CVM multa sint obsequia & munia
quibus clerus sua stipendia meret: qualia sunt sacramenta administrare, prædicare, visitare, iudicare, & id genus reliqua: de il
lis, vtpote quę ad rem præsentem nullam
afferũtafferunt difficultatem, sed alia poscunt quibus
disputentur loca, non fert animus in præsentiarum dicere. Esset enim opùs in immensum protrahere: sed tantùm de Psalmorum
pensione, quas horas Canonicas appellant:
quę quidem obligatio vniuersum clerum in
sacris agentem comprehendit.
Cuiusq́;Cuiusque ideo
omissione
dominiũdominium prouentuum ecclesiasticorum, modo inferiùs explicando, amittitur: de quibus præcedenti quæstione disputatum est. Affirmatiua autem huius quæstionis veritas, & aduersus hæreticos asserenda est, & pro catholicis disserenda. Nunquam enim à primordijs nascentis ecclesiæ
hæretici defuêre qui hoc sacrosanctum institutum concusserint,
demoliriq́;demolirique contenderint. Fuit quippe antiquissima hæresis qua
Pelagiani infecti sunt, vt August. lib. de hæ
resibus, cap. 88. refert, qui orationes ecclesiasticas destruebant. Imò omnem necessitatem orandi negabant, sed satis
existimabātexistimabant
bonam ducere vitam: eò quòd gratiam non
Deo referebant acceptam, sed proprijs viribus tribuebant. Eandemq́ue hæresim sustinuit Vvicleph, vt Thomas Vvaldens. in ini
Vvicleph. Thom. Vvaldens.
tio quinti tomi de sacramentalibus refert, dicens, satis esse bonam vitam. Primus autem
qui in mundo semen illius hæresis iecit, fuit
famosus ille Nemrod, de quo refertur Genes. 10. De illo enim
suisq́;suisque asseclis legitur Ecclesiastici. 16. Non exorauerunt pro peccatis
suis antiqui gigantes qui destructi sunt, confidentes suæ virtuti. De quo Nemrod Iose
phus etiam lib. 1. Antiquitatum sic ait: Cùm
esset audacior & manu fortissimus, suadebat suis vt non Deo asscriberent quòd hominibus per
illũillum fœlicitas eueniret, sed quòd
hoc eis propria virtute præberetur. Cùm
enim orationis vis illic subnitatur quòd nihil nobis boni nisi à Deo prouenire potest:
qui necessitatem diuini subsidij diffitentur,
nullānullam possunt in oratione religionem agnoscere. ¶ At verò non est præsentis instituti de
oratione in genere, quatenus ad priuatas &
solennes ac publicas
cōmunecommune nomen est disputare. Hoc enim alîus est loci: sed tantùm
de publicis quas ecclesia clerum persoluere
iubet. Qui enim religionem orandi Deum
diffitetur, non est dignus qui inter rationales creaturas asscribatur. Haud enim humanam tantùm naturam ignorat, quæ à Deo
prorsum est pendens, verùm & diuinæ propriam gloriam adimit: imò Deum ipsum de
Prima oratiōisorationis virtus.
rebus sublatum contendit. Prima enim supremaq́ue orationis virtus non est respectu
nostrî ęstimanda: nempe quòd per eam cuncta nobis bona imprecamur & obtinemus,
tam temporaria quàm æterna, sed respectu
Dei: videlicet quòd per ipsam confitemur
profitemurq́ue perennem omnium bonorum fontem in Deo existere: vtpote qui totius bonitatis substantia sit: ex cuius nutu
cuncta dependent, quæ extra ipsum existunt. Hanc enim
confessionẽconfessionem qui oraturus
ad
DeũDeum accedit, debet primum caput orationis constituere. Quæ quidem maxima
omiumomnium est quæ Deo possunt esse gratissimæ,
|
per
quamq́;quamque adeò summa ab ipso beneuolentia captatur. Vnde quòd tantoperè à nobis
efflagitat vt ab ipso aliquid petamus, &
quòd Christus tam sitienter optat vt in nomine eius quicquid nobis opùs fuerit postulemus, non tam ob nostrum commodum
quàm ob ipsius
gloriāgloriam desiderat. Vnde
IoāIoan.
16. ægrè conqueritur, dicens:
Vsq;Vsque modò
nōnon
petistis quicquam in nomine meo: petite &
accipietis. Quasi dicat, nondum mihi istam
tribuistis gloriam quæ tanquam vero Deo
ab omnibus mihi debetur. ¶ Respondetur
ergo Pelagianis & Vvicleffistis, quòd non
solùm bona vita sine oratione non sufficit,
imò neque existere potest. Nam bona vita
quæ Deo grata est ex sola gratia & fauore
ipsius supranaturaliter procedit, quæ quidem per orationem impetramus. Ipsi autem
quia tale supranaturale auxilium vt suis viribus subnixi, necessarium esse negant, virtutem subinde orationis ignorant, sed proprijs meritis fidunt. Horsum ergo hæc dixerim, quòd qui orationem abnegant, vel diuinam prorsus de medio tollunt
prouidentiāprouidentiam,
vel omnia putant ex necessitate contingere:
quare digni non sunt cum quibus vlla ineatur disputatio. ¶ Ad rem ergo præsentem
reuertentes, cùm duplex sit oratio: vna priuata ad quam quisque præcepto illo, Petite
& accipietis, tenetur:
atq;atque altera publica quæ
per ministros ecclesiæ fit: non de illa, sed de
hac peculiariter pręsentem inimus quęstionem. Hanc autem idem Vvicleph, vt ibidem
VvaldẽVvalden. refert, hac ratione repudiabat, quòd
ceu sanctissimum fundamentum ducebat,
vt primo argumento, quod suum est, significabamus, nihil esse prorsus inter ecclesiasticas ceremonias permittendum, quod in sacra pagina non sit expressum. Quod quidem fundamentum fuit antè ipsum Lollardorum, & multò anteà Arrianorum, &
nũcnunc
etiāetiam est
LutheranorũLutheranorum. Reliqua enim omnia
appellātappellant Pharisæorum traditiones. Quapropter præcisa verba consecrationis totam esse
Missam aiunt: cætera verò, adiectitia: nempe tam vestes quàm lectiones
atq;atque orationes
inuenta esse hominum:
atq;atque adeò horas canonicas penitus
èex suis ecclesijs eradicârunt.
Quare esto, inquiunt, orare
bonũbonum sit
tanquātanquam
pars bonæ vitæ: debet esse tamen in
cuiusq;cuiusque
libertate tam tempus orandi
ꝗ̈quam modus.
QuāQuam
quidem hæresim Aeneas Syluius in libro de
origine Bohemorum antiquioribus Vvaldensibus impingit: qui dicebant in horis canonicis cantandis frustrà tempus teri. ¶ His
ergo præcensitis catholica veritas quinque
conclusionibus constituitur: tum quantum
ad substantiam rei spectat: tum etiam quantum ad orationum numerum, & statas horas attinet. Prima sit: Impendiò quàm decen
tissimum ecclesiæ decoro fuit, & ad salutem
Christiani populi quàm maximè necessarium, clerum instituere cui præter sacramentorum
administrationẽadministrationem id
etiāetiam proprio munere incumberet, vt quotidie Psalmos Deo
nomine totius populi offerret. Ratio
nanq;nanque
naturalis manifesta est. Enimuerò cùm inter omnia reipublicæ munia & functiones
religio cultusq́ue diuinus apicem teneat:
cuius pręcipua pars est
DeũDeum laudibus extollere,
precibusq́;PRECIBUSQUE nobis placare, multò sanctissima æquitate persuasum esse debuit Christianis, vt sicut militiæ milites mancipati
sunt, & iudicatibus iudices atque alijs functionibus sui magistratus & ministri, sic &
clerici deputati sint, vt non solùm sacramentis
populũpopulum sanctificent,
doctrinaq́;doctrinaque & exemplo promoueant, verùm qui publico populi nomine, qui alijs artibus,
opificibusq́;opificibusque &
muneribus ac negotijs occupatus id iugiter
facere nequit, incessanter Deo laudes
dicātdicant,
precesq́;precesque fundant, tanquam inter Deum &
populum mediatores: qui videlicet vt ministerium gerunt deriuandi ad populum gratiam per sacramenta, sic & nomine populi
gratias illi vicissim rependat: & quæ illi necessaria sunt subsidia
poscātposcant, ac potissimùm
peccatorum remissionem. Hac enim de causa, vt est cap. 4. apud Oseam, Sacerdotes peccata populi
comedũtcomendunt: hoc est populi eleemosynas, quas in peccatorum remissionem offert. Accedit huc ratio secunda, quòd cùm
huiusmodi laudum
precumq́;precumque celebratio ea
debeat lingua,
arteq́;arteque ac rerum peritia celebrari qua tota plebs pollere non potest, necesse est personas esse destinatas quę sicut in
cæteris artibus fit, doctæ sint
faciẽdifaciendi. ¶
SecũdaSecunda
conclusio. Non solùm personas apprimè
decuit esse huic muneri destinatas, verùm &
stata tempora & horas quibus Psalmi eiusmodi & laudes
celebrẽturcelebrentur. Cuius plures existunt rationes. Prima
ꝙquod quādoquando temporis ar
ticuli
cuiq;cuique negotio fixi non sunt,
neq;neque ordo
esse potest
neq;neque vlla subinde perpetuitas. Est
enim hoc ingenium nostrum, quòd vbi tempore non
cōstringimurconstringimur quod nos rei faciendæ admoneat, libertas statim laxatur differendi negotia: qua ratione mos facilè dispe|
rijt. Quare qui perpetuò durare constituit,
vt tempora figat opùs habet. ¶ Secundò &
illic nos huius ad Thessalonicen. admonitos
curauit, vbi ait: Ideo & nos gratias agimus
Deo sine intermissione. Et expressiùs cap. 5.
Sine intermissione orate. Hæc enim intermissionis prohibitio intelligi nequit adeò
absolutè vt
nullũnullum tempus refectioni aut somno tribuamus, sed sine intermissione intelligitur, hoc est nulla hora ad id
cōstitutaconstituta prętermissa. Vnde cùm singuli plebis eundem
ordinem, euocantibus alijs curis, tenere nequeant, necesse fuit certo hominum ordini
eandem demandare curam sine intermissione orandi. ¶ Tertiò. Id patet: quoniam, vt
ait Sapiens, omnia tempus habent,
atq;atque vnaquæque res suum proprium: quod profectò
orationi
ꝗ̈quam maximè congruit. Cùm enim
inter omnia negotia altissimum silentium
exigat, non omnia tempora talem habent
ad orandum aptitudinem. Noctis enim tranquillitas ad orationem inuitat maximè, qua
ratione Dauid: Media, inquit, nocte surgebam ad confitendum tibi. Quo fit vt horæ
antemeridianæ quo sunt auroræ viciniores,
eo sint orationi congruentiores: pomeridianæ verò, quo nocti magis accedunt. ¶ Quar
tò demum id potissimùm inde
cōfirmaturconfirmatur,
quòd cùm populus ad earundem laudum celebrationem concurrere debeat, nisi tempora stata essent quibus ad eundem cultum accederent, non possent omnes simul concurrere:
neq;neque scirent quomodò negotia familiaria deberent disponere vt orationum religioni non essent impedimento. ¶ Ex his
demũdemum
consequitur conclusio tertia: nempe quòd
& loca sita esse decet quibus eiusmodi laudum Psalmorumq́ue oblatio fiat: tum quòd
cùm cultus res sit sacratissima, locus ille consecrari debet,
atq;atque adeò vasa
vestimentaq́;vestimentaque &
alia ornamenta quibus maiestatis quæ adoratur repræsentatio fiat: tum
etiāetiam quòd cùm
oratio in
cōmunicommuni fieri debeat: nam vbi sunt
vnus, duo, vel tres, nomine Christi congregati, illic se ipse astiturum pollicitus est: nisi locus designatus sit, commodè orari non
potest. Hanc enim tertiam conclusionem ad
iecimus, eò quòd brutalis Vvicleph, vt Vval
den. tomo. 5. de sacris. titulo. 17. cap. 43. refert,
tẽplatempla abominabatur. At
quādoquando historię tam
phanæ
ꝗ̈quam prophanæ eum non vincerent, in
Probatio cōclusionisconclusionis.
de tamen deberet conuinci quòd cùm reliquis publicis actibus sua sint loca destinata,
vt forum ad iudicandum, senatus ad consilia conferenda, & scholæ ad
docendũdocendum, quin
& theatra ad ludos spectandum: nulla ei restabat ratio templorum religionem abnegandi, quibus populus in vnum
cōgregatuscongregatus
Deum suum adoraret. ¶ Sed ecce argumen
ArgumentũArgumentum Vvicleph.
tum suum. In statu innocentiæ non fuissent
templa sicuti
neq;neque vestes, vt nuditas primorum parentum ante peccatum attestatur:
Christus autem voluit nos ad illum
statũstatum reuocare: ergo
neq;neque nostrum statum eiusmodi
fabricæ decent. ¶ Vide
ꝗ̈quam sit brutus hominis
syllogismus. Primùm
quāuisquamuis in illo statu aëris inclementia nullam
necessitatẽnecessitatem tegumentorum induxisset, forsan propter pulchritudinem &
artiũartium exercitiũexercitium aliqua fuissent opificia fabricata. At esto
tẽplatempla nōnon fuissent structa, nihilo minùs mortales illi Deum coluissent:
atq;atque adeò, vt plus quàm credibile est, in
vnum ad Deum adorandum
laudandumq́;laudandumque
conuenissent. Quare secundùm nostrę naturæ
statũstatum necessaria sunt
tẽplatempla quibus
eandẽeandem
religionẽreligionem colamus. Sed de huiusmodi probationibus statim latiùs. ¶ Quarta conclusio,
ad rem maximè propriam.
QuemadmodũQuemadmodum
personas, templaq́ue, & reliqua ornamenta
definita esse condecuit & præscripta, sic &
Psalmos, orationes, ac preces
cōstitutasconstitutas esse,
fuit ad eundem cultum necessarium. Proba
tur: quoniam eiusmodi laudum
cultũcultum oportuit doctrina maxima & prudentia esse præfinitum: quæ quidem eruditio in singulis esse non potest. Quare opùs fuit ab ecclesiæ
primoribus, imò à toto cœtu cui spiritus sanctus præest, fuisse inuentum
legeq́;legeque firmum,
sicuti & reliquas leges necesse est non à singulis ciuibus, sed à tota republica institui.
¶ Secundò: quia vt in reliquo cultu, sic præ
cipuè in gratiarum
laudumq́;laudumque actione, atque
in orationibus, & precationibus,
necessariũnecessarium
fuit vt totus Christianus populus vnitatem
repræsentaret, vt hac maximè ratione, quod
ait Paul. vnam fidem, vnum baptisma,
atq;atque
vnum Deum profiteremur. Hæc autem concordia & vnitas seruari non potuit nisi Psalmorum corpus & substantia lege constitueretur, quæ esset vniuersis Christianis seruanda. Dixerim corpus & substantia: quia nihil
incongruit: imò est congruentissimum vt
variæ prouincię in horarum solutione nonnihil varient: vt ecclesia,
quemadmodũquemadmodum eam
Sapiens depinxit, reginam referat à dextris
sponsi assistentem, circumamictam varietate. ¶ Hæc de publicis orationibus quantum
ad personas & reliquas circunstantias tem|
poris, lociq́ue & modi, tenuiter affirmata,
antè quàm ad quintam conclusionem de
septenario horarum numero descendamus
operæpretium est firmiori antiquitatis molimine & vallo confirmare ac præmunire.
Hæc enim omnia naturali iure & vtriusque
testamenti diuino, ac subinde humano corroborantur & constabiliuntur. Primùm
quippe omnium natura ipsa quæ figmentum est Dei, vniuersos mortales sola eius lege viuentes, vtcunque de deorum varíetate perditè ac impiè opinarentur, nihilo minùs docuit quicquid deorum colerent, sacerdotes esse necessarios, & lucos,
templaq́;templaque,
& designatas aras, quibus statis horis constitutisq́ue ceremonijs religionem colerent.
Cuius bona pars erat psalmos suo more
concinere, precesq́ue tam in bellis quàm in
quibuscunque alijs negotijs rebusq́ue gerendis ad Deum fundere, tum vt eum sibi
propitiarentur, tum vt eidem gratias refer
rent. Cuius ritus tum alij, tum Maximus Valerius lib. 1. cap. 1.
cōmemoratcommemorat, vbi ait: Maiores statas solennesq́ue ceremonias Pontificum scientia explicatas curasse, vt prisco instituto rebus diuinis daretur opera: videlicet cùm aliquid commendandum esset precatione aut exposcendum voto, aut gratulatione exoluendum.
Neq;Neque solùm prophanæ
historiæ, imò & sacra id contestatur: quippe quæ non solùm de Abraham, Isaac, & Iacob ante scriptam legem refert altaria Domino extruxisse, verùm & Melchisedec diuerso sacerdotij genere fuisse perfunctum:
de quo ambigendum non est quin statas
Deo laudando haberet horas & ceremonias. ¶ At nè diu in profanis percensendis
immoremur, mos antiquæ legis abundè de
beret omne os hæreticorum obstruere. Porrò cùm illic Deus tam attenta cura, etiam
dum per desertum illi mortales castrametantes diuagarentur, tabernaculum fabricari
iussit. Ac mox terra promissa potitis magnificentissimum templum quod omni auro
omnimodaq́;omnimodaque gemmarum varietate splendesceret. Deinde summum sacerdotem vestium ornamento insigniri,
aliosq́;aliosque sacerdotes ac numerosissimam Leuitarum multitudinem, vt Exod. 26. & subsequentibus legitur: qui quidem non solùm sacrificandi mu
Euasio hæreticorum. Replica.
neri, verùm & orandi addicti erant. ¶ Sed
aiunt omnia illa, ceremonialia fuisse, atque
adeò cessasse. Fatemur equidem id quod ceremoniale erat ab vsu aboleuisse, sed tamen
cũcum hymnis, laudibus, & precationibus
DeũDeum
colere in iure sit naturali positum, non solùm hoc aboleri
nōnon debuit: imò tanto maiori religione lege Euangelica retineri, quanto
excellentiùs veritas quàm vmbra id deposcebat. Omnia enim illis in figura contingebant diuinæ veritatis corporis & sanguinis
Christi, quæ sub sacramento nostris templis
continetur, adoratur, & colitur. ¶ Quò au
Hæretici tẽplatempla auersantur.
tem ex his ad nostram Euangelicam legem
descendamus, à templorum religione sumamus exordium, quæ cùm sint publicarum
orationum loca, hæreticis non placent. Atta
men quàm Christo placuerint, testatus ipse
est, non solùm paruulus ad templum crebrò
delatus, & cùm esset vir illuc ad festa creberrimè conscendens: verùm & flagellorum verbere negotiatores inde depellens,
eisq́;eisque improperans quòd domum patris sui domum
negotiationis facerent: Ioan. 2. Et apud Lucam expressiùs, Domus mea domus orationis est. Eadem enim est domus patris & sua:
quia eâdem orandi religione trinitas in ea
colitur. Nam quàm fuerit Deo gratum in
templis habitare, patefecit ipse. 2. Regum. 7.
vbi quasi conquestus ait:
Neq;Neque enim habitaui in domo ex die illa qua eduxi filios Israël
de terra Aegypti
vsq;vsque in diem hanc: Sed ambulabam in tabernaculo & in tentorio percuncta loca quæ transiui cum omnibus filijs Israël. Qua ergo fronte hæretici negare
possunt orationis domos quas Deus olim
tanti fecit, & Deus idem Christus ab omni
negotiatione semotas huic muneri sacratas
esse voluit? Quin verò & ipsum proculdubio
creditur constitutas habuisse orationes quibus vtebatur. Consueuerat enim, vt habetur
Lu. 6. pernoctare in oratione Dei. Et Matth.
26. habetur quòd hymno dicto exijt in templum orare. Quibus verbis certus designatur hymnus quo in gratiarum actione vtebatur. Et Lucæ. 18. Oportet, inquit, semper
orare & non deficere. quod vt suprà de alio
Pauli, Sine intermissione orate, diximus, intelligi nequit nisi de orationibus quæ statis
horis dicuntur. Et. 1. ad Corinth. 11. ait idem
Apostolus quòd omnis vir
orāsorans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum: mulier autem non velato. Vbi secundùm Am
brosium & alios interpretes iam tunc tempore
ApostolorũApostolorum mos erat Christianis præscriptis verbis tum
fidẽfidem confiteri, cuius Symbolum ipsi constituerunt: hoc enim appellat prophetare: tum etiam certis orationibus
|
orare.
Idq́;Idque manifestè confirmatur ex illo Lu
cæ. 11. quòd Apostoli tanquàm rem arduam
neq;neque omnibus peruiam vno ore petierunt
à Domino: dicentes, Domine doce nos orare sicut docuit Ioan. discipulos suos. Et subdit: Sic autem vos orabitis: Pater noster, &c.
Haud ergo negari potest quin
ApostolorũApostolorum
tempore essent certæ orationes constitutæ.
¶ Sed aiunt hæretici, Non fuit nisi illa
quāquam
SuffugiũSuffudium hæreticorum.
Christus docuit, Pater noster. Profectò falsum est. Alias enim quaspiam designat,
Paul. 1. ad Timoth. 2. vbi ait: Obsecro igitur
primùm omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones
pro omnibus & pro regibus. &c. Duo enim
illic designantur. Primum quòd essent differentes orandi modi iam tunc constituti.
SecundũSecundum quòd hoc clero potissimùm incumberet. Vnde Chrysosto. eodem loco: Quod,
inquit, est hoc? Primum omnium, hoc est in
cultura quotidiana & hoc primùm sciunt
presbyteri qualiter orationes per
vnāquāq;vnamquamque
diem fiunt, & serò & manè. Et Isidôrus lib. 1.
de Officijs, cap. 8. precibus nobis
DominũDominum
deprecari Christus Dominus & docuit &
cōstituitconstituit. Cùm enim Apostoli nescientes orare
petierunt à Christo, dicentes, doce nos orare: id est compone nobis preces, quas Christus statim docuit, exinde producta est
consuetudo ecclesiæ: scilicet vti precibus:
instar earum quas instituit Christus: quas
quidem primi Græci cœperunt componere. Per hęc ergo Isidôri verba diluitur hæreticorum argutia: videlicet non esse vtendum
alia oratione præter illam quam Christus
protulit. Haud enim intentio Christi fuit,
ad illam præcisè sic populum constringere
vt neutiquàm aliam adhibere fas esset. Sed
illud ecclesiæ proposuit exemplar, vt quicquid orationum aut precationum & laudum institueret, ad aliquod illorum membrorum reduceretur. Quare laudum psalmodîa refertur ad id, Sanctificetur nomen
tuum: Petitiones autem gratiæ & remissionis peccatorum ad illud, Adueniat regnum
tuum. &c. Christo ergo orationem toti populo necessariam congruebat instituere:
reliquas verò ecclesiæ instituendas illius instar commisit. ¶ Hic autem publicus orandi
modus, cùm, vt suprà dicebam, doctrina &
arte esset persoluendus, certas personas quibus id incumberet exigebat, quales sunt clerici. Vnde idem ipse Apostolus in priori ad
Corinth. cap. 14. Cùm conuenitis, inquit, (nempe ad publicas orationes)
vnusquisq;vnusquisque
vestrûm psalmum habet, doctrinam habet,
apocalypsim habet. &c. Quasi dicat,
vnicuiq;vnivuique diuersum incumbit munus: vt scilicet
alij psalmos intonent, alij doceant: alius, scilicet concionator, apocalypsim, hoc est, reuelationem interpretetur. Vnde subdit, siue
lingua quis loquatur secundùm duos, aut
multum secundùm tres: id est illi qui publicè horas soluunt, ordine, numero, & vicissitudine id exequantur. Si verò non fuerit interpres, taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur: id est, qui non habuerit munus loquendi aut cantandi, alios auscultet, tacitus Deum oret. Ecce circa conclusiones quatuor in
capite præfixas quàm omnes ab antiquo
fundamenta trahant: nimirum ab Apostolorum tempore: nempè & personas fuisse
ad orandum decretas, & psalmos, & templa,
atque orationes certas. ¶ De temporibus
autem atque diei horis ad orandum constitutis, quod præsentis disputationis præcipuum est punctum, adhibetur demum
conclusio quinta. Septenarius numerus
horarum Canonicarum, vt antiquissima
est Ecclesiæ institutio, ita & congruentissima atque decentissima: nempè vt post
matutinarum nocturnum officium horæ
diurnæ sex sint numero: videlicet prima,
tertia, sexta, nona, vesperi, & completorium. Et primùm quòd nocturnum officium ab Apostolorum sęculo originem duxerit, testatur Hieronymus super illud Mat
thæ. 25. Media nocte clamor factus est. Ait
enim quòd cùm traditio Iudæorum esset
Messiam media nocte venturum, in similitudinem Aegyptij temporis quando Pascha celebratum est & exterminator venit,
traditio Apostolica vt retur permansit, vt
in die vigiliarum Paschæ ante noctis dimidium populos dimittere non liceret spectantes aduentum Christi. Vnde & Psalmista
dicebat, Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuæ.
Hæc ille. Sed quando in hunc Psalmi versiculum incidimus, multi alij sunt eiusmodi, quibus nocturnarum laudum officium
commendatur. Ait enim alibi idem Psaltes, Lauabo per singulas noctes lectum meum. Et alibi: Bonum est confiteri Domino, & psallere nomini tuo Altissime. Ad
annuntiandum manè misericordiam tuam,
& veritatem tuam per noctem. Atque alibi: Memor fui nocte nominis tui Domine.
|
Et quod in Completorio canimus, In noctibus extollite manus vestras in sancta, & benedicite Domino. Non ergo ab Apostolis
tantùm mos nocturnæ orationis originem
duxit, sed à Prophetarum oraculis. ¶ Prætere à & eundem nos morem Christus institutor noster re ipsa docuit. Erat enim in
oratione pernoctans, vt Lucæ. 6. refertur.
Et, vt habetur Matthæ. 26. media nocte in
montem Oliueti ad orandum exiuit: vbi discipulos increpans quòd non possent vna
hora secum vigilare, & à Iuda traditus est, &
à Iudæis captus. Quæ quidem mysteria omninò deberent Christianum populum in
nocturnis orationibus continere. ¶ Igitur
quoniam Vvicleffistæ: vt eodem cap. 25.
idẽidem
Thomas Vvalden. refert, huiusmodi nocturnos psalmos
cōtrectantcontrectant, causantes quòd
cùm noctem ad quietem nobis Deus indulserit, nos eam vigilijs
insumẽtesinsumentes, religionem
Christianam grauem reddimus: vt eorum
blasphemiam conteramus, respondemus:
Primùm, eandem
nocturnānocturnam quietem, vt su
prà diximus, ad
cōtemplationemcontemplationem,
atq;atque adeò
ad orationem naturaliter inuitare: eò quòd
tunc sensibus à suo vsu cessantibus mens introrsum pacatior est. Secundò & Prophe
tarum oracula & Christi exemplum eiusdem rei nos admonent. ¶ Sed tertiò, quod
in primis
ducendũducendum est, id antiqui patres ob
id sanctum duxerunt quòd in primitiua ecclesia infestissimæ erant nocturnæ dæmonum incursiones, contra quas ideo nocturnas vigilias orationibus instructas instituerunt: vt lib. de Offi. cap. 19. peregregiè tradidit Isidôrus. Milites
nanq;nanque in exercitu, sicuti
& in naui nautæ, quatuor stationes nocturnas ordinant, quas vigilias appellant: nimirum singulas tribus horis durantes. Tres
enim horas ab occasu solis quando sopor
cubare homines cogit, primam vigiliam
appellant:
tresq́;tresque deinceps
vsq;vsque ad mediam
noctem, secundam: & à media statim nocte
appellant tertiam:
atq;atque deinde
vsq;vsque ad diluculum, quartam. In quibus, alijs
dormiẽtibusdormientibus,
alij excubantes inuigilant. Huius ergo in
star, in primitiua ecclesia, nimirum ab Apostolorum sæculo, clerus in tres partes diuidebatur: quarum vna in prima vigilia primum
canebat trium psalmorum nocturnum. &
alia in secunda secundum,
atq;atque alia in tertia
tertium, vt tam in singulis quàm in omnibus trinitatem profiterentur: ac demum diluculo in quarta vigilia omnes simul ad laudes concinendas conueniebant. Vnde Au
gust. de verbis Domini, serm. 14. Venit inquit ergo Dominus ad visitandum discipulos suos qui turbabantur in mari quarta vigilia noctis. Quarta vigilia noctis, extrema
pars noctis est: vigilia vna tres horas habet,
ac per hoc nox quatuor vigilias. ¶ Et nè hæretici putent eiusmodi vigilias sanctorum
patrum inuentum fuisse, perspiciant in ipsis
simis Christi verbis fundamentum habuisse: vt est videre & Lucæ. 12. vbi secunda &
tertia vigilia nominatur: & expressiùs, Marci. 13. Vigilate enim, inquit: nescitis enim
quando Dominus veniat: serò, hoc est prima
vigilia, an media nocte an gallicantu, hoc est
secunda aut tertia, an manè, hoc est hora laudum: nè cùm venerit, repentè inueniat vos
dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: vigilate. His ergo instructa
edoctaq́;edoctaque ecclesia, suas stationes
atq;atque vigilias collegit. Vnde Valerianus lib. 1. c. de matutinis.
Vigilias, inquit, tribus horis dispertimus nocturnis, vt non solùm verbo, sed & facto tres
vigilias prædicemus: de quibus ait Dominus: Beati sunt serui illi quos cùm venerit
Dominus inuenerit vigilantes. &c. Qua de
re cùm Vigilantius hæreticus illius esset per
fidiæ author, quòd nox quieti & somno indulgenda esset,
nōnon autem orationibus terenda: ista occasione
HieroñHieron. vt in epistola ad
Riparium videre est, peruerso nomine pro
Vigilantio eum Dormitantium appellauit.
Ait quippe: Quòd dicis eum execrari vigilias, facit & hoc contra vocabulum suum, vt
velit dormitare Vigilantius: & non audiat
Saluatorem dicentem sic, Non potuistis vna
hora vigilare mecum? Quapropter sequenti
statim epistola appellat eum
DormitantiũDormitantium.
Vnde idem
HieroñHieron. ad Eustochium virginem: bis, inquit, nocte
terq́;terque ad orandum surgendum est. At verò quoniam
postmodũpostmodum
aucto clero tantum pondus humana imbecillitas ferre nequiuit, vicissitudo illa cessauit & à toto simul clero tres omnes nocturni cum laudibus vnà cani cœpti sunt:
idq́;idque in
diebus festis: nam in profestis non canitur
nisi vnus, sicuti & in Paschali tempore. Et
quanuis alij primam vigiliam elegerint, alij
verò tertiam, plurimæ tamen ecclesiarum ac
religionũreligionum mediam noctem
cōstitueruntconstituerunt tanquàm orationi, iuxta Dauîdis testimonium,
aptiorem. Haud quippe vti Ambros. super
Psalmum centesimum
decimumoctauũdecimumoctauum author est, inconsultò dixit, Media nocte. tunc
|
enim feruet carnis illecebra, coquitur cibus,
potusq́;potusque digeritur. Qua occasione tentator
multis tentamentis & carnem illidit & animum occupat. Hæc ille. Vnde Petro inter
punctum mediæ noctis & gallicantum ardor fidei refrixit, & calori temporalis ignis
admotus
ChristũChristum negauit. Quocircà huius
temporis relaxatio non tam facilè aut peti
aut concedi deberet. Ferè enim iam cathedrales ecclesiæ sanctum illum priscorum rigorem remittentes, indulta ab Apostolica
sede impetrant matutinos psalmos appetente nocte soluendi. Sic enim omnia
labascũtlabascunt.
¶ De horis autem diurnis testimonia
quoq;quoque
sunt & rationes non minoris energîæ. In primis tres horæ, nempe tertia, sexta, & nona,
viuentibus ipsis Apostolis celeberrimæ
erāterant
ad orandum. Extat enim Actuum. 1. memoria, quemadmodùm post ascensionem
Domini Apostoli essent Hierosolymis vnanimiter in oratione perseuerantes,
neq;neque dubium sit quin in oratione solenni, quæ sicut
modò in choro ab omnibus celebrabatur.
Vnanimiter enim
nōnon tantùm cordium vnitatem, verùm & vocum concordiam designat: ac
tandẽtandem hora tertia, vt. 2. cap. legitur,
Spiritus sanctus illis apparuit, linguarum
cordiumq́;cordiumque inflammator. Quocircà ambigi non debet quin illa tunc hora destinatos
psalmos dicerent. Qua de causa ecclesia illo tunc vtitur hymno: Nunc Sancte nobis
Spiritus. &c. De sexta verò legitur Actuum
10. nimirum vbi Petrus refertur circa horam
sextāsextam in superiora, vt oraret, ascendisse. Sed
de nona mentio etiam fit Actuum. 3. Habetur enim quòd Petrus & Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Quin verò easdem horas more & vsu
Hebræis fuisse celebratas, præter coniecturam quæ maxima est, authores non desunt,
qui astruant. Cyprianus
nanq;nanque in calce lib.
de oratione Dominica: In orationibus, inquit, celebrandis inuenimus obseruasse cum
Daniêle tres pueros in fide fortes, & in captiuitate victores, horam tertiam, sextam, nonam. Alludit tum ad illud Danielis. 2. quòd
illi tres quasi ex vno ore laudabant, glorificabant, & benedicebant Deum. Et ad id potissimùm Daniêlis. 6. vbi refertur quòd contra
HierusalẽHierusalen ter in die flectebat genua sua,
& adorabat
confitebaturq́;confitebaturque coram Domino
Deo suo, sicut & antè facere consueuerat.
Erat enim prophetis solennis, fixis sue
horis concinendi vsus. Vnde Primi Regum 10. ait Samuël Saûli: Cùm ingressus fueris
ibi vrbem, obuium habebis gregem Prophetarum
descendentiũdescendentium de excelso, & ante eos
psalterium, & tympanum, & tibiam, & citharam,
ipsosq́;ipsosque prophetātesprophetantes: hoc est spiritu prophetico psallentes. Et insiliet in te Spiritus
Domini, & prophetabis cum eis. Vnde in
prouerbiũprouerbium exijt, Nunquid Saul inter prophetas? Addit prætereà illic Cypria. illis tribus horis mysterium trinitatis fuisse
præsignatũpræsignatum, quod in nouissimis temporibus manifestandum erat. Eundem prorsus
horarũhorarum
numerum, scilicet tertiæ, sextæ, & nonæ, in
eodem Daniêle fundat Isidôrus lib. 1. de Offic. cap. 19. Illo ergo tunc Apostolorum sæculo non reperitur mentio nisi illarum trium
horarum ante meridiem, prima subtacita.
Quare
HieroñHieron. super
eodẽeodem loco Daniêlis. 6.
Has, inquit, tres horas, scilicet tertiam,
sextāsextam,
&
nonānonam, ecclesiastica traditio intelligit. Hæc
ille. Conijcio
nanq;nanque quòd illo tunc tempore
quo ter ad nocturnos psalmos surgebatur,
laudesq́;laudesque in aurora cantabantur, superflua
ducebatur alia hora
vsq;vsque ad tertiam. Vnde
idem
HieroñHieron. ad Eusto. de horis ad
orādumorandum
diuisis loquens, horam inquit tertiam,
sextāsextam,
nonam, diluculum
quoq;quoque & vesperam, nemo est qui nesciat. Vbi diluculi nomine laudes forsan intelligit. Et quò coniecturis agere pergamus, Cassianus libro. 3. de institutis
monachorum, cap. 4. cuius Isidôrus meminit lib. 1. de Offi. cap. 23.
SciendũSciendum, inquit, hanc
matutinam quæ obseruatur in occiduis vel
maximè regionibus, canonicam
functionẽfunctionem
nostro tempore
nostroq́;nostroque monasterio primitùs institutam. Matutinam ergo fortè appellat quam nos primam. Quô etiam referri videtur verbum Cypriani loco citato: scilicet,
Sed nobis fratres dilectissimi præter horas
antiquitùs obseruatas
orādiorandi, nunc & spatia
& sacramenta creuerunt: nam & manè orandum vt resurrectio Domini in matutina celebretur. Antiquas ergo horas appellat tertiam, sextam, nonam: cui addit & primam.
¶ Atqui horæ istæ per diuisionem artificia
lis diei sunt intelligendæ vt
quocunq;quocunque anni
tempore ab ortu solis incipiat prima. Tertia
autẽautem finitur in tertia diei hora: & sexta etiam
ab eodem solis ortu. Sic enim intelligendæ
sunt illæ horæ, Matth. 20. nempe
ꝙquod paterfamiliâs exijt summo mane conducere operarios: deinde hora tertia
atq;atque hora sexta. ¶ De
vesperis autem & completorio ait loco citato D.
HieroñHieron.
neminẽneminem esse, qui nesciat: qua|
si res esset antiquissima & vniuersis Christianis receptissima. ¶ Atqui de completorio
De Completorio. Ambrosius.
ait loco citato Ambro. venire illi in mentem
auium recordationem quæ cùm eunt cubitum quasi peracto lętè munere æthera cantu mulcêre consueuerunt. Quod velut à surgente & occidente die semper instaurare
cōsueueruntconsueuerunt, vt vel decursu vel adorto nocturno
diurnoq́;diurnoque tempore, iustas laudes suo referant creatori. Vnde magnum incentiuum
excitandę deuotionis sumendum nobis est.
¶ Igitur vt quæ dispersim commemorauimus, collectim ad nostram confirmandam
conclusionem applicemus. Tribus de causis
septenarius iste numerus canonicus instinctu Spiritus sancti sanctissimus est Christianæ familiæ. Prima scilicet
eademq́;eademque ad literam potissima, vt iuxta Christi præceptum
& Paul.
monitũmonitum, iugis
neq;neque intermissa in nobis persistat Dei memoria,
lausq́;lausque & gratiarum actio, ac demum deprecatio & fauoris
petitio. Nam cùm in die naturali sex sint horarum ternarij, cùm in singulis statos habemus psalmos, perpetuo circulo in oratione
persistimus. Mox & Trinitatem quę nostrę
est fidei confessio, trinis
quibusq;quibusque horis profitemur: nam pari ratione eodem numero
& psalmos & orationes distribuimus.
AccedũtAccedunt deinde tertiò & mysteria, tum alia, tum
etiam Christi: quæ glossa colligit super cap.
presbyter. de celebra. Missar. Quod quidem
est Concilij Agathen. celebrati sedente Zozimo Papa, sub anno Domini quadringentesimo vigesimo: vbi prædictæ omnes horæ
tam diurnæ quàm nocturnæ persolui iubentur. Cauenda autem est deceptio nè quis putet, vt hæretici blasphemare attentant, tunc
primùm fuisse institutas. In hoc enim superiora adduximus testimonia vt eas de antiquitate & tempore
ApostolorũApostolorum deduceremus. Quare illic tanquàm res antiqua confirmatur. Mysteria
autẽautem sunt quòd septem
existunt hebdomadæ dies, quibus mundus
fuit creatus:
septemq́;septemque Spiritus sancti dona,
quibus recreatur: ac septem mundi ætates,
quibus duraturus est:
septemq́;septemque adeò petitiones dominicæ orationis, quibus eadem dona postulamus. Christus autem matutinali
hora captus est, & per reliquas diei passus.
Vnde versus: Hæc sunt septenis propter quę
psallimus horis: Matutina ligat Christum,
qui crimina purgat: Prima replet sputis, causam dat tertia mortis: Sexta cruci nectit, latus eius nona bipertit. Vespera deponit, tumulo completa reponit. Ex his ergo cunctis quæ dicta sunt colligitur, septem esse Canonicas horas: secundùm illud Psal. Septies
in die laudem dixi tibi. Accipitur enim illic
dies pro naturali, vt noctem includat. Quare non sunt audiendi qui matutinum à laudibus separantes, octo connumerant.