemplationis effectus. ¶ Ad aliud verò
Ad secundũsecundum.
argumentum, quod fateor esse difficile, respondetur quod ea ratione qua quis est choro deputatus obligatur statas horas persoluere: sed quomodocũquequomodocunque inde amoueatur, ab eodem fit vinculo liber. Hanc enim liberandi facultatẽfacultatem apostolica sedes in institutione religionum, earũearum præfectis indulsit. Et quādoquando rationes satis dissolui nequirent, nihilo minùs præualere deberet, tum consuetudo quæ vniuersis religionum patribus vim censetur habere præcepti: tum etiam quòd hac facta licentia vt religiosi ac potissimũpotissimum sanctimoniales ad diuinum officium non tenerentur, nullum eis fieret reliquum exercitiũexercitium spirituale, quo tẽpustempus pro ratione sui instituti expenderẽtexpenderent. Et re vera de me fateor nescio quid erroris præsentiscere dum mihi cogitatio animum subit negandi tam illustrẽillustrem consuetudinem vim habere præcepti. ¶ Eos autem qui nondum professi sunt, quanuis Pe
Paludan.
trus de Palu. loco citato in. 4. dist. 15. q. 5. duplici capite eosdem obligari censeat, videlicet & quòd eleemosynis sustententur, & quod priuilegijs religiosorum gaudeant, vt patet de sent. excommu. lib. 6. c. religioso. tamen cum hæc assertio nullo iure fundetur, vt probè ait Syluest. loco citato, non est cur reci
piatur. Enimuerò cùm nec religionis habeant statum, neq;neque clericalem, nulla superstes fit causa illos obligandi. ¶ Similiter & de religiosorum laicis August. de Anchona, quem diuus Anton. 3. part. tit. 13. cap. 4. citat & sequi videtur, censuit: videlicet quòd sub reatu mortalis delicti teneantur ad diuinũdiuinum officium sibi præscriptũpræscriptum. Meliùs tamen rem alij conijciunt, quorum sententiam Sylues. illic amplectitur: nempe quòd non teneantur: quādoquidẽquandoquidem non sunt diuino officio dedicati. Quapropter qquod præfecti religionis illi laicorũlaicorum ordini orandum iniunxerit, non aliam vim habebit præcepti, quàm quæ in tali religione exprimitur. Quare in nostro ordine illud vinculum non obligabit ad culpam, nisi vbi contemptus irrepserit, sed ad pœnam pro arbitrio prælati.
AD primum igitur capitale argumẽtumargumentum
respondet̃respondetur quod vtcunq;vtcunque dispertita sint alia clericorum officia, vniuersis tamen commune est horarum canonicarum pẽsumpensum. Et pariter respondetur ad secundũsecundum quod qualecunq;qualecunque
Ad secundũsecundum.
quis possideat sacerdotium sub titulo clericali, etiam præstimoniale, tenetur ad officiũofficium persoluendum: vt circa secundam conclusionem monstratũmonstratum est. Et de religiosis non professis iam declaratum est, quod non teneantur. ¶ Ad tertium denique in quo de dispensa
Ad tertium.
tione super hoc vinculo interrogabatur, Respondetur obligationem hanc partim esse de iure diuino, partim de iure positiuo. Nam in genere quòd omnes clerici sacris initiati ad aliquod officium diuinum persoluendũpersoluendum teneantur, ius diuinum est, super quo Papa dispensare non potest. Quòd autẽautem hoc aut illud dicatur, ius est positiuum ecclesiasticũecclesiasticum, vt statim articulo proximo patebit, super quo adeò Papa, ratione id legitima exigẽteexigente, dispensare potest.

ARTICVLVS. IIII.

Vtrùm ordo & modus sit aliquis persoluendo diuino officio necessarius.
POstquàm visum est quināquinam sint illi qui diuinum dicere officiũofficium tenẽturtenentur, sequitur de alijs tribus circunstantijs: quid, quando, vbi: nam de modo articulus subsequens adhibendus est. Et quòd quantum ad substātiamsubstantiam nullum sit officium de
Primum argumentum.
terminatum, arguitur: nam, vt habetur can. in die. de consecratio. dist. 5. diuersæ ecclesiæ & religiones diuersa canũtcanunt. Et cano. placuit. dist. 12. prohibetur monasteriorum cōsuetudinesconsuetudines cum sæcularium ecclesijs commisceri: nil ergo certi statutum est omnibus necessariò canendum. ¶ Secundò. Nec tempo
Secundum.
ra sunt necessaria: quia ordo non est de essentia, vt ferè vsus habet clericorum: & cap. presbyter. de celebrati. Missarum. insinuat, præcipiens vt ruralis sacerdos post matutinum officium pensum statim aliarum horarum persoluat, antequàm infirmos visitet & in rus exeat: non ergo temporalis horarũhorarum ordo necessarius est. Imò neq;neque circunstātiacircunstantia loci, quia vbi cunque quis officium soluat, etiam extra ecclesiam implet præceptum.
¶ In contrarium tamen faciunt canones, de his. & placuit. 12. distinct. vbi præcipitur vt idem ordo psallendi secundùm metropolitanam ecclesiam ab omnibus teneatur.
Et in dicto cap. Dolentes. præcipitur deuotio & attentio.
QVinque proposuimus in superiori articulo de horis canonicis disputādadisputanda: nempe qui teneantur, ad quid, quando, vbi, & quomodò. Vnde cùm primum illic fuerit expeditum, & quintum singularem articulum exigat, superest vt ad præsentẽpræsentem quæstionem secundùm aliorum numerum tribus conclusionibus respondeamus. Prima, ad orationum substantiam spectans, est: Ea
Prima conclusio.
quæ horis canonicis canenda recitādáverecitandave statuta sunt, non eadem prorsus in omnibus ecclesiis & religionibus existunt. Radix conclusionis est illa quam articulo proximo tetigimus: videlicet quod etsi pensio officij diuini iure diuino ac naturali præcipiatur, tamen quod hæc aut illa dicant̃dicantur, ius pontificiũpontificium est: que ideo pro diuersis anni tẽporibustemporibus, pro diuersisq́;diuersisque prouincijs & hominum ingenijs variantur. Vnde cano. in die. de cōsecratioconsecratio. distin. 5. ait Gregorius Septimus, in tempore paschali
GregoriꝰGregorius. 7
tres tantùm psalmos totidemq́ue lectiones cantari. Cuius causa intelligẽdaintelligenda est duplex aut triplex: scilicet ad recreandos animos à quadragesimali labore: & ad significādumsignificandum tum dies quibus Christus in sepulchro remansit: tum etiam Resurrectionis lætitiam. Alijs verò festis nouem psalmi cum eodem lectionum numero: in profestis autem satis sunt lectiones tres. At monachi nigri duodecim psalmos canũtcanunt, & alij octodecim: sed alij toto anni circulo tribus contenti sunt psalmis. Quod, vt illic ait Papa, non ex regula sanctorum patrũpatrum, sed ex fastidio & negligentia comprobantur facere. Vnde cap. nouit. d. 12. idem Pontifex Augustinum Anglorum admonet vt ex multis ecclesijs colligere ea satagat quibus ecclesiam illam nouam salubriùs instituat. ¶ At verò etsi ecclesiæ nonnihil variẽtvarient, nihilo minùs lex illa seruan
da est quæ eâdem distinctione, cano. de his. & can. placuit. constituitur: nempe vt vnus sit psallendi modus secundùm morem ecclesiæ metropolitanæ: atq;atque in religionibus secundùm sua cuiusq;cuiusque statuta. Et quanuis nōnullorũnonnullorum opinio sit vt possit ꝗsq;quisque sequi vsum ecclesiæ Romanę, non facilè crediderim id singulis personis sine autoritate Pontificis
esse liberum: nam quod in cap. nouit. citato admonetur August. Anglorum vt consuetudinem ecclesiæ Romanæ consulat, id intelligitur ad sanciẽdassanciendas leges illius nouę ecclesię: non autem vt eandem quisque licẽtiamlicentiam priuatim accipiat. Quare licèt non prorsus contradicere ausim Caieta. sententiæ, inquientis in sua Summa non esse reatum mortalem solui officium de sanctis, die qua deberet de feria: neq;neque solui iuxta ritum Romanę ecclesiæ dum deberet iuxta monachale institutum: haud tamen culpa omninò caret: nec tam laxè remittendæ sunt in re eiusmodi ha benę. Imò debent Antistites & religionum pręfecti omninò eiusmodi ausus cohibere: videlicet nè vllus clericorum aut religiosorũreligiosorum aliter priuatim officiũofficium pendat quàm in choro faceret. ¶ Illud nāq;namque Directorij documen
tum, quòd qui ad titulum patrimonij ordinatus est potest quod libuerit officium diuinum soluere, nullum habet iuris fundamentum. Obligatio enim orandi non nascitur solùm ex beneficio, sed ex clericatu: & ideo tenetur quisque & in hoc quoque matrici ecclesiæ suę esse subiectus, nisi dum in alia ecclesia sacerdotium obtinuerit: nam tunc illius more canere, atque adeò orare debet. Et si in pluribꝰpluribus ecclesijs habeat beneficiũbeneficium, illam debet sequi cui magis tenetur seruire. ¶ Fateor equidem prolixitatem nimiam psalmorum, molestissimamq́;molestissimamque precationum inculcationem aliquarum ecclesiarum subditos sępenumerò ab officio illo pacto soluendo absterrere, atq;atque adeò in causa esse vt compẽdiosiuscompendiosius Breuiarium exquirātexquirant. Hoc enim, vt lib. 1. dicebamus, cum primis latores legum animo prospicere debent, nè illas leges ferant quas temporis longinquitas propter ipsarum intolerantiāintolerantiam corrôdat. Putant enim homines magis pij quàm prudentes bene rei consulere si psalmos ad psalmos, orationesq́;orationesque ad orationes lege accumulent: cùm tamen occasionem potiùs offerant, vt breuiùs eiusmodi orandi instituta pereant. Fuit olim sanctissimè institutum vt creberrimè de tempore penderetur officiũofficium: qua ratione totum Psalterium hebdomatim recurrebat. Aucta tamen postmodùm sunt tot viuorum ac mortuorum suffragia, preces, ac litaniæ, vt itum iam fuerit ad breuissima sanctorum festa excogitanda: adeò vt neque in Quadragesima vel tribus diebꝰdiebus officium de sanctissimo tẽporetempore celebretur: qquod profectò, pręsertim inter religiosos, neq;neque ratione studij decôrum est. In ordine autem nostro sic consultum semper fuit mediocritati, vt officium nobis temporis vsu sit frequentissimum. ¶ Per hæc, si vera sunt, | perpendere ea quisq;quisque potest quę de nuperri
CẽsuraCensura Breuiarii Romani.
mo Breuiario Romano lib. 1. adnotare cœpimus. Primùm quòd finis orandi non est Psalmos addiscere, aut sacrarum scripturarum studium, vt illic habetur, sed laudes Deo dicere, precesq́ue fundere. Quare non sunt responsoria, antiphonæq́ue, & hymni, atq;atque aliæ cantiones aspernenda, quæ non solùm tam lōgalonga sanctorum patrum series, tanta cum meditatione & cōsultationeconsultatione pro singulorum temporum rationibus constituit, verùm & angelicus chorus cœlitùs attulit. Enimuerò si, vt eodem loco dicebamus, ciuilis legis antiquitas tātùmtantum sit honoris digna, vt nisi vrgentissima necessitate sit mutanda, multò id minùs permitti debet in sacrorum legibus & institutis quibus populus ab antiquo imbutus est. ¶ Sed aiunt,
ObtẽdiculũObtendiculum.
Breuiarium illud non esse excogitatum, vt publicitùs in ecclesijs cantetur, sed vt priuatim quisque horarum pensum soluat. Hoc autem obtendiculum multorum profectò est incommodorum causa. Primùm enim
cùm clericorum cœtus ex omnibꝰomnibus cōstetconstet, si singuli semel illo orandi modo assueuerint, facilè eum admittẽtadmittent in publicum. Quod iam in aliqua ecclesia Hispaniæ intentatum est. Quod Tridenti in concilio non sine mœrore & scandalo fuit auditum: nam cùm populus in Quadragesima & sancta hebdomada consueta officia non audiret, non potuit non vehementi tristitia & scandalo perturbari. Et quando hoc non existeret periculum, vsque adeò iam canonicis ecclesiarum vsu receptum est domi per illud BreuiariũBreuiarium horas pendere, vt in choro muti sedeant, & vtinam tam attenti quàm sæculares: nimiũnimium obliti stipendia, non vt adsistant, & duntaxat sint numerus: sed re vera vt psallant, recipere. Nam beneficium, vt ait lex, non datur nisi propter officium. Imò verò eô res peruenit vt canere dedignentur, putentq́;putentque suæ maiestati derogari: sed capellanis inferioris classis id committunt. Vide quàm sint sui officij immemores: ego ipse ab eorum quibuspiam rogatus sum vtrùm debito soluendi horas satisfaciant si domi eas non soluātsoluant, sed in choro cantando. Quod profectò audiens, hinc risu, inde mœstitia afficiebar.
Perspice ergo quanta sit habenda cura vt nemo aliter priuatim diuinum officium soluat, quàm in choro soluitur. Præter quàm quod tres tantùm psalmos canere, quod illud habet BreuiariũBreuiarium, vt cano. in die. suprà citato ait Gregorius, ex negligentia nascitur & fastidio diuini officij, contraq́ue sanctissimũsanctissimum antiquissimumq́;antiquissimumque ecclesiæ morem trium nocturnorum quem primo articulo commonstrauimus. Nunc ergo maximè temporis quando hæretici sanctissimum orandi institutum ab ecclesia deturbare contendunt, omni cura & vigilātiavigilantia esset asserendum, & si qua parte claudicat, instaurandum. ¶ De offi
cio beatæ Virginis cōtrouertiturcontrouertitur itidem inter Doctores, vtrùm etiam sit in præcepto: eò quòd hac de re nullum extat ius, sed sola consuetudo. Imò verò si historias consulas, res non est antiqua, sed fortè à trecẽtistrecentis hinc annis. Nam ante Bernardi tempora & religionum MendicātiumMendicantium institutionem, non increbuerat tanta Virginis deuotio. Quocircà si coniecturis agere licet, hæc consuetudo non cœpit tanquàm vim habens præcepti: aliâs alicubi legeretur: sed ex pietate & deuotione, qua sanctissima Virgo dignissima erat. Atq;Atque huius nonnullum iudiciũiudicium est, quòd in institutione nostri ordinis iussum est vt surgentes fratres, illic in Dormitorio officium Virginis nocturnũnocturnum recitando soluātsoluant: quod si pręceptum esset ecclesiasticum, in choro iuberetur solui. At verò de cursu
temporis consuetudo adeò inualuit, vt nullus doctorum aut sanctorum patrum negare audeat vim habere præcepti. Quare neq;neque debuit omninò ab ecclesiastico more abigi: quanuis Breuiarium illud citatum, eiusmodi vinculũvinculum dissoluerit. Iam enim clerus adeò sacerdotia ecclesiastica quasi sæculari sibi iure possident: videlicet quia vel successores à p̃decessoribꝰpredecessoribus hæreditāthæreditant, vel propria solertia & pecuniæ dispendio conquirunt, vt vix arbitrentur ad officium teneri: sed illud cunctis alijs negotijs posthabentes, in dies procurent leuiùs reddere. ¶ De officio autem
De officio mortuorum
mortuorum idem est censendum: quanuis mos iste, vt diuus Thom. quotlib. 6. artic. 8. insinuat, potiùs introductus est ratione prę
D. Thomas.
bendarum quas clerici possident, quàm ratione meri ordinis. Ad officium nanque animarum postridie festi omnium sanctorum manifestum est omnes clericos in sacris teneri, cùm sit illius diei proprium: sed ad aliud officium quod secundùm diuersarum ecclesiarum consuetudines diuersimodè aut dietim aut hebdomadatim soluitur, apparet non teneri nisi eos qui decimis viuunt: puta beneficiatos, vt illic censere sanctus Tho. videtur, etiam illos qui in scholis | existunt: nam retribuitur pro bonis quæ mortui ecclesijs reliquerunt. Et ideo in religionibus tenentur singuli clerici secundùm sua statuta, vt reor, sub pœna peccati mortalis illud exoluere. Sæculares autem clerici qui nullum ecclesiasticum habent beneficium, non est ita constans ad eiusmodi onus lege cogi: tametsi cùm iam sint sacris mancipati, videntur more teneri ecclesiæ cui subduntur. ¶ De litanijs demum quæ
in profestis diebus nocturno officio adhibẽturadhibentur, bene arbitror censere, qui aiunt eiusmodi consuetudinem non habere vim præcepti. Non enim habent formam vt sint pars diuini officij, sed sunt precationes quædam ad sanctos adhibitæ, qui solutum munus Deo offerunt. Et fortè ortum habuerũthabuerunt inter religiosos propter satisfactoria flagella quibus tunc vapulabant. Quare iam nunc in ordine nostro sancitum est, vt chorus duntaxat Litanias dicat: qui autem priuatim orant, ab illis dicendis sint absoluti.
¶ Sequitur de tempore & ordine horarum Secunda conclusio. Quanuis in communi
Secunda conclusio.
adeò sit necessarium, officium statis per ecclesiam horis persolui, vt eius omissio culpa sit mortalis, tamen priuatim tempora & ordinem mutare, licèt culpa nonnulla esse possit, non tamen mortalis. Prima conclu
sionis pars inde constat, quòd, vt articulo 1. monstratum est, sanctissimis rationibus ecclesia horas publicis dicẽdisdicendis laudibus statuit: & præsertim vt sciret populus, quo tempore in ecclesiam confluere deberet. Quapropter si ordo ille intermitteretur prægrauem offensam ecclesia pateretur: ex grauitate autem obiecti æstimatur culpæ magnitudo: esset ergo mortalis. Vnde Clementi. 1. de celebratio. Missarum. Graui, inquit concilium, turbatione mouemur, quòd nonnullorum rectorum negligentia &c. Quo fit, vt eiusmodi delictum præfectis esset impingendum: atque illis quibus cura publica incumbit vt officium diuinum in communi fiat. Vnde ad significandum quantum hoc referat, subdit concilium: Sancimus vt illi ad quos id pertinet &c. Et infrà: vt cathedralibus, regularibus, ac collegialibus ecclesijs horis debitis deuotè psallatur. ¶ Secun
da verò pars conclusionis probatur. Nam quòd à priuatis personis tempus & ordo mutetur, cùm in conspectu populi non fiat, non præ se tantum fert absurditatis vt lethalem obducat maculam. Imò verò licèt cùm sine causa fit, leui saltem culpa non careat: tamen aliquando nullānullam prorsus affert. Qui enim inquam absq;absque vlla causa horāhoram cōstitutamconstitutam prætermittit, absq;absque dubio saltẽsaltem venialiter peccat. Nam quod sępe & sępiùs inculcare non vereor, cùm hoc sit propriũproprium clerici munus, illud debet cunctis alijs negotijs anteferre: nempe vt quando in choro canitur, ipse officiũofficium soluat: vt cum alijs orare censeatur. Eò vel maximè quod si semel horam legitimam prætermittas, periculũpericulum imminet, vt vsq;vsque ad noctem rem prolâtes, & tunc potiùs murmurādomurmurando ꝗ̈quam orando debitũdebitum indignè soluas: qquod fœdũfœdum est. Quare vt notatur. c. presbyter. de celeb. Missa. satius illi est qui impedimentum timet, horas præponere ꝗ̈quam postponere. Igitur cùm apud aliquem Summistam
legeris horarum ordinem non esse in præcepto, duobus moderaminibus illud attempera: scilicet quātumquantum ad eos qui priuatim orātorant. Et rursus quod illos sub mortali reatu non obligat. Attamen qui vel ex culpa vel absq;absque illa horam, exempli gratia, primam aut tertiam, imò etiam nocturnum officium dicere quando debuit omiserit, si posteà occurrit tempus quo potest choro interesse, consultius est vt inibi posteriores priùs persoluat, & posteà priuatim priores, quàm si vt ordinem seruet, choro absit. ¶ De ordine prætereà missæ inter alias horas meminit Veruecensis, quẽquem Syluest. refert, verbo, Mis
Veruecẽsis.Veruecensis >Syluester.
sa. §. 6. qui ait eum qui ante nocturnum officiũofficium, puta matutinos Psalmos & laudes, Missam celebrat, mortaliter peccare: quod idem Syluest. ait omnes Summistas tenere. Et Antoni. 3. par. titu. 13. c. 4. citat in eādemeandem sen
tentiam Hostien. & alios, quibus non refragatur. Hoc autem absq;absque vllo iure & rationis fulcimento dictum est. Nec cōsuetudoconsuetudo censenda vllo pacto est tale præceptum inuoluere: nam sacrificium Missæ non cōnumeraturconnumeratur inter canonicas horas: cùm tantùm sint septem: sed per se antiquitùs sua habebat stata tempora, saltem Missa solẽnissolennis, quam maiorem appellātappellant, scilicet diebus festis post tertiam. de consecratio. dist. 1. cano. nocte. & in profestis post sextam, vt illic can. solẽtsolent. & in diebus ieiunij post nonam. De priuatis autem nihil est cautum, præter quàm quòd nisi ex priuilegio, neque post meridiem celebretur, neque ante lucem, excepta nocte Natalis Domini. Si ergo soluere nocturnum officium sexta aut nona hora diei non est mortale, nescio vnde inferatur quòd | celebrare priùs Missam sit mortale: quandoquidem distincta sint officia, neque vnũvnum habeat necessarium ordinem ad alterum.
Forsan ob consuetudinem, venialis esset culpa, vbi fieri posset cōmodècommode, si non priùs nocturnũnocturnum solueretur officiũofficium: nam ob causam aliquam ordinem anteuertere, nulla est culpa: vtpote si illi qui nondum matutinas dixit, causa incumbit celebrandi: quia vel prælatus præcepit, vel aliquis eleemosynam offert vt statim dicat. Imò verò si quis propter morbum aliquem legitimam haberet excusationem soluendi officium diuinum, non video cur non posset sacrum Missæ facere: quanuis neq;neque dixerit neque dicturus esset
cæteras horas. ¶ De prima autem nullus restat scrupulus. Qui enim in conuentu auroræ Missam & reliquas ante primam dicere iubentur, meliùs facient post Missæ celebrationem interesse choro ad primāprimam, quàm illam ante Missam soluere: nisi eos obligare velis vt bis eandem dicant: quod esset ridiculum. Igitur ordo legitimus est vt diuinũdiuinum officium suis horis persoluas: priuatam verò missam quando fuerit expedientius.
Quanuis decôrum est vt si post primam celebraueris, illam priùs soluas. ¶ Post hæc de loco vbi horæ dicendæ sunt tertia con
Tertia conclusio.
clusio superioris ferè instar constituitur. Horæ quidem in communi & solenniter in ecclesia sunt de præcepto celebrandæ: priuatim verò vbique dici possunt. Prima pars
Probatio.
similiter vt superior nota est: nam templa in hoc extructa destinataq́ue sunt, vt illic horæ celebrentur sicuti & Missarum solennia. Quare in Clement. graui. de celebratio. Mis. in ecclesijs iubentur horæ psalli. Nihil tamẽtamen obstat quo minùs in aulis principum eadem canantur officia, atque alibi ex priuilegio. Quanuis Missa profectò non deberet domi permitti. De hoc autẽautem aliâs. Priuatim verò nulla est culpa, vbiuis, dum modò locus non sit adeò indecẽsindecens, horas pêndere. QuāuisQuamuis Innocen. & Hostiensis, quos Syluest. ver
bo, hora. §. 3. refert, censeant beneficiatum clericum teneri singulis diebus horas dicere vel audire in ecclesia, nisi iusto impedimento excusetur: aliâs si in camera dicat, debitum inquit non reddet. Sed re vera vsque adeò hoc est rigidum, vt non sit tenendum. Verùm tamen eatenùs Innocentij sententia verum habet, quòd qui stipendio ecclesiastico fruitur, quod propter officium ei suppeditatur, non debet causas absentiæ excogitare & fingere, vt ecclesia suo seruitio defraudet ad quod tenetur, cuius alimentis viuit. Alioqui iniustitiam committeret: imò tam apertè hac parte posset esse iniustus, vt ad restitutionem teneretur. ¶ Nihilo minùs tamen etiam illi qui priuatim diuinum officium canonicè sol
uunt, curare debent vt si non in ecclesia, saltem domi oratorium habeant pro sua facultate destinatum, vbi attentè & deuotè tam egregium religionis officium Deo valeant exhibere. Nam illud in foro aut in vicis more aliorum negotiorum sæculariũsæcularium præstare, præter quàm quòd attentioni impedimentum obijcitur, non habet illam honestatem quam res pro sua dignitate deposcit. Adde quòd locis indecentibus, vt vbi profana fiunt & inter compotandum, & dum naturæ ceditur, esse non potest absq;absque culpa. Quare multò est congruentius, tempus orandi differre quàm illis locis aut temporibus orare. ¶ Argumenta igitur initio quæstionis obiecta, soluta restant.
ARTICVLVS. V.

ARTICVLVS. V.

Vtrùm ad soluendum canonicè diuinum officium requiratur attentio.
QVINTVM denique circa orationem meditandum, est orādiorandi modus: qui in deuotione attentioneq́;attentioneque adhibenda positus est. Arguitur ergo
Primum argumentum.
quod huiusmodi attentio sit per totum officium necessaria. Oportet enim, ait Redemptor Ioannis. 4. cùm Deus spiritus sit vt ij qui adorant eum, in spiritu & veritate id faciant: quare oratio dicitur ascensus intellectus in Deum, vbi autem non est attentio, neque spiritus adest quo in Deum conscendi possit: ergo illa est semper necessaria. ¶ SecũdòSecundo arguitur: Orationi, quip
Secundum.
pe quæ actus religionis existit, necessarium est vt omni careat peccati macula: qui autem absque attentione Deum aliquid oraret, potiùs eum deridere appareret quàm honorare. Cuius exemplum Basilius in libro de vita perfecta, capite secundo, à principe humano depromit.
Basilius.
Attentione enim, inquit, oranti in primis opùs est: nam si ante principem consi|stas, negligentiùs te habendo, minimè audiendo, minimè respondendo, minimeq́ue aspiciendo: sed aliô versum oculos flectendo, non solùm non placabis, sed ad iracundiam eundem prouocabis. Quanto magis ante Deum qui tuam conscientiam intus & in cute nouit, & qui si quid vacillas statim deprehendit. ¶ Tertiò, & eidem
Tertium. Innocentius
consonat præceptum Innocentij cap. Dolentes. de celebrati. Missa. vbi districtè pręcipit in virtute obedientiæ vt diuinum officium quantum nobis Deus dederit studiosè celebremus pariter & deuotè. ¶ In contrarium tamen est quòd id quod in hominis potestate situm non est, neutiquàm nobis ad culpam imputatur. Tenere autem fixam mentem vt non diuagetur, non semper nobis est possibile: imò proptereà Dauid lamentatus aiebat, Cor meum dereliquit me.
POtissima orationis consideratio est de deuotione & attentione, quæ illi partim necessaria, partim verò maximum ornamentũornamentum est. Et vt res est pretiosissima: ita tum difficilima, tum subinde rarissima. Ea enim natura est omnium rerum quæ excellentissimæ sunt. Formauimus autem articulum de attentione orationis in genere, eo tenore quo eum diuus Thomas tra
S. Thomas.
ctauit. 2. 2. quæstion. 83. cuius est articulus 13. vt inde ad attentionem horis canonicis necessariam descendamus. Vnde quô eius
mentem præmittamus ait bifariè aliquid esse necessarium, vt. 5. Metaphysicor. Philosophus author est. Vno modo per quod meliùs & decentiùs peruenitur ad finem: sicut equus ad peragendum iter. Atque altero simpliciter: vtpote sine quo res suum finem attingere nequit: veluti cibus ad vitam. Pari modo attentionis necessitas duobus modis existimatur: Vno vt tam diu perseuêret quandiu oratio durat: atque altero vt cùm quis ad orandum se accommodat, attendat quid facere aggreditur.
¶ His præhabitis ad quæstionem septem conclusionibus respondetur: quinque ad genus orationis vniuersim spectantibus: & duabus ad horas canonicas propriè attinentibus. Prima, Attentio priori modo, hoc est
Prima conclusio.
per totam orationem necessaria est ei: si necessarium, priori etiam ratione vsurpetur. Est enim splendidissimum orationis ornamentum & decus singulis verbis attendere, quis, quid, cum quo loquaris. ¶ Si autem posteriori modo, hoc est simpliciter necessitatis nomẽnomen accipias, tunc in oratione trinus est considerandus effectus. Primus vt actus sit moraliter bonus si extra gratiam fiat, idemq́;idemque meritoruis si ex gratia procedat. Et de hoc statuitur secunda cōclusioconclusio. Vt actus
Secunda conclusio.
sit moraliter bonus, atque adeò meritum apud Deum, non est simpliciter necessarium vt attentio toti orationi assistat: sed satis est vt qui oraturus accedit, animaduertat quid operis inceptet: tunc enim vis illius attentionis virtute per totum durat, vt faciat illum actum esse humanum. ¶ SecũdusSecundus orationis effectus est impetratio. Et de hoc similis constituitur tertia conclusio. Neque ad istum effectum simpliciter necessaria est
Tertia conclusio.
attẽtioattentio quæ totam orationem comitetur: imò si quis initio attendat quid petit, impetrare poterit. ¶ Tertius denique effectus orationis est, idemq́;idemque præcipuus, spiritualis quædāquædam mentis refectio, dulcissimaq́;dulcissimaque recreatio quæ ab eloquio cum Deo inito instillat. Et de hoc adhibetur quarta conclusio. Ad huiusmodi
Quarta conclusio.
effectum assequendũassequendum necessaria simpliciter est attẽtioattentio quę sit totius orationis indiuiduꝰindiuiduus comes. Est enim attẽtioattentio huiusce effectus causa coæua: quippe quòd cùm primùm illa cessat, effectus quoque euanescit. Et ratio est quod
Ratio cōclusionisconclusionis.
huiusmodi mentis refectio non in habitu, sed in actu spiritualis vitæ consistit: Quare nisi attentione præsenti, extare nequit. Vnde Paul. 1. ad Corinth. 14. Si orem lingua (sci
Paulus. Quinta conclusio.
licet sola) mens mea sine fructu est. ¶ Quinta cōclusioconclusio attentionis explicatoria est. Triplex est attentio, quæ vocali orationi adhiberi potest. Prima vt quisq;quisque ad verba duntaxat attendat, nè prolatione erret. Secunda qua attenditur ad verborum sensa. Tertia qua attenditur ad finem orationis: scilicet ad Deum & ad rem pro qua oratur: quæ quidem est maximè necessaria. Et hanc etiam possunt habere idiôtæ. Imò verò & docti sic per hanc Deo possunt mente affigi, vt aliarum obliuiscantur. Hæc diuus Thomas, quæ generalia sunt omni vocali attentioni, scilicet tam spōtaneæspontaneæ populi, quàm clericorum canonicæ. ¶ Quò autem antequāantequam ad eam quæ horis canonicis necessaria est descendamus, ista explicatiùs euoluantur, notandũnotandum quòd attentionis quæstio in vocali oratione locũlocum habet: nam in men
PrimũPrimum documentum.
tali, cùm ipsa eadem attentio sit ipsissima oratio, vanum est quærere vtrùm illic re|quiratur attentio. Est enim repugnantia, mente orare & non attendere: cùm enim primùm diuagari mens incipiat, orare desinit. Imò ob id mentalis oratio sæpenumerò optatior est, quòd cùm mens ad verba non effunditur, diuinis hauriendis mysterijs liberiùs vacat. Quare sola vocalis oratio est quæ attentione carere potest: nimirum dum aliorsum cogitatione diffluente, lingua dat sine mente sonum. ¶ Secun
Secundum.
dò notandum quòd attẽtioattentio & deuotio, pręsertim vt vulgus nomen deuotionis vsurpat, res sunt diuersæ. Vulgus nanque deuotionem eam esse putat, quam in quarta conclusione diximus mentis esse refectionem & recreationem: cùm tamen Latinè aliud auribus insonet. Deuouere nanq;nanque est aliquid sanctè promittere. Vnde deuotio (vt. 2. 2. quæstio. 82. ait sanctus Thomas) est quædam animi in alterius obsequium propensio, & applicatio: nempe dum quis paratissimus est & promptissimus, Deo vel diuo obsequi. Sic enim dicitur quispiāquispiam sacrosanctæ Virgini deuotus. Imò cùm morti se quisq;quisque pro re aliqua destinauit, dicitur animum deuouisse. Attendere verò nihil aliud sonat quàm mentẽmentem habere præsentem ad id quod dicitur: nempe vt quod lingua foris personat, mens simul intus concipiendo loquatur. Et, qquod ait Aug. hoc verset̃versetur in corde, quod profert̃profertur in ore. Vnde illic Paulus mentem appellat verborum animam. Quæ sine anima inquit sunt vocem dantia, siue tibia, siue cithara &c. Est enim ceu vox tubæ, ille qui sine attentione orat. Et ideo subdit inferiùs: Orabo spiritu, orabo & men
te. Distinctæ ergo res sunt deuotio & attentio. Stat enim aliquem destinatum habere animum ad Dei seruitium, qui tamen mente dum orat non sit attentus: & fortè vice versa. Tametsi deuotio suapte natura causa sit attentionis. Nam qui animum procurat diuinis obsequijs habere præsentem, ille & in oratione attentum eum habebit. At verò quoniam ex illa mentis præsentia & attentione destillat, vt diximus, spiritualis quædam dulcedo qua anima reficitur & recreatur, hanc vulgus appellat deuotionẽdeuotionem: cùm tamen potiùs sit deuotionis attentionisq́ue effectus & fructus. ¶ Ex quo fit
CorollariũCorollarium.
illarũillarum trium attentionis specierũspecierum postremāpostremam esse fructuosissimāfructuosissimam. Prima nanque, puta attentio ad verborum prolationem infimus est attentionis gradus: quem habere non potest nisi qui linguam nôrit. Ob idq́ue clerici omnes saltem debent esse Latini: aliâs rectè & congruè efferre verba nequibunt.
Secundus autem gradus, puta ad sensa attendere, non omnibus Latinis congruit, nisi Theologiæ peritis. Tertius verò spiritualibus est familiaris: etiam si sint idiotæ. Isti nanque qui alia mysteria non callent, attendunt dum orant, tum ad diuinam maiestatem cum qua loquuntur, tum ad suam exiguitatem qui loquuntur: & prætereà ad eorum necessitatem quæ postulant. ¶ Supremus autem scopus orandi esse debet, cor
Supremus orandi scopꝰscopus.
& mentem quàm maximè fieri queat deificare. Quo circà si possibile esset, in deitatem ipsam, satiùs semper foret attẽdereattendere. ¶ Quòd si vel in alios sanctos vel in sacram Virginem attẽdaturattendatur, non sic debet illic mens gradum figere ac si vltimus esset scopus: de quo indocta plebs sæpissimè errat: sed debet id tanquàm medium accipi per quod ad diuinitatem, quantum Deus dederit, ascẽdaturascendatur. ¶ Quapropter oratio à sanctis sic describit̃describitur, vt sit ascensus mentis, non in diuos neq;neque in
Orationis ratio.
alias supremas substātiassubstantias, sed in DeũDeum ipsum. Quin verò meditatio passionis Christi cæterorũq́;cæterorumque eiusdẽeiusdem humanitatis mysteriorũmysteriorum dum oratur, etsi sanctum sit consilium, haud tamen illic sistenda est mens tanquàm in fine, sed tanquàm medio vtendum, quod omnium supremum est ad diuinorum amorem. Cuius quidem nos meditatissimè ecclesia admonet in pręfatione Natiuitatis. Per incarnati enim, inquit, verbi mysterium, noua mentis nostræ oculis lux tuæ claritatis infulsit: vt dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in inuisibiliũinuisibilium amorem rapiamur. ¶ Ex quo fit rursus quòd attendere
SecũdumSecundum corollarium.
ad id quod petis, si temporale est, quanuis quadantenùs liceat, periculo tamen non caret, nè diuinam maiestatem illuc referas. Et ideo non est illic diutiùs immorandum.
Imò verò cùm inter ea quæ à Deo nobis efflagitanda sunt, sempiterna gloria, ac subinde gratia & virtutes quibus illuc promouemur, apicẽapicem & culmen teneant: tamen neq;neque in istis est finis orationis cōstituẽdusconstituendus. Etenim, etsi proptereà quod Deus ipse eorum obiectũobiectum est, sauberrimũsaluberrimum sit postulare: tamen intẽtionisintentionis vertex in Deum ipsum, eiusq́ue gloriam, qua ipse beatus existit, referendus est. Videlicet vt id ipsum quòd eius conspectu frui expetimus, non tam ad nostrum bonum, quod ad amorem attinet concupiscentiæ, quàm ad | suum ipsius, quod amor est beneuolentiæ, referamus: nempe non tam ad id quòd nostra voluntas, quàm ad id quòd sua expleatur, qua voluit suam propriam fœlicitatem in nos effundere. Quam ob rem in horis singulis dum inchoantur, post petitionem diuini adiutorij statim initio canitur, Gloria Patri &c. tanquàm scopus quô tota referatur oratio. Hæc autem alius est loci, fusiùs disserere. ¶ Hinc ergo ad propositum reuertentes, statuimus sex
Sexta cōclusioconclusio.
tam conclusionem. Attentio est in præcepto, non solùm clericis canonicè canentibus & orantibus, sub reatu mortali obligante, verùm & suo modo sæcularibus, dum spontaneas fundunt preces. Vtrius
Ratio cōclusionisconclusionis.
que partis ratio ex ipsa rei natura proficiscitur: nam cùm orare sit actus virtutis, neque verò cuiuslibet, sed religionis, necesse est vt fiat, quando, & vbi, ac potissimùm quomodò oportet: quibus circunstantiarum ornamentis vnaquæque virtus secundùm Philosophum vestitur: modus autem nullus est naturæ orationis germanior, quàm attentio. Quatenùs autem ad horas canonicas res attinet, conclusio peculiariter probatur ex verbis Innocen
Innocentius.
tij in concilio generali: cap. dolentes. de celeb. Miss. vbi ait, Districtè præcipimus in virtute obediẽtiæobedientiæ, vt diuinum officium nocturnum pariter & diurnum, quantum eis (nempe clericis) Deus dederit, studiosè celebrent pariter & deuotè. Verba nanque illa, districtè in virtute obedientiæ, planissimè ostendunt præcepti vim, obligantis sub reatu mortali. Neque vllius est apparentiæ eiusmodi cauillatio quòd præceptum illic non fertur super modum attentè deuoteq́ue orandi, sed super substantiam, vt diuinum officium integrè persoluatur. Nullius, inquam est apparentiæ: nam cùm præceptum illud iam pridem, vt dictum est, in ecclesia extitisset, nulla erat in Concilio oborta de illo quæstio: sed quia modus dicendi sensim in præceps ibat, curatum est sub præcepto illum instaurare.
¶ Adiectio autem illa, quantũquantum eis Deus dederit, ansam prima fronte offerre potest dicendi quòd attentionis modus relictus fuerit orantis arbitrio. Attamen non sic se res habet: sed sensus eius est quòd nemo teneatur summam adhibere attentionem ac deuotionem: sed tamen apparare sese, modo statim explicando, vt per se non stet quo minùs Deus deuotionem atque animi refectionem influat. ¶ Quòd si
Obiectio.
aduersus huiusmodi sententiam inde arguas quòd ecclesia de actibus animi internis, vtpote quos minimè nouit, iudicare non debet: Respondetur quòd quanuis per
Solutio.
se, si illos seorsum spectes, sub ecclesiæ iudicium non cadant, nihilo minùs tanquàm exteriorum radicem aut circunstantiam, mandare de illis potest. Dum enim annualem confessionem indixit, subsequenter iussit vt mente de peccatis cogites, illaq́ue in memoriam reuoces. Imò in Clementi. multorum. de hæretic. eos qui odio vel amore hæreticos inquirũtinquirunt, aut inquirere prætermittunt, excommunicatione ferit: quam non incurrent nisi ex huiusmodi affectionibus delinquant. Pariter ergo præcipere potuit attentionem quæ orationis ingenio & conditioni natiua est. ¶ At nè quis ni
Septima conclusio.
miùm mandati rigore perterrefiat, adhibetur conclusio septima. Præceptum attentionis in officio diuino canonicè persoluendo, duo includit: videlicet vt orandi initio quisque attendat quid agere aggreditur. Prętereà vt talem attentionem inter orandum consultò & ex professo non interrumpat: hoc est nil consultò & meditatò agat per quod animum à priori attentione distrahi deprehẽdatdeprehendat. Quin verò ad prius membrũmembrum satis est vt virtute alicuius præcedentis intentionis & consuetudinis fiat. Vt si quis, dum signum ad horas datur ad chorum de more vadit, aut secum priuatim, faciendo id quod solet, recitare incohêt per illud satisfacit præcepto. Secundum autem membrum declarat diuus Thomas articulo citato in solu
D. Thomas.
tione tertij. Si quis enim inquit ex proposito in oratione mente vagetur, hoc peccatum est, & impedit orationis fructum. Peccatum inquit est: vbi præceptum denotat. Et fructum orationis amittit, puta non solùm animi refectionem, quam suprà diximus non durare nisi quandiu attentio durat, verùm & meritum & impetrationem: quia studio dimouetur ab attentione. Et in hoc, inquit, sensu accipiendum est illud Augustini in regula, Psalmis
Augustinus.
& hymnis cùm oratis Deum, hoc versetur in corde, quod profertur in ore. Euagatio verò mẽtismentis quæ fit pręter propositũpropositum, orationis fructum non tollit. Intellige meritum & impetrationem, vt suprà exposuimus: nam ani|mi refectio non prouenit nisi dum ad rem attendis. Vnde Basilius loco citato de vita
Basilius.
perfecta: Si debilitatus, inquit, à peccato fixè nequis orare, quantum cunque potes, teipsum cohibeas, & Deus ignoscet: eò quod non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes vt oportet assistere coram Deo. Hæc ille. Vbi nota quòd ex negligentia crassa mentem diuagari permittere, eôdem relabitur ac si consultò id faceres. ¶ Est enim di
Quid mẽtismentis diuagatio.
uagatio mentis cùm cogitatio à proposito auersa absque vllo scopo oberrando discurrit. Cuius quidem causa multiplex est. Prima quidem quam Basilius significat, scilicet mentis debilitatio & languor quem ex
peccato originali contraximus, per quod frænũfrænum originalis iustitiæ amisimꝰamisimus. Vt enim qui non est poplite firmus non potest fixè incedere: ita neq;neque mens nostra firmiter propositæ meditationi adhærescere. Et sicut sol dum fluctuantem aquam irradiat, non potest radios solidè illic infigere, sed videntur titubare: sic se habent diuini radij in mentibus nostris. Prætereà & praui habitus nostrorum scelerum & inolita consuetudo mundana cogitandi. Nam sicut corruptus humor corporeus quô semel fluere incipit, illuc semper ac pertinaciter decurrit: sic & lubrica nostra cogitatio. Accedit & supra hæc omnia dęmonum infestatio, quæ nobis in oratione qua cum Deo tam familiariter conuersamur, infestissimi sunt. Quapropter nec nobis demirandum est quòd mentem in oratione retinere non possumus, neque tamen desperandum: sed tanquàm in re, vt pretiosissima, ita & difficilima omni potiùs diligentia enitendum, vt orantes præsentes animo simus. Primùm diuinum fauorem contra dæmones imprecando. Hac enim ratione nos instruxit ecclesia quæ canendi exordium inde auspicatur: Domine labia mea aperies. Et, Deus in adiutorium meum intende. Deinde & cogitatricem mentem aliunde, quantum in nobis est, dimouentes, ad diuina assuefaciendo. ¶ Quò autem
ad rem redeamus, quoties quis dedita opera mentem ab attentione non dimouet, pręceptum orandi non omittit. Vt autem rei perspicuitate timoratis conscientijs consulamus, nemo censendus est ab attentione ex professo distrahi, nisi hæc concurrant: videlicet vt dum horas pendit, alio negotio occupetur, quod suapte natura orationis attentioni aduersetur. Vt si quis, verbi gratia, tunc legat, aut scribat, aut pingat, aut id genus aliquid faciat, quod attentionem requirit. Quare si dum quis orat manus lauat, aut se induit, aut aliud quidpiam facit, quod non tantam animaduertentiam expostulet, etsi contra orationis dignitatem malefaciat, & forsan venialiter peccet, haud tamen contra præceptum mortaliter. Dixerim, forsan venialiter, quoniam non semper est peccatum. Imò in ordine nostro præceptum nobis est vt surgentes officium Virginis dicamus: & vt antiqua indicat Dormitorij dispositio, inter induendum se fratres illud inchoabātinchoabant: videlicet vt iniqua fantasmata quæ in ipsa expergefactione occurrere assolent, abigerentur. Rursus requiritur quòd qui aliquid facit aut cogitat, quod ab orationis attentione extraneum est, aduertat per illud ab eâdem attentione dilabi. Quare etsi vltrò & voluntariè alia cogitet (vt bene ait in sua Summa Caietanus) quousque in
Caietanus.
spiciat se distrahi, semper reputatur inaduertenter diuagari, atque adeò excusatur ab omissione præcepti de attentione, impletq́ue adeò subinde orandi mandatum.
Tametsi diffitendum non sit, propter dignitatem orandi & propter periculum, crebrò venialem culpam irrepere. ¶ Supra hæc autem adde quòd non quoties per attentionis omissionem mortaliter delinquitur, necessitas incurritur restituendi: vt articulo proximo dicturi sumus. Emergit autem obligatio iterum eandem horam repetendi. Quòd si contra hoc postremum verbum sic arguas: Qui ecclesiam ad au
Obiectio.
diendum sacrum die festo intrat, cum animo tamen mortaliter corrupto, si sacrum audiat præceptum implet: ergo qui psalmorum substantiam profert, etsi sciens & prudens vaga mente id faciat, pari ratione satisfacit debito. Negatur consequentia: quia præceptum audiendi Missam non obligat nisi taliter audire vt sit actus humanus: qualis esse potest, etiam si aliud simul adsit sinistrum propositum. Soluere autẽautem officiũofficium diuinum obligat vt fiat attẽtèattente. Quare sublata attẽtioneattentione præceptũpræceptum non impletur. CōuincitConuincit autem pręfata argumentatio quòd si quis attẽtèattente oret, quāuisquamuis id faciat adiunctam habens vanam gloriam, imò quāuisquamuis simul habeat propositũpropositum aliud mortale, satisfaciet pręcepto, quantũquantum ad substātiāsubstantiam: | ita vt non teneatur officium iterare. Hæc ad pacandas conscientias dicta sint: nihilo minùs nemo esse debet cōtentuscontentus sic orare: imò, vt nuperrimè dicebamus, adhibenda est cura & diligentia vt attẽtioattentio per totam orationem perseuêret: & magis ac magis mens reficiatur. ¶ At verò quoniam conclusionis tenore sæculares etiam liberè orantes complexi sumus, adnotādumadnotandum est & illos suo mo
do ad attentionem teneri. Primùm quia aliquando occurrit eis quoq;quoque orādiorandi præceptũpræceptum: vt. c. 6. &. 7. super Matth. in illo Christi verbo, Petite, & dabitur vobis. adnotauimus: Tametsi cùm sit affirmatiuum, non obliget pro semper, sed pro tẽporetempore & loco: quod non est præsentis loci discutere. Vnde quando quis in tempus incidit eiusmodi explendi præcepti, perinde ad attentionem tenetur atq;atque clericus. Quare diuus Tho. loco proximè citato generaliter ait, ex proposito in oratione mente vagari, peccatum esse. ¶ At verò dubium est, vtrùm dum quis liberè &
Dubitatio.
suapte spōtesponte orat, teneatur etiam mente attendere. Apparet nanque minimè teneri: nam si hoc ego tempore nullatenùs orare obligor, nulla apparet culpa si orare ad meũmeum libitum velim: etiam consultò mentem aliorsum vertendo. Exempli gratia: Cùm opifex & mercenarius dum manibus operatur profana canit, cur non etiam tunc orare poterit: tametsi dedita opera totam attentionem manuali operi habeat defixam? Respondetur collectionem nullam esse: Non
Solutio.
teneor orare: ergo quanuis orem, non teneor attendere. Nam quanquàm licitum mihi sit ab opere religionis nonunquàmnonnunquam vacare, tamen dum facio, ex ipsa natura virtutis obligor debitè facere. Sicuti in operibus otiosis cōtingitcontingit. Nam, licèt non tenear operari: tamen dum operor, teneor fine aliquo honesto id facere: aliâs nonnulla est culpa. Pariter ergo dum oro teneor pro rei dignitate orare: nè cōtemptorcontemptor & irrisor apud Deum habear. Dixerim, dum oro: nam, si quis quidquid negotij faciat, vult Psalmos recitare vt alias caueat cogitationes, non est cur vitio detur: quia illud non per modum orationis eligitur, sed tanquàm mentis retinaculum. ¶ Sed rogas nunquid perinde erit
Hæsitatio.
peccatum mortale, attentionem orationis aut negligere aut dimouere dum quis citra præceptum orat, ac si clericus in horis canociscanonicis id faceret? Apparet enim sic res habere: eò quòd, vt modò dicebamus, dignitas orationis attentionem exigit. Respondetur nihilo minùs non perinde pec
Solutio.
care: nam vbi præceptum interuenit orandi, eodem præcipitur attentio. Vbi autem liberè & citra obligationem oratur: sola est culpa venialis indecenter orare: quare distractio, etiam meditata, nisi cōtemptiocontemptio adsit nunquàm erit mortalis.
ARgumenta ergo quæ in capite quæstionis proponebāturproponebantur, non necessitate præcepti procedunt: aliâs efficacia essent, vt conclusione sexta assertum est, & in septima declaratum. Sed dirigebāturdirigebantur ad probandum attentionem necessariam esse per totam orationem: quod re vera non probant. Et ideo ad primum respondetur, il
Ad primum argumentũargumentum .
lum in spiritu & veritate orare, qui instinctu Spiritus sancti secundùm diuinam & ecclesiasticam sanctionem ad orandum se accommodat: etiam si ex animi languore mens posteà aliorsum diffluat. Et idem sufficit vt oratio sit ascensus mentis in DeũDeum. ¶ Ad secundum satis inter explicandam
Ad secundũsecundum.
septimam conclusionem respōsumresponsum est: nempe quòd non quicunq;quicunque mente dum orat diuagatur, Deum irrîtat: sed ille duntaxat qui id vel consultò vel negligentia crassa facit. Authoritati autem capituli, Dolentes. sua est conclusio concessa: nempe, pręceptum esse attentionis: non tamen quæ necessariò totam orationem debeat comitari.
ARTICVLVS. VI.

ARTICVLVS. VI.

Vtrùm episcopus & clericus id facere prætermittens quod facere tenetur, ad restitutionem aut præbendæ aut fructuum obligetur.
CVM decim as clerici, vt suprà ostensum est, stipendij loco propter officium suscipiātsuscipiant, ordo præsentis disputationis vt exploremus exposcit, vtrũvtrum ecclesiastici, seu episcopi sint, seu inferiores sacerdotes & clerici, ad restitutionem toties teneantur, quoties id quod debent non faciunt. Et arguitur à parte affirma
tiua. In primis cap. Licet. de electione. libr. 6. sancîtum legimus in concilio Lugdunensi sub Gregorio Decimo, vt ille cui ecclesia parœcialis demandata est, nisi in|tra annum sacerdos fiat, vt residere in ecclesia valeat, nulla præmissa monitione sit præbenda priuatus. Cui Bonifacius ca
Bonifacius.
pi. commissa. eodem titulo, adiecit, vt si mentem non habuerit ad sacerdotium promouendi, teneatur ad restitutionem fructuum. ¶ Secundò. In Concilio Latera
Secundum.
nensi sub Leone Decimo, sessione. 9. decretum est, vt qui diuinum officium canonicè non persoluerit, pro rata teneatur perceptos fructus restituere: quod si supra dimidiatum annum in eâdem negligentia perstiterit, beneficio priuetur: quippe quod propter officium datum erat. ¶ Tertiò.
Tertium.
Non solùm qui horas canonicas non pendit, imò qui corruptis moribus est, videtur ad restitutionem obligari. Sanè cùm fructus ecclesiasticos populus clericis tāquàmtanquam pretium suorum peccatorum & vota apud Deum offerat: vt habetur. 12. quæstion. 1. cano. videntes. quare, vt Oseæ. 4. legitur: & refertur. 1. quæstio. 1. can. ipsi sacerdotes peccata populi comedere dicuntur.
Qui autem aliorum intercessores sunt apud Deum, tenentur pura mente integram vitam viuere. Quare si aliter viuunt, ad restitutionem tenentur: secundùm tenorem tituli, de condiction. caus. dat. & non sequuta. ff. ¶ In contrarium facit, quòd neque stipendia, neque verò decimæ conferuntur sub ea conditione vt quocunque actu stipendiatus famulus defecerit, ad restitutionem teneatur. Nemo enim, quæ fragilitas humana est, tam inculpatè famulari potest. Prætereà, quòd, vt lib. 1. disputabamus, qui pœnam incurrit, non tenetur ante condemnationem illam luere.
QVatuor capita sunt de quibus in præ
sentiarum cōtrouerticontrouerti potest, vtrùm clerici ad restitutionem, seu præbendæ, seu fructuum teneantur: quæ argumentorum ordine designata sunt. Primum cùm qui sacerdotium possidet, in animo non fert sacerdos aut clericus fieri. SecũdumSecundum cùm prædictos ordines in tempore non recepit. Tertium cùm officium canonicarum horarum non pendit. Et quartum cùm honestam vitam, vt clericum decet, non viuit. Haud enim hîc de simonia, aut de homicidio, aut de alijs sceleribus, ob quæ vel irregularitas contrahitur ad obtinẽdumobtinendum beneficium, vel priuationis mulcta incurritur. IllorũIllorum enim disputationes ad alia loca spectātspectant diuersa. Sed ea hîc duntaxat disputamus, quæ ad promerendos decimarum fructus atque alia stipendia sunt clericis necessaria. ¶ Ad quæstionem ergo, licèt supra prędictum numerum, sex conclusionibus respōdeturrespondetur. Prima
Prima conclusio.
est expressa assertio prædicti cap. cōmissacommissa. de elect. lib. 6. Qui parœcialem habet ecclesiam, non intendens ad sacerdotium promoueri, ad perceptorum fructuum restitutionẽrestitutionem tenetur. Parœcialem inquam quæ curācuram habet animarum annexam: secùs de collegiata, vt habet illic glossa. Et ratio est: quoniāquoniam, vt cauetur in citato cap. licet. eodem titulo, tenetur eiusmodi clericus in ecclesia sua residere, per seq́;seque ecclesiæ famulari: quod anteꝗ̈antequam sit sacerdos, non valet. Quocircà eâdem lege comprehenditur episcopus. Et quanuis textus loquatur de receptione, pari ratione intelligitur de retentione. QuẽadmodũQuemadmodum inquāinquam si dum parœciam suscipis promoueri ad sacerdotium non cogitas, fructus restituere cogeris, quandiu mẽtemmentem non mutaueris: ita licèt dum illam suscepisti sanum habueris propositum, si tamẽtamen id posteà mutes, decernens non fore sacerdos, ab illo tẽporistemporis articulo teneris fructus restituere. Itaq́ue quocũq;quocunque tẽporetempore non intenderis sacerdotiũsacerdotium suscipere, fructus illius tẽporistemporis non facis tuos: nam par est de acceptione & retentione ratio, vt illic scitè in glossa notatum est. ¶ Et nota, Non intendens: quo verbo comprehenditur etiam ille qui dubio est animo: nam qui hæsitat, non intendit. Quocircà si qui parœciam suscipit nondũnondum de vita deliberauit, sed pẽdẽspendens est animi: vt si res alia via fœliciùs successerit, habitui clericali sit renũtiaturusrenuntiaturus, profectò non tuta conscientia fructus recipit. Si autem intentionem quidem habuerit sacerdotij suscipiẽdisuscipiendi, sub cōditioneconditione tamẽtamen, nisi per mortẽmortem primo genitifratris hæreditas paterna sibi obtigerit, aut aliud qui ꝓpiāpropriam sæculare prosperè successerit, fortasse erit, qui dicat eum posse eosdẽeosdem fructꝰfructus ecclesiasticos ꝑcipereperecipere: eò quod cōditionalisconditionalis intẽtiointentio, quodāmodòquodammodo est intentio. At neq;neque huiuscemodi profectò conscientiāconscientiam sanam esse arbitrarer: quoniāquoniam cum textus ait, Non intẽdensintendens. absolutāabsolutam intentione exposcit. Et ratio etiāetiam suffragatur: nam qui absolutè percipit fructus, absolutam habere debet intentionẽintentionem. Alioqui fraudulẽterfraudulenter, vt ait textꝰtextus, eos recipit. ParẽthesisParenthesis verò illa textꝰtextus (nisi volũtatevoluntate mutata promotus fuerit) non sic astutè intelligenda est, quòd cum voluntate mutata ad sacerdotiũsacerdotium promotꝰpromotus fuerit, possit | fructus illius temporis recuperare, quo propositum sacerdotij non habebat: sed quod cùm proposuerit promoueri, iam inde suos illos faciat. ¶ Percontaris autem vtrùm in eius
Quæstio.
modi restitutione facienda expectādaexpectanda sit iudicis condemnatio, an verò nulla expectata sententia sit exequenda. Apparet nanq;nanque sententiam esse præstolandam: eò quòd lex illa videtur pœnalis. Respondetur nihilo minùs
Solutio.
nulla opùs esse iudicis cognitione: sed eo ipso quòd quis non habeat propositum suscipiendi sacerdotium, fructus non facit suos: quoniam lex illa non est pœnalis. Imò collatio parœcialis sacerdotij, licèt absolutè fiat, confertur tamen cum illa obligatione, vt cui cōferturconfertur, sacerdos fiat: aliâs fructuum dominium non acquirat. Quo ergo casu locum habet DigestorũDigestorum titulus suprà citatus, de cond. cau. data & non sequu. ¶ Sed est prætereà adnotandum quòd etiamsi ille non intenderit promoueri. Imò licèt propositum habuerit rei se vxoriæ implicandi, titulum præbendę secundùm rigorem textus non perdit. Imò quotiescunq;quotiescunque sacerdos esse voluerit, absque noua prouisione eandem valet retinere præbendam. Porrò verò, saltem ille qui firmato animo nunꝗ̈nunquam sacerdotalem ordinem suscipiendi parœcialem ecclesiam possidet, præterquàm quòd fructus, vt ait textus, non facit suos, non est immunis à delicto iudicandus: imò crediderim mortali, nisi illam reliquerit: quandoquidem ecclesiam occupat cui seruire non cogitat. quod profectò absq;absque exitialianimarum detrimento, quarum cura eidem præbendæ annexa est, fieri non potest. ¶ De alijs autem beneficijs quæ extra animarũanimarum curam sunt, etiam si seruitium habeant annexum, nihil sancîtum est. Quare neq;neque temerè asserendum quòd etsi absq;absque clericali intentione possideantur, obligatio restitutionis fructuũfructuum inde emergat: nam odiosa iura, vt habet Regula iuris, restringenda potiùs sunt, quàm amplianda. At verò neq;neque arbitror à culpa mortali esse mundum qui beneficium habet cui annexum est clericale obsequium, nisi propositum habeat, si non sacerdotalem, saltem illum ordinem suscipiendi qui ad tale seruitium necessarius est. Aut si nullus requiratur ordo, saltem intentio necessaria est, clericorum more viuendi. AbsurdissimũAbsurdissimum enim esset qui canonicatum aut aliud eiusmodi beneficium, obsequio ecclesiastico deputatum, retineret cum animo ad matrimonium conuolandi, aut sæculariter viuendi. Quin verò neque præstimonia,
Quid de præstimoniis.
quæ vocant, absq;absque culpa cum eiusmodi sæculari animo & habitu possidentur: quandoquidem, vt sæpe anteà diximus, istiusmodi titulus, clericalis est. ¶ De pensionibus au
Quid de pensionibus.
tem alia est ratio: quippe quæ sine ecclesiastico titulo conferuntur. Quanuis nisi propter aliquem famulatum ecclesiæ concedantur, absurditate non caret. Sunt enim qui cùm sacerdotiorum potiantur, mutato animo eadem, retentis pensionibus, resignant, quas quidẽquidem coniugati retinent, quibus vxorem, & proles, & sæcularẽsæcularem fastum sustentent. Quod quidem adeò est instituto ecclesiastico absonum, vt cur ecclesia ferat non viderim. ¶ Secundum caput restitutionis quod posuimus erat, dum parœcialis clericus intra annum sacerdotium non suscipit. De quo in dicto cap. licet. de electio. lib. 6. extat conclusio, quæ hîc sit nobis secunda. Qui titulũtitulum
Secunda conclusio.
habens parœcialis ecclesiæ intra annum ad sacerdotium non promouetur, nulla etiam præmissa monitione, eâdem est præbenda priuatus. Et est similiter intelligenda ac præcedens: nempe quòd non opùs est alia priuatoria sententia: eò quòd lex illa non est pœnalis, sed cōuentionalisconuentionalis. Enimuerò cum nul
Ratio cōclusionisconclusionis.
li esset animarum cura demandanda, nisi sacerdos esset qui illicò suam prouinciam administrare posset, sanctũsanctum ecclesia duxit nemini eiusmodi præbendas indulgere, nisi cum illa conuentione, qua non seruata, eo ipso sit priuatus. Quòd si arguas: Ille facta prouisio
Obiectio.
ne verè & absolutè est præbendæ dominus: ergo nisi audiatur, non est expoliandus. Ne
Solutio.
gatur consequentia: quia eiusmodi collatio semper quodammodò est à futuro pendẽspendens. Sicuti si tuam tu pecuniāpecuniam alicui sub aliqua obligatione & pacto conferres, eo ipso quòd ille pacto non stet, tenetur eandem tibi reddere. Illum autem canonẽcanonem postmodùm Bo
nifa. cap. cùm ex eo. eodem titulo, sic moderatus est, vt dũtaxatdumtaxat ratione studij, quo posset postmodùm sacerdos esse ecclesiæ fructuosior, valeat episcopus cum eiusmodi clericis per septennium dispensare. Nunc verò temporis quacũq;quacunque de causa dispensatur. Circa hanc ergo conclusionem nulla extat immorandi causa. ¶ Tertium ergo caput restitutionis ecclesiasticorũecclesiasticorum fructuũfructuum ex omissione ortum ducit persoluendi diuinum horarum officium, in quo plura complicantur dubia. Et primũprimum est, An qui officiũofficium diuinũdiuinum
Dubium. 1.
non soluit, ad restitutionem teneatur, & quo | iure. Et incipiẽdoincipiendo à naturali & diuino, appa
PrimũPrimum argumentum.
ret in primis non teneri: ꝗaquia in cap. presbyter. de celebr. missa. & alijs suprà citatis, vsq;vsque ad CōcilConcil. Latera. sub Leone. 10. nulla extat restitutionis mentio: sed tantũtantum præcipitur vt soluatur officium diuinũdiuinum. Si autem restitutio diuini esset iuris, non fuisset ab ecclesia tam longo silentio dissimulata, sed expressis verbis explicata: nam per hoc quòd orare præuisum est, non satis exprimitur quòd aliter facientes ad restitutionem teneantur. Item be
Argumen. 2.
neficia non propter horarum officiũofficium solùm, verùm & pro alijs impenduntur clericis: qui autem alia prætermiserit, vt si plebanus in sua cura fuerit negligens, non ideo iure diuino ad restitutionem tenetur. ¶ His tamẽtamen non obstantibus statuit̃statuitur. 3. conclu. Qui sub titulo
Tertia conclusio.
clericali stipendium habet ecclesiasticũecclesiasticum, nempe ex decimis aut similibus oblationibus, nisi diuinum officium soluerit, ad aliquam restitutionẽrestitutionem tenetur. Hoc patet: quia huius
Probatio.
modi stipendia licèt non quantum ad quotāquotam, tamẽtamen iure diuino, quin etiāetiam naturali, instituta sunt tanꝗ̈tanquam stipẽdiastipendia ecclesiasticarũecclesiasticarum functionum. Munus autẽautem maximè propriũproprium clerici est, vt suprà diximus, officiũofficium diuinum certis horis péndere. Quare in Concil. LateraneñLateranen. ad hoc propositũpropositum allegatur quod beneficiũbeneficium datur propter officium: ergo qui non penderit, iugo restitutionis eodem iure subijcitur: eò quòd non vtcunq;vtcunque, sed contra iustitiam deliquerit. Non dixerim, si hoc aut illo modo officium non soluerit, neq;neque quod ad talem aut talem restitutionem teneatur: nam hæc oĩaomnia sunt de iure positiuo: sed quòd sub pœna alicuius restitutionis teneatur clericorũclericorum quisq;quisque ad orandi munus. ¶ Atqui in huius cōclusionisconclusionis
CōfirmatioConfirmatio.
confirmationem facit, non esse aliud credibile, quàm quòd ante nuperrimum LateraneñLateranen. concil. mos fuerit ecclesiæ, vt qui officium diuinum non diceret, ad aliquam restitutionem teneretur: aliâs præfatum Concilium non sic repentè tam insigne præceptum protulisset: & tamen vt dicebamus, expressa restitutionis mentio non habetur anteà in iure: ergo præceptum ipsum orādiorandi, secundùm naturale ius & diuinum sub alicuius restitutionis pœna interpretabatur. ¶ Subtexitur nihilo minùs quarta cōclusioconclusio.
Quarta conclusio.
Non quicunq;quicunque defectus in persoluendo diuino officio, imò neq;neque omnis qui culpam inducit mortalem, ad restitutionem obligat. Vt, si incōgruèincongrue proferas: aut versus aliquos, etiam ex supina negligẽtianegligentia & oscitantia interpoles. Probatur: quia hoc esset nimium
Probatio.
irretire conscientias: cùm vix caduca, labilisq́;labilisque hominum vita sine huiusmodi negligentijs transigi queat. Imò verò & si matutinale officium, aut aliam horam, seu ex culpabili obliuione seu dedita opera prætermiseris, quod fortè semper est mortale: aut si totũtotum diem orare prętermittas, quod certè est lethale: non ideo ad restitutionem rigore iuris teneris. In primis enim qui non ratione beneficij, quia nullum habet, sed ratione ordinis orandi lege tenetur, non est quod restituat. Qui verò ratione beneficij fuerit obligatus, quāuisquamuis collatum ei fuerit propter officium: non tamen adeò minutatim respondere debent stipendij portiunculæ singulis canonicis horis, vt cuiusq;cuiusque prætermissio ad restitutionem illius portionis obliget. Quoniam neque in ciuilibus familijs tam exactè requiritur seruitium, neq;neque Spiritus sanctus, cuius nutu ecclesia regitur, tales voluit suis ministris scrupulos inijcere. Ex quo fit quod &
CorollariũCorollarium.
si dum oras attentionem studio & meditatò inde dimoueas, licèt mortale crimen sit, vt suprà diximus, ad restitutionem tamen non obligeris: quoniam neq;neque si officium prætermitteres, obligatus esses. ¶ At verò dubiũdubium
Dubitatio.
de illis restat qui longiori tempore orare canonicè prætermittunt: maximè si præbendas habeant ecclesiasticas. Et dubitandi ra
tionem nobis offert sessio. 9. citata Lateranen. Concilij. Cuius verba sunt: Statuimus & ordinamus, quòd quilibet habens beneficium cum cura vel sine cura, si post sex menses ab obtento beneficio diuinum officium non dixerit, legitimo impedimento cessante beneficiorum suorum fructus non faciat, pro rata omissionis officij & temporis: sed eos tanquam iniustè perceptos in fabricas ecclesiarũeccesiarum huiusmodi beneficiorum, vel pauperum eleemosynas erogare teneatur. Si verò vltra dictum tempus in simili negligentia contumaciter permanserit, legitima monitione præcedente, beneficio ipso priuetur: cùm propter officium detur beneficium. Intelligatur autem officium omittere, quo ad hoc quod est beneficio priuari posse, qui per quindecim dies illud bis saltem non dixerit. Hæc in Concilio. In hac verò, vt iacet ver
borum serie, partim nimia videri cuipiam potest relaxatio, partim verò nimia perstrictio. Nam quòd vsq;vsque post sex menses ab obtento beneficio non cogatur clericus sub aliqua pœna officium dicere, nimia relaxatio | est. Rursus quòd qui posteà vno aut duobus diebus orare cessauerit, teneatur pro rata soluere, nimiùm apparet rigidum. Prætereà, quod vrgentius est, nec verba concilij vt iacent satis sunt intelligibilia. Habetur enim priùs, quòd qui post sex menses ab obtento beneficio non orauerit, pro rata restituat. Posteà verò subditur: Si vero vltra dictum tempus in simili negligentia contumaciter permanserit, &c. Quę quidẽquidem verba prioribus non gratè cohærent: nam hæc postrema, in simili negligentia, apertè denotant negligentiānegligentiam priorum sex mensium ad restituendum pro rata obligasse: quandoquidem post illos rigor cogendi per comminationem priuationis beneficij adhibetur. ¶ CōijcioConijcio ergo, imò
certò crediderim illud verbum Concilij non esse, post, sed, per: videlicet vt sensus sit, quòd qui per sex menses ab obtento beneficio vel quamlibet eorum partem officium non dixerit, solùm teneatur ad restitutionem pro rata. Elapso verò semestri, si post admonitionem in quindecim diebus non bis orauerit, beneficio priuetur. Itaq́;Itaque primum semestre non datur tanquàm induciæ, vt clericus non orans nulli subiaceat pœnæ: esset enim omni rationi dissonum: sed, vt non priuetur. Et hoc pacto verba sunt intelligibilia: alioqui minimè. ¶ Colligitur ergo ex hoc CōcilioConcilio quòd quæcunq;quæcunque horarum omissio cùm primùm quis habet beneficium, eum ad restitutionem obliget: Imò si rigorem verborum spectes, quanuis vnam duntaxat horāhoram prætermittat, restituere compellatur. Porrò autem hic censendi rigor, nimium ius apparet. Eò vel maximè quòd etsi præcipuum clerici officium sit horarum pensum, nihilo minùs beneficium pro alijs etiam officijs tribuitur: & ideo ratio non exigit vt vsque ad huiusmodi minutias fiat restitutio. Neq;Neque ius diuinum ad id cogit, neq;neque synodus credenda est tam districto rigore sua protulisse verba. ¶ Igitur quò rem summatim comprehenda
mus, concilium, saltem hoc capitulum nondũnondum plenè, quod sciāsciam, vsu & more receptũreceptum est. Fuit em̃enim SynodꝰSynodus illa nimiũnimium prolixa, & aliqua continens quę non erāterant tanti momenti. Quapropter salua illa authoritate quæ concilijs summa debetur, nescio an sit omninò necessarium ad rigorem sessionis huius omittentes vnũvnum aut duos dies ad restitutionem obligare. Enimuerò neque altera pars, nempe quod qui vltra semestre officium diuinum non soluerit, priuatione beneficij mulctetur, in vsu (quod audierim) vspiam est. Neq;Neque admonitio illa quæ illic fieri iubetur, fieri consueuit. Haud enim est ipso facto priuatus, vt de illo suprà diximus, qui in animo non gerit ad sacerdotium promoueri, aut non intra annũannum promouetur. Sed, si concilium seruaretur, esset priuāduspriuandus. ¶ Quod ergo cōsiliumconsilium egomet
mihi ex his colligerem est, pro vno aut duobus diebus nemini restitutionis scrupulum inijcere: quanuis peccatũpeccatum sit mortale. Saltem eos qui relaxationibus cruciatæ Bullæ gaudent, quibus ab horis male pensis absolutio continetur, satis crediderim esse tutos, quāuisquanuis eiusmodi paruas negligentias commiserint. Quando verò orandi omissio vlteriùs procedit, tunc compositio cum summo PōtificePontifice, aut eius legato locũlocum haberet. Id quod propter authoritatẽauthoritatem Concilij dixerim. Nam stando iuri diuino, cum episcopo fieri posset. Enimuerò huiusmodi restitutiones, si idẽidem diuinum naturaleq́;naturaleque ius, imò si pontificium priscum consulas, ecclesiarum fabricis adiudicandæ essent, aut in pios vsus insumendę. Etenim cùm decimarum stipendia res sint propriæ ipsarum ecclesiarum, ministri qui non seruirent, eisdẽeisdem ipsis deberẽtdeberent restitutionẽrestitutionem. Quin verò idem Lateranen. concilium eisdẽeisdem ecclesijs aut pauperibus fieri iubet. AttamẽAttamen, iam nunc temporis, vt aliâs diximus, summi Pontifices suis vsibus necessarias esse ducũtducunt: & ideo cum illis de restitutione paciscitur. ¶ Postremum deniq;denique dubium huc pertinẽspertinens
Postremum dubium.
superest de illis qui ecclesijs famulari tenentur: non tamen pro dignitate satis inseruiũtinseruiunt. Nempe de canonicis qui in intrando chorũchorum, indeq́;indeque exeundo, constitutum signum punctim obseruant: videlicet vt neq;neque antè ingrediantur neq;neque pòst permaneant: vtrùm ad restitutionem pariter teneantur. Petrus nanq;nanque
Petrus Palu.
de Palud. in. 4. dist. 15. q. 5. istorum conscientias flagellat, dicens quòd si residuum temporis negotijs ecclesiæ impendunt, bene quidem: qui autẽautem otiosè & sine bona causa sponte abest, non est tutus, etsi ecclesiæ statutum aut consuetudo eum excuset. Quoniam tale statutum irrationabile erit: quod ideo conscientia sedare non sufficit. Maximè in anniuersarijs: eò quòd qui sua bona sub tali vinculo ecclesijs legârunt, non ea censentur canonicorũcanonicorum statutis, nisi rationabilibus, subdidisse. ¶ Nihilo minùs contra eiusmodi scrupulum subijcitur quinta conclusio. Vbi non
Quinta conclusio.
est manifesta statuti peruersitas quicunque choro iuxta tenorem institutionum suæ ec|clesiæ inseruiens bona fide & cōscientiaconscientia fructus facit: neq;neque ad vllam tenetur restitutionem. Conclusio est per se liquida: nam postquàm totũtotum collegiũcollegium more & vsu legem cōdiditcondidit nisi manifestariè prauitatem & corruptelācorruptelam præ se ferat, nemo eiusdẽeiusdem societatis, tenet̃tenetur ampliùs de legis ratione discutere, sed eam seruando satisfaciet. ¶ Quartum deniq;denique ac po
stremum caput restitutionis bonorũbonorum ecclesiasticorum ab aliquibus, vt suprà diximus, constituitur, si clericus moribus & vita non sit ille, quem esse decet. Quam quidem opinionem Adrianus amplexari videtur in illa suprà citata quæstione de restitutione: vbi ait quòd clericus perditè viuens & Deum cōtinuòcontinuo prauis moribus stimulans, aut officiũofficium debitum prætermittens tenetur restituere quicquid de fructibus ecclesiasticis expenderit. Cuius argumentum suprà in fronte quæstionis tertia sede collocauimus. Opinio tamen hæc esse non potest nisi quorumpiam forsan iurisconsultorum, qui ex sancto potiùs zelo quàm consulta ratione philosophāturphilosophantur. Nam Alexan. Halensis. 3. p. q. 36. cui Adria
Alexander Halens.
nus illam inscribit, non loquitur nisi de eo qui ecclesiæ non seruit: de quo ait, quòd sicut cōductusconductus agricola non laborans non est mercede dignus, ita neq;neque clerici non seruientes. Contra illam ergo opinionem subnecti
tur sexta conclusio. Quanuis clerici ratione sui status moribus inter sæculares effulgêre debeant, atq;atque adeò tanto præstantiùs quātoquanto quisq;quisque altiori insignitur dignitate: tamẽtamen sola vitæ corruptio eos ad restitutionem non obligat: nam eius stipendia minimè ei sub tali cōditioneconditione, conferuntur, sed vt ecclesiæ seruiat. Tenentur enim etiam & reges & quicunq;quicunque publici magistratus morum integritate præpollêre: tamen quis dicat sub tali pacto eos stipendia suscipere? Adde quòd si vlla esset in tali opinione probabilitas, laqueum hominum conscientiis iniiceret: nam in tanta multitudine clericorum innumeri sunt qui in dies lethaliter delinquũtdelinquunt. Et quod res ma
Ratio pro cōclusioneconclusione.
nifestè demonstrat, ecclesia præscribens crimina, nempe simoniæ, homicidii, aliaq́;aliaque id genus de quibus clerici suis præbendis expoliantur, manifestè animum suum patefacit, non esse ab reliquorum quodpiam suo sacerdotio priuare. ¶ Ex dictis ergo colligitur responsio quæstionis quæ neq;neque omnino est affirmatiua, neque omnino negatiua, sed media. Primo ergo argumento ex capitulis, licet. & quoniam. libr. 6. composito, suas concessimus conclusiones, quæ fuerunt nobis prima & secunda. Tertio verò id quod probare contendebat, in sexta negauimus: Atq;Atque adeò eisdem argumentis satisfactũsatisfactum est.
ARTICVLVS. VII.

ARTICVLVS. VII.

Vtrùm religiosi creati episcopi ad obseruantias regulares teneantur.
Sanct. Tho. 2. 2. q. 185. ar. 8.
QVONIAM in superioribus quæstionem D. Tho. centesimācentesimam octuagesimamquintam de episcoporũepiscoporum statu tractare aggressi sumus, sed tamen meditatio canonicarum horarum quam altera de clericorum bonis nobis obtulit, paulisper nos diuertere, licèt non abs re, compulit, operępretium duximus ad postremum eiusdem quæstionis articulum, quem missum feceramus, reuerti: vt decimum hunc librum qui præcipuè de episcopis institutus est, consideratio monachorum qui episcopali dignitate fulgent, concludat. ¶ Arguitur ergo quòd eius
PrimũPrimum argu mentum.
modi religiosi in episcopos promoti ad obseruantias regulares non tenentur. Habetur enim can. statutum. 18. q. 1. quòd monachũmonachum electio canonica à iugo regulæ monasticæ professionis absoluit, & sacra ordinatio de monacho episcopum facit: obseruantiæ autem regulares sub iugo monasticæ institutionis cōtinenturcontinentur: ergo illi qui episcopi creāturcreantur, ab illis eximuntur. ¶ Secundò. Ille qui
Argumen. 2.
ab inferiori ad altiorem gradum assumitur, videtur à vinculis inferioris absolui: eò quòd homo non potest tot sarcinis esse onustus. Quemadmodùm qui monasticam profitentur vitam ab omnibus votis religantur quibus erant in sæculo obligati: status autẽautem episcopalis sublimior est monachali: ergo religiosus illuc promotus ab omnibus canonicis institutis liberatur. ¶ Tertiò. Insolubi
Argumen. 3.
liores monachorum nexus sunt obedientiæ & paupertatis: episcopus autem ab obedientia suorum prælatorum fit exemptus: & quod ab altero etiam paupertatis funiculo enodetur, apparet sentire præfatus canon: vbi ait eiuscemodi monachum creatum episcopũepiscopum, legitimè posse paternam hęreditatem adire. Adde quòd etiam illis conceditur testamenta conficere: ergo & ab alijs etiam obseruantijs liberāturliberantur. ¶ In contrarium videtur face|re canōcanon Innocentij, de monachis. 16. q. 1. quo ait, De monachis qui diu immorātesimmorantes in monasterijs posteà ad clericatus ordines peruenerint, statuimus non debere eos à priori proposito discedere.
SEntentia Diui Thomæ de hac quęstione tribus conclusionibus continetur. Pri
Prima conclusio.
ma. Ad eas religionis obseruantias quę pontificiæ functioni nullo esse possunt impedimento, imò esse possunt adiutorio, perinde tenetur monachus sedem episcopalem adeptus atq;atque dum erat in claustro. Huius generis sunt, continentia, paupertas, atq;atque adeò religionis vestitus: qui est eiusdem obligationis signum. ¶ Secunda conclusio. Si quæ ve
Secunda conclusio.
rò inter regulares obseruātiasobseruantias existunt quæ pōtificispontificis administrationi obstaculo esse possunt, ab illorum iugo eximitur per episcopatum religiosus. Cuiusmodi sunt solitudo, silentium, grauesq́;grauesque abstinentiæ atq;atque vigiliæ quæ corpus debilitando possent episcopum suo muneri ineptum reddere. ¶ Ambas has simul conclusiones hac ratione commonstrat. Cùm vterq;vterque locus, tam religionis scili
Ratio vtriusvtriusque conclusionis.
cet, quàm episcoporum, sit status perfectionis, hoc tamen differunt, quòd status religionis viam ad perfectionem sternit tanquàm eius discipulatus: status autẽautem episcoporũepiscoporum est ceu perfectionis magisterium: dispositio autem ad aliquam formam per illius perfectionem non cessat nisi quatenus eius fuerit impedimentum: vt lectio ac meditatio discipuli cessare non debet dum fit magister: imò hoc impensiùs facere debet. Non tamen ampliùs debet audire, sed docere: quia illud esset huius impedimentum: Pari ergo modo illæ obseruantiæ religionis quæ functioni episcopali non obstant, in monacho episcopo non cessant, sed illę prorsus quę obstātobstant. ¶ Ter
Tertia conclusio.
tia conclusio. Aliarum obseruantiarum à quibus non absoluitur, potest eiusmodi episcopus dispensatione nonnunquam per suāsuam authoritatem vti, sicuti in religione id poterat authoritate prælati. ¶ Hæc Diuus Thomas: quæ quidem aliquando indigent maiori amplificatione. Et primùm omniũomnium iuxta numerum conclusionum tria denotat in re
ligioso operũoperum genera, quæ in eius assumptione ad episcoporum ordinem sunt meditanda. Quædam scilicet quæ non solùm non obstant, sed conferunt: vt castitas & paupertas atq;atque obedientia: quam non relinquit, sed mutat: vt qui præfectò religionis obediebat, deinde obtemperet Papæ. Quædam verò sunt manifestè repugnantia: vt solitudo, & silentium, & immodicæ abstinentiæ. Aliæ verò medij generis, quę scilicet non semper obstātobstant, sed aliquando: vt si dicas reliqua moderata ieiunia, & lanis ad cutem indui, in ipsisq́;ipsisque dormire. Ad illa ergo primi generis ait teneri episcopum monachum: ad alia verò secundi, ipso iure absolui. Sed in reliquis, licèt non prorsus ab illis absoluatur, posse tamen secum dum expedierit dispensare. ¶ De singulis ergo nōnihilnonnihil sese offert dubietatis. Primum enim membrum trinum includit votum: scilicet castitatis, obedientiæ, & paupertatis. Et de primo nullatenus dubitatur quin monachus illi maneat astrictus: non solùm sacerdotum lege, verùm & religionis. Quare licèt cum alijs episcopis, vt lib. 8. explicuimus, dispensare ecclesia posset super continentia: non tamen cum episcopis monachis. Neq;Neque de secundo vlla est ambiguitas. Nam sicut dum religiosus in generalem magistrũmagistrum aut ministrum ordinis assumitur, non obstante obedientię voto, soli Papę manet subiectus: sic monacho accidit dum fit episcopus: Non inquam deserit, sed mutat obedientiāobedientiam. ¶ De
Dubitatio.
voto autem paupertatis restat sanè dubiũdubium, nec solutu facile. PrimũPrimum enim sanctus Thomas in hac secunda secundæ, tum quæstione. 88. ad quartum argumentũargumentum : tum hîc clarissimè defendit monachum factum episcopum nullatenus à voto paupertatis absolui. Nam & in prima cōclusioneconclusione exemplum ponit continentię & paupertatis. Et in solutione tertij ait, religiosum episcopum non posse habere proprium. Et ratio apparet plana: nam, vt lib. 8. dictum est, votũvotum religionis est indispensabile quod tria includit vota. ¶ In
ArgumentũArgumentum.
cōtrariumcontrarium autem est argumentum quod illic insinuauimus, & hîc apertiùs vim suāsuam demonstrabit. In ep̃oepiscopo, vt suprà suũsuum est, duo cōsideranturconsiderantur bonorũbonorum genera: nempe sæculariũsæcularium & ecclesiasticorũecclesiasticorum. Omissis ergo modò sęcularibus, de ecclesiasticis arguitur. Reliqui ep̃iepiscopi ex sæculari clero assumpti post factāfactam portionũportionum diuisionem dominiũdominium habent suæ: vt. q. 4. multis modis cōfirmabamusconfirmabamus: episcopis autem ex religionibus euocatis eâdem prorsus ratione & modo adiudicatur sua portio, sicuti & alijs qui ex reliquo clero eliguntur: ergo perinde eiusdem portionis dominium habent atq;atque reliqui. Fateor equidem ad hoc argumentum me respondere nescire: quoniam neutram præmissarum video quomo|dò negare valeam. Nam quòd eodem modo omnes fiant episcopi, dubitari non potest. Neq;Neque verò D. Thomas quantum ad hęc bona ecclesiastica aliam paupertatem tribuit religiosis episcopis, quàm reliquis. Imò articulo sexto præsentis quæstionis, vbi constituit episcopum non teneri ad paupertatem, cùm secundo loco argumentatus esset quòd Apostoli fuerunt pauperes, respondet ad illam paupertatem non teneri episcopum. Idq́;Idque cōfirmatconfirmat exemplo Athanasij, Ambro. & August. qui fuerunt vnà & monachi & episcopi. vbi palàm ostendit monachos episcopos perinde possidere ecclesiastica bona ac reliquos sęculares. Cùm ergo idem Doctor sanctus articulo statim septimo dixerit quòd de his quæ vsui episcopi deputata sunt, eadẽeadem esse videtur ratio quæ de proprijs bonis, profectò id monachis episcopis non denegat. At quoniam semper habuit oculũoculum ad illud tempus quo clerici in communi viuebant, proptereà simpliciter ait monachũmonachum factum episcopum, non absolui à paupertatis voto. Di
Solutio.
cendum ergo sub peritiorum censura, quòd sicut obediẽtiaobedientia monachi dum fit episcopus sic mutatur vt soli sit Papæ subditus, ita & eius mutatur paupertas, vt decimarum portio reliquaq́;reliquaque episcopalia bona illi sicuti & reliquis episcopis adiudicentur. Nimirum vt & ipse sustentetur, & singulari misericordiæ præcepto, quod prę alijs episcopis religiosos ligat, subsidio sit pauperibus. ¶ Quantum ad aliud verò bonorum genus, scilicet sæcularium, dubitari non potest, quin etiam paupertatis votum quadantenus ei mutetur: vt patet ex can. statutum. 18. q. 1. vbi monachus qui in monachatu hæres paternus esse non poterat, idoneus declaratur eidem adeundæ hæreditati: qua vtiq;vtique potest superstite vita perfrui. Et in causam adducitur quòd ipsum electio canonica à iugo regulæ monasticæ religionis absoluit: & sacra ordinatio de monacho episcopum fecit. Quin verò si vsum qui iam receptissimus est, consulas, Papa cum episcopis monachis nonnunquàm dispensat vt sæcularia bona emant quæ posteà quibus volunt relinquant. Qui quidem mos si legi
Paupertatis votum.
timus est, profectò ostendit non esse tam indispensabile paupertatis votum, quàm continentiæ aut obedientiæ. ¶ Circa secundum autem obseruantiarum genus, scilicet illorũillorum à quibus monachus eo ipso quo fit episcopus absoluitur, adnotauit hîc Caiet. non so
Caietanus.
lùm illas comprehendi quæ manifestè episcopali functioni aduersantur, vt silentium & solitudo, verùm & quæ eiusmodi dignitati dissonant, aut congruentia non sunt: quod quidem concessu facile est: sed tamen exempla quæ subdit nescio an sint adeò cōgruentiacongruentia. Ait enim quòd absoluitur à ceremonijs habendi socium ordinis bibendi sedendo, cum duadus manibus, & benedictione, & similibus. AttamẽAttamen licèt forsan ita sit, proptereà quòd res sunt parui momenti: non tamẽtamen propter causam quam ipse affert: videlicet quia episcopum illa non decent. Imò verò
Non probat̃probatur ratio Caiet.
cùm talis episcopus habitũhabitum religionis exuere non debeat nisi summus fiat PōtifexPontifex, adeò huiusmodi monachales ceremoniæ ipsum non dedecent, vt eius habitũhabitum decorẽtdecorent. In Italia quidem vbi monachi ad quemcunq;quemcunque pauperem episcopatum assumantur, habitum vel prorsum abijciunt, vel alia figura incrustant, omnes monasticas ceremonias cum illo deponunt: quia Itali non dignantur episcopos in habitu monachali videre: quę quidem pestis ad alias iam nationes inserpsit. Et inde CaietañCaietan. iudicium sumpsit. Tametsi non pro se, qui etiam Cardinalis cum habitu monachali semper religiosissimè vixit. Igitur quod episcopus religiosus socium sui ordinis qui authoritate vigeat sibi adiungat, & ceremonijs quibuscunq;quibuscunque religionis, ac religiosorum idiomate vtatur, adeò non est indecens, vt qui contrà faciunt oculos prudentium sęcularium offendant. ¶ De tertio verò ceremoniarum ordine à quibus sanctus Thom. ait religiosum non absolui, licèt super ipsis secũsecum possit dispensare: qualia sunt lineis non vti, regularia ordinis ieiunia seruare, etsi sit ordinis nostri vel Carthusiensium esu carnium
Dubium.
abstinere, dubium est, idemq́;idemque in pręsentiarũpręsentiarum præcipuum, quo vinculo religiosi episcopi ad horum obseruantias teneantur, vtrùm scilicet legali debito, an solùm morali. Legale enim debitum est quando quis lege per vim coactiuācoactiuam tenetur: ita vt qui contrà fecerit, legis pœnis obligetur. Vinculum autem morale est quando quis sola vi directiua legis obligatur: non autem pœnis subditur. Exemplum est in principe qui non tenetur vi coactiua, sed directiua. Et quòd monachus teneatur vtrâq;vtraque vi legis, videtur hîc D. Tho. sentire, dicens quòd in istis potest tantùm secum dispensare. vbi insinuare videtur quòd perinde obligatur atq;atque quando erat in claustro. ¶ Nihilo minùs placet mihi Caie
Solutio.
ta. sententia quāquam in præsentiarum protulit, | sed expressiùs in singulari opusculo quod de hac re intitulauit: nempe in libello viginti unius quæstionum. q. 19. Sententia verò est quòd non tenetur ex debito legis, sed ex morum honestate: tum quia id significatur ca. citato statutum illis verbis: A iugo regulæ monasticę religionis absoluitur, & de monacho fit episcopus: iugum enim vim coactiuam designat. Item postꝗ̈postquam eximitur à subiectione prælatorum ordinis, quia nullatenùs nisi per Papam puniri potest, indicium est quòd neque pœnis regularium statutorum subiacet. Quòd autem ex debito morali & de honestate teneatur, patet: nam postꝗ̈postquam monachatum professus est qui perfectionis est disciplina, condecens est vt magister perfectionis factus eandem seruet disciplinādisciplinam: nam licèt non per vim coactiuam, liberè tamen: quemadmodùm discipulus licèt factus doctor ferulæ metu alijsq;alijsque coactionibus quibus ad studium compellebatur liberetur, debet nihilo minùs sua sponte eisdem studijs incumbere. Neque est ineptum exemplum quod à naturalibus sumitur. Quandiu enim calor in ligno ad formam ignis disponit, vi quadam coactiua agentis retinetur: adueniente autem substantiali forma, fit naturalis, atq;atque adeò suapte spōtesponte in igne permanet. Ex quo fit vt debitum morale religioso epi
Primum corollarium.
scopo proptereà quod de religione assumptus est maius sit quàm in episcopo sæculari. ¶ Sequitur nihilo minùs secundò quòd religio
Secundum.
sus factus episcopus quanuis ferijs sextis peculiari instituto religionis, etiam si sub reatu mortali obliget, vt in ordine diui Francisci obligari fertur, factus episcopus potest in die Natalis Domini, si illa feria occurrerit, carnibus vesci, & ieiunium frangere. Oppositum dicit in præsentiarum CaietañCaietan. sed in opusculo cordatiùs mutauit sententiāsententiam. Nam capitulo, explicari. extrà, de obserua. ieiuni. vbi cunctis Christianis illud priuilegiũpriuilegium indultum est, non excipiuntur nisi qui ex voto aut ex regulari obseruantia ieiunare astricti sunt. Et intelligitur ex regularis obseruātiæobseruantiæ legali debito, quod non manet in episcopo nisi morale. Neq;Neque votum abstinentiæ fecit singulare, nisi vouendo religionẽreligionem. Igitur S. Tho. hoc pacto intelligendus est sensisse monachum episcopum non absolui à dictis obseruantijs scilicet quantum ad morale debitum. ¶ Sed contrà: ergo neq;neque ad castitatẽcastitatem
ArgumentũArgumentum.
tenetur sub reatu moralis criminis: quia debitum morale non videtur sub tali reatu obligare. Negatur consequentia: quoniam votũvotum castitatis expressè fecit: virtute cuius, etiam si cesset vis coactiua obseruantiæ regularis, obligat. Cætera verò non vouit formaliter nisi vouendo religionem: cuius vis cessat in illo quo ad legale debitum. Verum est tamẽtamen quòd pœnis quæ in religione decretæ sunt transgressoribus trium votorum essentialiũessentialium non manet subiectus. ¶ Sed vtrùm illud morale debitum plus obliget episcopum religionis D. Francisci, quàm nostri ordinis: eò quod ipse ad aliquas obseruātiasobseruantias tenentur sub culpa mortali: nos verò ad nullas. Et princeps quanuis non tenatur vi coactiua, tenetur tamen fortè aliquibus suis legibus sub reatu mortali. Respondetur quod si vera est hæc opinio, episcopi Diui Francisci, non magis quàm nostri obligantur: quia æqualiter absoluuntur à legali debito: Quare de hoc nōnullanonnulla est in principe differentia: quia licèt non cogatur, lege tamen illa durante, si ad se pertinet, tenetur illa. ¶ Debent autem religiosi vt in adeundis episcopatibus multò esse cunctātiorescunctantiores quàm sęculares: ita & in administrandis longissimè vigilantiores. Qui enim sese in claustra, mundo vale dicentes, abdiderunt, non debent sicuti vxor Lothretrò, hoc est, ad sæculares splendores respicere. Nam præter Dei offensam sæculari populo scandalo sunt, ac subinde vilipendio & ludibrio: nisi palàm constet tum renitentes vi fuisse à suis claustris extractos, tum ecclesijs cum omni timore Dei famulari: alijsq́;alijsque abstinere pompis quæ non fuerint ad ornamentum suæ dignitatis necessariæ.
PRimum igitur argumentũargumentum in capite quæ
stionis ex cano. statutum. obiectum, iam sua declaratione solutum est. ¶ Ad secundum respondet D. Tho. quòd vota in sæculo facta non ex eo præcisè per professionem religionis dissoluuntur, quòd sit ascensus ab inferiori ad superius: sed quòd illa habent se ad religionem sicut particulare ad vniuersale: puta sicut ille qui partem suî Deo obtulit ad illum qui se offert totum. Pars autem includitur in toto, & ideo adueniente toto superfluit. Ascensus autem à religione ad episcopatum, est sicut à dispositione ad perfectionem: dispositio autem non cessat adueniente perfectione. Intellige, vt diximus, quātumquantum ad debitum morale sicuti calor disponens ad ignem permanet in illo. ¶ Ad ter
Ad tertium argumentũargumentum .
tium autem quantum ad id de obedientia | iam responsum est, quòd non reliquitur, sed mutatur: & pariter quantum ad paupertatẽpaupertatem. ¶ Restat nihilo minùs dubium quod diuus
Dubium.
Thomas illic insinuat circa illud cap. statutũstatutum. de hæreditate paterna quam monachus episcopus acquirit, cuínam post eius mortem obueniat, monasterióne an episcopali ecclesiæ? Verba quippe capituli obscura sunt: nihil enim aliud explicant nisi quod quæ monachus acquisierat, monasterio relinquat: quæ verò factus episcopus acquisiuerit, ad altare ad quod sanctificatus est restituat. Sensus ergo istorum verborũverborum est quem
Solutio.
vsus declarat: nempe quòd quæ acquisierat in sæculo, relinquat monasterio: quod autẽautem episcopus factus adiecit, relinquat episcopali ecclesiæ. Bona verò religiosorum qui titulares episcopi fiunt: quia sedem non habent licèt acquisita eis sint in episcopatu, monasterijs obueniunt. ¶ Testamenta autem cōderecondere manifestum est non posse sine Papæ di
spensatione. Et tunc ait D. Thomas, si episcopus religiosus est, non sibi cōcediconcedi vt tanquàm de proprio testamentum faciat, sed quia Papa eius ampliat facultatem dispensandi sua bona, vt eadem facultas duret post mortem. At verò postquàm ita liberè dispẽsaturdispensatur cum illo atque cum alijs episcopis, parùm refert quomodò fiat. ¶ Ecce Opus de
Epilogus.
cem Librorum quod de Iustitia & Iure polli liciti sumus: & in Quæstiones septuaginta tres, Articulos verò ducentos septuaginta vnum partiti sumus: pervaria ac lubrica, perq́;perque ardua ac difficilia rerum genera, aspirante diuino flamine, ad optatum portum perductum est Anno Christianæ salutis Millesimo Quingentesimo Quinquagesimoquarto. In quo si quid per inscitiam nostrānostram & ignorantiam, aut certè per negligentiam & oscitantiam à nobis peccatum est (nam studio per Dei misericordiam certus sum neutiquàm deliquisse) Deus ipse misericordiarum ignoscat. Si quid verò præstitimus quod in rem Christianę familiæ esse possit, eidem soli Deo acceptum referendum est: Cui laus sit & perennis gloria per infinita sęculorum sæcula. Amen.
Tomi secundi, atque adeò totius Operis Librorum decem de Iustitia & Iure, exoptatus FINIS.
Loading...