FRATRIS DOMINICI Soto Segouiensis, Theologi, ordinis Prædicatorum, Cæsareæ Maiestati à sacris confessionibus, Salmantini Professoris, De Iustitia & Iure Libri decem. Cum Priuilegio. SALMANTICAE, Excudebat Andreas à Portonariis. M. D. LIII. Priuilegij summa. PRæsens hoc Opus cum Cæsareo Priuilegio impressum est: quod Serenissimus Princeps de consilio Curiæ Matriti, Anno præsenti Millesimo Quingentesimo Quinquagesimotertio, vigesimaseptima Maij, Autori in decennium sua gratia concessit: videlicet nè quis absque eius facultate aut cudat aut vendat sub pœna mulctę librorum instrumentorumque artis ac triginta milium dupondiorum. Aestimata verò sunt singula diplomata pretio trium dupondiorum. Nemo ergò sibi rei huius ignorantiam prætexat. CAROLO MAGNO, SERENISSIMI PHILIPPI SECVNDI Hispaniarum Principis primogenito, suus Frater Dominicus Soto, fœlicitatem. OPVS HOC, CAROLE MAGNE, QVOD DE Iustitia & Iure in publicum iam penè inuitus prodire sino, non fuit quòd diu anceps hærerem cuí nam potißimùm nuncuparem: adeò Celsitudo tua initio statim cogitationis meæ præstò fuit. Nam cùm in hoc te Deus rerumque natura tam longa Regum Cæsarumque stirpe in hanc lucis vsuram ediderit, vt tibi hanc cœlo genitam virginem, Iustitiam inquam desponsaret: quem nam consultiùs quàm Serenitatem tuam ex toto orbe deligerem, cui eius imaginem dedicarem? Nempè vt quam virtutem toto vitæ curriculo persanctè culturus es, eandem protinùs ab incunabulis de facie nosses, identidem inspectares, eiusque te pulchritudine illectares, & oblectares amplexibus: eius ingenio penitißimè insuésceres, & consultißima monita toto pectore haurires. Denique vt tuum istum lanæ candorem, dum pro ætatis teneritudine albescit, eius coloribus imbueres. Memini me in Tridentina Synodo de Natali tuo concionem à sanctis illis patribus habere iussum: nam tunc fœlix ille faustusque dies nobis illuxit: multa de te pollicitum, illamque sanctam Ecclesiam, vota Deo pro tua salute, incolumitate, ac fœlicitate nuncupantem, in magnam de te spem misisse. Ecquid enim de te Inclyte Princeps polliceri cunctarer, pro quo nobis tam numerosus auorum proauorumque tuorum ordo tam innumeris rebus clarißimè ac religiosißimè gestis fideiubebat? At verò non meam tantùm fidem, quam priuatus homo pro te obstrinxi, verùm & tuam publicam quam tot regnis ac gentibus obligatam habes, vt re ipsa liberes, Deum Immortalem deprecamur. Discere proinde ab ista tua ineunte ætate incipe, quantis sis nationibus sessurus iudex, ad quem adeò ceu ad iustum ipsum viuens, vti ait ille magni nominis Philosophus, ab omni ferè mundi orbe confluxus est futurus: vt cùm in tua ista instituenda Cæsarea indole tam multam mortalium salutem periclitari noueris, intelligas quanta sit à tua modestia præstanda facilitas, vt tum alijs virtutum dotibus, tum præsertim Iustitiæ, quam hîc tibi pro captu nostro suis graphicè depinximus coloribus, exorneris. Scripsit Xenophon Cyropædîam, instituit Aristoteles Alexandrum, Neronem Seneca, & Traianum Plutarchus, atque alios alij. Ego verò, quanuis ea vtaris sapientum pædagogîa, vt à mea pusillitate nullius egeas obsequij, hanc interim tamen Carolopædîam Claritudini tuæ non sum offerre veritus: vbi, vti dicere cœperam, decôrem Iustitiæ, ac perinde fœlicißimi Principis vultum contempleris. Hîc enim, dum lux tibi visque rationis inoleuerit, perspectum cum primis habebis quantum à Tyranno, quod nomen maiores tui execratißimum semper habuerunt, Rex distet. Vt scilicet ille publica cuncta in priuatam suam libidinem vertat: hic verò contrà vni communi bono continenter prospiciat: eius solius gratia leges condat, magistratus creet, tributa exigat, præmia ponat, supplicia decernat, bella gerat, pacem componat: in summa, nil vnquàm aut animo secum reputet, aut rebus gestis de se præstet, quàm quod in hunc referatur scopum. Quocircà & hîc identidem doceberis, tantam Deum regibus potestatem, per quem illi quotquot sunt regnant, cuiusque sapientia iusta decernunt, non in hoc vtique contulisse, vt vel eius iura violent, vel vlli mortalium iniuriam conflent: verùm vt iniurias ipsi propulsent, ac nè inferantur obsistant, & illatas reuellant: id nimirum intelligentes quòd vti ab omni sunt humana coërctione absolutißimi, ita viuere eos decet, tum rationi, tum præsertim Dei legibus deuinctißimos. Deinde & hîc tuæ fiet Serenitati compertum, quàm sancto fœdere iustitia & misericordia, quæ secum vulgò pugnare existimantur, in optimo principe maritentur: quippe qui ea esse debet seueritate quæ non in sæuitiam vergat: ea clementia quæ in segnitiem non degeneret: vultu graui, non toruo: verborum lenitate placidus, zelo iustitiæ terribilis: qui non tam armorum strepitu quàm morum integritate sese suis exhibeat amore ac timore colendum: atque prorsus, quod cecinit ille, ΠΟΙΜΈΝΑ ΛΑΩ̃Ν: hoc est, qui non se feras insectari censeat, sed gregem ductare. Ad hæc demùm quod in hoc iustitiæ exemplari omnium meditatißimè ac consideratißimè speculandum tibi Princeps optime incumbit, est, quàm sanctè debeas religionem suspicere, adorare, & colere: nempè nè sacra prophanis commisceas, sed sacrosanctam Ecclesiam ob cuius Deus fidem, & Reges, & homines, & mundum ipsum condidit, cunctis posthabitis sæcularibus, summa æstimatione ducas, omnique veneratione & reuerentia prosequaris. Nam sæcularis fœlicitas, nisi ad illam sempiternam referatur, nequicquam instituitur: tantum abest vt vllo queat pacto prosperari. Nulla fulgentiùs gemma Christianum diadêma decorat, quàm Crucis insigne. Quas non virtutum imagines, vt cunctas summatim denotem, speculum hoc iustitiæ tibi remittat, si eius assuescas obtutu? Sed vereor tum epistolæ modum excedere, tum istam tuam nondum maturam ætatem præmaturis monitis onerare. Erit fauente Numine, quo tuorum Regnerum salus plurimùm agitur, quando sapientes, sed tamen eos in primis qui spectatæ sint vitæ, frequenter consulas, attentè audias, ac tanti pendas quanti Principis interest habere oculos. Interim hoc tuæ Celsitudini precamur vt paternis tuique aui Cæsaris votis moribus respondeas: sanè quem intimè noui quàm anxius exoptet vt tanta te Deus Maximus virtutum supellectile ditet, quanti nostra refert vt sis illarum ditißimus. # 1 # 1 Fratris Dominici Soto Segouiensis, Theologi, ordinis Prędicatorum, Cæsareæ Maiestati à sacris confessionibus, Salmantini Professoris, De Iustitia & Iure Libri decem. PROOEMIVM. ILLVSTRISSIMA { Iustitiæ Encomium. } Iustitiæ virtus, Fidei nostrę legitima proles, spei robur, charitatis pedisse qua, cæterarumque virtutum clarissimum iubat: quam cum profana, tum cum primis Diuina oracula super æthera tollunt: vtpote quæ homines, ciuile animal, in vnum congregat, ab iniurijs vindicat, amore conciliat, in pace retinet, virtutibus ornat, ad æternam denique fœlicitatem diuino munere subuehit: hæc inquam virtus est, quam præsenti Opere elucidare, ac pro nostra ingenij tenuitate pertractare instituimus. At quoniam huius fulgentissimi syderis munus est (vt ipsa nos Iura docent) ius suum iuxta legum normas vnicuique tribuere, legitimum duxi titulum Operi, de Iustitia & Iure inscribere. Fert namque animus augustam virtutis huius dignitatem{ Authoris institutum. } amplificare, & elementa constabilire, eiusque leges, membra, species, & quotquot illi aduersantur iniquitates, fraudes, & violentias, pro eis quæ mihi diuinitùs vires suppetunt, quâ latissimè patent, perlustrare, ac suis cuiusque numeris depingere, Nam etsi haud me lateat, quanta cum dignitate & copia Theologorum Iurisque prudentium plurimi argumentum hoc locupletauerint: peperit tamen humana libido per temporum iniquitatem, paturitque in dies nouas fraudulentiæ formas, quibus contra ius fas suam quidque expleat insatiabilem auaritiam. Quapropter nihil aliud quàm operæ pretium arbitrandum est si iniqua pacta & conuenta, & cambia, tamque adeò multa vsuræ simoniæque recentia genera in animum nobis induxerint, noua de re veteri volumina ędere. Præterquàm quod quanto plura à præcessoribus in re quaque inuenta sunt, tanto posteris, si vllo valent ingenio, vberiorem syluam subministrant excogitandi noua. Accedit quod nemo tam fœliciter scholasticam rem, quæ implexa per se est, tractauit, quin possit vigilantiori diligentia (non de mea loquor) firmiùs exactiusque constabiliri, ordinatiùs disponi, atque emunctiùs perpoliri. Hac igitur de causa, cum me, qui post multos annos in hisce Scholarum Cathedris insumptos alijs publicis negotijs distractus Vale huic prouinciæ renuntiaueram, ab illisque post negotijs extricatus sacris me literis addixeram, iam nunc Scholarium vota, nihil minùs cogitantem, ad eandem prouinciam repetiuerint, meque Patres Conscripti omninò renitentem accersiuerint, meique maiores inuitum coëgerint: ac deinde publico suffragio hæc mihi prælectio de Iustitia obtigerit, postulare ex me instantissimè cœperunt, vt quæ in Scholis dictassem, prælo committerem, quò & pręsentes scribendi labore leuarentur, & absentes sudore fruerentur nostro, annui lubentissimè: nam iam diu hunc ipse parturiebam partum: tanta erat eorum improbitas qui me diuersis scrupulis ac nouorum in dies contractuum consultationibus frequentabant. Neque verò est quòd Theologis vitio detur, hanc sibi assumere prouinciam quæ Iurisperitis accomodatior videri potest: quando quidem Canonica iura ex visceribus Theologiæ prodiêre: Ciuilia verò ex media morum Philosophia. Theologi ergo est iuris Canonici decreta ad normam Euangelicam exigere: philosophique Ciuilia ex principijs philosophiæ examinare. Vnde Cice. de leg. lib. 1. non à prętoris{ Cicero. } edicto, neque à. 12. tabulis, sed penitus ex intima philosophia hauriendam censet iuris disciplinam. Imò verò litigiosa, inquit, legum ratio, ignoratio iuris potiùs est quàm scientia. Et Iurisconsul. ff. de Iust. & Iure. l. 1. Veram inquit philosophiam, non simulatam affectamus. At quanuis institutum profitendi meum in scholis sit, Sententiarum Magistrum Diuumque Thomam Commentarijs illustrare, consultius tamen duxi rationem paululùm mutare scribendi. Non quod diuersam ab hoc inter Diuos diuino autore doctrinam moliar: sanè quem, tum de cunctis alijs, tum præsertim de hisce moralibus disciplinis meritissimò tanquam emicantissimum sydus Scholæ vniuersim adorant: sed quod cùm eius aliorumque documentis imbutus multa fuerim alia commentatus, congruentius existimauerim nouum conflare opus, in quo dispositiùs cuncta componerem, quàm si eius textui mea seorsum circumscriberem. ¶ Distribuimus autem opus{ Partitio operis. } in libros decem: quorum duo primi sunt de Iure, hoc est, de legibus, quæ suprema sunt Iustitiæ regula. Tertius de Iure, quatenùs obiectum est Iustitiæ, deque virtutis huius substantia & sibi annexis, vsque ad Iustitiam distributiuam. Quartus de præambulis ad commutatiuam: nempè de dominio ac de restitutione. Quintus, de iniustitia quæ ex iniuriosa actione nascitur: nempè de homicidio & reliquis. Sextus, de vsura & contractibus. Septimus, de cambijs. Ac deinde octauus, de voto. Nonus de decimis ac de simonia. Decimus denique de statu deque residentia Prælatorum. Vt opus de Iustitia quæ decem præcipuè Decalogi mandatis comprehenditur, librorum etiam Decade absoluatur. Libros autem singulos per suas quæstiones atque articulos Scholastico stylo distinctos curabimus: vt quàm possimus rarissimè, & præter rerum amplificationem, minimè ab ordine sancti Thomæ discedamus. Cuncta tamen asserta nostra censuram subeant sacrosanctæ matris Ecclesiæ, ac subinde syncerè iudicantium limam. Deus ergò maximus conatibus aspiret nostris ad suam ipsius gloriam. ¶ De Iustitia ergò & Iure sermonem fa{ Titulus operis. Nomen Ius bifariam vsurpatur. Isido. lib. 5. cap. 3. }uente Deo ineuntibus nobis à Iure inchoandum est. Bifariàm nanque vsurpatur nomen hoc: vno scilicet modo pro eo quod est lex: quemadmodùm Isidôrus lib. 5. Etymol. inter decreta dist. 1. relatus ait, Ius, generale esse nomen: legem autem, iuris speciem: altero autem modo accipitur vt obiectum est iustitiæ: nempè pro æquitate, quam iustitia in rebus constituit. Et alterutro accipias modo, ad notitiam iustitiæ, eius notio prærequiritur. At quia virtus quæque ad suas regulas exigenda est, condecet eas primùm omnium præ foribus affigere, atque adeò duobus primis libris de legibus ante omnia dicere. In priori,{ Primus liber de legibus. } scilicet, de lege æterna, naturali, & humana: & in posteriori de Diuina. Liber autem primus septem quæstionibus absoluetur. Et quoniam (vt sæpè in Officijs citatus Cicero author est) à rei substantia, quę definitione deprehenditur, omnis est auspicanda ordinata institutio: prima quę mouetur quęstio est de lege in communi. # 1 QVAESTIO PRIMA, De lege in communi. Sanctus Thomas. 1. 2. quæstio. 90. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm aliqua definitionum legis quæ à Doctoribus constituuntur legitima sit. CVM MVLTAE{ Varia definitiones legis. } varięque definitiones tam apud Oratores quam apud Theologos ac Iureconsultos reperiantur, nullam tamen aut vix vllam comperio, quæ legi, quatenùs vniuersale genus est, congruat, præter illam quam Diuus Tho. 1. 2. q. 90. arti. 4. col{ D. Thomas. }ligit si paululo componatur limatiùs. Nam illa Ciceronis libro. 2. de leg. Lex est æternum{ Cicero. } quoddam, quod vniuersum mundum regit imperandi prohibendique sapientia: sempiternæ Dei legi peculiaris est: illa verò quam præposuerat libro. 1. Lex est ratio summa insita in natura, quæ iubet ea quæ facienda sunt, prohibetque contraria: extra leges naturales non extenditur: sed illa. ff. de leg. & sena. consul. l. 1. Lex est commune præceptum, virorum prudentium consultum. etc. legi tantùm adscribitur humanę. Sicuti & illa Arist.{ Aristot. } in Rhetoricis ad Alexandrum. c. de gen. delib. Lex est communis ciuitatis consensus qui scriptis præceperit quomodò vnumquodque agendum sit. Quô alludit illa Isidôri libro. 5.{ Isidorus. } Lex est constitutio scripta. Igitur si vastam eius amplitudinem, quàm latè patet spectes, Lex est nihil aliud quàm quædam rationis{ Legis definitio. } ordinatio & præceptio in commune bonum, ab eo qui curam reipublicæ gerit promulgata. In hac enim oratione & genus legis exprimitur, & finis, & causa, & positionis forma. ¶ At verò ad eiusdem definitionis explicationem de singulis quatuor particularum quibus construitur ex ordine disputare opùs est. Quatuor ergo articulos quæstio hæc desiderat. Horum primus erit de genere definitio{ Primus quæstionis articulus. }nis, quo scilicet examinandum est, vtra in potentia existat lex: nempè vtrùm intellectus sit, an voluntatis actus. Asserere enim visi sumus esse opus intellectus, vbi diximus quòd sit rationis ordinatio ac præceptio. Sunt autem in contrarium argumenta nonnulla. ¶ Primùm: Cùm in intellectu non sit nisi ha{ Argumen. 1. }bitus & actus, non apparet vter nam istorum sit lex. ¶ Secundò: Legis est mouere{ Argumen. 2. } subditos: nam Rex per leges mouet: voluntatis autem est mouere: quoniam animal non mouetur, nisi ab appetibili sub aliqua ratione boni, vt. 3. de Anima, text. 49. author est Ari{ Aristot. }stot. bonum verò obiectum est voluntatis. ¶ Accedit huc tertio loco & authoritas quo{ Tertium argumentum. }rundam recentium authorum non infimæ notę, sic definientium legis substantiam: Lex est recta voluntas eius, qui vicem populi gerit. etc. Quibus nimirum adstipulari sibi videtur, tum August. lib. 4. de Ciuitat. dicens,{ Augustinus } antiquitùs arbitria Principum pro legibus fuisse: & Iurisconsultus. ff. de const. Prin. l. 1. quæ & refertur Insti. de iure na. & gen. vbi ait, quod Principi placuit legis habet vigorem. ¶ Quartò & reclamare Paul. videtur Roman. 7. vbi inquit: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ: etenim quæ in membris est lex, non modò in intellectu non extat, verùm & ratione caret. ¶ In contrarium tamen pugnat legis virtus, quæ est præcipere, vt ait L. legis virtus. ff. de legibus. hoc nanque prudentiæ munus, est ac subinde intellectus. AD quæstionem istam duabus conclusionibus respondetur. Prior est: lex in intellectu tanquam proprium eius opus insidet. Hic autem de nomine sta{ Nomen Lex variè à scriptoribus deducitur. Isidorus. }tim adnotandum est quòd nomen legis ob rei varias virtutes & qualitates ab alijs aliter atque aliter deducitur. Isidôrus enim libr. 5. Etymo. cap. 3. à legendo illud trahit: eò quòd scripto profertur, vt legatur ab omnibus. At verò cùm hoc illi accidentarium fit, congruentius Diuus Tho. & Theologorum schola à li{ D. Thomas. }gando dici autumant: vtpote quæ vi polleat obligandi. Quamuis Cic. 1. de legib. à legendo sen{ Cicero. }tit deriuari: pro eo quod est, eligere. Ait quippe quòd etsi Græci legem à tribuendo appellent: (nam quod nos legem, ipsi nomon appellant ànemein, quod est tribuere: ideo quòd vnicuique quod suum est tribuat) ego tamen inquit, à legendo, id est, deligendo eam nomino. Et subdit: Nam vt illi æquitatis, sic nos, hoc est Latini, delectus vim in lege ponimus: & proprium tamen vtrumque legis est. Hæc ille. Igitur cùm istæ omnes virtutes legi competant, parum refert à qua illarum nomen deducas. Attamen etsi Theologorum Etymologiam minimè repudiem, perplacet{ Magis probatur legis Etymologia tradita à Cicerone. } tamen Ciceronis sententia: vt lex idem sit quod legendi, hoc est, eligendi regula. Nam regula dirigendo docet eligere. Vndecunque autem nomen trahatur, patentissimum est, rem esse intellectus. Id quod ex vtraque eius virtute commonstratur. Habet enim & quod sit regula, & quòd sit obligatoria pręceptio. Quapropter cum S. Tho. tantum vnum in eius definitione ponat, nos tamen ambo loco generis composuinum: videlicet ordinatio & præceptio. Haud enim simpliciter ordinat, aut dirigit, veluti qui tantùm viam monstrat, sed ordinando præcipit, præcipiendoq́ue ordinat. ¶ Ex priori ergò membro arguitur. Lex est{ Primum argumentum pro conclusione. } æquitatis iniquitatisque regula, agendique mensura: sic enim fermè habetur. l. nam. ff. de legib. vbi lex dicitur iustorum regula & iniustorum: regula autem mensuraque nostrarum actionum, est ratio: nam regula actionum est quæ in finem dirigit, quod solius est oculatæ rationis munus: ad quem finem voluntatem, quæ cæca potentia est, ducit: ergo rationis functio est legem ponere. Adde quòd sicut{ Confirmatio. } in naturalibus, id quod est primum est cæterorum mensura, vt vnitas in numeris, & motus primi mobilis respectu motuum inferiorum: sic quia finis (vt Philosophus. 2. Phy. docet) principium est humanarum actionum, fit vt rationis actio, ordinantis media in finem, sit mensura atque adeò lex. ¶ Ex po{ Secundum argumentum. }steriori autem membro arguitur secundò sic: Legis munus est præcipere & prohibere, vt habetur. l. legis virtus. ff. de legib. & senat. consul. & forma ipsa legis præ se fert. Vnum cole Deum: Nè iures vana per eum. quin adeò hoc receptissimum est atque omnibus in confesso, vt hac ratione leges, præcepta atque mandata nuncupemus: imperare autem est rationis: ergo lex à ratione elicitur, atque adeò in intellectu consistit. Minorem huius syllogismi, scilicet, præcipere esse intellectus actum per prudentiam, edocet S. Thomas{ S. Thomas. } 1. 2. quæst. 17. articu. 1. & quæst. 57. articu. 6. At parum considerantium est hanc opinionem impugnare tanquàm sancti Thomæ: quippe qui non videant non esse eius inuentum, sed planissimam atque constantissimam sententiam Aristot. 6. Ethicorum, cap.{ Aristot. } 10. distinguit enim tres virtutes intellectus practici: scilicet, eubouliam: quæ est virtus bene consultandi, hoc est, indagandi media ad finem accommoda: nam de fine nulla consultatio est, eò quòd omnes suapte natura fœlicitatem suam expetunt: & synesin, quam Latini vocant sagacitatem: quæ est virtus rectè iudicandi. Sunt enim qui ingenio acuti sunt ad disquirendum media, non tamen ità iudicio valent, vt illis inuentis rectè de optimo sentiant. At præter hos requiritur postremus prudentiæ actus, qui est imperium: in quo differt ratio practica ab speculatiua. Illa enim quia non ordinatur ad opus, præcisè habet duos actus, qui sunt discurrere & iudicare: practica verò insuper opùs habet imperio: ad quod præcedentes duo actus ordinantur. Et ideo Arist. ait inter omnes hunc esse summum ac perfectissimum, à quo potissimùm prudentia nominatur virtus. Neque verò solius est Ari{ Præcipere est actus intellectus. Suadetur hoc ipsum facili ratione. }sto. sententia, imò philosophorum omnium quotquot eum, vel præcesserunt, vel subsequuti sunt. Quin verò rerum ipsa natura & mos humanus hanc nos planè veritatem edocet. Clarum enim est imperare, esse loqui: videlicet, fac, nè facias: loqui autem intellectus negotium est: quippe cuius conceptus voce & scripto significantur: ergò ad ipsum pertinet præcipere. Etenim cùm vel Deus angelis, vel alius eorum inter se alijs quicquam pręcipit, profectò non voluntatis, sed intellectus loquela id efficit. Pari ergo lege, si in potentijs nostris intimis præceptum est, quod negari non potest, ad intellectum pertinet, non vtique ad voluntatem. Et confirmatur hæc ratio. Cùm quis mente orat Deum: Fiat voluntas tua: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: planum est non voluntate sed intellectu loqui: ergò si aliqua potentia alijs imperat, illa sanè intellectus est per similia verba. ¶ Tertiò ex humano vsu arguitur, le{ Tertium argumentum principale. }gem, non voluntatis, sed intellectus esse proprium opus. Volitio & nolitio, qui tantùm actus in voluntate sunt, nullum secum afferunt imperium. Enimuerò licèt ego certò sciam prælatum meum optatissimè velle, vt ego prædicem, aut quidpiam aliud faciam: parêre tamen non teneor, quousque id mihi loquens pręcipiat: loquutiones autem signa sunt conceptuum. Atque hinc sumitur ad interna nostra opera analogia. Quanuis enim quis post rationis iudicium eligat bonum opus: nihilo minùs experimur post talem electionem esse homines vecordes & segnes ad idem ineundum opus. Multi enim mente elegerunt vitam persanctè instituere, qui tamen segnitia imperantis prudentię tardis{ Quarta ratio. }simè id aggrediuntur. ¶ Prætereà arguitur. Tenentur homines conformare se & obedientes esse sempiternæ legi Dei, vt in. 1. Sentent. dist. 45. latè disputatur: non tamen tenemur confirmari eius voluntati beneplaciti: nam etsi ego sciam Deum velle mortem patris mei, licet mihi, quinetiam honestum est, de illa contristari. Et vice versa Præcepit Abrahæ filium immolare, cui legi Patriarcha ille obtemperare astrictus erat: & tamen Deus non habebat voluntatem beneplaciti vt id exequeretur: ergò lex Dei non in eius voluntate, sed in intellectu est pręcipientis aut prohibentis. ¶ Per hæc & commentum contra{ Detegitur error contrariæ opinionis. Prima ratio. }riæ opinionis retunditur, quo aiunt voluntatem non esse ancillam intellectus, sed reginam: intellectum verò seruum. Longè quippe secùs se res habet. Nam regere, est functio illuminantis ac dirigentis: lumen autem non in voluntate, quæ cæca est potentia, sed in intellectu existit. Siquidem non voluntatis lumen, sed intellectus dicitur. De quo nimirum Dauid: Signatum est super nos lumen{ Psal. 90. Arist. } vultus tui Domine. vnde Arist. 1. Poli. cap. 3. expressè ait mentem imperare appetitui: quo etiam nomine voluntatem complectitur: licèt non imperio dominico, vt anima corpori: sed politico, vt Rex ciuibus imperat. Vnde sapienter. 3. de leg. Plato: Non, inquit, pre{ Plato. }candum conandumque, vt voluntatem nostram cuncta sequantur, sed vt prudentiam nostram voluntas. Ad hęc: Rex à regendo di{ Secunda ratio. }citur, qui est actus prudentiæ, cuius ideo virtutis functio est leges sancîre: hoc enim est potissimum eius munus, qui ad regni gubernaculum sedet. Quocirca Cicero lib. 1. de leg.{ Cicero. } post illam legis diffinitionem suprà citatam, scilicet, Lex est ratio insita in natura. subdit, Itaq́ue arbitrantur prudentiam esse legem, cuius ea vis sit, vt rectè facere iubeat, vetet delinquere. Et Arist. 10. Ethi. cap. 9. Lex, inquit,{ Arist. } vim habet cogentem: quæ quidem est sermo ab aliqua prudentia atque mente profectus. Ecquis ergo vnquam ambigere quiuerit legem esse prudentiæ, ac subinde intellectus opus, quod vniuersi dictamen practicum appellant. Atque hic est legitimus sensus illius, Prouerb. 8. Per me Reges regnant, & legum{ Per me Reges regnant. Prouerb. 8. } conditores iusta decernunt. Nam in hoc quòd ait, regnant, potestas regum designatur: quoniam omnis potestas à Domino Deo est, vt ad Roman. 13. refert Apostolus. In hoc autem quod subdit, & legum. &c̃. intelligitur eiusdem potestatis vsus. Vnde, Per me, inquit, id est, per prudentiæ virtutem, quæ de meo fonte dimânat, Reges, & leges condunt rectas, & ritè illis vtuntur. ¶ Secunda conclusio: lex{ Secunda Conclusio. } est vniuersalis propositio ac dictamen rationis practicæ quæ per modum habitus inest. Conclusio hæc assertio est S. Thomæ. 1. 2. q. 90. Hanc verò sic expositam accipito: In intellectu sunt & simplices appręhensiuæ propositiones atque aliæ iudicatiuæ: lex autem non est tantùm appręhensio, verum pręceptio quę iudicium sequitur, non qualecunque, sed quod de moribus fertur. Illud quippe iudicium appellant practicum. Priùs enim per primam prudentię virtutem, scilicet eubouliam, conquiruntur illa quæ expediunt: mox per synesin, quę secunda virtus est, iudicio probantur: tertiò voluntate eliguntur, ac subinde sequitur imperium prudentiæ: quod non est propositio indicatiui modi, sed certè imperatiui: faciendum est, aut vitandum. Hæc enim verba si vim nominis habeant, puta dignum est vt fiat, factúve indignum, speculatiuæ propositiones sunt, & nondum vim legis obtinent. Dum verò vim habent participij futuri, tunc censentur dictamina practica. Et si sint in Principe promulgenturq́ue populo, tunc leges existunt. Requiritur tamen prætereà vt per modum habitus insint: hoc est fixæ sint & perpetuò permanentes. Nam temporales præceptiones quæ per modum actus transeunt, quia vniuersales non sunt, sed singulari personæ, loco, & tempori accommodatæ, fac, nè facias, non habentur pro legibus, sed legum sunt applicationes: vt articulo proximo videbitur. PER hanc ergò conclusionem ad primum{ Soluuntur argumenta. } argumentum ante quæstionem respondetur: quippe qua assertum est legem esse propositionem per modum habitus inhærentem: nam etsi lex actu feratur, manet tamen habitu impressa scriptaque in mente. ¶ Atque hinc proditur quorundam Neotericum fal{ Neotericorum fallacia. }lacia contendentium contra sanctum Thomam nullo opùs esse intellectus præcepto ad operandum: neque attendentium non Thomæ sed Aristoteli se apertè contradicere. Arguit enim quidam in suis Morali. cap. 2. de pruden. hoc pacto: si præceptum, propositio intellectus est, tunc aut appręhensiua aut iudicatiua. Appręhensiua quidem non sufficit ad opus: si verò sit iudicatiua, ipsa per se sufficit absque alio imperio: nam cùm primum quis iudicat bonum esse hoc aut illud facere, statim eligere potest: in qua electione iam est meritum: atque adeò statim potest operari, absque alia imperandi vi. Quapropter vel ipsa voluntatis electio imperium est, vel nullum est aliud. Et addit, nescio vnde motus hanc esse communem opinionem: cuius tamen authores vllo pretio æstimandos non memini me vidisse. Bino nanque peccato ostendit se Aristotelem de hac re non consuluisse. Pri{ Soluitur primum motiuum Neotericorum. }mùm enim negamus imperium propositionem esse aut simpliciter appręhensiuam aut iudicatiuam. Istæ nanque, propositionis indicatiui modi differentiæ sunt: imperatoria verò non iudicatiua est, sed iudicium prærequirens. Atque inde detegitur altera horum fallacia. Imperium enim (vt Aristo. planè docet,) non est iudicium illud quod electioni antecedit, sed iussio, quæ electionem subsequitur. Concedimus ergo iudicium, quod est synesis actus, sufficere ad electionem, in qua quippiam inesse potest meriti: electio tamen non satis est ad vsum & opus, nisi ipsam subsequatur imperium. ¶ Sed tamen exurgit ex{ Aliud argumentum eiusdem authoris. } hoc argumentum tertium eiusdem authoris: si electionem consequitur intellectuale imperium, aut sequitur ex necessitate, aut liberè. Non ex necessitate: nam tunc nulla opùs esset virtute prudentię ad imperandum, quod est contra Aristotelem & veritatem. Si autem sequitur liberè, tunc consequi videtur, solam electionem voluntatis non sufficere vt moueat intellectum, sed requiri prætereà alium actum: quem tamen neque Arist. neque sanctus Thomas, neque vllus philosophorum vnquam posuit. Imò omnes fatentur quòd electionem subsequatur imperium. Hoc argumentum plus iusto nos contorsit. 1. 2. q. 17. ar. 3. Diluere{ Diluitur præterita ratio. } tamen illud iam mihi facilè videor, respondens quòd imperium neque sequitur necessariò ex electione, neque tamen alium prærequirit in voluntate actum præter eandem electionem. Sed est notandum quòd cùm vt aliqua potentia ab altera moueatur, opùs sit vt vrtraque sit bene disposita: consequens fit vt nisi electio sit satis radicata, atque intellectus per prudentiam bene paratus, non sequatur ex electione imperium. Igitur vbi electio solida ac valida fuerit, & intellectus per prudentiam satis obsequens, sequetur protinùs ad electionem imperium: aliâs vel morosè vel nunquam. ¶ Ad tertium argumentum concesso regis{ Solutio tertii argumenti principalis. } esse mouêre, conceditur quoque voluntatem esse motricem tam intellectus quàm reliquarum potentiarum. Haud tamen inde colligitur, aut ipsam esse reginam, aut intellectum seruum. Voluntas etenim non mouet tanquàm dirigens & cognoscens, quod requisitum est vt esset regina. Hoc siquidem nomen ipsum, regina, auribus exhibet: sed mouet impellendo admouendoque potentias ad sua officia. Quam quidem ob causam actiones humanæ, voluntariæ dicuntur, hoc est à voluntate promanantes. Exempli gratia. Præfixa intentione finis, vt puta volo ditari, voluntas applicat intellectum vestigandis medijs. Postquàm autem hęc iudicat, illa porrò eligit, ac subinde per electionem commouet eum rursùs ad imperandum, in quo ratio regendi consistit. Quô planè alludit, verbum legis secundæ. ff. de legib. quam legem Martianus non erubuit à Chrysippo Stoico mutuari: vbi ait quod lex est omnium diuinarum ac humanarum rerum regina. ¶ Existimo{ Soluitur postrema obiectio cum confirmationibus. } ergò satis illis factum qui aiunt legem esse voluntatem eius qui vicem populi gerit: nam, vt suprà ostendimus, nulla Principis voluntas obligat nisi edicto præcepta sit. Et hunc in modum intelligendum est verbum legis suprà citatæ de const. princip. Quod Principi placuit legis habet vigorem. Insinuatur enim hoc duntaxat, quòd nulla existit in intellectu lex, nisi in voluntate præcedat electio: attamen neque voluntas est lex, sed si id quod Principi placet, mente priùs, deinde voce præcipiat, illud est lex. Est ergò sensus hic: Quod principi placuit edicere, legis habet vigorem: quo pacto eadem lex seipsam statim sub his verbis exponit. Quodcumque igitur Imperator per epistolam vel subscriptionem statuit, vel cognoscens decreuit, vel de plano interloquutus est, vel edicto pręcepit, legem esse constat. Quare neque erat cur Cicero ex li{ Cicero. }bro. 1. de legib. accerseretur ad probandum legem esse in voluntate, proptereà quòd secundùm ipsum dicatur ab eligendo. Haud enim censet electionem esse legem, sed quod lex electionem Principis sequitur, & eligere docet subditos inter æqua & iniqua. vnde statim subdit, quòd lex est mens ratioque prudentis, Iurisque atque iniuriæ regula. ¶ Quartum autem argumentum alterius est negotij. Vocat enim Paulus membrorum legem alio longè signi{ Explicatur locus Pauli. }ficatu. Distinguit inquam leges quatuor: scilicet legem peccati repugnantem legi Dei, & legem membrorum legi mentis aduersantem. Et quanuis quibus piam videri eadem possit lex peccati & membrorum, sicuti & inter se lex Dei & lex mentis, nonnihil tamen visum{ Vide Authorem super. 7 } nobis est in Commentarijs differre. Lex enim mentis est effectus legis Dei, eiusque impres{ cap. Epistol. ad Roma. in illa verba, video aliam legem. &c. }sio in mente nostra, sicuti vestigium in puluere est effectus pedis. Lex autem membrorum est naturalis inclinatio sensualitatis in sua obiecta, secundùm totum naturę pondus & impetum: qui effectus est amissionis iustitiæ originalis, qua eadem sensualitas in rationis obedientia infręnata retinebatur. Lex autem peccati vel est effectus eiusdem inclinationis, puta facere contra Dei voluntatem: vel fuit prima parentum pręuaricatio, per quam dissoluta sunt membra, ex qua dissolutione procedunt peccata. Lex ergò membrorum non est vera lex: quia non inclinat ad bonum, sed dicitur lex per metaphoram: quia est natura iustitia originali destituta, ac subinde obliqua regula à recta nos via deflectens. Sed ar{ Obiectio. }guis: Si est regula, quomodò est extra intellectum? Respondetur legem per se primò tan{ Solutio. }quàm in regulante & mensurante existere in intellectu: dicitur nihilo minùs esse per participationem in potentijs & membris quæ mouet, tanquàm in regulato. Sicuti Sol dicitur esse in aula propter eius effectum: & ars in statua. Pari ergò modo lex peccati est in membris. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm Lex semper ad bonum commune ordinem habeat. COnsequitur articulus secundus, quo secunda definitionis particula exponenda venit, quæ legis finem designabat. Sunt enim argumenta quod legem non sit necessarium in bonum commune ordinari. ¶ Primum, vt ait Isidô. lib. 5. Etymo. Si ratio{ Argumen. 1. Isidorus. }ne lex constat, lex erit omne quod ratione constiterit: ratione autem constat, non solùm quod in bonum commune dirigitur, sed & quod in particulare refertur: nihil ergò derogat rationi legis si non in commune bonum ordinetur. ¶ Secundò. Præcepta (quemad{ Argumen. 2. }modùm suprà dictum est) vim habent legis, vtpotè cuius virtus est præcipere & prohibere: præcepta autem dantur etiam de singularibus actionibus in quibus mores nostri constituuntur: ergò satis est leges in particulare bonum ordinari. ¶ In contrarium autem est idem Isidôr. eod. 5. lib. vbi ait, quòd lex est nullo priuato commodo, sed pro communi vtilitate ciuium conscripta. AD quæstionem vna conclusione respondetur.{ Conclusio responsiua. } Lex omnis, quò solida sit & firma, in commune bonum debet subditos promouere. Conclusio hæc duplici ratione affirmatur, secundùm quod commune bonum aut pro naturali fœlicitate vsurpatur, quam hoc sæculo adipiscimur, quæ est quietus tranquillusque & pacificus reipublicæ status: aut pro illa supranaturali, quæ in altero sæculo veluti supremus finis noster nos manet, in quem & sæculare omne bonum suapte natura refertur. Enimuerò si rationem primam communis bonispectes, hoc modo demonstratur conclusio. Pars omnis ad suum{ Argumen. 1. } totum naturali ordine dirigitur sicuti imperfectum ad perfectum: quicunque autem ciuium partes sunt ciuitatis, lex ergo illis præscripta in bonum commune totius ciuitatis debet eos instituere: veluti partes vnius corporis quæ ad seruitium totius ordinem habent. Concinit huic rationi Aristo. Ethicor. 9. vbi{ Aristo. } ait: Iusta legalia, hoc est ciuiles leges, factiua esse conseruatiuaque fœlicitatis particularumque eius. Et Plato dialogo primo de legi{ Plato. }bus, vbi ait: Legumlatorem pacis publicæ gratia debere omnes leges condere. Quapropter Lacedæmoniorum morem refellit, qui leges omnes in eum scopum dirigebant, vt bella strenuissimè gererent. illis enim prudentiùs Arist. Ethico. 10. Bellum, inquit, gerimus{ Aristot. Cicero. } vt in pace degamus. Et Cicero lib. 2. de legi. Constat, inquit, profectò ad salutem ciuium ciuitatumq́ue incolumitatem, vitamq́ue omnium quietam & beatam, conditas esse leges. ¶ Si verò summam beatitudinem, quæ Deus est, altiùs speculemur, secundam possumus{ Secunda ratio. } eandemque optimam rationem subnectere. Lex enim (vt nuper dicebamus) regula prima est nostrarum actionum: regulæ verò munus ac potissimùm primæ est in supremum finem & scopum regulata dirigere: reliquum ergo fit vt in commune bonum & legislatoris propositum, & lex ipsa debeat intendi. ¶ Sumitur & tertia ratio ex alia conditione{ Tertia ratio Philosophus. } legis. Ait enim Philo. 5. Ethico. legem omnem, vniuersalem esse, hoc est, in vniuersum omnibus hominibus positam, ac de omni virtute. Idemque ab illa citata lege docemur: Lex est commune præceptum. ff. de legib. &. l. iura. eo. Iura non in singulas personas, sed generaliter constituuntur. Inde ergo fit consequens vt in supremum finem, qui omnibus communis est, sit dirigenda, & non ad particulares accommodanda. Bene igitur ait eodem lib. cap. 1. Aris. Ipsæ leges de omnibus dictant,{ Aristot. } coniectantes, aut communem omnium vtilitatem, aut optimorum, aut Principum. Vbi tres insinuat respublicas. s. democratiam, aristocratiam, & regnum. Quo fit vt legalis iustitia, vniuersas complectatur virtutes. ¶ Adde si{ Postrema ratio. } lubet & rationum supremam. Fons & origo legum omnium æterna lex est diuinæ mentis: Deus autem cuncta in seipsum ordinauit ac retulit: leges ergo vniuersæ sic lege illa regulandæ sunt, vt in eundem tendant scopum. Id quod & diuinum Platonem Dialog. 1. de legib. mi{ Plato. }nimè latuit: vbi ait, oportere vt legumlator eum ordinem sequatur, vt humana ad diuina vbique referantur. ¶ Ex his fit consequens,{ Primum corollarium. } quòd dum legislator leges in suum particulare commodum constituerit, tyrannum se esse intelligat. ¶ Sequitur subinde quòd in{ Secundum. } vnaquaque republica, vt puta in toto vno regno leges omnes ad finem totius sint referendæ. Non quòd non singulis ciuitatibus pro earum conditione permittendæ sint particulares, sed quòd debent omnes ciuitates veluti membra vnius corporis sibi opitulari. At verò regna diuersa, etiam si sub vno sint rege, non debent sic gubernari, vt vnius res, diuitiæ scilicet & politia, in vtilitatem alterius inæqualiter pertrahantur: sed per se quodlibet ob suum ipsius commodum administretur. Verbi gratia: Si non alia ratione transmarina regna acquirerentur, nisi vt omnia eorum bona Hispaniæ obuenirent, eorumque leges in rem nostram deflecteremus: videlicet, vti si nostra essent mancipia, non seruaretur æquitatis decor: secùs si commerciorum ratione vicarijs sibi operis inseruirent. Hæc de legum fine: nam de eius effectibus, qui sunt facere ciues bonos, ac de alijs quibus ipsa fœlicitas nobis agitur, quæstione tertia dicturi sumus. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum }detur, quod etsi contingat legem quæ ad singulare cuiuspiam bonum ordinatur, ratione consistere: illa tamen consistentia illic connititur quòd illud singulare bonum ad commune refertur: veluti in speculatiuis nulla veritas particularis conclusionis solida est, nisi quæ in prima principia resoluitur. ¶ Et per idem soluitur argumentum secundum:{ Ad secundum. } nempe quòd præcepta circa singularia bona inde vim habent legis quòd singularia illa in commune bonum ordinantur. Haud tamen pręcepta huiusmodi leges propriè dicenda sunt, sed legum applicationes ad particularia. Leges enim (vt dictum est, legibusque monstratum) vniuersales esse debent. Exempli gratia: Lex est, Vnum cole Deum, quæ neque tempus neque locum pręscribit, neque verò singularem alloquitur personam. Pręceptum autem esset, si prælatus hodie cuipiam iusta ratione iuberet sacrum facere, aut vrbem preces fundere cogeret. Item lex est, charos honorare parentes, & vt parentes filios alant. Præceptum autem est, cùm iudex te iubet aut parenti, aut filio in tali necessitate alimoniam suppeditare. Itaque cùm lex in genere de actionibus nostris generaliter iubeat, quæ sunt circa singularia, inde fit vt præcepta sint earum applicationes ad singula. Quocircà etsi lex vna specialiùs alteram explicet, non illicò desinit esse lex, quatenùs semper manet vniuersalis. Est enim lex vt dies Dominicos atque Apostolicos ab opere feriemur, licèt sit explicatio illius generalioris, Sabbatha sanctifices. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm cuiuslibet ratio sit legis effectrix. ARticulus tertius tertiam definitionis particulam occupabit quæ{ De authoribus legum. } erat de authoribus legum. Arguitur enim quod vnicuique priuatim competat leges suo ordine condere. Primùm ex dicto Apostoli ad { Primum argumentum. } Roman. 2. Gentes quæ legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt faciunt: ipsi enim sibi sunt lex. hoc autem de singulis mortalium asseuêrat quatenùs naturæ luce ducti sibi quidque nouit bonum & malum discernere. ¶ Secundò arguitur. Intentio legislatoris est{ Secundum argumentum. } vt suos ciues ad virtutem inducat: vnusquilibet autem potest alium ad virtutem inducere: ergo vniuscuiuslibet ratio legem ferre potest. ¶ Et tertio loco accedit eiusdem Arist.{ Tertium argumentum. Aristo. } sententia. 10. Ethicor. circa finem, vbi patrem familiâs in sua domo comparat Principi in sua republica: vt velut hic ciuitatem, ità & ille domum gubernet: ergo sicut Princeps ciuitati, ita & paterfamiliâs suis leges ponere valet. ¶ In contrarium est Isidôrus eodem libro. 5.{ Isidorus. } Etymol. & refertur dist. 2. vbi ait: Lex est constitutio populi secundùm quam maiores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt. Quibus verbis docere videtur non esse cuiuslibet scribere leges. QVæstio pręsens vnica, velut superior, conclusione{ Solui in quæstio proposita vnica conclusione. Deducitur conclusio ex antecedente. } absoluitur. Leges condere, non cuiusque, sed reipublicæ est eiusque; vicem gerentis seu curam habentis. Conclusio hæc ex ea quæ proximè constituta est facilè hoc modo colligitur. Lex est regula dirigens in commune bonum: dirigere autem in commune bonum proprium est reipublicæ cuius eiusmodi bonum proximus finis est: ergo penes ipsam tantùm ac penes illum qui eius habet curam potestas est ferendarum legum. Minorem per Arist. doctrinam. 1. Ethicor. facilè{ Aristot. } intelligas. Effectrices enim causæ proportionem habent ad finales: vt quo effectrix est altior, sit & eius quoque finis sublimior. Finis enim proximus militis est singularem locum defendere: Ducis verò, victoria: Regis autem pax: & ideo ad regem pertinet inferiora cuncta in illum supremum finem ordinare. Eâdem ratione quia fręnefactiuæ artis finis ad equestrem refertur, fit vt ars etiam equestris frænefactiuæ operationem dirigat. Igitur quia commune bonum, peculiaris est reipublicæ finis, & leges illuc nos ducunt: proprium erit reipublicę illas condere, quibus nos eodem perducat. Vnde Plato in Dialogo de re{ Plato. }gno: Regis, ait, munus esse leges condere. Idemque Arist. Ethico. 10. constituit, &. l. si Im{ Aristo. }perialis. C. de legib. & consti. soli Imperatori concessum legitur leges, tum condere, tum adeò interpretari. ¶ Subnectitur autem &{ Secunda ratio. } secunda ratio: lex enim vim habet coërciuam, vt author est Arist. Ethico. 10. & Papinianus in. l. 1. de legib. vbi legem appellat coërctionem. Vis autem hæc & vigor in sola republica & Principe existit: sicuti totius animalis virtus est, membra mouere. ¶ Est autem consideratione{ Pulchra consideratio. } discernendum inter eos qui leges sciscere possunt, & illos quorum consilio sciscuntur. Iuris enim consulti leges ex visceribus naturalis philosophiæ ratione & iudicio eliciunt: firmitatem tamen & coërcendi vigorem nemo illis, nisi qui iurisdictione pollet, valet apponere. Vnde vt prudentium consulta pondus per se non habent legum, ita neque Princeps sine eorum maturo consilio eas debet edicere. ¶ Obuium tamen in promptu fit{ Obiectio. } huic conclusioni argumentum. Deus Princeps omnium est legumlatorum: & tamen neque respublica est, neque eius vicem gerens: quippe qui non à republica authoritatem mendicauit. Responsio tamen est: Non eo sen{ Solutio. }su in pręsentiarum asseri quemcunque gubernatorem vices reipublicæ gerere, ac si vicarius eius existat: sed satis est curam illius habere, seu tanquàm vicarium, seu tanquàm eius autorem ac dominum cui curæ est publica gubernatio. Pariformiter & de Christo, etiam in quantum homo erat, sentiendum est, vt pote qui ceu Redemptor ac rex regni cœlorum, legum conditor noster fuit. Ac subinde eius vicarius Pontifex maximus. Is enim non gerit ecclesiæ vices quasi ab illa autoritatem nactus, verum quasi Christi vicarius, cuius vice fungitur: à quo vtique solo, licèt per ecclesiam eligatur, autoritatem suscepit. Idemque est de episcopis iudicium ac prælatis ab ipso institutis. Sæculares autem reges ac monarchæ secùs habent. Haud enim à Deo proximè, &, quod aiunt, immediatè creati sunt præter Saûlem ac Dauîdem, eiusq́ue prosapiam, cui sceptrum ipse commisit: sed vt habetur. l. quod placuit. ff. de consti. prin. reges ac principes à populo creati sunt, in quos suum transtulit imperium ac potestatem: vt infrà. q. 6. & copiosiùs libr. 3. q. 4. patebit. Vnde verbum illud apud Sapientem ex Prouerb. 8. suprà citatum, Per me reges regnant, &c. non aliter intelligendum est, quàm quòd ab ipso tanquàm naturalis iuris autore donatum mortalibus est, vt vnaquęque respublica seipsam regendi habeat arbitrium: ac subinde, vbi ratio, quæ spiramen etiam est diuini numinis, postulauerit, in alium suam transmittat potestatem, cuius legibus prouidentiùs gubernetur. ¶ De primis autem{ Quid senserint scriptores de primis legislatoribus Plinius. Iosephus. } legislatoribus, variè referunt sæculares historiæ. Plinius nanque libr. 7. Naturalis historiæ, cap. 56. ait Cererem inter omnes primam leges dedisse: vt autem alij putauêre Rhadamanthum. At verò Iosephus aduersus Appionem apertissimè ac disertissimè veritatem ostendit. Nempe inter mortales Moysen priùs sacras promulgasse leges, vt diuinitùs sibi traditas. Nam pòst multo tempore{ Isidorus. } illi extiterunt legislatores quos Isidôrus initio. 5. lib. refert. Phoroneus enim, inquit, rex Græcis primus leges constituit: Mercurius Trismegistus Aegyptijs: Atheniensibus Solon: Lycurgus Lacedęmonijs: ac denique Romanis Numa Pompilius, qui successit Romulo. AD primum igitur argumentum respon{ Ad argumenta partis negatiuæ. Ad primum. }detur legem in homine bifariàm existere: vno modo tanquàm in regulante, quo pacto est in legislatore: atque altero tanquàm in regulato: quemadmodùm esse contingit in singulis hominibus: iuxta verbum Psalm. Signatum est super nos lu{ Psal. 90. }men vultus tui. Vnde & illic Apostolus subdit, Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis: scriptum scilicet à Deo ipso summo legum conditore. ¶ Ad{ Ad secundum argumentum. } secundum verò respondet Philosophus. 10. Ethico. cap. 9. vbi ait legem vim habere coërciuam. Potest ergo priuatorum quisque vnumquemlibet ciuium ad virtutis officia consilijs ac monitis inducere: haud tamen perfectè, scilicet ipsum cogendo: ob idque talia monita non habebunt legum virtutem ac robur. ¶ Ac simili fermè modo exemplò ibî{ Ad tertium argumentum. }dem respondet ad tertium: fatetur enim patremfamiliâs nonnulla statuere posse in sua domo præcepta, eademq́ue sub aliquibus pœnis, quas exigere paterna autoritate poterit, etiam vsque ad verbera. At verò sicuti dominus non est perfecta respublica: ita neque eius præcepta absolutam habent vim legis: vt puta cum neque in carcerem conijcere potest suos, neque in exilium mittere, neque alijs id genus supplicijs afficere: vt lib. 5. q. 2. fusiùs patebit, vbi de patria potestate copiosiùs. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm promulgatio sit de ratione legis. SVperest demùm vt quartus articulus postremam definitionis particulam patefaciat, qua legis ponendi forma notaba{ Prima ratio ad partem negatiuam. }tur. Arguitur ergo non esse necessariam promulgationem legis vt suam sortiatur vim. Primùm lex naturalis obligat vniuersos, quæ tamen nulla indiget promulgatione: cùm neque statu innocentiæ neque post naturam corruptam ante Moysen talis{ Secunda ratio. S. Thomas. } fuerit lex promulgata. ¶ Secundò: Lex vetus diuina, vt. 1. 2. q. 103. ar. 4. autor est sanctus Thom. cessauit illo Christianæ mortis articulo quo Redemptor dixit, Consummatum est. ac subinde tum nouæ obligatio cœpisse credenda est: nam cessatio vnius fuit alterius inchoatio: aliâs mundus absque lege obligante diuina per aliquam temporis moram existeret. Et tamen promulgatio legis non fuit tunc facta, sed sub festum Pentecostes: ergo obligatio legis non pendet ex promulgatione. ¶ Et tertiò: Lex ciuilis obligat loco absen{ Tertia ratio }tes coram quibus non promulgatur, & pariformiter tempore futuros, apud quos non est ampliùs necessaria promulgatio. ¶ Contrarium autem legimus, distinctio. 4. cap. in istis. vbi habetur leges tunc institui, dum promulgantur. AD quæstionem respondetur duabus conclusionibus. Prima. Nulla lex vllum{ Prima conclusio. } habet vigorem legis, ante promulgationem: sed (vt citatum decretum asserit) tunc instituitur, dum promulgatur. Itaq́ue nullam (vt quidam arbitrantur) exceptionem conclusio hæc permittit. Et probatur ex natura ipsius legis. Est enim regula & mensura nostrarum actionum: regula autem nisi operantibus applicetur, vana est: applicari autem nequit nisi per eius notitiam: nam qui regula vtitur, eam intueri necesse habet. Fit ergo consequens vt ante promulgationem qua subditis innotescit, non eos obligando perstringat, sed tunc præcipi quando promulgatur. Vnde. l. leges. C. de legib. & consul. Leges sacratissimæ quæ constringunt hominum vitas intelligi ab hominibus debent. Et in Auctenti. vt factæ nouæ constit. &c. tunc valêre leges iubetur, cùm in commune factæ sunt manifestæ. Idem habetur iure canonico, vt extrà, de postulation. præl. cap. ad hæc. & de constitutio. c. cognoscentes. Dubitas autem quid nomine promulgatio{ Parua dubitatio. }nis censendum sit. Vtrùm nondum lex velut promulgata sit habenda quousque in omnium notitiam fuerit dispersa. Apparet enim ratio modò facta id persuadere. Enimuerò si lex per sui notitiam applicatur,{ Ratio hæsitandi } fit vt quousque sit cunctis nota, non obliget: atque adeò nec promulgata censeatur. Et confirmatur inde quòd ille quem lex la{ Confirmatio. }tet, ignorantia excusatur: quod non contingeret si legis vinculo innodaretur. ¶ Huius argumenti gratia statuitur secunda conclusio. Lex vt promulgata censeatur, non{ Secunda conclusio. } exigit vt in omnium notitiam perueniat: sed tunc promulgatur dum solenniter in principis curia vel in prouincia primo præconio vel alia legitima via edicitur. Sic habetur cap. 1. citato, de postulatio. præl. Et in allega. Aucten. Et ratio est: quia tunc promulgatur lex, dum sub præcepti forma constituitur. Tunc autem fit præceptum, cùm primùm publicitùs edicitur: ergo vbi primùm solenniter fit manifesta, censetur promulgata, vimq́ue induit præcepti. ¶ Restat autem scrupulus, Nunquid cùm primùm, verbi gra{ Scrupulus. }tia, in Curia Cęsaris promulgatur lex, tenentur illa omnes regni indigenę? Videtur enim hoc rationi contrarium: nam tunc neque remotissimi, ad quos nondum potuit fama pertingere excusarentur ignorantia: quod assertu nefarium est. De hoc, licèt ad nomen videatur spectare, tamen iuris vtriusque doctores secùs loqui videntur quàm ratio docet. Panormita. enim & reliqui super dicto{ Panormita. Ioan. Andr. } cap. cognoscentes. extrà, de constitu. & Ioan. Andr. super illo verbo, data Romæ. libri sexti postremo. Et Bald. super. l. etiam citata, Leges{ Baldus. } sacratissimæ. C. de legib. licèt fateantur tunc legem promulgari, quando solenniter edicitur: neminem tamen obligari ea putant antequam illam audierit, nisi crassa culpabilique ignorantia hominem accuset. Et ratio eorum est quod putant idem esse quempiam ignorantia excusari, & non obligari lege. ¶ Contra hos{ Tertia conclusio aduersus præfatos autores. } autem statuitur tertia conclusio. Cùm primùm lex solenniter est promulgata, in Curia vel in regni Metropoli, obligat vniuersos: tametsi citra culpam ignorantes à culpa excusentur. Probatur vtraque pars conclu{ Prima probatio. }sionis. Nam lex in vniuersum promulgatur. Haud quippe dicit, Præcipimus ciuibus istius vrbis, sed, vniuersis sub ditione nostra degentibus: ergo vniuersos tunc obligat. Secundò arguitur dum concionator, verbi{ Secunda. } gratia, vel alia persona priuata admonet me legis positæ, tunc iam deinceps non me excusaret ignorantia, & tamen nuntius ille non me obligauit: ergo promulgatio solennis quę præcesserat, me obligauerat. Et tertiò argui{ Tertia. }tur. Si non statim à solenni promulgatione essent vniuersi lege ligati, sequeretur quòd neque ignorantes propriè dicerentur excusari: excusatio enim est ab obligatione quamquis habet: & secundùm contrariam opinionem ignorantes nondum obligantur: dicendum ergo vtrunque est, vt nostra asserit conclusio: videlicet quòd lex statim cunctos tam audientes quàm absentes obligat, à cuius nihilo minùs nexu inscij excusantur. ¶ At ve{ Quæstio incidens. }rò pressiùs quis fortè percontetur, vtrùm satis sit vno loco solenniter legem promulgari, vt vniuersi illius iurisdictionis statim legi subdantur. Exempli gratia: Si Cæsar plurium regnorum dominus legem Toleti promulgaret, qua Belgas, Flandros, atque Italos Indosq́ue comprehenderet. Atque si Papa Romæ, vel vniuersale Concilium solenniter ferret legem, vtrùm inde tunc protinùs stringeret vniuersos. Et quò dubitationis neruus lucidiùs pandatur, proferamus exemplum legis irritantis inualidantisq́ue materiam contractus. Si nunc Papa prohiberet quintum gradum matrimonij, vel fac nondum esse positam legem irritantem actiones pupilli, alienantis sua bona, sed nunc primum poni: Vtrum ex illo tunc irriti essent tales contractus, etiam inter ignorantes celebrati. Nam quantum ad culpam & pœnam, iam satis dictum est, eos qui per inscitiam postmodùm contraherent excusari: sed vtrùm valeret matrimonium, pariter & contractus pupilli. ¶ Ad hoc primum respondetur, non satis esse{ Solutio. } Cęsarem in vno regno legem edicere vt omnia obliget quousque in singulis promulgetur, ac si diuersorum essent regum: quoniam ob id quòd in eiusdem ditionem inciderint, non censentur vna respublica. Quin verò si sint diuersæ prouinciæ longè separatæ, non existimatur lex promulgata, antequàm in singulis edicatur. Non enim æquum esset vt lex Toleti promulgata ex tunc perstringeret Indos. Saluberrima ergo est, sanctio Aucten. citati, vt factæ nouæ &c. vt Romanorum Imperatorum leges post duos menses valere inciperent in republica, & tractari. Quòd si, valere, idem sit quod, vigorem tunc præcepti obtinere, fit vt neque anteà scientes obligarentur: si verò intelligatur iuxta formam tertiæ nostrę conclusionis, scilicet quod licèt à tempore promulgationis obligent, nihilo minùs vsque ad duos menses posset se quisque ignorantia protegere: tunc intelligendum est quantum ad forum exterius: nam quantum ad conscientiam, & illi qui anteà resciuissent, continuò excusatione nudarentur: & illi qui citra culpam diutiùs ignorassent, excusarentur. De legibus autem eorum qui sunt principibus inferiores cùm angustioribus prouincijs præsideant, non est censendum tam longas inducias requiri vt sint obligatoriæ. ¶ At verò de summo Pontifice asseruit Panor. c. nouerit. de sen. excom. satis esse si eius{ Panormita. } leges Romæ publicentur: quem nonnulli sequuntur, dicentes Pontificem Summum plumbeos habere pedes, quibus discurrere nequit. Et Syluest. verbo, lex. q. 6. dicit sic seruari in{ Syluester. } practica. Verum est tamen eundem Panor. super c. cognoscentes. de constitu. sic se secundum communem opinionem exponere, vt asserat legem, non quantum ad culpam & pœnam, sed tamen quantum ad resciccionem contractus ab articulo statim promulgationis vigorem habere. Vt si in Concilio lata esset lex, nè deinceps illegitimè nati sacerdotia reciperent: aut quod tales præbendæ non nisi tali hominum sorti prouiderentur: omnes ex illo momento contra factæ collationes haberentur irritæ. Quod ego facilè credo. Attamen quia matrimonia non possunt dissolui sine iniuria, & si quæ sunt alia id genus pacta, certè non debent lege interdici, nisi quæ vigere incipiat dum fuerit in prouincia promulgata: aliâs esset periculis plena. De cæteris autem quæ irritatoriæ non sunt, parùm refert si dicamus statim Romæ latas obligare. Hoc siquidem non obstante, ignorantes excusantur à culpa & pœna. Crediderim tamen, nisi Papa aliter sua le{ Papa non intendit obligare sua lege nisi à tempore promulgationis, nisi aliter expresserit. }ge expresserit, nunquàm intendere obligare nisi à tempore promulgationis in prouincia. Etenim quando ob culpam vel alium defectum vult inhabilem personam reddere, expressè addit ex nunc, vel ex tunc: vt ca. cùm singula. de præben. lib. 6. constituit duas obtinentem præbendas ex tunc reddi inhabilem. Et simile habetur, Clementi. nolentes. de hæretic. ¶ Hoc autem pro certissimo hîc{ Leges reuocatoriæ priuilegiorum nullam vim habent quoad fuerint promulgatæ non solum in prouincia, sed in diœcesi. } admonitum sit, quòd leges priuilegiorum reuocatoriæ vim non habent quoadusque promulgatæ sint, non solùm in prouincia, verum in diœcesi. Exempli gratia, dum indulgentiæ reuocantur aut suspenduntur, quousque in Metropoli Ecclesia sit reuocatio promulgata, quicunque potest concessis priuilegijs citra culpam vti. Neque hoc tantum, verum etiam si quis vsque ad illum articulum priuilegio indulgentiarum fuerit à reseruatis sacramentaliter absolutus, absolutio est valida. ¶ Ecce{ Epilogus antedictorum. } definitionem legis in fronte quæstionis propositam, cunctis ex partibus, quæ quatuor erant, expositam: ac subinde illam. ff. de legib. & sena. cons. quam sapientissimè Papi{ Explanatur alia legis definitio. }nian. ex alijs quatuor membris constituit. Ait enim, Lex est commune præceptum: vbi eius substantia primusq́ue actus exprimitur: quoniam præceptio actus prudentiæ est, & in commune omnibus debet poni. Virorum prudentium consultum: quibus verbis declaratur quemadmodùm præceptio nulla est in intellectu, quam non consilium antecedat: quare neque Rex sine prudentium consultatione debet leges condere. Delictorum quæ sponte vel ignorantia contrahuntur coërctio. Ecce virtutem eius ac vim coërciuam malefactorum, qui vel scientia vel ignorantia vincibili delinquunt. Communis reipublicæ sponsio: qua tandem particula eleganter ingenium legis expromitur. Per leges nanque respublica & princeps constituitur fideiussor, vt securè tutoq́ue vbique viuatur. Spondet enim nullum fore pacis perturbatorem, neque vllum qui iniuria ausurus sit ciuem lædere. Quòd si vllus extiterit, ipse princeps pœnas reposcet. AD primum igitur argumentum de lege{ Ad primum argumentum. } naturæ, respondemus, naturali luce & instinctu esse promulgatam: nempe inscriptam mortalium mentibus. Quapropter in statu innocentiæ clarescente naturæ luce nulla fuit alia opùs promulgatione talis iuris. Neque verò posteà quousque caligine iam obducta hominum mens necesse habuit vt per legem scriptam explicaretur ei Decalogus. Quo fit vt de primis principijs naturalibus nulli mortales per ignorantiam prætexere sibi poterunt excusationem. De alijs verò quæ attentiori discursu indigent, vt de libera Venere, forsan se poterant excusare. Pari ratione, Si qui Barbari matrimonia vsque adeò contra naturam fœda contraxisse inuenirentur, vt etiam se parentes filiabus commiscerent, talia matrimonia dirimerentur: quia non poterat nisi crassa inscitia nefaria illa turpitudo ignorari. Secùs si contraxissent in secundo & alijs gradibus, qui Iudæis duntaxat olim, Christianisque præcisè modò interdicuntur. ¶ Ad secundum{ Ad secundum. } de diuina lege respondetur, non censeri promulgatam eò quòd Deus singulari personæ eam reuelauerit, quousque idem eius minister solenniter eam euulget. Exempli gratia: Abrahæ præcepit Deus vt suos masculos circuncideret, quæ lex posteris suis esset solennis. Hæc autem lex non omnes (præter ipsum) statim obligabat vsquequo Abraham nomine Dei eam promulgauit. Idem pariformiter de lege Mosaïca, quantum ad ceremonias iure naturæ adhibitas & iudicialia, existimandum: videlicet quòd nullus contraheret cum vxore patris aut patrui: qui enim postquàm lex reuelata est Moysi ante eius promulgationem contraherent in tali gradu, non modo à culpa excusarentur, verùm neque separarentur. Secùs post promulgationem: postmodùm enim etiam ignoranter contrahentes, licèt à culpa liberi essent, dissociarentur. Ratio huius est quòd Deus hominibus secundùm eorum naturam & ingenium per homines sui generis constituit { Quo tempore lex Christi cœperit obligare. } leges promulgare. ¶ At verò lex Christi vbi primum fuit Hierosolymis post eius Passionem ac Resurrectionem promulgata, vniuersum obligauit orbem: quoniam prædicatio Discipulorum non obligabat de nouo, sed ostendebat legem cui Christus mundum subiugauerat: atque adeò tollebant ignorantiam illucusque excusantem. Vt autem ad formam argumenti tertij respondeamus, conceditur illo tunc articulo quo Christus animam expirauit mortuam esse legem veterem, licèt non fuerit statim mortifera, ac subinde vim statim habuisse sacramenta nostra. Quin verò baptismus iam anteà baptizato Christo virtutem habebat: vt. 3. part. quæstio. 66. author est sanctus Thomas. At verò de { S. Thomas. Scotus. } legis totius euangelicæ obligatione, etsi Scoto in. 4. distinct. 3. q. 4. visum fuerit non incepisse nisi à die Pentecostes, quando Apostoli confirmati virtute ex alto eam prædicare cœperunt: tamen aliter fortè est sentiendum. Enimuerò anteà iam Christus Apostolis iusserat, Ite prædicate Euangelium omni creaturæ: Qui crediderit, & baptizatus fuerit saluus erit. Ex quo idcircò tempore ait, loco modò citato san. Thom. vim habuisse præcepti. Et quia susceptio baptismi professio est totius legis, dicendum forsan secundùm eundem sanctum Doctorem, ipsum tunc primò Christum suam promulgasse legem. Attamen hoc concesso consequens fit ab articulo passionis vsque ad illud temporis momentum mansisse orbem sine obligatione vllius diuinæ legis: nam vetus expirante Christo cessauit. Cui autem duriusculè hoc insonuerit, dicere vero proximè potest quòd Christus in mortalibus agens suam promulgauit legem, quæ tunc inciperet obligare quando ipso expirante veterem consummauit. Nam tunc in Ara Crucis nouo sacerdotio vetus antiquauit: & translato sacerdotio, ait ad Hæbræos Paulus, necesse est vt legis translatio fiat. Quanuis nihil absurditatis habeat quod in triduo tantilloque tempore post Resurrectionem non obligaret lex noua. At verò prior mihi respondendi modus multò probatior est, vt lib. proximo. q. 5. monstraturi sumus: vbi materia hęc à cessationis legalium ad amussim est examinanda. ¶ Ad tertium argumentum respondetur,{ Ad tertium argumentum. } quòd cùm lex scripto debeat promulgari, illa scriptura absentibus & futuris loquitur: qua ratione ait Isidô. legem esse constitutionem scriptam, & à legendo vocari: eò quod legenda proponitur. Quanuis illud de ciuili tantùm intelligatur: nam lex naturæ in mente scripta est: & ius gentium eâdem mente collecta. # 2 QVAESTIO SECVNda, de legis effectibus. S. Thom. 1. 2. quæst. 92. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm effectus legis sit præcipiendo ac vetando facere homines bonos. QVæstio pręsens duos habet articulos, alterum de effectu legis, atque alterum{ Quatuor in lege aduertenda. } de eius actu. Oportet enim in præsentiarum quatuor consideratè discernere: finis enim legis est adeptio communis boni in quo posita est fœlicitas: de quo. 2. articul. dictum est: effectus autem est probitas & honestas per quam illuc tenditur: actus verò quem legis virtutem appellant, est præcipere & vetare: sed potestas & neruus est obligare & coërcere: de quo quæst. 6. dicendum est. ¶ Arguitur er{ Prima ratio }gò quòd legis effectus non sit facere homines bonos: virtus enim est secundùm Philosophum. 2. Ethic. quæ bonum facit habentem{ Aristot. } & eius opus bonum: virtus autem munus Dei est, vt illa celebris habet definitio Augustini{ Agustinus. } quæ ex. 2. lib. de liber. arb. colligitur: Virtus est bona qualitas mentis. etc. quam Deus in nobis sine nobis operatur: lex ergò non est quæ bonos facit habentes. ¶ Secundò, lex{ Secunda ratio. } non facit bonos nisi qui sibi sunt obedientes: illud ergò obedientiæ bonum non est à lege sed ei præsupponitur. ¶ Tertiò, lex vt dictum{ Tertia ratio } est, in bonum commune reipublicæ refertur: ergò effectus eius solùm est facere bonos ciues, puta obedientes legibus & magistratibus in commune bonum: hoc autem non satis est vt simpliciter sit homo bonus: nam potest esse malus in his quæ lege ciuili permittuntur. ¶ In contrarium autem est, ipse idem Philosophus qui initio. 2. Ethic. ait volunta{ Aristot. }tem cuiuslibet legislatoris esse vt faciat homines bonos. AD quæstionem hanc respondetur duabus conclusionibus. Prima est. Effectus legis{ Prima conclusio. } quem potissimè aspicere habet legislator est bonos facere homines sibi subditos, per quam bonitatem finem humanum adipiscantur, quæ est nostra fœlicitas. Conclusio hæc fa{ Prima ratio }cilè ex decisione superioris quæstionis colligitur. Finis enim legis est commune bonum in quo nostra consistit beatitudo: illum autem nemo nisi per virtutum exercitium assequitur quæ bonum faciunt habentem: eo vel maximè quod (vt Philosophus docuit) fœlicitas ipsa huius sæculi in virtutum vsu posita est: ergò legis effectus est homines facere studiosos & probos. At verò quoniam ratio hæc de lege tantùm procedit quæ veram habet legis rationem, S. Tho. 1. 2. q. 92. aliam ex{ S. Thomas. }cogitauit rationem quæ legem omnem etiam metaphoricam amplexatur. Lex, inquit,{ Secunda ratio. } cùm rationis dictamen sit quo præsidens subditos gubernat, ad hoc ordinatur vt ei subditi bene obtemperent: hîc enim est cuiusque præceptionis propositum: virtus autem eius propria qui alteri subditur est bene superiori obtemperare (vt in calce. 1. Poli.{ Aristot. } author est Arist.) quemadmodùm virtus appetitus sensitiui est vt probè & promptè rationi obediat: ergò intentio legis est subditos ad suam ipsorum propriam virtutem inducere: vtpote per quam ei obsecundent: hæc autem virtus bonum facit habentem & eius opus bonum: ergò cuiusque legis effectus est facere homines bonos. Quòd si intentio legislatoris ad id quod est verè ac simpliciter bonum feratur, tunc lex ipsa pari modo imbuet subditos vera bonitate: sin verò non fuerit simpliciter bonum sed vtile aut delectabile sibi, repugnans autem iustitiæ, tunc lex faciet subditos, non bonos simpliciter, sed in ordine ad illum finem: vt si sit lex conquirendi diuitias, instruet illos probè ad illum finem: & si fuerit lex latrocinandi, faciet illos bonos latrones: nam & in malis inuenitur obedientia legis, quę effigiem habet boni, non honesti, sed vel delectabilis vel vtilis. ¶ Hæc { Obiicitur contra proximam rationem S. Thom. } autem ratio non satis videtur rem demonstrare: conclusio enim nostra est, legem efficere bonos homines: ratio verò solùm concludit quòd efficiat bonos subditos, quod minus est. Arist. enim Polit. 3. cap. 3. dignoscit bonum{ Aristot. } ciuem à viro bono. Ciuis enim inde dicitur bonus quòd sit bonus subditus, hoc est legis dicto audiens: vir autem bonus plus obtinet probitatis: nam cùm multa ciuili lege impunè permittantur, potest quis bene auscultare legibus, & nihilo minùs prauus esse, puta auarus, fornicarius. &c̃. vt suprà argumentabamur. Igitur non sat est legem facere bonos subditos vt faciat simpliciter bonos homines. Caietan. eodem loco defende{ Caietanus ntitur defendere rationem S. Thom. }re conatur rationem Sancti Thom. hoc pacto: quòd licet qui subditus est vnicuilibet particulari legi, vt puta humanæ, non illicò sit vir bonus: tamen qui bene paret omni in vniuersum legi, puta naturali & diuinæ, non potest non esse simpliciter vir bonus: eò quòd tales leges de omni virtute pręcipiunt. Hæc autem expositio, nisi ego hallucinor, non{ Solutio Caietani non est ad mentem S. Thom. } est menti sancti Thom. germana. Etenim si hoc ipse cogitasset, collectim simul dixisset, legum vniuersitatem facere homines bonos: cùm tamen non hoc tantùm asserat, sed quòd ille sit effectus cuiuscunque per se legis. Sic enim ait: Ad hoc enim ordinatur vnaquæque lex vt obediatur ei à subditis. Genui{ Genuinus sensus S. Thom. }nus ergò sensus Sancti Thom. est, effectum cuiuscunque legis esse facere homines bonos suo ordine & gradu, scilicet respectu peculiaris finis eiusdem legis: vt puta legis iustitiæ facere iustos: legis fortitudinis, fortes: & temperantiæ, temperatos, etc. Et ideo optima erat collectio quòd si facit bonum subditum facit bonum hominem in tali materia. Ex quo fit vt lex æterna & naturalis quæ omnem docent iubentq́ue virtutem, faciant homines vndequâque absolutos. ¶ Hære{ Dubitatio. }bit hîc autem forsan de hac conclusione quispiam, vtrùm vsque adeò sit vniuersalis, vt legislatorem sæcularem eiusque leges suo ambitu complectatur, an videlicet principum regumq́ue munus sit bonos secundum animam facere ciues. Existit enim contra ap{ Argumen. 1. }parens argumentum, quòd hoc differat inter Ecclesiasticos antistites & sæculares principes, quòd illi spiritualibus attendentes, curam gerere debeant animarum: isti verò tantùm pacis quieti pacatique status reipublicæ. Sic nanque vulgus arbitrari fortè poterit. Mox arguitur ex Aristot. 1. Polit. cap. 2. vbi{ Argumen. 2. Aristot. } ait, constitutam esse ciuitatem viuendi gratia, scilicet, propter sufficientiam vitæ. Ex domo enim propagatur pagus, & ex pagis coalescit ciuitas, vt scilicet diuersis artibus diuersisq́ue mercimonijs sibi ciues mutuò sufficiant: ergò à sæcularibus legibus non est quidpiam altius desiderandum. ¶ His tamen nihil obstantibus proculdu{ Satis fit dubitationi prositæ. Probatio. }bio auscultanda est conclusio vniuersaliter: philosophi enim affirmantes scopum legislatoris esse ciuium probitatem atque honestatem morum, nihil de ecclesiastica institutione cogitabant, sed de regibus id asserebant. Quam ob rem meminisse oportet discriminis inter alias virtutes & intellectuales artes & scientias. Ars enim facere potest pictorem bonum & bonum statuarium, & scientia Theologum bonum, bonumq́ue Iureconsultum, bonum autem virum sola perficit moralis virtus. Quapropter leges omnes ciuiles siue de reliquis artibus siue de rebus alijs edicantur, omnes ad bonum animæ, quô nostra fœlicitas agitur, instituendæ sunt: obidque loco modò citato Aristot. pere{ Aristot. }gregiè dixit quòd ciuitas constituta quidem est gratia viuendi: existit verò bene viuen{ Secunda ratio. }di gratia. Enimuerò non modò ciuium congregatio ad vitam corporalem emolumenta affert, atque commoda, sed præcipuè ad spiritualem. Nequirent enim dispersi homines ac solitarij ignorantes docere, coërcereque malefactores, consilijsque & salutaribus monitis mutuò se ad fœlicitatem iuuare, vt faciunt congregati. Etenim qua ratione homo ad fœlicitatem natus est, eâdem est ciuile animal: obidq́ue solitarius nisi angelicam degat vitam, bestia est. Atque eandem ob causam qualem antiqui fœlicitatem statuebant, tales & ferebant leges: vt Epicurei, eas quæ voluptati capessendæ deseruirent, atque alij alias quibus vel diuitiæ, vel honores accumularentur. Et Lacedæmonij (vt. 1. de legib. author est Plato) qui illic fœlicitatem{ Plato. } collocabant, vt omnium essent victores ac domini, eas excogitabant leges, quæ ad bella fœliciùs gerenda accommodatiores essent. Igitur principes qui veram fœlicitatem syncerè nôrunt, ad eandem debent cunctas referre leges. Ait enim Aristot. Ethicor. 9. iusta{ Aristot. } legalia factiua esse fœlicitatis. Haud quippe externis actionibus decorum possunt ciues seruare reipublicæ statum, nisi internis virtutum habitibus vigeant. Et postremo ac{ Postrema ratio. }cedit quòd omnis potestas à Domino Deo est: propter quod eidem potestati admonet Paulus omnem animam esse subditam: Deus autem ad se cuncta ordinauit ac retulit: ergò in ipsum debent Principes suas leges referre. Haud ergò hac parte sæcularis potestas ab spirituali differt, sed hoc tantùm, quòd cùm ambæ eundem suis legibus debeant scopum supernæ salutis præfigere, spiritualis supereminet sæculari: nempe vt sacrorum leges instituat: & si sæcularis Princeps leges à vera fœlicitate deflexerit, eas emendet & corrigat, principesque ipsos cohibeat.{ Paulus. } Tunc enim locum habet illud. 1. ad Corin. Paul. Animalis homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei: spiritualis autem iudicat omnia, & ipse à nemine iudicatur. Adde hic demum quòd causa huius assertæ veritatis Aristot.{ Aristot. } eodem loco. 3. Pol. cap. 3. postquàm distinxit ciuem bonum & virum bonum, subiunxit, Principi necessarium esse vt sit vir bonus, hoc est, omnibus virtutibus exornatus. Et ratio est, quòd regere munus ac functio prudentiæ est: quæ nisi omnibus virtutibus associetur, vera esse non valet: iudicat enim prudens de omnibus: & quia qualis vnusquisque est talis sibi finis videtur, necesse est vt bene sit affectus ad omnia de quibus iudex sedet. ¶ Sed arguis, videtur non opùs esse maiori{ Obiectio. } virtute in Principe ad operandum quàm in ciue ad obediendum. Nam vt tota subditi probitas quatenùs subditus est, consistit in bene parendo, ita & tota principis in bene imperando: quæ enim alter iussa dat, alter capessit: ergò cùm in republica ciuili non omnia mala prohibeantur, fit vt sicut neque ad bonum ciuem, ita neque ad bonum principem requiratur omnis virtus. Responde{ Solutio. }tur disparem esse rationem: quoniam Princeps debet de omni virtute leges ferre, & (vt ait. 1. Polit. Philosophus cap. vltimo) quomo{ Aristot. }dò si imperans non est temperatus & iustus & fortis, huiusmodi virtute rectè imperabit? Et quanuis nonnulla impunè permittat, vt meretricia, mendacia, & epulationes: hoc tamen non debet libidine facere, sed iudicio. Debet enim esse adeò castus vt ad euitandas peiores turpitudines meretricia vbi oportet permittat: & tam liberalis, vt ad euitanda latrocinia permittat quempiam vsurarum modum. In summa: veluti medicus, salutis est corporis moderator, ita & Princeps qui gubernaculum reipublicæ tenet, veluti animarum medicus ad illum finem debet cuncta moderari. ¶ Secunda conclusio huius articuli sit. Licet princeps mentis oculos semper debeat habere ad bonitatem ciuium attentos, debet nihilo minùs & legibus artes opificiaque reipublicæ prosperare, annônam & reliqua temporali vitæ tam ad bellum quàm ad pacem necessaria prouidere. Quinverò & ciuium facultates & honores augere: eatenùs tamen quatenùs præsentis vitæ ornamenta futuræ sunt fœlicitatis adminicula. AD primum igitur argumentum conce{ Ad primum argumentum. }ditur omnem virtutem munus esse ac donum Dei: haud tamen quod nobis sine nostra opera donetur, sed nobis quidpiam agentibus: licet non pariformiter. Est enim virtutum alia infusa, alia verò acquisita. Et quidem infusam Deus nobis se solo donat, non tamen adultis sine ipsorum consensu & dispositione. Acquisitæ autem, licet Deus donator sit tanquàm author naturæ, nostra nihilo minùs consuetudo causa etiam est: inde enim dicitur acquisita, quòd nostris moribus conficitur. At verò quia neutrius opus rem habet virtutis simpliciter dictę, nisi Deo per gratiam sit acceptum, cuius quidem primæ gratiæ nos non sumus causa per meritum, rectè ait August. omnem virtutem dari nobis sine nobis. Nihilo minùs quia leges opera nostra dirigunt, per quæ fauente Dei numine morum probitate decoramur, per leges dicimur boni effici. Eo scilicet pacto quo Arist. 2. Polit. ait, quod legislatores assuefacientes faciunt bonos. ¶ Ad secundum au{ Ad secundum. }tem respondetur, non semper qui legi obêdit, id facere ex bono virtutis, sed timore quandoque pœnæ, quam lex comminatur: per quam subinde adducitur vt prompto animo rationi obtemperet. Quanuis sint etiam quædam à natura virtutis semina, ante legem nobis insita, vt quis possit obedire legi, per quam obedientiam perfectè cómparet virtutes. ¶ Ad tertium autem iam respon{ Ad tertium. }sum est. Lex enim quæcunque ciuilis facere duntaxat intendit bonos subditos, hoc est promptè obsequentes: quoniam respublica, nisi ex partibus constet, quæ toti obtemperent, non potest consistere: sicuti neque corpus cui membra non seruiunt. Satis ergò est ad firmitatem reipublicæ si princeps omni polleat virtute, & ciues bene sint subiecti. Licet non omnes sint viri absolutæ virtutis: vt Aristot. 3. Polit. docet. Atta{ Aristot. }men qui legi naturali ac diuinæ auscultant, illi sunt & boni ciues, & viri integerrimi: vt iam suprà dictum est. De legibus autem tyrannicis, cùm veræ non sint leges, non opùs est argumentum inde obijcere quòd non faciunt bonos ciues. Id enim tantùm bonitatis habent quòd faciunt subditos obedientes, vel timore pœnæ vel alia corrupta via. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm legis actus congruenter aßignentur. SVbsequitur articulus secundus de legis actibus. Videntur{ Legis actus quatuor. } enim non esse quatuor, scilicet imperare, vetare, permittere, & punire. Lex enim idem{ Argumen. 1. } est quod præceptum & imperium, vt suprà monstratum est: non ergò opùs fuit discernere inter imperare & vetare. ¶ Secundò,{ Argumen. 2. } effectus legis est subditos ad bonum inducere: consilium autem ad idipsum conducit, ac pariter præmium: ait enim Iurisconsul. l. 1. de Iustitia & Iure. ff. quòd bonos non solùm metu pœnarum, verumetiam præmiorum exhortatione efficere cupit: ergò & consulere & præmiare, nihilo minùs quàm præcipere & punire actus sunt legis. ¶ Quin verò{ Argumen. 3. } tertiò valentiùs arguitur. Effectus legis est homines bonos facere: ille autem qui metu duntaxat pœnæ legi obtemperat, non est simpliciter bonus: metus nanque seruilis, quanuis sit moraliter bonus, nondum tamen lineam virtutis attingit: ergò punire, non est legis actus. ¶ In contrarium autem est inter Iureconsultos Modestin. ff. de legibus & senat. consul. vbi ait, legis virtus hæc est, imperare, vetare, permittere, & punire. AD quæstionem istam conclusione hac{ Conclusio responsiua. } respondetur. Legis actus ac virtus quadripartitus est: vt lege citata Iureconsul. docuit. Neque verò obstat Isidôri sententia lib. 5.{ Isidorus. } Etymol. vbi de tribus tantùm meminit. Ait quippe: Omnis lex, aut permittit aliquid: vt vir fortis præmium petat: aut vetat, vt sacrarum virginum nuptias nulli petere liceat: aut punit, vt qui cædem fecit capite plectatur. Nam permissi appellatione consultorum more præcepta etiam compræhendit. Sic enim habetur. C. de legib. & cons. l. leges sacratissimæ. Vniuersi præscripto legum vel inhibita declinent, vel permissa sectentur. Haud enim est credibile vt potissima legis functio eum præterierit. Enimuerò cùm tres sint differentiæ humanarum actionum: Prima scilicet earum quę genere suo bonę sunt: aliæ verò quæ genere suo sunt malæ, ac tertię quæ sunt indifferentes. Respectu primorum legis virtus est præcipere: vt Vnum cole Deum: charos venerare parentes. Vnde Arist. 5. Ethicor. Lex, inquit, de omnibus præcipit virtutum actibus. Respectu verò aliorum secundi generis est vetare: vt, Nè iures vana per eum. Non occides. Sed respectu actionum tertij ordinis est permittere vt, Cui libuerit, negotiari fas sit lucri gratia. At verò quoniam lex dictamen rationis est quo homines ad officium inducuntur, fit vt instar rationis speculatiuæ, quæ per vnum aliud concludit, subditos per pœnam à vetitis arceat, atque in officio contineat: hac ergò ratione & quartus ei actus adiungitur, qui est, punire. ¶ Sed tamen contra singula huius inductionis membra obijcitur. Primùm, legibus non ea solùm pręcipi consuescunt quæ genere suo sunt bona, verumetiam ea quæ per legem constituuntur virtutum loco: neque solùm vetantur ea quæ genere suo sunt mala, verùm quædam per legis prohibitionem efficiuntur mala. Hinc enim illa celebris distinctio orta est: Alia sunt prohibita, quia mala: aliaverò mala, quia prohibita. Diem enim, verbi gratia, cuipiam Diuo festiuiter dicare, quem priùs feriari indifferens erat, lege sola fit religionis virtus. Et armatos noctu ciues obambulare, quod priùs erat indifferens, prohibitione legis fit vitium. ¶ Respondetur autem quod vbi diximus præcipiendi actum circa ea versari quæ sunt genere suo bona, ampliandum verbum est & ad illa quæ certa ratio indicat esse bona: nihil enim lex præcipere debet nisi quod ratio pro tempore & loco ostendit esse bonum. Et pariformiter neque quicquam vetat, nisi quod vel genere suo vel circunstantijs loci aut temporis ad bonum finem ordinatur. Sed rogas,{ Quæstio parua. } illa quę genere suo sunt bona vel mala quidnam alia opùs habent aut præceptione aut prohibitione? Respondetur. Ea quæ genere{ Solutio. } suo iusta sunt lege naturæ præcipiuntur: & quæ genere suo sunt mala eâdem lege prohibentur. Nihilo minùs causa amplioris luminis voce etiam in mandatis proferuntur, scriptisque referuntur: vt Decalogus exemplum est. ¶ Prætereà aduersus tertium membrum est{ Argumentum } argumentum: quia lex humana non ea tantùm permittit quæ indifferentia sunt, vt otiari & quatenus eutrapeliæ virtus indulget, ludere & venari: verùm & quæ mala sunt, vt scortari, & ioci causa mentiri, atque id genus reliqua. Respondetur quod quantum ad legem{ Solutio. } humanam indifferentia quoque dicuntur ea quæ non sunt valde mala: vtpotè ex quibus nulla emergit iniuria aut grauis absurditas: quæ quidem bona causa vt impunè fiant permittit: haud tamen approbat, quasi licita: id enim facere nequit: quoniam lex diuina & naturalis nihil tale permittit. ¶ Item arguitur.{ Altera ratio ad idem. } Permittere conuenit personis etiam priuatis, quibus cùm incumbat filios vel proximos corripere, contingit eis tamen conniuêre: ergò non est proprium vel principis vel legis. Re{ Solutio. }spondetur quod id permittere quod commodè vindicari non potest, hoc conuenit legi: permittere autem ex ignauia aut iniqua indulgentia, quod vetare quis tenetur, hoc priuatim accidit. Qui verò corripere non obligatur, is permittere non censetur. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum principale. }detur quòd etsi largo modo præcepti appellationi prohibitio etiam supponatur: eò quòd cessare à malo, quod prohibitio curat, inchoatio est boni, quô præceptio tendit: nihilo minùs clarioris explanationis gratia distinguuntur. ¶ Ad secundum respondetur quòd consu{ Ad secundum. }lere cùm vim non habeat coërciuam, non habet rationem legis: & ideo non est proprium principis munus, sed cuique priuatæ personæ competere potest. Quare ineptè Accursius super eandem legem, Legis virtus. adnotauit, consulere esse quintam virtutem legis: oculatiùs enim Bart. id negauit. Apparentior autem ratio suasisset quintam virtutem legis esse pręmiare: nam vt Solon & De{ Solon. Democritus }mocritus aiebant, duo diuina lumina cuncta gubernant, præmium scilicet & pœna. quod Iurisconsultus. l. 1. de Iustitia & iure. consultissimè animaduertit. Et ratio naturalis est quòd, vt author est Aristot. Ethic or. 10. duobus homines maximè afficiuntur, scilicet voluptate & dolore: quare ex vna parte alliciendi sunt homines præmijs, ex altera terrendi supplicijs. Attamen proptereà pu{ Prima ratio quare punitio potiùs legis opus quam remuneratio Secunda ratio. }nire potiùs legi tribuitur quàm præmiare quòd punire coactiuam vim habet quæ idcirco soli principi conuenit: præmiare verò non est cogere, & ideo priuatis etiam personis conceditur. Tametsi & alteram possimus causam subijcere, quòd virtus honestatis gratia est persuadenda, & satis est ipsa sui ipsius pręmium: pœna autem prauis eò necessaria est quòd cùm sint voluptatibus mancipati, contrarijs doloribus sunt arcendi. ¶ Ad tertium autem argumentum iam su{ Ad tertium argumentum. }prà responsum est, quòd etsi metus pœnæ non sit simpliciter virtus, est tamen (vt ait August.) veluti seta quæ amoris filum inducit: & ideo expedit timore pœnæ corruptos homines & à tramite deuios in viam retrahere, vt inde virtutum assuetudine earum officia illis dulcescere incipiant. Prætereà quando perditis illis qui supplicia perpetiuntur nihil soluta pœna proderit, cedet tamen in aliorum commodum, qui illius admonitione temperatiùs viuent. # 3 QVAESTIO TERTIA de lege æterna. S. Thom. 1. 2. quæstio. 93. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm lex æterna à naturali humana & diuina distinguatur. COnstitutis legis definitione, effectu & actu, debita series poscit vt de legum diuersitate dicamus. Arguitur autem à parte{ Prima ratio ad labefactandam partitionem legis. } negatiua quòd non sint quatuor legum species quas Doctores connumerant: scilicet, æterna, naturalis, humana, & diuina. Lex idem est quod ius, ius autem non diuiditur nisi in naturale & positiuum: vt libr. tertio, quæstione statim. 1. videbimus. Vnde cùm ius positiuum diuidatur in ius gentium & ciuile, hæc tantùm tria distinguuntur iura, scilicet, naturale, & gentium, & ciuile, vt est videre Inst. eodem titulo, &. ff. de iust. & iu. & in Decretorum dist. 1. Non ergo quatuor sunt legis species. ¶ Prętereà est & lex fomitis quam{ Secunda ratio. } Paul. (vt suprà citauimus ad Rom. 7.) appellat legem membrorum repugnantem legi mentis nostræ: plures ergò sunt quam quatuor. ¶ In contrarium est quod ait Sapiens, Prouerb. 8. de lege æterna, quæ sapientia Dei est.{ Sapiens. } Dominus possedit me ab initio viarum suarum: antequam quicquam faceret à principio ab æterno ordinata sum. Et infrà: Quando legem ponebat aquis, cum eo eram cuncta componens. Et de naturali ait Paul. ad Rom. 2. Gen{ Paulus. }tes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt. Et de humana ad Rom. 12. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Et de diuina Hierem. 31. Dabo le{ Hieremias. }gem meam in visceribus eorum & in corde eorum scribam eam. PRo quæstionis huius intellectu recolendum est discrimen illud quod in capite huius libri adnotauimus inter ius, acceptum pro lege quæ est iustitiæ regula, & acceptum pro iusto, quod est eiusdem virtutis obiectum. Hoc enim supposito facilè ad pręsentem quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior est: Quatuor sunt legis species, quæ in titulo{ Prima conclusio. } quæstionis proponuntur. Lex enim (vt suprà exponentes dicebamus) nihil aliud est quàm regula & præceptio prudentiæ per quam qui curam gerit reipublicæ illam gubernat & administrat: gubernatorum autem primus supremusque est Deus, vnde omnis potestas deriuatur. Secundus verò, homo qui eius minister est perq́ue eius authoritatem institutus: ergò secundùm conditiones & modos gubernandi tam in Deo quàm in homine rimandus est sumendusq́ue legum numerus. Quòd autem hac ratione quatuor distinguantur legis species sic patet: Deus in primis vniuersalis gubernator, ab æterno vniuersorum ordinem ac dispensationem & regimen mente concepit: cuius conceptionis instar leges omnes constituendæ sunt: illa ergò ordinatio & præceptio lex æterna secundùm naturam suam nuncupatur. Mox quia idem Deus author est naturæ singulis rebus suos indidit instinctus & stimulos quibus in suos fines agerentur: sed homini præcipuè naturalem normam mente impressit qua se secundùm rationem quæ illi naturalis est gubernaret: atque hæc est lex naturalis: eorum scilicet principiorum quæ absque discursu lumine naturali per se nota sunt: vt, id facias alijs quod tibi fieri vis: & similia. Deinde & eidem homini facultatem tribuit vt pro temporum, locorum, ac negotiorum qualitate per eandem legem naturæ quas aliâs expedire iudicaret, ratiocinando constitueret: quæ ideo leges ab authore suo humanæ nuncupantur. Attamen quia non ad finem tantùm naturalem qui est pacificus quietusque reipublicę status conditi sumus, ad quem finem prædictæ leges sufficerent: verùm & ad supernaturalem fœlicitatem creati, aliam Deus nobis insuper posuit supernaturalem legem, tam veterem scilicet quàm nouam, quæ ad illum supernaturalem finem nos perduceret. Et hæc est lex diuina. At quia de horum singulis seorsum perspicatiùs facturi sumus sermonem, satis est hîc numerum explicuisse. ¶ Adhibetur tamen se{ Secunda conclusio. }cunda conclusio quæ superioris corollaria est. Non eodem modo species istæ legum differunt: æterna enim differt à cæteris tribus quòd ipsa fons illarum est & origo: non vtique lata sed ferens, non impressa sed imprimens: non denique alterius participatio, sed lux cuius aliæ sunt participationes. Reliquæ verò inter se hoc distant quod lex naturalis est impressio facta in ipsa creatione naturæ: lex verò humana est regula ab homine posita per facultatem sibi diuinitùs collatam: lex verò diuina est lumen infusum homini: quam ideo Ieremias vocat legem scriptam in cordibus. Igitur quanuis lex æterna, diuina etiam sit, differt tamen à diuina positiua: quòd illa in Deo ab æterno existit: hæc verò in nobis ex tempore. REsponsio ergò primi argumenti ex his{ Ad primum argumentum. } quæ dicta sunt facilè colligitur. Etenim quia ius pro eo quod est iustum, æquitas illa est quæ in temporarijs rebus constituitur, nullum est ius hoc modo æternum: licet sit lex æterna. Iustum autem hoc aut constituitur à rerum ipsa natura in qua lex naturalis versatur: vti mutuum aut depositum reddere: aut constituitur à lege positiua. Et hoc appellat Arist. 5. Ethicor. iustum legale: scilicet quod anteà nihil referebat, sed postquam positum est refert. Hoc autem legitimum iustum aut à lege humana instituitur aut à diuina, de qua neque Isidôrus in initio Decretorum, neque Ius ciuile meminit. Et ideo non dignoscunt nisi ius naturale, & humanum, quod in ius gentium & ciuile subsecatur. ¶ Ad se{ Ad secundum argumentum. }cundum respondetur legem fomitis non esse propriè legem: vt quæ suapte natura rationi non subditur: neque est in mente sed in membris. Dicitur autem per metaphoram lex quia inclinat in sensualia obiecta: de qua articulo tertio latiùs. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm lex æterna sit summa ratio in Deo existens. RESTAT ergò ad singulas le{ Lex æterna. }gis species descendere. Et primò in hoc secundo articulo exponitur æternæ substantia & natura: an videlicet sit ratio summa in Deo existens. Arguitur ergò in pri{ Argumen. 1. à parte negatiua. }mis: nullam esse legem æternam. Lex enim illis ponitur quibus promulgatur: nulli autem æterni fuêre homines, quibus aut poneretur, aut promulgaretur: ergò. ¶ Præ{ Argumen. 2. }tereà lex importat ordinem in finem: nihil autem æternum ordinari potest in finem, quia referri nequit in aliud: ergò nulla est lex æterna. ¶ Tertiò arguitur, non ex istere in Deo. Si lex vlla æterna est in Deo, idem est quod rerum ratio: rationes autem in ipso non vna sed plures sunt, dicente lib. 83. quæst. August. quòd Deus singula fecit pro{ Augustinus. }prijs rationibus: ergò lex æterna non est vna: vel negandum est idem esse in Deo quod ratio. ¶ In contrarium est August. lib. 1. de libero arbitrio: vbi ait, lex quæ summa ratio nominatur, non potest cuipiam intelligenti non incommutabilis æternaque videri: cui semper obtemperandum est: æternum autem & incommutabile in solo Deo existit. AD istam quæstionem hac vnica conclusione respondetur, quam August. modò citatus affirmat. Scilicet æternam legem esse rationem summam in Deo existentem. Eandem quippe S. Thom. 2. 2. q. 93. lucidè vt pleraque omnia, hoc pacto demonstrat. Deus{ Conclusio responsiua. Elegans ratio S. Thom. pro conclusione. } vt author est primus omnium, ità & vniuersorum summus gubernator: in artifice autem necessarium est rationem ordinis rerum faciendarum præformari, quæ ars seu exemplar est: & in gubernatore rationem quoque præexistere eorum quæ agenda sunt, quæ sit veluti omnium regula & norma: ergò in Deo necesse est & rerum omnium creandarum faciendarumque sapientiam extare, & omnium etiam gubernandarum regulam. Atqui vt sapientiæ ratio, qua cuncta creat, rem nomenque habet artis & exemplaris & idearum: ità & eiusdem sapientiæ ratio quæ cuncta in suos debitos fines ordinat, disponit ac promouet, rationem legis obtinet. Igitur cùm lex (vt suprà dictum est) nihil aliud sit quàm dictamen rationis practicæ in Principe qua cuncta sibi subdita gubernat, fit vt lex æterna in Deo nihil aliud sit quàm sempiterna ratio suæ sapientiæ, qua mundi vniuersitatem regit. Etenim vti sua substantia & natura, sic & quicquid attributorum in ipso existit æternum est: vt ipsa de se sapientia, Prouerb. 8. prædicat. Ab æterno ordinata sum, & ex antiquis antequàm terra fieret. etc. vsque adeò hæc fuit semper conclusio lumine etiam naturali resplendens vt ipsis etiam Philosophis innotuerit. vnde Cicero{ Cicero. } lib. 2. de legib. Hanc, inquit, video sapientissimorum esse sententiam, legem neque hominum ingenijs excogitatam, neque scitum esse aliquod populorum, sed æternum quiddam quod vniuersum mundum regeret, imperandi prohibendique sapientia. Ità principem legem illam & vltimam, mentem esse dicebant, omnia ratione aut cogentis aut vetantis Dei, ex qua illa lex (naturalem adnotat) quam Dij humano generi dederunt, rectè est laudata. Hæc ille. Ex hac conclusione fit consequens non conuerti{ Deductio. } legem æternam ac diuinam, quam vocant positiuam: vt articulo proximo expositum reliquimus. Qualis fuit, tam Moysi quàm Euangelica. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum. }detur rationem illam, quæ lex est, ab æterno extitisse in Deo, sola scilicet ratione ab eius substantia differentem, qua futura cuncta, vt sibi pręsentia inspectabat. Etenim vt ad Rom. 4. Apost. author est, vocat ea quę non sunt tanquàm ea quæ sunt. Promulgatio autem eius & verbo præcellenti ordine, & scripto fit. At quoniam promulgatio & loquutionem denotat promulgantis, & subditorum auditum, ratio prioris ęterna fuit: nempè diuinum verbum expressa mentis conceptione genitum, & liber vitæ sempiterna quoque mente conscriptus. Ratio verò posterioris esse nequiuit nisi temporalis: nam æternus nemo fuit qui audiret. Cæpit ergò lex illa innotescere in mundi primordio per legem naturalem, & antiquis patribus præscriptam, ac denique nobis per Euangelicam, quam Verbum ipsum, homo factum, nobis promulgauit. ¶ Ex hoc fit consequens, legem æter{ Corollarium. }nam solis post angelos hominibus, eisdemque vniuersis esse notam: illis scilicet fœlicibus cœlicolis per essentiam, quam facie ad faciem intuentur: nobis autem per irradiationem, sicuti sol videtur in aula, eandemque plus minúsve susceptam. Nulli enim mortalium existunt quibus non cognitio quę piam veritatis effulgeat: veritas autem omnis (vt lib. de vera relig. autor est August.) irradiatio quæ{ Augustinus }dam est & participatio legis æternæ: omnibus ergò est, licet gradibus inæqualibus, nota. ¶ Et per hæc concordia conciliatur in{ Conciliantur duo Pauli loca. }ter illud Pauli. 1. ad Corinth. 2. Quæ sunt Dei nemo nouit nisi spiritus Dei. atque alterum ad Roman. 1. Inuisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur. Diuinorum enim cognitio in seipsis soli Deo propria est: & beatis quibus ipse præsens refulget: nobis autem eandem donatur æternam legem per effectus conspicere. Nemo autem præter ipsum potest ea compræhendere. Quare de isto compræhensario iudicio loquebatur eodem libro de vera relig. August. vbi aiebat, Lex æterna est de qua homines iudicare non possunt. Sunt enim iudicia eius (vt ait Paulus) incompræhensibilis abyssus. ¶ Ad secundum autem principale argumen{ Ad secundum. }tum respondetur non esse legi necessarium in finem alium referri: sed vt per ipsam subditi referantur in finem: Lex ergò æterna non refertur: sed per ipsam Deus cuncta quæ fecit in seipsum refert, qui est. A. &. Ω. principium & finis. ¶ Ad tertium denique respon{ Ad tertium. }detur quòd sicut in Deo ars factibilium ratione differt ab æterna lege, qua agibilia gubernantur: sic & rationes rerum quæ sunt ideæ, hoc est exemplares formæ, quas diuina mens contuetur in rerum fabrica, ab eadem æterna lege ratione differunt. Est ergò lex vna: rationes verò istæ de quibus August. loquebatur, tot quot sunt rerum species. Differunt enim ratione in ordine ad ipsarum effectus. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm leges vniuersæ ab æterna promânent. COnsequitur hoc tertio articulo vt videamus vtrum leges reliquæ omnes ex hoc fonte luminum{ Prima ratio ad partem negatiuam. Paulus. } deriuentur: & arguitur à parte negatiua. Est lex fomitis quam (vt suprà audiuimus) ait Paul. repugnare legi Dei: suntque & iniquæ hominum leges de quibus Esai. 10. Væ qui condunt leges ini{ Esaias. }quas. Leges autem legi æternæ aduersantes, atque ab illa deflexæ nequeunt ab illa deriuari: ergò non omnis lex ab æterna deriuatur. ¶ Secundò arguitur. Leges humanæ (vt. 1. de{ Secunda ratio. } liber. arb. author est August.) multa permittunt quæ æterna lege prohibentur: vt meretricia &. mendacia: ergò eiusmodi leges non possunt ab illa emanare. ¶ In contrarium autem est illud Prouerb. 8. Per me Reges regnant, & legum conditores iusta decernunt. AD quæstionem, hac verissima eademque{ Satisfit quæstioni agitate vnica conclusione. } lumine naturali compertissima conclusione respondetur. Omnis in vniuersum lex, pręter æternam, qua ratione iusti quidpiam continet, ab illa æterna deriuatur. Assertio est August. eodem lib. 1. de lib. arb. vbi ait: Ni{ Augustinus. }hil est iustum ac legitimum quod non ex æterna lege homines deriuauerunt. Atqui natiuam huius causam partim superiori quęstione, articulo de legis latoribus attigimus, & nunc emunctiùs exprimamus oportet. Est enim ordo in natura causarum ità dispositus vt inferiores non nisi superiorum virtute admotæ moueant. Vnde (vt. 8. Phys. au{ Aristot. Ratio conclusionis. }thor est Aristot.) necesse est primum motorem confiteri, à quo inferiores reliqui dependeant. Si enim primus non moueret, reliqui neutiquam mouere valerent. Eundem ordinem &. 1. Ethicor. inter artes ostendit. Illa enim quæ maximè est architectonica reliquis veluti Princeps imperat: igitur in legibus quibus mundus gubernatur, idem est ordo meditandus & confitendus. Nempè vt omnium sit vna suprema quæ caput earum sit & origo. Hanc autem appellamus (vt ipsa est) æternam. ¶ Quòd si sciscite{ Quæstio. }ris an eò præcisè dicatur æterna, quòd neque initium habuit, neque habitura sit finem: Respondetur non idcirco solùm, ve{ Responsio. }rùm ob hoc maximè quòd nulla sit ratione mutabilis, nec vlli varietati subiecta: sed sicut in naturalibus primus motor, qui immobilis est, causa est motuum sub se longè differentium: sic lex æterna, immota persistens, causa est vt mortalium leges, eorum variabili conditione mutata, permutentur. Ipsa enim vniformis ac maximè vna iussit vt natura integra, omnia essent communia: corrupta verò, inter diuersos dominos distribuerentur. Quo fit vt lex hæc à nulla sit alia{ Obiectio. } deriuata, nec verò à seipsa: talis enim assertio secum pugnaret. Quòd si quis arguat contrà, non omnem legem ab illa deduci: nam lex Diuina puta Euangelica non apparet quomodò inde descendat: cùm non videantur esse duæ. Iam proximo articulo responsum est, diuinam positiuam, esse effectum ac participationem illius æternæ. Ob id enim dicitur positiua, quòd posita est nobis: hoc differens à naturali, quæ eiusdem{ Solutio. } æternæ est etiam participatio, quòd naturalis ordinat nos proximè ad finem naturalem: diuina verò ad supernaturalem, vt paulò inferiùs euidentius fiet. AD primum igitur argumentum de lege{ Ad primum argumentum. } fomitis quam Paul. existere in membris ait, legique mentis repugnare: iam suprà diximus existere in ipsis, non tanquam in regulante, sed tanquam in subiectis naturali appetitus inclinationi. Quæ dicitur lex fomitis seu fomes ex priuatione iustitiæ originalis derelictus: qui quidem nihil aliud est quam sensualitatis pondus. Bifariàm nanque inclinatio aliqua dicitur lex. Vno modo in quantum per ipsam directè legifer promouet subditos in finem honestum, atque altero modo in quantum in pœnam eos destituit permittitque naturæ impetu ferri. Vnde ille sensualitatis insultus in sua obiecta, quæ brutis animalibus esset naturalis lex, nempe naturæ suæ consonans, hominibus est obliquitas ac deflexio naturæ suæ quatenùs est rationalis, cui quidem rationi motus ille recalcitrat. Et quia per iustitiam originalem idem sensualis appetitus quasi fræno continebatur nè à ratione exorbitaret, & eandem iustitiam homo per peccatum amisit, ac subinde à Deo destitutus est, dicitur inclinatio illa, fomes ac fauilla ignei peccati, atque adeò distorta lex per quam similis bestijs factus est homo: secundùm illud Psalm. Homo cùm in honore esset non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Hoc est, legi subiectus quæ illi cum bestijs commune est. ¶ Vt ergò ad argumentum adaptetur responsio, distinguitur prior præmissa. Conceditur inquam fomitem peccati esse legem, non directè inclinantem in verum bonum: sed in id quod est sensuale bonum, hoc est, quod est delectabile aut vtile. Et pariter distinguitur cùm subsumitur, non deriuari à lege æterna: fatemur id inquam quatenùs à ratione deuiat: negatur verò quatenùs inclinat in bonum quodpiam, scilicet sensuale. Ac præcipuè qua ratione est pœna peccati: nam intentio Dei fuit per illam desertionem liberi nostri arbitrij punire peccatum Adæ. ¶ Ad secundum eôdem propè modo respon{ Ad secundum. }detur. Leges enim iniquæ quatenùs à ratione declinant (vt. 2. de legibus ait Cicero) non modò leges habendæ non sunt, sed nec appelandæ quidem. Quare hac ratione ab ęterna non emânant. At verò quatenùs non nihil similitudinis legis retinent: videlicet in quantum potestatem imperandi designant, quodammodò influxus sunt diuinæ potestatis. Nam (vt ait Paul.) Omnis potestas à Domino Deo est. Vnde vt. q. 6. & latiùs lib. 3. q. 4. innotescet etiam potestas infidelium principum à Deo deriuatur: iuxta verbum Christi ad Pilatum, Non haberes aduersum me potestatem vllam, nisi tibi datum esset desuper. ¶ Ad tertium denique respondetur{ Ad tertium. } quod lex humana quæ malum permitteret approbando vt bonum: vt illa quæ fornicationem pronuntiaret esse bonam, nequâquam ab æterna deflueret. Illa autem quæ impunè eam permittit, quia omnia non potest coërcere flagitia, in hoc quòd non conatur ad id quod perficere nequit, recta ac prudens est, atque ideo à lege ęterna descendit: licet eam tanquàm debilior perfectè non adæquet. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm creata cuncta, tam necessaria quàm contingentia æternæ subijciantur legi. SVbsequitur vt quarto huius quæstionis articulo exploremus an tota creaturarum vniuersitas subdita sit ęternæ legi. Et quidem de affirmatiua conclusione non solùm sacrosancta fides, verum nec ratio Physica ambigere sinit. Vt enim Domini est terra & plenitudo eius, quantum ad creationem: sic & quantum ad gubernationem (vti ait ipsa Sapientia) attingit à fine vsque ad finem & disponit omnia suauiter. Et cap. 14. Tu pater gubernas omnia prouidentia. Vnde non modò Iob eos irridet, qui Deum negabant nostra curare, sed aiebant inter cardines cœli contineri: verùm & Cicero initio de Natu.{ Cicero. } Deorum vehementer eosdem obiurgat Philosophos neque eos suo nomine dignos censet. Nam si diuinam prouidentiam de medio sustuleris, nulla in nobis inesse potest erga Deum amicitia, pietas, sanctitas, aut religio. At interrogata hæc quæstio est vt quo{ Ratio permotæ quæstionis. Triplex genus rerum quæ in præsentem veniunt quæstionem. Primum argumentum. }rundam dubietates explanemus. Sunt autem tria hęc de quibus dubitatur, scilicet necessaria, contingentia, & humana: nimirum homine superiora, eodemque inferiora, & sua ipsius opera. Arguitur ergo quòd necessaria non subsint æternæ legi. Lex omnibus imponitur, vt à malis cohibiti recta incedant, ac subinde reliquis rebus humilioris ordinis vt tramitem quoque naturæ suæ non deserant: necessaria autem, cùm impossibile sit aliter se habere, nequeunt à natura sua declinare, aut deficere: atque adeò nulla indigent cohibitione: ergò legi æternæ non subijciuntur. ¶ Et secundò arguitur. Diuina non sunt sub{ Secundum argumentum. }iecta eidem legi, videlicet neque personæ diuinæ nec attributa: quia vbi est summa æqualitas nulla esse potest subiectio: ergò non omnia necessaria subduntur eidem legi. ¶ Tertiò arguitur, quod neque omnia contingentia{ Tertium. } mutabilia & caduca homine inferiora supponantur eidem legi. Lex non ponitur (vt suprà visum est) nisi quibus promulgatur: rebus autem rationis expertibus nulla valet promulgari lex: quippè quam cognoscere nequeunt: imò neque legi parêre possunt. Nam vt autor est. 1. Ethi. Philosophus, ea quæ legi{ Philosophus } parent ratione participant: ergò illa nulli substernuntur legi. ¶ Quartò ad idem arguitur: e{ Quarta ratio. }iusmodi contingentia sępe à sua deficiunt regula, vt patet in monstris naturæ, & in fortuitis casibus: ergò non omnia eadem gubernantur lege. ¶ Quintò arguitur de humanis no{ Quinta. }stris actionibus. Homines enim aut iusti sunt apud Deum aut iniqui. Iusti autem, quia filij Dei sunt, spiritu Dei aguntur (vt patet ad Roman. 4.) &, vt legitur ad Galat. 5. qui spi{ Paulus. }ritu Dei aguntur non sunt sub lege: iniquos verò prudentia carnis exercet: quæ (vt eodem loco ad Roman. subditur) cùm inimica sit Deo, legi eius non est subiecta: nulla ergò restat mortalium sors quæ subdita sit æternæ legi. ¶ Sextò denique arguitur: lex æterna{ Sexta ratio. } (vt lib. 1. de liber. arb. ait August.) est illa qua mali miseriam, boni autem vitam beatam merentur: beati autem & damnati exempti sunt ab statu merendi ac demerendi: ergò non subiacent æternæ legi. Ex quo consequens apparet vt nullus angelorum subiectus eidem sit: siquidem nullus est nisi aut beatus aut damnatus. ¶ In contrarium autem est illud Hester. 13. Domine Rex omnipotens in ditione tua cuncta sunt posita, & non est qui possit tuæ resistere voluntati. Vnde Augus. 9. de Ciui. Dei: nullo modo ali{ Augustinus. }quid legibus summi Creatoris ordinationique subtrahitur, à quo pax vniuersitatis administratur. AD quæstionem hanc tribus conclusionibus secundùm dubitatorum numerum respondetur. Prima est: cuncta necessa{ Prima conclusio responsiua. Prima probatio conclusionis. }ria præter Deum eiusque attributa æternæ legi subiecta sunt. Conclusio fidei nostræ documentis satis comperta est: atque eiusdem sapientiæ præconio Prouerb. 8. Quando præparabat cœlos, aderam: quando certa lege & gyro vallabat abyssos: quando ęthera formabat sursum, & librabat fontes aquarum etc. Vbi necessaria, nempè elementa & cœli legis æternæ dispositioni subiugantur: sed tamen & natura magistra id Arist. 2. Meta{ Aristot. }phy. tex. 4. & lib. 5. perscrutatus est: Vbi ait æternorum esse causam. Et. 12. Metaph. text. 24. vbi ait primam causam esse omnium causam. Et. 8. Physic. vbi vnum summumque motorem constituit ex quo omnia pendent, non solùm in mouendo & operando, verum in essendo. Necessaria enim non idcircò talia censenda sunt quòd causam non habeant, sed quòd natura sua sic procedunt ex necessaria causa, vt sint prorsus per naturam incorruptibilia: veluti angeli & cœli. Exemplum Arist. profert in scientijs. Huius enim quod est, hominem esse risibilem, causa existit quòd est animal rationale: etsi tam necessarius sit effectus quàm causa. Et sicut se habet res ad esse (ait ibîdem) sic ad veritatem. Hæc gratia interpretandi Aristot. dixerim: qui cùm opinatus fuerit cœlum atque intelligentias, imò verò mundum, ab æterno fuisse, sunt qui intelligere nequeant quo modo quantum ad esse, primo motori subijciantur. Nam secundùm fidem, Deum confitentem creatorem cœli & terræ, periurium est quo pacto eius gubernatui cuncta obtemperent naturalia vt cœlorum elementorumque motus, quæ sic manu omnia tenet ac dispensat, vt si dimitteret in nihilum abirent cuncta. ¶ Sed arguis contrà: veritates perpetuæ, vt{ Obiectio. } hominem esse animal rationale, quatuor & tria esse septem, quæ ait August. antequàm fieret mundus vera fuisse, non subduntur ęternæ legi: ergò conclusio non est vniuersalis. Probatur antecedens: per nullam potentiam aut vera esse cœperunt, aut desinere esse vera possunt: ergò non reguntur illa lege. Respondetur. Primùm, in hoc sunt à Deo{ Solutio. } dependentia quod existere in rerum natura cœperunt per diuinam creationem, & per annihilationem possunt esse hoc existentiæ amittere: nam quantum ad huiusmodi existentiam re vera creaturæ sunt. Attamen quantum ad perpetuam veritatem, quæ dicit connexionem indissolubilem prædicati ad subiectum ea præcisa ratione procedunt ab æterna veritate, qua radius luminis perpetui à perpetua luce: veluti hominem esse risibilem, germen illius est quod est esse rationalem. Excepimus autem Deum ac diuina ab{ Nihil diuinum subest æternæ legi cùm non sit ibi aliqua inæqualitas. } hac subiectione æternæ legis propter rationem suprà factam: quia vbi nihil excogitari potest inæqualitatis, neque comminisci quicquam possumus subiectionis. Quare filius & si à patre procedat nullatenùs ei subditur, nisi in quantum homo: qua scilicet ratione minor est patre. vnde. 1. ad Corint. 1. Paul. subiectus erit Deo patri cùm tradiderit ei regnum. ¶ Quòd si quis de voluntate pari{ Obiectio secunda. }ter diuina argumentetur: Quicquid est rationabile rationi subditur: voluntas diuina est rationabilis, lex autem eius est summa ratio, vt dictum est: ergò voluntas eius eidem rationi subditur. Perdoctè S. Thom. respon{ Solutio S. Thomæ. }det, de diuina voluntate bifariàm nos loqui: vno modo secundùm suam in qua subsistit naturam: & sic non est tam propriè rationabilis, quàm ipsa ratio per essentiam: rationabile enim participationem dicit rationis. Altero modo quantum ad illa quæ circa nos disponit: & in ordine ad tales effectus conceditur esse rationabilis: quia cuncta secundum suam rationem ordine dispensat & administrat. ¶ Secunda conclusio: omnes creaturæ{ Secunda conclusio. } irrationales insensibilesq́ue & vitę expertes quæ continuo mutabilitatis fluxu oriuntur & óccidunt, æterna Dei lege aguntur. Hanc S. Tho. dilucidat per intercapedinem inter hu{ S. Thomas. }manam diuinamque legem: quam sic expositam accipito: Creaturæ irrationales, quia non{ Aperitur ratio S. Thom. } agunt per cognitionem finis, nequâquam se in ipsum mouent: sed appulsæ aguntur ab alio. Quapropter cùm homo legem subditis non ponat nisi regulam eorum mentibus sigillando per quam se moueant, fit vt eius leges non se extendant nisi ad homines rationis participes. Cætera verò humanis suis actionibus mouet & gubernat, nempè fræno & calcaribus: & reliqua inanima per alia instrumenta. Ridiculus enim esset qui iumentis legem præscriberet quando & quomodò debeant comedere, dormire, arare, currere etc. Ac multò magis stupidus, qui herbis crescere imperaret: aut arboribus fructus ferre: aut lapidi quo se pacto in ædificio collocaret. Tum etsi cicures animantes, vt canes & simiæ, soleant instar quadantenus legis ad iocos assuefieri: Deus autem non solùm regulam tam rationali quàm intellectuali creaturæ mente imprimit, qua se moueant, verum & toti rerum vniuersitati suos indidit appulsus & instinctus quibus aguntur in suos singulorum fines: vt api ad mellificium: hirundini ad struendum nidum: & terræ proferendi fruges: & reliquis suas pariter virtutes agendi. De quo rerum omnium instinctu & virtute intelligitur illud Psalm. Præceptum po{ Psalm. 148. }suit & non præteribit. Ex quo fit Deum non omnia pari modo administrare ac disponere, sed actiones hominum & angelorum per regulas quibus se in finem moueant: reliqua verò per virtutes & instinctus quibus mouentur. In quibus & homines connumerandi sunt quantum ad naturales actiones: vt sunt nutritio, & augmentatio, & similes. ¶ Tertia conclusio. Actiones humanæ, vide{ Tertia conclusio. }licet liberæ omnes subijciuntur legi æternæ: ac longè meliùs ac perfectiùs sub eius ordine compræhenduntur, quàm reliqua deiectioris ordinis. Conclusio hæc patentior est quàm præcedentes. Actiones enim humanę{ Probatio. } sunt quæ ex cognitione finis prodeunt, in ipsumque referuntur: ex vtrâque autem parte, scilicet tam cognitionis quàm appulsus, substernuntur æternæ legi: ergò perfectiùs quàm alij illi subduntur. Probatur secunda præmissa. Veritas omnis (vt suprà dicebamus) participatio quædam est veritatis sempiternæ diuinæ, ac subinde quæcunque cognitio finis. Prætereà sicut cæteris rebus ad suos{ Alteraratio } fines, sic homini, imò præstantiùs indita est à natura, qua opus Dei est, inclinatio quædam & pondus ad id quod legi æternæ consonat. Sumus enim (vt. 2. Ethico. Aristot. do{ Aristot. }cuit) ad virtutes nati: hoc inquam natiuum est rationali creaturę, vt secundùm rationem viuat: ergò tam secundùm cognitionem, quàm secundùm propensionem in bonum, liberis motibus necessarias, actiones humanæ substratæ sunt æternæ legi. ¶ Est tamen{ Aliter probi atque improbi sunt sub iugo legis æternæ. } discrimen inter iustos atque iniquos: quòd in malis ac prauis vtrumque principium corruptum ac deprauatum est. Nam & sydus agnitionis naturalis terrenis affectibus tenebrescit, & naturalis affectio boni corruptis habitibus obteritur ac debilitatur. Tametsi neutrum prorsus extinguatur. In bonis autem ac iustis, cùm nemo hoc nomine, nisi qui in gratia Dei agit, dignus sit, vtrumque augetur ac vegetatur. Nam & naturali lumini adhibetur fidei radius, & naturali inclinationi speciale Dei auxilium. Quo fit vt quantum ad actionem longè perfectiùs ac excellentiùs iusti subijciantur æternæ legi quàm iniusti. Consideratè hoc tamen S. Tho. ad{ S. Thomas. }notauit quòd quanto deficientiùs atque imperfectiùs per actionem se summittunt imperatrici legi æternæ, tanto per passionem atrociùs subiecti sunt eidem vltrici. Nam quantum facere omiserunt in meritis, tantum in tormentis patiuntur acerbiùs. Vnde Augu.{ Augustin. } lib. de catechizandis rudibus: Deus, inquit, ex iusta miseria animarum se deserentium conuenientissimis legibus inferiores partes creaturæ suæ nouit ordinare. AD primum argumentum respondetur quod{ Ad primum argumentum. } etsi necessaria aliter per naturam se habere nequeant, tamen & producta sunt & annihilari à Deo possunt. Prætereà & quòd à sua natura neque deficere neque deuiare possint, cohibitio est & coërctio legis æternę, eademque multò vehementior quàm cohibitio voluntatis humanæ, quæ à tali lege exorbitare solet. ¶ Secundi autem conclusio con{ Ad secundum. }ceditur: nempè in diuinis nihil esse subiectum legi: sed cuncta esse eandem per essentiam legem. ¶ Ad tertium respondetur quòd bru{ Ad tertium. }tis & insensibilibus rebus quantum ad sua naturalia opera promulgatur lex æterna per sigillationem instinctuum & virtutum ad agendum: sicuti nobis promulgatur lex naturalis per consignationem luminis in mentibus nostris. Sed tamen quantum ad earundem rerum vsus hominibus posita est lex, qua debent illi vti. Et per hoc respondetur ad secundam partem eiusdem argumenti. Nam etsi creaturæ irrationales rationem humanam non participent, vt possint humanis legibus obtemperare: participant tamen rationem diuinam quæ latiùs patet. Vnde sicuti membra dominio despotico obediunt animæ, vt autor est in Poli. Arist. sic res irrationales obediunt Deo. Hoc tamen verum est{ Aristot. } quòd quia non sunt per se rationis compotes, instinctus illis impressi non habent propriam naturam legis, velut in nobis lex naturalis. ¶ Ad quartum respondetur quòd{ Ad quartum. } nec monstra neque casualia præter ordinem diuinæ regulæ accidunt: sed dicitur monstrum respectu causæ particularis quæ rem integram intendebat: & casuale respectu hominis, cui præter intentionem imprudenti ac nescienti contingit: diuinæ autem rationi causæ ipsæ monstrorum & casualium prospectę sunt. Quare Deo nihil est casuale nec fortuitum. ¶ Ad quintum autem iam respon{ Ad quintum. }sum est, hominum tam iustorum quàm iniquorum actiones diuinæ legi subditas esse. Quod autem adducitur, Qui spiritu Dei aguntur eos non esse sub lege, in hoc sensu legendum est, quòd legis pondere non premuntur: quia non seruili, sed filiali timore legis dicto audientes sunt, atque adeò Spiritus sancti ductu potiùs quàm legis coactu, viuunt, quasi à lege liberi: Vnde illud, Iusto non est lex posita: & illud. 2. Corin. 3. vbi spiritus Domini, ibi libertas. Ad aliud autem de carnis prudentia itidem concessum est iniquos quantum ad actiones non subijci diuinæ legi imperanti, recidere tamen per passiones in eandem vindicantem. ¶ Ad sextum{ Ad postremum argumentum. } demum respondetur quòd cum eisdem causis res & moueantur in finem & in ipso conseruentur, consequens fit vt non modò in hac militantium vita, verùm & in alia omnes sub eadem diuina lege degant: nempè dum beati seu homines consideres, seu angelos, illa sempiterna fœlicitate diuina ordinatione perfruantur: damnati verò tam dæmones quàm homines in illis carceribus ordinationem diuinæ iustitiæ perpessi durent. # 4 QVAESTIO QVARta de lege naturæ. S. Thom. 1. 2. quæstio. 94. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm lex naturalis sit habitus in nobis existens. POST legem æternam consequitur vt de alijs quæ ab illa deriuantur dicamus. Et primum hac quæstione quarta de lege naturæ. Atque hoc primo articulo de eius substantia, an sit habitus nobis inhærens. Ar{ Primum argumentum partis negatiuæ. }guitur ergò contra id quod supponitur, Lex æterna secundùm August. lib. 1. de liber. arb. est, qua iustum est vt omnia sint ordinatissima: ergò per illam satis homo abundeque gubernatur: cùm ergò natura in superfluis non redundet, non opùs est nobis alia lege præter æternam. ¶ Secundò arguitur: Homo{ Secundum. } aliter in suum finem tendit quàm bruta, vtpote qui se in finem liberè mouet per eius cognitionem, rationis ductu: bruta autem nulla se ratione agunt, sed aguntur naturali instinctu: ergò homo non mouetur lege naturæ, sed tantùm bruta. ¶ A parte autem af{ Tertium. }firmatiua quæsiti arguitur tertiò quòd sit habitus. Tria (vt. 2. Ethic. autor est Philosophus) sunt in anima nostra, scilicet potentia, habitus, & passio: lex autem naturalis neque potentia est, neque passio, vt liquidò constat: quia tam potentia quàm passio indifferens ad contraria est, scilicet ad bonum & malum: lex verò dictamen boni est: ergò est habitus. ¶ In contrarium autem est quod vt suprà quæstione prima ostendebamus, lex est rationis dictamen: quod sonat actum, videlicet hoc aut illud faciendum est. AD quæstionem hanc tribus conclusionibus respondetur. Prima, Lex naturalis{ Prima conclusio. Suadetur conclusio. } in mentibus nostris insculpta est & impressa. Probatur, Lex quæ (vt dictum est) regula existit & norma actionum nostrarum, duplex (vt dicebamus) habet subiectum. Inest enim & in regulante, & in regulato: in altero tanquàm mouente & in altero tanquam moto: actiones autem humanæ (vt proxima quęstione definitum est) subduntur legi æternę: ergò Deus, qui cuncta suauiter disponit, veluti naturæ autor impressit mentibus nostris lumen, per quod legem eius æternam participantes, actiones nostras ad debitum finem, quô suapte natura feruntur, dirigeremus. De quo lumine Dauid interrogantibus, quis ostendit nobis bona, ad Deum conuersus, respondet: Signatum est super nos lumen vul{ Psalm. 90. }tus tui. Dicitur enim significantissimè Dei vultus, lumen suæ sapientiæ & rationis facies, per quam, sicuti homo de vultu, cognoscitur. Hæc autem naturalis impressio appellatur lex naturalis: secundùm illud Paul. ad Rom. 2. Gentes quæ legem non habent, naturali{ Paulus. Glossa. }ter quæ legis sunt faciunt. Vbi gloss. si non habent legem scriptam, habent tamen legem naturalem, qua quilibet intelligit, & conscius est quid sit bonum & quid malum. ¶ Secun{ Secunda conclusio. }da conclusio. Lex naturalis neque potentia neque passio est, neque secundùm substantiam est habitus. Conclusio est sancti Tho. 1. 2. q.{ S. Thomas. } 94. quam, quia rari percipere curant, rari credunt. Arbitrantur enim vulgò recentiores{ Iuniorum placitum. } Philosophi habitus intellectuales esse propositiones ac iudicia habitualia: ob id quòd ex assensibus frequentatis relinquantur habituales assensus, quibus posteà efficiantur actuales. Sed re vera Philosophia hæc non est syncera: quoniam habitus non est iudicium, sed qualitas quædam & virtus eliciendi iudicia. Ex hac ergò veritate probatur conclusio nostra: Lex est dictamen (vt suprà dictum est){ Probatio conclusionis. } quod ratio de agendis constituit: vt Non furandum, Non mœchandum etc. Veluti iudicia speculatiua, sunt etiam opus intellectus: habitus autem (vt diximus) neque est iudicium neque propositio, sed virtus talia efficiendi: lex ergò non est habitus per essentiam: sed dictamen quod formam habet præcepti. ¶ Ex quo fit legem naturæ non esse idem{ Corollarium } quod synderesis. Hanc enim idem Doctor sanctus. 1. p. q. 79. docuit esse habitum: nem{ S. Thomas. }pè virtutem mentis quæ nos inclinat ad assentiendum principijs practicis: sicuti habitus intellectus est propensio & appulsio ad assentiendum principijs speculatiuis. Atque hac ratione synderesis dicitur instigare ad bonum & murmurare de malo. In summa, sicuti habitus intellectus non est principiorum collectio, sed virtus assentiendi illis, sic neque synderesis est lex naturalis, sed est virtus assentiendi illis principijs ac dictaminibus practicis, quæ sunt lex naturalis. Vnde vbicunque legatur synderesis esse lex intellectus nostri, vt est apud Basilium, intelligendum est non per essentiam, sed quod synderesis est habitus continens legem naturæ: quippè cuius virtute principia illa iudicamus. Hæc in gratiam eorum dixerim qui Physicæ meditationi dediti sunt. ¶ Se{ Secunda conclusio. Probatio. }cunda conclusio. Lex naturalis inest nobis per modum habitus. Probatur. Præcepta naturalia non solùm actu à ratione considerantur dum actu quis præcipit, aut præceptum auscultat: sed per modum habitus, hoc est, per modum permanentis in absentia actus. Itâque sicuti scriptura sacra dicitur fides nostra: quia est collectio eorum omnium quibus per habitum fidei assentimus, ità collectio principiorum agendarum rerum dicitur habitus: quia virtute synderesis illis assensum præbemus. ¶ Quòd si{ Quæstio incidens. Solutio. Obiectio. } quæras quidnam est hoc quod per modum habitus permanet præter synderesin? Respondetur, esse species in memoria derelictas. Contra hoc tamen Philosophię studiosus insurget: Lex naturalis indita est naturæ nostræ in ipsa eius conceptione: tunc autem nullæ ingenerantur species rerum, sed illas postmodùm sensuum adminiculo acquirimus. Respondetur, proptereà legem{ Responsio. } naturæ dici nobis à natura inditam & impressam, quòd appræhensis terminis boni & mali illicò virtute synderesis intellectus efformat iudicia hæc & dictamina: Bonum est amplectendum, & malum repudiandum, ac similia, quæ scilicet eiusdem intellectus lumine innotescunt. Quare nulla opùs fuit specierum infusione: sed illæ posteà nullo negotio acquiruntur. ¶ Emergit nihilo mi{ Altera obiectio. }nùs argumentum aliud contra hanc synderesis impressionem. Habitus enim (vt in lib. de bon. coniu. autor est August.) est quo ali{ Augustin. }quid agitur cùm opùs est: synderesis autem non est huiusmodi, quoniam paruuli ante vsum rationis, neque verò damnati vti possunt naturalibus principijs. Respondetur{ Solutio. } Augustinum solùm depromere habitus naturam, vbi non impeditur. Nihilo minùs quando ratio ligata est, vt in dormientibus, nequit habitus suo fungi munere. ¶ De hac autem synesi deq́ue habitu intellectus erga principia speculabilia per se nota vinci hoc sæpe argumento soleo, quòd non sint qualitates ab intellectu distinctæ: nam habitus ad hoc adhibentur, vt cùm potentia indifferens sit ad duo contraria, determinetur per eosdem & coarctetur ad vnum. Hoc enim pacto appetitus concupiscibilis per temperantiam determinatur ad bonum virtutis: intellectus autem per se ipse determinatus est ad illa quæ lumine naturali sunt nota: vtpote qui suapte natura tales veritates amplexatur: non ergò opùs habet aliqua qualitate vestiri, sed ipsæ forsan inclinationes naturales dicuntur inditi habitus. Cui autem oppositum probatius fuerit, aliam rationem meditetur. At iam plus iusto in Metaphysicam mergimur. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum principale. }detur, quòd etsi æterna lege gubernemur, id tamen fit per naturalem, quæ participatio illius est: sicuti lux Solis per lumen nos nobis irradiatum illuminat: igitur cùm lex naturalis non sit ex æquo ab æterna distincta, sed eius participatio, nequâquam superfluit. ¶ Ad secundum, concesso antece{ Ad secundum. }denti, puta quòd nos liberè, bruta verò naturaliter moueantur, negatur tamen consequentia, dum infertur hominem non moueri lege naturali: nam actionum libertas in aliquo principio naturali fundatur: nihil enim homo appetit nisi sub ratione boni: nempe illo subnixo naturali principio, Bonum est appetendum. Attamen proposito hinc bono secundùm rationem, inde altero sensuali, liberè potest quod maluerit alteri præferre. Quin verò (vt proxima quæstione dicebamus) inde Lex naturalis in nobis, præ brutorum instinctu, legis rationem habet, quod ratione nos ipsi ducimur: illa verò per impetum forinsecùs aguntur. ¶ Ad{ Ad tertium. } tertium respondetur quod Arist. loco illo Ethi. 2. non recensuit omnia quæ insunt in anima: quia nihil de actu vel intellectus vel voluntatis, nec verò de speciebus meminit: sed tantùm connumerauit principia quorum virtute intellectus operatur. Lex autem naturalis non est talis virtus sed opus ipsum, scilicet rationis dictamen, quæ modo exposito per modum habitus inest. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm lex naturalis plura contineat præcepta. COnsequenter articulo secundo interrogat S. Thom. vtrùm lex naturalis plura contineat præcepta. Quem titulum qui oscitanter audierit, ridiculam iudicabit quæstionem: nam cùm Decalogus aliaque illi multa annexa præcepta à lege naturæ ortum ducant, quisnam ambigere poterat plurima esse præcepta iuris naturalis. At verò S. Thom. meditatè vbîque secundùm Philosophiam loquitur. Præcepta enim illa absolutè dicuntur legis naturæ, quæ illius sunt propria quatenùs ab humano diuinoque iure distinguitur: nempè illa principia quæ nullo indigent discursu, sed per se sunt lumine naturali nota. Illa videlicet de quibus modò definitum est, esse nostræ naturæ congenita. De his ergò non est vanum quærere sintne plura. ¶ Arguitur enim non{ Primum argumentum pro parte negatiua. } esse nisi vnum. Lex (vt suprà dictum est) in genere præcepti collocatur: si ergò plura sunt præcepta naturæ, plures sunt eiusdem leges: cùm tamen vulgò non ponamus nisi vnam legem naturæ. ¶ Secundò arguitur.{ Secundum. } Humana natura est vna, vnaque humani generis ratio: ergò vnicum est primum eius præceptum. Quòd si dixeris præcepta multiplicari secundùm naturarum numerum ex quibus homo constat, vt aliud sit eius naturale præceptum in quantum est ens, aliud in quantum animal, atque aliud in quantum homo: tunc inde sequeretur, ea etiam quę ex inclinatione concupiscibilis appetitus nobis contingunt ad legem naturæ pertinere, quod cùm intra rationis lineam non contineantur, absurdum videtur. ¶ Tertiò arguitur{ Tertium argumentum. } contra præcepti nomen. Lex nulla obligat nisi qua ratione à superiore edicitur: natura autem non est nobis superior nec iudex noster, sed Deus atque eius ministri homines: ergò lex naturę, nisi adesset diuinum ius aut humanum, nullam haberet vim obligandi, vt eius transgressio esset peccatum. ¶ In contrarium est quòd perinde se habent huiusmodi præcepta legis naturæ circa principia agibilium, vt principia in speculabilibus: sed hæc sunt plura, ergò & illa. ANte quæstionis huius responsum, cùm iam præmonitum sit sermonem hîc haberi de præceptis legis naturæ, non quibuscunque, sed proprijs, puta quæ nullo discursu, vt ius humanum: nec superiori reuelatione, vt diuinum indiget: sed per se ipsa nota sunt, adnotandum est dupliciter dici pro{ Duplex genus propositionis per se notæ. }positionem per se notam: vno modo secundùm se & altero relatione ad nos. Illa enim propositio est priori modo per se nota, cuius prædicatum est de intrinseca ratione subiecti: vt Deus est, homo est rationalis. Etenim qui naturam subiecti penetraret nullo indigeret medio vt propositionis veritatem depręhenderet. Quo ad nos verò tales propositiones non sunt per se notæ: quoniam extremorum naturam non plenè percipimus. Vnde iuxta sententiam Boëtij in libr. de{ Boetius. } Hebdom. Quędam sunt propositiones simpliciter per se notæ, quippè quarum termini omnibus sunt patentes: vt omne totum est maius sua parte. Aliæ verò sunt per se notæ solis sapientibus qui terminos percipiunt, vt, Angelus non est circunscriptus loco. Intelligenti nanque non esse corpus, illicò patescit nullo circunscribi loco. Ad propositum descendendo sicuti primum quod rationi speculatiuæ offertur, est ens (hoc enim de rebus vniuersis primum percipimus) sic primum quod rationi practicæ de appetibilibus & agibilibus offertur, est bonum: nam sicuti primum obiectum intellectus est ens, sic & primum voluntatis, est bonum. Quare sapienter Philosophus Ethicorum initium ab hoc sumpsit principio: Bonum est quod omnia appetunt. ¶ His præiactis duabus conclu{ Prima conclusio. }sionibus ad quæstionem respondetur. Prior est: Præcepta propria naturalis iuris, hoc est, prima per se nota principia, sunt plura. Probatur: principia naturalia (vt no{ Suadetur conclusio. }men auribus intonat) sunt illa quæ natura nobis impressit: natura autem hominis ex pluribus partialibus constat. Est enim ens, quæ vtique natura communis illi est cum vniuersis rebus. Mox est cum viuentibus viuens, deinde inter animalia animal, ac demùm homo, ergò secundùm omnes hos naturæ gradus peculiaria habet prima præcepta. Exem{ Primum principium practicum idemque generale congruens homini quatenùs est. }pli gratia, quatenùs est ens, hoc est generalissimum ei omnium præceptorum: Bonum est expetendum & prosequendum, malum autem respuendum ac fugiendum. Hoc enim præceptum cunctis mundi rebus commune est, idque adeò omnium finis appetibilium in quod suasibilia omnia tanquàm in primum principium reducuntur: sicuti in speculabilibus, quodlibet esse aut non esse, vt 4. Meta. tex. 9. autor est Aris. Mox quia pri{ Aristot. Secundum principium practicum. }mum naturalium bonorum est esse, inde statim cadit particularius aliud principium quod est, Esse proprium cuiq́ue conseruandum est. Omnia enim appetunt se conseruare, suisq́ue contrarijs obsistere, Et ratio est illa generalis: quia illud est cuiq́ue bonum: hoc verò malum. Neque alia expetenda est causa: siquidem hoc (vt modò dicebamus) est primum principium in quod omnes appetitiones resoluuntur. Quicquid enim homo vel quæuis res mundi appetit, id concupiscit sub ratione boni vel veri vel apparentis. Atque hoc vtique appetitu hominem, cùm{ Quid sit causæ vt homo non tantum verum bonum sed speciem boni expetat: cum id in cæteris rebus secùs euenire compertum sit. Tertium hominis principium quatenùs animal est. } sit omnium perfectissimus quæ sub cœlo sunt, inferiorem cæteris modo quodam video, eò quòd ex duabus constet diuersis naturis. Nam res vniuersæ id solum bonum appetunt, quod illis verè est bonum: homo verò illud etiam, quod licet sensui est bonum, rationi tamen, quæ sua est natura, existit malum. ¶ Deinde descendendo deriuatur aliud principium legis naturæ ac præceptum hominis in quantum est animal, quod ad commixtionem masculi ac fœminæ attinet. Hîc enim existit animalibus peculiaris modus conseruandi speciem. Nam etsi in arboribus, vt in Palmis & Lauris quædam depræhendatur imago masculi & fœminæ, atque in herbarum quibuspiam: tamen veram masculi seminationem in solis animalibus agnouit Philosophia. ¶ Ex his demum{ Postremum atque peculiare hominis principium. } trahitur aliud principium hominis in quantum est rationalis, qua vtique ratione inclinationem habet ad cognitionem Dei ac virtutis bonum. Ex quo rursus ei conuenit appetentia ad societatem & ciuilitatem: vnde illud: Id facias alijs quod tibi fieri vis: idq́ue nè facias, quod non tibi vis fieri. In summa: generalissimum illud, bonum est appetendum ac malum repudiandum, in homine fit peculiare legis naturalis principium: scilicet honestum virtutis bonum exoptandum est & amplectendum, contrariumq́ue vitiorum malum refellendum, vt ad fœlicitatem perueniatur. ¶ Secunda conclusio. Lex na{ Secunda conclusio. Ratio conclusionis. }turalis nihilo minùs est vna. Probatur: quia vnitas legis à fine desumitur: est autem horum præceptorum, vt vnum principium, quod est ratio: ità & finis vnus & scopus, qui (vt diximus) est bonum in genere. ¶ Per hæc ergò iura tam Canonica quàm { Explanantur aliqua iura ciuilia & canonica. } Ciuilia innotescunt, quæ de iure naturali loquuntur. Isidô. enim (vt habetur distinct. 1. can. ius naturale.) nihil de generalissimo meminit, quod rebus vniuersis commune est: sed de illo tantùm quod est commune omnium nationum, vt viri & fœminæ coniunctio. Quamuis & hoc certiùs expressit Ius ciuile, Inst. de iu. na. &. ff. de iust. & iure. scilicet Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit. Doctrinam enim appellat naturalem instinctum à natura inditum. Alioquin docere propriè discursum denotat rationis, quod ad ius gentium propriè attinet & ad ciuile. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum. }detur non esse idem prorsus præceptum quod lex. Diximus enim legem esse quid vniuersalius: quare ratione vnius finis & principij, plurium pręceptorum collectio & ordo pertinent ad vnam legem: sicuti tota scriptura sacra ad vnam fidem. ¶ Ad secundum au{ Ad secundum. }tem conceditur, inclinationes omnes, etiam appetitus sensitiui ad legem naturę pertinere, ratione tamen diuersa: nam quatenùs considerantur, non vt rationi obedientes, sed tendentes in sua sensualia obiecta, dicuntur pręcepta naturalia ea ratione qua in brutis: sed quatenùs ratione gubernantur, sunt peculiaria præcepta hominis. Ex quo fit quòd in homine, vt duæ sunt naturæ diuersæ, sic & duæ leges: sed quia sensualis sumitur à genere animalis quæ materialiter se habet in homine respectu rationalis naturę quę est eius forma, speciem constituens, inde fit quòd peccata omnia, quia sunt rationi contraria, licet sint secundùm sensualem naturam, dicantur simpliciter contra naturam hominis, vt cap. 4. de diui. nomi. autor est Dionysius. ¶ Ad tertium argumentum, quod præci{ Ad tertium. }puum est, per distinctionem respondetur. Enimuerò in prauis moribus, licet re vera connexa sint ambo, duo tamen considerantur: scilicet ratio mali, & ratio culpæ. Et quidem ratio naturalis mali, etiam si per impossibilis cogitationem loquendo nec Deus esset neque alius superior, solus ipse peruersus rationis ordo esset causa vt homicidium & furtum & similia essent mala moralia: sicuti claudicatio est malum naturale: quia obliquitas est à gradiendi regula. Attamen ratio culpæ, quæ dicit inimicitiam & supplicij meritum, non intelligitur nisi vbi est superior cui obedire tenemur. Vnde optimè definit August. peccatum per hoc quod sit contra legem Dei. Responsio ergò argumenti est quòd sola quidem natura obligaret vt transgressio esset mala, licet non culpa: verum tamen quia natura effectus est Dei, lexque naturalis deriuatio diuinæ legis æternæ, fit vt præcepta naturæ obligent vt transgressio eorum sit, non solùm mala, sed vera culpa. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm omnes virtutis actus sint de lege naturæ. DVabus conclusionibus superioris articuli duos alteros adhibere operę pretium est: vt inspiciamus, tum qualiter ex illis principijs naturalibus virtutes omnes veluti earum conclusiones promânent: tum etiam quo pacto vna sit lex naturæ, eademque apud omnes. Interrogatur ergò in hoc tertio articulo, Vtrùm omnes virtutes sint de lege naturæ. Arguitur enim à parte negatiua. Lex æterna iam suprà constituta est ori{ Prima ratio }go & fons omnium legum: virtutes autem lege aliqua diriguntur: omnes ergò inde virtutes ortum ducunt: sed lex naturalis alia est quàm æterna: ergò actus virtutum non sunt omnes de lege naturæ, sed de lege æterna. ¶ Secundò arguitur: ea quæ sunt secundùm{ Secunda ratio. } naturam cunctis conueniunt: quippè cùm vna sit omnium natura: virtutes autem non omnes omnibus congruunt: nam abstinentia & inedia quæ vni est temperantiæ moderatio, in altero qui imbecillior est, eidem aduersatur virtuti: ergò non omnes virtutes sunt eiusdem legis germina. Eò vel maximè quòd lex omnis (vt dictum est) in commune bonum ordinatur: virtutes autem quæpiam, vt temperantia, non ordinantur nisi in particulare bonum personæ. ¶ Tertiò, officia quæ{ Tertia. } secundùm leges ciuiles fiunt, sunt veræ virtutes: leges autem ciuiles non sunt eædem apud omnes: nam optima quæque respublica suis peculiaribus legibus communitur: illæ ergò virtutes non legis naturæ, quæ vna est apud omnes, sed iuris humani sunt. ¶ Quartò ar{ Quarta. }guitur. Lex Diuina, vt Euangelica, non descendit à naturali, quippè qua excelsior est: ergò virtutes illi conformes, vt susceptio baptismi & sacramentalis confessio, neutiquam dici possunt de lege naturæ. ¶ Quintò, si{ Quinta. } virtutes omnes humanæ riuuli essent acconclusiones iuris naturæ, consequens protinùs fieret cuncta vitia esse contra naturam: sunt autem quædam, quæ peculiariter censentur contra naturam: non ergò omnes fiunt secundùm legem naturæ. ¶ In contrarium autem est sententia Damasceni lib. 2. vbi ait{ Damascenus } virtutes omnes esse secundùm naturam: vitia verò vniuersa contra naturam. AD eundem modum quo suprà defini{ In quo sensu disseratur quæstio proposita. }tum est, leges omnes ab æterna deriuari eidemque subinde actiones humanas subdi, disputamus modò an virtutes omnes humanę ad normam naturalis legis fiant. Et seruit quęstio hęc ad explicandam radicem distinctionis virtutum de lege naturæ, & de humana, & de diuina. Est ergò hîc secundum { Distinctio virtutis. } argumentorum exigentiam opùs distinctione. Virtus enim & secundùm eius generalem rationem ac formam considerari potest, & secundum particulare obiectum. Virtus inquam inde habet generalem virtutis formam & nomen quod opùs est secundùm rationem. Et iuxta hanc considerationem constituitur hîc prima conclusio.{ Prima conclusio. } ¶ Omnes humanæ virtutes sunt secundùm hominis naturam. Probatur: Virtus est nihil aliud quàm habitus operatiuus secundum rationis normam: naturalis autem hominis propensio, in quantum est animal rationale, ad operandum tendit secundum rationem. Nam cùm forma à qua res speciem sortitur, tribuat ei naturalem inclinationem, fit vt sicut grauis natura est secundum suam formam ad centrum cadere, natura verò ignis, secundum suam sursum ascendere: sic natura animalis, cuius anima rationalis existit, sit secundum rationem viuere. Vnde Cicero lib. 2. de Inuen. Virtus, inquit, est animæ{ Cicero. } habitus, naturæ modo (hoc est ad naturæ modum) consentaneus rationi. Et de offic. lib. 3. Magis, inquit, secundum naturam est virtus, puta comitas, iustitia, liberalitas, quàm voluptas, quàm vita, quam diuitiæ. Denique virtus nullo significantius pacto definiri potest (vt. 1. de Legib. ipse ait Cicero) quàm quod sit perfecta & ad summum perducta natura etc. ¶ Secunda conclusio: si virtutum actus secundum{ Secunda conclusio. Prima ratio } earum materias & species contempleris, non omnes sunt de lege naturę. Prima statim huius conclusionis ratio est hæc: Lex humana à naturali, vno omnium consensu, distinguitur: virtutes autem ratione generali sunt omnes de lege naturæ, vt priori conclusione patet: necesse ergò est virtutes legis humanę, & illas quę sunt legis naturæ ratione peculiarium obiectorum distingui quibus sortiuntur species.{ Secunda ratio. } Probatur autem secundò, vt legitima pandatur causa. Illæ virtutes dicuntur de lege naturæ, ad quas statim natura inclinat: non solum tanquàm ad prima principia, verum tanquam ad conclusiones ex eisdem principijs absque humano discursu pullulantes: illę autem sunt humanæ, quæ secundùm leges pro temporum locorum ac negotiorum varietate humana ratione inuentas, fiunt. Peruia sunt exempla. Præcepta Decalogi sunt de iure naturæ: nam ex illo principio quod bonum est diligendum, atque ex altero quod vnaquæque res suum esse & vitam diligit, statim absque longo rationis discursu prodeunt præcepta primæ tabulæ: scilicet quod Deus Optimus Maximus cuius beneficio & sæculari vita donati sumus, & sempiternam expectamus, amemus, neque eum iurandi abusu contemnamus, sed feriatis diebus colamus & veneremur. Ex alio autem, Id facias alijs quod tibi fieri vis: idq́ue nè facias, quod tibi non cupis. deducuntur mandata cuncta secundæ tabulæ, quæ omnia in officijs iustitiæ posita sunt. Quare (vt infrà dicemus) nulla super his fieri potest dispensatio: nullaque obtendi excusatio per ignorantiam. Sed hæc inferiùs sunt emunctiùs perpendenda. Præter hæc autem secundùm diuersas rerum circunstantias humana ratio diuersas excogitauit leges. Vt post naturam corruptam ius gentium fecit rerum diuisiones: & vnaquælibet respublica pro suæ gentis, ac loci qualitate instituit suas leges: vt puta præscriptionis, venditionis, aliorumque humanorum contractuum: ad quæ non nuda natura primum inclinabat. Hæc duo scitè Arist. dignouit Ethi. 7. vbi di{ Aristot. }stinguit iustum naturale ac legitimum: puta humanum seu ciuile: nempe quòd naturale sit quod vbique vim habet eandem, non quia videtur vel non videtur, id est, non quia humana ratio ità de circunstantijs ratiocinatur: ciuile autem quod à principio nihil refert sic an aliter habeat: cùm verò positum fuerit, refert: quale est, mina captiuos redimi, vel capram Dijs, sed non duas oues mactare. Idem de legibus ecclesiasticis, vtpotè de delectu ciborum, deque his aut illis diebus festiuiter feriandis. Tametsi his instituendis ius diuinum radices iecit. Hæc in genere dicta sint, in quæstione proxima & subsequentibus collimanda. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum. }detur minimè secum pugnare quod leges omnes ab ęterna dimânent, & tamen virtutes humanæ sint de iure naturæ, quatenùs omnis virtus rationi concors est: nam lex naturalis non est ab æterna diuersa, sed eius participatio. ¶ Ad secundum autem respon{ Ad secundum. }detur quòd etsi diuersę virtutes diuersis congruant personis, omnes tamen pensatis circunstantijs fiunt secundùm rationem: atque hac generali causa censentur de iure naturę. Neque obstat aliquas ordinari in bonum personæ: nam in indiuiduis conseruatur bonum vniuersale naturæ. Per rectum enim eduliorum vsum ac venereorum sustentatur natura. Et prætereà per particulares virtutes fit ad communem fœlicitatem progressus. ¶ Ad tertium respondetur, Quòd etsi virtu{ Ad tertium. }tes humanarum legum secundùm suum genus, scilicet quia secundùm rationem fiunt, dicantur de lege naturæ: simpliciter tamen appellantur de lege humana: quia vnumquodque à sua atoma specie denominatur. ¶ Et ad{ Ad quartum. } eundem penè modum respondetur ad quartum. Virtutes enim conformes diuinæ legi non dicuntur simpliciter de lege naturæ: sed potiùs supranaturales: licèt quodam pacto etiam secundùm genus dicantur de iure naturali. Non quidem sicuti humanę, quia lex diuina nullatenùs deriuatur à naturali, sicut humana: sed quia ratio naturalis diuina luce illustrata quodam modo etiam inclinat ad virtutes diuinas. Supposito enim quod homo sit creatus ad fœlicitatem supranaturalem, consentaneum rationi est, vt officijs etiam exerceatur supranaturalis legis. ¶ Ad quintum respondetur secundùm su{ Ad quintum. }periorum doctrinam. Etenim cùm in homine duplex sit natura: altera propria, quæ est secundùm rationem viuere: altera verò generica, scilicet cunctis animalibus communis, quæ est, per commixtionem maris & fœminæ speciem propagare: consequitur vt sicuti omnes virtutes secundùm propriam naturam nostram, hoc est secundum rationem fiunt, ità & omnia vitia sint contra naturam, hoc est contra rationis præscriptum. Attamen ea quæ non solùm contra rationem, nobis propriam patrantur, verùm & contra genericam naturam animalium, dicuntur per antonomasiam contra naturam. Itâque simplex fornicatio est contra naturam, hoc est contra rationem, quæ dictat parentibus cognoscendas esse proles, vt debitè ab illis educentur & moribus instituantur, quod homini proprium est: nefandum verò crimen, eò insuper quòd inuehitur contra fundamentum generationis cunctis animantibus communis. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm lex naturæ cunctis sit mortalibus vna. NON satis est constituisse legem naturalem in singulis vnam esse, vt arti. 2. dictum est, nisi exploremus an eadem sit apud omnes. Arguitur enim non esse in toto humano genere eandem. Ait enim{ Primum argumentum. Gratianus. } Gratian. in capite statim Decreti, ius naturale esse id quod in lege & in euangelio continetur: Euangelio autem non omnes obediunt, vt ait ad Rom. 10. Paul. ergò lex naturalis non est eadem apud omnes. ¶ Secundò arguitur.{ Secundum argumentum. Aristot. } Lex est secundùm quam aliquid iustum esse dicitur. Arist. autem. 5. Ethi. c. 7. ait nullum esse tam naturale iustum, quin aliquo modo sit apud diuersos variabile: nam & dextra manus natura validior est lęua, & tamen in quibusdam hoc defecit. ¶ Tertiò, quodcunque bonum{ Tertium. } ad quod natura propendet, ad legem attinet naturæ: inclinationes autem ac propensiones naturæ vasta inter homines varietate distant: alij nanque ad honores nati sunt, alij ad voluptates, atque alij ad res alias: lex ergò naturæ non est eadem apud omnes. ¶ In contrarium autem est Isidôrus lib. 5. quod quidem{ Isidorus. } Decretum extat dist. 1. Ius naturale est commune omnium nationum: nam quod. ff. de iusti. & iure. l. 1. scribitur, scilicet, Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit: non de iure tantum hominibus proprio, sed de coniunctione maris & fœminę generaliter intelligitur. AD huius quæstionis enodationem recolenda est superior distinctio inter naturalia principia, atque eorum conclusiones: secundum enim hanc distinctionem duabus conclusionibus facilè respondetur. ¶ Prior est. Lex{ Prima conclusio. } naturalis quatenùs ad sola princi pia extenditur, eadem est apud omnes mortales: non modò quantum ad rectitudinis veritatem, verùm & quantum ad cognitionem. Principia nanque rationis practicæ similia hac parte sunt principijs speculabilium, quæ vbique & inconcussa pollent veritate, & lumine naturali perspicuè clarescunt. Nusquàm enim vllus esse potest mortalium eousque syluestris ac barbarus, si modò compos sit mentis, cui non sint huiusmodi veritates peruiæ: Bonum est appetendum, ac malum vitandum. Id facias alijs &c̃. ac reliquæ, quas articulo secundo denarrauimus. ¶ Posterior conclusio:{ Secunda conclusio. } Lex naturalis quantum ad eius conclusiones, etsi plurimùm sit eadem apud omnes, & quantum ad rectitudinem, & quantum ad cognitionem: deficit tamen & respectu prioris propter particularia quorundam impedimenta, & respectu posterioris, propter rationis nubila quibus ob consuetudinem prauam excæcatur. Demonstratio huius conclusio{ Demonstratur conclusio. Discrimen inter rationem practicam & speculatiuam. }nis sumitur ex discrimine inter rationem practicam & speculatiuam: nam etsi principijs vtraque per se notis vtatur, non tamen simili ratiocinatione discurrunt. Etenim ratio speculatiua, quia circa necessaria plurimùm ac potissimùm negotiatur, puta circa ea quæ nequeunt aliter se habere, absque vllo defectu veritatem comperit in conclusionibus, quam in principijs intuebatur. In ratione autem practica, quia ex necessarijs principijs discurrit ad contingentia in quibus actiones humanæ consistunt, necesse est quandoq́ue defectus contingere: ac tanto plures quanto inferiùs ad particularia descenditur. Ex his ergò deducitur nostra conclusio: nempè quòd licèt in conclusionibus demonstrationum speculabilium eadem sit rectitudo veritatis apud omnes: in conclusionibus verò operabilium contingit quandoque defectus. Exempla patent. Ex illo nanque{ Aperitur exemplis ratio. } per se noto principio, Id facias alijs quod tibi vis fieri: ratio practica elicit hanc legem: Depositum cùm primum petatur reddendum est. Quæ quidem lex plurimùm verum habet: deficit tamen deficiente petitionis opportunitate ac rectitudine: puta dum qui penes te arma deposuit, furore correptus, vt faciat homicidium ea repetit. Pari modo ex illo principio, In pace & tranquillitate hominibus viuendum est, quod cunctis tanquàm per se bonum notissimum est: sequitur hæc lex, Abstinendum est armorum strepitu. Deficit tamen quando hostis rempublicam inuadit. Similiter ex eodem principio colligitur lex, vt quisque promissorum fidem seruet. Deficit tamen, dum causa emergit ob quam promissum implere turpe est. ¶ At quęris fortè vtrùm quantum ad cogni{ Quæstio. }tionem earundem conclusionum, quidpiam sit discriminis inter rationem practicam & speculatiuam. Nihil enim apparet quo differant: nam sicuti conclusiones practicæ non omnibus sunt æquè notæ: ità neque speculatiuæ. Tam vera inquam est illa conclusio: Omnis triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis, quàm illud principium, Omnes duæ lineę, vbi concurrunt constituunt angulum: tamen non est ęquè nota. Respondetur.{ Responsio. } Hactenùs nullum esse discrimen: differt tamen, quod speculabilium necessariorum ignorantia accidit ob defectum doctrinę: scilicet quia non didicisti: ignorantia verò in practicis contingit (vt dictum est) ex praua consuetudine rationem obtenebrante. Ex his fit consequens postrema conclusionis particula: nempe quod quanto conclusiones practicę magis ad particularia coaptantur, minùs innotescunt. Patet exemplo. Ex illo principio: Id nè facias alijs, quod tibi non vis fieri: proximè infertur mandatum illud Decalogi, Non mœchaberis. nam id fieri non potest sine coniugis iniuria. Si tamen rem arctiùs perstringas, videlicet, Nec simpliciter fornicaberis: hoc licèt illic pariter prohibeatur: tamen quia non habet connexam iniuriam, non est tam vniuersaliter notum, quin inter gentes incultas, licèt non pessimè institutas, ignorari queat. Imò nescio an apud aliquos barbaros fidei nostræ inscios, ignorantia esse posset prorsus excusatoria. Similiter ex eodem principio palàm sequitur: Non falsum testimonium dices: quod cùm iniuriam vetet, omnibus est compertissimum. Si autem strictiùs inferas, Neque vllum proferas mendacium: non est ità notum. Imò inuenies in plebe qui putant iocosum & officiosum nullam afferre culpam. Atque hæc est ratio ob quam omnes prohibitiones secundę tabulę, quo patentiores essent, illorum sint expressè criminum, quibus iniuria proximis irrogatur. Tametsi vt homicidij nomine omnis læsio prohibetur: sic & nomine adulterij omnis turpitudo: & nomine falsi testimonij omne mendacium. Pręceptorum autem Decalogi ignorantia nulli mortalium excusari vnquam potuerunt, etsi sua scelera fuco aliquo linirent. Sicuti illi qui religionis gratia contra interdictum homicidij humana cęde cogitabant Deos suos placare ac venerari. De quibus Psalt. Immolauerunt filios suos & filias suas dæmonijs. Et Ci{ Cicero. }cero in oratione quadam commemorat sua ætate Gallicas gentes eodem ritu pollutas: eademque feritatis immanitas fertur & populis Noui orbis esse solennis. Dęmones enim humani generis hostes illa cæcitate homines dementant, vt humano sanguine suam expleant inuidiam. Et Iulius Cęsar lib. 6. de bello Galli. narrat olim{ Cæsar. } apud Germanos latrocinia nullam habuisse infamiam, quæ extra fines cuiusque ciuitatis erant. Sed tamen facinori obtendebant quòd iuuenes illo exercitio desidiam & torporem excuterent, bellisque se gerendis adpararent. De his autem in præsentiarum satis. AD primum igitur argumentum respondetur{ Ad primum argumentum. } non esse Gratiani verba sic truncate legenda, Ius naturale est quod in lege & in euangelio continetur. Ac si doceat quicquid est in euangelio ad ius naturale pertinere. Sed iunctim cum verbis sequentibus, Ius naturale est quo quisque iubetur id facere quod sibi vult fieri &c. id quod in euangelio continetur. vt verba hęc, parenthesis sint, docens ius naturale plenè in euangelio contineri: non tamen id solum, sed & ius insuper diuinum. ¶ Ad secundum quod est{ Ad secundum. } Arist. iam responsum est. Non quidem principia naturæ, sed conclusiones nonnunquam deficere. ¶ Ad tertium autem conceditur inclinationes na{ Ad tertium. }turæ quę homini competunt, in quantum sensibili animali, ad legem attinere fomitis: hoc est appetitus sensitiui, originali iustitia destituti. Si autem considerentur quatenùs hominis sunt propriè, tunc legi naturæ subduntur, puta rationi, cæterarum potentiarum moderatrici: quæ cunctos affectus debet intra suas lineas continere. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm lex naturæ mutari abolerí ve poßit. POST hæc facile est hoc quinto articulo duo perspicere quæ superiorum corollaria sunt: nempe vtrùm lex naturæ aut mutabilis sit: aut ab humana mente eradicabilis. Arguitur ergò quod sit mutabi{ Primum argumentum à parte negatiua. Secundum argumentum. Isidorus. }lis. Legitur enim Ecclesiast. 17. Addidit eis disciplinam, & legem vitæ. vbi circumscribitur glossa, legem scilicet literæ quantum ad correctionem legis naturalis. Et Isidô. li. 5. (quod est dist. 1. c. ius naturale.) ait communem omnium possessionem & libertatem esse de iure naturæ: cùm tamen iam iure gentium, tum rerum diuisio, tum etiam seruitus inducta in orbem sit: est ergò lex natu{ Tertium. Tentatur alterum membrum quæstio nis duobus argumentis. }rę mutabilis. Sed & quod à nostris cordibus auelli possit, arguitur primò ex his quę dicta sunt. Multę enim fuêre gentes adeò hebetes & morum prauitate tabefactæ, vt leges naturæ contrarias ediderint. Vnde super illud ad Rom. 2. Cùm gentes quæ legem non habent etc. ait glossa, quod in interiore homine per gratiam{ Glossa. Quartum argumentum. } innouato lex iustitiæ inscribitur, quam deleuerat culpa. Et quartò arguitur. Lex gratiæ efficacior est quàm lex naturæ: gratia verò deletur per culpam: ergò multò faciliùs deleri potest lex naturæ. ¶ In contrarium autem est decretum Gratia. distin. 5. cap. 1. Ius naturale{ Gratianus. } non variatur tempore, sed immutabile semper permanet. & sententia August. 2. lib. Confes.{ Augustin. } Lex tua scripta est in cordibus hominum, quam nec vlla quidem delet iniquitas. AD hanc quæstionem facilima est per di{ Distinctio. }stinctionem responsio: supposito enim primo interuallo quod inter principia eiusq́ue conclusiones interiectum est, bifariàm lex naturæ censeri potest mutabilis. Vno modo per additionem, quæ ei fiat: atque altero per distractionem. ¶ Statuitur er{ Prima conclusio. }gò prima conclusio. Nihil vetat legem naturæ priori modo esse mutabilem. Adiecta enim est illi lex diuina tam vetus quàm noua duobus præcipuè commodis. Vno scilicet, quia iam obscurata erat in mortalium mentibus & caligine obducta, vt innouaretur. Nempe vt constaret non solùm externos actus, verùm & internos esse ad legis normam componendos: neque solùm iura naturæ amicis deberi, verùm & inimicis. Altero vt ea consilia quę illi deerant supplerentur. Et hoc est quod gloss. Ecclesiast. 17. in primo argumento citata appellat correctionem legis naturę, quę facta est per legem literæ. ¶ Secunda con{ Secunda conclusio. }clusio. Lex naturæ non est quantum ad prima principia posteriori modo mutabilis, vt scilicet quod priùs fuit legis naturæ desinat esse talis iuris. At verò quantum ad secunda pręcepta quę sunt velut proximę conclusiones, licèt plurimum immutabilis sit, potest nihilo minùs quandoque, sed rarò, mutari propter humana impedimenta, vt articulo proximo expositum est. Nam & circa necessarias conclusiones speculabilium contingit ob mentis lippitudinem nonnunquam hallucinari. Quocircà mutatio hæc non tam in lege fit, quàm in rebus ipsis: veritas enim illius generalis præcepti, Depositum reddendum est, aut illius fides promissa custodienda: non mutatur nisi mutatis rebus ex quarum mutatione contraria nascitur veritas. Quoniam & hęc lex, Esus carnium vinique potus salubris est hominibus, ob id in particulari mutatur, quod homo febri correptus est, cui talis victus nocuus fit. Vnde Aristot. 5. Ethico. c. 7. Ius inquit naturæ immutabile est, sicuti ignis vbique vrit: quod de primis principijs intelligit: de conclusionibus autem subdit, posse mutari, non tamen apud Deos, qui immutabiles sunt: sed apud nos, qui mutari possumus. Quo fit, leges triumphantium in regno cœlorum nullatenùs mutari posse: quia neque fœlices illi mutantur. Autoritas autem Isidôri non sic intelligenda est, vt libr. 3. q. 4. dicturi sumus, ac si communem possessionem præcipiat aut seruitutem interdicat: aliâs ius gentium non potuisset tales leges reuocare: sed dicuntur hæc negatiuè de lege naturæ: quia illa nec diuisionem fecit, nec seruitutem iussit. Restabat hîc tamen tractare an huiusmodi præcepta naturæ sint dispensabilia, cuius nimirùm inde coniecturæ fiunt, quòd Deus Abrahæ necem filij præcepit, & Oseæ vt fornicaretur, & filijs Israël vt deprędarentur Aegyptios: hęc autem dubitatio inferiùs. q. 2. art. 8. propriam habitura est sedem. ¶ Tertia conclusio similis est{ Tertia conclusio. } huic proximę. Lex naturæ quantum ad prima principia & præcepta non potest ab humana mente stirpitùs eradicari: potest tamen licet non plurimùm, sed rarò quantum ad conclusiones & secunda præcepta in aliquibus hominibus deleri. Conclusio non alio{ Suadetur conclusio. } indiget testimonio, quàm quòd à superioribus petitur. Possunt enim Barbari tanta morum vitiositate peruerti atque errorum peruersitatibus offuscari, vt pro peccatis non ducant, quæ lex naturæ vetat. Neque id solùm in conclusionibus quæ longè à principijs distant, vt est officiosum mendacium, & simplex fornicatio: verùm & in his quoque quę propinquiores, subindeq́ue lucidiores existunt. Sunt enim (vt à fide dignis accepimus) reperti inter illos mortales Noui Orbis qui nefandam turpitudinem contra naturam non solùm impunè permittebant, verùm nulla culpa denotabant. Qua vtique ratione fieri potest vt respublicæ & principes leges contra naturam instituant secundùm verbum Isaiæ: Væ qui condunt leges iniquas. Et secundùm hoc intelligenda est illa glossa ad Rom. 2. quæ ait culpam deleuisse legem iustitiæ ab infidelium cordibus. ¶ Restant ergò{ Ad tertium argumentum principale. } duo superiorum argumenta soluta. Ad tertium autem respondetur, quòd etsi gratia sublimior sit atque efficacior quàm natura, non est tamen nobis ingenita, & innata, atque; adeò neque tam penitus infixa: & ideò faciliùs per culpam nostram eradicatur, quàm lex naturæ. # 5 QVAESTIO QVINta, de lege humana in genere. S. Thom. 1. 2. quæstio. 95. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm præter legem naturæ necessariæ nobis fuerint humanæ. TErtium legum genus est humanarum, de quibus maiores extant disputandi rationes: quæritur ergò primò an pręter legem naturalem necessariæ sint etiam humanæ. Et arguitur à parte negatiua: Primò,{ Primum argumentum partis negatiuæ. Augustin. } quia (vt August. quem ex. 1. de lib. arb. q. proxima citauimus, ait) per legem æternam sufficienter omnia sunt ordinatissima: illa autem satis abundeque nobis per naturalem communicatur: ergò humanę redundant. ¶ Secun{ Secundum. }dò, lex mensura est (vt suprà diximus) nostrarum actionum: ratio autem non est rerum mensura: sed ipsa potiùs rerum natura, quam ratio inspicit, vt. 10. Meta. autor est Arist. ergò cùm leges humanæ à ratione proficiscantur, non habent legitimam rationem legum. ¶ Tertiò mensura, qualis est lex, debet esse{ Tertium. } (vt ibîdem Arist. docet) certissima: certitudo autem humanæ rationi de rebus gerendis, quæ singularia sunt ac mutabilia, competere non potest, secundùm illud Sapientiæ. 9. Cogitationes mortalium timidæ, & incertæ prouidentiæ nostræ: ergò à ratione humana nulla proficiscitur lex. ¶ Quartò altera via{ Quartum argumentum. } arguitur. Esto humana ratio certa esse posset regula nostrarum actionum, multò commodiùs respublica viua hominum voce gubernaretur quàm positis legibus. Enimuerò cum iudex (vt. 5. Eth. cap. 4. autor est Aris.) sit ani{ Aristot. }matum iustum, faciliùs congruentisque fieret ad illum recursum, quàm ad legem surdam & mutam. Nam cùm actiones in singularium vsu consistant, non potest humana lex (vt. q. sequenti videbimus) de omnibus prouidere, singularesque circunstantias prospicere, vt faceret sua prudentia iudex. ¶ In contrarium autem{ Isidorus. } est Isidô. lib. 5. Etymol. cap. 20. & refertur inter Decreta distinct. 4. vbi ait, factas esse leges vt earum metu humana coërceatur audacia, tutaq́ue sit inter improbos innocentia: & in ipsis improbis formidato supplicio refręnetur audacia, & nocendi facultas. QVæstionis huius solutio facilè ex ipsa rerum natura, & humana conditione colligitur. Respondetur ergò duabus conclusionibus. Vna est: Necessarium prorsus{ Prima conclusio. } fuit præter legem naturę alias humanas pro rerum varietatibus, emergentibusque casibus ac negotijs condi. Conclusio hæc ex duabus radi{ Prima ratio }cibus constat: videlicet & ex discursiuo ingenio nostro, & ex rerum indigentia. Enimuerò sicut in speculabilibus, sic & in practicis innata nobis vis est ex vniuersalibus principijs & indemonstrabilibus conclusiones deducere: easdemque in duplici differentia. Alias quippè necessarias demonstramus, vt in Mathematicis: alias verò propter ineuidentiam consequentiæ sub opinione colligimus pro qualitate cuiusque scientię. Parimodo in practicis ex primis principijs (vt dictum est) præcepta Decalogi, quasi necessarias conclusiones exprimimus: & ideò sunt de iure naturę. Sed tamen quia actiones nostrę in singularibus versantur, necesse est ex eisdem principijs obseruatis circunstantijs loci & temporis ad particularia descendere. Quapropter illę regulæ hunc in modum constitutæ, quia non necessariò ex solis principijs naturalibus pullulant, sed rationis adminiculo constituuntur, humanæ leges nuncupantur. Vti sunt leges quæ in venditionibus & cæteris rerum commutationibus positæ sunt: sine quibus genus nostrum vitam nequiret transigere. ¶ Sed exur{ Obiectio. }gat hinc quispiam fortasse aduersus Dei naturæque prouidentiam. Nunquid non prouidentiùs nobis fuisset consultum si lex ipsa naturæ vsque ad singularia doceret nos omnia. Arguitur enim hoc fuisse consultius: eò quòd ratio affectibus sæpe obscuratur: cùm tamen lex naturæ semper sit perspicua. Responde{ Solutio. }tur omnia esse disposita secundùm naturam nostram. Rationis enim ingenium ac natura est discurrere: & ideò sapiens Deus, naturaque sagax semina in nobis tantùm posuit: quæ rationis cultura venirent ad frugem. Idque tam in speculabilibus quàm in practicis: videlicet tam{ Secunda ratio pro conclusione. } in artibus, quàm etiam in moribus. Hinc ergò secundo colligitur nostra conclusio. Etenim vt quantum ad scientias creatus intellectus est cum principiorum lumine ex quibus ad diuersas scientiarum proles & opiniones discurreret, diuersasque artes in lapide, ligno, & lana, alijsque materijs, nobis conducentes meditando excogitaret: nempè quibus vestimur, tegimur, nutrimur & oblectamur. Pari modo (vt autor est initio. 2. Ethic. Arist.) semina virtutum moralium in nobis iecit, quæ nostra disciplina & consuetudine culta ad messem albescerent. Disciplina autem morum potissima ac efficacissima est legum humanarum positio: ergò præter legem naturæ, quæ sementem facit necessariæ sunt leges humanæ, quibus vberiùs proueniant segetes. Tertiò ea{ Tertia. }dem conclusio comprobatur. Lex naturæ licet regula sit morum vniuersalis, non tamen pœnas adhibet compulsorias, quæ tamen hominibus pro statu naturæ lapsæ necessariæ sunt: ergò præter legem naturæ operæpretium est pœnales leges adhiberi. Doctrina est Arist. 10. Ethi. cap. 9. vbi ait alios natu{ Aristot. }ra, & alios consuetudine, atque alios disciplina fieri bonos. Natura quidem non est in nostra{ Probatio. } potestate, sed Dei dono quidam tales nascuntur, quales virtutum chorus genuisse videtur. Alij verò consuetudine statim ab infantia boni fiunt. Sed tamen disciplina non omnes satis institui possunt, nisi illi tantum qui consuetudine sunt præmolliti. Sicuti nouale antequam excipiat semina, curuo opùs habet arâtro: ergò aduersus illos qui ad malum procliues sunt, ad bonum verò duri ac proterui, qui scilicet honesti gratia adduci non possunt, necessarius est metus vt vi cohibeantur à malo: & sic alijs vitam quietam relinquant, & sibi mens inquieta, metu cauere iubeat. Est enim homo (cuius. 1. Polit. cap. 2. autor est Aristo.) vt perfectione suscepta optimum cunctorum animalium: ità si alienus fiat à lege, & à iudicijs, omnium pessimum. Sęuissima enim est iniustitia tenens arma: homo verò arma tenet per innatam prudentiam: quæ ideò legibus dirigenda est, metuq́ue coêrcenda. Atque hac de causa (vt. q. 1. diximus) leges condere non potest nisi vel respublica vel qui eius fungitur autoritate. Eademq́ue ratione natura hominem genuit ciuile animal: nempè vt in societate legibus septus viueret. AD primum igitur argumentum respondetur quod{ Ad primum argumentum. } etsi lex naturæ participatio sit æternæ, haud tamen humana ratio totam virtutem principiorum naturalium appręhendere potest: nisi, quę sua natura est, discurrendo. Haud enim qua in principijs vniuersalibus delitescunt simplici intuitu, veluti intellectualis angelus cernit: sed ratiocinando aliud ex alio diducit. Ob idque vt in speculabilibus ęterno lumine: sic & in practicis æterna lege dupliciter illuminamur. Primùm suscipiendo generalia principia: secundò, vt discurrendo ex eisdem principijs alias particulares leges eliciamus: quæ cùm in eadem æterna lege præminenter existant, non satis per naturalem explicantur. Et hoc quantum ad vim directiuam legum. Sed & quantum ad coërciuam eadem penè ratio est. Lex enim naturæ malefactorum conscientias exulcerat, corroditque & percellit: atque vt ait ad Roman. Paulus:{ Paulus. } cogitationibus satis accusat, vt possent cordati homines metu illo perculsi & turpitudinis horrore deterriti satis emendari. Ait enim. 1. Confes. Augus. Iussisti Domine & sic{ Augustin. } est, vt pœna sua sibi sit omnis inordinatus animus. At quia sunt alij vsque adeò sensuum voragine submersi, vt non nisi quæ oculis obijciuntur extimescant, accumulari debuerunt humanis legibus sensualia supplicia. Ob idq́ue ait Paul. iusto non esse le{ Paulus. }gem positam: nimirum quòd lex naturæ, fidei radio illustrata ei abundat vt à malo retrahatur, alliciatur ad bonum. ¶ Atque hinc{ Solutio secundi argumenti. } planè colligitur solutio argumenti secundi. Concedimus enim rationem non esse regulam primam, sed naturalem legem, quæ est æternę imago: nihilo minùs illud exemplar ratio prospiciens leges exprimit humanas. ¶ Circa tertium autem diffiteri non possumus{ Ad tertium. } leges humanas non ea vigere certitudine, qua speculatiuas conclusiones: eò quod non circa necessaria, sed circa singularia contingentia, varietati subiecta statuuntur. Neque opùs est omnem mensuram infallibili certitudine pollêre: sed satis est vt vnaquęque secundùm ingenium suæ materiæ fida sit. Et hæc est ratio quare leges humanę non sunt, vti naturales, immobiles. ¶ Quartum argumentum gra{ Ad quartum. }uioris est ponderis. Quæstio enim est quam Aris. 3. Poli. c. 11. tetigit: An scilicet respublica{ Aristot. } meliùs ab optimo homine, quàm optima lege gubernetur. Definit autem meliùs legem quàm hominem dominari. Id quod &. 5. Ethi. c. 6. commemorauerat. Nempe quia facilius est{ Prima ratio quare melius lex quàm homo damnatur. } vnum aut paucos prudentes inuenire legum conditores, quàm iudicum multitudinem. Etenim qui leges ferant, pauci in vno sęculo satis sunt: qui verò ius dicant, impendiò quamplurimi sunt necessarij. Deinde quoniam leges longi{ Secunda ratio. } temporis consideratione feruntur: iudicia verò breuissimè cogitantur: & ideò faciliùs hîc, quàm illic error contingit. Prætereà maximè{ Tertia ratio } quod cùm leges de vniuersalibus & futuris constituantur, neque personas singulariter tangant, non conduntur personarum respectu: senator verò & iudex, quia cum singularibus personis agit, odio percelli potest & amore: ac potissimùm auaritia corrumpi. Quare melius est vt quàm maximè fieri possit cuncta legibus explicentur: iudicibus autem non nisi minima, quę lege determinari nequeunt, relinquatur. Vnde ait quod qui legem præesse iubent, Deum pręesse iubent & leges (vtpotè à quo ipsę promanant:) qui autem hominem iubet præesse, adiungit bestiam sæuam: quia libido atque ira obliquos agit etiam viros optimos, dum sunt in potestate. Iudices ergò non leges ipsi, sed (vt 5. Ethi. ait Arist.) legum debent esse fidi custo{ Aristote. }des. ¶ Et per hæc respondetur ad quoddam argumentum, quod sibi Aris. ibîdem de{ Argumentum Aristot. vbi suprà. } artificibus opponit. Conducentius enim, ait, ad corporis salutem apparet vt medicus prudentia sua quàm literarum præscriptis alligatus ægroto medeatur. Nam multò satiùs particulares circunstantias morbi sic habebit perspectas: ergò eadem ratione salubriùs singulari hominum prudentia, particularibus euentibus informata, poterit gubernari respublica, quam præscriptis legibus. Responsum inquam duplex est. Primum{ Solutio prima. } enim negatur, medici prudentiam quicquam valere nisi per artem medicam fuerit instructa: certiùs enim per artem quàm sine ipsa fit curatio. Deinde medicis non tam crebrò accidere po{ Secunda solutio. }test vt corruptum habeant animum ad necandum infirmum, quam iudicibus ad sententiam ferendum vel in fauorem vnius partis vel in perniciem alterius. Et ideò periculosius est iudicis arbitratui iudicia permittere, quàm medici. Nihiloseciùs cùm de fide medici timeatur, nempe dum in suspitionem venit quod pretio corruptus vel odio saluti infirmi insidiatur, oculatiùs obseruandus est vt artis præscripta ad vnguem seruet. Quin verò addiderim periculosum esse{ Periculosum & temerarium est medicum suas proprias opiniones atque existimationes arti anteferre. Quarta ratio. } maximè & temerarium vt medici suas proprias opiniones & existimationes scientię & arti anteferant. ¶ Sed quò ad iudices reuertamur: Accedit huc quartò quod (vt idem ait Philosophus. 10. Ethi.) lex dum probitatem iubet, licet hominem à voluptatibus cohibeant, nemini molesta est aut odiosa, quemadmodum iudex, qui facilè in suspitionem venit, an odio alióve affectu fuerit infectus. Quapropter (vt hinc ego colligo) principum pædagogi & consiliarij hac vti debent cautela, vt quando ipsi non audent patronos suos repræhendere, leges virtutum historiasque legendas porrigant, quæ inuidiam non generant, & mores instituunt. ¶ Ad reliquam autem argumenti difficultatem respondentes fatemur minutiora illa, quę legibus compręhendi non valent, iudicis esse arbitratui relinquenda, vt. ff. de legib. l. non possunt. sancitur. Eò quod dum omnia legibus complecti non possumus, quædam negligimus, nè cunctorum iacturam faciamus: eorum instar, qui ingruente tempestate, quædam in aquas insanas exonerant, vt naui reliqua seruent. Quocircà iudex pręter animi rectitudinem apprimè scientiæ ac prudentię indiget, vt legum vniuersalia dextrè valeat ad singularium euentus accomodare. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm omnis humana lex à naturali deriuetur. SEcundus articulus est, vtrùm omnis humana lex à naturali deriuetur. Arguitur enim primò à{ Primum argumentum à parte negatiua. Aristot. } parte negatiua: Iustum ciuile (vt. 5. Ethi. c. 7. ait Aris.) est illud quod à principio nihil differt sic vel aliter fiat: id autem quod ex lege naturę dimanat, etiam ante legem humanam referebat: non ergò omnis lex humana à naturali deriuatur. ¶ Secundo,{ Secundum. Arist. Isidorus. } ius positiuum (vt illic ait Arist. &. 5. lib. Isid.) contra naturalem diuiditur: ea autem quæ à naturali lege descendunt non diuiduntur contra ius naturale, imò sunt eius germina: ergò leges humanæ minimè à naturali deriuantur. ¶ Tertiò, lex naturæ (vt ibidem ait Aris.) eandem{ Tertium argumentum. } vim habet apud omnes: leges autem humanę non item: sed vnaquæque respublica suis proprijs fulcitur: ergò non omnes à lege naturæ oriuntur. ¶ Quartò, omnium quæ à lege natu{ Quartum. }ræ fluunt naturalis ratio reddi potest: non autem omnium quæ à maioribus constituta sunt: vt Iulianus ait. ff. de legib. l. non omnium. Non ergò omnes humanæ leges à naturali deriuantur. ¶ In contrarium autem faciunt Ciceronis verba libr. 2. de Inuentio. Res à natura{ Cicero. } profectas & à consuetudine probatas legum metus & religio sanxit. AD quæstionem quatuor conclusionibus respondetur. Vna est: Omnis lex humani{ Prima conclusio. }tùs posita, si recta est, à lege naturæ deriuatur. Quinimò tantùm habet rectitudinis rationisque legis, quantum à lege naturę recipit. Lex etenim (vt arti. proximo latiùs patebit) nisi iusta fuerit, lex non est. Imò (vt ait. 1. de lib. ar. Augu.) in tantum habet legis virtutem in quan{ Augustin. }tum participat rationem iustitiæ. Ex hoc sic{ Argumentum pro conclusione. } arguitur: iustum & rectum in rebus humanis secundum rationis regulam existimandum est: rationis autem regula (vt nuper dicebamus) est rerum natura, quam veluti exemplar intueri in suis cunctis actionibus debet: ergò leges humanæ, vt quæ ab ipsa ratione fabricantur, à naturali cunctæ nascuntur. Neque verò (vt suprà diximus) vetat leges humanas duabus mensurari regulis, æterna scilicet & naturali: quarum hæc participatio illius est. Enimuerò vt architectus ex concepta forma domus lineas in lapide aut ligno ducit quæ ministro regulæ sunt, quas cudendo & serrando sequi debet: sic Deus æternam suam legem nobis impressit quæ esset sicut certum illius signum. Quapropter dum legem naturæ imitamur, æternam tenemus. Vnde Cicero lib. 2. de legib. lex in{ Cicero. }quit est iustorum, iniustorumque distinctio, ad illam antiquissimam & rerum omnium principem expressa naturam, ad quam leges hominum diriguntur, quę supplicio improbos afficiunt, defendunt ac tuentur bonos. ¶ Secunda{ Secunda conclusio. } conclusio. Bifariàm quippiam à lege naturę deriuatur. Vno modo ceu conclusio ex principijs deducta: atque altero vt specifica determinatio alicuius communis generis. Ex illo enim principio, Quod tibi non vis, id nemini fa{ Declaratur conclusio. }cias, sequuntur illæ conclusiones: Non occides, non furtum facies etc. sed ex illo quod est, Omnis virtus pręmio digna est, & vitium pœna: lex humana sanxit sicarium latronemque suspendi, hæreticumque comburi. Vbi commune supplicij genus ad particulare trahitur. Quemadmodum artifex formam domus in communi conceptam ad peculiares fabricas accommodat, vt hæc sic, illa aliter construatur. Et patet inter hos deriuationis modos latum discrimen. Prior enim fit per viam syllogismi. Cuius vtraque præmissa est naturaliter nota: scilicet, Quod tibi non vis, alteri nè facias: nolles occidi, neque tuis bonis expoliari, nec in tua vxore iniuriam pati: ergò non homicidium, non furtum, non adulterium facies. Posterior verò non fit hoc pacto. Ex hoc enim quòd omnis malus est puniendus, rectè instruitur syllogismus, quòd si iste est malus, iste puniatur. Hoc tamen vniuersale, id est, sumptum cum distributione non est illud quod per legem positiuam secundo modo determinatur: sed vniuersale genus, quod ad suas applicatur species. Vt si improbus pœna plectendus est, talis, scilicet fur, puniatur tali pœna: quod non sequitur per similem syllogismum, sed per humanam existimationem qua culpæ admetimur pœnam. Fit enim sic collectio. Omnis malus est puniendus: latroni autem congruens supplicium est suspendium, hæreticoq́ue incendium: ergò sic sunt puniendi. Posterior verò assumpta non est naturalis cognitio, sed humanum arbitramentum. ¶ Hinc sequitur conclusio{ Tertia conclusio. } tertia. Deriuatio legis humanæ ex naturali quæ fit per viam conclusionis non est constitutio noua talis operis in genere virtutis, sed explicatio virtutis quæ in principijs naturalibus latebat. Etenim, Non fornicaberis, { Explanatur conclusio. } Depositum redde, & Decalogus, ante humanam ratiocinationem erant virtutes, latentes tamen in principijs naturalibus: sunt autem explicitùs posita nè quis sibi eorum ignorantiam prætexeret. Secunda verò deriuatio est noua constitutio operis in esse virtutis. Iure enim naturæ non erat virtus latronem occidere aut hæreticum: nam lex naturæ tantùm dicebat vt punirentur: sed lex humana fecit eorum interfectionem esse virtutem. Pari modo lex naturæ, veluti generale principium est. Temperatè & frugaliter viuendum est, quatenùs corpus expeditiùs possit animo inseruire: ex quo non propalàm sequitur abstinendum esse à carnibus, aut semel tantùm in die reficiendum: sed tamen lex humana inde id arbitrando deduxit qualis debet esse temperantia: & ideo humana lex constituit abstinentiam carnium sub virtute temperantiæ, vbi antè non erat. Eodem modo, Sabbatha sanctifices: determinauit ad hoc vel illud festum colendum, atque ad sacra audienda. Quo fit vt quemadmodum ait S. Tho.{ D. Thomas. } leges humanæ prioris generis vigorem habeant suum in lege naturæ: illæ verò posterioris ordinis, minimè. Quòd si supremam huius{ Absolutißima ratio conclusionis. } rationem perscruteris, hæc est, vt reor, quòd conclusiones in suis principijs actu continentur: species autem in genere non nisi in potentia: vt patet in Prædicab. Animal enim non continet omnes species actu, aliâs quodcunque animal esset omnium specierum. Obidque leges illæ quæ per contractionem generis ad speciem constituuntur vigorem non habent nisi in illa minori, quam ratio humana constituit: scilicet viuendum est temperatè: huic autem tempori & genti hæc temperantia congruit: ergò in Quadragesima à carnibus abstinendum est. PRimum igitur argumentum per hanc{ Ad primum argumentum. } proximam sententiam dissoluitur. Appellauit enim Philosophus. 5. Ethico. iustum{ Aristot. } legale id quod est merè ciuile, id est, quod secundo modo deriuatur ex naturali: quod ideo antequàm stabiliretur non erat virtus: ac subinde neque referebat sic vel aliter fieri. Secùs de altero deriuationis modo. Vnde per hanc distinctionem articulo quarto diuidemus ius humanum in ius gentium & ciuile. ¶ Parique modo respondetur ad secundum ar{ Ad secundum argumentum. }gumentum, ius humanum, non quodcunque sed ciuile quod secundo modo deriuatur à naturali, diuidi contra ius naturale. ¶ Ad ter{ Ad tertium. }tium autem respondetur, ius naturale, quod Aristot. ait eandem habere potentiam apud omnes, consistere in principijs: nam conclusiones, & præsertim specificas determinationes, ipse ibîdem agnouit variari apud varias nationes. ¶ Ad quartum respondetur quòd{ Ad quartum. } Iurisperitus in lege citata non negat, eorum quæ à iure naturæ per modum conclusionum eliciuntur, posse rationem reddi: eorum autem quæ secundo modo deriuantur, quia seniorum consultatione per experientiam & prudentiam statuta sunt, veluti vniuersalium specificæ determinationes, non est semper exigenda ratio, sed eorum experientiæ, & prudentiæ habenda fides: vt. 6. Ethicor. author{ Aristot. } est Aristoteles. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm legis humanæ qualitates rectè ab Isidôro describantur. CIRCA alias legum species nihil opùs est qualitates perscrutari in quibus earum rectitudo posita sit: videlicet circa legem æternam, naturalem, & diuinam. Nam illæ innata natura sua bonæ & rectæ sunt. At verò de humana, quia ratio nostra hallucinari solet, explorare necesse est quibus debeat lex conditionibus exornari, vt sit bona. Easdem autem Isidô. lib. 5. cap. 21. hoc ordi{ Isidorus. }ne ponit: Erit, inquit, lex honesta, iusta, possibilis, secundùm naturam, secundùm patrię consuetudinem, loco temporique conueniens, necessaria, vtilis, manifesta quoque, nè aliquid propter obscuritatem in captione contineat, nullo priuato commodo, sed pro communi ciuium vtilitate conscripta. Et refertur dist. 5. can. Erit autem. ¶ Arguitur autem non esse{ Argumen. 1. } necessariam tam longam qualitatum seriem: nam suprà cap. 3. compendiosiùs dixerat, lex erit omne quod ratione constiterit duntaxat quod religioni congruat, quod disciplinæ conueniat, quod saluti proficiat: superuacanea ergò fuit prolixior oratio. ¶ Secundò,{ Argument. 2 } consuetudo distinguitur à lege scripta, vt author est idem Isidô. dist. 1. ergò lex non fertur secundùm consuetudinem. ¶ Tertiò,{ Argumen. 3. } necessarium dupliciter vsurpatur. Vno modo pro eo quod impossibile est aliter se habere, de quo non est necessaria lex. Ridiculum enim esset legem sancîre, vt quę in vtero habet partum ædat: necessarium autem ad consequutionem finis idem est quod vtile: repetitio ergò eiusdem fuit dicere, Vtilis & necessaria. ¶ Quartò denique arguitur. Nonnunquàm{ Argumen. 4 } iniquum est ad legis rigorem iudicare: sed est operæ pretium eam veluti Lesbiam regulam ex æquo & bono ad rerum euentus inflectere, vt. 5. Ethicor. cap. 10. author est Arist. ergò non est vsque adeò legi necessarium vt sit iusta. ¶ In contrarium autem facit authoritas Isidôri. AD quæstionem respondetur vnica con{ Conclusio responsiua. }clusione. Optimè Isidô. bonitatem legis suis numeris circumscripsit: priùs quidem compendio, pòst verò explicatiùs. Duo nanque est in lege considerare penes quæ conditiones bonæ legis exigendæ sunt, & examinandæ. Est enim lex & præscripta forma quę humanas actiones in debitum finem ducit: & prætereà mensura & regula ad exemplar æternæ naturalisque legis posita. Si autem consideretur vt forma ducens in finem, necesse est vt talis sit, qualis ad eundem conducit finem secundùm Philosophum. 2. Physi. serræ nanque{ Aristot. } talis est necessaria forma, qualis fuerit ad serrandum aptissima. Si autem consideretur vt regula & mensura, debet esse ad æternam & naturalem expressa. Finis autem humanæ legis est hominum vtilitas: vt. ff. de legib. l. Nulla. refertur: hoc est salus eorum, morumque suorum institutio vt tranquillè & fœliciter viuant. Prima ergò bonæ legis conditio ad legem spectat æternam, quæ fons est totius rectitudinis. Et hoc est quod ait Isidô. religioni congruens: nempe qua Deus colitur, qui primus statuendus est finis nostrarum actionum. Hoc enim ipsum & Plato. 1. de legibus,{ Plato. } agnouit. Secundum quod legi humanæ tribuitur, est in ordine ad naturalem, quæ alterum est eius exemplar. Et hoc est quod illic subdit, dicens, Quod disciplinæ conueniat. Disciplina enim (vt Plat. 2. Dialogo de legib.{ Plato. } docet) est puerorum educatio, morumque nostrorum institutio. Idem ergò est disciplinæ conuenire, quod regulam esse moribus componendis appositam. Quæ quidem disciplina tradenda hominibus est secundum eorum naturam. Restat ergò tertium respectu finis vt lex saluti incollumitatique hominum proficiat. Vocatur enim hîc salus optima animi dispositio, qua ab ingruentibus affectionibus & morbis, qui nostra sunt calamitas, pręseruamur incolumes. Sic enim ait Paul. Nunc enim propior est nostra salus quàm cùm credidimus. ¶ Ad has tres qualitates (vt author{ Legis omnes qualitates reducuntur ad tres. } est S. Thom.) reducitur aliarum numerus. Explicatiùs tamen oratorum more per illum depingitur legis figura & pulchritudo. Enimuerò cùm regula sit virtutum quarum{ D. Thomas. Explicantur sigillatim legis conditiones. } pręmium est honor, nihil est legi antiquius quàm quòd sit honesta. Et quia verus virtutis honos diuinitùs expetendus est, optimè quod dixerat, religioni congruens, honestatis verbo explicuit. Tametsi & hoc quoque{ Lex honesta } eâdem voce doceatur, vt nè sit turpis: videlicet quæ oculos & aures offendat: vti erant apud miseros illos Ethnicos ritus & leges suorum templorum. Videlicet lex Bacchanaliorum, quæ crapula celebrantur, & obscena hominum nuditate. Esset prætereà inhonesta lex quæ ingenuos ac illustres magnates eodem infami supplicio quo latrones puniret. Deinde, vt quod dixerat, disciplinæ conueniens, declararet, quod ad legem naturæ diximus pertinere, subiungit: Iusta, possibi{ Iusta lex & poßibilis. }lis. etc. In tribus enim humana disciplina posita est. Primùm vt rationi sit adæquata, eius in cunctis lineam tenens: in quo ratio iusti{ Argumentum. }tiæ consistit. Quòd si arguas nihil esse honestum quod non sit iustum, & ideo esse frustraneam repetitionem, honesta & iusta: Responde{ Solutio. }tur, si iustum vniuersaliter accipias pro omni virtute, idem est quod honestum: attamen iustitia, specialis virtus, est pars, hoc est, vna ex quatuor speciebus honesti: vti secundùm Aristot. ait Cicero. 1. de Offic. Est enim hone{ Cicero. }stum idem quod moralis virtus, quę in quatuor diuiditur cardinales. Dicere ergò honesta & iusta, specificatio est generis per speciem. Secundò, Humana disciplina in hoc consistit, quod sit in nostra facultate more & vsu legum præscripta sequi. Et hoc est quod ait, possibilis secundùm naturam: hoc est secundùm conditionem eorum quibus lex ponitur. Sed ais Nomine ipso iustitiæ includitur possibilitas:{ Alter scrupulus. } Nam quod impossibile est, iustum esse nequit: Respondetur quòd hoc etiam concesso, ne{ Responsio. }cesse fuit depromere qualis sit possibilitas legis. Nempè quæ sumi debet ex ciuium ingenio & conditione: Vnde possibile hoc loco accipitur pro eo quod est non difficile. Bifariàm enim Philosophus. 1. de Cœl. accipi ait{ Aristot. Gemina acceptio impoßibilis. } impossibile. Vno modo simpliciter: & altero pro eo quod non bene non facilè factibile est. Debetque possibilitatis ratio pro personarum qualitate pensari quam Isidô. naturam vocat. Non enim pueris & ętate nondum firmis senióve confectis eadem imperari exercitia debent & laborum grauamina, quæ alijs firmioribus & validioribus. Neque tot ieiunia aut spiritualia officia sunt lege à sæcularibus exigenda, quot à religiosis monachis. Tertiò requiritur ad debitam disciplinam, vt lex sit omnibus circunstantijs vestita. Circunstantiæ autem sunt, tempus & locus. Et ideo ait{ Lex debet esse loco & tempori congruens. } secundùm consuetudinem patriæ, loco & tempori conueniens. Nam cùm rerum natura mutari non possit, quæ in diuersis regionibus diuersa fert hominum ingenia & mores & morbos, debent leges moribus regionis adaptari. Sunt enim Germani (vt verbi gratia dixerim) minùs mortis timidi, ferique magis & truces: & ideo inter illos nonnulla scelerum genera atrocissimis supplicijs vindicantur, qua Hispanis non sunt præ nimio eorum horrore congruentia. ¶ Cætera verò qua fequuntur ad finem legis, humanam scilicet salutem spectant. Debet enim lex homines &{ Lex necessaria & vtilis } à malo retrahere, & in bonum promouere. Propter primum, dicitur necessaria, scilicet ad cauendum incommoda, & nocumenta quibus peruertimur: propter secundum dicitur, vtilis. Vtile enim idem est quod medium ad finem accommodum. Quare, necessarium, in proposito non vsurpatur simpliciter, sed hoc pacto differt ab vtili, quòd respectu sunt diuersorum effectuum. Vnde id maximè legiferi deberent considerare nè legum multi{ Legum multitudo, vitiosa. }tudine subditos obruerent: sed illis essent tantùm contenti, quæ sunt penitus necessariæ: nam ipsa multitudo fit statim impossibilis. Vnde illicò efficiuntur veluti aranearum telæ, quibus muscæ arcentur, non leones. Legum inquam immodica turba hoc solùm præstat, vt boni & mites, qui legibus non indigent, circumsepti viuant: peruicaces autem & indomiti leges plures habeant, quas pessundent ad suas explendas libidines. ¶ Sed ad eundem finem legis perquàm maximè decens est, vt nulla sit obscuritate obuoluta, nè ad captandos ignorantes muscipula fiat: sed sit vsque adeò manifesta, vt transgressorum nemo possit non eam intellexisse. Vnde eodem titulo de legib. & constitu. legimus, Leges sacratissimæ quæ constringunt hominum vitas, intelligi ab hominibus debent: vt vniuersi præscripto earum manifestiùs cognito, vel inhibita declinent, vel permissa sectentur. ¶ Denique vt eundem legum finem palàm Isidô{ Isidorus. }rus indicaret, quasi omnium compendium conclusit dicens: Nullo priuato commodo, sed pro communi ciuium vtilitate conscripta. Etenim vt inter regem ac tyrannum hac sola ratione interest, quòd ille in commune bonum, hic autem in suum priuatum cuncta refert: sic & inter legem bonam & malam hoc idem est interstitium. At verò cùm alijs modis & respectibus leges possint pro priuato commodo constitui, ille esset omnium pessimus ac pestilentissimus si lucri gratia conderentur. Videlicet, vt vel transgressorum mulctis, vel dispensationum frequentia, legislatorum ærarium ditesceret, aut aulicorum res augerentur. Optimè ergò ait. 1. de lib. arb. August. quòd lex iniusta non est lex. & ele{ Augustinus. }ganter. 2. de legib. Cice. Constat profectò ad salutem ciuium, ciuitatumque incolumitatem, vitamque hominum quietam & beatam, conditas esse leges: eosque qui primùm eiusmodi scita sanxerunt populis, ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi scriptis susceptisque, honestè, beateque viuerent: quæq́ue ita composita, stataque essent, eas leges videlicet nominârunt. Ex quo intelligi par est eos qui perniciosa & iniusta populis iussa descripserint, cùm contrà fecerint quàm polliciti professique sint, quiduis potiùs tulisse quàm leges: vt perspicuum esse possit, in ipso nomine legis interpretando inesse vim & sententiam iusti & iuris colendi. At quid opùs est testibus? Lex, regula est: regula autem nisi recta sit, suam non retinet naturam: lex verò iniusta, obliqua est: nihil ergò minùs quam lex. PRimum igitur tertiumq́ue argumentum quæ suprà obiecimus, planè soluta sunt. ¶ Ad secundum autem respondetur. Quòd{ Ad secundum. } consuetudo antequàm scripta sit vim habet legis, vt. ff. de leg. l. diuturna. &. l. sed ea ait Iurisconsultus. differt tamen à lege quæ reipublicæ consensu scribitur. Debet autem lex poni quę cum patriæ consuetudine non pugnet: nisi consuetudo abiectu digna sit. ¶ Ad quar{ Ad quartum. }tum argumentum respondetur, quòd cùm humanarum rerum casus tantæ sint varietati subiecti, nullatenùs queunt leges tanta constitui certitudine, quin quandoque sint ex æquo & bono interpretandæ. Nam & lex ipsa naturalis de reddendo deposito deficit dum ab eo petitur qui nocere parat. Pari modo lex quæ capite punit homicîdam, deficit cùm quis vxorem occidit in adulterio depręhensam. Quapropter (vt eodem citato loco ait Arist.) defectus huiusmodi non sunt in le{ Aristot. }ge, sed in rebus ipsis humanis, quarum casus nequeunt certiùs compręhendi. Qua vtique{ Lex similis regulæ Lesbiæ. } de causa appositissimè lex comparatur regulæ Lesbiæ. Erat enim insula vbi lapides, præ sua intractabili duritie, nequibant cudendo quadrari vt adaptarentur ad regulam. Et ideo vice versa regula, quæ idcircò non ferrea sed plumbea erat, flectebatur vt gibbositati lapidis adaptaretur: quò secundum regulæ curuitatem depręhenderetur in muro sedes, vel sterneretur locus cui aptiùs insideret. Vnde fit consequens vt cùm lex ob necessitatem ex æquo & bono accommodatur rebus, illam Arist. obliquitatem non tribuerit vitio, sed laudi, propter inconstantiam rerum humanarum. Sed tamen extra talem necessitatem meritò malè audit regula lesbia. Puta dum lex vel ad principum voluntatem inflectitur, vel alias ob causas non mores ad legem collimantur, sed lex ad morum corruptelam detorquetur. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm conuenienter Isidô. & qui illum sequuntur ciuiles leges iusque humanum diuidat. TANDEM in hoc postremo quęstionis articu. videndum est vtrùm diuisiones humani iuris conuenienter fiant. Et arguitur{ Prima ratio à parte negatiua. } à parte negatiua: Ius humanum diuidunt tam Isidô. quàm leges ciuiles in ius gentium & ciuile: vt patet dist. 1. &. ff. de Iust. & Iure. vbi post ius naturale quod contra humanum opponitur, subsecatur ius gentium & ciuile. Ius autem gentium potiùs ad naturale pertinere videtur quam ad ciuile: quandoquidem conclusio est naturalis iuris: quare Isidô. ipse qui dixerat, ius naturale esse commune omnium nationum, subdit ius gentium inde sic appellari quòd ipso omnes ferè gentes vtuntur: ergò inepta est diuisio. ¶ Secundò arguitur. Fit alia legum diuisio in leges sa{ Secunda ratio. }cerdotum & militum, quæ quidem sumitur ex diuersis officijs: igitur cùm penè innumera sint officia opificiaque reipublicæ, in infinitum producenda esset illa diuisio. ¶ Tertiò{ Tertia ratio } arguitur: ius ciuile diuiditur in Senatusconsulta, & plebiscita, & alia id genus: hæc autem tantùm materialiter differre videntur, videlicet tanquàm leges à pluribus vel paucioribus positæ: non autem formali ratione iubendi. materialis verò diuisio non cadit sub arte, quia procedere potest in infinitum: sicut si dicas leges Atheniensium vel Lacedæmoniorum vel Romanorum: illa ergò nequâquam est artificiosa diuisio. Et eodem modo impugnatur partitio alia, qua leges diuiduntur in Corneliam, Iuliam, Semproniam, & alias quæ à solis authoribus sortiuntur diuersa nomina. Cùm enim absque numero sint authores, absque arte fit talis diuisio. ¶ In contrarium facit tum Isidô. tum etiam legis pru{ Isidorus. }dentum authoritas. QVæstio præsens vnica conclusione dis{ Conclusio responsiua. }soluitur, quæ est hæc: Ius humanum, vt idem sit quod lex humana, quadrifariam ex arte diuiditur. Vnumquodque enim genus{ Ostenditur conclusio. } secundùm id quod in eius ratione continetur per se diuiditur, & (quod aiunt) formaliter: non autem penes id quod sibi forinsecùs accidit: sicuti animal, quia in se continet animam, quæ ratione intrinseca, vel rationalis est, vel irrationalis, per se diuiditur in rationale & irrationale: non tamen in album & nigrum, sicut coloratum: in ratione autem legis humanæ quatuor per se includuntur: ergò tot modis potest in species diuidi. Primum nanque quod legi humanæ per se competit, est deriuari (vt arti. 2. diximus) à iure diuino: idque dupliciter contingit: scilicet & per modum naturalis illationis, & per modum arbitrariæ determinationis: igitur penes has differentias primùm omnium distribuitur ius humanum in ius gentium & ciuile. Dicitur enim ius gentium quicquid mortales ex principijs naturalibus per modum conclusionis ratiocinati sunt. Exempla sunt manifesta. Statuamus illud naturale principium: Vita humana in pace & tranquillitate sustentanda est & confouenda. Inde, subsumpta altera præmissa quòd natura corrupta in communi viuens neque agros coleret diligenter, neque in pace viueret, gentes intulerunt diuidendas esse possessiones. Ex eodem itidem principio elicuerunt seruitutis legem: nam aliter seruari nequiuerat hostis in bello. Rursùs ex eodem principio, subiuncta altera pręmissa, scilicet quod homines, ciuile animal, sustentare se nequeunt nisi vicarijs se operis mutuò iuuent, intulerunt leges omnes venditionis, locationis, impignorationis, aliarumque commutationum, pactorum & conuentorum: vt habetur. ff. de Iust. & Iure. l. Ex hoc iure. quibus humana societas colligatur & sustinetur. Quicquid verò per modum determinationis generis per speciem constitutum est, ius appellatur ciuile. Vnaquæq́ue enim ciuitas, aut respublica sua sanxit particularia scita. Vt ex illo naturali principio, Deus sacrificijs colendus est, diuersa instituta sunt sacrificia, boum scilicet aut caprorum: & (vt ait 5. Ethico. Arist. cap. 7.) capram dijs, sed non{ Aristot. } duas oues mactare. Sacrificia verò antiquæ legis diuinitùs instituta sunt: & sacrosanctum nostrum Eucharistiæ, ab ipso redemptore, qui factus est pro nobis hostia & sacrificium. Leges etiam (vt dicebamus) pœnarum quibus diuersis maleficiorum generibus diuersa sunt supplicia decreta, ad ius ciuile pertinent. Itaque ius naturale absque vlla ratiocina{ Discrimen in ter ius naturale, gentium, ac ciuile. }tione scriptum est in mentibus nostris: ius autem gentium naturali ratiocinatione, absque hominum conuentu, & longo consilio inde elicitum: ius autem ciuile arbitratu hominum in vnum coëuntium concilium constitutum. Vnde Isidô. lib. 5. cap. 5. quod refertur dist. 1.{ Isidorus. } Ius, inquit, ciuile est, quod quisque populus vel ciuitas sibi proprium diuina humanaque causa constituit. ¶ Vnus hinc tamen obori{ Scrupulus. }tur scrupulus, responso dignus. Consequens enim ex his fieri videtur præcepta Decalogi esse de iure Gentium: quandoquidem (vt suprà visum est) ex principijs naturalibus, ceu conclusiones eruuntur. Consequens autem hoc falsum est: nam quantum ad radicem de iure naturæ censentur: quantum verò ad explicationem & positionem, de iure Diuino, tum antiquo, tum etiam Euangelico. Ad hoc{ Solutio. } tamen respondetur quòd ratione originis omne ius gentium dicitur de iure naturæ licet ratione illationis ac positionis nuncupetur ius gentium. Obidque nihil vetat si ante legem scriptam Decalogus censeretur posteriori modo de iure gentium. Tametsi propter euidentiam proximæ illationis, forsan non sortiretur nomen nisi iuris naturæ. Nam est Decalogus adeò patens, vt principijs naturalis iuris sit proximus. At verò quoniam caligante iam mortalium mente præcepta illa digito Dei in tabulis exarata sunt, nomen obtinuerunt diuini iuris. Non quòd supranaturalia sunt, sed quia Deo authore exposita. ¶ Per hæc soluitur argumentum primum.{ Ad primum argumentum. } Ius enim gentium sic non negatur quodammodo esse naturale, vt tamen censeatur ab illo differre propter illationem: tunc præsertim, dum longiùs conclusio à principijs distat. ¶ Secunda conditio humanæ legis est ordo{ Secunda humanæ legis conditio. } ad commune bonum. Et secundum hunc ordinem diuiditur respectu diuersorum officiorum ac ministrorum, qui egregias operas nauant communi bono: vt est lex sacerdotum, qui religionis cultui consecrantur. Et leges militum, qui publici sunt custodes: legesque magistratuum, qui iustitiæ administrandæ præficiuntur. Haud tamen inde fit consequens (vt secundo loco ante quęstionem arguebatur) multiplicandam esse hanc diuisio{ Soluitur secundum argumentum. }nem ad opificum numerum qui sunt in republica. Nam alij non sunt publici eius ministri communi bono deputati, sed particularibus necessitatibus inseruientes. ¶ Tertiò{ Tertia, vnde iuris humani tertia diuisio ducitur. } conuenit legi humanæ ab illis institui, qui publica funguntur administratione rei publicæ: generis autem rei publicæ (vt suprà iam secundum Aristot. in Polit. diximus) multæ sunt species. Alia enim est Aristocratia, id est{ Prima Aristocratia } optimatum principatus: quare leges quę ab istis ęduntur nuncupantur Senatusconsulta, responsa prudentum. &c̃. Secunda regimi{ Secunda Oligarchia. }nis species est, Oligarchia, id est, paucorum diuitumque & potentum principatus. Et secundùm hoc sumitur ius prætorium, quod etiam dicitur honorarium. Tertium regimen{ Tertia Democratia } est Democratia, hoc est, popularis potentia: cuius leges dicuntur plebiscita. Aliud autem distinguitur regimen tyrannicum, de qua specie propter eius corruptionem nullum sumitur legum nomen. Sed quartum regiminis{ Quarta regiminis species. } institutum, est regnum. Et secundum hoc sumitur species legum quæ dicuntur constitutiones principum. De quibus extat titulus. 1. lib. Digestorum: Cuius prima lex est, Quod Principi placuit legis habet vigorem. Arist.{ Aristot. } autem ex his videtur aliud conminisci, quod ei forsan optimum iudicatum est. Et ex hoc (vt author est Isidô.) natæ sunt leges, quas{ Isidorus. } maiores natu simul cum plebibus sanxerunt. ¶ Et per hæc satisfactum est tertio argumen{ Ad tertium argumentum. }to. Haud enim harum differentiæ legum ob numerum tantùm legumlatorum discernuntur, imò ob species regiminis diuersas. Quocircà non est eadem ratio diuisionis legum in Romanas, Athenienses, Lacedæmones. etc. Hæc enim non specifica, sed prorsus numerica est. ¶ Quartum, quod lex humana sua ra{ Quarta con ditio legis humanæ. }tione includit, est componere humanos mores, diuersosque animi insultus compescere. Ex hac ergò parte sumitur diuisio legum in legem Iuliam de adulter. & Cornel. de Sica. & Aquili. & alias: quæ licèt à suis authoribus nomina traxerint, tamen non solùm hac ratione discrepant: (quod quarto argumento{ Ad quartum. } impugnabatur) sed propter specificam actionum distantiam, de quibus latæ sunt. Restant ergò omnia argumenta soluta. Hæc autem satis dicta sint ad exponendum iuris diuisiones. De quibus, præter loca citata, copiosa fit mentio. ff. de orig. iuri. # 6 QVAESTIO SEXTA, De potestate legis humanæ. S. Thom. 1. 2. quæst. 96. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm lex humana in communi debeat constitui. POST legis humanæ necessitatem, qualitatemque & diuisiones, sequitur de eius potestate, & virtute. Et initio ab eius generalitate sumpto quæritur primò, vtrùm debeat in communi constitui. ¶ Et arguitur à parte negatiua. Primùm ex{ Argumen. 1. partis negatiuæ. } Philosopho. 5. Ethicor. cap. 7. vbi ait: de singulis etiam lege iuberi, vt sacra Brasidæ facere: idque distinguit contra ea quæ publicis de{ Aristot. }cretis instituuntur. Inde enim colligitur, leges non in communi tantùm, sed in singulari quoque poni. ¶ Secundò, leges sunt de actio{ Argument. 2 }nibus nostris quæ tamen in singulari fiunt: ergò debent in singulari ferri. ¶ Tertiò, lex{ Argumen. 3. } est mensura nostrarum actionum: & mensura, vt. 1. Metaphysi. docetur, debet esse certissima: actiones autem nostræ, lubricæ incertæque sunt: congruentiùs ergò leges de singularibus casibus decernerentur quàm in communi. ¶ In contrarium est Pomponius Iu{ Pomponius. }risconsultus. ff. de legib. vbi ait: Iura constitui oportet in his quæ accidunt, hoc est, in his quæ vsu venire solent: non tamen in his quæ præter opinionem & insperatò contingunt. Idque tribus subsequentibus legibus inculcatur. REsponsio facilè per vnicam conclusionem{ Conclusio vnica responsiua quæsti. } instituitur. Lex debet in communi constitui. Hoc est non debet præcipere, Si talis aut talis occiderit, vel tali de causa, aut cum tali circunstantia, capite plectatur: verùm in communi, Quicunque occiderit. Accidentarię enim illæ circunstantiæ nequeunt lege concludi, at per prudentiam sunt posteà perpendendę. Enimuerò vt in speculatiuis, quemadmodùm iubebat Plato, quiescendum in speciebus est: eò quòd de singularibus, quæ caduca sunt, nulla est scientia sed experientia: sic & in practicis de singularibus quæ fortè accidunt nulla esse potest lex, sed sola prudentia. Probatur autem prætereà conclusio{ Probatio conclusionis. } tum ex fine legis, tum ex alijs quæ illi adhærent. Iam enim in quęstione proxima assertum est legem deberi pro communi vtilitate ciuium scisci. Inde ergò fit vt debeat talis condi, qualis communi expediat bono: commune autem bonum ex multis constat, tam personis quàm negotiorum varietate. Sunt inquam qui legibus parêre coguntur, senes & iuuenes, potentes & debiles, sapientes & ignorantes: quibus multa possunt negotia contingere. Debet ergò legifer hisce omnibus prospicere: quod fieri aliter nequit quàm si lex in communi ponatur. Deinde ponitur (vt. 1. de Ciuita. Dei, ait August.) non vt paruo tem{ Augustinus }pore duret, sed vt longis sæculis. Graue enim respublica accipit detrimentum frequenti summutatione legum: si autem de singularibus casibus poneretur, illis demutatis mutari & ipsa subinde deberet. Ex præsenti conclusione elicitur illud axiôma, Lex non respicit ea quæ rarò, sed ea quæ plurimùm contingunt. Quod Iurisconsultus verbis citatis pronuntiat. ¶ Contra hanc igitur legum naturam{ Primum peccatum eorum qui singulis casibus peculiaribus legibus subueniunt. } grauiter peccant qui singulis casibus legibus occurrere contendunt. Extat (vt exempli gratia dicam) lex de ambitu: nempe quo candidati ambire prensareque prohibentur. Vt autem hic murus firmior sit, alia communiter lege: videlicet nè quis domos ipsorum adeat, nè ipsi obambulent, nè vllus cum altero colloquatur. Quòd si scholaris contra fecerit, iure suffragandi priuetur: si verò candidatus ipse, ius quoque amittat petendi Cathedram. Re vera hoc plus iusto est irretire humanos animos. { Secundum peccatum eorum qui in condendis legibus ad id solùm quod adest prospiciunt. } Contra eandem itidem doctrinam delinquunt, qui in condendis legibus non alia tempora longiùs prospiciunt quàm quod præsens est. Sunt inquam qui exiguum numerum personarum considerantes charitate feruentium graui legum onere religionum familias premunt, quas cùm posteri ferre nequeant, ceruicibus excutiunt. Verissima ergò doctrina est quod leges debent sic in communi ferri, vt multis temporibus, personarumque qualitatibus & casibus coaptari possint. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum. }detur tres gradus in præsentiarum distingui præceptionum ac prohibitionum humanarum. Primus est omninò generalis: nempè{ Primus gradus. } quando instituta non in gratiam alicuius singularis, sed in bonum totius reipublicæ fiunt, & hæc propriè dicuntur leges: vt, Qui cædem fecerit, capite plectatur. Magistratus non pretio creentur. Iudicia iudices nè pretio vendant. Et istę sunt propriè leges. Alia verò sunt{ Secundus gradus. } quæ in gratiam singularis personæ conceduntur. Et istæ non tam leges quàm priuilegia seu dispensationes dicuntur: vt cùm rex militi strenuè se in bello gerenti iura nobilitatis confert. Et eleemosynas in subsidium belli contra Turcas largientibus singularia Pontifex impartitur priuilegia. Hoc autem perspectè audiendum{ Potest vera lex ferri in gratiam singularis personæ. } est. Potest enim vera lex in gratiam singularis personæ ferri, vt sunt leges Festorum quæ in honorem Virginis sacrę, aut alius cuiusque Diui solenniter feriamus: nam istæ etiam in communi omni populo indicuntur. Priuilegia autem non præferunt talem vniuersalitatis speciem: aliâs iam inducerent formam legis. Vt est illa quæ totam nobilitatem à soluendis tributis eximit: & illa generalis, Qui tot annis militauerit, emeritus sit miles. In postremo autem{ Postremus gradus. } gradu sunt sententiæ iudicum (quę vt suprà dictum est) non leges, sed legum sunt applicationes ad singularia. ¶ Secundi autem argu{ Ad secundum argumentum. }menti responsio facilima est. Nam cùm lex mensura sit, non debent esse tot leges quot actiones: sed sicuti vna regula artifex plurimos disponit lapides, & eâdem vlna plurimas metimur quantitates: sic vna communi lege plurimas regulamus actiones. ¶ Ter{ Ad tertium. }tio autem argumento fatemur non posse humanas leges tanta pollêre certitudine quanta est in naturali: sed tamen neque in omnibus exigenda est eadem certitudo: vt. 1. Ethicor.{ Aristot. } ait Aristot. Et ideò satis est humanis legibus si plurimùm sint vsu rectæ, licèt nonnunquàm deficiant. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm ad legem humanam pertineat omnia vitia cohiberi. POstquàm de generali forma legis visum est, in communi esse ferendam, sequitur vt de eius latitudine videamus, an omnia vitia debeant humanis legibus prohiberi. Existit enim statim in foribus ratio affirmatiua. Enimuerò si leges (vt suprà nos{ Prima ratio. Isidorus. } Isidô. docuit) in hoc humanitùs positæ sunt, vt earum metu coërceatur iniquorum audacia, cùm aliter coërceri nequeat, quàm si omnia prohibeantur vitia, consequens fit vt omnia humanis legibus vetari debeant. ¶ Secundò, cùm etiam ex Aristotele iam au{ Secunda ratio. }diuimus illud esse legislatoris propositum, vt bonos studiososque faciat ciues: id autem nequeat nisi homines ab omnibus vitijs refrenando: fit vt debeat legibus omnia compescere vitia. ¶ Tertiò, lex humana (vt etiam{ Tertia ratio } visum est) à naturali deriuatur: legi autem naturæ cuncta repugnant vitia: ergò legibus humanis omnia caueri debent. ¶ In contrarium est August. lib. 1. de libe. arb. vbi ait huma{ Augustinus. }nam legem multa concedere, ac impunita relinquere, quæ per diuinam prouidentiam vindicantur. REsponsio huius quæstionis more & vsu patentissima est, quæ duabus conclusio{ Prima conclusio. Suadetur conclusio naturali ratione. }nibus constat. Prior est: Leges humanæ non omnia prohibent vitia. Fulcitur autem hac naturali ratione: Lex (quod identidem resumimus) mensura est humanarum actionum: mensura autem (vt. 10. Metaphysi. author est Philosophus) homogenea esse debet, hoc est eiusdem rationis rebus ipsis quas metimur. Enimuerò quantitates continuas vlna metimur, aut pede, aut palmo, quæ quantitates itidem continuæ sunt: liquores verò & grana metimur modio: sed pondera libra: idque in singulis generibus obseruamus: fit ergò consequens vt leges hominum humanę sint conditioni adaptandę. Id quod Isidô. illic admonuit, vbi iussit legem debere esse possibilem secundùm naturam & secundùm consuetudinem patriæ. Conditio autem humana id postulat, vt leges non sint summo rigore vitiorum vindices: ergò tales debent institui. Quòd autem hoc nostra conditio & ingenium expostulet, sic accipito: Leges toti multitudini ponuntur: in multitudine autem longè plures sunt qui virtutum habitibus non sunt imbuti, sed cum prauis corruptisque affectibus colluctantur, quique adeò potentes non sunt præclara virtutum opera assequi: nam studiosi habitus sunt, quibus facultatem nanciscimur studiosè agendi: ergò sicuti leges non eædem pueris quæ viris, neque eædem sæcularibus quæ religiosis ferendæ sunt: sic neque toti multitudini illa sub pœnæ interminatione prohibenda sunt à quibus tota multitudo pro humana fragilitate abstinere non potest, sed ea prorsus quæ plurimi cauere possunt. ¶ Posterior conclusio. Ea potissimùm{ Postrema conclusio. } vitia, flagitia, & scelera, debent leges humanę prohibere, quæ rempublicam de sua pace & quiete deturbant: qualia sunt crimina quæ iniuriam habent annexam: puta illa quæ sunt contra commutatiuam iustitiam, vt homicidia, furta, adulteria, fraudes, & insidias, atque id genus reliqua. Enimuerò tranquillitas hęc{ Probatio. } & reipublicæ serenitas, scopus est & finis omnium qui leges condunt. Quin verò alia quę impunè permittunt, vt hæc euitentur sinunt: nempè meretricia, vt adulterijs obuietur: vsuræ, vt caueantur furta. Hinc fit crimi{ Collorarium. }na & scelera non quo grauiora sunt coràm Deo duriùs in republica vindicari: sed quo paci sunt magis inimica. Periuria enim quæ peiora sunt furtis, & blasphemiæ quæ homicidia sua immanitate exuperant, non prohibentur capitali supplicio, sed Deo reseruantur castiganda. Veruntamen illa quę substantiam religionis concutiunt, vt hæreses & apostasiæ: atque illa quæ sua fœditate aures inficiunt, licèt non sint hominibus iniuriosa, acerbiùs nihilo minùs sunt vindicanda. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum. }detur, quòd Isidôrus dum ait, legum metu coërcenda esse hominum audaciam, seipsum exponit, quòd debeant legibus prohiberi iniuriæ quas contra iustitiam impuri audacesque homines reipublicę inferunt: haud tamen arbitratur necessarium cunctas subinde culpas in quas debilitas humani generis collabitur, earundem vigore vlciscendas. ¶ Ad secundum{ Ad secundum argumentum. } autem respondetur, homines ad virtutem alliciendos esse ac promouendos more suo, vt scilicet gradatim eorum imperfectione ad perfectionem appulsa, promoueantur. Obidque non sunt legibus, quæ omnibus debent esse communes, illa instituenda egregia officia, quæ solis integris viris, & virtute progressis possibilia sunt: sed illa prorsus quæ etiam imperfectiores adire ferreque possunt, vt illis facilioribus imbuti ad alia quæ ardua sunt valeant sua sponte conscendere. Ac non citiùs vsu veniat, vt dum nimia legum angustia sepiuntur, in deteriora prosiliant. Nam (vt legitur Prouer. 30.) qui nimis emungit elicit san{ Prouerb. 30. Matth. 9. }guinem. Et Matth. 9. Si vinum nouum, id est ardua & calore feruentia mandata, mittatur in vtres veteres, id est, in homines impuros corruptisque affectibus laceros, vinum effunditur, hoc est, præcepta contemnuntur, & ex contemptu iniqui in peiora prorumpunt. ¶ Ad tertium respondetur quòd etsi lex hu{ Ad tertium argumentum. }mana à naturali deriuetur, non tamen illam ad vnguem adæquare debet: neque ideo (vt loco citato ait August.) quòd non omnia vetet, quæ vetat & iubet improbanda sunt. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm lex humana omnium virtutum actus præcipiat. VT circa malorum prohibitionem sic & circa virtutum præceptionem videndum est quàm latè lex humana se extendat, vtrùm scilicet omnium virtutum actus debeat præcipere. Et arguitur à parte negatiua.{ Argumen. 1. partis negatiuæ. } Virtutum officia vitiorumque opera contraria sunt: lex humana non omnia prohibet vitia: ergò nec omnes præcipit studiosas actiones. ¶ Secundò, virtutis opus à virtute procedit:{ Argument. 2 } Virtus autem finis est legis: nam vt diximus finis legislatoris est bonos studiososque facere ciues: præcepta verò legis non finis, sed media sunt ad consequendum finem: ergò virtutum opera non cadunt sub præcepto legis. ¶ In contrarium autem est authoritas Philosophi. 5. Ethicor. cap. 1. vbi ait: leges ob com{ Aristot. }munem omnium vtilitatem de omnibus dictare. Quare præcipit, inquit, lex & ea agere quæ ad virum pertinet fortem, & item ea quæ sunt temperantiæ, & etiam ea quæ sunt mansueti, & in cæteris identidem virtutibus atque vitijs alia iubens atque alia vetans. AD præsentem quæstionem perinde atque ad præcedentem duabus conclusionibus respondetur. Prior est: Nulla est virtutis{ Prima conclusio. Aristot. Plato. } species, de cuius actibus non aliquos præcipiat lex humana. Conclusio est non solùm Arist. loco citato, verum & Platonis Dialog. 1. de legibus. vbi ait eos qui de diuina republica disserunt, non ad particulam virtutis & præsertim ad degetiorem, sed ad vniuersam ipsos virtutem respexisse putandum, & per singulas earum species leges quæsisse. Ratio{ Ratio conclusionis. } autem quam nos natura docet, quamque sanctus Thom. dilucidat, hæc est. Virtutum species ratione obiectorum distinguuntur: nullum autem est virtutis obiectum quod non ad bonum referri possit commune, quin verò sæpissimè idem etiam ad priuatum: vt ea quæ fortitudinis sunt, & ad protectionem, seu propriæ personæ, seu amici accommodari contingit, & rursùs ad tutelam reipublicæ. Et quæ sunt temperantiæ ad bonam priuati hominis valetudinem, & rursùs vt habilior ciuis ad contemplationem fiat eorum quæ bono publico conducunt. Et simile est in cæteris. Cùm igitur lex omnis humana (vt dictum est) ob communem mortalium vtilitatem constituatur, consequens fit vt nulla sit virtutis species de cuius actionibus lex humana non iubeat. Quòd si des fortè priuatam aliquam, infrà tibi respondebitur. ¶ Posterior conclusio. Leges hu{ Vltima conclusio. }manæ non de singulis actibus singularium virtutum præcipiunt. Itâque præcipiunt de singularum virtutum aliquibus actionibus: non tamen de singulis omnium. Vt si verbi gratia dixerimus, in materia for{ Explanatur conclusio. }titudinis præcipit lex humana rempublicam defendere, etiam cum mortis periculo: non autem sic defendere amicum: sed hoc relinquit legi naturæ. In materia temperantiæ præcipit Ecclesia certis diebus ieiunia: non autem in reliquo temporis anno moderatè comedere, quod facit lex naturæ. In materia religionis iubet certos dies Diuis dedicare, ac sacris interesse: non autem ad alias cogit orationes liberas. In materia iustitiæ & liberalitatis præcipit in graui necessitate & parentibus alere filios secundùm suum statum, & nonnunquàm filijs viceversa parentes. Extra illos autem casus reliqua ad legem naturæ & diuinam remittit de honore parentibus deferendo. In summa, lex humana ea duntaxat præcipit officia quæ ad bonum commune referuntur: vel per se, & proximè, vt ad publicum bellum arma indui: vel mediatè (vt aiunt,) vt illa quæ ad bonam attinent disciplinam per quam ciues ad bonum iustitiæ & pacis instituuntur. Quæris ergò quid si aliqua esset{ Quæstio. } virtutis species quæ nullatenùs ad bonum publicum referri posset? Respondetur nul{ Solutio. }lam esse prorsus cuius non saltem aliquis actus ad idem bonum quandoq́ue referri valeat. Neque verò generalis hæc conclusio morales tantùm virtutes amplexatur, verùm & intellectuales. Legibus nanque humanis, & artes iubentur in republica & scientiarum contemplationes. ¶ At verò si ità res{ Argumentum. } habet, vt etiam virtutes intellectuales conclusio compræhendat, emergit statim argumentum quòd non sit in vniuersum vera. Nam obiectum supremæ virtutis intellectualis in qua summa posita est nostra fœlicitas, cùm Deus ipse sit per essentiam, in nullum aliud commune bonum est referibile. Respondetur autem{ Responsio. } quod etsi per se Deus in nullum alium referatur finem, eò quòd ipse sit vniuersalis omnium, idemque summus: tamen quatenùs faciali visione à nobis attingitur & possidetur, refertur quidem, tum in nostram fœlicitatem ac beatitudinem, tum etiam in suam ipsius gloriam, quæ per eandem visionem fit in beatis illustrior. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum }detur quòd sicut lex humana non prohibet singulos vitiosos actus, ità neque præcipit studiosos vniuersos. Sed est tamen differentia quòd quantum ad virtutes nulla est species cuius non aliquem præcipiat actum: tamen quantum ad vitia, nihil vetat aliquam esse speciem cuius nullum actum prohibeat. Et proptereà præcedenti articulo responsum est ad vniuersalitatem negatiuè: præsenti verò affirmatiuè. Nullum enim prohibet aut iocosum aut officiosum mendacium, neque vllam simplicem fornicationem, nisi circunstantiam habeat speciem variantem in genere moris: vt adulterium, incestum. etc. ¶ Ad secundum{ Ad secundum argumentum. } respondetur quòd actus bifariàm dicitur virtutis: vno modo quantum ad substantiam: quia scilicet fit secundum rationis normam: siue ex habitu procedat, siue ab eo fiat qui non est habitu præditus. Alio verò modo quia ex habitu proficiscitur, atque adeò promptè & delectabiliter fit: lex ergò nihil de habitibus præcipit, sed de actibus, qui media sunt ad comparandum habitum. Præcipit inquam pro republica pugnare, nihil curans an ex habitu id fiat: agere autem ex habitu, non est præceptum legis, sed finis: nam iubendo nobis operari, intendit legifer habitus in nobis ingenerare quibus studiosi efficiamur. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm lex humana imponat subditis neceßitatem in foro conscientiæ. POSTQVAM visum est de potestate legis humanæ quantum ad extensionem, videre restat quantum ad eius vim, an vsque ad conscientias attingat, quas ligare possit. Est enim statim in propatulo ar{ Argumen. 1. }gumentum à parte negatiua. Potestas inferioris non attingit vsque ad superioris forum: vt in eius iudicio obligare possit: potestas leges ferendi humana est inferior diuina: ergò non potest conscientias ligare quantum ad diuinum forum. ¶ Secundò arguitur quòd{ Argumen. 2. } inde sequeretur & patremfamiliâs suis liberis posse itidem leges sciscere, quæ conscientias obligarent in foro Dei. Nam sicut præceptum est obedire superioribus, ità & honorare parentes, vbi & obedientia compræhenditur: consequens autem videtur esse contra id quod suprà dictum est: nempè citra vim coërciuam, quæ in patrefamiliâs non existit, leges non posse condi. ¶ Tertiò, iudiciuim conscientiæ ex di{ Argumen. 3. }uinis pendet mandatis quæ indicia sunt & documenta diuinę voluntatis: contingit autem leges humanas cum diuinis pugnare, secundum illud Matth. 15. irritum fecistis mandatum Dei{ Matthæus. } propter traditiones vestras: ergò non omnis lex humana obligat in foro conscientiæ. ¶ Quin{ Argumen. 4 } verò quartò arguitur. Sententia iudicis (vt suprà diximus) est quędam legis applicatio: eiusmodi autem sententia non semper obligat, etiam si in foro exteriori iusta sit: vt puta dum iudex secundum allegata & probata contra veritatem innocentem condemnat. Imò quandoque condemnatus nullatenùs potest sententiæ parêre: vt si clam quis duxit vxorem vnam, & palâm alteram: tunc enim iustè & iuridicè debitum iubetur reddere secundæ, & tamen potiùs mori debet quàm obtemperare: esset nanque fornicatio: ergò neque lex iusta obligat in conscientia. ¶ Quintò, leges humanæ frequenter solent { Argumen. 5. } calumniam, ac subinde iniuriam hominibus irrogare, secundum illud Isaiæ. 10. Væ qui condunt le{ Isaias. }ges iniquas, & scribentes, iniustitias scripserunt, vt opprimerent in iudicio pauperes, & vim facerent causæ humilium populi mei. oppressionem autem ac tyrannidem repellere cuique fas est. ¶ In contrarium est Apostolus Petrus in sua{ Petrus. } prima Cano. cap. 2. Vbi postquam omnes Christianæ familiæ admonuit, vt subditi essent dominis, non tantum bonis, sed etiam discolis, quia sic erat voluntas Dei, subdit: Hæc est enim gratia si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens iniustè. dicens autem propter conscientiam Dei, insinuat conscientiam ciuilibus legibus ligari. QVæstio est in qua aliquanto plus dubietatis, ac difficultatis quam in superioribus inest. Ad cuius vtique intellectum distinguendum est inter leges iustas atque iniustas. Tribus ergò conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prima, lex humana tam ciuilis quam canonica, si{ Prima conclusio. Probatio. } iusta sit, authoritate viget vique pollet obligandi subditorum conscientias. Probatur. Lex omnis humana (vt dictum est) ab æterna per naturalem deriuatur: secundum illud Prouerb. 8. Per me Reges regnant, & legum conditores iusta decernunt: vbi (vt suprà discernendo notauimus) priori membro designatur regnandi potestas diuinitùs principibus collata: iuxta illud Pau{ Paulus. }li: Omnis potestas à Domino Deo est: posteriori verò prudentia per quam leges condunt & executioni mandant: ergò ex eadem æterna lege virtus ad easdem subinde leges deriuatur, qua sint in conscientia apud Deum ipsum obligatoriæ. Existimatur autem legis iustitia ex{ Ad legis iustitiam omnes eius causæ cedant necesse est. } omnibus eius causis: scilicet finali, efficiente, materiali, atque formali. Finali inquam, vt pro communi bono sit condita: eadem enim differentia (vt diximus) quæ inter tyrannum & regem, inter leges quoque dignoscitur. Nempè vt quæ pro communi vtilitate sit lata, iusta habeatur: quæ verò pro particulari, tyrannica. Secundò, ex parte agentis: vtpotè quod qui illam tulerit, suam non fuerit facultatem transgressus. Tertiò, ex parte materiæ. Quoniam, vt quæ pro tempore & loco bona sunt, prohiberi non debent: ità neque opera mala materia præceptionis sunt. Quartò ex parte formę. Nam cùm lex, regula sit, ea debet rectitudine & æquitate splendere, vt talem seruet tam in honoribus quam in oneribus proportionem ad ciues, qualem ipsi habent ad corpus reipublicæ: sunt quippe ceu partes in toto: obidque sicut partibus diuisa sunt à natura munera, sic & onera secundùm proportionem facultatum ciuium imperanda singulis sunt, atque honores secundùm proportionem dignitatum impartiendi. Igitur quæ lex his fuerit numeris absoluta, obligatoria erit. ¶ Se{ Secunda Conclusio. }cunda conclusio: lex humana iniusta non obligat in foro conscientiæ. Conclusio ex superioribus fit notissima. Nam lex iniusta,{ Probatio. } cùm recta non sit, regula esse nequit, atque adeò neque lex: quæ autem non est lex, obligat neminem. Legis autem iniustitia duobus pen{ Legis iniustitia vnde sit pensanda. }satur modis. Primò, si bono aduersetur humano: vt puta ratione aliqua cuipiam prædictarum quatuor contraria, videlicet ex defectu aut debiti finis, aut agentis, aut materiæ, aut formæ. Altero modo si contraria sit bono diuino. Et quanuis nequeant Deo esse contrariæ nisi ratione pariter materiæ, vel aliarum prædictarum causarum, notatur tamen distinctio hæc vt ad tertiam conclusionem sternatur aditus, quæ talis est. ¶ Le{ Tertia conclusio. }ges illæ quæ humano tantùm bono aduersantur, licèt in conscientia de se non obligent, ligant tamen quandoq́ue ratione scandali: quæ verò diuino bono impiè repugnant, nullatenùs: sed apertè est illis obuiandum. Prius membrum patet: nam in his quæ præ se non ferunt manifestariam tyrannidem, resistere potentibus non est citra scandalum possibile: & ideo ferendi interim sunt quousque leniori via in mentem saniorem adducantur. Huc enim pertinet Christianum consilium, Matthæ. 5. Qui angariauerit te mille{ Matthæus. } passus, vade cum eo & alia duo: & qui abstulerit tibi tunicam, da ei & pallium. At verò si tyranni vel ad idololatriam nos suis legibus inducerent, vel à nostris arcerent sacramentis, vel ad alios mores aut ritus fidei contrarios propellerent, nullum esset formidandum scandalum, sed illud esset grauissimum, si illis non statim posthabita vita obsisteremus. Hic enim est legitimus sensus illius, Actu. 5. Obedire oportet Deo magis quàm{ Actu. 5. } hominibus. Sic nanque respondit Petrus principi Sacerdotum præcipienti nè in nomine Christi prædicarent. Hisce iniustitiæ formulis ex arte dispositis vniuersæ compręhenduntur quas iuris interpretes ad duodecim vel plures congestim multiplicant: vt est tum apud alios Summistas videre, tum apud Syl{ Syluester. Quæstio. }uest. verbo, lex. §. 9. ¶ Vt autem hæc accuratiùs collimentur, speculandum primùm de prima conclusione est, quo sit gradu tenenda. Ad quod respondetur non esse tam sublimi{ Solutio. } tamque firmo certitudinis gradu constabilitam de ciuilibus legibus, quàm de ecclesiasticis: obidque de Ecclesiasticis, Papæ potissimum ac Conciliorum, adhibetur quarta conclusio. ¶ Tanquàm fides catholica confitendum est{ Quarta conclusio. } Ecclesiasticas sanctasque leges obligare in foro conscientiæ genere suo sub reatu mortalis maculæ. Irrepsit enim olim Vvaldensium er{ Vvaldenses. }ror, postque Ioannis Vvicleff, eorundemque{ Ioannes Vvicleff. Lutherus. } tandem legitimi hæredis Lutheri, quòd neque in Pontifice maximo, neque in tota Ecclesia potestas vlla est condendi aut articulos fidei, aut morum leges. Sic enim habet vigesimusseptimus eius articulus inter exhibitos ad Leonem: Quare (vt aiunt) sola illa mandata obligant in conscientia, quæ in Euangelio{ Refutantur hæretici sacrarum literarum oraculis. Luce. 10. Matthæi. 18. } explicita sunt. Extant autem apertissima testimonia, quibus isti confutantur. Vt est illud Luce. 10. Qui vos audit, me audit: & qui vos spernit, me spernit. Et Matth. 18. Si peccauerit. etc. dic Ecclesiæ, si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus & publicanus. Vbi compertissimum est iurisdictionem Ecclesiæ designari. Item, quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum & in cœlis. Et Ioan. 20. Data est mihi omnis{ Ioan. 20. } potestas in cœlo & in terra: sicut misit me viuens pater, & ego mitto vos. Accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt: & quorum retinueritis retenta erunt. Quid euidentius quam illic (vt ait Chrysos.){ Chrysost. } collatam fuisse à Christo Apostolis ac subinde Ecclesiæ potestatem quam ipse attulerat à Patre? Eò præcipuè quòd retinere peccata, functio est habentis potestatem obligandi. Et Deut. 17. lex extat quod qui non obediret sacerdo{ Deutero. 17. }ti morte moreretur: morte autem nemo plectitur nisi ob graue peccatum mortale: ergò fortiori ratione lege noua, quam & Christus instituit, & Spiritus sanctus gubernat, eadem est authoritas confitenda. Idq́ue verba illa palàm ostendunt Actuum. 15. Visum{ Actu. 15. } est Spiritui sancto & nobis nihil vltra imponere vobis quàm hæc necessaria. &c̃. Re vera cùm Ecclesia suis legibus obligare nos intelligat sub reatu mortalis culpæ, & Christus suam sit curam pollicitus, & Spiritus sancti regimen quem ad hoc se missurum promisit à Patre, nè in rebus tam arduis falli posset, certissima colligitur fides, in hoc eandem ecclesiam non deseri, sed certa pollêre authoritate obligandi. ¶ Iam id demum de ratione finis con{ Ratio in hæreticos. }uincitur. Enimuerò cùm mortalium status nunquam sit fixus, sed pro temporum locorumque diuersitate lubricè varietur, non satis Christus legibus à se positis Ecclesiæ in perpetuum consuluisset, nisi potestatem reliquisset in Ecclesia nouas pro tempore condendi, quæ in suo ipsius diuino foro obligare valerent. Hæresis autem{ Concilium ViennenseConcilium Constan. Leo decimus } hæc iam in Concilio Viennensi, vt habetur Clem. ad nostram. de hęret. & in Constantiensi, ac deinceps à Leone. 10. merito suo condemnata est. ¶ At verò de potestate ciuili non est tanto robore conclusio firma, quin sunt in contrarium argumenta nonnulla. ¶ Primum, obli{ Argumen. 1. }gare ad culpam in foro conscientiæ, cum animas vulneret, videtur spiritualis potestas, qualis in Ecclesia est: non autem in potestate ciuili. Secundò, potestas ciuilis non illucusque proten{ Argumen. 2. }ditur, vt possit peccata remittere: consequens ergò apparet vt neque possit in peccata conijcere. Iniquum enim censere quis posset vt qui religare nequit, ligare valeat: Ecclesia nanque vtrunque potest. Tertiò, finis proximus ciuilis{ Argumen. 3. } potestatis est temporarius reipublicæ status: ergò ad æterna supplicia non se dilatat. Quartò, Potestas quæ in conscientia reum culpæ{ Argumen. 4 } punire nequit æterna pœna, non potest sub reatu talis culpæ obligare: potestas autem ciuilis in foro conscientiæ nullam potest imponere pœnam, sicuti spiritualis, quæ illas in sacramento decernit pœnas, quas si hic non persolueris, patieris in altero sæculo. Postremò ar{ Postremum argumentum. }guitur vt articulus neruusque materiæ detegatur. Aut obligatio ad culpam est in arbitrio principis ferentis legem, aut præter suam voluntatem sequitur ex natura legis. Si prius dederis, fit vt nunquam lex ciuilis obliget sub reatu culpæ: quia nulla est lex quæ talem circunstantiam exprimat. Si autem posterius concesseris, scilicet, vt obligatio sequatur ex natura legis, consequitur vt Princeps nullam possit condere legem, quæ non obliget sub reatu culpæ, quod tamen creditu durum est: quandoquidem in religionibus, præcipuè in nostra multæ sunt leges nullo nos ligantes culpæ reatu. ¶ Veruntamen his nihil obstantibus conclusio{ Leges ciuiles ligant in conscientia. } quæ secundùm mentem D. Tho. primo loco asserta est, suam etiam inconcussam retinet veritatem in ciuilibus legibus: quippe quæ ad culpam obligant, & de genere suo ad mortalem. Enimuerò sicut reipublicæ ecclesiasti{ Probatio. }cæ, sic & ciuili necessaria fuit ratione finis potestas seipsam gubernandi, atque adeò leges pro temporum regionumque varietate instituendi: licèt hæc potestas (vt lib. 4. sub titulo de dominio. fusiùs disserendum est) aliter quàm ecclesiastica à Deo defluxerit. Illam enim Christus per se contulit ecclesiæ diuina lege: hæc autem per legem naturę descendit, qua quælibet respublica seipsam administrandi authoritatem habet, quam & regibus conferre potuit. Itaque quia respublica ciuilis, familia quoque Dei est, fit vt sicuti qui contra suas leges proximum offenderit, ante eius tribunal reus habeatur: qui verò secundum easdem fuerit erga eosdem proximos beneficus, dignus habeatur pręmio: sic prorsus & qui leges humanas per potestatem ab ipso collatam conditas, vel violauerit, vel custodierit. Et hoc est obligare in conscientia. Sed confirmatur etiam{ Confirmatio eiusdem conclusionis. } num eadem conclusio. Facere contra legem Principis est malum morale: ergò peccatum apud Deum. Antecedens est notum: quoniam si lex iusta est, regula rationis existit: prætergredi autem rationis lineam, obliquitas est, ac subinde peccatum. Consequentia nihilo minùs inde claret, quòd quicquid mali in moribus est, peccatum existit, vt egregiè S. Tho. 1. 2. q. 21. dis{ S. Thomas. Altera ratio ad idem. }seruit. ¶ Deinde lex humana à naturali (vt dictum est) deriuatur, quę constituit id quod generale est in particulari specie virtutis, vt genus pacis ad hoc quod est armis non vti nocturnis: ergò leges humanę obligant in foro conscientiæ. Ac demum postremum adhibetur argumentum{ Postremum argumentum. } peculiariter de lege ciuili. Principis finis, licèt proximus sit, quietus status reipublicæ, supremus tamen est sempiterna fœlicitas ad quam ille temporalis finis tendit: ergò potest suis legibus per virtutem sibi cœlitùs donatam in illo supremo foro obligare. Colligamus ergò quod licèt non sit manifestaria hæresis hanc authoritatem & vigorem ciuilibus legibus, veluti ecclesiasticis denegare: esset tamen profectò temerarium & contra doctorum consensum, qui præcipuum habent nomen. ¶ At verò vnus Ioan{ Gersonis placitum. }nes Gerson, vir aliâs egregiæ notæ, reuocare nos huc cogit in disputationem vtrum huiusmodi humanæ leges per seipsæ obligent in quantum humanæ sunt, id est, in quantum potestate hominibus concessa conditæ: an verò eatenus prorsus quatenùs diuina lege stabiliuntur. Sustinet enim tract. de vit. spe. lect. 4. opinionem de hac re singularem: nempè quod nulla lex neque ciuilis neque ecclesiastica, imò neque naturalis vim habet obligandi in conscientia ad culpam, sed sola lex diuina est quæ obligat: humana verò in quantum est illius interpres. Quæ quidem opinio non tantùm nomine (vt quidam putant) à communi differt, sed re certè latissimè. Non inquam hoc tantùm ait quod leges humanæ idcirco obligent quòd tales potestates diuinitùs sunt hominibus collatæ: hoc enim nos fatemur: sed ait nullam esse potestatem creatam à Deo concessam obligandi sub reatu culpæ: sed tantùm exponendi & declarandi diuinum ius. Itaque Papa, secundùm ipsum annalem præcipiens confessionem, non obligat potestate sua, sed ius duntaxat declarat diuinum: quoniam, inquit, ante eius sanctionem lex Dei erat annuatim confiteri: sed quia nobis erat ignota, excusabat nos ignorantia. Pari modo nisi ius, inquit, fuisset diuinum Quadragesimam ieiunare, præceptum Papæ non obligaret ad culpam: at quia tale ius erat, illud per Papam declaratum nos ligat. Et multò (vt censet) vehementiori ratione leges principum, nisi declarationes sint diuini iuris anteà ignorati, nullatenus ad culpam obligant. Sicuti præceptum medici qui decumbentem iubet à nocuo cibo abstinere, non est obligatorium ad culpam: sed proptereà ægrotus illam incurrit, quod transgreditur diuinam prohibitionem homicidij, quod Medicus declarat esu talis cibi perpetrari. Atque isto ordine infert vsque ad quatuordecim mirabilia corollaria. In summa vult, quod sicut Ecclesia articulos fidei condere nequit, nisi illos explicando qui in sacra scriptura latitabant: ita neque potest condere leges. Quin verò ait neque legem naturalem vllo pacto obligare, nisi ius explicando diuinum. Ecce opinionem Gersonis à quàm paucissimis intellectam: & ideo ab aliquibus creditam. Ratio illius est: quia sicut ne{ Motiuum Gersonis. }mo nisi solus Deus potest conferre gratiam, ità neque illam auferre, atque adeò neque obligare ad culpam per quam tollitur. Item sicut Ecclesia{ Alia ratio eiusdem. } legem de actibus internis ferre nequit: quia neque illos punire valet: sic quia æternam pœnam infligere non potest quæ culpæ debetur, fit vt neque valeat ad culpam obligare. Atque hac inquit de causa August. definiuit peccatum quod sit dictum vel factum. ect. contra legem Dei: quia scilicet contra nullam aliam peccare contingit. Attamen{ Gersonis positio parum differt ab hæresi Lutherana. } si fas est sic de doctore Catholico loqui, per parum differt ab hæresi Lutherana modò impugnata, quæ omnem aufert ab Ecclesia potestatem condendi leges. Imò Gersonem sibi Lutherani contra Catholicos patronum obtendunt: licet hoc mitiùs dicat quod potest Papa diuinas leges declarare. Prætereà dicere quod ante sanctio{ Prima ratio in Gersonem. }nes Ecclesiasticas annua confessio, quadragesimalisque abstinentia, esset de iure diuino, gratis sanè dictum est, quin verò temerariè: quia nullo est pacto suasibile. Erat quidem præceptum confessionis, sed tamen temporis præscriptio, Ecclesiæ prudentiæ erat commissa. Ad hæc cum{ Secunda ratio. } Ecclesia hoc aut illud sub pœna excommuncationis pręcipit, vt puta comparere in iudicio, & similia, quis dicere ausit illud fuisse ius diuinum, nisi quia à Deo data erat Pontifici talis cogendi potestas? Item Ioan. 20. Proptereà præ{ Tertia ratio }misit Christus, Data est mihi omnis potestas: vt subdens, Accipite Spiritum sanctum: intelligere{ Postrema ratio. }tur eandem Ecclesię conferre. Ac postremò quomodò Papa esset vicarius Christi, nisi leges eius familiæ & vrgentia præcepta ponere posset? Est ergò certo certius in Ecclesia existere potestatem non solùm declarandi diuinum ius, verùm condendi humanum: quod ideo sic nuncupatur, quòd à potestate humana proficiscitur, licèt diuinitùs recepta. Etenim sicuti licèt arbores & animalia à Deo receperint virtutes generandi, nihilo minùs creaturæ ipsæ per propriam virtutem generant & operantur: pariter homines per suam potestatem condunt leges, quæ anteà non obligabant: sed proptereà obligant, quia positæ sunt ab hominibus: vt. 5. Ethico. cap. 7. ait Arist. Iam ve{ Aristot. }rò ius naturæ ecquis neget per se obligare? ¶ Almain in. q. de potesta. Ecclesia. cap. 12. concedit{ Almain. } potestatem Ecclesiasticam obligare posse ad culpam mortalem, quia Papa est vicarius Christi: negat id tamen de ciuili nisi Gersonico modo. Nihilo minùs verissimum etiam est de ciuili, vt suprà expositum est ac demonstratum. ¶ Vnde ad argumenta Gersonis & ad ea quæ{ Ad primum argumentum Gersonis. } nos adiecimus facile est respondere. Etenim licèt Deus solus gratiam conferat, non tamen ipse aufert, sed nos per scelera nostra: & ideo nihil obstat quo minùs homines ex sua ipsius institutione leges constituant, quarum transgressores de gratia eius decidant, eò quòd suis ministris non obtemperârunt: obidque quam homines nequeunt æternam pœnam infligere, ipse, veluti summus omnium iudex, infligat. ¶ Neque obstat quòd potestas ciuilis non se ex{ Ad secundum argumentum. }tendat ad remittenda peccata: quia diuersa sunt ministeria Dei, vt ait Paul. vbi autem August. dixit peccatum esse contra legem Dei, legem æternam insinuauit, à qua omnes deriuantur, etiam humanæ: quo ideo vno latissimo nomine omnes compręhendit. ¶ Ad{ Ad postremum argumentum . } intellectum autem alîus argumenti, videlicet quomodò leges principum obligent ad culpam: vtrùm scilicet pro arbitrio suo, an verò ex natura legis. Notandum est discrimen inter Ec{ Discrimen inter Ecclesiasticam potestatem & Ciuilem. }clesiasticam potestatem & ciuilem. Ecclesiastici enim Prælati, quia spiritualium iudices sunt, possunt leges condere: non modò constituendo opera in specie certa virtutis aut vitij, verùm etiam discernendo inter veniale & mortale, atque adeò decernendo transgressionem suæ legis esse mortale crimen: sæculares autem principes id nequeunt definire, scilicet vt leges suæ sub culpa veniali aut mortali seruentur, sed duntaxat constituunt opera in specie virtutis aut vitij. An verò transgressio vel omissio mortalem labem transgressori impingat, ex rerum natura examinandum est. Dicamus exempli gratia: Præcipit Rex tempore famis frumentum non asportari à regno, aut tempore instantis belli arma indui. Constituit ergò illa opera in specie obedientiæ: & secundum speciatim in virtute fortitudinis. Et quia magni referunt, mortale est tunc non obtemperare. Præcipit autem aut non equitare mulas, aut sericis non indui, quod inde incipit esse temperantiæ virtus: aut non ferre arma, quod iam inde est virtus pacis: si parui referunt, erit inobedientia non grauior quàm venialis. ¶ Sed soluenda tunc restat alia superior obiectio: nempè quod tunc Princeps non posset leges ferre quæ non obligarent ad culpam: quod est falsum: cùm in religionibus tales sint leges in vsu. Negatur autem consequentia. Sed sciscitaris iam signum{ Quæstio. } quo dignoscendum est quænam lex obliget ad culpam, quæ verò minimè. Sunt inter iu{ Iurisconsultorum sententia. }ris interpretes qui aiunt leges quibus subnectitur pœna, non obligare ad culpam: hoc autem statim articulo proximo repudiabitur. Caieta. autem in materia de ieiunio ait non{ Caietanus. } satis constare legem ieiunij obligare ad mortale: quia non est lata cum illo additamento sub mortali reatu: vbi insinuat legem quæ id non explicat, non obligare ad culpam. Porrò autem (nisi ego fallor) grauissimè de hoc{ Error Caietani. } ipse falsus est. Leges enim nunquàm ferri consueuerunt cum tali accessione, Præcipimus sub reatu culpæ mortalis vel venialis. sed ex operis natura & grauitate illud est perpendendum. Quocircà fidissima regula est: Omnis lex quæ absolutè fertur, hoc est quæ{ Pulchra regula. } contrarium non explicat, obligat ad culpam, vel venialem vel mortalem secundùm prętium operis. Et ratio est liquida: quoniam lex{ Ratio regulæ. } secum affert obedientiæ præceptum: obedientia autem per se est virtus, & inobedientia, peccatum. Quo fit vt quicunque legem ferre voluerint, siue sæculares Principes, siue Ecclesiastici præpositi, quæ non obliget ad culpam, illud debent explanare. Neque aliud potest constitui signum. Documento sunt constitutiones nostræ: in quarum capite sic habetur, Regula nostra & constitutiones non obligant nos ad culpam sed ad pœnam: nisi propter præceptum vel contemptum. Quod quidem, documentum est, quod nisi illa fieret adiectio, non posset non obligare ad culpam. ¶ Su{ Postremum dubium. }premum autem dubium in calce quæstionis superest. Vtrùm eatenus leges humanas sub reatu lethalis maculæ obligare valeant, vt mors etiam sit anteà subeunda, quàm vel omissione vel transgressione violetur. Apparet{ Ratio dubitandi. } enim non tantum inesse virium in legislatoribus humanis: cùm non sint domini vitæ & mortis. Caieta. 1. 2. q. 96. art. 4. constituit re{ Caietanus. }gulam quòd omnis lex humana quæ obligat ad mortale, obligat subinde pro sui obseruatione mortem perpeti, nisi casus aliquis benignitate legum excipiatur. Ratio eius{ Fundamentum Caieta. } est, quòd mors animæ fugienda est prorsus antequàm corporis: obidque cùm lex humana obliget ad mortale, citiùs succumbendum est gladio, quàm legi obuiandum. Imò, inquit, perinde est dicere, legem humanam non posse obligare ad mortem pro sui obseruatione, ac non posse constituere actum in culpa mortali. Appendet deinde aliqua exempla. Potiùs enim debet homo interire, quàm cum consanguinea matrimonium contrahere. Et in cap. Sacris. de his quæ vi met. ve caus. fiunt, ait Innocent. quòd cùm pro nullo metu debeat quis peccatum mortale incurrere, nullo obstante metu licet cum excommunicatis communicare. ¶ Arbi{ Quo sensu Caietani opinio verum habeat. }tror tamen sic verum esse humanam legem valere tanto cum rigore obligare, vt tamen Caietan. responsio censura indigeat. Igitur primùm omnium certum est tanti referre posse reipublicæ id quod præcipitur, vt lex pro sui obseruatione ad mortem vsque obliget. Etenim cùm Princeps in bello militi præcipit locum seruare, vnde pręsentaneum periculum reipublicæ existit, vitam potiùs quàm locum deserere debet. Imò quoties quidpiam sub pœna capitis iubet, periculum subeundum est capitis pro legis custodia. Nam etsi Princeps non sit absolutè dominus vitæ, vti Deus: tamen accidente causa potest subditos exponere morti, sicut totum partes. Nihilo minùs non est vsque adeò vniuersalis re{ Regula Caietani non est vniuersalis. Soluitur ratio Caietani. }gula Caietani. Neque idem est obligare ad mortale, & obligare non obstante periculo mortis: nam lex ieiunij proculdubio sub reatu mortali obligat: & nihilo minùs si tyrannus mortem alicui minaretur nisi ieiunium frangeret, nulla porrò esset culpa illud frangere: nisi dum tyrannus in contemptum legis ad id cogeret: tunc enim teneretur Christianus potiùs mori. Enimuerò quamuis potiùs sit moriendum, quam peccandum, nihilo minùs non pręsumitur lex tam rigidè semper cogere. Et ideò an lex obliget ad mortem oppetendam nêcne, examinandum est ex operis grauitate. Quin verò neque lex diuina cum illa acrimonia nos vbique obligat. Nemo enim tenetur vel se vel filium cum periculo mortis baptizare, aut alia suscipere sa{ Leges Ecclesiasticæ non obligant cum discrimine mortis. Ratio dicti. }cramenta. Quin verò crediderim Ecclesiasticas leges nunquàm obligare tanta cogendi vehementia, nisi quando vel contemptus eiusdem legis interueniret, vel iniuria fidei. Et ratio est: quia qui metu mortis contra legem facit, non delinquit ex inobedientia, sed metu: sicut qui fame frangit ieiunium, non formaliter peccat contra obedientiam, sed contra temperantiam. Quod autem nullo metu{ Satisfit aliis argumentis Caietani. } possit quis contrahere cum consanguinea: hoc est, quia non est materia matrimonij, nec fieri potest per metum: sed talis concubitus esset fornicatio. Illud autem caput, Sacris, citatum omnes intelligunt de communicatione in sacris & interueniente scandalo. Si enim dum sacerdos coràm notorijs excommunicatis celebrat plebs acciperet scandalum, suspicans leges Ecclesiasticas nullius esse valoris, aut illum esse manifestarium inobedientem: in tali casu potiùs deberet mori, quàm id facere. Aliâs communicare cum excommunicatis ad fugiendum periculum mortis, non esset lethale crimen. REstat ergò respondere ad argumenta in{ Ad primum argumentum. } capite quæstionis proposita. Primum autem iam SOLUTUM est sic, scilicet, quod licèt homo per se potestatem non habeat in foro Dei, tamen TANQUAM eius ministerio fungens præcipere id potest: cui qui restiterit, resistit eius ordinationi, & ipse sibi damnationem acquirit secundùm Paul. ad Rom. 13. ¶ Secundo autem{ Paulus. Ad secundum argumentum. } argumento conceditur patremfamiliâs obligare posse suos liberos ad mortale. Vt si rem illis eximij ponderis æquissimè & seuerissimè præciperet. Nam & eorum potestas à Domino Deo est: nimirum præcipiente liberis honorare parentes. Vnde August. super Psal. 70.{ Agustinus. } Vbi iubet pater quod contra Dominum non sit, sic audiendus est quomodò Deus. Et Salom. Prouer. 6. Conserua fili mi præcepta pa{ Salomon. Paulus. }tris tui. Et Apostolus ad Ro. 1. alijs criminibus annumerat non obedire parentibus. Super quibus verbis Ambr. Quanta, inquit, insolentia{ Ambrosius. } arrepti sunt, vt neque parentes suos quos authores in natiuitate habent agnoscerent: hoc enim est esse sine intellectu: sine charitate scilicet Dei: peccatum autem charitati Dei aduersum, mortale est. Et Deute. 21. Pœna mortis decernebatur filio qui contumax esset & proteruus, neque audiret patris aut matris imperium, & coërcitus obedire contemneret. Verba sunt legis. Quin verò & inter omnes naturales obedientias (vt. 1. Poli. Arist. docet) hæc{ Aristot. } est prima quæ parentibus debetur. At & vxor quandoque teneretur sub tali reatu obedire marito, tametsi eius præcepta, quia vi coërciua carent, vim non habeant legum. An verò in famulos & reliquam familiam eadem fungatur authoritate, non facilè crediderim. ¶ Ad tertium responsum est in tertia conclu{ Ad tertium argumentum. }sione, quòd leges diuinis aduersantes, non habent legum robur, sed sunt potiùs conculcandæ. ¶ Et ad eundem propè modum respon{ Ad quartum. }detur ad quartum, quod sententiæ, quæ ideò penitùs iustę sunt quòd secundùm tantùm exterum forum in falsa præsumptione fundantur, non obligant in conscientia: quia cùm sint veritati contrariæ, lex naturalis ac diuina aliud continet. Diuersimodè tamen considerantur. Nam dum sententia diuinæ legi non est omninò contraria, tunc condemnatus, licèt possit quomodocunque, citra scandalum & vim iudici illatam, iudicio se eximere, potest nihilo minùs & eidem auscultare. Vt contingit quando innocens condemnatur. Quando verò diuina lex omninò est contraria, vt dum quis cogitur illam cognoscere quæ verè non est sua, citiùs debet mori quam obedire. ¶ Et pari modo respondetur ad quintum.{ Ad quintum. } Quando enim leges humanę iniquæ sunt in subditos, si citra scandalum fieri potest, non est in conscientia eis obediendum: secùs si tale scandalum oriretur. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm omnis pœnalis lex obliget ad culpam. DVOS hîc articulos adhibere est operępretium de lege pœnali, in qua nonnihil subest singularis ambiguitatis. Et primò quęritur vtrum humana lex quæ obligat ad pœnam, pariter obliget & ad culpam. Et arguitur à parte negatiua. In primis leges pœnam irregularitatis continentes, non omnes{ Prima ratio. } obligant ad culpam: nam iudex qui iustè est causa sanguinis, irregularis fit, vt patet in titulo de homicid. voluntario. & Can. aliquantos. dist. 51. Et bigamus fit similiter irregularis, vt patet. 34. dist. cap. si cuius. & tamen nulla illic inest culpa. Nam hæc vna fortè est causa, ob quam regula iuris exceptionem fecit: Sine culpa (nisi subsit causa) non est aliquis puniendus. vnde illud collectum est axiôma: Et si sine causa non potest infligi pœna, potest tamen sine culpa. ¶ Secundò in religionibus (vt de{ Secunda ratio. } nostra iam suprà dictum est) extant leges obligantes ad pœnam sine culpa: ergò quotiescunque princeps pœnam adnectit legi non est censendus obligare ad culpam, sed pœna esse contentus: nè oraculo illi aduersetur Naum Pro{ Naum. }phetæ cap. 1. Non consurget duplex tribulatio. ¶ Tertiò innumeræ sunt leges tam diuinæ{ Tertia ratio } quàm humanæ quæ nullam induunt præcepti formam, sed tantùm pœnæ: vt illa Exod. 22. Si quis furatus fuerit bouem aut ouem. etc. quinque boues pro vno boue, & quatuor oues pro vna oue restituet. Et. 2. q. 3. Qui non probauerit quod obiecerit, pœnam quam ipse intulerit patiatur. Et. l. capitali. ff. de pœnis. Sic habent leges: Incendiarij capite puniuntur. Fœnerarij capite puniendi sunt. & multæ sunt similes quibus nihil prorsus præcipitur, aut prohibetur, sed pœna tantùm statuitur: illæ ergò non obligant ad culpam, sed prorsus ad pœnam. ¶ In contrarium est Canonicum ius: Can. Satis peruersum. 56. dist. vbi habetur, satis esse peruersum vt quis suis officijs priuetur, quem sua culpa vel facinus à suo gradu non deijcit. Et idem notatur. l. si putator. ff. ad. l. Aqui. QVæstio hæc, si natura pœnæ satis perpenderetur, non erat cur reuocaretur in dubium: adeò res per seipsa liquet. Sed quia vulgus nescio quo colore ait legem quæ obligat ad pœnam non obligare ad pœnam, necesse est errorem hunc elidere. ¶ Respondetur ergò vni{ Conclusio responsiua. }ca generali conclusione. Nulla prorsus est lex pœnalis, si legitimè sit pœnalis nominanda, quæ non obliget ad culpam: nisi contrariam intentionem expresserit, dicendo, non intendimus obligare ad culpam, aut quid simile: vt superiori quęsti. expositum est. Conclusio est S. Tho. 22.{ S. Thomas. } q. 108. ar. 4. vbi eam, vt pleraque omnia luculenter dilucidat: Et est lumine naturali notissima.{ Ratio quæstionis. } Pœna enim, vel ipso attestante nomine, tam cognatam habet connexionem ad culpam, vt pœnæ, neque rem habeat, neque iustum nomen, nisi sit pro culpa posita. Loquimur enim hîc de pœna iuridica pro eo quod est vltio & vindicta. Nam accipitur pœna quoque Physicè pro cruciatu quem quis patitur, vel à febre, vel ab alio quouis morbo afferente dolorem. Neque opùs porrò est alia probatione præter nominis significationem. Vindicare enim & vlcisci, & supplicium poscere, atque adeò pœnam infligere, neutiquam nisi pro culpa fas est. Quocircà nisi culpa adsit impropriè, & præter verborum significatum vsurpatur. Fit enim per pœnam iusta repensio culpæ: nempè vt qui suæ obsequens voluntati deliquit (nam secundum Augustinum: vbi non est voluntarium, non est peccatum.) contra eandem suam voluntatem patiatur. ¶ Secundò id probatur. Leges humanæ (vt{ Secunda ratio. } proximo articulo constitutum est) si absque pœnæ comminatione absolutè ponantur, ad culpam obligant: at comminatio pœnę legi apposita non est contrarij signum: ergò tunc etiam eadem manet obligatio ad culpam. Probatur minor: quia communicatio pœnæ natura sua illuc spectat, vt obseruantiùs lex custodiatur. Ea nanque ratione in illo articulo de legis actibus dictum est vnum esse punire, quod sicut in speculabilibus per principia inducuntur conclusiones: ità & in practicis per comminationem pœnæ inducitur obseruantia præcepti: ergò non solùm pœna non est indicium ablatæ culpæ, verùm contra, apertum est testimonium grauitatis ipsius, quæ de transgressione omissioneque legis contrahitur. ¶ Tertiò arguitur. Huius causa quòd ma{ Tertia ratio }ior minórve aut maxima assuatur legi pœna, non alia afferri potest, quam proportio culpæ: iuxta illud Deut. 25. iuxta mensuram delicti erit & plagarum modus. cuius simile est. c. Exiuit. extrà, de his quę fi. à ma. par. cap. &. c. Fœlicis. de pœn. lib. 6. ergò quęcunque pœna testimonium est culpæ. ¶ Accedit quartò & diui{ Quarta ratio. }num exemplum. Illa enim lege quam Deus primam posuit parentibus nostris in statu innocentiæ, quia eius præuaricatio tam longè grauissima erat, & enormissima, truculentissimam pœnam comminatus est, dicens: In quacunque hora comederis ex eo, morte morieris. Quo factum est vt mors, morbique ac cæteræ calamitates & ærumnæ, quæ si in puris essemus naturalibus conditi, non pœnæ, sed natura nobis essent: iam nunc ob culpam Adæ expoliantius nos originali iustitia, quę nos ab his seruasset incolumes, pœnæ & dicuntur & sunt: Proptereà quod modo quodam eius nos parentis voluntate peccauimus. Punitur ergò nemo nisi ob culpam, siue suam propriam, siue suorum parentum, quorum pars quodammodò existit. Vnde illud Exod. 20. Ego sum Deus zelôtes visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam & quartam generationem. Fateor nos quidem quandoque à Deo flagellari, non solum ob delicta præterita, verùm vt in futurum cautiores viua{ Roboratur conclusio exemplis sacrarum literarum. Exod. 21. Leui. 20. }mus: illa verò flagella non tam pœna sunt quàm præseruatoriæ medicinæ. Prætereà & in originis culpam cuncta resoluuntur. Deinde & alijs Dei exemplis eadem conclusio confirmatur. Etenim Exod. 21. & Leuit. 20. iuxta grauitates scelerum pœnas statuit: Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur. Si mœchatus fuerit quis cum vxore alterius, morte moriatur etc. Quapropter etsi in euangelio præceptis Decalogi nulla sit adiuncta pœna, tamen per humanas leges adhibitę sunt: vt scilicet homicida, & fur, & reliqui nequam impurique homines mortis metu ab illorum violatione cohibeantur. Et est profectò cauillosum diuerticulum dicere, aliud esse in legibus diuinis quàm in humanis: cùm potiùs leges humanæ diuinarum esse debeant imitatrices. ¶ Ecquis prætereà dubitet, quin cùm Rex pœnam capitis comminatus militi iubet nè locum deserat, mortalis sit culpa inde referre pedem? Quin verò infallibilis regula est quod in neminem potest princeps pœnam capitis, aut mutilationis, aut exilij, aut omnium bonorum publicationis decernere, nisi pro transgressione vel omissione legis quæ sit lethalis culpa. Profectò non video vnde hæc plusquàm vulgaris opinio prodire potuit, quod leges obligantes ad pœnam non obligent ad culpam. Cùm pœna suapte natura, tum genuinus effectus, tum & apertum iudicium sit culpæ. Sed tamen qui eam inuexerunt non sunt illi qui de natura rerum philosophantur. ¶ At verò alij Doctores hac{ Aliorum opinio. } parte doctiores, licèt conclusionem nostram non prorsus denegent, moderantur tamen hac distinctione, quam ex Henrico Ganden{ Henricus. }si quolib. 3. q. 22. desumunt. Ille nanque fortasse fuit qui vulgari opinioni quam modò impugnabamus, ansam porrexit. Tametsi ipse moderatiùs opinatus est. Distinctio eius est hæc: Legum pœnalium alię sunt quę præceptum explicant vel prohibitionem, cui pœnæ comminationem adiungunt: & has, qui illum defendunt, appellant pœnales mixtas, hoc est obligantes ad culpam pariter & pœnam: sed aliæ sunt quæ nullam exprimunt neu præceptionem, neu prohibitionem, sed tantùm pœnam sub conditione: quarum figuram in tertio argumento proposuimus. Atque has appellant purè pœnales. Aiunt ergò illas mixtas obligare ad culpam: has verò puras, minimè. Veruntamen (vt salua id autho{ Exploditur præterita opinio. }rum existimatione dixerim, qui digni sunt pretio) callere mihi non videor vim huius distinctionis. Imò inconcussam arbitror vniuersalem veritatem nostræ conclusionis: nempè quòd nihil habere potest rationem pœnæ, nisi vbi subest culpa, propter rationes factas. Sed absente culpa id quod fert imaginem pœnę, potiùs erit pretium, vel pactum, vel quid aliud, vt statim in solutione ad tertium patebit. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum. }detur quòd irregularitas, quæ non delicto ponitur (nam de illis secùs res habet) neutiquàm rationem induit pœnæ, sed indecentiæ cuiusdam, quæ hominem ad sacros ordines sacrorumque functiones reddit inhabilem. Ecquis enim dicat si iudex iustissimè addixit hominem supplicio, veluti pœnam illi statui nè possit ad sacros ordines promoueri? ecquis inquam egregiæ virtuti pœnam vnquàm opposuit? Sed est indecôrum atque indecens (vt lib. 5. q. 1. dicturi sumus) vt qui sanguine contaminatur, sacramenta innocentissimi Agni dispenset. Pari nanque ratione bigamus, non in pœnam, sed propter significationem, quia Christus vnicam sibi ecclesiam desponsauit, fit irregularis. Quemadmodum & consanguinei contrahendo matrimonio inhabiles sunt & inidonei: non certè in pœnam, sed propter rei absurditatem. Quapropter regula iuris vniuersalem continet veritatem, quòd fine culpa non est aliquis puniendus. Nam interiecta parenthesis (nisi subsit causa) si glossam auscultes, solum docet, vbi interuenerit citra culpam causa, contingere posse vt homo propter indecentiam, quam irregularitatem vocant, ab aliqua dignitate repellatur. Quanuis eadem parenthesis aliter à diuo Tho. loco citato quàm à glossatore intelligatur: videlicet de flagellis iam memoratis diuinis, quę non tam in pœnam commissorum criminum, quàm ceu medicinæ in futurum infliguntur. ¶ Ad secundum re{ Ad secundum argumentum. }sponsum satis est quòd vbi lex suam expresserit intentionem non obligandi ad culpam, salua res erit. Inde tamen non sequitur vt vbi absque tali expressione subiungitur pœna, tollatur subinde culpa. Nam verbum prophetiæ Naum nihil ad rem attinet: haud enim duplex illic tribulatio idem est quod culpa & pœna. Sed illa sententia misericordiam Dei designat, qui pœna semel ad iustum persoluta, nunquàm alteram reposcit. ¶ Circa{ Ad tertium. } tertium argumentum. Illi qui distinctionem Henrici defensant, contendunt leges illas commemoratas non obligare ad culpam. Neque illarum vllam quæ extant Leui. 20. Si mœchatus quis fuerit cum vxore alterius, mœchus & adultera morte moriantur etc. Breuiter, nullam seu Canonicam seu ciuilem quæ ponitur sub hac conditionis figura, obligare putant ad culpam: sed illas præcisè quę iubendo explicant quidpiam fieri aut non fieri sub pœnæ comminatione: vt est illa, Omnis vtriusque sexus. de pœni. & remis. Qua præcipitur vt omnis semel in anno peccata sua confiteatur, & saltem in die Paschæ Eucharistiæ sacramentum suscipiat: alioquin & viuens ab ecclesiæ ingressu arceatur, & moriens ecclesiastica careat sepultura. Hîc autem{ Duo aduertenda. Primum. } duo adnotauerim. Vnum quòd etsi vera sit hæc opinio, nihil veritati conclusionis nostræ detrahitur: quoniam illę pœnæ non statuuntur nisi pro culpis, quæ, vel illis, vel alijs legibus vetantur. Alterum est quòd illas ego{ Secundum. } leges pœnales, siue diuinas, siue canonicas, siue ciuiles, quæ delictis pœnas decernunt, negare non auderem quin obligent ad culpam. Nam quanuis illa delicta alijs mandatis non essent prohibita, in illis certè satis exprimitur, pœnas illas & maximè capitales ad cohibendas culpas illic insinuatas institui, quæ ideò culpæ illic virtualiter prohibentur. Vtendum ergò arbitror hac distinctio{ Distinctio. }ne: Quando pœna applicatur culpæ, vti in dictis legibus, obligatio fit sub reatu culpæ: quando verò lex formam habet potiùs concessionis aut dispensationis, tunc talis lex non obligat ad culpam, sed tamen neque id quod sub imagine pœnæ subiungitur, habet veram rationem pœnæ, sed pretij aut conuentionis. Subdamus exempla. Hæc lex: qui frumentum ex regno euexerit, illud perdat aut talem luat pœnam: re vera obligat ad culpam. Attamen si intentio Regis non esset distractionem frumenti prohibere, sed illa ratione pecuniam colligere, lex tunc non obligaret ad culpam: sed tamen conditio subiuncta non esset pœna, sed concessionis pretium, vt qui vellet euehere, tantum contribueret. Sicut & respublica potest, & vetando legem hanc ferre, Qui ligna in nemore cæciderit, tali plectatur pœna: & rursum sinendo pro pretio, Qui cæciderit, tantum soluat. Eodem modo, Si quis mulam equitauerit, illam perdat: profectò (vt reor) ad culpam obligat: sed si post latam legem ciues dispensationem procurarent, vellentque eam pretio redimere, tunc lex hæc, Qui mulam equitauerit tantum soluat, non est pœnalis: quia neque prohibitoria, sed potiùs concessoria. ¶ Quòd si contrà no{ Obiectio. }bis obijciantur institutiones nostræ, aliarumq́ue religionum, in quibus sic habetur: Nolumus obligare ad culpam sed ad pœnam: vbi pœna sine culpa nominatur: Responde{ Responsio. }tur tales non esse propriè ac legitimè pœnas, sed sunt quasi conuentiones & pacta: quia monachi tali se volunt voto astringere, vt si hæc fecerint, illa patiantur. Dicuntur autem non ineptè pœnæ, quia propter res vetitas exiguntur, ac rependuntur. Cuius instar in nostro libello de Abusu iuramentorum cauendo, dicebamus quòd citra obligationem ad nouam culpam potest quisque se astringere vt quotiescunque iuramento fuerit abusus, tantum pendat. Allêget hîc etiam contra nos{ Altera obiectio. } forsan leges aliquas ciuiles statuentes pœnas vbi non apparet subesse culpa. Quales sunt illæ de effractoribus carcerum vt fugiant ff. de effract. l. de ijs. &. ff. de cust. & exhib. reor. l. in eos. cùm tamen liceat citra culpam cuicunque vincto id facere. Sed de his libr.{ Solutio. } 5. q. 6. respondebimus, quòd vel est illic, vel præsumitur culpa. # 6 ARTICVLVS. VI. Vtrùm lex pœnalis in foro conscientiæ ante iudicis condemnationem obliget ad pœnam. ARticulus proximus quo definitum est legem pœnalem & ad culpam simul & ad pœnam obliligare, in hanc nos disputationem mittit eidem agnatam, vtrùm sicuti ad culpam ità & ad pœnam ante iudicis condemnationem obliget. ¶ Et arguitur{ Primum argumentum affirmatiuæ partis. } à parte affirmatiua: Leges huiusmodi (vt dictum est) non habent minorem vim obligandi ad pœnam quàm ad culpam: & ideò legis virtus tam est punire (vt suprà dictum est) quàm imperare: ad culpam autem absque iudicis sententia obligant: ergò & ad pœnam pari modo obligare possunt. ¶ Secundo argui{ Secundum. }tur. Iudex vigore legis per suam sententiam obligat ad pœnam: ergò maiori ratione lex per se ipsa. Aliter minoris esset vigoris lex quàm iudex: cùm tamen contrà tota sententiæ virtus à lege dimânet. Quin verò quisque etiam potest se ad pœnam obligare quam absque vlla sententia tenetur exoluere, vt dum quis vouit si certum admiserit crimen, tali se pœna vltum ire: cur ergò lex id non possit? ¶ Tertiò arguitur, leges diuinæ ante iudicis{ Tertium. } sententiam obligant ad pœnam: possunt ergò & similes humanitùs condi: postquàm autoritas humana à diuina deriuatur. Extabat enim antiquitùs Leui. 15. lex, vt qui mulierem tetigisset fluxu sanguinis pollutam immundus esset usque ad vesperam: quæ quidem immundicies absque vlla sententia contrahebatur. Et similes ferè extabant leges de leprosis alijsque infectis hominibus qui ipso facto tenebantur ab aliorum se arcêre contubernio. Item & sacrificia quæ ad expianda piacula iubebantur offerri tenebantur delictores in conscientia sacerdotibus exhibere. Et modò eadem ratione ecclesia potest pro aliquibus peccatis statuere pœnas, sicuti quadragesimale ieiunium indixit: quas nos meritò pœnitentias tenemur perpeti: ergo lex obligat in conscientia. His accedit & lex Christi Matth. 19. Qui dimiserit vxorem suam excepta fornicationis causa, facit eam mœchari. qua insinuatur licere dimittere adulteram quantum ad tori separationem in conscientia antequàm causam in iudicium deferatur: quam quidem pœnam ipsa tenetur pati. ¶ Quartò & de legibus multis huma{ Quartum argumentum. }nis arguitur. In primis potest defunctus vsumfructum prædij legare vxori ea lege si pudicè vixerit, aut si ad secundas non transierit nuptias: quam idcircò conditionem cùm primùm fregerit tenetur legatum hæredi remittere. Et potest pari ratione qui collegium aliquod de sua substantia instituit leges condere vt quicunque collegarum hoc aut illud admiserit crimen, priuatus sit collegij iuribus, aut quod à collegio receperat restituat. quæ quidem leges absque alia iudicis sententia in conscientia obligant. Et potest Rex tali lege iudices ministrosque iustitiæ ad munera reipublicæ assumere vt quicunque iudicium vendiderit, aut munuscula susceperit, eo ipso nulla alia spectata sententia tali aut tali pœnæ subiaceat. Quales sanè leges in Hispania alijsque bene institutis prouincijs extant. Quę quidem profectò conscientiam perstringunt. Et in nostra Vniuersitate statutum est vt scholaris qui in petitione Cathedræ prensauerit seu ambierit, quod subornare vocant, ipso facto sit suffragatoria voce priuatus. ¶ Prætereà quintò, cùm Rex lege pre{ Quintum argumentum. }tium statuit frumenti vel quarumcunque aliarum mercium, adijciens transgressori pœnam, obligat ad eandem pœnam in conscientia. Et inter omnes extant leges præscriptionis quarum virtute possessor bonæ fidei absque vlla iudicis sententia in conscientia acquirit in decennio rerum mobilium dominium, & numero quadraginta annorum rerum etiam immobilium: vt latè patet vtroque Iure, sub eisdem titulis de præscripti. hæc autem lex est pœnalis: ob negligentiam quippè illius qui tanto temporis interuallo rem suam neglexerit priuatur eius dominio: ergò lex pœnalis ante iudicis sententiam obligat in conscientia. ¶ Sextò arguitur ex. c. si qui. de pręscrip. lib.{ Sextum argumentum. } 6. vbi duo distinguuntur modi quibus potest quispiam rebus possessis priuari: scilicet aut per sententiam aut ipso iure. Etenim nisi lex per se ante iudicis sententiam reum mulctaret, inanis esset illa distinctio: quia non superesset nisi vnus puniendi modus, scilicet per sententiam. ¶ Septimò leges in iure sub{ Septimum. } diuersa forma statuuntur pœnales. Aliæ quippè sunt quæ explicant sententiam ferendam: illæ scilicet quæ tantùm sunt monitoriæ, vt habetur in gloss. super. c. vnico de sagitta. videlicet quoties dicitur, Præcipimus sub pœna seu sub interminatione, vel excommunicationis, vel anathematis, vel suspensionis. Vnde illud verbum capituli Dolentis. de celebr. Mis. sub pœna suspensionis penitùs inhibemus, sic glossatores legunt, vt ipsum intelligant solùm illic ferendam sententiam comminari. Et expressiùs. c. relatum. de iure patro. post verbum, sub anathematis interminatione prohibere curetis, continuò subnectitur: Si quis autem prohibitionis vestræ contemptor extiterit, excommunicationi subdatis. Aliæ verò extant vrgentiores leges: puta quæ pœnas non admonendo comminantur, sed castigando infligunt. Quarum vtique quatuor habentur cap. cùm secundum leges. de hæret. lib. 6. Prima, vt contrahentes incestas nuptias naturę nefarias, hoc est turpitudine se contra naturam polluentes, ipso facto suarum rerum dominium perdant. Secunda vt rapta mulier quæ contra voluntatem parentum raptori nupserit, omnia bona ipso iure amittat. Tertia vt illi etiam qui arma vel species ad hostes fidei transuexerint, earundem specierum & rerum proprietate hoc ipso priuentur. Ac præ omnibus Quartò, vt hæretici ipso facto priuentur bonis suis, quæ fisco adiudicentur: quæ quidem priuationes ipso facto (vt illic refertur) fiunt secundùm ciuiles leges. His insuper Quintus adhibetur casus in crimine lęsæ Maiestatis, vt habetur l. fin. C. ad legem Iuli. maiest. Et sextus iure Can. aduersus eos qui vel Romanæ ecclesiæ Cardinalem percusserint, vel ceperint, vt patet in. c. Fœlicis. de pœnis. Nam hi reputantur ecclesiæ maiestatem læsisse. Et septima est lex similis in eos qui mutilant, vulnerant etc. Romipetas, vel peregrinos in Hierusalem: vt patet ex more Romano quo in cœna Domini omnes illi declarantur excommunicati atque suis priuati bonis. Vniuersos inquam hoc genus criminosos legibus sancitum est ipso facto rebus suis mulctari. Vnde fit consequens leges obligare ad pœnam in foro conscientiæ: nam aliâs nullum superesset interstitium inter huiusmodi leges atque alias monitorias. Et confirmatur ratio: quia pœna excommunicationis, suspensionis & irregularitatis ipso facto ante iudicis sententiam incurritur. ¶ Octauò longè vrgentiùs arguitur{ Octauum argumentum. } ex cap. pro humani. de homi. volunt. lib. 6. Illic enim in eos qui per Assasinos quempiam occiderint, illa profertur sententia vt excommunicati omni honore & ordine & officio & beneficio ipso facto priuentur, eademque liberè alijs conferantur. Itaque postquàm scelus probabilibus argumentis constiterit, nullatenùs alia sententia requiratur. Verba legis sunt. Accedit & vehementiori tenore Pau{ Paulus secundus. }li secundi Decretalis Extrauagans, Ambitiosę. in qua aduersus illos qui ecclesiastica bona alienauerint truculentior denuntiatur censura: nempè vt ipso facto absque declaratione aliqua sint suis beneficijs & dignitatibus priuati. ¶ In contrarium autem facit quod in eodem cap. cùm secundùm leges. post illud verbum, Bona hæreticorum ipso iure decernimus confiscata: subiungitur, Confiscationis tamen huiusmodi executio, vel bonorum ipsorum occupatio fieri non debet per principes, aut alios dominos temporales (iuxta Gregorij Papæ prædecessoris nostri declarationem) antequàm per Episcopum loci vel aliam personam ecclesiasticam, quæ super hoc habet potestatem, sententia super eodem crimine fuerit promulgata. QVæstionem pręsentem pluribus quàm fortè par esset dissertam curabo: eò quod viri egregiè docti illam controuertunt. Quorum est Alphons. Castro Franciscanus, de literis certè & religione benemeritus, ac mihi perinde obseruandus. Nam quanuis tum in alijs, tum etiam forsan & in hoc certiùs me rem coniectauerit, videor mihi tamen paulò aliter sentire. Respondebo ergò more nostro ad quęstionem quinque conclusionibus: ac perinde rationibus ac testimonijs quæ contra obijciuntur pro meo captu satagam respondere. Neque verò tanti disputationem fecissem nisi tanti familiæ Christianæ referret conscientias de hac re informari. Quò autem perspicua sit lucidaque oratio, ex multis quæ de lege pœnali disputantur, hoc solùm ad rem potissimùm scire pertinet. Vtrùm eo ipso{ Fit planus quæstionis titulus. } quòd quis transgreditur legem, quæ ipso facto transgressorem suis bonis priuat, teneatur in conscientia fisco eadem bona mancipare: an verò citra culpam possit ea retinere vsque ad iudicis sententiam: vel ob id quòd illuc vsque dominium retinet: vel quia possessionis seu concessionis iure potitur. Hæc nanque, quæ causam interrogat, noua est quæstio. ¶ Prima ergò esto conclusio. Lex pœnalis{ Prima conclusio. } ob id quòd dicat ipso facto, vel ipso iure, aut quid simile, non obligat ad pœnam ante sententiam à iudice latam, sic vt reus teneatur in conscientia bona sua statim commissa culpa à se abalienare. Sed si quæ lex taliter obligat, aliundè arbitrandum est. Hanc ergò conclusionem Abbati Panormitano, salua eius{ Panormitanus. } autoritate, ex regione contraponimus. Cuius regula est super. c. Canonum. de constitu. &. c. dilecti, de arbit. quòd ille cuius bona sunt ipso facto confiscata, non potest illa cum bona conscientia retinere: quia statim sunt, inquit, acquisita fisco. Verba eius sunt in dict. c. Canonum. Et quoniam testimonia natura{ Præfatæ conclusioni naturales rationes astipulantur. }libus rationibus elucescunt, ab eiusmodi rationibus exordiar. Eò præsertim quòd patroni contrariæ sententiæ illi principio nituntur, quod nullum (vt aiunt) ius, vel humanum, vel diuinum, vel naturale sententiam nostram adstruit: cùm tamen licet lex nulla, humana aut diuina, expressè hoc asserat, naturales rationes legis naturalis sint interpretes. Quare prudenteridem religiosus author Theologos curauit admonitos, nè citationibus Doctorum essent contenti. ¶ Ratio ergò pri{ Prima ratio pro conclusione. }ma est hæc. Pœna (vt nomen ipsum sonat) inde dicitur, quòd passio est: natura autem abhorret vt idem sit agens & patiens: ergò lex quæ ministrum meipsum faceret executorem meæ pœnæ, non esset naturæ conformis: atque adeò cùm (vt suprà dictum est) humanæ leges à naturali deriuentur, nulla sic est obligatoria. At quoniam patronis contrariæ opinionis perquàm debilis apparet hæc ratio, perpendamus quanti sit ponderis. Lex, regula est inanimis nostrarum actio{ Explicatur præterita ratio. }num, quæ per iustitiæ ministros applicanda subditis est: ergò ad ministros pertinet suos subditos ad legis obseruantiam cogere: coactio autem fit per pœnæ inflictionem: ergò talis animaduersio ad iudicem pertinet: & contra naturam reo in se ipsum committeretur. Ob id nanque Aristo. 5. Ethic. appellauit{ Aristote. } iudicem iustum animatum, qui debet ex lege agere in reum. Quapropter si ego bene conijcio, lex pœnalis duobus membris ad diuersos loquitur. Cùm enim iubet nè quis quid faciat, subditos alloquitur: cum verò addit contrà faciens eo ipso dominium rerum perdat, aut ipso iure bona amittat, aut bona eius sint confiscata, non tam cum subditis loquitur, quàm cum iudicibus, iustitię executoribus, quibus talem imperat animaduersionem. ¶ Secundò (quod mihi vrgens ar{ Secundum argumentum. }gumentum est) quantunuis lex pœnam comminetur, æquissimum tamen naturæ ius illæsum seruat: quod est vt delinquens audiatur. Hinc nanque illa emanauit constitutissima firmissimaque sententia Greg. de caus. pos.{ Gregorius. } & propri. c. susceptis. Nos contra inauditam partem nihil possumus definire. Non ait solùm, non volumus, sed non possumus: Natura scilicet id vetante. Enimuerò cùm lex (vt suprà monstratum est) in communi feratur, neque singulares contingentium circunstantias potuerit prospicere, munus hoc delegatum est iudici, vt eisdem perspectis sententiam ferat. Potest siquidem reus allegare vel ignorantiam, vel infirmitatem, vel vehementissimam occasionem, vel fortasse quòd non tam grauiter in legem impegerit, vt dignus sit totius pœnæ acerbitate. Quapropter etiam in crimine hæreseos, quod omnium est impientissimum, & execrabilissimum, auditur hęreticus quouis modo voluerit suum factum excusare. Et contingit sæpissimè tam tenue esse delictum, vt non agatur in ipsum toto rigore iuris, atque adeò neque expolietur omnibus suis bonis. Et pari ratione, imò æquiori in crimine læsæ Maiestatis atque in alijs quibuscunque perpendenda est causa in particulari, & secundùm grauitatem aut leuitatem iudicandum: etiam si lex millies dicat ipso iure & ipso facto & eo ipso: quoniam epieikeia nulla potest lege à iudicijs ablegari. Quapropter quòd lex ait, ipso facto, idem est quod ex natura, & genere facti: cui non obstat quominùs de quantitate & modo facti sit rursus expendenda pœna: quemadmodùm ab ipso legislatore si præsens esset, fieret. Et inde quoque alia sanctissima lex dimanauit, vt nemo nisi vel confessus condemnetur, vel conuictus: vt habet Can. Nos in quenquam. & Can. Iudex. 1. q. 7. Quòd si ratio hęc suscipitur, vide in quas angustias miserum delictorem conijcias, si ante sententiam iudicis teneatur bona ipse sua (vt habet contraria opinio) fisco tradere. Profectò non solùm eum cogis vt executor sit legis aduersum seipsum, quod natura non fert, verùm & iudicem constituis: nempè vt ipse perpendat an delictum suum tantam mereatur pœnam. Fac exempli gratia, hominem scientem ac prudentem leuem hæresin secum, tum mente concepisse, tum etiam protulisse ore, in qua diem tantùm vel præcisam horam priuatim durauit: Vtrùm statim eum in conscientia cogere debes, vt amplissimam suam substantiam, etiam dum ditissimus est, fisco offerat: quanuis in mentem redactus firmus sit iam in fide. Re vera atrocissima esset censura: neque vllus, neu sæcularis neu ecclesiasticus iudex talem pronuntiasset sententiam, tantum abest vt esset priuatim in conscientia cogendus. Et tamen si vera esset contraria opinio, maximè eorum qui tenent etiam pro occulto crimine quod nullatenùs probari potest, incurri in pœnam iuris, cogendus esset: quoniam qui nullam sibi potest ignorantiam prætexere, verè hæreticus est. Imò vt ex vsu aliud capiamus argumentum,{ Alterum argumentum. } quis vnquàm sacerdotum in illas angustias pœnitentem adegit, vt ante condemnationem sua publicaret bona? ¶ Accedit prætereà{ Tertia ratio } tertiò, quòd leges humanæ (vt suprà ab Isidôro docti sumus) debent esse tolerabiles atque ad hominum imbecillitatem accommodatę: quas etiam illi qui non sunt adeò virtute progressi ferre possint: si tamen lex homines sic distringeret, vt sua substantia, quantumuis locupleti, sua se sponte nudarent, intolerabilis esset, & suaui leuique iugo Christi longè dissimilis. Neque aduersariorum ratio concludit, qua aiunt{ Ratio aduersariorum debilis. } hoc modo cautiùs obseruari leges: nam talis debet adhiberi cautela custodiendæ legis, vt tamen non fiat obseruatu impossibilis. ¶ At quoniam de occulto hæretico tetigi{ Quartum argumentum. }mus cuius nullus est testis, inde sumamus argumentum quartum, quod sit hoc Dilemma: Aut vis occultum hęreticum, scilicet qui absque vllo teste protulit exteriùs hæresin incurrere ciuiles pœnas iuris: (nam de excommunicatione à nemine dubitatur:) vel secùs: prius durissimum sanè est opinatu: si tamen non iucurrit nisi quando protulit coram testibus, inde sumitur manifestum argumentum, quod ante condemnationem non tenetur pœnas luere: nam cùm testes nullatenùs sunt necessarij, nisi propter iudicium: qui negat sententiam iudicis esse necessariam ad priuationem bonorum, gratis dat testes esse necessarios vt hæreticus sit reus pœnæ iuris. Hoc argumentum licèt non fecerit prænominatus autor oculatè tamen prospexit, dum. q. 15. 2. libri concessit cum suo Panormitano occultum hæreticum incurrere pœnam iuris: nam secundùm suam opinionem ad hunc effectum superflui sunt testes. Fundamentum autem{ Præfatæ assertionis fundamentum parum solidum. } quod huic assertioni suæ subiecit, non solùm non videtur solidum, verùm contrariæ potiùs sententiæ suffragatur. fundamentum sumitur ex. c. accusatus. de hæret. lib. 6. vbi Papa præcipit confiscationem fieri bonorum hæretici defuncti, cuius hæresis, ipso viuente nondum innotuerat. Attamen ex illo apertiùs colligitur hæresin illam non fuisse occultam: siquidem post mortem patuêrunt testes. Et re vera condemnare hominem delinquentem simpliciter occultum, contrarium esse videtur non solùm capitulo, Secundum leges, confiscationem vetanti ante sententiam iudicis, verùm & toti ordini Iuris: quo sancitum est vt nemo nisi via vel inquisitionis, vel denuntiationis, vel accusationis puniatur: quia semper iura id quod probari nequit, non esse sui fori reputârunt: excepta excommunicationis censura, quæ natura sua cognitionem causæ non requirit, sed solam iuris præmonitionem. ¶ Sed quintum hîc peculiariter{ Quinta ratio. } argumentum adhibeam, vt dicta præfati doctoris intelligam. In secundo suorum lib. quibus egregiè de Iusta hęreticorum punitione disputauit. c. 6. dixit quòd non omnis proferens hæresin incurrit pœnam iuris, sed tantùm hæreticus: vt habetur in dicto. c. secundum leges: Puta ille qui hæresis pertinax est. Aut ergò appellat pertinacem eum qui contra solam legem rebellis est, puta qui consultò negat id quod scit esse contra scripturam, vel contra sanctam ecclesiam: aut nondum reputat pertinacem quoadusque in iudicio admonitus mordicùs hæresin retineat. Si prius dicat, non intelligo cur adhibuit in dict. c. 6. quòd illis qui admoniti statim reuocant & damnant errorem suum, non pœna iuris, sed arbitranda puniendi sunt. Nam illic propalàm loquitur de admonitione, non iuris sed iudicis. Si autem illic intellexit, vt planè videtur intellexisse, non incurrere hæreticum pœnam iuris nisi in illo articulo quo in iudicio admonitus non resipiscit, tunc tota eius machina ruit. Primum enim falsum est occultum hæreticum cuius nulla haberi potest probatio priuatum esse suis bonis. Quin verò palàm sequitur neminem ipso iure & facto priuari quousque in iudicium trahatur: vbi non solùm de hæresi sed de pertinacia condemnetur. Prætereà tota practica inquisito{ Altera ratio }rum negatur. Nam quicunque manifestariam hæresin secum absque arbitris affirmauit, nisi ignorantia excusetur, censetur hæreticus, scilicet excommunicatus tanquam pertinax contra admonitionem legis. Et ideò licèt nunquàm fuerit admonitus ab homine, si in iudicio pòst conuinceretur, iure possent eius omnia bona confiscari, & confiscantur: nisi ob hæresis leuitatem aliqua ei remittantur. Tametsi dum veniam petit non relaxatur sed reconciliatur. Secùs de illo qui tantùm est suspectus de hæresi, in quem non habet pœna iuris locum, sed arbitraria. Hæc dixerim non ad reuincendum autorem, sed ad hoc per eius dicta confirmandum quòd occultus hæreticus non tenetur tradere bona sua quoadusque sit in iudicio de crimine conuictus. ¶ Id quod prætereà sextò inde maximè con{ Sextum argumentum. }firmatur, quòd si quis nemine sciente, hæresin consultò secum ore asseruit, & absque vlla denuntiatione, sua sponte se patribus sancti tribunalis offert, licèt excommunicatus ipso facto sit, mulctari non solet omnibus suis bonis nec diffamari. Re vera ad hoc nescio quomodò responderi posset. ¶ Accedit septimo loco & famigerata illa sententia Chry{ Septimum argumentum. Chrysost. }sostomi super epistolam ad Hebræos, quæ refertur de pœn. dist. 1. Can. Quis aliquando. Non dico vt te prodas: ex qua fit consequens quòd nemo tenetur se prodere, nisi quem infamia, vel indicia, vel accusatio, iudicis autoritate compulsum prodiderit: si tamen occultus reus teneretur bona sua fisco offerre, cogeretur subinde se prodere: nam si esset insignis persona, quî aliter fieri posset vt illa traderet? ¶ Sed trifariàm contendunt aduer{ Triplex euasio præteritæ rationis. }sarij hanc rationem debilitare. Primò, illam in nos ipsos recutientes. Nam pariter inquiunt, sequeretur quod neque fur qui clàm fiscum compilasset, teneretur restituere nè se proderet. Secundò aiunt quòd debent tunc restituere secretè per tertiam personam. Et tertiò, quod si non potest citra infamiam, cessat necessitas restitutionis. Prima autem responsio,{ Refelluntur aduersariorum rationes. } fuga est potiùs quàm solutio. Lata est enim differentia inter pœnam & restitutionem: quod enim ait Chrysost. toto concordante iure, est quòd nullus reus ea causa vt puniatur, tenetur se prodere: illa nimirùm ratione quòd nemo esse tenetur agens & patiens. Quod autem tu alteri surripuisti, non in pœnam, sed ratione iustitiæ commutatiuæ perstringeris restituere: etiam si necesse fuerit te ipsum cum aliqua infamia prodere: si secretò non potes. Illa quippè regula vt nemo cum detrimento suæ famæ debeat restituere pecuniam, lib. 4. sub titulo de restitu. patebit quàm sit fallax, quamque intolerabilis & perniciosa, si sic vniuersaliter vt iacet absque temperamentis & exceptionibus intelligatur. Nam certè qui expilasset fiscum aut magnam pecuniam, cum detrimento etiam famæ deberet restituere. Secùs de periculo vitæ. Ad rem ergò, profectò si nemo tenetur vt pœnam subeat se prodere, consequitur, vt neque illam in conscientia debeat. Huc accedit argumentum ex leg. aut facta. ff. de pœn. §. nonnunquàm. vbi habetur quòd supplicia exacerbantur quoties opùs sit exemplo esse multis. Debent ergò pœnæ exemplares esse, & non occultę. ¶ Octauò denique arguitur. Lex (vt in. c. Secundum leges. persistamus) permittit reo sua bona possidere vsque ad condemnationem: quin verò vetat illa surripi: ergò idem reus bona fide possidet. Scio fautores contrariæ{ Aduersariorum solutio. } opinionis & hoc argumentum imbecille existimare. Congerunt enim fallentias complures consequentiæ huius, Fiscalis iudex non potest exigere rei bona: ergò reus ipse non tenetur sua sponte conferre. Vt enim habetur. ff. de alea. l. 1. qui furatur in domo vbi alea publicitùs luditur, restituere quidem tenetur domino, sed tamen domino in pœnam, quia receptat Iusores, non datur actio in iudicio. Atque inde inferunt quod permittitur reo ipso iure damnato sua possidere, non illa permissione quæ culpam tollit, sed illa quæ pœnam non exigit: sicut meretrices permittuntur. Attamen fallentiæ in primis quas adducunt{ Impugnatio } fallere nequeunt argumenti vim. Debet enim natura permissionis ex subiecta materia perpendi. Etenim cùm quisque antequàm crimen admittat dominus sit legitimusq́ue suorum bonorum possessor, & lex statim post positionem pœnę priuationis subiungat nè confiscatio ante sententiam iudicis executioni mandetur, apertè videtur reo concedere suorum bonorum vsum. Secùs si furaris. Neque opùs est aliam adducere legem aut rationem huiusmodi concessionis, vt reus bona fide possideat. Qua vtique ratione, vt habetur de præscrip. lib. 6. cap. vlt. hæredes defuncti bona ipsorum præscribunt. Quanuis hoc bene videam perparùm vrgere. Nam etsi hæretici bona fide non possiderent, possent illam habere hæredes ad præscribendum: propter ignorantiam criminis. Sicuti & latronis hæredibus vsu venire potest. Profectò licèt non sim vsque adeò mei amator iudicij, tamen rationes istæ, vbi vel scriptura sacra vel expressus textus iuris mihi non obstaret, vti re vera non obstat, efficaciùs mihi rem persuaderent, quàm longa Doctorum phalanx, qui simplices aliorum assertiones absque vlla perspicientia perlustrant. Quanuis neque probatissimorum testimonia nobis desunt. Est enim in primis S. Thom. 2. 2. q. 62. arti. 3.{ S. Thomas. } qui expressè ait neminem ante condemnationem per iudicem ad pœnam teneri. Cui & Conrad. tracta. 1. de contract. q. 7. subscri{ Conradus. Adrianus. }bit. Et Adria. quol. 6. art. 1. Neque verò vt quidam putant oppositum censuit in. 4. vbi de his quæ ludo acquiruntur quæstionem disputat. Illic enim hoc ait duntaxat quòd qui ea quæ ludo iure prohibito perdidit soluitque, potest ante sententiam iudicis recuperare si potest: cuius quidem ratio longè diuersa est. Quia lex ludorum non est pœnalis, sed putat Adrian. impedire dominij translationem. Caieta. item & eodem loco. 22. & in{ Caietanus. Syluester. Archidiaconus. } sua summa, verbo, pœna: & Syluest. in verbo, hęresis. 1. §. 8. sed latiùs in verb. Assasinus. & inter Iurisconsultos Archidiac. super eod. c. cùm secundùm leges. lib. 6. eandem probat sententiam. Cui Anchar. & Philip. Franc. &{ Ancharranus Philippus Francus. Ioannes And. Bartol. Glossa. } alij adhærescunt. Quin verò & Ioannes Andre. c. pro humani. de homi. lib. 6. & Bart. l. eius qui delatorem. ff. de iure fisc. Et Glossa c. Fraternitas. 12. q. 2. At parum ad rem refert quàm sit numerosa citatio, vbi ratio non adhibetur noua. ¶ Hoc tamen vnum admonere non negligam, quòd licèt quantum ad alia puncta, an videlicet quando lex dicit ipso facto, statim reus priuetur rerum vel dominio vel possessione, alia fit plurium opinio, alia verò pauciorum: tamen quòd teneatur protinùs ea reddere, non solùm non est opinio communis Iuristarum, verùm neque est cur inter eos habere debeat authoritatem. Primùm, quia ad ipsos non attinet de foro conscientiæ censere. Secundò, quòd inter antiquos vnius tantùm fuit Panormitani opinatio. Nam Felinus & alij non alia ratione{ Felinus. } eam amplectuntur, quam quòd ille dixit. Quare non opùs est plures citare: quia vno nominato omnes connumerasti. Et tertiò, Syluest.{ Syluester. } solertissimus Doctorum iuris explorator in verbo, Assasinus, ait Abbâtem in hoc non teneri. ¶ Secunda conclusio: sententia excommunicationis,{ Secunda conclusio. } vtpotè quæ spiritualis est & ecclesiastica, ligare ipso iure potest & solet. Conclusio hac solenni ecclesiæ vsu propatu{ Probatio conclusionis. }la est. Excommunicantur enim ipso iure clericorum percussores, vt patet. 17. q. 4. & Assasinorum receptores: vt cap. proximè citato de homicid. volunt. lib. 6. Et cum primis hæretici, vt. c. ad abolendam. de hæreti. sed non opùs est in re non dubia testibus vti non necessarijs. Trahiturque conclusio ex forma euangelica: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut{ Matth. 18. } ethnicus & publicanus. Quare qui vel à iudice vel à iure præmonitus inobediens est, ipso iure ab Ecclesiæ suffragijs excluditur. Sunt autem (vt Caietan. loco citato) qui in{ Caietanus. }ter hanc atque alias ciuiles pœnas hoc tantum discriminis constituant, vt hæc liget, illæ verò non. Item quòd hæc est mera priuatio & passio ad quam reus ipse non debet veluti agens concurrere: aliæ verò vt pœna corporalis aut pecuniaria requirunt actionem, ac subinde executorem. Haud tamen arbitror{ Exploditur discrimen Caietani. } hanc discriminis rationem satis esse: quoniam sequeretur inde condemnari reum posse, nè de carcere aufugeret, & paratum cibum non gustaret, quousque fame strangularetur: quia non fugere & comedere non est agere. Quòd si dicas eôdem reduci non comedere & se hominem occidere, vti ait S. Tho. sequeretur saltem quòd posset delinquens ipso facto priuari ante sententiam iudicis priuilegio aliquo aut iure quod habet eligendi, vtendi, vel fruendi re aliqua: quoniam non eligere, & non vti, non est agere: quod tamen, si nostra vera est opinio, falsum est. Ratio er{ Ratio quare excommunicatio ligat ipso facto absque præuia causæ cognitione. }gò quare Ecclesia excommunicare potest ipso facto absque causæ cognitione & iudicis sententia, est quia dum priuat hominem suis suffragijs aut susceptione sacramentorum, non priuat eum bonis suis proprijs quæ iure peculiari possidet, & tradere per actionem teneatur: sed communibus quorum ipsa est dispensatrix. Ac si dixisset, Qui talem admiserit culpam, non sit nostrorum sacrificiorum, ac sacramentorum, ac consortij particeps: Veluti si paterfamiliâs suos admoneret dicens: Quicunque me odio prosequitur, nolo illum meo vesci pane. Et ex hoc capite multa quæ contra nos facere videntur argumenta paulò pòst diluentur. Atque hanc ob causam diximus in prima conclusione legem quę ipso facto obligat in conscientia, non inde habere illam virtutem quia dicit, ipso facto, sed aliunde. ¶ Tertia conclusio. Quando{ Tertia conclusio. } ipso facto pœnam decernit, tunc sententia iudicis non est necessaria vt feratur super pœnam, sed super crimen: satis inquam erit vt hæreticus condemnetur de crimine: puta quòd sciens & prudens id asseruerit quod nouerat scripturæ sacræ aut Ecclesiæ determinationi aduersari. Nam tunc (vt modò dicebam) iam condemnatur tanquàm transgressor legis, per quam fuerat admonitus. Et ideò ex tali condemnatione sine alia noua expressione pœnæ oritur ex natura rei condemnatio ad pœnam iuris. Conclusio hæc expressa ia{ Probatio conclusionis. }cet in vltimis verbis dicti cap. Secundùm leges. scilicet confiscationis executio fieri non debet antequàm sententia super eodem crimine fuerit promulgata. Quasi dicat, Inde enim sequitur condemnatio pœnæ taxatæ à iure: nisi criminis leuitas (vt diximus) supremo iudici misericordiæ aditum pandat. Et hîc mihi est legitimus sensus verbi ipso facto, scilicet ipso facto per sententiam prodito. Nam quantum ad pœnam, quandiu latet, non habetur pro facto: ex damnatione autem facti incurritur pœna huiusmodi legum. ¶ Quapropter non mihi displicet eorum loquendi modus, qui aiunt sententiam huiusmodi facti esse tantùm declaratoriam criminis: sed tamen minimè subinde concesserim cum Panorm.{ Panormitanus. } in. c. cùm non ab homine. de iudic. quòd vbi crimen est notorium non opùs est expectare iudicis sententiam: quoniam non alia manifestatio criminis sufficit, quam iuridica per sententiam: vt præcipitur eodem cap. & rationes à nobis factæ ostendunt. Et per hoc etiam proditur imbecillitas argumenti quod contra nos fit: videlicet quod si tantùm requiritur sententia tanquàm criminis declaratoria, quid opùs est reo cui compertissimum est, sententiam expectare, vt teneatur bona sua reddere? Hærent enim semper isti in eadem salebra: quibus ideò respondemus non requiri sententiam solùm propter declarationem, sed propter talem declarationem, scilicet condemnatoriam. Alioquin lex ipsa illam fecisset exceptionem. ¶ Quarta conclusio. Con{ Quarta conclusio. }demnatio illa retrò agitur vsque ad articulum quo hæreticus omni ignorantia nudatus hęresin studio asseruit: quoniam nulla alia admonitio ab homine (vt dictum est) requiritur vt censeatur hæreticus. Nam quantum ad veritatem articuli satis erat admonitus vel per notam sibi scripturam, vel per determinationem Ecclesiæ. Assertio est Ioannis Andre. in dict. cùm secundùm leges. sed nulla{ Ioan. Andr. } opùs est autorum citatione: nam lex est expressa, Post diui Marci. C. ad. l. Iul. maiestatis, contra{ Probatio. } illiusmodi impios. Et vniuersalis vsus & practica sancti senatus Inquisitionis sic habet: nempè secundùm normam directorij, lib. 3. tit. 9. Habetq́ue eousque vim talis sententia, vt omnes contractus, nempè donationis, venditionis, atque alij, etiam causa dotis, quos hæreticus ab illo articulo fecerit, habeantur pro infectis. Etsi apud hæreticum non inueniantur pretia, nihilo minùs fiscus nullo emptoribus restituto pretio sibi adiudicat dicta bona. Dixerim si hęreticus vendiderit, donauerit etc. nam si cibum vestitumque citra fraudem emerit, talia pretia à venditoribus non repetuntur: quia iure naturæ sibi licebat vitam suam sustentare. Hæc autem non sunt præsentis loci pressiùs tractare. ¶ Ex hac autem{ Argumentum aduersariorum. } quarta conclusione, sustinentes alteram opinionem, ineluctabile, vt putant, informant argumentum aduersus nostram primam. Supponunt enim cum Arist. 6. Ethi. c. 2. ad præteritum non esse potentiam: quoniam neque in Dei potestate est ingenita facere quæ facta sunt. Dilemma ergò suum est hoc, Aut hæreticus ab articulo patrati criminis priuatus est suorum bonorum dominio, aut secùs. Prius si dederis, iam ipso facto ante iudicis sententiam priuatus est. Si autem vsque ad sententiam erat verè dominus, non potuit per sententiam effici vt dominus non fuerit: quia nulla est ad præteritum potentia. Si autem sententia id facere nequit, fit vt neque potuerit contractus illos libera hæretici voluntate celebratos, infectos reddere: vtpote qui veri domini voluntate bona fide firmati sunt. Et quò vrgentius argumentum appareat, simile fieri potest de possessione. Si enim responderimus, ab illo hæreticum articulo caruisse dominio, retinuisse tamen legitimam possessionem: Arguitur similiter: Sententia facere nequit, vt vsque ad illum articulum non habuerit legitimam possessionem: ergò neque potest contractus sic rescindere, vt emptores fraudentur suo pretio. Nam qui à legitimo possessore emerit, non est cur pretium perdat. Argumentum autem certè non est tanti momenti quanti à suis authoribus æstimatur. Do enim in primis hæreticum verè fuisse do{ Solutio argumenti. }minum vsque ad condemnationem, ac subinde sententiam non posse facere vt non fuerit dominus. Negatur tamen cùm infers: ergò non potest præteritos contractus rescindere, ac pro infectis pronuntiare: quoniam ab articulo commissi criminis impediebatur bona sua alienare. Veluti possessor primogeniturę, & pupillus ante legitimam ætatem, & collegium ac monachorum conuentus, licèt domini sint suorum bonorum, sunt tamen lege ligati nè possint illa abalienare: quòd si fecerint contractus non valent, cassique habentur. Secundo{ Solutio secunda. } prętereà nihil repugnabo, si quis dicat ab illo articulo amissum esse dominium, dummodo hoc non negetur quin iure fuerit hæretico permissa possessio, ab alienatione tamen cohibita. Sed instas, Postquam dominium perdi{ Instantia. }tum est ex cuius natura sequitur in reo obligatio restituendi, qua lege fingitur concessa possessio? Respondetur ipsa, eâdem quæ exe{ Responsio. }cutionem vsque ad prolatam sententiam vetat, dicens: confiscationis autem executio non fiat etc. Neque opùs est aliam disquirere: nam si lex voluisset sic ipso facto reos punire, vt ex tunc tenerentur tradere sua bona, id profectò expressisset. Etenim cap. Cùm singula. de præb. lib. 6. quia retinentem duas prębendas vult Papa inhabilem esse, vt eligatur: ait, Ex tunc eo ipso efficiatur ineligibilis. Nam inhabilitas (vt infrà dicemus) ipsofacto contrahitur. Attamen licèt habens vnam præbendam cum cura animarum, & alteram recipiens ipso facto priuetur priori, nihilo minùs priuatio non est facienda nisi reus audiatur, vt ibîdem cauetur cap. Licèt Episcopus. vnde non debile à nobis stat argumentum. ¶ Rursus autem sciscitaris: Vnde col{ Quæstio. }ligitur impeditum esse hæreticum abalienando si vel dominium habet, vel legitimam possessionem. Respondetur. Ex commissio{ Solutio. }ne ipsa peccati, cui lege decreta est pœna. Quòd si inde inferas, iam nos ergò concedere aliquo modo puniri reum ipso facto ante sententiæ prolationem, id nos ingenuè fatemur. Id enim tantùm hactenùs negauimus quòd sic punitur ipso facto vt teneatur ipse in conscientia executor esse: & ideò simpliciter non punitur. Si tamen cum temperamento dicas, punitur quodammodò, verum ais. Et hanc arbitror esse mentem legis vltimæ C. ad. l. Iul. Mai. vbi habetur quòd Maiestatis læsor etiam defunctus condemnetur, successorique eius eripiantur bona. Cuius causa his verbis exprimitur: Nam ex quo sceleratissimum quis consilium cœpit, exinde quodammodò sua mente punitus est. Quæ autem sit illa quædam punitio, declaratur secundum diuos Seuerum & Antoninum. Nè alienare neque seruos manumittere possit, neque debitores ei soluere teneantur. ¶ Vnum hîc autem adnotato opùs est & admonito, quod vbi malefactorem quempiam vel infamia denotatum vel insinuatum indicijs, vel semiplena probatione pręuia iudex interrogaret, ille verò negaret: quia iam tunc fateri tenebatur, & ideò iudicium per iniustitiam impediuit, inde fieret reus pœnæ cuius iustè condemnandus esset. Attamen si fiscalis, dum solus ipse crimen nouisset quod probare non posset, neque verò infamia notatum esset, bona hæretici clanculum acciperet (quod aliud est aduersarię partis argumentum) certè contra ius faceret & ad restitutionem teneretur. ¶ At nè hoc in præsentiarum desideretur, quin{ Quinta conclusio. }tam adhibeamus conclusionem eandemque generalem de sententia iudicis. Quotiescunque iudex iusta, iuridicaque sententia reum condemnat ad pœnam quæ non est mortis, corporalísve læsionis inflictiua, tenetur reus parêre, etiam si aliquid debeat agere: vt puta vel pecuniam soluere, vel in exilium secedere, vel in carcere, etaim perpetuò permanere. Secùs autem si corporali supplicio addicatur. Tunc enim tantum tenetur pati: agere verò minimè. Prior pars inde patet quòd vnusquisque debet potestati{ Probatio prioris partis. }bus obedientiam, nisi iure aliquo diuino aut naturali excusetur: illic autem nulla est excusasatio. Quare non alius requiritur legis executor quam iudex ipse sententiam pronuntians: illa nanque, vbi non est de corporali supplicio, legitima est executio. Posterior autem ratione contraria comprobatur. Nam ius naturæ no{ Probatio alterius partis }bis concessum tuendi vitam propriam, excusatos nos habet, nè vlla nos obedientia cogere possit vt in nos ipsos vltrices manus conijciamus. Neque hîc Caiet. protegere dissimulabo,{ Protegitur Caietanus. } cui falsò imponitur negasse in art. 3. 22. q. 60. postquam quis à iudice pecuniaria mulcta condemnatus est, teneri eam soluere. Id quippe nunquàm negauit, sed quod à lege ipso facto nemo potest ad hoc condemnari, neque ad id prorsum ad quod requiritur eius actio. Quare nullatenùs sibi contradicit dum. q. 69. ar. 4. ait quod condemnatus vt vel in exilium abeat, vel mulctam soluat, syncerè obtemperare tenetur. ¶ Neque verò hoc prætereundum hîc silentio{ Falsa causa præteritæ conclusionis. } arbitror quod causa quare nullus damnari potest vt se ipsum vel interimat, vel alio supplicio afficiat, non est quia nemo est dominus propriæ vitæ. Ridiculum enim esset si hanc causam iudici tunc obijceres dum tibi id iuberet. In promptu enim ipse hoc haberet responsum: Neque ego idcircò tibi iubeo vt te ipse interficias, quòd tu sis dominus vitæ tuæ, sed quia ego potestatem eius habeo & arbitrium. Etenim carnifex nihilo plùs habet dominij in reum, quam ipse in seipsum: & tamen iudicis autoritate illum interficit. Ratio ergò vt nemo sic potest obligari est, quòd non potest illo beneficio{ Vera ratio eiusdem conclusionis. } naturali priuari, quod homo habet protegendi vitam suam. Idcircò enim licèt vi nemo potest tali casu resistere, non tamen potest cohiberi nè aut fugiendo aut alia via mortem sibi caueat. Obidque quando supplicium ex eorum esset numero, quę homines religionis ac pœnitentiæ gratia sumere ipsi solent, nulli aduersaretur iuri: quanquam præfectus in religionibus monacho, vel Episcopus sacerdoti præciperet, vt idem ipse suis manibus susciperet: puta vt à seipso flagello vapularet. SVperest ergò ad argumentorum seriem, quæ tum longa est, tum etiam nodis difficilibus implexa, respondere. Primum au{ Ad primum argumentum. }tem iam solutum est. Nam etsi lex tam ad pœnam obliget quàm ad culpam, diuersimodè tamen. Quoniam cùm sit regula, eo ipso quòd quis ab ipsa deflectit, peccat: culpa enim non est aliud quàm deflexio à lege quę ab æterna diuinaq́ue deriuatur. Ad pœnam autem obligat, illam statuendo: & in hoc sensu legis virtus dicitur punire. Applicare tamen pœnam pertinet ad iudicem. ¶ Ad se{ Ad secundum. }cundum respondetur quòd etsi obligatio ad pœnam ante iudicis sententiam non emergat, non inde fit maioris esse virtutis iudicem quàm legem: tum quod iudex operatur tanquàm minister legis per eius virtutem: tum potissimùm quòd lex per se obligat ad culpam. Sed id solùm sequitur, quòd virtus punitiua legis non pertingit ad reum nisi ministerio eius administri. Qua ratione ab Aris. appellatur iustum animatum. Quod autem de cuiusque voluntate in calce argumenti subditur, per quam potest homo transferre suorum bonorum dominium, nihil ad rem. Habet enim quisque suarum rerum liberam facultatem vt possit seipsum sua sponte obligare: respublica tamen non, nisi præscriptis formis & modis, videlicet, vt dum legi rebellis extiteris, possis à iudice cogi. ¶ Ex{ Ad tertium argumentum. } legibus autem diuinis tertio argumento allatis nullum aduersum nos extruitur validum argumentum. Etenim mulier quę fluxum patiebatur, iure naturę tenebatur abstinere à viro nè illum morbo inficeret, licèt fluxus non esset culpa: immundities autem legalis eius qui illam cognoscebat, per culpam ipsam contrahebatur. Quare sicut modò ille qui peccat eo ipso coinquinatur, teneturq́ue pœnitentiæ fructibus satisfacere: sic ille qui antiquitùs inquinabatur. Nam illa corporalia, figura nostrorum erant spiritualium. ¶ Et per hæc patet re{ Ad confirmationes eiusdem argumenti. }sponsio ad leges diuinas quibus pro diuersis peccatis diuersæ statuebantur sacrificiorum ac purificationum ceremoniæ. Deus enim in quem offensa committitur, reposcere potest quam voluerit satisfactionem: quam absque alio iudicio tenetur peccator exoluere. Pariq́ue ratione nunc Ecclesia potest ieiunia, eleemosynas, & orationes instituere, quibus quisque tenetur sua expiare piacula. Quod autem additur de leprosis, nihil ad rem: nam iure naturæ tenentur mortiferi homines ab aliorum cœtu sese abstrahere nè illos contagione inficiant, licèt morbus culpa non sit: neque talis abstractio, pœna. ¶ Neque permissio euangelica quæ fit viro separandi torum ab adultera rem contra nos vrget: nam separatio illa non tantum existimanda est vt pœna, sed tanquàm conuentionalis licentia, quæ ex fracta coniugis fide nascitur: est enim pactum inter coniuges, data vtrique acceptaq́ue fide, vt vterque alterius torum immaculatum seruet. Et ideò dum vnus suam fidem fregit, liber fit alter à vinculo soluendi ei debitum. Sicut si ego tibi ea lege meas operas pollicerer vt tu mihi tuas obstringeres, cadente te à fide tua, non teneor ego ampliùs stare meæ. ¶ Et pari fer{ Ad quartum argumentum cum suis membris. }mè modo respondetur ad membra omnia quarti argumenti. Primùm enim de illo qui vxori quidpiam legauit sub conditione, longè à nostro proposito distat: neque opùs fuerat Caietano in sua Sum. verb. pœna, talem ex{ Caietanus. }ceptionem facere: quoniam eiusmodi conditio neutiquàm est lex pœnalis: Defunctus enim, si persona erat priuata, non poterat legem condere: sed est conditionale pactum, Do vt facias. Obidque si tu conditionem non imples, teneris mihi meum restituere. ¶ Similis est ad secundum membrum responsio. Enimuerò qui collegium suis bonis instituit statuta facere potuit, vt si Collegarum quisque{ Collegiorum fundatores. } aut foris pernoctaret, aut matrimonium duceret, aut aliud quiduis faceret, ipso facto in conscientia iura collegij perderet: quæ quidem lex vim haberet in conscientia: quia institutor potuit, si libuit, sub illa conditione bona sua largiri. Tametsi profectò nemini consulerem tales condere leges: sunt enim conscientiarum illaqueatrices. Hoc est enim nimium emungendo sanguinem elicere. Satis nanque familiæ consulitur si huiusmodi leges particulares instar communium constituantur, vt scilicet delinquentes via regia comperti puniantur. At quoniam præsumitur præfectorum negligentia, huiusmodi rigor permittitur. ¶ Atque huic prętereà affine responsum est ter{ Ad tertium membrum. }tij membri de legibus quibus Reges solent manus ministrorum iustitiæ vincire, nè munera captent. Enimuerò cùm illos sua libera voluntate & tanquam suos ministros eligant, ac de suo ærario stipendia illis decernant, suoque mandato illis iura soluantur, possunt tali conditione illos eligere, vt in conscientia obligentur pœnas suorum delictorum pendere. Et ideò si conditionem voluerint accipere, tenentur implere. Atque eam ob causam iure iurando stringuntur, quod aliâs lex per se illos non posset cogere ad pœnam ante condemnationem. Quamuis verbum illud, In conscientia teneantur soluere, fateor me approbare non posse: quia nullum in iure communi reperitur eius exemplum. Nam principes sęculares non debent de conscientia iudicare. Neque verò illo aureo auct. vt iudices sine quoquo suffragio fiant, quo acerrimè inhibetur iudicum auaritia, vlla fit de conscientia mentio. Tametsi vbi eorum corruptio adeò esset inuerecunda, non omninò huiusmodi rigorem legum reprobassem. ¶ De legibus{ Iudicium antoris de legibus pœnalibus Salmantinæ Vniuersitatis. } autem pœnalibus nostræ Vniuersitatis, quibus prensatores & ambitores seu subornatores ipso facto priuantur eligendi voce, semper arbitratus sum non obligare in conscientia ad pœnam illam ante condemnationem. Nisi illum qui de ea re infamia laborans, dum iuridicè interrogatur veritatem negat. Nam de hoc perinde hac parte censerem, ac si esset condemnatus: vt suprà de hæretico dictum est. Atque idem censeo de alijs electoribus in Ecclesijs & collegijs. Et præter rationes suprà declaratas est hîc alia particularis, quòd alioqui vix vlla esset tuta electio, quod perniciosissimum esset reipublicæ. Et ideò si eiusmodi leges contenderent in conscientia ante condemnationem ligare: tanquàm periculosæ non essent ferendæ. ¶ Ad quintum respondetur ocu{ Ad quintum argumentum. }latè perspiciendum esse in lege quidnam habeat propriè rationem pœnę, quid verò pretij, aliúsve rei. Enimuerò cùm lege pretium statuitur vel frumenti vel alius mercis, adiecta pœna, si quis cariùs vendat ad restitutionem excessus ipso facto tenetur in conscientia, quo legitimum pretium excessit: non tamen ad pœnam antequàm condemnetur: vt ait sanctus Thom. loco citato. q. 62. ¶ Ad alterum{ Ad alterum membrum eiusdem argumenti. } verò membrum de legibus præscriptionis respondetur eiusmodi leges non esse merè pœnales: licèt pœna diu negligentis bona sua, sit, vt eorum ius perdat: sed præcipuè in bonum pacis conditæ sunt, & vt viæ litibus occludantur. Hac enim de causa princeps potestatem habet transferendi dominia. Quocircà lapsus ipse legalis temporis absque vlla sententia possessorem bonæ fidei dominum rei facit. Quare nulla fit inde consequentia, vt lex merè pœnalis velit vt reus suis se rebus ante causæ cognitionem expoliet. ¶ Ad{ Ad sextum argumentum. } sextum respondetur, differentiam illius citati capituli inter pœnam ab iure & illam quę est ab homine liquidam esse. Pœna enim iuris est illa quam ius ponit quamq́ue iudex tenetur infligere nisi patentissima adsit ratio misericordiæ arbitrandi ex æquo, & bono. Pœna autem ab homine posita est, quam iudex arbitratu suo, vel suis adhibet mandatis, vel post patratum delictum reo infligit. ¶ Ad septimum respondetur hanc es{ Ad septimum. }se differentiam inter leges monitorias atque alias, quæ dicunt, ipso facto, quod qui contra priores inobediens est, non solùm declarandus est facto deliquisse, verùm & ad pœnam condemnandus: cùm autem quis in alteras secundi ordinis impegerit, satis est si condemnetur illas fuisse transgressum. Tunc enim absque vlla alîus sententiæ explicatione pœnæ censetur addictus. ¶ De excommunicatione autem iam dictum est cur ipso facto obliget. Suspensio verò & irregularitas, quia non est nisi contaminatio quædam & commaculatio, ac subinde indignitas (vt superiori artic. dicebamus) ad tractandum sacra, actu ipso culpę contrahitur. Quin verò aliquando citra culpam, vt patet in iudice qui spontanea causa est mortis. Quare nulla indigent sententia iudicis. ¶ Sed leges quæ octauo argumento citatæ{ Ad octauum. } sunt, fateor vehementiorem aculeum adhibere: nihilo minùs respondetur quòd neque in cap. citato de homicid. li. 6. simpliciter habetur quod qui Assasinorum crimen incurrit, teneatur ante sententiam pœnam soluere, pręter excommunicationem quam ipso facto patitur: sed ait quòd postquàm probabilibus constiterit argumentis, nullatenùs alia excommunicationis vel depositionis etiam sententia requiratur. Non ergò negatur quin sententia requiratur super crimine. Quin verò proptereà præmittitur, Postquàm probabilibus constiterit argumentis, id est quibus res probari in iudicio possit. Nam nulla priuata persona iudicare potest an sint probabilia argumenta nisi solus iudex. Qua{ Sinistra quorundam interpretatio. }propter sinistra est eorum gloss. qui aiunt proptereà dici, probabilibus argumentis, quod nulla alia exigitur sententia. Imò dexteriùs censet Archidia. (vti ait Syluest.) quòd{ Archidi. Syluester. } etiam tunc requiritur declaratoria sententia facti. Textus autem solùm dicit quòd non requiritur sententia super pœnam. Et quòd hæc sit eius mens, egomet mihi sic lucidè persuadeo. Extat & Assasinorum pœna, vt quisque possit eos liberè interficere: at verò si cui priuatim id liceret antequàm condemnati essent de crimine, occasio daretur cuicunque fingendi hunc aut illum esse Assasinum, vt quem vellet interimeret: exitiosa ergò esset talis licentia: ideoq́ue certo certius est ante iudicis sententiam nemini id liberum esse: ergò neque expoliare suis bonis eos fas est, aut alios qui eorum ministerio vtuntur, ante eandem sententiam. ¶ Restat igitur po{ Postremus scrupulus. }stremus scrupulus ex Extrauagan. Ambitiosè: Pauli secundi. vbi habetur quòd clericus qui bona Ecclesiæ alienauerit duntaxat, ipso facto priuatus existat beneficiorum Ecclesiasticorum: illaq́ue absque declaratione aliqua vacare censeantur. At verò ex his{ Dissolutio prima. } verbis solidissimum in primis à nobis stat argumentum. Etenim exprimens Sum. Ponti. declarationem in hoc casu non esse necessariam, palàm docet quòd si hoc verbum non adiecisset, non satis illi fuisset dicere, ipso facto, vt teneretur reus in conscientia relinquere ante sententiam sua beneficia. Quod nos hactenùs constituere contendimus. Se{ Secundæ. }cundò respondetur illo modo quo de principe diximus, posse illum, priuare quem eligit, si fecerit contra conditionem quam cum ipso pepigit. Videlicet si acceperit munera. Enimuerò cùm Sum. Ponti. collator dispen satorq́ue sit beneficiorum, declarat per illam Extrauagan. illa lege & tacita conditione quemcunque sacerdotum sacerdotia Ecclesiæ recipere, vt dum eius bona alienauerit, eisdem sacerdotijs priuatus censeatur. Tametsi porrò nescio an super crimine requirenda sit etiam tunc aliqua declaratio ad pacandas conscientias. Attamen de hoc ad vsum me refero ecclesiasticum. # 7 ARTICVLVS. VII. Vtrùm omnes subijciantur legi. IN autoritate & virtute legis etiamnum persistentibus scire prætereà restat hoc septimo loco, vtrùm omnes subijciantur legi. Et arguitur à parte negatiua ex Apostolo. 1. ad Timotheum. 1. Iusto{ Primum argumentum à parte negatiua. Paulus. Vrbanus. } non est lex posita. quòd Vrbanus Papa confirmat. 19. q. 2. Canon. Duæ sunt: vbi ait, qui à lege priuata ducitur, scilicet Spiritus sancti, nulla ratio exigit vt lege publica, puta humana, quæ vniuersis posita est, constringatur: non ergò omnes lege tenentur. ¶ Secundò ad idem facit lex, princeps. ff. de lega. vbi ait Vlpianus Iu{ Secundum argumentum. Vlpianus. Paulus. }risconsult. quòd princeps legibus solutus est. ¶ In contrarium est quod Apostolus ad Roman. 13. ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: nemo autem potestati subijcitur nisi eius sit legibus subiectus. PRæsenti quæstioni secundùm duas legis virtutes tribus conclusionibus fiet satis. Monstratum enim iam suprà est legem tum regulam esse actionum directricem, tum etiam vi pollêre coërciua. Et vtroque modo contingit quempiam legi submitti. Sit ergò prima conclusio: Vniuersi qui sub{ Prima conclusio. }diti sunt potestati, legibus subinde ipsius, quin verò & princeps quantum ad vim directiuam subijcitur. Res est clara: nam al{ Probatur conclusio. }teri subdi idem est quod parêre eius mandatis: ac subinde legibus. De principe autem confestim dicemus. Dixerim vniuersi subditi: quoniam nullius lege illi compræhenduntur qui ab eo extranei sunt. Lex quippè Gallorum nihil ad Hispanos. Et prætereà si qui superioris priuilegio ab inferiori exempti sunt, non summittuntur inferioris mandato, quâ se priuilegium extendit. Hac enim ratione clerici sæcularium{ Corollarium. } legibus subditi non sunt: tunc præcipuè, dum lex de rebus Ecclesiasticis decernit quæ principibus non subduntur: vt patet cap. Ecclesia. de constitutio. aut si in odium Clericorum posita sit, aut si non pari iure pertineat ad Clericos: vt prohibitio vtendi sericis, non obstat quo minùs in sacris possint illis indui. Et prohibitio equitandi mulas ciues, belligeri vt fiant, nihil ad sacerdotes. Cæterùm leges de rerum pretijs, & nè merces distrahantur à regno, atque aliæ id genus ex æquo Clericos cum sæcularibus obligant. De hoc autem Summistas consule in verbo, lex, & verbo, Clericus. ¶ Secunda conclusio. Quantum ad{ Secunda conclusio. } vim coërciuam iusti qui virtutum habitibus ducuntur, legi non subduntur: quia nihil coactè quod ad virtutem attinet, sed o{ Probatio. }mnia sua sponte perficiunt. Enimuerò vt 2. Ethicor. author est Aristote. Virtus facit{ Aristot. } vt studiosus promptè & cum delectatione operetur. ¶ Huic autem subijcimus simi{ Tertia conclusio. Probatio. }lem ei tertiam. Princeps quantum ad vim coërciuam non subditur legi. Conclusio est aperta: quoniam coactio, eiusdem ad se ipsum esse non potest: non enim est intellectu possibile, vt vim quispiam sibi ipsi inferat, atque adeò se sua lege cogat. Quapropter vnus idemque non pœnitendus est sensus illius Regij verbi: Tibi soli peccaui. vt Deum illic solum agnouerit superiorem. Quasi dixisset, in terris nullum habeo cui rationem erratorum meorum debeam: & ideò tibi soli peccaui. Quanuis & alter genuinus etiam sit, quòd nullum malum esset peccatum, nisi quia contra legem Dei. ¶ Est ergò simi{ Ratio dißimilis secundæ ac tertiæ conclusionis. }lium conclusionum, ratio dissimilis. Quòd enim iustus non sit legi subditus, ab ipso eôdem sumitur ratio, qui scilicet coactione non indiget. Intelligitur enim conclusio non de quibuslibet iustis, sed de illis qui sunt iam absolutæ virtutis. Nam quandiu colluctatio quæ nobis cum affectibus est, perstat, pariter durat pœnarum metus, ac perinde nonnulla coactionis ratio. Et est secunda hæc conclusio sic Pauli testimonio fulcita, vt Philosophos non latuerit. Ait enim Arist.{ Aristote. } 10. Ethi. c. 9. ob id legibus in omni vita omninò opùs esse, quòd multitudo necessitati potiùs, & pœnis quàm honestati paret. Et ideò legislatores & honestatis gratia ad virtutem prouocare debent. Nam ij qui probi sunt, ob consuetudinem præcipuè obtemperabunt. Aduersus autem inobedientes & hebetiores ingenio castigationes pœnasq́ue instituere. Et. 5. Polit. c. 9. Excellentes, inquit, virtute & potentia non sunt legibus astringendi: quod tam ad secundam quàm ad tertiam conclusionem referri potest: nempè vt virtus ad moralem probitatem: potentia verò ad principatum referatur: sed sunt, inquit, ipsi lex: ob idque inter homines vt Dij ęstimandi. Quòd autem sua principem lex non cogat non{ Ratio tertiæ conclusionis. } inde venit quod ipse non egeat, sed quod lex natura sua nequeat. At verò hanc principes exemptionem non inter priuilegia ducere debent, imò est illis iniqua conditio. Subditi enim qui non solùm legis luce ducuntur, verùm etiam eius pœnis stimulantur, duobus subsidijs ad virtutem vtuntur: princeps autem altero destitutus est dum nullus est qui illum cogere possit, aut repræhendere audeat: imò vix vllus qui veritatem doceat. Quocircà illius Prouerb. 21. Sicut diuisiones aquarum,{ Pulchra interpretatio loci sacri. } ità cor Regis in manu Domini. dexter sensus est, quòd cùm priuatorum corda sic in manu Dei sint, vt per suos iustitiæ ministros ea gubernet & cogat: cor tamen Regis in solis diuinis manibus positum est. Vt sicut ipse solus pos{ Apposita similitudo. }set ingentem amnem & rapidum supra naturam aliorsum diuertere quam alueus ducit: sic solus ipse Regem, qui suæ mancipatus est voluntati, potest vel remorari, vel in aliam vertere mentem. Quapropter Rex quo eum Deus liberiorem{ Salutiferum consilium. } fecit, legumque coactioni longius exemptum, eo debet ipse rationi vigilantius, diuinoque nutui audieins esse, ac subinde legibus quas alijs ponit ipse auscultare: nè in illum Christi improperium impingat: Qui dicunt & non faciunt: & qui alijs onera grauia imponunt, ipsi neque digito volunt ea mouere: Matth. 23. Vnde extrà, de consti. c. Cum omnes. quòd quisque iuris in alterum statuit, ipse debet vti eo. vbi & citatur Sapientis autoritas: Pátere legem quam tu ipse tuleris. Et. C. de leg. & constitutio. l. 4. aiunt Imperatores ipsi: Digna vox est maiestatis regnantis, legibus alligatum se principem profiteri. ¶ At nondum tota rei difficultas exhausta est. Statuimus nanque sic in vniuersum conclusionem primam, vt vnà & iustos quoque & principem ipsum conpræhendat, qui veluti reliqui vi directiua legum obligantur. Enimuerò licèt princeps sibi subditus non sit, nil tamen vetat quo minùs suæ subdatur legi: nam dum alios illuminat & sibi ipsum quoque lumen prębet. Haud tamen hoc dubitatione caret ad intelligendum. videtur enim{ Dubitatio. } secum pugnare vt princeps legi sit subditus absque eo quod lege cogatur. Ponit Papa leges de ieiunijs, de audiendis sacris, de annali confessione, easdemq́ue sub pœna excommunicationis. Et Cæsar pariter nè quis sub certa pœna peieret. Arguitur ergo sic: Si{ Prima ratio dubitandi. } princeps subditus est legi quantum ad vim directiuam, fit vt dum ipsam transgreditur, peccet: ergò ipsum obligat: obligatio autem vis est coërciua. ¶ Secundò, si vim coërciuam à le{ Secunda. }ge excluseris, rationem legis sustulisti. Nam (vt suprà definitum est) proptereà leges à solo fungente reipublicæ vicibus condi possunt, quòd sine vi coërciua non sunt leges: igitur si princeps non subditur coërctioni legis, nec subditur legi. Sed potest ipsam sequi ac si esset sententia alicuius sapientis, puta aut Platonis aut Senecæ, quę non obligant ad culpam: & sicut sua lex obligaret extraneos qui suæ non sunt iurisdictionis, & nos possumus Gallorum scita auscultare. ¶ Tertiò quæri{ Tertia ratio }tur à quo princeps obligatur cùm legem condit. Non enim à Deo: quia lex illa non est diuina: neque à seipso: quia lex ipsa non est votum, quo homines obligare se solent. Et quò argumento roborescat, demus illum nolle sua lege illigari. ¶ Hæc autem conclusionem licèt oppugnent non tamen expugnant. { Diluitur proxima dubitatio. Primum documentum. Secundum. Probatur rursus prima conclusio principalis. } Considerandum enim primum est quòd princeps non est extra rempublicam, sed membrum eius, puta caput. Secundò, id ex superioribus recolendum est, quòd lex humana obligat in conscientia, eò quod ab æterna per naturalem deriuatur. Ex his potest statim deduci vis obligatoria. Ex illo scilicet naturali principio: Ius quod tibi non vis, alteri nè statuas. Contrarium enim repræhendit Christus, dicens: Quod imponunt alteris onera quæ ipsi non tangunt. eò ergò quòd princeps statuit legem, iure naturæ illi summittitur. Sed fortè clariùs id sic deducitur. Legislator (vt dictum est) legem condens opus tale constituit in certa virtutis specie: vt ferens Papa legem ieiunij, constituit illud, virtutem obligatoriam abstinentiæ: Et præcipiens seruare aliquod festum, illud collocat in virtute religionis. Constituto autem virtutis opere, tota respublica, atque adeò ipsum caput tenetur secundùm illam agere. Quòd si scisciteris cur non subinde{ Quæstio. } & pœna cogat principem: Perspice latum discrimen. Lex enim eò quòd regula est fa{ Solutio. }cit vt deflexus ab ipsa sit culpa absque alia executione vel legis applicatione: pœna autem adhibetur legi obseruationis causa, quæ idcircò executione & applicatione indiget: executor autem est princeps ipse, cui repugnat vt seipsum cogat: licèt possit pœnam si voluerit soluere. ¶ Quando autem statuimus, principem legibus subdi suis, intelligimus de legibus qua ex ęquo ad ipsum perinde atque ad subditos spectant. Præcipit Rex neminem gladio succincto incedere, aut sericis indutum: non est par ratio cur ipse eisdem abstineat. Indicit autem Papa ieiunium aut festi solennitatem: eadem est æquitas in ipso: nisi iusta de causa secum, veluti cum alijs, dispensauerit. ¶ At verò vt ad secundam reuertamur conclusionem, absit vt quis inde Lutheranum imbi{ Lutheri error. }bat sensum. Fuit enim ille hæresiarcha eô vsque vesaniæ collapsus in suo libr. de Libert. Christiana, vt iustum hominem cùm primùm Deo fidem præbet, cui soli ipse iustificationem tribuit, docere contenderet ab omni esse lege liberum: quia per fidem, inquit, totam impleuit legem. Itâque nullo ampliùs alligatur legis vinculo: sed omnia deinceps ex amore perfecit. Hanc autem erroris absurditatem lib. 3. de Natur. & gra. cap. 1. suis depictam coloribus abundè{ Autor lib. de Natura & gratia. Prima ratio in Lutherum. } expugnauimus. Nemo enim in hac vita, etiam si sit vt Apostoli confirmatus, liber est à lege. Quin verò si per impossibile ipsi Apostoli contra legem fecissent, peccassent: licèt confirmati erant vt non facerent. Nam & iustis illis dictum est: Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. Imò vt ait ipse veritatis Magister, Seruus qui cognouit voluntatem domini sui & non fecit vapulabit multis. Prætereà sic hominem à lege eximere, est ipsum impeccabilem facere: quæ{ Secunda. } absurdissima est hæresis. Paulus enim qui alibi putabat nullam esse potestatem quæ illum posset à charitate Dei separare, alibi nihilo minùs fatebatur se corpus castigare suum & in seruitutem redigere, nè cùm alijs prædicabat, ipse reprobus efficeretur. Et nè magnitudo reuelationum eum in superbiam extolleret, angelum Satanæ qui eum colaphizabat sustinebat. Non enim sic Paulus intelligit iusto non esse legem positam, quin si illam transgre{ Mens Pauli. }deretur eandem iustitiam amitteret, sed ingenium gratiæ fauorisque Dei duntaxat explicuit: nempè quòd vbi charitas foras mittit timorem, hominem quem possidet obsequentissimum legi facit. ¶ Atque hic est sensus verborum Pontificis in dict. distinct. 19. q. 2. Appellat enim legem priuatam singularem dictum Spiritus sancti, contra quem nemo tenetur obedire legibus communibus. Ille tamen est etiam Spiritus sancti ductus, vt subditorum quisque suis præfectis obtemperet: neque omni spiritui credat contra prælatorum obedientiam intùs obloquenti: nè sit fortè angelus Satanæ quem lucis esse putat. # 8 ARTICVLVS. VIII. Vtrùm subdito liceat præter verba legis agere. POstremus articulus virtutis legis est, vtrum omnis epieikeia sit subditis interdicta, an verò liceat subdito contra verba legis agere. Et arguitur quòd nemini subditorum id liceat. Ait enim Augusti.{ Primum argumentum. Augustin. } lib. de ver. religio. In temporalibus legibus quanuis homines iudicent de his cùm eas instituunt, tamen quando sunt institutæ & firmatæ non licebit de ipsis iudicare, sed secundùm ipsas: qui autem legis verba prætermittit arbitratus intentionem legislatoris seruare, is de lege iudicare videtur: ergò subditis id non licet. ¶ Secundò: Ei pror{ Secundum. }sus competit legum esse interpretem, qui est earum conditor: solus autem princeps potest leges condere: nemini ergò aliorum liberum est illas interpretari, sed secundùm eas agere. ¶ Tertiò: qui leges condiderunt{ Tertium. } sapientiæ lumine illustrati censendi sunt: Quæ ait Prouerb. 8. Per me Reges regnant & legum conditores iusta decernunt. ergò de intentione legislatoris non aliter iudicare licet quàm per legis verba. ¶ In contrarium autem est Hilarius. 13. de Trinit. Intel{ Hilarius. }ligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi: quia non sermoni res, sed rei debet esse sermo subiectus. Ex quibus verbis colligitur prudentius esse ad causam attendere quę legislatores induxit, quam ad legis verba. QVæstio præsens materiam epieikeię in disputationem producit: an videlicet aliquo casu subditis ea sit licita. Nam quòd principi competat ambigit nemo, iuxta doctrinam Aristotel. 5. Ethicor. cap. 10.{ Aristot. } Ad quam idcircò quæstionem tribus conclusionibus respondendum est. Prima est{ Prima conclusio generalis. Probatio. } generalis: Lex quæ à communi bono deficit, nullam habet obligandi vim. Hæc iam suprà ex eo demonstrata est, quòd lex omnis debet esse pro communi salute ciuium instituta. Vnde. ff. de legib. l. Nulla. ait Modest. Nulla iuris actio aut benignitas patitur, vt quæ salubriter pro hominum vtilitate introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorum commodum producamus ad seueritatem. ¶ Secunda con{ Secunda conclusio. }clusio. Quanuis lex in communi lata casibus plurimùm contingentibus vtilis sit, nihilo minùs quo casu noscitur aduersari communi saluti, non est obseruanda. Exemplum diui Thomæ est: In ciuitatis obsidio{ S. Thomas. }ne salutiferum est lege caueri nè portæ aperiantur: nihilo seciùs si tunc ciues quorum vita saluti reipublicæ conducit, hostes fugientes in vrbem se volunt recipere, contra legis verba aperiendæ sunt illis valuæ: quoniam illa est legis mens, quippè quam si adesset legislator, haberet. Conclusio hæc protinùs ad primam consequitur. Enimuerò lex (vt suprà dictum est) ideò{ Deducitur conclusio ex priore. } ponitur in communi quòd casibus particularibus prospicere satis nequit: vt habetur. l. Neque leges. &. l. Non possunt. ff. de legib. fit ergò inde consequens, vt quoties casus occurrerit quem si legislator prospexisset, exceptum iudicaret, non sit obseruanda. ¶ Tertia conclusio. His duabus asser{ Tertia conclusio. }tionibus nihil obstantibus huiusmodi legis epieikeia more & ordine ad solum principem spectat, nisi illis duntaxat casibus quibus adeò instat subitum periculum, vt si ad principem vel ad eius vicem gerentem recurrendum esset, damnum interim timeretur. Tunc enim licitum est subdito contra verba legis agere. Illa quippè necessitas est, quæ legem non habet. ¶ Atqui in con{ Dubitatio circa secundam conclusionem. }clusione prima nihil dubitationis latet, in secunda verò nonnihil. Videtur enim sanctus Tho. nimiùm illam stringere, dum ait illo præciso casu quo legis obseruatio in exitium vergeret communis salutis, non esse seruandam, cum tamen neque in priuatam interniciem sit seruanda. Etenim ille cui palàm esset, obseruatio{ Ratio hæsitandi. }nem legis esse sibi lethalem, constaretq́ue ex natura legis non esse eius mentem in tantum periculum adigere subditos, neutiquam tenetur legem custodire. Vt si mihi constaret hostes mihi in via insidias parasse, non teneor die festo ire ad sacrum. Respondetur neque hoc negare sanctum Thom. sed lo{ Explicatur S. Thomas. Solutio. }qui in reipublicę periculo. Obsessa enim ciuitas non tenetur vnicuilibet ciui fugienti portas pandere cum suo periculo: & ideò neque ianitori, aperire fas est. Imò licèt essent personæ quàm plurimùm tuendæ vrbi vtiles, si certum esset quòd hostium turma simul cum illis intrò irrueret quæ ciuitatem caperet, non tenentur. Secùs vbi non esset tantum periculum: nam tunc iminenti peri{ Obiectio in tertiam conclusionem. }culo clauiger ipse posset aperire. ¶ Tertia verò conclusio non est vsque adeò clara. Dum enim asserit subitò iminente periculo licere subdito agere contra legem inconsulto magistratu, alioqui verò ad ipsum recurrendum: aut intelligit quando subditus de legis mente ambiguus est, aut quando proculdubio certissimus est: non quando hęret in dubio: nam tunc (vt ait in solutione secundi) debet absque vlla interpretatione verba legis seruare. Quando verò omninò est certus, etiam si nullum sit in mora periculum, non tenetur Pręlatum consulere. Cui enim in die ieiunij nullus alius suppetit cibus quam carnium, absque vlla superioris consultatione potest, nè fame pereat, illas comedere: etiam si citra periculum posset ipsum adire. ¶ Ad{ Solutio. Caietanus. } rei huius intellectum, etsi Caiet. quatuor hîc membra dignoscat, perspicatior tamen hæc fuerit trimembris diuisio. Aut enim subdito (de{ Partitio trimembris. Primum membrum. } hoc enim loquimur) palàm liquet occurrenti casu non esse legis mentem vt seruetur, & tunc nulla opùs est subdiuisione: sed siue subitum sit periculum, siue tempus suppetat adeundi præfecti absque illius prorsus consilio licet facere contra legem: vt casibus proximis à nobis explicitis patet. Aut per a{ Secundum. }liud extremum eiusmodi subditus in dubio hæret vtrinque æquali. Itâque neutrius partis assensum habet, liceátne facere contra legem nécne. Et tunc si vacat ad superiorem recurrere, recurrendum est: si verò repentinum periculum id non permittit, ad literam seruanda est lex. Atque hîc est casus sancti Thomæ in solutione secundi: quoniam subdito in tali casu legem interpretari non licet. Si verò medio modo se habeat, ità vt ne{ Tertium membrum. }que certus omninò sit, neque prorsus ambiguus, sed in illam partem propendeat, quod potest facere contra legem. Itâque illius partis opinionem habet cum formidine alterius: tunc si mora datur qua possit magistratum consulere, id facere tenetur: sin verò per subitaneum periculum id non licet, tutò facere potest contra legem. Atque hic est casus tertiæ conclusionis. ¶ Quòd si scisciteris v{ Quæstio incidens. }trùm illa sit sufficiens ratio epieikeię vt subditus faciat contra legem, quòd ratio legis in particulari persona & casu deficiat: Respondetur{ Responsio. } quod si tantum deficit in particulari, non sufficit: si autem in toto genere causa cessauerit, tum & lex quoque cessare debet. Verumtamen antequam princeps vel consuetudo illam abroget, vim suam non amittit. Lege (vt exemplum proferamus) cautum est, nè quis arma noctu deferat: quantumuis ergò pacificus sis neque vllum à te timeatur digladiationis periculum, non potes contra legem facere. Attamen quoniam de epieikeia alibi doctor sanctus disputat, nempe.{ S. Thomas. } 22. q. 102. extra chorum hic saltaremus si longior nos disputatio remoraretur. ¶ Hæc autem sunt hic adnotatu propria. Primùm:{ Primum aduertendum. } etsi liceat nonnunquam propter epieikeiam contra verba legis secundùm eius mentem agere, tamen vice versa extra tales casus seruare in cortice verba, corrupta legis mente, præuaricatio legis est. Sic enim habet lex contra. ff. de legi. In fraudem legis facit qui saluis verbis legis sententiam eius circumuenit. Et l. sequenti: Fraus legi fit, vbi fit quod fieri noluit, fieri autem non vetuit. Prohibet lex nè{ Exemplum. } adulter filium spurium hæredem instituat: concredere ergò alteri hæreditatem qui det filio, est verba legis, non autem mentem seruare. Prohibet & altera lex nè sacerdos sacerdotium in fauorem filij renuntiet: alter autem confert alterius filio, vt ille suo vices rependat: iniquitas est, epieikeiæ ex regione aduersa. ET per hæc, argumentorum patent solutiones. Ad primum enim respondetur,{ Ad primum argumentum. } quod qui in illo postremo necessitatis casu agit contra verba legis non iudicat de lege ipsa, sed singulari casu, in quo cernit non esse seruandam. ¶ Et pari modo respondetur ad{ Ad secundum argumentum. } secundum. Hîc enim idem subditus non interpretatur legem simpliciter, sed in casu quo manifestum est legislatorem aliud intendisse: secùs si anceps hæsitet, vt dictum est in secundo casu. ¶ Ad tertium autem respondetur quod{ Ad tertium argumentum. } quantacunque legislatores sapientia vigeant, nulla tamen sufficit vt casus omnes occurrentes prospiciant. # 7 QVAESTIO SEPTIma, de mutatione & varietate legis humanæ. S. Tho. 1. 2. q. 97. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm lex humana debeat quoquo pacto mutari. POSTREMA DEmum quæstio legis humanæ est vt explicetur quàm debeat esse firma & fixa. Et ideò primo quæritur an debeat ali{ Prima ratio ad partem negatiuam. }quo pacto mutari. Apparet enim id minimè licêre: lex enim humana (vt suprà diximus) à naturali deriuatur: hæc autem immutabilis est: ergò & illa. ¶ Id{ Secunda ratio. Aristot. } etiam secundò colligitur ex natura regulæ, qualis est lex: quę secundùm Arist. 5. Ethico. cap. 5. solida esse debet, & perstans: lex autem regula est, ergò immobilis. ¶ Item tertiò, lex{ Tertia ratio } iusta & recta esse debet: quod autem iustum semel est, semper tale existit. ¶ Accedit & te{ Confirmatio. Nicolaus Papa. }stimonium Nicolai Papæ, dist. 12. Ridiculum est & satis abominabile dedecus, vt traditiones quas antiquitùs à patribus suscepimus infringi patiamur. ¶ In contrarium verò{ Primum argumentum negatiuum. } sunt argumenta nihilo pauciora. Ratio enim exposcere videtur, vt quoties melius quidpiam occurrit, toties lex humana mutetur. Leges quippe humanæ, veluti & cæteræ artes, humana ratione excogitatæ sunt & inuentę: reliquę verò artes occurrente eo quod melius est summutantur: ergò idem est & in legibus obseruandum. ¶ Secundò, de præte{ Argumen. 2. }ritis sumenda est ratio & cautio futurorum: contingit autem leges antiquas rudiores esse, minusque politas, quàm succedentibus moribus conueniant: ergò nisi quotiescunque meliores inuentiones occurrerent, legibus pristinis antiquatis alię innouarentur, incommodum esset. ¶ Tertiò, leges humanæ quia cir{ Argumen. 3. }ca lubricum singularium fluxum versantur nequeunt nisi temporis experientia exactè institui. Experientia enim (vt. 2. Ethic. author est Arist.) tempore indiget: ergò quoties tem{ Aristot. }poris curriculum melius quid attulerit, expediens est leges submutari. ¶ Accedit demum{ Postremum argumentum. } & August. 1. de lib. arbi. vbi ait, lex temporalis quamuis iusta sit, commutari tamen per tempora iustè potest. ARgumenta præsentis quæstionis rem in duo diuersa extrema distrahunt. Nam illa prioris ordinis contendunt humanam legem prorsus esse immutabilem. Reliqua verò per alterum extremum, quòd vbiuis melius aliud occurrerit, sint mutandæ: & ideo duabus conclusionibus respondendum est, quibus ambo extrema moderemur. ¶ Prior est,{ Prima conclusio. Suadetur conclusio duplici via. } licitum quandoque est, decens, & sanctum, legem humanam mutari. Veritas conclusionis huius ex duabus nascitur radicibus: videlicet tam ex natura rationis humanæ, qua leges conduntur, quàm ex natura nostrarum actionum de quibus statuuntur. Etenim cum{ Prima ratio. } natura nostra rationalis sit, hoc est, discursiua & successu quodam veritatis indagatrix: non potest, ceu intellectualis angelus, qui naturalia omnia simul nouit, subitò intima veritatis penetrare. Vnde quemadmodùm in scientiarum speculatione defluxu quodam temporis Philosophi ex imperfecto ad perfectum scientias promouerunt: vt. 1. Physico.{ Aristot. } primoque de Anima alijsque libris Aristo. testimonium extat: sic & in morum compositione ratio practica negotiatur. Quapropter sicut Thales ille Milesius alijsque illius ætatis sex sapientes, scientias illucusque rudes & incoptas contemplatione polire cœperunt, quas post Plato & Arist. expoliuêre: sic & Lycurgus, & Solon, & apud Romanos Numa Pomp. suas respublicas, anteà barbaras & agrestes, politioribus legibus instituerunt: quæ deinceps temporum incrementis exactiùs sunt accuratiusque & emunctiùs cultæ. ¶ Accedit ratio{ Secunda ratio. } secunda ex nostrarum actionum conditione: quæ & regionum diuersitati & temporum sic subiecta est, vt nunquàm in eodem statu permaneat. Exemplum est Augustini, lib. 1.{ Augustinus. } de libe. arbi. vbi ait, quòd si populus bene sit moderatus, & grauis, communisque vtilitatis diligentissimus custos, rectè lex fertur qua tali populo liceat creare sibi magistratus: per quos respublica administretur: porrò si paulatim ille populus deprauatus habeat vęnale suffragium, & regimen flagitiosis sceleratisque committant: rectè adimitur populo talis potestas dandi honores: & ad paucorum bonorum redit arbitrium. ¶ Secunda con{ Secunda Conclusio. D. Thomas. }clusio quam D. Tho. sanctissimè constituit, quæque legislatoribus perspectissima esse debet, est: Non ob quamcunque causam melius quidpiam afferentem mutanda est lex, sed tunc penitus quando vsque adeò excellat, vt damna detrimentaque compenset, quæ legis mutatio suapte natura affert. Ratio conclu{ Ratio conclusionis. }sionis sic habet. Cùm leges humanæ pro communi vtilitate & salute (vt dictum est) sint institutæ, eadem prorsus ratione mutandæ sunt: nempè quando mutatio in augmentum est communis boni. Mutatio autem suopte ingenio per seipsam detrimentum affert: quia cùm consuetudo seruandæ legis fuerit quodam pacto in naturam versa: (nam consuetudo, altera natura est) mutatio ipsa legis, quædam est mutatio naturæ. Quo fit vt quę contra consuetudinem fiunt, etiam dum leuia sunt, grauia existimentur. Atque eandem ob causam veneranda legis canicies amore retinet humanos animos, qua ideò extincta nouitas alterius nescio quid inuidiæ secum trahit. Dum igitur de legis mutatione agitur, hæc debent in statêra pendi: nè scilicet mutetur nisi tanta ab ea parte propendeat causa, quæ hæc valeat mala compensare. Quod quidem tunc prorsus continget, quando vel maxima, euidentissimaque vtilitas ex noua lege prouenerit: aut ingens necessitas consuetam legem ob manifestam eius iniquitatem antiquare compulerit: vnde. ff. de const. prin. l. 2. ait Vlpian. In rebus nouis constituendis euidens esse vtilitas debet, vt recedatur ab{ Regula proxima tum in sæculari tum in Ecclesiastica republica obseruanda est. } eo iure quod diu æquum visum est. ¶ Hæc ergò regula tum in sæculari republica, tum maximè in Ecclesiastica, ac potissimum in his quæ ad sacra pertinent obseruantissima esse debet. Nè scilicet ratio persoluendi officium qua clerus assuetus est, pro quacunque ratione demutetur: etiam si egregia videatur. Et multò minùs sacrorum ratio, quę ad cultum diuinum attinent: quibus videlicet populus oculos habet immersos, & affectos animos. Haud enim id absque detrimento & scandalo fieri posset. Nihil aduersus nouitatem Breuiarij obmurmurandum est, postquàm sanctissimus Papa id permittit: tamen finis ille ob quem mutatio facta est, videlicet vt statas soluentes horas memoriter Psalterium discant, non est ille quem sancti patres horis dicendis canonicis præfixêre. Cantus enim Ec{ Cantus Ecclesiastici non studii gratia sed tantum diuinæ laudis instituti sunt. }clesiastici non studij gratia, sed tantùm diuinæ laudis instituti sunt, vt melodia militantis Ecclesiæ instar triumphantis institueretur. Vbi non cessatur clamari quotidie, Sanctus, Sanctus. etc. Atque huic scopo admetiebantur patres Antiphonas, Responsoriaque & Psalmodiam. Imò (vt est in priscorum historijs) angelos eas etiam de cœlo attulisse fertur. ¶ Præterquàm quòd sacerdotibus permittere, vt aliter officium domi pendant, quàm in Ecclesia, est illis manifestam porrigere occasionem, nè in Ecclesia cum alijs concinant, sed velut muti stipendia sua faciant. Adde quòd periculum inde imminet vt eadem horarum ratio in Ecclesiam publicitùs inducatur: quod grauiter populi aures offenderet. Hæc mihi in præsentiarum in mentem venê{ Authoris censura de Breuiarii pluralitate. }re: quia pro mei captu ingenioli ardenter desidero, vt vnica esset ratio Breuiarij in toto Christianismo. Nam varietas Ecclesiæ, qua tanquam regina circumamicta à dextris sponsi sedet, in varietate religionum aliarumque ceremoniarum Christianæ familiæ satis splendet. Quòd autem ad horas canonicas in lingua Latina tanta diuersitas obtinuerit, nullum forsan, si fas est dicere, decus est. ¶ Cæte{ Dubitatio. }rùm non ab re huc dubitatio occurrit, vtrùm legislator pro suo libito absque vlla intercedente causa, leges valeat commutare. Et apparet à parte negatiua argumentum quòd{ Argumentum partis negatiuæ. } non aliter licet leges mutare, quàm condere: si autem non pro communi vtilitate conderentur, non essent leges: ergò neque si alia ratione mutentur, valida erit mutatio. ¶ In responsione autem multa sunt membra. Primùm si{ Prima assertio qua partim satisfit dubitationi propositæ. } legislator penes quem summa est potestas legem sine causa tolleret, factum teneret: hoc est, nullam haberet deinde vim legis, nisi quatenùs vim retineret iuris, seu naturalis, seu diuini. Tametsi dum lex reipublicæ conduceret, graue crimen committeret. Videlicet, si Papa tolleret annuam confessionem, maneret ius tantùm diuinum confessionis: & si Cæsar abrogaret legem suspendendi fures, maneret duntaxat naturale ius vt punirentur saltem. Res est clara: quia lex nisi vim habeat{ Probatio præfatæ assertionis. } coërciuam, non est lex: hanc autem vim habet à Principe vel à republica. Quapropter sicuti etiam dum respublica legibus indigeret, tamen nisi eas poneret, nulla esset: ità si quam tolleret, non esset ampliùs lex. Secun{ Secunda assertio. }dum membrum est. Lex quam nouam conderet vel in quam alteram mutaret, si non esset pro communi bono, vel esset intolerabilis, non haberet vim legis. Enimuerò licèt quam{ Ratio. } ipse abrogaret, re vera esset abrogata: non tamen tantùm potest in legumlatione, vt quam ipse tulerit, statim sit firma & valida: nisi (vt dictum est) iusta fuerit. ¶ Hæc autem de omni potestate tam sæculari quàm ecclesiastica dicta sunt, quibus tamen de ecclesiastica tertium peculiare adhibemus membrum. Nempè quòd neque Papa neque Concilium in{ Tertia assertio de potestate Ecclesiastica. } his legum positione & mutatione, quæ familiæ Christianæ necessariæ sunt, vtpotè quòd Spiritu sancto reguntur, errare non poterunt. Nunquàm scilicet permittetur diuinitùs Papa aut cunctas leges ieiuniorum tollere, aut legem confessionis in decennium prolatare: quia impendiò quàm maximè huiusmodi leges reipublicæ referunt. Neque rursùs pręcipere permittetur, vt cùm primùm quisque conscius sibi fuerit mortalis culpæ ad aures sacerdotis confessurus aduolet: quia lex esset intolerabilis. REspondere autem restat ad vtranque argu{ Ad primum argumentum corum quæ priori ordine iactata sunt. }mentorum seriem. Ad primum ergò prioris ordinis respondetur quòd lex naturalis, quæ participium quoddam æternæ legis est, immobilis perseuêrat: quia deriuatur ab illa per diuinam rationem, illam instituentem: quæ quidem diuina ratio etiam est immobilis. Lex autem humana deriuatur à naturali per rationem humanam trahentem genus ad speciem. Et quia ratio humana non omnia futura satis prospicit, ex hac parte fit lex ipsa mutabilis. Accedit prætereà quòd lex naturalis continet principia vniuersalia quæ abstrahunt à singularibus: leges autem humanæ fundamentis nituntur particularibus, quæ in actionibus contingentibus & caducis sita sunt. ¶ Et per hoc respondetur ad secundum{ Ad secundum argumentum. } quòd mensura debet esse immutabilis quatenùs fert natura materiæ: mensura autem mutabilium rerum solidiorem non suffert perpetuitatem. ¶ Ad tertium eodem ferè mo{ Ad tertium argumentum. }do respondetur, quòd rectitudo in quantitatibus corporeis non dicitur respectiuè in ordine ad aliam, sed est in se absolutè recta, quia eius extrema non exeunt à medio: rectitudo autem humanæ legis non est absoluta, sed sumitur in ordine ad commune bonum, cui non semper res eandem habent proportionem. Quocircà illis mutatis mutatur rectitudo & iustitia legis. ¶ Authoritas au{ Ad postremum argumentum. }tem iuris. 12. distin. solùm admonet in fauorem secundæ conclusionis, ridiculum esse citra causam vrgentissimam patrum sanctiones infringere: secùs dum causa adest legitima. ¶ Nihilo minùs & reliqua in contra{ Ad argumenta posterioris ordinis. Ad primum. S. Thomas. }rium argumenta temperanda sunt & eneruanda quatenùs cum secunda conclusione pugnant. Ad primum ideò consideratissimè respondet S. Thom. aliud esse artium ingenium, aliud verò legum. Artes enim ex sola ratione vigorem habent & efficaciam, & ideò quotiescunque melius quidpiam intellectui occurrerit, mutari debent: nam nullum est periculum quin mutentur in melius: eò quòd totum negotium in intellectu contineatur. Leges autem vim maximam obtinent ex consuetudine, vt Philosophus. 2. Politicor. ait.{ Aristot. } adeò vt diuturna consuetudo (vt. ff. de legibus Vlpian. ait) pro iure sit habenda. Ob idque non tantùm perpendendum est in mutatione legis illud bonum quod noua affert, verum & detrimentum quod veteris consuetudo patitur. Reliqua verò duo cum Augustini{ Facilis solutio cæterorum argumentorum. } sententia id tantùm comprobant quòd leges mutare liceat: non id tamen quòd quacunque de causa, etiam si aliquo pacto congruentiùs quidpiam suadeat. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm consuetudo vim legis obtinere valeat. NON est impertinens sermoni de mutatione legum articulum intexere de consuetudine, per quam & mutari solent. Quæritur ergò, vtrùm consuetudo vim queat obtinere legis. Existunt enim à parte negatiua argumenta. Primum: lex humana{ Argumen. 1. à parte negatiua. } ab æterna per naturalem deriuatur: contra illas autem nulla præualere potest consuetudo: ergò neque vlla valet humanas mutare. ¶ Secundò egregiè arguit D. Tho. Ex multi{ Argumen. 2. D. Thomas. }plicatis malis nullum conflari potest bonum: imò malum, quo multiplicatius, eo peius: qui autem primò contra legem agere incipit, malè facit: ergò similibus aceruatis actibus nihil boni confici potest: lex autem, cùm regula sit nostrarum actionum, egregium bonum est: nulla ergò consuetudo migrare in legis naturam potest. ¶ Tertiò: Leges condere{ Argumen. 3. } munus est solius publicæ potestatis: consuetudo autem priuatis ciuium actibus inualescit: nulla ergò consuetudo authoritatem legis abrogare potest. ¶ In contrarium autem est August. in epist. ad Casulanum: vbi ait: Mos{ Augustinus. } populi Dei & instituta maiorum pro lege sunt tenenda: & sicut præuaricatores legum diuinarum, ità & contemptores consuetudinum ecclesiasticarum coërcendi sunt. QVæstioni præsenti vnica, sed tamen tri{ Satis fit quæstioni vnica conclusione trimembri. }membri conclusione fit satis. Conclusio autem est: Consuetudo trina virtute pollet: videlicet vt & antiquam legem, tum interpretetur, tum etiam immutet, ac subinde vim obtineat nouæ. Probatur. Ratio voluntasque{ Probatio. } legislatoris promulgata non solùm interpres legis est, verùm & veteris abrogatio, & nouæ constitutio: eiusmodi autem rationis voluntatisque promulgatio, non solùm verbo, verùm & facto fieri consueuit: nam quod quis opere foris præstat, intus mente probare censetur: quando autem princeps quos subditos cohibere potest, identidem longoque temporis interuallo operari sinit, permissu illo rationem suam & voluntatem aperit: ergò sicuti verbali promulgatione edictum ponit, sic & eiusmodi permissione ciuium consuetudinem pro lege ducit: quæ subinde aut vetustæ interpres sit, vel certè abolitio. ¶ Ad pleniorem autem rei intellectum nosse ope{ Quid veniat nomine consuetudinis. Isidorus. }ræpretium erit quid nomini consuetudinis supponatur. Subobscurus enim apparet Isidôrus lib. 5. Etymolog. qui refertur in Decretis dist. 1. vbi ait: Mos est longa consuetudo de moribus tantùm tracta. Videtur quippe in definitione repetitionis vitium committere, Mos de moribus. Notato ergò vocem, mos,{ Moris nomen trifariam vsurpatur. Prima acceptio. } trifariam vsurpari. Accipitur enim primò pro singulari humano actu, puta libero: actiones enim brutorum, nisi per metaphoram, mores non dicuntur. Et ab hac acceptione dicitur philosophia moralis, id est, humanorum actuum. Secundò accipitur pro habitu ex{ Secunda. } frequentia similium actuum genito: quemadmodùm dicimus hominem benè aut malè morigeratum. Et istæ acceptiones ad rem non faciunt. Tertiò ergò accipitur vt idem{ Tertia. } sit quod consuetudo: & hoc modo nihil aliud est quàm frequentia longi temporis similium actuum in aliqua republica: puta vel in regno vel in vrbe aut in collegio. Nihil ergò ineptè dixit Isidô. Dicens enim morem esse consue{ Isidorus. }tudinem de moribus tractam, priori loco accepit tertio modo: posteriori verò, primo. Consuetudo ergò rationi consona atque à principe concessa, vim habet legis. Quin verò eo{ Quid intersit inter morem & consuetudinem. } tantùm à lege differt, quòd lex scripto traditur: consuetudo verò, vsu. Sic enim ait Isidô. Lex est constitutio scripta: mos autem longa consuetudo. Et subdit: Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege accipitur vbi deficit lex. Et lege, diuturna. ff. de legib. consuetudo pro iure & lege in his quæ non ex scripto descendunt, obseruari solet. Atque inferiùs Paulus Iurisconsul. Imò magnæ authoritatis, inquit, hoc ius habetur, quod in tantùm probatum est, vt non fuerit opùs scripto compręhendere. ¶ Hoc{ Doctrina memoriæ commendanda. } ergò memoriæ commendandum est, quòd consuetudo de seipsa vim legis non habet, sed quatenùs à principis consensu dimânat. Itaque vt Aristot. Platonisve aut alius philosophi, quin verò omnium Iurisconsultorum saluberrimæ essent sententiæ, nunquàm vim legis haberent nisi consensu principis stabilirentur: sic neque consuetudo eandem aliter obtineret virtutem. Exempli gratia, nunquàm Baldi opinio quòd pro triplici furto suspenderetur fur obtinere potuit vim legis, nisi princeps illam scripto sancîret, vel per consuetudinem approbaret. Quapropter vbi lex exprimeret, nullam consuetudinem contra legem valituram, decretum hoc consuetudinem irritat, vt per illam lex nunquàm abrogetur: quia tunc consuetudo nihil operatur, eò quòd nunquàm indicium est talis voluntatis principis. Tametsi tam longa potest esse in contrarium, maximè in sæculo aliorum principum, vt decretum etiam illud irritans euincat. Sed est prætereà animaduertendum quòd consuetudo non solùm obligat tanquam signum promulgationis legis nouæ: verùm aliquando est signum ac testimonium quòd olim talis stiterit lex: licèt non reperiatur scripta. ¶ Quàm verò longum tempus consuetudine spectandum sit, antequàm vim obtineat legis, non est iure certum. In aliquibus (vt aiunt) duo actus sufficiunt, in aliquibus tres, in aliquibus decem. Sed re vera nulla esse po{ Regula. }test cordatior regula, quàm quæ. c. cùm tanto. de consue. statuta est: vbi habetur quod nunquàm consuetudo positiuo iuri præiudicium generare debet, nisi fuerit rationabilis & legitimè præscripta. Vbi in verbo, rationabilis, animaduertendum est quòd ad hoc vt robur nanciscatur legis, habere debet conditiones bonæ legis, suprà constitutas. Et secundò, in verbo, præscripta, considerandum quòd tunc consuetudo vim adipiscitur legis quando communi hominum iudicio & arbitratu peccatum esset facere contra illam. ¶ Quapropter{ Sana admonitio. } admonere hîc non præteribo quantum creetur periculi dum in aliqua republica semel aut bis quippiam permittitur. Enimuerò ad id persuadendum quod nouum petitur, in causam adducitur, quòd vnus actus nihil nocere potest: posteà verò similitudine illius alter persuadetur, ac subinde consuetudo vires nanciscitur. Idem existit periculum inter viros potentes. Vt si semel Vasalli vrbanitatis ac beneuolentiæ gratia domino ac patrono suo munuscula obtulerint, statim vrbanitas in consuetudinem rapitur, & gratia in ius debitum. ¶ Sed nunquid quæcunque{ Quæstio. Ratio. } inueterata consuetudo legem abrogat. Ratio enim id videtur persuadere. Nam dum Princeps dissimulat, suam existimatur interpretari voluntatem. Respondetur nihilo minùs{ Solutio. } minimè sic esse. Imò quandiu vsus contra legem non aliunde quàm ex negligentia principis oritur, aut ex eo quòd potens non est ad sumendam de malefactoribus vindictam, nunquàm contra legem præscribit: sed tunc penitus quando & potens est abusum cohibere, & non ex vecordia, sed oculata dissimulatione illum permittit. Neque verò antequàm longęuus mos authoritatem nanciscatur: nam cùm lex prudentia & iudicio condi debeat, iudicium autem tempus requirat, fit vt consuetudo breui tempore non vsque ad vigorem legis irroborescat. Hac enim fortasse ratione{ Gallorum mos. } inoleuit mos in Gallijs vescendi carnibus in Sabbathis inter Natale Domini & Purificationem Virginis: & in Hispanijs animalium intestina. Quando autem dicimus dissimulationem Prælati in causa esse vt consuetudo lex fiat, intelligitur de illo Prælato qui est legislator: nam etsi Prætor in vrbe, vel Prælatus conuentus, aut prouinciæ dissimulent legum transgressiones, eiusmodi consuetudo nunquàm vires legis consequitur: quia non est signum voluntatis supremi Prælati, qui est legislator. ¶ Vtrùm autem quicunque vsus{ Alia quæstio } in consuetudinem versus obligatoriam legem constituat, ambigere quisque posset. Solet enim vsu venire vt homines pietatis gratia incipiant, vel diem festum colere, vel ieiunium seruare: non quidem tanquàm de præcepto sed ex animi pietate, & (vt aiunt) ex deuotione: vt si modò in aliqua prouincia inciperent feria quarta à carnibus abstinere, vtrùm proptereà posteà præceptum esset. Respondetur perpendendum esse quomo{ Solutio. }dò talis religio fuerit seruata. Si enim tantùm ex deuotione libera, nunquàm illud vertitur in pręceptum: nisi posteà religio crebrescere incipiat tanquàm præceptum. Suspicio enim me semper tenuit, morem soluendi statis horis officium Dominæ nostræ in initio non habuisse vim præcepti, neque illam vim obtinuisse ante quadringentos hinc annos. Alioqui in ordine nostro non esset nobis iussum surgentes in dormitorio illud soluere. Verumtamen posteà adeò religio inualuit, vt vix iam sit qui audeat negare præceptum. AD primum igitur argumentorum frontis{ Ad primum argumentum. } quæstionis respondetur longè esse aliam rationem legum naturalium ac diuinarum quàm sit humanarum. Illæ enim à voluntate diuina statutæ sunt, cui nulla humana voluntas neque consuetudo obsistere valet. Imò verò quanto consuetudo contra diuinam legem & naturalem fuerit inueteratior, tanto grauioris est causa peccati: tantum abest vt consuetudo quidpiam vigoris detrahat illis legibus. ¶ Ad secundum autem respondetur.{ Ad secundum argumentum. } Quòd cùm, vt sæpè dictum est, leges humanæ in aliquibus casibus deficiant, potest consuetudo contra legem per actus licitos inchoari: qui quidem frequentati actus vim obtinebunt legis: eò quòd per illos ostenditur legem antiquam fuisse inutilem. Quandiu verò ratio legis durauerit nequibit eam vlla consuetudo superare: quia consuetudo tunc non erit rationabilis, sed lex potiùs erit semper victrix: nisi forsan consuetudo ostenderit legem, licèt non inutilem, tamen non conformem naturæ patriæ: hoc enim etiam sufficiet ad ipsam abolendam. ¶ At verò S. Tho.{ D. Thomas. } videtur curtè respondisse. Docuit enim quemadmodùm consuetudo possit per actus licitos inchoari, non tamen respondit, quid si inchoëtur per illicitos. Caietan. respondet{ Caietanus. } quòd etiam dum per illicitos incipit, potest temporis lapsu authoritatem obtinere. Ar{ Censura authoris. Distinctio. }bitror autem operæpretium distinguere. Nam quantum ad hunc effectum, vt lex pristina antiquetur, consuetudo etiam illa quæ illicitum habuit ortum, potest, licèt non apud eosdem homines, tamen apud posteros vim obtinere. Cœperunt inquam (vt exempli gratia dixerim) antecessores nostri prauè agere contra aliquam legem, nos autem in nostro sæculo inuenimus consuetudine abrogatam: non tenemur scrutari de consuetudine illa, qualia habuerit initia, sed liberi sumus ab eadem lege. At verò quantum ad alterum effectum, qui est obligare, consuetudo non sortietur vim legis quàm diu per actus illicitos increbuerit, ob rationem iam supradictam: quia lex debet esse æqua & iusta. ¶ Ad ter{ Ad tertium. }tium respondetur quòd multitudo priuatorum hominum introducentium consuetudinem, duplicis conditionis esse potest. Aut enim liberam constituunt rempublicam, quæ seipsam sine principe gubernat: & tunc mos populi erit constitutio legis. Si tamen sub rege aut alio principe degat, tunc (vt dictum est) consuetudo non per se est lex, sed quatenùs interpretatio est voluntatis principis. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm rectores multitudinis in legibus dispensare poßint. Postquam in calce superioris quęstionis definitum est, non licêre subditis nisi in repentino periculo epieikeia vti, videre nunc restat vtrùm saltem gubernatores multitudinis dispensare possint in lege illis casibus quibus iudicauerint expedire. Et arguitur à parte negatiua. Lex (vt suprà ex Isi{ Primum argumentum partis negatiuæ. Aristot. }dôro monstratum est) fertur pro bono communi: bonum autem commune non est pro priuato intermittendum: siquidem (vt Philosophus. 1. Ethicor. author est) bonum gentis diuinius est quàm bonum vnius hominis: ergò non licet cum aliquo dispensare vt contra legem faciat. ¶ Secundò, Deuter. 1. præ{ Argumen. 2. }fectis hoc ponitur documentum: Ità paruum audietis vt magnum: neque accipietis cuiusquam personam: quia Dei iudicium est. alicui autem id indulgere quod toti reipublicę denegatur, acceptio est personarum: ergò id minimè licet. ¶ Tertiò, in legem diuinam &{ Argumen. 3. } naturalem nulla cadit dispensatio: lex autem humana debet illis esse conformis, vtpotè quę ab illis deriuatur: ergò neque in ipsa cadit. ¶ In contrarium ait Apostolus. 1. ad Corin. 9.{ Paulus. } Dispensatio mihi credita est. AD quęstionis intelligentiam notandum cum sancto Tho. quòd dispensatio pro{ S. Thomas. }priè importat commensurationem alicuius communis ad singula: hac enim ratione paterfamiliâs dispensator dicitur, quòd vnicuique pondere quodam & mensura tum operas imperat, tum & necessaria ex communi penu distribuit. Pari ergò modo ille in republica dicitur dispensator, cui incumbit ordine & ratione disponere qualiter communis lex sit à singulis obseruanda. ¶ Duabus ergò conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prior est. Ille cui regimen incumbit multitu{ Prima conclusio. }dinis potestatem habet dispensandi super lege humana in casibus certis & cum certis personis. Conclusio ex illo principio sæpe anteà{ Suadetur conclusio. } resumpto colligitur: lex enim humana quia in communi posita est compræhendere non potest casus omnes singulares: obidque vsu venire potest, vt quæ in communi ac plurimum congruens est, in persona certa & casu deficiat: quippe quòd eius obseruantia vel obstaculum sit meliori bono, vel alicuius mali occasio. Quamobrem cùm ille qui curam reipublicæ gerit vniuscuiusque saluti debeat consulere, efficax ratio præcipit vt facultatem tunc faciat tali personæ faciendi contra legem. ¶ Secunda conclusio. Quando causa non oc{ Secunda conclusio. }currerit rationi consentanea atque in bonum commune relata, tunc Prælatum pro suo libito dispensare, peccatum est, aut infidelitatis aut imprudentię. Infidelitatis inquam, dum bono communi non prospicit, sed suo aut alterius priuatæ personæ: imprudentiæ autem si zelum quo affectus est boni publici, prudentia non exornat, nè antequàm exploratam habeat perspectamque causam contra legem dispenset. Quam ob rem Christus redemptor noster, vt Luce. 12. scriptum est, difficile arbitrabatur vt ambæ virtutes in dispensatore coniungerentur. Aiebat enim: Quis putas est fidelis dispensator & prudens quem constituit dominus super familiam suam? ¶ Quò hęc autem lucidiora fiant, nonnulla hîc sunt consideranda. Insinuat se enim hîc primùm{ Quorundam fallacia confundentium epieikeiam cum dispensatione. } omnium fallacia quæ nonnullos deuincit. Nempe idem esse dispensationem, quod est epieikeia: eò quod dispensator nihil eis aliud videtur efficere, quàm legem in tali casu ex ęquo & bono interpretari. At verò secùs res habet. Differunt enim significato quatuor hæc respectu legis: Irritare, abrogare, epieikeia interpretari, & dispensare. Irritare enim est le{ Quid irritatio. }gem aut votum impedire & cassare, nè robur obtineat obligandi. Vt si legem à ciuibus constitutam Rex non probaret, neque confirmaret, sed cassaret. Quemadmodùm & pater potest votum filij irritare: super quo, si solidum esset, dispensare non posset. Legem verò abrogare, est postquàm vim habet, in to{ Quid abrogatio. }tum tollere. Quanuis si vsque ad præfinitum duntaxat tempus posita erat, tunc non tam propriè dicitur tolli, quàm impleri. Quo vtique inter alios sensu ait Christus: Non veni legem soluere, sed adimplere. Interpretari au{ Quid legis interpretatio. Quid dispensatio. }tem per epieikeiam est ipsam declarare, in tali casu locum non habere. At verò dispensare est quempiam subditorum à lege excipere: concessa illi licentia & facultate sine qua legi esset obnoxius. Patet ergò discrimen quod epieikeia non est subditum per licentiam eximere casu quo teneretur, sed explicare quod in illo casu non tenebatur: dispensatio autem est licentiam concedere. Quare epieikeia non solùm Prælatis, verùm subditis (vt dictum est) competit: dispensatio verò tantùm Prælatis. ¶ Sed arguis contrà: si Prælatus non{ Obiectio. } potest sine causa dispensare, fit vt dispensatio nihil aliud sit quàm declaratio causæ ob quam ratio legis in tali casu deficit. Negatur consequentia. Nam etsi ratio legis in hac{ Solutio. } persona deficiat, non ideò protinùs à vinculo legis enodatur. Aliud enim est quòd obseruatio humanæ legis rationi sit contraria, vbi epieikeia locum habet: aliud verò quòd ratio legis in hac persona deficiat, vbi nihilo minùs necessaria est dispensatio. Exempla sunto. Si carnes die vetita non comedere causa mihi esset vt fame perirem, possum epieikeia vsus comedere: tamen licèt ego castigatione carnis non indigerem, ob quam ieiunium indictum est, imò abstinentia & inedia aliquod mihi esset impedimentum studij, non ideò liber à lege fio, sed est causa vt mecum Prælatus dispenset: non quidem interpretando quòd tunc me lex non comprehendit, sed etiam si me comprehendat, præbendo mihi gratia maioris commodi licentiam, vt non sit mihi culpa non ieiunare. Item dum vetaret lex ignobiles homines & infames equos ascendere, si occurreret eorum cuipiam casus, vt nisi se equo eriperet, in manus hostium incideret, tunc epieikeia eum docet lege se illo casu non obligari. At verò etsi contingeret quempiam illius classis hominem vtilem esse bello, non subinde equo liceret vti, sed tamen ratio dispensationis emergeret. Et pari modo loquendum est de voto. ¶ Ex quo fit quòd dispensare non solùm{ Corollarium. } est mutare vnam obligationem in aliam, sed potest etiam fieri per remissionem ac relaxationem, saltem in parte. Alioqui non esset dispensatio, sed mera commutatio. Vouisti difficilem peregrinationem Hiersolymitanam: occurrit autem causa publica Ecclesię in cuius subsidium eleemosynis opùs est: potest illud votum Papa in aliquam pecuniam commutare, etiam minorem quàm essent itineris expensæ. ¶ At verò sciscitaris fortè vtrùm{ Quæstio. } penes solum Principem & Legislatorem situm sit dispensandi munus. Est enim hoc ar{ Argumentum. }gumentum à parte affirmatiua, quòd dispensatio legis, est quædam particularis eius abrogatio: abrogare autem legem eiusdem est functio cuius est condere. Respondetur ni{ Responsio. }hilo minùs eiusmodi potestatem in leges, licèt plenaria ad solum legislatorem pertineat, nihilo minùs, vt præfata ratio persuadet, in casibus nonnullis penes inferiores quoque gubernatores sitam esse. Primum potestate à superiore delegata: quam vel iura inferioribus concedunt, vel consuetudo interpretatur. Vt dispensare in voto simplici, tribus exceptis. Mox facultate ordinaria, tam in suis proprijs legibus quàm etiam in legibus superioris. Potest inquam, Episcopus in legibus Papæ dispensare, vel iuris concessione, vel consuetudine. Prętereà in triplici rerum ordine. Nempè si vel materia leuis est, vel frequens casus, vel lex proprium bonum suæ ciuitatis vel diœcesis respicit. Sententia est Caietan. 1. 2.{ Caietanus. } quæst. 97. articu. 4. quam suo sale condîtam credo esse veram. Nam & hac de causa Di. Thom. non interrogauit strictè, an princeps{ D. Thomas. } & legislator, sed latiùs, an rectores multitudinis possint in legibus humanis dispensare. Rectores enim non solùm principes sunt, verùm & qui ad gubernaculum cuiusque multitudinis sedent. Leuia autem censentur illa, quæ non præcepto propriè dicto obligante ad mortale, sed statuto posita sunt. Qua ratione Prælati nostri etiam Priores conuentuales dispensare possunt in esu carnium, in induendis lineis, & in id genus cæteris. Frequentia deinde casuum causa est vt possit Episcopus dispensare. Vt in ieiunijs: licèt sit lex superioris: quoniam grauissimum esset onus quoties quis dispensatione ieiunij egeret, adire Papam. Hoc autem sic temperarem, quòd{ Temperatio superioris assertionis. } possit Episcopus in diem aut in breue tempus cum assistente causa, super eiusmodi legibus dispensare: tamen pro vita tota, nescio. Et eadem ratione si alter coniugum per incestum cum alterius consanguinea, inhabilis ad exigendum coniugale debitum fiat. Atque tunc præsertim dum vel ob personæ pauperiem vel alia de causa non pateret ad Vrbem accessus. Secùs si impedimentum antecederet matrimonium quod subinde contrahendum impediret: in quo solus Papa dispensare potest. Prætereà, si peculiaris lex vrbis extat nè vel vinum vel frumentum extrinsecus aduehatur, vt proprij vrbis fructus dispendantur, posset credo Prætor dispensare: secùs tamen Episcopus in matrimonijs & ordinibus ad bonum publicum pertinentibus. ¶ Causas verò quibus dispensator ad{ Causæ dispensationis legitimæ. }duci ad dispensandum debet, explicant sancta Decreta. 1. quęst. 7. per totum: scilicet tempus, vtilitas, persona, qualitas. In summa quò cunctas complectaris, dispensatio fieri non debet nisi in commune bonum cedat, pro quo lex omnis constituitur. Nam quantum periculi reipublicæ inde confletur, vnde legum dispensatio, alijs priuatis respectibus & silendis causis fieri cœperit, locus in quo Ecclesia Dei iacet apertissimo documento est. Nam si leges nihil aliud emolumenti in rempublicam conferant, quàm quòd sint principi fructuosæ, pernicies sunt potiùs & labefactatio boni publici. Fit enim inde vt soli pauperes legibus coërceantur: sed qui illis indigent, subijciantur nulli. Absit ergò (quod anteà diximus) leges in hoc condi, vt sint legislatori peculium. Sed cùm primùm ratio ob quam latæ sunt, cessauerit, abrogandæ sunt nè à ciuibus sit pretio dispensatio redimenda. ¶ At si perconteris{ Dubitatio. } vtrùm causa sit dispensandi satis idonea, quod qui votum fecit nequit illud sine graui difficultate & molestia implere: hæc enim est quæ frequentiùs obtendi consueuit. Respon{ Dissolutio. }detur quòd si difficultas, in re ipsa sit: quia scilicet quis inconsulta prudentia nec re satis perpensa, longum ieiunium in pane & aqua vouit, aut pedestrem peregrinationem, suis cruribus imparem, temeritas illa causa est dispensandi. At verò dum difficultas non ex rei natura, sed ex prauo habitu vouentis proficiscitur, cùm difficultas ipsa abstinendi ab iniqua consuetudine causa fuerit vouendi, non est eadem in causam dispensationis reuocanda. Si verò postquàm votum (vt exempli causa dicamus) aut Hierosolymitanæ peregrinationis aut etiam religionis emisisti, perpetuus tibi accidit morbus, aut debilitas, quæ tibi impedimento sit iuris, absolutus à voto es. At verò de voti dispensatione peculiaris nobis institutus est octa{ S. Thomas. Postremum dubium. Solutio Iurisconsultorum. Innocentius Panormitanus. }uus liber. ¶ Postremum ergò dubium restat, vtrùm ille cùm quo sine causa dispensatur, tutus in conscientia maneat. Respondent Iurisconsulti, vt ex Innocentio colligitur in cap. Cùm ad monasterium. de statut. mona. Et ex Panorm. in cap. non est voti. de voto. quòd si Pontifice Summo inferior sine causa dispensat, dispensatio non tenet: quia sub hoc limite illis concessa est dispensandi facultas. Si verò Papa dispenset, tunc distinguendum est: nam in his quæ de iure diuino pendent, quale est votum & iuramentum, si absque causa dispenset, dispensatio non tenet. Secùs in his quæ sunt meri iuris positiui, qui à suo prorsus arbitrio pendent. Et qui{ Refelluntur præfati authores. }dem prior distinctio forsan non tanta veritate pollet: nam in leges quæ à sua merè pendent ordinaria potestate, non est cur Episcopus non fungatur facultate qua Papa in suas. Posterior verò distinctio impendiò quàm{ Probatur posterior distinctio Iurisconsultorum. } maximè probabilis est. Et ideo in his quæ pendent de iure diuino non solùm dispensans peccat, verùm & formidanda dispensatio est, veluti cassa & nullius apud Deum valoris. Quapropter dum in pluralitate beneficiorum dispensatur, & dum infans aut puer curam permittitur gerere animarum, & laicus monachis in Abbatem præficitur, & solenniter professus (vti Panor. infert) ad laxiorem ordinem, illum præsertim qui tantùm habet ordinis nomen, reuocatur: verendum est ratum non esse & validum apud Deum. Quocircà tam qui eiusmodi dispensationes alijs procurant, quàm ipsi qui petunt grauiter delinquunt. Imò etiam si dispensatio sine causa teneret, non solùm dispensare, verùm & petere & procurare peccatum est graue. In his autem quæ meri sunt positiui iuris dispensatio sine causa à peccato non excusatur, veruntamen dispensatio tenet. Tametsi Caietan. loco citato & in sua Summa, verbo,{ Caietanus. } dispensatio: neque in his pacatas censet eorum conscientias, cùm quibus sine causa dispensatur. Et ratio eius est, quod licèt tollatur ius positiuum, superest nihilo minùs legis naturalis vis, quæ est nè quis absque causa reipublicæ se oneribus subducat. Hoc au{ Non satis certa Caietani sententia. }tem nondum equidem mecum constitui quantum valeat. Enimuerò si exoneratio mea oneratio esset aliorum, vt cùm quis priuilegium procurat quo se tributis soluendis absque causa subtrahat, vnde aliorum vergit aggrauatio, peccatum esset mortale. In ieiunijs autem non est tam planum: nisi vbi exemptus scandalum daret. Illo autem cessante forsan culpa non esset peior quàm venialis. AD primum igitur argumentum iam{ Ad primum argumentum. } responsum est quòd nihil dispensatio cum priuata persona legi obstat: etiam si pro bono communi sit lata: quia talis dispensatio fieri non debet: vt bono communi noceat, imò vt in eius augmentum cedat. ¶ Ad se{ Ad secundum argumentum. }cundum verò respondetur quòd nulla est acceptio personarum, licèt non semper æqualia personis inæqualibus imperentur. Imò verò nihil iniquius æqualitate, vbi personæ non sunt æquales. ¶ Ad tertium iam suprà{ Ad tertium argumentum. } responsum est de legum mutatione. Lex enim naturalis quantum ad præcepta communia & generalia nullam potest habere fallentiam: & ideò indispensabilia sunt: in conclusiones autem naturales epieikeia vim habet: cuius vtique virtute qui in deposito arma custodit furibundo domino non confert. Dispensare autem in eisdem soli Deo competit qui antiquitùs dispensauit, vt plures vnus matrimonio sibi coniungeret. In legibus autem diuinis positiuis quæ non sunt de iure naturæ ipse quoque dispensare potest, vel cui ipse specialiter commiserit. Specialiter inquam, quia Papa, licèt sit Christi vicarius potestate ordinaria non potest super iure diuino dispensare. Apostoli verò speciali ipsius commissione dispensarunt in forma baptismi vt fieret in nomine eius. Et Actuum. 15. tolerarunt, vt Christiani abstinerent à suffocato & sanguine: cùm ritus illos iure diuino Christus abrogasset: qui salus est & redemptio nostra, benedictus in sæcula. FINIS LIBRI PRIMI DE IVSTITIA ET IVRE. # 2 LIBER SECVNDVS De Iustitia & Iure. PROOEMIVM. ARgumentum hoc quod de legibus instituimus, non modò quod non potest non esse prolixum, verùm quòd hac ratione erit distinctius, in duos libros distribuendum duximus. Igitur cùm in primo de lege naturali & humana, ab æterna deriuatis, per quas homo ad finem naturalem ordinatur satis disputatum pro captu nostro à nobis fuerit: sequitur vt in hoc secundo de le{ Materia secundi libri. }ge diuina disseramus, per quam ad supernam fœlicitatem promouemur. Nam quamuis materiam hanc, potissimùm legis veteris, Diuus Thom. peregregiè, vt pleraque solet omnia, locupletauerit, non tamen erit omninò superuacanea, si Deus dederit, opera nostra. # 1 QVAESTIO PRIMA, De lege veteri. Sanct. Thom. 1. 2. quæstio. 98. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm præter naturalem legem & humanam quæ ab æterna deriuantur, fuerit diuina hominibus necessaria. PRIMO ergò quæritur in genere vtrùm necessaria fuerit hominibus lex aliqua diuina supernaturalis. Hanc enim quæstionem D. Tho. q. 91. disputauit:{ S. Thomas. } nos tamen in hunc locum, vbi de lege diuina initium dicendi facimus, reposuimus. Argui{ Primum argumentum partis negatiuæ. Argumen. 2. }tur ergò à parte negatiua. Lex naturalis est quædam, vt dictum est, æternæ participatio: lex autem æterna est diuina: ergò præter naturalem non opùs erat alia diuina. ¶ Secundò: Deus, vt Eccles. 15. legitur, Dimisit hominem in manu consilij sui quod est rationis actus: ergò non opùs habuit lege quæ ratione sua esset superior: sed satis humanis gubernari poterat, quæ per rationem constituuntur. Eò præsertim quòd humana natura, cùm sit{ Confirmatio. } irrationabilibus præstantior, sufficientior sibi est quàm brutis sua: irrationales autem creaturæ præternaturalem sibi inditam non indigent altiori lege: ergò neque homines. ¶ Ter{ Argumen. 3. }tiò arguitur. Esto diuina lex opùs nobis fuerit, abundabat tamen vna: tum quòd regnum cœlorum vnum est, ac regis vnius, secundum illud Psal. Rex omnis terræ Deus: & intentio legis vna. vult enim per eam Deus (vt ait 1. ad Timoth. 2. Apostolus) omnes homines{ Paulus. } saluos fieri, & in agnitionem veritatis venire. Atque ob id maximè quòd lex naturalis ab æterna descendens, vna est: ac perinde diuina, quo propinquior est æternæ, deberet esse magis vna. ¶ In contrarium est postulatio illa Dauidica: Legem pone mihi Domine{ Psal. 118. } viam iustificationum tuarum. Vbi indiguitatem humanam designauit, quæ cùm naturali lege sibi non sufficiat, altiorem exoptat. Sed & quòd fuerit bipertita ait Heb. 7. Paul.{ Paulus. } Translato sacerdotio, necesse est vt legis translatio fiat. AD intelligentiam quæstionis ex superioribus recolendum est, quemadmodùm diuina lex, duplex dignoscatur: videlicet{ Partitio diuinæ legis. } æterna & positiua. Aeterna enim est sua ipsius essentia: quę fons est abyssusque luminum, vnde omnis scientia, lexque promânat: diuina verò positiua, est illius participatio, nobis porrò data, inque nostris cordibus, vti ait ad Corint. Paulus, scripta. Et de hac instituitur præsens quæstio. ¶ Ad quam duabus respondetur conclusionibus. Prior est. Præter natu{ Prima conclusio. }ralem legem & humanam necessarium fuit vt altior alia nobis poneretur (vt ait Dauid) quæ ideò dicitur positiua: & significantiùs diceretur posita. Hanc conclusionem quatuor rationibus fundauit S. Tho. quas ex illo Da{ D. Thomas. } uidico oraculo luculenter elicuit in Psal. 18. Lex Domini immaculata: conuertens animas: Testimonium Domini fidele: sapientiam præstans paruulis. Prima enim ratio sumitur ab hominis{ Prima ratio. } fine. Enimuerò si nostra natura altiùs non fuisset sublimata quam ad finem naturalem, qui eius non exuperat vires, neque sublimiori alia indigeret speculatiua cognitione, neque lege: attamen cum eo quòd nos Deus ad suam imaginem creauit, atque adeò capaces suiipsius per eius visionem fecit, quem scopum nostris viribus contingere nequimus, necessaria nobis fuit, primùm in intellectu speculatiuo fidei cognitio, quæ scopum nobis illum, sperandaque bona (vt ait Paul.) ostenderet, quô nostra est dirigenda vita: sicuti sagittario necesse est signum intueri, quod ferire parat: mox & in intellectu practico lex quoque naturali excelsior, quæ nobis esset officiorum regula quibus eandem fœlicitatem adipisceremur. Ac perinde in voluntate specialius singularisque auxilium, quàm quo rerum natura gubernatur, per quod affectus nostros illuc valeremus referre ac promouere. Atque hanc intentionem tetigit Psal. membro illo postremo, Sapientiam præstans paruulis. Homo siquidem in sua existimatus natura, pusillus est, atque imbecillior quàm vt possit metam illam pertingere, nisi supernè suffecta nobis esset supranaturalis sapientia. ¶ Se{ Secunda ratio. }cunda conclusionis ratio sumitur ex necessitate informandi humana iudicia. Enimuerò cùm actiones nostræ circa singularia contingentia versentur, quæ lubrica fallentiaque sunt, ac subinde diuersis ingenijs varia iudicia progignunt, inde nascitur legum humanarum diuersitas apud diuersas nationes: vt aliud fuerit Atheniensium ius, aliud Romanorum, atque aliud Hispanorum sit, & Gallorum aliud. Igitur necesse fuit vt diuinitùs nobis illucesceret lex, quæ fidissima esset certissimaque norma ad quam omnes humanæ exigerentur & collimarentur. Et per quam scire homo certò posset quid sibi congruens esset, quid verò nocens. Talis enim est decalogus, in tabulis à Deo insculptus, ac Euangelium in nostris impressum mentibus. Atque hac de causa Dauid appellauit legem testimonium fidele. Etenim humana lex, nulla existit vsque adeò certa & stabilis. ¶ Tertiò, ea{ Tertia ratio }dem lex fuit nobis necessaria propter absolutam nostram iustitiam. Hæc enim non tam in externis officijs posita est, quàm intus in animo. Nam ex corde, vti ait Christus, exeunt{ Matthæi. 15. } cogitationes prauæ, atque inde opera: puta adulteria, homicidia. etc. homines autem, quia alienorum cordium latebras nequeunt inspectas habere, non valent suis legibus internos actus repurgare. Necesse ergò fuit lex Dei, quæ non solùm manum, verùm & animum prohiberet, vtpotè quæ non furtum tantùm atque adulterium, verùm & istorum concupiscentiam compesceret. Et hoc significatur illo secundo membro Dauidicæ sententiæ, conuertens animas: nimirum quòd diuina lex, non modò operum prauitatem cohibet, verùm & penetralia cordium perpurgat. ¶ Quarta demum causa diui{ Quarta ratio. Augustinus. }næ legis fuit, quòd, vbi author est. 1. libro de libe. arbit. August. leges humanæ nequeunt vitia cuncta, quanuis extera, cohibere: imò neque debent. Nam si cuncta supplicijs coërcere satagerent, tum multa impedirent bona, tum & ciues in peiora truderent flagitia. Videlicet si omnia mendacia acri supplicio vindicarent, non esset qui loqui auderet: & si meretrices abigerent, ansam porrigerent ad peiora. Necessaria ergò fuit lex quæ ante Dei tribunal vniuersa vetaret: quippe quem vniuersa punire, nullum est periculum: sed ęquissima iustitia. Atqui hoc sonat primum eiusdem Psalmi verbum: Lex Domini immaculata: id est, neque minimas turpitudinis sordes admittens, sed cunctas detergens. ¶ Posterior conclusio: Hanc di{ Vltima conclusio. }uinam legem in duas esse diuisam, quæ non prorsùs duæ essent species, sed veluti imperfectum ac perfectum eiusdem speciei distarent, conuenientissimum fuit, ac diuina sapientia dignissimum. Ratio autem conclu{ Ratio conclusionis. }sionis, licèt sanct. Thom. eam missam fecerit, tamen & ex legis celsitudine, & ex hebetudine naturæ nostrę planè colligitur. Enimuerò cùm lex diuina, tam longè pusillitatem ingenij nostri exuperet, genusque nostrum veluti per omnes ætates adoleuerit, non debuerunt tam alta mysteria humano generi pueritiam agenti concredi: nam illa tunc non caperet. Sed operæpretium fuit Prophetarum oraculis, futurorumque figuris, ac demum ceremoniarum significationibus, quasi sub pędagogo imbui, donec illis assuetum ad iustam perueniret ætatem quæ Deum factum hominem tam longa expectatione optatum agnosceret, ac de Trinitatis arcanis prædicantem idoneè audiret, ac demum tanquàm olim sibi promissum, susciperet. Expediens ergò fuit vt vmbratilis illa lex veritatem nouæ antecederet. Atque hæc est Apostoli doctrina ad Galat. 3. Itaque{ Paulus. } lex pedagogus noster fuit in Christo. At vbi venit fides, iam non sumus sub pedagogo: omnes enim filij Dei estis per fidem. Et cap. 4. Cùm essemus paruuli sub elementis huius mundi eramus seruientes: at vbi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum. etc. Hic autem ab imperfecto progressus ad perfectum ex triplici capite perpenditur. Nempè ex fine, quô lex ducit: ex iustitiæ ordine, quem constituit: & ex modo quo subditos cogit. Ex fine inquam, quòd illa bonum sensibile ac terrenum pro brauio proponebat. Sed de hoc discrimine luculentiùs quæstione proxima, arti. 3. ¶ Secunda distantia qua lex illa veluti puerorum ac seruorum pædagogia à nostra, Euangelio fruentium, elongabatur, est quòd illa non sicut nostra internam cordium iustitiam explicabat. Non quòd malas cupiditates non refręnasset: erat enim in Decalogo: Non concupisces rem proximi tui, non vxorem. &c̃. Verùm quòd Euangelium cogitationum prauitatem explicatiùs retundit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est. Et qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Obidque ait: Nisi abundauerit iustitia vestra plusquàm scribarum & Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum. ¶ Tertium interuallum est in modo cogendi. Illa enim pœnarum potissimè metu, veluti pueros ac seruos vrgebat: nostra verò amore quo pectora nostra Christus infundit, nos allicit. At verò & de hoc pariter articulo citato. q. seq. commodior dabitur dicendi locus. AD primum ergò argumentum iam{ Ad primum argumentum. } responsum est quomodò hæc positiua Dei lex differat ab æterna, & qua ratione sit præter naturalem nobis necessaria. Nempè quòd naturalis, quæ naturæ nostræ capacitatem non excedit, ordinet nos in finem naturalem: sed diuina per quam æterna altiori modo nobis participatur, euehit nos ad supernaturalem. ¶ Et pariter respondetur ad se{ Ad secundum argumentum. }cundum, quòd licèt consilium, opus sit rationis, necesse tamen est supernaturali lege informari. Atque in hoc præclariùs nobiscum & excellentiùs factum est quàm cum irrationabilibus animantibus. Nam illæ ad naturalem duntaxat finem, qui humilis est, ordinem habent: quem etsi suis viribus adipiscantur, nihil egregium est. Nos verò ad supernaturalem fœlicitatem creati sumus: quod quidem ineffabile beneficium præ cunctis corporeis creaturis Deo debemus. Quô ideò per se natura nostra pertingere nequit. Sed tamen, cùm, Aristotele authore, id quod per amicos possumus per nos ipsos quodammodò possimus, hoc quoque hominis excellentia patescit, quòd sic est Deus paratissimus nobis suppetias ferre, vt nunquam nisi ob nostram culpam nobis desit. ¶ Tertium{ Ad tertium argumentum. } autem argumentum id pręcisè probat quòd incongruens fuisset duas ab vno dimanare Deo leges, sic prorsus distinctas, vt sunt leges diuersarum gentium. Fuit nihilo minùs expediens, ac decôrum vt vnus Deus ad eundem finem alia præcepta poneret imperfectis hominibus, quibus pueritiam quasi sub pędagogo conueniebat degere: alia verò ad ætatem iustam prouectis. Eò potissimum quòd salus nostra, quę finis est legis, per Christum nobis erat obuentura, cui perinde competebat perfectam legem ponere. At nihilo minùs oportebat & per alteram mundum ad eius susceptionem (vt dictum est) præparari. Lex autem naturalis, quia vniuersalia continet præcepta, eademque adeò cunctis mortalibus cuiuscunque sint conditionis communia, nequit nisi vna esse. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm lex vetus fuerit bona. QVONIAM eousque solet humana natura labefactari, vt non defuerit Manichæorum caterua, qui contra veterem legem ceu malam, à maloque Deo conditam oblatrasset, quæritur an fuerit bona. Et ar{ Prima ratio à parte negatiua. }guitur à parte negatiua. Multa scripta sunt in veteri lege, nouæ repugnantia: vt primum ipsum verbum: In principio creauit Deus cœlum & terram. Cuius contrarium asseritur Ioan. 1. Mundus per ipsum, scilicet verbum, factus est, & sine ipso factum est nihil. Mox & illic legitur requieuisse die septima Deum ab omni opere quod patrauerat: & tamen Ioan. 5. ait Christus, Pater meus vsque modò operatur, & ego operor. ¶ Secundò, Deus{ Secunda ratio. } ipse fatetur Ezech. 20. dicens: Dedi eis præcepta non bona, & iudicia in quibus non viuent: lex autem de præceptorum qualitate existimatur: ergò lex illa non fuit bona. ¶ Tertiò,{ Tertia ratio } Ad bonitatem legis duo sunt potissimum requisita, vt suprà nos Isidô. docuit. Primùm vt communi animarum saluti consulat: mox vt sit obseruatu non difficilis, humanæque consuetudini accommoda: neutrum autem istorum erat in illa lege. Ait enim quantum ad primum Paul. ad Roman. 5. Lex subintrauit{ Paulus. } vt abundaret delictum. & cap. 7. Sine lege peccatum mortuum erat: ego autem viuebam sine lege aliquando: sed cùm venisset mandatum peccatum reuixit: ego autem mortuus sum. Et de secunda qualitate ait Petrus{ Petrus. } Actuum. 15. Quid tentatis ponere iugum super ceruîcem discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? Lex ergò illa non erat bona. ¶ Quartò: Si lex illa{ Quarta ratio. } bona fuisset, eò maximè quòd Dei sanctio fuit: Deus autem non apparet fuisse eius conditor. Primùm, quia vt habetur Deutero. 32. Dei perfecta sunt opera: lex autem nihil ad perfectum adduxit, vt ad Hebræ. 7. author est Paul. Mox quod deberet esse perpetua:{ Paulus. } Lex autem illa cessauit, vt ibîdem Paul. docet, propter eius infirmitatem. Imò quia (vt dictum est) occasio erat peccati: ergò non fuit à Deo lata, atque adeò neque inde eius potest probitas colligi. ¶ Quintò: Si Deo lato{ Quinta ratio. }re bona esset, condecens fuisset, vt per Angelos, qui (vt est in Psal.) sunt Dei ministri fuisset lata: at verò non per Angelos, sed ore Dei prolata fuit. Legitur enim Exod. 20. Loquutus est Dominus sermones hos. Et statim, Ego sum Dominus Deus tuus. Quòd si vllius ministerio vsus est, ille fuit Moyses: secundùm illud Ioan. 1. Lex per Moysen data est. Et illud Exod. 33. Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem: nil ergò restat vnde probitas illius legis elici possit. ¶ In contrarium autem est Paulînum oraculum ad{ Paulus. } Roman. 7. Itâque lex quidem sancta est, (loquebatur autem de veteri) & mandatum sanctum, & iustum, & bonum. AD quæstionem tribus conclusionibus respondetur. Prima: Lex vetus (vt ait{ Prima conclusio. } Paul.) fuit sancta & iusta & bona, atque omnibus suis causis congruentissima. Tametsi non vndequaque absoluta & perfecta. Conclusio hæc per omne causarum genus asseritur & confirmatur. Primùm, ex ratione vtriusque{ Probatio. } obiecti, scilicet tam materiæ de qua præcipiebat, quàm formæ & figuræ præcipiendi. Fuit enim tum morum compositrix, tum & futurorum vmbra, & vtrinque bona. Enimuerò cùm duplex sit in nobis ratio, sicuti veritas speculatricum scientiarum inde perpenditur quòd sit rationi speculatiuæ consona: ità & legis bonitas eò quòd sit concors rationi practicæ: lex autem vetus qua parte erat morum regula, egregiè propellebat tum operum prauitatem, tum & cupidines cum ratione colluctantes. Decalogus enim ille quem Deus Moysi in tabulis exarauit, compendium fuit substantiaque & flos totius naturalis legis: quippe qui (vt quæstione. 3. latiùs patebit) hominem & ad Deum referebat & cum hominibus conglutinabat: neque solam manum, verùm & cor etiam illo mandato compescebat: Non concupisces rem proximi tui, non vxorem. etc.. Vnde Paul. ad Rom. 7. Con{ Paulus. }sentio, inquit, legi quoniam bona est. Et rursum, Condelector legi Dei secundùm interiorem hominem. Quo sanè verbo ostendit legis virtutem eam fuisse, vt sensualibus cupiditatibus obsisteret, quæ exteriorem, hoc est, sensualem hominem deuexant. At verò quoniam legis sanctitas per ordinem ad finem expenditur: finis autem diuinæ legis non est sicuti humanæ, temporalis tranquillitas & quies reipublicæ, sed sempiterna fœlicitas, quę in eius conspectu posita est: illa censetur perfecta lex quæ vsque ad illum perducit finem: illa autem, bona quidem, non tamen simpliciter{ Discrimen inter veterem & nouam legem. } absoluta, quæ licèt illuc dirigendo ducat, non tamen perducit: hoc autem discrimine vetus illa à nostra differebat. Enimuerò cùm finis ille vires excedat naturæ, nullius legis opera nisi gratia supernè iuuante sufficiunt illucquenquam perferre: secundùm illud ad Rom. 6. Gratia Dei vita æterna. Et quoniam gratia{ Paulus. } per Christi redemptionem, qui fuit Euangelicus legislator collata fuit vniuerso mundo, lex vetus quæ per se gratiam hanc non continebat, eatenus bona erat, nimirum præcipiens virtutum officia, vt tamen non esset perfecta, sicut nostra: quæ per eandem legiferi nostri gratiam ad suum finem nos perducit: vnde Paul. ad Titum. 3. Cùm benignitas & hu{ Paulus. }manitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiæ quæ fecimus, sed secundùm suam misericordiam saluos nos fecit per lauâcrum generationis & renouationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abundè. Et Ioannis. 1. Lex per Moysen data est: gratia & veritas per Christum facta est. Et eôdem attinet quod ait ad Hebræ. 7. Nihil ad perfectum adduxit lex. ¶ Hanc differentiam iam diximus repetendam nobis. q. 7. Tantisper tamen, nè pendulus Lector hæreat, rem aperiamus. Est enim intellectu non facilis. In contrarium{ Obiectio aduersus traditum discrimen. } quippè est argumentum hoc. In circuncisione antiquæ legis conferebatur gratia virtute fidei Christi illic potestatę, qua gratia remittebatur originale, sicuti in nostra per baptismum virtute eiusdem Christi. Rursùs qui opera legis per eandem gratiam tunc implebant, condignè merebantur ęternam vitam, sicuti nos. Et sicuti illi extra gratiam implentes legem solùm præstabant opera moraliter bona, non tamen quæ essent beatitudinis merita: ità & nobis accidit. Quid ergò discriminis restat inter illam & nostram? Respondetur non{ Solutio. } hoc esse, sed aliud. Nempè quòd causa illius gratiæ qua illi in amicitiam Dei recipiebantur, non fuit exhibita nisi per Christum latorem legis nostræ: nam causa illa, vna eius fuit passio, secundum illud Paul. ad Coloss. 1. Nunc{ Paulus. } per mortem & sanguinem suum reconciliauit vos cùm essetis aliquando alienati, & inimici eius. Itaque vt de contrito inter Theologos fertur, quòd licèt ante confessionem à suis sit per gratiam Christi absolutus delictis, nihilo minùs quia virtute propositæ confessionis, quæ sacramentum est passionis eius, contritio illa operatur, fit vt quando ad pedes confessarij accedit, tunc verè absoluitur: sic de iustorum vniuersitate, Christi passionem pręcedentium, censendum est. Videlicet quòd erant veluti in deposito quoadusque Christus veniret qui pretium redemptionis soluens, cuncta expiaret piacula. Et ideò occlusæ illis erant cœlorum valuæ: quasi non essent digni qui admitterentur in possessionem filiorum Dei. Atque hoc est quod ait Paul. ad Rom. 3.{ Paulus. } Deus proposuit Christum propitiatorem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiæ eius in hoc tempore. Ecce quomodò fons totius gratiæ fuit Christi passio etiam respectu præcedentium. Est ergò differentia{ Quo sensu proposita differentia saluetur. } quod illi non per legis opera salui fiebant, sed per fidem Iesu Christi futuri, cuius passione nitebantur iustorum merita. Nos verò per fidem eiusdem Christi præsentis in nostra lege: nempe qui gratiam nobis eo temporis articulo meruit qua idoneè digneque impleremus legem: quo articulo lex nos eius obligare cœpit. Et hæc est perfectio qua lex nostra veteri præstat quantum ad moralia præcepta. ¶ Mox bo{ Ostenditur bonitas legis diuinæ ex ratione causæ finalis. }nitas eiusdem legis ratione causæ finalis ostenditur. Fuit enim condita vt viam in terris venturo Messiæ præpararet & communiret. Hæc autem præparatio in duobus consistebat. Primùm, vt esset futurorum præconium & præsagium: mox & Euangelicæ quasi inchoatio. Præconium scilicet per Prophetarum oracula: vnde Christus Luc. vltimo: Oportet impleri omnia quæ scripta sunt in Lege, & in Psalmis, & Prophetis de me. Et Ioan. 5. Si cre{ Ioannis. 5. }deretis Moysi, crederetis & mihi. Præsagium verò per ceremonialia quæ vmbra erant futurorum, secundùm illud. 1. ad Corint. 10. Omnes{ Paulus. } patres nostri in Moyse baptizati sunt, & in nube & in mari: & omnes eandem escam spiritualem manducauerunt: & omnes eundem potum spiritualem biberunt. Hæc enim omnia in figura facta sunt nostrî. Fuit deinde quasi inchoatio Euangelicæ, quatenùs sub illa lege semotus est peculiaris ille populus à reliquo orbe, & ab idolorum cultura coërcitus, atque cultui vnius Dei addictus. Vnde Paul. ad Gal. 3.{ Paulus. } Priusquam veniret fides sub eadem lege custodiebamur, conclusi in eam fidem qua reuelanda erat. Et hæc de prima conclusione. ¶ Sed vt ratione quoque efficientis causæ bonitas eiusdem legis corroboretur, apponitur secunda. Deus{ Secunda Conclusio. } fuit author eiusdem legis: vt patet Matth. 15. Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Erat quippe Christo tunc sermo de illo mandato: Honora patrem tuum & matrem tuam: quod scriptum erat in lege. Et ratio colligitur{ Ratio quæstionis. } ex superioribus hæc. Lex illa, vt dictum est, præparamentum erat Euangelicæ, cuius porrò neque Manichæi negare poterant Deum fuisse authorem: igitur cùm eiusdem sit, & finem proponere, & disponere media, idem Deus per se suosque ministros legem illam tulit. Diabolus enim nunquam, vt diabolico ore Manichæus blasphemauit, legem illam constituisset, per quam Christus pręsignabatur colebaturque, à quo erat ipse victus expellendus. Atque hunc sensum exhibebat ipse Redemptor Matth. 12. Si Satanas Satanam eijcit, diuisum est regnum eius. Animaduertenda tamen est assertio huius conclusionis, quippè quæ non tantùm Manichæorum blasphemiam retundit, delirantium ac mentientium fuisse opus principis tenebrarum: verùm & docet non fuisse legem alicuius angeli vel hominis, sicuti sunt leges humanæ, sed sicuti noua: ità illam à Deo latam esse ac subinde diuinam censeri. Ità enim vbique habet: Loquutus est Dominus ad Moysen dicens. Et Exod. 24. Postquàm Moyses retulit ad populum legem, responderunt: Omnia quæ loquutus est nobis Deus faciemus. Et infrà dum sanguinis aspersione eandem legem ceu testamentum stabiliret in figuram Christi qui suo sanguine confirmaturus erat nouum, ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit vobiscum Deus. Id quod & Paul. ad Hebræos. 9. retulit. Quando ergò ait Ioannes: Lex per Moysen data est, non intelligit fuisse suam, sed eius ministerio promulgatam: sicut lex Euangelica non fuit Apostolorum, sed Christi, ipsorum diuulgata prędicatione. ¶ At verò, quò nihil legis illius defensionum prætermittatur, tertia adhibetur conclusio.{ Tertia conclusio. Paulus. } Lex illa à Deo per Angelos posita est, secundùm verbum Paul. ad Galat. 3. Lex data est per Angelos in manu Mediatoris. Id cuius Stephanus testimonium perhibet Actuum. 17. dicens: Accepistis legem in dispositione Angelorum. Et Dionys. 4. cap. Cœlestis Hierar{ Dionysius. }chiæ congruere docet, vt diuinorum arcana ad homines Angelorum ministerio deferantur. Hęc autem ratio non peculiariter de antiqua, sed & de lege nostra curreret: quæ tamen non per Angelos, sed per Christum lata est. Et ideò S. Tho. peculiarem adhibet eius{ S. Thomas. }dem prouidentię analogiam, quam ab architectis mutuatur. Architectus enim nauis non per se, sed per suos ministros ligna dolat, ac pręparat: ipse tamen compingit nauis fabricam. Idemque videre est in architecto domus. Condecens ergò fuit vt Deus legem illam quę ad Euangelij perfectionem sternebat viam, per cœlestes suos ministros præmitteret: Euangelicam verò ipse factus homo conderet, suoque sanguine consecraret. Atque hoc interuallum dignouit Apostolus ad Hebræ. 1. vbi excel{ Paulus. }lentiam Euangelij inde commendat, quod per illud loquutus Deus est nobis in Filio: qui melior est Angelis, quos fecit spiritus ministrosque suos in ministerium missos propter eos qui hæreditatem capient salutis. ARgumenta in contrarium obiecta Mani{ Manichæi. }chæorum arma erant: quorum inter alias hæreses hæc quoque fuit, vt legem veterem conuitijs proscinderent, & tanquàm à principe tenebrarum conditam repudiarent. De qua quidem hæresi meminit August. lib. de hæ{ Agustinus. }res. cap. 46. & in eius repulsam scripsit, præter alios, contra Faustum libros vigintitres. Quamuis hæresis huius Cerdo feratur primus{ Cerdo. } author Marcionis magister, cui post centum annos successit Manichæus. Isti enim, non intelligentes, malum per se nullam habere causam, sed esse boni priuationem: neque verò bonum Deum effectorem esse malorum, in illam sunt primùm vesaniam collapsi, vt duo ex æquo rerum principia adstruerent: principem scilicet lucis, bonorum authorem: principem autem tenebrarum, inuentorem malorum. Atque inde rursum cùm legem veterem in malorum prædicamento collocarent,{ Argumentæ Manichæorum contra legem veterem. } inuentum esse dixerunt illius principis tenebrarum. ¶ Argumentorum verò capita quæ contra legem moliebantur hæc fermè sunt. Primum ratione finis, qui omnium est cau{ Argumen. 1. }sarum prima, improbabant illam, quòd non nisi terrena promitteret. Vnde Faust. lib. 4.{ Faustus. } eò ait testamentum vetus non accipere, quòd in eo non est hæreditas sicuti in nouo. Obidque negabat esse ambas eiusdem Dei leges. Ad hoc tamen iam superiùs responsum est,{ Solutio. } Deum illis tanquam pueris terrena fuisse pollicitum: tum vt in illis futura delinearet, tum vt palàm faceret quàm esset fidus suorum promissorum seruator. ¶ Secundum caput{ Argumen. 2. } argumentorum suorum erat, quòd dictis multis lex illa cum Euangelio pugnabat, vt primo nos argumento tetigimus. Ad quod{ Solutio Augustini. } tamen August. latissimè in libr. contra Adimantum respondet: ea nimirum conciliando quæ pugnantia videri poterant. ¶ Haud{ Ad primum argumentum principale. } enim repugnat, cuncta esse à Deo facta: quare ait Moyses, Creauit Deus. Et tamen illa condidisse per verbum, ceu per suam artem: quare ait Ioannes, Per ipsum facta sunt. Neque{ Ad confirmationes. } obstat vt factus fuerit homo ad imaginem Dei secundùm naturam, vt illic habetur: & tamen secundùm morum malignitatem dixerit Christus Iudæis Ioannis. 8. Vos ex patre diabolo estis. Neque aduersantur vt quieuerit die Sabbatho ab opere creationis mundi: & tamen semper operetur, ipsum conseruando & gubernando. ¶ Tertiò inculpa{ Ad secundum argumentum . }bant legem, vt in secundo argumento insinuabamus, quòd contineret præcepta mala. In primis crudelia: vt est illud, Oculum pro oculo: dentem pro dente. quod idcircò Christus Matthæ. 5. ceu iniquum respuit, dicens: Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros. Mox & charitati aduersantia: qualis erat libellus repudij & vsurarum permissio: nam Deuterono. 23. permittebantur fœnerari alienigenis. Et illud quod refertur Matth. 5. Diliges amicum tuum, & odio habebis inimicum tuum. Quę quidem testimonia sunt, non esse legem vtranque eodem Deo latam. Ad hæc verò eodem fermè modo respondetur: nempè quòd cùm populus ille tam iniuriarum esset tenax, tamq́ue diuitiarum sitiens, atque ad charitatem durus, permisit illis Deus illam talionis vindictam, & vxorum repudiationem, atque vsurarum modum, vt ab immanioribus illos arceret. Adueniente autem lege gratiæ superstruxit Christus celsiores charitatis gradus. Tametsi illud verbum, Odio habebis inimicum tuum, non extabat in lege: vt patet Leuit. 19. Sed erat Pharisæorum interpretatio. Quapropter Fabri Stapulensis adnotatio super{ Adnotatio Fabri minimè tuta. } eundem locum Euangelij minimè tuta est. Ait enim quòd illud ex veteribus scripturis apertè cognoscebatur, quæ passim mala imprecantur inimicis: vt in Psal. 53. Auerte mala inimicis meis. Et. 82. Erubescant & conturbentur in sæculum sæculi. Est enim impius error hanc notam legi inurere, quòd præciperet inimicorum odium. Nam quòd iuberentur illi Chananæos & Iebusæos perdere, non erat odij iussio, sed executio iusti{ In Fabrum testimonia sacra. Solutio argumenti. }tiæ. Imò Prouerb. 25. præcipiebatur: Si efurierit inimicus tuus, ciba illum. Illæ autem Psalmorum phrases, expositore vbique Augustino, non sunt malorum imprecationes: quasi Dauid optasset mala inimicis suis: sed futurorum prophetiæ. Ac si dixisset: Auertes mala inimicis meis. Igitur ad secundum{ Ad secundum argumentum . } argumentum respondetur, quòd quando Deus fatetur dedisse eis præcepta non bona, ceremonias denotat, quæ non appellauit mala, sed non bona: id est, non perfecta, neque ad vitam per se sufficientia: quia non conferebant gratiam peccatorum lotricem, quæ quidem peccata eisdem ceremonijs illi confitebantur: nam gratia in circuncisione à sola promanabat fide. Et ideò subiunxit, & iudicia in quibus non viuent, scilicet vita gratiæ. Ac posteà: Et pollui eos in muneribus suis: hoc est, Per illa munera quæ pro peccatis offerebant ostendi eos esse pollutos. ¶ Quartò denique hoc super omnia ijdem Manichæi improperabant legi, quòd tum obseruatu erat difficilis: tum & peccatorum existeret causa: quô tertium nostrum argumen{ Ad tertium argumentum. Author in Commentariis super Epistolam ad Roman. }tum tendebat. Verùm tamen super eisdem locis Pauli ad Romanos. 5. &. 7. citatis satis à nobis expositum est, legem non fuisse causam, vt peccatum viueret, & homo gratia emoreretur, veluti effectricem & positiuam: quin verò hanc maculam abstergit eidem legi idem Paul. dicens quòd esset sancta. Et. 1. ad Timoth. 1. Scimus autem quod bo{ Paulus. }na est lex, si quis ea legitimè vtatur. At quia malum vetabat, docebatque adeò quid esset peccatum, ex hac parte, primum tollebat excusationem: secundò, quia, vt ait Lyricus "nitimur in vetita", inde homines occasionem captabant, vt maiori impetu ferrentur in malum: & quia gratiam non conferebat, ex hac parte negatiuè erat causa peccati: id est, non satis iuuans ad illud cauendum. Vnde non ait, Occasione data, sed occasione accepta: id est, quam non lex dedit, sed homines inde acceperunt: peccatum scilicet originale, cuius fomes carnis in nobis relictus est, per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Quare cap. 5. vbi dixerat peccatum intrasse vt abundaret delictum, particula, vt, non dicit causam. Haud enim illa fuit voluntas Dei ferentis legem vt per eam concitaret homines ad malum, sed tantùm dicit consequutionem. Ex hominum nanque infirmitate consequutum est vt data lege, peccata cumularent. ¶ Ad quartum satis respon{ Ad quartum argumentum . }sum est vbi rationem exposuimus tam imperfectionis legis, quàm etiam cessationis. Cùm enim esset figura legis gratię, nihil vetat, quin à Deo fuisset lata, & nihilo minùs non absolutam obtinuisset perfectionem. Erat enim præparamentum Messiæ, authoris gratiæ, quę est legis perfectio: quapropter consequens erat, tum vt vsque ad ipsum non adipisceretur suam perfectionem, tum vt per eiusdem Dei præsentiam illa antiquaretur. ¶ In quinto{ Ad quintum argumentum. Duplex dubitatio. Prima. } autem argumento non vna tantùm dubitatio dissoluenda petitur. Vna enim est de locutionibus illis antiquis, qua Deus dicebatur loqui Moysi: vtrùm scilicet per se ipse loqueretur, an verò angelus nomine ipsius. August. nanque. 2. de Trini. cap. 12. &. 13. super Ge{ Augustinus. }nes. ad literam cap. 27. huc propendet quòd vnus angelorum per dispensationem personam domini sui gerebat. Quemadmodùm scriba dum nomine iudicis sententiam refert, Nos. etc. mandamus. Et quo pacto sa{ Roboratur sententia Augustini. }cerdos ait loco Christi, Hoc est corpus meum. Et astipulatur eius assertioni modus loquendi scripturę. Enimuerò Exod. 3. vbi nos legimus quòd apparuit de rubo Dominus Moysi in flamma ignis, Septuaginta habent, apparuisse Angelum Domini. Et sic legit August. Nihilo minùs tamen qui apparuit dixit: Ego sum Deus patris tui. etc. Et Genes. 32. Ille qui luctabatur cum Iacob, ait ad illum: Cur quæris nomen meum quod est mirabile? Angelus ergò loquebatur in{ Ratio assertionis præteritæ. } persona Dei. Et causa est huiusmodi. Cùm voces ille sensibiles essent, liquidum est fuisse factas in aëre verberato quo homines audiunt, atque adeò Angelorum ministerio, quo Deus vtitur, intonuisse. Et ideò censetur Angelus loqui in persona Dei. Tametsi nos super illo paterno verbo Ioannis. 3. Hic est Filius meus dilectus, non sumus veriti dicere vocem fuisse Dei propriam patrique attributam: nempè quòd vel Deus se solo verberasset aërem, vel quòd Angelico fuerit functus obsequio, quasi instrumentos, ceu nos vtimur lingua. Hac ergò ratione dicitur lex data per angelos seu in dispositionem angelorum, quòd dum Deus Moysi in monte loquebatur, vox illa angelorum opera auribus eius insonabat. ¶ Sed tamen hinc secunda emergit quæstio quod Exod. 33. asseritur{ Secunda quæstio. Solutio. } Dominus facie ad faciem Moysi loquutus. Respondetur tamen secundùm Augustin. locis citatis, hoc esse intelligendum secundùm opinionem vulgi. Nam paulò pòst optatissimè cum Deo expostulabat, dicens: Ostende mihi gloriam tuam: nempè quam nondum viderat. Igitur vtrùm pòst viderit Dei faciem, vt Paulus in raptu, an solùm posteriora, hoc est, aliquid in quo ei gloria illius illuxit, sub iudice est. Veruntamen quando in monte legem suscepit voce per angelos fabricata loquebatur ei Deus. Quid ergò{ Alia obiectio. Dissolutio. } est quod ait Ioannes, Lex per Moysen data est: qua sanè de causa dicitur Mosaica. Respondetur quòd sicut Christus per se ipsum reuelauit Apostolis legem, quam ipsi orbi promulgarent, sic Deus per angelos tradidit Moysi, vt ipse denuntiaret populo. Et ideò dicitur Moysis, tanquàm promulgatoris. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm lex illa soli debuerit populo Israël poni, illumque dumtaxat obligare. POstquàm de bonitate causisque vetustæ legis satis à nobis dictum est, subsequitur vt de eius subditis sermonem adhibeamus. Quæritur ergò an fuerit expediens populo Israël peculiariter poni, eumque duntaxat obligare. Et arguitur à parte nega{ Primum argumentum à parte negatiua. }tiua. Lex illa, vt dictum est, figura fuit præparatioq́ue euangelicæ: figura autem & via debet suo fini similitudine respondere: sed lex euangelica non Iudæis tantùm, verùm & Gentibus vniuersis futura erat in salutem, secundùm oraculum illud Isaiæ. 49. de Christo præcantatum: Parum est vt sis mihi seruus ad suscitandas tribus Iacob, & fæces Israël conuertendas: dedi te in lucem Gentibus, vt sis salus mea vsque ad extremum terræ. ergò & lex vetus debuit vniuerso mundo promulgari. Eò vel maximè quòd vt legitur Actu. 10. Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum & operatur iustitiam, acceptus est illi. ¶ Se{ Secundum. }cundò, si lex illa Iudæos tantùm obligaret, deterrima fuisset grauissimaque eorum conditio inter omnes mortales. Illi enim non poterant sine legis obseruantia obtinere salutem. Extat enim Deuter. 27. Maledictus omnis qui non permansit in sermonibus legis huius, neque eos opere perficit: reliqua verò Gentium vniuersitas extra illam legem solo iure naturæ seruari poterat: amplior ergò salutis via patebat Gentibus quàm Iudæis. ¶ In contrarium autem est sententia Pauli ad Rom. 3. Quid ergò ampliùs Iudæo?{ Paulus. } multùm per omnem modum. Primùm quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Et Dauid non fecit taliter omni nationi: & iudicia sua non manifestauit eis. QVæstio, vt inter arguendum insinua{ Gemina quæstio clausa in quæstione proposita. Prima. Secunda. }tum est, duo petit. Primùm an singulari illi populo congruens fuerit legem illam edici. Alterum an solum illum obligabat. Nam posset quis cogitare, quòd licèt Iudæis fuerit promulgata, nihilo seciùs cùm lex Dei esset, qui Rex est vniuersi orbis, ad quoscunque fama illius penetraret, tenerentur illam suscipere. Quinque ergò conclusionibus constabit responsio. Prima: Con{ Prima conclusio qua satisfit primæ quæstioni. Prima probatio conclusionis. }ueniens fuit legem illi tantùm populo dari. Conclusio hæc ex superioribus colligitur. Nam cùm opus Dei fuerit, cuius summa sapientia attingit à fine vsque ad finem, & disponit omnia suauiter, dubium nullum relinquitur quominùs fuerit consultissimum ac decentissimum. Attamen quia ratio hæc nimis generalis est, ex ipso rerum fine exploranda est alia, cui animus acquiescat: puta quæ rationem diuinæ sapientiæ reseret. Est autem aliud quærere cur selectus est aliquis populus, cui daretur lex illa, & non potiùs toti mundo inuulgaretur. Aliud verò cur ille Hebræorum. ¶ Sit ergò secunda conclusio. Ra{ Secunda conclusio. }tio cur delectus alicuius populi ex cunctis mortalibus factus est, sumitur à fine eiusdem legis, qui fuit aduentus Messiæ. Inde enim duplex accipitur ratio. Vna quòd cùm sub{ Duplex ratio conclusionis. }limitatem tam excelsi mysterij totus mundus capere non posset: quippè in quo quàm plurima essent hominum ingenia, tum naturali hebetudine, tum morum peruersitate caliginantia, condecens fuit vt pusillus quidam populus peculiariter seligeretur, cui tam alta, tamq́ue recondita mysteria initio concrederentur. Nam si sparsim fuissent statim per orbem euulgata, ludibrio citiùs haberentur, quàm eis adhiberetur fides. Sic enim solent cordati homines & prudentes arcana sua non temerè publicare, sed illos deligere quorum fidei committant. Iuxta illud Ecclesi. 6. Multi pacifici sint tibi, consiliarius vnus de mille. Quin verò nuntium rei grauissimæ non audes in initio in vulgus propalare, nè deridiculus videaris: sed in quorundam aures primùm susurras, quousque fama vires accipiat. Poterat quidem Deus talia facere hominum ingenia, vt omnes statim caperent, sed tamen more naturæ cuncta suauiter disponit. Docuit enim nos experientia mille quingentorum annorum, non dicam quàm sint mysteria nostræ fidei captu difficilia, sed quàm sit humanum ingenium tardum, quamque ad optima capessenda indocile: cùm minimus orbis angulus fidem retineat, eandemque tam multis ex partibus laceram. ¶ Altera ratio est ex eodem itidem fi{ Secundam ratio }ne sumpta, quòd decuit selectam esse stirpem, ex qua Christus genus duceret. Quemadmodùm enim Romanorum gens & Atheniensium, vt verbi gratia dicamus, sua celebrârunt nomina, ità condecuit Christi prosapiam ac genealogiam, illustrem in mundo fuisse. Atqui vatraque ratione circuncisionis charactêre insignitus ille populus fuit, vt à reliquo dignosceretur orbe. Fuitque insigne illud in membro illo iussum vt illius genitura significaretur, qui vnà cum reliquis delictis labem generatione contractam erat abstersurus. Et quemadmodùm inter Romanos illustriores familiæ: vt Cæsares, Camilli, Scipiones etc. sic etiam ex illo populo selectus est Dauidicus truncus ex quo diuinus flos germinaret. Quapropter vt super primum cap. ad Roma. recolimus, nuncupatus est Christus filius Dauid. ¶ De alio verò proposito membro, scilicet cur ille potiùs Hebræorum populus fuerit electus, statuitur Tertia conclu{ Tertia conclusio. }sio. Ratio huiusmodi electionis neque potest neque debet ex aliqua causa vel merito illius populi captari, sed in meram Dei misericordiam est referenda. Duas quippè causas comminisci{ Duplex ratio non satis apta. } posses populo illi congruentes. Quarum vna esset quòd cùm reliquis orbis Gentibus in idololatriæ impietatem immersis soboles illa Abrahæ in vero cultu vnius Dei perstiterit, iustum erat illam peculiariter in peculium Dei eligi. Sed tamen ratio hæc non{ Refellitur prima. } est conuincens. Nam post susceptam legem in eandem idololatriam irruerunt: quod multò illis iniquius absurdiusque fuit quàm Gentibus. Vnde Exod. 33. & Amos. 5. Nunquid hostias & sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israël? Et portastis tabernacula Moloch Deo vestro & imaginem idolorum vestrorum sydus Dei vestri quæ fecistis vobis? Secundam ergò rationem effingere quis fortè posset quòd licèt fuissent posteà idololatræ, tamen aliquibus iustitiæ officijs vel ante vel post legem floruerunt, quorum merito data est illis lex. Veruntamen planè legitur Deuter. 9. Scito{ Exploditur secunda causa } quòd non propter iustitias tuas Dominus tuus dedit tibi terram hanc in possessionem, cùm durissimæ ceruicis sis populus. ¶ Ra{ Ratio vera conclusionis. Explanatur posita ratio. }tio ergò proxima fuit promissio facta Abrahæ, Isaac, & Iacob, vt eodem cap. legitur. Vbi adnotandum est Abraham antecessisse legi & Moysi quingentis annis. Cui vt legitur Gene. 12. &. 22. promissa est Chananæorum terra, simul & futurus Messias. Et quoniam lex præsagium erat, vt diximus, præparatioque eiusdem Messiæ, in eadem promissione includebatur lex eius soboli promulganda. Obidque loco citato Deute. Non propter iustitias tuas & æquitatem cordis tui ingredieris vt possideas terras earum, scilicet Gentium: sed quia illæ egerunt iniquè, introeunte te deletæ sunt, & vt compleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham, Isaac, & Iacob. Itâque expulsio Gentium fuit propter eorum peccata, sed tamen introductio Iudęorum atque adeò collatio legis fuit propter promissiones Dei. Idque Apostolus ad Gala. 3. do{ Paulus. }cens, ait: Abrahæ dictæ sunt promissiones & semini eius. Et non dicit seminibus, quasi in multis, sed quasi in vno. Et semini tuo qui est Christus: ergò lex data est illi populo propter promissiones. Illæ autem ob id factæ sunt vt populus ille ex quo Christus carnem induturus erat reliquo orbi sanctitate præstaret: secundum illud Leuit. 19. sancti eritis quia ego sanctus sum. ¶ Veruntamen licèt hæc fuerit proxima causa, non tamen in illa ani{ Obiectio. }mus requiescit. Nam respondendum restat, cur selectiorem Deus habuit Abraham ac suam progeniem cui mysteria Christi reuelaret, atque ex suo sanguine gignendum polliceretur, quàm vnumquemlibet alium mortalium: vtrùm merita eius fuerint in causa. Re vera minimè, sed, vt conclusio asserit, Dei misericordia. Hoc nanque in primis astruit ora{ Merita Abrahæ minimè in causæ fuêre vt præ cæteris illius populus seligeretur vnde Christus originem duceret: sed hoc ipsum in misericordiam diuinam referendum est. Ratio præfatæ assertionis. }culum illud Isaiæ. 41. Qui suscitauit ab Oriente iustum, vocauit eum vt sequeretur se. NAm de terra Chaldæorum vocatus fuit: vt Gene. 11. legitur: quæ quidem regio terræ promissæ orientalis erat. Mox & ratio idem demonstrat. Nam cùm gratia qua grati Deo reddimur non cadat sub meritum, fit vt neque eius initium & caput promereri vlla possit creatura: initium autem fuit Christus: ergò eius aduentum neque intemerata Virgo mereri valuit: quanto minùs Priscorum quispiam. Et cùm lex fuerit Christi figura, neque illam vel Abraham, vel eius progenitores, aut posteri meruerunt. Quocircà mera fuit Dei clementia quòd ipse eiusq́ue prosapia inter omnes mortales eligeretur. Neque vlla potest humana designari causa, sed in radicem prædestinationis, quæ nullam præter Dei voluntatem habet, referenda est talis electio: iuxta illud celebre August. axiôma super Ioan. Quare{ Augustin. } hunc trahat, & illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare. Verumtamen quod de Deipara Virgine confitemur, & de Abraham quoque suo gradu censendum est. Etenim etsi Virgo non meruit Christum incarnari, tamen fixo illo diuino proposito, fecit eam Deus dignam quæ ipsum conciperet: secundùm illud quod Ecclesia canit: Quæ Dominum omnium meruisti portare. Et simili modo in suo inferiori gradu fecit Abraham inter mortales dignum, cuius sanguinem nascituro filio suo deligeret. ¶ Hæc autem{ Electio Abrahæ in sacro Canone designatur. } electio primum in sacro Canone designatur: Genes. 10. Vbi cùm peruentum est ad enarrandum progeniem Sem filij Noe, ait scriptura: Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Heber. &c̃. Quod vtique verbum consideratissimè meditatus est. 16. de Ciuita. Dei{ Augustin. } August. Filij enim Heber dicti sunt Hebræi. Ob idq́ue quamuis non fuerit primogenitus eiusdem Sem, tamen ob hanc dignitatem primus nominatus est. Non ergò ab Abraham quasi Abrahęi, vt quidam Iudæorum autumant: sed ab Heber nomen traxerunt. Vixit nanque pater ille sub ætatem Nemrod quando facta est linguarum diuisio: ob idq́ue appellauit nomen filij sui Phaleg, vt ibîdem legitur, quod est diuisio: eò quòd in diebus eius diuisa sit terra. Inde ergò diuinitùs separatus est Heber à reliquis, qui cum Nemrod aduersus Deum ipsum coniurauerant. A quo Heber sextus fuit Abraham, quem Deus (vt legitur Gene. 12.) præcepit exire de terra sua & de cognatione sua. ¶ Et hæc de priori quæstionis membro. De posteriori verò puta de legis obligatione an extenderetur ad Gentes, subiunguntur duæ aliæ conclusiones: hac distinctione præmissa. In lege quæ{ Distinctio præceptorum legis antiquæ. Quarta conclusio bimembris. }dam erant præcepta de lege naturæ, vt Decalogus & moralia reliqua: quædam verò eidem naturali iuri adiecta, vt ceremonialia & quædam legalia. Sit ergò conclusio ordine quarta. Cuncti mortales tenebantur seruare illa quæ sunt legis naturæ, non quidem ob vinculum Mosaicæ, sed id eâdem iubente natura. Reliquorum verò obseruantia nemini extra illum populum necessaria erat ad salutem. Prior pars notissima est: quoniam & ante{ Probatio prioris membri. } aduentum legis totum humanum genus lumine diuini vultus illustratum seruare stringebatur cuncta quæ natura docebat, tum ad cultum diuinum, tum & ad humanam societatem referre: lex autem scripta neminem ab huiusmodi iugo exemit. De his ergò naturę præceptis in lege conclusis ait ad Roman. 2. Paul. Gentes quæ legem non habent, natu{ Paulus. Probatio posterioris membri. }raliter quæ legis sunt, faciunt. Posterior autem pars ex dictis planè colligitur. Etenim qui ad sublimiorem religionis ordinem assumuntur pluribus religantur quàm reliqui laxioris vitæ, vt in clericis & monachis videre est: populus autem ille selectus fuit ad excelsiorem sanctitatis gradum: qualis decebat populum, ex quo erat Christus nasciturus, & qui figuram eiusdem Christi gerebat: ergò ad peculiaria illa instituta, legi naturæ superaddita, solus ille populus erat obligatus. Vnde Deut. 18. Perfectus eris & absque macula coram Domino Deo tuo. Quamobrem veluti arctioris religionis cultoribus quędam professionis imago illius legis erat iniuncta: secundùm illud eiusdem lib. cap. 26. Profiteor hodie coram Domino Deo tuo etc. ¶ Hinc demùm colligitur quinta conclusio.{ Quinta conclusio. } Tam currente illa lege, quàm ante ipsam potuerunt sub lege naturæ homines salutem obtinêre. In lege inquam naturæ: non tamen per eiusdem naturæ vires. Nam Dei gratia res est supernaturalis: quam idcircò sine intellectus aliqua fide, ac subinde diuina ope voluntatis motrice adipisci nemo vnquàm valuit. Et in hoc sensu intelligitur Dionysi.{ Dionysius. } 9. cap. cœlest. Hierarch. vbi ait multos Gentiles per angelum fuisse in Deum reductos. Et Eccles. 17. In vnamquamque gentem proposuit Deus rectorem: ac perinde ea quæ ad salutem sufficiebant. Nam in omni lege voluit omnem{ Quid sentiendum de exitu Socratis, Platonis, atque Aristot. } hominem saluum fieri vsque ad euangelicam quæ omnibus est necessaria. Igitur si de Socrate, Platone, Aristotele, Catone, Seneca & id genus ethnicis præcipui nominis explorare cupis, fueríntne ingressi salutis viam, perpendendum tibi primùm est an aliqua vitia admiserint, tam apertè cum naturali ratione pugnantia, vt nullum sibi possent ignorantiæ clypeum obtendere. Nam quos tales inueneris, impietas esset suspicari fuisse seruatos. Quare nullus idololatrarum excusari potuit. Neque eorum qui adulteria & furta ac peiora flagitia ignorârunt. Secùs de fornicatione simplici: cuius ignorantia probabile est ethnicorum aliquos ante scriptam legem potuisse excusari. Sicuti & Socratem, etsi venenum epotauit, quod re vera non est licitum, potuit tamen ignorantia excusari, nimirum credens legem illam qua condemnatus est, fuisse bonam. Et simile dicendum de Seneca, cui data à tyranno fuit mortis optio. At neque Catonem, neque aliorum quempiam qui mortem sibi consciuerunt, legitima ignorantia excusat: lumen enim naturæ planè docet nemini licêre sibi mortem consciscere. Platonem autem August.{ August. } in lib. de Ver. relig. laude commendat quòd perpetuam seruauit abstinentiam. Et certè{ Verisimile est Platonem in Dei gratia fuisse. } est perquàm verisimile in Dei gratiam fuisse receptum. Hæc autem quæ in coniecturis posita sunt, non est quòd nos remorentur. AD primum igitur argumentum capitis{ Ad primum argumentum . } quæstionis respondetur, quòd non oportuit legem, quæ figura erat nostræ, tanta similitudine ei respondêre, vt esset tam vniuersalis. Imò decuit ratione iam dicta peculiari populo præscribi, ex quo Christus nasceretur: secundùm illud ad Rom. 9. Quorum,{ Paulus. } scilicet, Iudęorum, est adoptio filiorum Dei, & testamentum, & legislatio: quorum patres, ex quibus Christus est secundùm carnem. Neque subinde Deus fuit personarum respector. Nam cùm nemini debitor sit, cui vult miseretur & quem vult indurat. Vnde Aug.{ Augustin. } lib. de Prædest. sanctorum: Omnes, inquit, quos Deus docet, misericordia docet: quos autem non docet, iudicio non docet: hoc enim venit ex damnatione humani generis pro peccato primi parentis. Suppositis autem nostris meritis quæ ex eius gratia pullulant, citra personarum acceptionem reddit vnicuique, vt ait Paulus, secundùm opera sua. ¶ Ad secundum negatur deteriorem fuis{ Ad secundum. }se Iudæorum conditionem, quàm Gentium. Imò tanto fuit præstantior populus ille, quanto Dei legi & cultui districtiùs mancipatus. Quemadmodùm & inter Christianos quo arctiùs se homines religionum votis præstringunt, fœliciùs viuunt. Vnde Deuter. 4. Quę est alia gens sic inclyta vt habeat ceremonias iustaq́ue iudicia? Quocircà vt Exod. 12. scriptum est, quicunque Gentilium voluisset in Iudæorum familiam commigrare ac nomen suum in legem illam ascribere, circuncisus admittebatur: Vt in vsu illis nunc est qui religiones profitentur. Quòd si quis hîc hæ{ Hæsitatio. }reat vtrùm poterant Gentilium quique particulam legis recipere absque totius professione: & præcipuè an poterant circuncidi extra legem viuentes. Videtur nanque ratio partem{ Suadetur pars affirmatiua. Responsio. } affirmatiuam persuadêre. Nam inter Abraham & Moysen durauit quingentis annis absque lege circuncisio. Respondetur quòd nihil Gentiles vetabat quo minùs possent ceremonias aliquas quæ sibi placerent à Iudæis mutuari. Sicuti Romani nonnullas leges ab externis Gentibus receperunt. Attamen nisi profiterentur legem, non esset illis propriè diuina. Quin verò arbitror post datam legem, circuncisionem nemini ad salutem conduxisse, nisi totam profiteretur. Erat enim sicut nobis baptismus, professio legis. Quod apertè ad Gala. 5. docet Paul. sub illis verbis,{ Paulus. } Testificor omni homini circuncidenti se, quoniam debitor est vniuersæ legis faciendę. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm lex vetus congruenter data fuit tempore Moysi. REstat postremò, temporis datæ legis rationem reddere. Et ideò quæritur vtrùm tempus illud quo data fuit Moysi, negotio conueniret. Et arguitur à parte{ Primum argumentum. } negatiua primò ex his quæ dicta sunt. Erat enim salutis præparamentum, quæ erat per Christum conferenda: statim autem homo lapsus remedio indiguit salutis: ergò illicò debuit in mundi primordijs ferri. ¶ Secun{ Secundum. }dò: Data fuit in sanctificationem eorum ex quibus Christus progignendus erat: illa autem sanctificatio cœpit in Abraham: vt legitur Gene. 12. ante Moysen quingentis annis, cui facta fuit promissio, quique, vt ait ad Ro{ Paulus. }ma. Paul. Credidit Deo & reputatum est illi ad iustitiam. ergò illi, vt circuncisio iussa est, ità & lex poni debuit. ¶ Tertiò: Quemadmo{ Tertium. }dùm nuper dicebamus, sicuti Abraham ex vniuerso orbe selectus fuit vnde Christus originem traheret: sic posteà ex illo populo Dauid vnde peculiare genus duceret: quare nuncupatus est filius Dauid: ergò sub Dauîde qui post Moysen annis pluribus quàm quadringentis natus est congrentius fuisset lata. ¶ Contrarium autem colligitur ex Paulo ad{ Paulus. } Gala. 3. vbi ait Legem fuisse ordinatam per Angelos in manu mediatoris: ordo nanque Dei temporis quoque opportunitatem denotat. QVæstio perfacili negotio expeditur, si ex sola Dei voluntate ratio petatur. Nam cum illa non habeat priorem causam neque quicquam humano generi debeat, legem dedit quando per suam sapientiam decêre cognouit. Attamen exploranda restat causa ex parte hominum, ob quorum salutem data est. Et ideò statuitur conclusio{ Conclusio. responsiua. } affirmatiua. Illo temporis articulo data est quod in rem erat maximè humano generi. Etenim tanquam iniquorum medêla condita est ad emolliendam eorum duritiam eorumque edomandam superbiam: & tanquam bonorum iuuamen, ad promouendam eorum salutem. Atque ex his duabus radicibus duæ conclusionis rationes ducuntur. Enimuerò si priorem spectes humana su{ Prima ratio conclusionis. }perbia de duobus extollitur, naturali scilicet sapientia, & potentia: id quod versutus serpens in sua posuit suggestione dum Euam adortus est. Eritis enim, inquit, sicut dij scientes bonum & malum. Eadem enim procella eum cœlo depulerat. Ex re ergò humani generis fuit, vt Deus illud longis sæculis suo fauore desereret: porrò vt longo experimento cognosceret quàm esset suapte natura & ad cognoscendum, quod sibi expediret, ignarum: atque ignauum ad agendum. Hac ergò de causa mortales destituit duabus integris ætatibus, vna scilicet, annis mille quingentis, & eo ampliùs ante diluuium,{ Prima mundi ætas. } quo mundum scelerum flagitiorumque fœtore pestiferum submersit. At verò non sic prorsus destituit quo minùs in linea quæ Christi genealogiam ducebat nonnullos egregia sanctitate insigniret: vt Abel, Enoch, & tandem Noë, in cuius suorumque iustitia seruatum est mundi semen. Atque inde quasi nouas ei inducias indulgens expectauit hominem secunda æta{ Secunda ætas. }te ferè annorum quingentorum vsque ad Abraham quem pessimus Nemrod, contra Deum rebellans centum quinquaginta annis antecessit: Ninus autem Babylonicus, per quem idololatria in orbem irrepsit, quinquaginta. Et quia peccatum contra naturam idololatriæ atque infidelitatis pœna est, vt ad Rom. 1. disertè Paul. docuit, paulò pòst nefanda{ Paulus. } Sodomorum turpitudo aërem infecit, sub quod vtiq́ue tempus delegauit Deus Angelos ad Abraham, vt Genes. 18. refert historia, qui Christum in salutem humani generis suo illi nomine pollicerentur. Vbi non est mysterium{ Mysterium. } illud prætereundum: nempè quòd Angeli ipsi qui veluti inferno igni vrbes illas incessum venerunt, nuntium simul attulerunt futuræ salutis. Itaque clamor & fumus Sodomorum cœlum ascendentes, Deum & ad iustitiam irritauit, vt de nefandis illis vltionem sumeret, & vnà ad misericordiam commouit, vt hominibus in futurum prospiceret. Vnde vt ijdem Dei legati mundo patefacerent quàm sit Dominus ad misericordiam quàm ad iustitiam propensior, propter decem quos inuenirent iustos veniam corruptissimis vrbibus promittebant. Nam ob octo animas quas tempore diluuij iustas inuenit, non prorsus vniuersum deleuerat orbem. ¶ Inde tamen cha{ Tertia ætas. }ractêre circuncisionis obsignatam Abrahæ familiam, tertiam aliam ętatem aliorum quingentorum annorum assuefecit, vt ad suspiciendam legem esset paratior. Tanti erat periculi statim diuina illa præcepta orbi concredere. Enimuerò cùm ei tantùm suaeque soboli facta fuerit promissio: lex autem quę non vni familię, sed iusto hominum numero qui populum faceret tradi debuit, expectauit quousque eadem progenies augeretur in populum. Et prætereà nè de repente susceptam legem veluti rem nouam non facilè susciperent: Ecce mo{ Sub initium quartæ ætatis vetus lex lata est. }ras quibus Deus tardauit legem ferre vsque ad initium quartæ ætatis sub Moyse, anno ab orbe condito bis millesimo quadringentesimo quinquagesimooctauo: tunc ergò data est lex ad retundendam humanam superbiam qua parte ex naturali sapientia nascitur. Erat enim iam tunc naturale lumen vsque adeò obtenebratum, vt vix homines dignoscere possent inter bonum & malum: sed dicerent (vt ait Propheta) malum bonum, & bonum malum. Officium igitur legis fuit hoc docere, explicando naturæ principia. Vnde Paul. ad Ro. 5. Per legem est cognitio peccati.{ Paulus. } ¶ At verò restabat eosdem docere homines quod neque cognitio peccati eidem superando & euincendo sufficiebat, nisi diuinitùs vi{ Mundus fuit sub lege scripta tribus ætatibus. }res ei suppeditarentur ad agendum. Obidque reliquit Deus mundum sub lege scripta tribus alijs ætatibus: nempè mille quingentis annis vsque ad Christum, vt longo rerum vsu eandem suam infirmitatem atque imbecillitatem discerent, vt eum optatiùs susciperent. PER hæc soluuntur argumenta in contrarium,{ Soluuntur argumenta. } quandoquidem reddita est ratio cur non decuit statim in mundi primordijs legem ferri, neque eandem dari Abrahæ. Quod autem non debuit differri vsque ad Dauid, inde constat quòd non solùm familiæ ex qua Christus nasciturus erat, sed toti circunciso populo descendenti ab Abraham fuerat promissa. Quamuis illis qui præcisi fuerant à trunco & recta linea, vt Ismaëlitis, & Idumæis descendentibus ab Esau, lata non fuerit. ¶ At ve{ Argumentum contra hactenus asserta. }rò contra hæc quæ dicta sunt restat argumentum simile illi quod fit de aduentu Christi. Ait enim ipse Matth. 11. Quòd si in Tyro & Sydone factæ essent virtutes quas ipse faciebat inter Iudæos, pœnitentiam egissent. Et ideò remissius futurum esset illis gentibus in die iudicij. Simile inquam quis cogitare posset de lege veteri: videlicet quòd si vel alium populum Deus elegisset, vel alio tempore scripsisset eis legem, obseruantior fuisset ei præstita obedientia, quàm tunc ab illo populo, qui statim ad idolatriam peruersus fuit. Re{ Solutio. }spondetur autem quòd illas nos rationes ignoramus sicuti mysterij illius quod refert Paul.{ Paulus. } ad Roman. 11. nempè cæcitatem contigisse in Israël donec plenitudo gentium intraret. Ob idque causas reddimus quas congruere coniectamus. Et non est dubium, quin licèt alij fortasse fuissent tunc obedientiores, tamen ad finem vniuersalis redemptionis ex alia parte concurrerint congruentiores causæ, cur Deus illam gentem & tempus elegerit. Tametsi demum causæ omnes ad fontem prædestinationis referendæ sint. Ex quo primum argumentum præcedentis articuli dissoluimus. # 2 QVAESTIO SECVNda, De præceptis legis veteris in genere. S. Th. 1. 2. q. 99. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm lex vetus vnicum tantùm continuerit præceptum. SEQVITVR quęstio secunda de legis antiquæ præceptis in genere. Et{ Argumen. 1. } arguitur quod non fuerint plura, sed vnum tantum. Tum ex illo ad Roman. 13. Si{ Paulus. } quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum: quod vnicum est. Tum ex illo Matth. 17. Omnia quæcunque vultis vt faciant vobis homines, hæc & vos facite illis: hæc est enim lex & Prophetæ. Lex nanque vetus non erat amplior quàm quæ lege & Prophetis concludebatur: ergò tota lex vetus vnicum erat præceptum. ¶ In contrarium est Apostolus qui ad Ephes. 2. appel{ Paulus. }lat illam legem mandatorum quam Christus decretis Euangelicis euacuauit. IN ingressu statim præceptorum legis generalissimus articulus est, an fuerint plura. Similem nanque suprà de lege naturæ quæsiuimus, similique hîc modo conclusione dissoluetur, quæ est hæc: Præcepta veteris legis{ Conclusio responsiua. } vnum quodammodò sunt ratione ordinis ad eundem finem: simpliciter tamen plura, secundùm peculiares obiectorum rationes quæ eiusdem finis assequendi media existunt. Et ratio est per se lucida. Cùm enim præcepta de{ Ratio conclusionis. } actionibus sint humanis earum rerum quæ fieri debent: necessitas autem cuiusque operis & officij à fine sumatur: finis verò legis (vt suprà monstrauimus) sit bonos facere ciues, fit vt per ordinem ad hunc finem cuncta præcepta quodam modo dicantur vnum, sicuti lex vna. At verò quoniam ad hunc eundem finem multa sint officia necessaria, de quorum singulis speciebus operæpretium est edici singula pręcepta, fit vt simpliciter sint plura. ¶ Sed porrigit nihilo minùs nobis vtrunq́ue membrum dubitandi ansam. Prius inquam{ Prima dubitatio. } quòd legis veteris non vnus tantùm, si præcedentium memineris, constitutus est finis: sed vnus præceptorum moralium, qui erat subditorum probitas, atque alter ceremonialium, puta Christus qui illis præsignabatur. Quare neque ratione finis vnum erat præceptum. Respondetur tamen quòd finis diuinę legis,{ Solutio. } vt articulo proximo patebit, non est sicuti humanæ, amicitia tantùm & charitas inter homines: sed illa quę nobiscum est cum eodem ipso Deo: de qua vtique legitima charitate illud. 1. Timot. 1. intelligitur, finis præcepti charitas. Hanc autem amicitiam nulla legis opera (vt dictum est) conciliare absque Dei gratia possunt. Concedimus ergò duos fuisse particulares fines legis, ad vnum tamen relatos. Finis enim moralium erat mores componere: finis autem ceremonialium, venturus Christus, author gratiæ: quorum vtrunque ad veram salutem animæ exigitur, qui vnicus est legis finis. Nam per Christi gratiam eius efficimur membra: in ipso autem compaginati per legis officia progredimur ad vitam æternam. ¶ Alterum verò dubium est huic contrarium.{ Secunda dubitatio. } Apparent enim omnia præcepta, non solùm (vt aiunt) secundùm quid per ordinem ad vnum finem, sed simpliciter esse hoc vnum: Diliges Dominum Deum tuum. Enimuerò dilectio Dei nihil aliud est quàm eius seruare mandata: iuxta illud Ioan. 14. Si quis diligit me, sermonem meum seruabit, & Pater meus diliget eum. Et. 1. Ioan. 2. Qui dicit se nosse Deum & mandata eius non custodit, mendax est. Qui autem seruat verbum eius, verè in hoc charitas Dei perfecta est. Et con{ Confirmatio. }firmatio sententiæ huius est quòd per cuiusque præcepti, quod verè est præceptum, transgressionem amittitur Dei charitas. Quod certè non contingeret, nisi cuiusque transgressio in transgressionem dilectionis Dei incurreret: omnia ergò pręcepta simpliciter vnum sunt. Nanque si hoc neges, cum negare nequeas quin{ Alia confirmatio. } cuiuslibet pręuaricatio sit etiam violatio huius præcepti diuinæ dilectionis, consequens tibi fit, vt nullum sit simplex peccatum, sed cuncta sint dupla: vt cùm hominem occideres, vnum esset contra charitatem proximi, puta occidere: & alterum contra charitatem Dei. Et cùm furtum vel adulterium faceres, similiter. Respondetur ergò, non vnum, sed plura{ Responsio. } esse, quorum distinctio à distinctis rationibus obiectorum sumitur: vt quæstione sequenti patebit. Sed tamen omnia sunt quædam explicationes illius generalis, quod est diligere Deum. In hoc enim constituit nostrum erga ipsum amorem, vt ipsum in primis coleremus, mox nos diligeremus inuicem. Quocircà conceditur, hominem occidere esse quandam transgressionem diuinæ dilectionis, sed tamen non sunt duo peccata, sed vnum quod à proximo obiecto nuncupatur homicidium: sicuti aliud, furtum: atque aliud, adulterium. Itaque ratio illa generalis diligendi Deum contrahitur per diuersas species: sicut ratio animalis. Vnde sicut homo & animal non sunt duo, sed vnum, quod est homo: sic occidere, ac dilectionem Dei violare. An verò pręter hoc generale sit speciale dilectionis mandatum quod suum habeat peculiare obiectum, S. Tho. docet. 2. 2. q. 44. &{ S. Thomas. } quæst. sequenti recolendum nobis super est. AD primum igitur membrum argumen{ Ad primum argumentum . }ti in contrarium respondetur, quòd sicut modò dicebamus, generale diuinæ dilectionis mandatum specialibus cunctis præceptis participari: ità & hoc, Diliges proximum tuum sicut teipsum, finis est omnium quæ erga proximum implentur: quin verò genus per reliqua speciatim expositum. Nihil enim aliud est diligere proximum, quàm illum non lędere, puta non occidere, non furari. &c̃. quod verbum Paulînum, instaurari,{ Author in cap. 13. Epistolæ ad Roman. } designat. Inter alios nanque significatus, quos nos illic agnouimus, hunc præcipuè probauimus, quod est, recapitulari, ac repeti. Qui enim iubet proximum diligere, in virtute præcipit non mœchari, non furari. etc. In dilectione autem proximi includitur dilectio Dei: eò quòd cùm vniuersos mortales pro filijs ducat, in hoc vult amorem nos sibi exhibere, vt nobis inuicem exhibeamus. Vnde. 1. Ioan. 4. Hoc mandatum habemus à Deo, vt qui diligit Deum, diligat & fratrem suum. Atque hac ratione hoc solo mandato, Diliges proximum tuum sicut teipsum, complexus est Paulus ambo illa quæ Christus Matth. 22. distinxit de dilectione Dei & proximi, in quibus duobus pendêre docuit omnem legem & Prophetas. ¶ Et eôdem relabitur solutio secun{ Ad secundum argumentum . Aristot. }di membri. Cùm enim. 9. Ethic. cap. 8. authore Aristot. ab ipso eodem homine ea omnia quæ ad amicitiam attinent ad cæteros perueniant, quod est, ex eo quòd se quisque deamat, alios subinde amare, cuncta amicitiæ iura ac perinde præcepta quę inter amicos ac proximos seruantur, hoc vno concluduntur, vt ità se quisque ad alios habeat quemadmodùm ad seipsum: idque compręhenditur illo generali principio, Omnia quęcunque vultis vt faciant vobis homines, hæc & vos facite illis. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm præceptorum legis veteris trina sit differentia, videlicet moralium, ceremonialium, atque iudicialium. CVM monstratum nobis fuerit, præcepta moralia esse plura, ordo poscit vt exploremus vtrùm eiusdem sint speciei, an verò trina differentia distinguantur, vt alia sint moralia, alia ceremonialia, alia verò iudicialia. Et arguitur contra hanc{ Argumen. 1. } trimembrem diuisionem. Præcepta moralia, vt in subsequentibus visuri sumus, omnia sunt de iure naturæ: ergò non opùs fuit in tabulis legis veteris scribi. Probatur consequentia: quoniam lex diuina illic debet nobis suppetias ferre, vbi natura succumbit: si ergò ratio naturalis decalogum mortales docebat, quidnam opùs erat lege diuina explicari? Eò potissimè quòd lex vetus dicitur litera occidens: vt patet. 2. ad Corinth. 3. morum autem præ{ Paulus. }cepta, non occidunt, sed viuificant: secundùm illud Psalmi, In æternum non obliuiscar iustificationes tuas, quia in ipsis viuificasti me. ¶ Secundò arguitur, si præcepta moralia scri{ Argumen. 2. }ptu necessaria erant, nihil opùs erat ceremonialia adijcere. Moralibus enim vt nomen sonat humani mores informantur, inter quos præcipua pars est diuinus cultus: vt gentes vniuersæ sub lege naturæ agentes more & vsu vbique docuerunt: ceremonialia autem, ad diuinum cultum pertinent: vnde Cicero in sua Rheto. Religio, inquit, diuinæ naturæ{ Cicero. } cultum ceremoniamque affert. concluduntur ergò religionis ceremoniæ sub moralibus præceptionibus. Quòd si dicas, gratia præmonstrandi Christi fuisse instituta, id sanè potiùs verbis demandari deberet quam rebus:{ Replica. } quippè cùm verba, vt. 2. de Doctri. Christ. author est August. principem teneant signifi{ Augustinus. Argumen. 3. }candi locum. ¶ Tertiò ex eodem fonte arguitur. Iudicialia præcepta ad iustitiam prorsus pertinent: nam iudicium actus iustitiæ est: quod & Dauid in Psalmo significat vbi ait: Quoadusque iustitia conuertatur in iudicium: officia autem iustitiæ, perinde atque aliarum virtutum sub moralibus præceptionibus compręhenduntur: nulla ergò necessitas postulabat, iudicialia mandata moralibus adhiberi. ¶ Quartò arguitur, si oportuit tres istos præ{ Argumen. 4 }ceptionum ordines distinguere, necessarium quoque fuerat plura adijcere: nempè testimonia. Nam Deut. 16. legitur, custodi præcepta Domini Dei tui, & testimonia, & ceremonias. Deinde mandata: quoniam eodem lib. cap. 11. quatuor distinguuntur: vbi legitur, Obserua præcepta, & ceremonias, & iudicia, & mandata. Ad hæc & iustificationes: iuxta illud Psal. In æternum non obliuiscar iustificationes tuas. Item quia præcepta moralia, vt infrà de Decalogo videbitur, omnia pertinent ad virtutem iustitię: debuerunt subinde alia adhiberi de virtute & temperantia & alijs virtutibus. ¶ In contrarium est illud Deut. 6.{ Deutero. 6. } Hæc sunt præcepta, nempè moralia, per antonomasiam, ceremoniæ, atque iudicia. Et capitu. 14. Decem verba scripsi in duabus tabulis lapideis: & mihi iniunxit in illo tempore, vt docerem vos ceremonias & iudicia quę facere debeatis: quibus locis tria hęc præceptorum genera designantur. QVoniam de singulis præceptorum generibus singulæ inferiùs repetendæ sunt quæstiones, ad præsentem, quæ generalis est, quatuor conclusionibus breui compendio respondetur. Prima est, necessarium{ Prima conclusio. } fuit præcepta moralia lege illa veteri explicari, vt Exod. 20. vbi decalogus scriptus habetur: & alijs locis, quibus alia scribuntur, comprobatur. Enimuerò vt præcipua humanæ{ Probatio. } legis intentio est homines mutua inter se beneuolentia deuincire, ità & Dei propositum est per suas leges eosdem secum arctissima amicitia copulare. Quare non est eius intentio, vtcunque bonos nos efficere humano more, sed sibi gratos: cùm autem similitudo sit mutui amoris fons, secundùm illud Eccles. 13. Omne animal diligit sibi simile, fit vt optimo Deo nemo gratus acceptusque esse possit, nisi ei suo gradu sit. bonitate similis. Et cùm authore Aristo. 2. Ethico. Virtus sit quæ bo{ Aristot. }num facit habentem, & eius opus bonum, intentio diuinæ legis est, homines virtutibus sibi gratis imbuere morumque ornamento decorare: hoc autem non fit nisi per morum præcepta, nam inde dicuntur moralia: ergò illa fuerunt in lege necessaria. Atque hinc fit luci{ Lucidus sensus monitio num diuinarum quibus mortales ad virtutes diuinarum imitatrices allicit. }dus earum monitionum sensus, quibus amantissimus nostrî Deus ad virtutes nos, diuinarum imitatrices allicit. Vt Leuit. 19. Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et in Euangelio Christus: Estote misericordes, sicut Pater vester misericors est: Luce. 6. Et Matth. 5. Estote ergò & vos perfecti, sicut & Pater vester cœlestis perfectus est. Ac si dicat: Aliter ei chari esse non valetis, nisi sitis imitatrice virtute assimiles. ¶ Quòd si contra præceptorum istorum numerum arguas quòd non fuerit sufficiens, proptereà quòd, vt patet in Decalogo, præcisè sunt præcepta iustitiæ, quæ est ad alterum: cùm tamen sint & aliæ hominis virtutes in ordine ad seipsum: vt fortitudo, & temperantia, atque id genus plures. In subsequenti quæstione tibi affulgebit responsio, vbi patebunt præcepta alia: quæ tamen omnia ad Decalogum reducuntur. ¶ Secun{ Secunda Conclusio. }da conclusio. Præter moralia condecens fuit ac necessarium vt lex vetus ceremoniarum præceptiones explicaret. Nomen enim ceremonia, siue à Cerere dicatur, quam frugum deam colebant, quo Cicero. 1. in Verrem, his{ Cicero. } verbis annuere videtur: Sacra Cereris, summa maiores nostri religione confici, ceremoniaque voluerunt. Siue (quod Valerius liben{ Valerius. }tiùs recipit) à Cere oppido, vbi Roma à Gallis direpta, religionis sacra recondita sunt: tamen eos significat ritus, qui ad diuinum attinent cultum. Veruntamen diuinus cultus, vt Diuus Tho. hoc loco scienter docuit,{ S. Thomas. } differenter altiusque diuinis legibus instituitur quàm humanis. Etenim cùm lex humana, vt nuperrimè dicebamus, rebus duntaxat humanis consulat, (nil de Ecclesiasticis in præsentia definimus) non altiorem cultum Dei instituit quàm quem ad commune temporarium bonum conducere iudicat: Deus autem homines ad seipsum pertrahens eum sui cultum suis legibus edocet, quo homines, terrenis posthabitis, ad ipsum animis subleuentur. Et cùm non solùm per internos actus credendi, sperandi, & amandi, verùm & per exteras protestationes profiteamur nos eius famulos, necessarium fuit ceremonias illas diuina lege institui. ¶ Emergunt{ Prima dubitatio. } autem ex hac conclusione dubia duo. Primum quòd negare videmur ceremonialia ad morum informationem pertinere: quandoquidem à moralibus huiusmodi præcepta secernimus. Cùm tamen in morum compositione pars illa præcipuum habeat momentum, quæ diuino cultui dedicatur. Quapropter sicuti nos orantes, psallentes, thurificantes, atque hoc genus cultus offerentes, sic & patres illi suis ceremonijs, ceu per alios mores, bene de Deo merebantur. Secundum dubium est quòd{ Secunda dubitatio. } quasi iustum, approbamus morem humanarum legum, diuinum cultum ad suum ciuilem finem referentium. Cùm tamen peruersitas appareat, qua fruendis vtimur. ¶ Du{ Moralium, ceremonialium, ac iudicialium discrimen. }bij autem prioris responsio est, ceremonialia præcepta non sic esse à moralibus diuersa, vt species ex æquo distincta: sed differunt vt generis determinatio ad speciem. Id quod facilè perspicias si discrimen memoria repetas quod lib. 1. q. 5. constituimus inter ea quę sunt iuris merè positiui, & ea quæ sunt iuris naturæ. Nam licèt omnis lex & præceptum à naturalibus principijs deriuetur: aliâs, vt illic monstrauimus, neque legis vigorem haberet, neque præcepti: est tamen deriuatio diuersa. Nam ex eisdem vniuersalibus principijs, quædam deriuantur per modum conclusionum, perinde atque in scientijs speculatiuis: quædam verò per modum determinationis formæ vniuersalis ad specialem. Ad hunc ergò modum moralia ceremonialiaque mandata differunt: nempè, vt illa deriuentur priori modo: hæc verò posteriori. Exempli gratia. Id nè facias alijs quod tibi fieri non vis, principium est per se notum. Mox quòd occidi ab altero nolis, aut tua dispoliari substantia, aut torum tuum conmaculari, eodem etiam lumine naturali clarescit. Ex quibus naturali itidem consequentia colliguntur moralia præcepta: Non occides, Non furtum facies, Non adulterabis. Et ad hunc fermè modum dicemus infrà de alijs quæ sunt extra Decalogum: nam sunt plures gradus. Lex autem humana & omnis positiua, non naturali collectione, sed humano arbitramento determinat genus ad speciem. Exemplum. Deum esse colendum, principium est naturale. Quòd autem hoc vel illo modo, natura non docet, sed ab Ecclesia Euangelica per humanas leges puta canonicas ab apostolis deriuatas sancitur. Puta quòd talia feriemur festa, hisque aut illis ritibus religionem profiteamur. Quòd autem negotium ecclesiæ iam sanctitate prouectæ Christus commisit, hoc Deus rudi illi populo quem ex toto orbe volebat esse illustrem, per se exhibuit. Cuncta inquam veluti pueris delineauit. Quare idem naturale cultus principium speciatim exposuit per illa animalium sacrificia, aliosque ritus quos natura non clarè docebat. Et hæc sunt ceremonialia præcepta. Tametsi hoc fuit legi illi peculiare, quòd cùm esset vmbra futuri Messiæ, qui futurus erat verus Deus, talia decuit iubere sacrificia & ceremonias, quibus sub nube & figura eundem Messiam cultores eius profiterentur. ¶ Ad secundum verò dubium re{ Ad secundum dubium. }spondetur bifariàm contingere, diuinum cultum ad ciuilem finem & humanum referri. Vno modo vt humanus, tanquam supremus existimetur. Et hæc esset peruersitas vtendi fruendis, fruendique vtendis. Attamen diuinum cultum referre ad temporalem finem, non tanquàm ad supremum, sed tanquàm ad illum qui rursus refertur in Deum, nulla est peruersitas. Quin verò per hoc profitemur cuncta nobis diuinitùs obuenire. Qua ratione Ecclesia preces fundit, sacrificiaque & missarum solennia offert pro temporalibus bonis: lex ergò humana hoc modo refert diuinum cultum ad suum finem. Quanuis Canonicæ & Ecclesiasticæ, diuinarium sequaces, ciuilibus debent hoc præstare, vt animos hominum à terrenis diuulsos ad Deum promoueant. ¶ Gentilium autem superstitiosa religio eatenus est inculpanda, quòd ritus in primis suos dijs falsis dicabant. Mox quòd dæmoniacis illusionibus seducti extorum inspectione animalium, aliorumque superstitione auguriorum contendebant futura prænosse. Tertiò, quòd spurcis ceremonijs vtebantur. Ac demum quòd quasi fœlicitatem in terrena prosperitate collocantes non alia ratione deos videbantur colere, quàm quòd eorum ope indigebant. Quare aliam colebant frugum deam, alium vini, atque alium bellorum, qui cùm ipsis egebant, tunc præcipuè placare curabant. ¶ Tertia conclusio. Præter hæc{ Tertia conclusio. } duo præceptorum genera necessarium rursùs fuit iudicialium tertium. Huius enim ratio similis illi est quam de proximis ceremonialibus informauimus. Cùm enim lex diuina homines primum in ordine ad Deum, mox ad suam inuicem amicitiam pacemque instituat: quorum vtrunque naturalis lex in genere præcipit: consequens fuit vt ambo in specie Deus explicaret. Atque adeò sicuti ceremonialia præcepta peculiariter de diuino cultu instituit: sic etiam debuit & iudicia constituere, quibus beneuolentia & pax inter homines constaret. Collige ergò differentiam{ Primum discrimen inter tria genera præceptionum simoralium, ceremonialium, & iudicialium. S. Thomas. } horum trium generum præceptionum: reliqua enim duo à moralibus deriuantur quæ dictamina sunt iuris naturæ: nempè ceremonialia respectu diuini cultus: iudicialia verò respectu tranquillitatis humanæ. Quocircà vt in solutione primi author est S. Tho. lex vetus aliquid addebat supra ius naturæ: nimirum eo modo quo leges humanę adiectiones sunt ad idem ius. Habemus etenim & sub noua lege ceremonialia, vt dictum est: vt Psalmodiam, processiones, thurificationes, & alia huiusmodi. Et iudicialia, vt excommunicationes, suspensiones atque irregularitates. etc. Et antiquas Canonum pœnitentias: Sicuti & iure ciuili iudicialia supplicia malefactoribus decreta. Nisi quòd ratione suprà dicta Christus hæc in Euangelio non expressit, sed Ecclesiæ & reipublicæ ciuili commisit. Deus autem in lege veteri cuncta explicuit. ¶ Hinc{ Secundum discrimen. } subsequitur alterum discrimen. Nempè quòd præcepta moralia sunt simpliciter de iure naturæ, puta præcepta, quia bona: aut prohibita, quia mala. Reliqua verò, de iure positiuo diuino, sicut ceremoniæ & iudicia nostra, de positiuo humano: nempè bona, quia præcepta: vel mala, quia prohibita. Quemadmodùm Aristot. 5. Ethicor. cap. 7. distinguit{ Aristot. } iustum naturale, hoc est natura sua tale: & legitimum, quod antè quàm positum esset nihil referebat, sed postquàm positum est. Atqui ad hæc tria genera fortè allusit Paulus ad Roman. 7. dicens quòd lex est sancta,{ Paulus. } quantum ad ceremonialia: eò quòd illud est sanctum, quod Deo dicatum est. Et mandatum iustum, quantum ad iudicialia: & bonum, hoc est honestum, quantum ad moralia. ¶ His demum adiungitur quarta con{ Quarta conclusio. }clusio. Quanuis alia inueniantur in veteri lege nomina, scilicet mandata, testimonia, & iustificationes: cuncta tamen ad hæc tria genera reducuntur. Ratio conclusionis sic{ Ratio conclusionis. } habet. Quædam in lege existunt quæ ceu agendorum præcepta edicuntur. Alia verò adhibentur quasi robur ad eorum custodiam. Illorum ergò sunt tria genera iam posita: horum autem altera tria. Nam quod ad legis obseruantiam conducit, primum est legislatoris authoritas: secundum verò legis vtilitas: quæ est vel consequutio præmij, vel supplicij cautio. Illa ergò quibus authoritas maiestasq́ue legislatoris commendatur, dicuntur testimonia. Vt Deuterono. 17. Audi Israël, Dominus Deus tuus vnus est. Et legis caput, quo pronuntiatur creator cœli & terræ. Et in Psalm. Tu terribilis es: & quis resistet tibi? Et Omnipotens nomen eius: & similia. Illa verò quibus vel præmia vel supplicia proferuntur, dicuntur iustificationes. Vt Deute. 18. Si audieris vocem Domini Dei tui, faciet te celsiorem cunctis gentibus. Et Isai. 1. Si audieritis, bona terræ comedetis: Quod si nolueritis & me ad iracundiam prouocaueritis, gladius deuorabit vos. Nam per hæc diuina iustitia commendatur. Mandatum autem forsan idem est quod præceptum. Sed quoniam loco citato videntur ab inuicem secerni, fortasse præcepta referuntur ad ea quæ ad salutem sunt necessaria: mandatum verò ad illa quæ per charitatem supererogantur, cuius generis sunt & Euangelica consilia. Atque illud Exodi. 2. Si pignus acceperis vestimentum à proximo tuo, ante solis occasum reddas ei. Vel fortè præcepta sunt, quæ Deus in tabulis scripsit: vt Decalogus: mandata verò, quæ Moysi reuelauit, vt populo promulgaret. Tametsi & ipsę iustificationes, testimonia etiam sunt diuinæ iustitiæ. Vniuersa autem reducuntur ad tria priora generalia. Quandoquidem alia (vt dictum est) non tam præcepta sunt, quàm ad eorum custodiam pertinentia. HIS hoc pacto constitutis ad primum argumentum in contrarium responde{ Ad primum argumentum . }tur, quòd etsi præcepta moralia nihil aliud sint quàm quòd lex naturæ dictat, & serena ratio docere potest, operæpretium nihilo minùs fuit vt Deus non tantùm in supernaturalibus, verùm & in naturalibus tali prudentia illis opem ferret. Nam etsi nunquàm rationis synderesis eousque extingui valeat, quin prima principia naturalis iuris ei refulgeant, tamen ea potest caligine obduci, vt circa eorum conclusiones hallucinetur oberretque. Idque non solùm in speculabilibus, verùm & in moribus. Mirabile enim est dictu quanta de speculabilibus sapientium vetustorum deliramenta memoriæ prodita sunt. Et in moribus non solùm fornicatio simplex, verùm & grauiora pro licitis ducebant. Atque illo maximè tempore quo lex data est, hanc mentium nebulam, credibile est mortales obtenebrasse. Eâdem enim de causa & supernaturalis fides non solùm de supernaturalibus articulis nos erudit, verùm & de alijs quos natura docet. Vt quòd Deus est vnus, atque omnium causa, quodque anima sit immortalis, & de simili{ Ad confirmationem eiusdem argumenti. Augustinus }bus. Id autem quod in eodem argumento adiectum est: nempè id quod est literam legis occidere: moralibus præceptis non competere, negatur. Imò, vt August. lib. de Spiritu & litera, cap. 14. author est, nosque ab ipso instructi super tertium caput ad Rom. fusè tracta{ Autor in cap. 3. Epist. ad Roman. }uimus, præcepta ipsa Decalogi sunt, de quibus Paul. ait literam occidere, atque iram operari. Non quidem quòd id directa intentione (vt iam dictum est) facerent, sed quia ostendendo peccatorum opera nudabant subditos omni excusatione: & tamen lex illa gratiam non conferebat. Attamen qui ex fide venturi Christi iustificati illa præstabant, iustitiam suam augebant apud Deum. Et ideò appellabat eadem opera Dauid iustificationes. ¶ Secundum etiam argumentum solutum est{ Ad secundum argumentum . } vbi declarauimus quemadmodùm ceremonialia ad mores quoque & merita pertinent: sed tamen quia naturali lumine non eliciuntur ex dictamine naturæ, sed humano arbitramento vel diuino, à moralibus secernuntur. Itaque Deum colere principium morale est: hoc autem vel illo ritu, ceremoniale. ¶ Ad aliud autem quod illic subijcitur respon{ Ad confirmationem. Dionysius. }detur quòd etiam si verba commodiora sint ad significandum, nihilo minùs, vt Dionys. 1. cap. Cœlestis Hierar. author est, natiuum est hominibus rerum similitudinibus sensibilibus spiritualia intelligere. Obidque decuit tales illi populo ceremonias iuberi, quibus venturum Christum profiterentur. ¶ Ad ter{ Ad tertium argumentum . }tium pariter, vt de ceremonialibus, respondetur, quòd & si actus iustitiæ in genere ad moralia præcepta pertineant, tamen hæc vel illa in particulari iudiciorum præcepta dicuntur iudicialia. Quemadmodum quòd omnis malefactor puniendus sit, præceptum est morale: quòd autem fur sit suspendendus, & hæreticus comburendus, iudicialia sunt. Vnde cùm iudicialia partim cum moralibus conueniant, scilicet quòd à ratione deriuantur, ad moresque pertinent, & partim cum ceremonialibus, in hoc scilicet quòd vtraque, speciales sunt determinationes generalium præceptorum, consequens factum est, vt nonnunquàm connumerentur inter moralia: vti Deut. 5. Audi Israel ceremonias atque iudicia: quandoque verò inter ceremonialia, vt Leuit. 18. Facietis iudicia mea & præcepta mea seruabitis. In priori enim loco iudiciorum nomine comprehenduntur moralia: & in posteriori ceremonialia. ¶ Quartum verò suprà solutum est: prę{ Ad quartum argumentum . }ter illam particulam de virtutibus moralibus distinctis à iustitia: quarum utique præcepta statim quæstione proxima constabit quomodò ad iustitiam reducantur: eò quòd præceptum dicit semper rationem debiti. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm lex vetus ad sui obseruantiam per temporalium promißiones & comminationes debuit suos subditos inducere. POST veteris legis præcepta sequitur in. 3. articu. vt dicamus de eius pręmijs & pœnis, quibus eius cultores & alliciebantur ad eius obedientiam & à transgressione deterrebantur. Quæritur inquam vtrùm decuerit promissiones illas & comminationes esse temporales. Et arguitur à parte nega{ Argumen. 1. }tiua. Intentio diuinæ legis est homines Deo amore & timore subijcere, secundùm illud Deut. 10. Et nunc Israel quid Dominus Deus tuus petit à te, nisi vt timeas Dominum Deum tuum, & ambules in vijs eius, & diligas eum: temporalis autem cupiditas à Deo animos longè abducit: secundum illud Augustini libr. 83.{ Augustinus } quæstionum. q. 36. venenum charitatis est cupiditas: ergò illectamenta illa ac terrimenta minimè diuinam legem decebant. ¶ Secundò. Le{ Argumen. 2. }ges humanæ inde apparent deiectiores quòd per hæc lubrica, pereuntiaque temporalia ad bonum ciues promouent: lex ergò diuina quæ ad immortalem fœlicitatem mortales ducit, non deberet similibus munusculis ac deterriculis vti. Atque eò minimè quòd temporalium prosperitas communis est iniustis cum iustis, atque aduersitas iustis etiam cum iniustis: secundùm illud Eccles. 9. Vniuersa temporalia hæc eueniunt iusto & impio: bono & malo: mundo & immundo: immolanti victimas, & sacrificia contemnenti: ergò temporalia bona vel mala incongruenter statuuntur vt pręmia vel pœna mandatorum legis diuinæ. ¶ In contrarium autem est illud nuperrimè citatum Isai. 1. Si volueritis & audieritis me, bona terræ comedetis: quòd si nolueritis, & me ad iracundiam prouocaueritis, gladius deuorabit vos. ADnotandus est in primis quęstionis titulus. Haud enim in dubium reuocatur quin custodes illius legis per fidem & gratiam Iesu Christi pręmia consequerentur æterna: transgressoresque afficerentur perpetuis supplicijs, sicut Euangelicis professoribus contingit. Effulserat nanque antiquis illis alterius vitæ lumen: vt patet Gen. 37. Descendam ad filium meum lugens in infernum. Sic enim appellabant decessum vitæ præsentis: proptereà quòd illis nondum cœlestes fores patebant: quare etiam iusti descendebant ad limbum. Et Ezechi. 37. aperta extat futurę resurrectionis prophetia in campo illo quem propheticè cernebat plenum ossibus. Nam dictum est ei, Putásne viuent ossa ista? Et sequitur: Ecce ego mittam in vos spiritum & viuetis. Et Iob. 19. Credo quod Redemptor meus viuit. Et Actu. 23. mentio fit opinionis Sadducæorum negantium resurrectionem mortuorum contra fidem quam reliquus populus sustinebat. Et Dauid Psal. 101. In memoria æterna erunt iusti. Et Sapi. 5. Tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustiauerunt. Et de miseris supplicia luentibus subditur: Videntes turbabuntur terrore horribili. etc. Igitur{ Sensus propositæ quæstio. } quod in quæstionem producitur, non est cur non fuerint illi patres aut præmiati aut puniti nisi temporaliter: sed cur, cum eadem illos, sicuti nos, præmia & supplicia manerent sempiterna, non fuerint in lege scripta nisi temporalia. ¶ Respondetur ergò vnica conclusione.{ Conclusio. responsiua. } Condecens fuit & illi populo congruentissimum, vt illis pollicitationibus & comminationibus temporalium adduceretur. Iam enim superiori libro monstratum est leges ad{ Probatio prima conclusionis. } sui obseruantiam suppliciorum metu præmiorumque spe homines attrahere: instar scientiarum speculatiuarum, quæ per principiorum cognitionem ad conclusionum assensus permouent. Quapropter ea esse debet legislatoris prudentia, vt secundum ingenia ciuium tam præmia statuat quam supplicia: populum autem illum Paul.{ Paulus. } ad Galat. vt. q. præcedenti meminimus, puero confert dum sub pędagogo eruditur: sed naturale puerorum ingenium est solis illis munusculis allici, quæ sunt ante oculos: nam ea quę absunt, mente percipere nequeunt. Et eadem ratione præsentium timore deterrentur. Expedissimum ergò fuit, vt lex illa quæ, vt dictum est, tanquam imperfectio quædam ad perfectionem Euangelij gentem illam præparabat, infimo illo præmiorum pœnarumque genere vteretur. Quapropter Paul. ad Philip. 3. Euange{ Paulus. }licam familiam veluti filios iam Dei charitate prouectos atque in hæreditatem missos exemplo suo commonefacit, dicens: Quæ quidem retrò sunt obliuiscens, ad ea quæ priora sunt extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad brauîum supernæ vocationis in Christo Iesu. Quicunque ergò perfecti sumus hoc sentiamus. etc. Ecce ergò cur Exod. 30. vbi Deus apparuit Moysi, quem ad seniores populi in Aegyptum delegaret, quibus daturus erat legem, hoc tantum eis pollicetur quod adducet eos in regnum Chananæorum, terram scilicet fluentem lacte & melle. Christus autem Matth. 4. lator legis nouæ non inferius regnum quam cœlorum nobis proponit. Illic bona terræ promittuntur: in Euangelio verò vita æterna. Et Deute. 28. Si audieris, inquit, vocem Domini Dei tui. etc. faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quæ versantur in terra: venientque super te vniuersæ benedictiones istæ. Benedictus tu in ciuitate, & benedictus in agro. etc. Matth. autem. 5. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Non vtique infernam Chananęorum, lacte & melle fluentem: sed supernam Angelorum, diuino nectare exuberantem. ¶ At ve{ Altera ratio conclusionis. }rò huic quæ canonica ratio est, alteram eidem proximam subiungamus ex eadem pullulantem radice. Cùm illa inquam quæ Christus mundo promissurus erat vix præ sua celsitudine ab hominibus credi poterant, quia neque in cor hominibus ascenderant, consultò Deus voluit fidelitatem suam in illis temporalibus declarare, vt certiorem arrogaret apud nos fidem dum postmodum inuisibilia promitteret. Hac enim de causa populum illum in exilium Aegyptiacum iresiuit, vt inde eum posteà in terram promissam optima fide cum tam ingentibus signis & portentis reuocaret: nempè vt in illis, tum cœlestium futuras promissiones depingeret, tum etiam, vt quàm esset in suis pollicitationibus fidelis, humano generi persuaderet. Atque hac, vt reor, de causa August. 4. lib.{ Augustinus. } contra Faustum illud appellat testamentum vetus, hoc verò nouum: scilicet non ob id tantùm quòd illud huic præfuit: verùm & quòd illius promissiones rerum erant cum tempore senescentium: in nostro verò illa promittuntur, quæ sunt æternum præmanentia. ¶ Simile est & inter supplicia illius nostræque legis discrimen. Patet enim tum alibi sæpe, tum luculenter Leuit. 26. Vbi post temporalia præmia, videlicet, Si in præceptis meis ambulaueritis. etc. dabo vobis pluuias in temporibus suis vt terra germinet semen suum: & id genus plurima: subdit, Quòd si non audieritis me visitabo vos velociter in egestate & ardo re qui conficiat oculos vestros, & consumat animas vestras. Frustra seretis semen quod ab hostibus deuorabitur. At verò non sic de hoc interuallo hallucinandum est, vt quis credat neminem illic opera fecisse nisi metu pœnę. Sancti enim illi patres, vt Moyses & Abraham & prophetę timore filiali Deum reuerebantur. Et vice versa in Euangelio multi timore seruili pertrahuntur. Quin verò vt Apostolus ad Rom. 1. nos admonet, longè apertiùs{ Paulus. } nobis Christus in Euangelio comminatus est Dei iram de cœlo reuelatam: nempè infernorum tormenta. Sed discrimen est quod illic non comminabatur Deus nisi temporalia supplicia: nobis autem comminatur ęterna. Ait enim Deus per Esaiam: Si audieritis, bona terrę comedetis: quòd si nolueritis, gladius deuorabit vos. Ait verò Christus: Et ibunt hi in supplicium æternum: iusti autem in vitam æternam. Prætereà, lex illa plena erat timore, quare data est in monte cum tronitruis & coruscationibus. quod Exod. 20. exponens Moyses ait: Vt probaret vos venit Deus, & vt terror illius esset in vobis. Nostra verò lex in igne amoris effulsit in die Pentecostes. Quod quidem discrimen edisserit ad Hebr. 12. Paul. Qua{ Paulus. }re in illam legem peccantes, statim in supplicium rapiebantur: vt patet in conflatione vituli: vel tradebantur Philistæis aut Babylonijs, aut alijs hostibus, quibus vindicibus iratus Deus vtebatur. Vnde Dauid Psal. 77. Cùm occideret eos, quærebant eum & reuertebantur. Nobis autem (quod notatu dignum est) nullum in Euangelio comminatus est Christus temporale supplicium: Sed cuncta nos manent in altero sæculo. Qua de causa multò quàm illi deberemus acerbiora expauescere. Sed de discrimine inter ambas leges accuratiorem habebimus quæstione. 7. luculentioremque sermonem vbi de lege Euangelica dicendum nobis restat. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur tres esse hominum ordines quantum ad temporalium cupiditatem distinctos. Vnus enim est perfectorum, qui neutrum oculum ad huiusmodi fluxibilia bona conijciunt, sed illis prorsus abiectis, Deo infixi sunt. In quo ordine non erat ille populus: licèt quidam rarissimi hunc gradum pertingerent: quorum ait ad Hebr. Paul. dignum non fuisse{ Paulus. } mundum. Alius est extremus ordo peruersorum qui finem suum in huiusmodi lubricis bonis statuunt. Atque horum cupiditatem asserit August. esse charitatis venenum: quibus{ Agustinus. } ideò periculosa esset lex, quæ temporalia promitteret. Sed tertius est medius imperfectorum gradus: qui scilicet bona temporalia sic cupiunt, vt viam iudicent ad æternorum fruitionem: quare istis salutare est per hæc temporalia ad amorem Dei pellicere. Nam vt est in Psalmo, confitebitur tibi cùm benefeceris illi. ¶ Ad secundum respondetur quod præstan{ Ad secundum argumentum . }tia diuinæ legis præ humana inde deprehenditur, quòd humana proponit pręmia ab hominibus conferenda: Deus autem, illa quæ ipse est collaturus. Obidque optimo iudicio illa largitur iustis & subtrahit iniustis. Nisi quandoque ratio contrarium poposcerit. Vnde si historias veteris instrumenti perlustres, semper ille populus quandiu Deo legique parebat, temporalium prosperitate affluebat: & contrà dum ab eius gratia decidebat, tunc cœli atque hostium aduersitatem experiebatur. Quòd si iustos aliquos, quos ait ad Hebr. Paul. angustiatos & afflictos mala fuisse per{ Paulus. }pessos, eiusmodi aduersis exercebat, hoc faciebat, vt eis ad maiorem coronam cederet. Quanuis & nonnullos qui exteriùs legem colentes internum cor in temporalibus sentiebat infixum, secundum illud Esa. 9. Populus hic labijs me honorat, cor autem eorum longè est à me. Sinebat quidem ad cumulatiorem ipsorum condemnationem illis frui. # 3 QVAESTIO TERTIA, De moralibus præceptis. S. Thom. 1. 2. quæst. 100. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm omnia præcepta moralia pertineant ad legem naturæ. HACTENVS DE legis præceptis in genere, descendendum ergò iam est ad species singulas. Inter hæc autem primum ac principem locum moralia obtinent. De quibus duas adornamus quæstiones: nempè hanc de omnibus in genere, atque alteram speciatim de singulis. De his ergò primum interrogatur vtrùm omnia pertineant ad legem naturæ. Et arguitur à parte negatiua. Primò,{ Argumen. 1. } Ecclesi. 17. Præcepta moralia dicuntur disciplina: de illis enim dicitur, Addidit illis disciplinam: & legem vitæ hæreditauit illos. Disciplina autem, cùm per doctrinam acquiratur, contra legem naturæ diuiditur: quæ potè non addiscitur, sed naturali instinctu percipitur: non ergò omnia præcepta moralia sunt de lege naturæ. ¶ Secundò: lex diuina perfe{ Argumen. 2. }ctior est quàm humana: Lex autem humana legi naturali multa accumulat bonorum operum documenta. Vnde fit, vt cùm ius naturæ idem sit apud omnes, humana tamen morum instituta sint apud diuersos diuersa: ergò multò fuit ęquius vt diuina lex aliqua naturali insuper adderet. ¶ Tertiò: Non solùm{ Argumen. 3. } naturalis ratio, verùm & fides ad morum institutum conducit. Vnde Paul. ad Gal. 5. Fi{ Paulus. }dem ait per dilectionem operari: fides autem sub naturæ lege non comprehenditur: quippè quæ super naturalem rationem extollitur: ergò non omnia præcepta moralia legis diuinæ ad legem naturæ spectant. ¶ In contrarium est illud Apostoli ad Roman. 2. Gentes quæ{ Paulus. } legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt faciunt: vbi moralia præcepta designabat. QVæstio præsens non tantùm mouetur de præceptis Decalogi, verùm vniuersim de cunctis quæ per se ad mores pertinent. Ad quam duabus conclusionibus respondetur. Prior est: Vniuersa moralia præcepta{ Prima conclusio. } non solùm quæ veteri testamento scripta sunt, imò si quæ sint alia, sunt de lege naturæ. Probatur conclusio: Præcepta moralia,{ Probatio. } sic definitum est, à ceremonialibus iudicialibusque distare, quod per se, hoc est natura sua, quacunque seclusa positiua lege, ad mores pertinent: nam ceremonialia atque iudicialia non per se, sed quia per arbitrariam legem posita sunt, ad mores attinent. Probitas autem morum per ordinem ad rationem naturalem, quæ humanarum actionum proprium principium est, existimari debet. Sicuti lapidis aut ligni rectitudo per hoc quòd normę commensurantur. Nempè vt illi mores dicantur, sintque probi, qui rationi concordant: reprobi autem qui ab eadem discrepant: rationis autem iudicium, tam practicum quàm speculatiuum ex principijs ad conclusiones procedit: hoc enim ipsum est ratiocinari. Fit ergò consequens vt omnia præcepta moralia, siue principia sint, siue conclusiones, sint de iure naturæ: ius enim nihil aliud est, quàm regula. ¶ Secunda conclusio. Præ{ Secunda Conclusio. Triplex modus quo mo ralia præcepta à naturalibus descendunt. Primus. }cepta id genus moralia in triplici gradu sunt de iure naturæ, secundùm tres diuersos modos quibus ab eisdem primis naturæ principijs descendunt. Quædam enim sunt conclusiones quæ protinùs nullo ferè negotio, sed qualicunque consideratione quisque per eadem vniuersalia principia approbat aut reprobat. Et hæc sunt in primo gradu. Sicuti, Honora patrem tuum & matrem tuam, Non occides, Non furtum facies: & huiusmodi. Ex illo nanque principio, Id facias alijs quod tibi fieri vis, subsumpta hac, naturaliter quoque per se nota, quòd velles à filijs tuis honorari, sequitur quòd & tu debes honorare parentes: Nisi mauis ex illo id deducere, quòd qui beneficium recipit, beneficium debet: summum quippe temporalium beneficium est quod à parentibus recipimus. Rursùs ex illo, Id nè facias alijs quod tibi fieri non vis: subsumendo statim quòd nolles ab alio lædi vel in persona vel in bonis: colligitur, Non occides, Non furtum facies, Non adulterabis. Alia verò sunt quæ non statim cuiusque ra{ Secundus. }tio ex eiusdem principijs colligit, nisi subsidio adiuta sapientium, quorum est penitiùs res meditari. Veluti illud Leuit. 19. Coràm cano capite consurge & honora personam senis. Hoc enim non est adeò notum, quàm debitum honorandi parentes. Et illud Euangelij: Nè dicas fratri tuo Racha: quod non tam manifestum est quàm prohibitio non occidendi. Sed alia sunt quæ licèt sint ratio{ Tertius. }ni naturali consentanea, tamen non potest per seipsa ratio nisi diuinitùs illustrata attingere. Cuius ordinis multa sunt quæ ad diuinum cultum pertinent: Non facias sculptile: Non assumes nomen Dei tui in vanum. Hæc enim & similia eadem ratio naturalis nisi diuino fulgore irradiata, non medullitùs callet. ¶ Quò autem hæc plusculum lucis ac{ Obiicitur aduersus praefatam veritatem. Prima ratio. }cipiant, arguitur contra primò. Præcepta moralia atque iudicialia, vt quæstione proxima dictum est, deriuentur quoque à iure naturæ: nam sunt etiam rationi congruentia: aliâs non haberent rationem legis, vt superiori libro monstrauimus: deberent ergò collocari in aliquo gradu iuris naturæ. ¶ Mox præce{ Secunda ratio. }pta Decalogi, vel censentur principia vniuersalia iuris naturæ, vel conclusiones. Primum dici non potest: quoniam, vt S. Tho. docet, non sunt nisi conclusiones inde proximè pullulantes: si ergò sunt conclusiones, quomodò collocantur in primo gradu? Item illa quę su{ Tertia ratio }per naturam Deus nos docet, non sunt de lege naturæ: cur ergò illic constituimus tertium gradum? ¶ Ad primum ex superioribus col{ Ad primam obiectionem. }ligitur responsio. Etenim etsi ceremonialia ac iudicialia à iure naturæ descendant, non tamen per consequentiam & illationem naturalem, sicut conclusiones ex principijs: sed per determinationem generis ad speciem, legislatoris arbitratu. Et ideò potiùs ponuntur in altero ordine à lege naturæ semoto quàm collocentur in eius recta linea. Obidque hęc non permanserunt sub lege Euangelica, sicuti moralia: sed abolita sunt. ¶ De materia ve{ Ad secundam. }rò secundi argumenti, variè à doctoribus opinatur. Nam in. 3. senten. dist. 37. Scotus & Scho{ Scotus. }lasticorum nonnulli vniuersalia principia naturæ constituunt primum gradum: conclusiones autem tam secundæ tabulæ Decalogi quàm alias, in secundo. De istorum autem opinione infrà articul. 8. pressiùs disputandum est. Interim tamen perspectè animaduertenda est sententia S. Thomæ nè quis fallatur, arbitratus Decalogum constituere inter vniuersalia principia: pro eo quòd ipsum statuit in primo gradu. Enimuerò prima per se nota principia non faciunt gradum, sed sunt radix & sons: gradus enim idem est quod gressus vnde sicut in linea consanguinitatis stirps & radix non est gradus, sed fratres: inde proximè cadentes sunt in primo: sic in iure naturę principia non sunt gradus, sed quæ inde consequentia descendunt. Et per elongationem ab eisdem principijs cæteri gradus discernuntur. Itaque cùm in Decalogo sint duæ tabulæ, septem posteriora quæ sunt in secunda collocantur in primo gradu. In secundo verò illa quæ sunt extra Decalogum. Qualia sunt pręcepta honorandi seniores, & alia quæ non pertinent ad iustitiam. Sed in tertio consistunt præcepta primæ tabulæ. Igitur non statuuntur in tertio ordine, proptereà quòd non sint omnium dignissima, imò proptereà iudicantur à principijs naturæ elongatiora, quòd ob suam sublimitatem ratio nostra illa non plenè inde elicit nisi diuinitùs adiuta. Sicuti & in illis secundi gradus sapientium indiget disciplina. Alter igitur dignoscitur inter hæc dignitatis ordo, alter verò cognitionis. Quid enim naturæ amitiùs consentiens, quídve dignius, quàm præcepta primæ tabulæ: quippè quæ ad cultum vnius Dei spectant? Et tamen quia ab humana cognitione sunt remotiora, nullum inter Ethnicos scelus tam latè percrebuit, quàm idololatriæ impietas. Nam circa alia præcepta secundæ tabulæ minimè erratum est. Et circa illa quæ sunt in secundo gradu minùs quàm circa primam tabulam. Atque hic ordo cognitionis est quem scientissimè S. Thom. per gradus distribuit. ¶ Quærat autem hîc fortasse Lector vtrùm{ Quæstio. } omnes gradus illi prohibiti Leui. 18. essent de iure naturæ. Respondetur verò quod illi qui per{ Solutio. } lineam rectam ascendebant, iure naturæ erant prohibiti: vt, turpitudinem matris tuæ non reuelabis. Et cum filia & cum nepte: prætereà cum nouerca & cum sorore. Alia verò ad latus posita, vt cum sorore matris aut patris, aut cum vxore fratris non erant prohibita, quia mala: sed mala, quia prohibita iure diuino positiuo. Quocircà illa quidem erant moralia: hæc verò iudicialia. Ac proinde isti posteriores gradus non sunt in Euangelio prohibiti: essentque iure naturæ liciti, nisi Ecclesia humano iure illos interdixisset propter deformitatem quam præ se ferunt: sed de his latiùs articulo octauo inter agendum de istorum dispensatione. ET per hæc patent argumentorum solutiones. Dicuntur enim præcepta mora{ Ad primum argumentum . }lia, disciplina: proptereà quòd non sunt prima vniuersalia principia per se nota, sed quę dilucidatione nonnulla indigent. ¶ Et ad se{ Ad secundum. }cundum respondetur, quòd sicuti leges humanæ aliqua adijciunt iuri naturæ, sic & diuina adiecit ceremonialia & iudicialia. Atque ad tertium respondetur quòd etsi fides sit lu{ Ad tertium argumentum . }men supernaturale, nihilo minùs necessaria est ad dilucidandum nonnulla naturalia præcepta: quæ licèt colligantur ex iure naturæ, tamen propter suam celsitudinem indigent supernaturali radio, vt vniuersis mortalibus clarescant. Qua ratione fides articulum vnius Dei inter alios connumerat, qui tamen naturali lumine sapientibus innotuerat. Ex quo fit, in illo superiùs asserto, nempè præcepta moralia esse, quæ per se ad bonos mores attinent, vocem, per se, supernaturale lumen non excludere: sed duntaxat positiuam aliam legem: vt expositum est. Itaque etsi nulla esset lex positiua naturale ius præciperet vnum coli Deum, & reliqua primæ tabulæ: tamen nisi lumen fidei mortalibus irradiasset, non omnes ea planè perspexissent. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm præcepta moralia legis sint de omnibus actibus virtutum. SEQVITVR in secundo articulo, vt sufficientiam eorundem præceptorum perpendamus. Et{ Argumen. 1. } arguitur quod non sint de omnium virtutum actibus. Obseruatio illorum dicitur iustificatio, secundùm illud Psalmi, Iustificationes tuas custodiam: iustificatio autem est actus iustitiæ: ergò in sola hac virtute versantur cuncta. ¶ Secundò ad{ Argumen. 2. } idem arguitur ex nomine ipso præcepti, quod rationem debiti significat: debitum nanque ad nullam aliam virtutem attinet quàm ad iustitiam, per quam vnicuique ius suum redditur. ¶ Et accedit huc tertiò quòd lex (vt supradi{ Argumen. 3. }ctum est) ob bonum commune ponitur: quod vt. 5. Ethicor. author est Aristo. obiectum est{ Aristot. Augustinus } iustitiæ. ¶ In contrarium est quod August. ait, peccatum nihil aliud esse quàm dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Et Ambro. transgressionem esse legis diuinę{ Ambrosius. } & cœlestium inobedientiam mandatorum: peccata verò cunctis virtutibus aduersantur: ergò & moralia præcepta legis ad vniuersas protenduntur. ARticulus præsens non solum ob id in quęstionem prolatus est, vt constet quàm latè virtus diuinæ legis protendatur, quę de vniuersis virtutibus iubet: verùm vt humanarum collatione eius præstantia innotescat. Tribus igitur conclusionibus dissoluitur. Prima: le{ Prima conclusio. }ges humanæ de solis iustitiæ actibus primaria intentione præcipiunt: de reliquis verò virtutibus non nisi quatenùs ad iustitiam referuntur. Conclusio hæc superiori libro. q. 6. sua fuit genuina ratione demonstrata: quæ hîc tamen in gratiam diuinę legis recolenda est. Legis inquam cuiusque præcepta (vt suprà{ Suadetur conclusio. } ostensum est,) ad commune bonum ordinem habent. Quapropter (vt. 3. Polit. Arist. docet) secundum diuersas politias diuersæ statuuntur leges: alię scilicet in democratia, alię in aristocratia, atque aliæ in regno: quoniam diuersimodè sibi proponunt commune bonum: lex autem diuina & humana, iam suprà monstratæ sunt fine differre. Nam humana solum proponit humanum bonum, quod ad pacem amicitiamque inter homines spectat: homines autem amicitiæ fœdera per sola extera illa officia retinent, quæ sunt virtutis iustitiæ: per quam scilicet vnicuique quod suum est tribuitur: lex ergò humana primario proposito ad iustitiæ virtutem attendit. Et si quæ alia de fortitudine, deq́ue temperantia iubet, non nisi quatenùs ad suum commune bonum referuntur. Præcipit inquam fortitudinem, non quæ tibi necessaria est ad tuas propulsandas iniurias, sed quæ rei bellicæ necessaria est: puta nè locum in acie deseras. Iubet item temperantiæ moderamen: non tamen quo non sis aut tecum aut cum tua vxore intemperans, sed quo adulterium non committas. Sententia est Arist. 5. Ethicor. cap. 1. vbi ait leges de omnibus dictare, coniectantes aut communem omnium vtilitatem, aut optimorum, aut principum: vbi tria genera politiæ distinguit. ¶ Secunda conclusio: Lex diuina non de iu{ Secunda conclusio. }stitiæ tantùm actibus, sed de vniuersarum virtutum operibus ex æquo præcepta ponit. Probatur ratione contraria: finis diuinarum{ Probatio. } legum non est illa quæ inter homines est beneuolentia, sed ipsorum cum Deo amicitia, ac subinde familiaritas, tum in præsenti sæculo, tum demum in futura æternitate: homo autem non solùm per officia iustitiæ specialis virtutis fit Deo charus, verum & per vniuersas studiosas actiones quibus homo secum rectè viuit: non modò exterè, verùm etiam interna mente in qua Deus suam impressit imaginem. Præcipit ergò lex diuina actus fortitudinis, temperantiæ, mansuetudinis. etc. non solùm in ordine ad iustitiam inter homines, insuper quatenùs in homine ipso diuinam imaginem exornant. Quare ex æquo primariaque intentione tam intellectuales virtutes, quæ sunt rationis lumina, quàm morales, quæ appetitum eidem rationi subijciunt, iubet. Nempè tres in primis Theologicas, fidem, spem, & charitatem: mox & quatuor morales, secundùm illud Sapien. 8. de eadem diuina lege & sapientia assertum. Sobrietatem & sapientiam docet, & iustitiam, & virtutem: quibus vtilius nihil est in vita hominibus. ¶ Tertia conclusio. Non omnia virtutum{ Tertia conclusio. } opera eodem cogendi rigore proponit: sed illa quæ ad necessarium rationis ordinem spectant, sub reatu culpæ iubet: reliqua verò, quæ ad cumulatiorem virtutum perfectionem ornatumque attinent, sub forma consilij admonet. Qualia sunt illa quæ pertinent ad inimicorum dilectionem: vt Prouerb. 25. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Et reliqua præcepta misericordiæ, vt cap. 3. De primitijs omnium frugum tuarum da pauperibus. ¶ Duplex autem, licèt exigua, dubitatio ex{ Gemina dubitatio. Prima ratio dubitandi. } his fit reliqua. Vna scilicet de differentia inter humanam legem ac diuinam constituta. Apparet enim in contrarium quòd diuina perinde atque humana principem intentionem dirigat ad iustitiam. Nam præcipuè exigit obedientiam, quæ est generalis iustitia. Prætereà{ Secunda ratio. } quicquid iubet, eô refert, vt vel particularem iustitiam, quę est inter homines confoueat: vel illam, qua appetitus rationi subditur: ergò nunquàm exit iustitiæ tramites. ¶ Ad hoc{ Ad primam dubitationem. } autem facilè respondetur, in hoc discrimen consistere, quòd humana lex habet pro fine iustitiam specialem virtutem qua humana societas fidesque constat. Lex autem diuina simpliciter cuiusque perfectionem. Nam obedientia quæ pertinet ad legalem iustitiam, non est finis legis, sed est virtus quæ subijcit ciues principi: finis enim legis est per obedientiam facere bonos ciues. Illa autem subiectio appetitus ad rationem, etsi ad finem legis pertineat, eò quòd in illa consistit humana perfectio, tamen cùm non ordinet hominem ad alium, sed ad seipsum, non habet propriè rationem iustitiæ, sed (vt ait. 5. Ethico. Philoso{ Aristot. }phus) metaphoricam: pro quanto appetitus & ratio eiusdem suppositi considerantur vt duo. ¶ Altera verò dubitatio est quòd non{ Secunda dubitatio. Ratio hæsitandi. } videtur lex vetus vniuersas instituisse virtutes. Nam (vt legitur Matth. 6.) Christus collatione facta inter ambas leges ait: Audistis quia dictum est antiquis, Non occides: Ego autem dico vobis, Qui irascitur fratri suo. etc. Et ideò præmisit: Nisi abundauerit iustitia vestra plusquàm Scribarum & Phærisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum. Respon{ Solutio. }detur quod quicquid Christus expressit, quod veram habeat rationem præcepti concludebatur in lege veteri, sed Pharisæi erant qui eam obnubilauerant. Nam si Christus prohibuit inimicorum odium, idem etiam prohibebatur Leuit. 19. vbi legitur: Non oderis fratrem tuum in corde tuo. Et si Christus concupiscentiam cordis compescuit, idem scriptum erat Exod. 28. Non concupisces vxorem proximi tui. AD primum igitur argumentorum respon{ Ad primum argumentum . }detur quòd vbi diuina mandata appellantur iustificationes non trahitur nomen à iustitia speciali virtute quæ est inter homines: sed à iustitia qualis esse debuit inter hominem & Deum, quæ est legalis generalisque virtus. Inde scilicet quòd debemus proprias voluntates rationi semper ac perinde diuinis eius iussis habere conformes, qua ratione in eius amicitia persistimis. ¶ Et pari modo{ Ad secundum argumentum . } respondetur ad secundum. Nam etsi omne præceptum rationem debiti præ se ferat, non tamen debiti specialis iustitiæ, sed debiti quod est voluntatis ad rationem, atque hominis ad Deum: quicquid enim obedientię rationi debitum est, debetur & Deo, qui rationis est author. Et hæc est obedientia generalis. ¶ Ter{ Ad tertium argumentum . }tium denique iam solutum est. Nam etsi omnis lex in bonum commune referatur, commune tamen bonum aliter lex humana prospicit, aliter verò diuina. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm omnia præcepta moralia veteris legis ad decem Decalogi reducantur. CVM definitum sit legem veterem de omnium præcepisse virtutum actibus, & tamen in Decalogo non extent nisi decem præcepta iustitiæ, quærendum supererat vtrùm reliqua aliarum virtutum ad hæc decem reducantur. Et arguitur à parte negatiua. Prima omnium capita, vt Matth.{ Argumen. 1. } 22. legimus, sunt: Diliges Dominum Deum tuum: & Diliges proximum tuum: hæc autem nec sunt in Decalogo posita, nec videntur ad ipsum posse reduci: ergò non omnia reducuntur ad ipsum. ¶ Secundò arguitur. Ter{ Argumen. 2. }tium præceptum, Memento vt diem Sabbathi sanctifices, apparet ceremoniale: moralia verò non reducuntur ad ceremonialia, sed potiùs econuerso: cùm moralia sint conclusiones naturalis iuris, ceremonialia verò, minimè: ergò non omnia reducuntur ad Decalogum. ¶ Tertiò: præcepta moralia non{ Argumen. 3. } solùm sunt de actibus iustitiæ, sed patent prætereà ad reliquas virtutes, quæ ad mores pertinent: in Decalogo autem non extant nisi iustitiæ præcepta: ergò non omnia illuc reducuntur. ¶ In contrarium autem{ Glossa. } est glossa super illud Matthæi. 5. Beati estis cùm vos maledixerint homines: dicens quòd Moyses decem præcepta proponens posteà per partes explicuit. QVæstio hęc inferiùs articu. 11. vbi in particulari aliorum numerus præceptorum refertur, lucidiùs patebit: nunc ergò tantùm in genere duabus conclusionibus absoluetur. ¶ Prior est, discrimen inter Decalo{ Prima conclusio. }gum ac reliqua præcepta, hoc est potissimum, quòd decem illa Deus Angelorum ministerio, vt dictum est, in tabulis Moysi insculpsit: alia verò dedit per Moysen. Est ergò meditatè speculanda differentia quòd solùm Decalogum homo à solo doctus est Deo: reliqua verò ab hominibus. Rationi autem conso{ Ratio conclusionis. }nantissimum erat, vt Deus tanquàm naturæ author illa per se duntaxat doceret, quæ vel naturalis ratio perexigua adhibita consideratione ex primis naturæ principijs elicit: vel ex infusa fide protinùs innotescunt: quorum hæc sunt in prima tabula, illa verò in secunda, vt inferiùs patebit. Et quoniam inter omnes virtutes patentissima est iustitia, in hac explicanda virtute totus Decalogus versatur. Quapropter duo præceptorum genera prætermisit. Illa scilicet quæ tanquàm perse nota principia in mentibus nostris consignauerat: hæc enim nulla prætereà editione indigebant: vt, id facias alijs. etc. Mox & illa quæ vigilantiorem exigunt sapientum indagationem. Quæ scilicet Moysi & alijs deinde sapientibus docenda reliquit. ¶ Hinc ergò colligitur posterior conclusio:{ Secunda Conclusio. } Nempè quòd omnia ad Decalogum reducantur. Nam illa generalia principia continentur in Decalogo sicut principia in proximis conclusionibus: quoniam, Non occides, Non furtum facies. etc. nihil aliud est quàm id nè facias alijs, quod tibi fieri non vis. Reliqua verò continentur in eodem Decalogo, sicuti conclusiones in suis principijs. Vt illud Leuit. 19. Coram cano capite consurge: virtute continetur in illo quod est Honorare parentes: & Non fornicaberis, ad id quod est, Non mœchaberis: & illud, Non fœnori dabis, ad id quod est, Non furaberis. Attamen quia copiosiùs ac luculentiùs articu. 11. explicanda hæc sunt, illuc vsque reliqua sunt expectanda. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, ideò illa principia de dilectione Dei & proximi non esse in Decalogo expressim posita, quòd nulla editione opùs habebant: eò quòd sint per se nota: sed Decalogus fuit illorum explicatio. Prius enim statim per fidem fit notum: vt articulo proximo patentius fiet. Quicunque enim fatetur esse Deum, eadem ipsa confessione compertissimum habet eundem à se esse diligendum. Neque quicquam esse potest rationi naturali apertiùs consentiens. Attamen quia diligendi modus, cùm res sit supernaturalis, non sit cunctis mortalibus in comperto, eundem expressit in præceptis primæ tabulæ, ad quæ ideò præcepta reducitur, tanquàm principium in suis conclusionibus contentum. Ac pari modo secundum de dilectione proximi reducitur ad præcepta secundæ tabulæ. ¶ Ad secundum argu{ Ad secundum argumentum . }mentum iam supradictum est præceptum sanctificandi festi in genere, puta vt tempus aliquod diuinis meditationibus offeramus, non esse ceremoniale, sed morale: in particulari autem esse ceremoniale. ¶ Tertij quo{ Ad tertium argumentum . }que responsio itidem explicata est. Enimuerò cùm Decalogus illa tantùm contineat præcepta quæ Deus per se tulit: ipsum autem non nisi manifestas naturæ conclusiones exprimere decuerit, & præceptum omne præ se ferat rationem debiti, quæ quidem ratio in virtute iustitię patentior sit, in reliquis verò latentior, consequens est vt Decalogus ea tantùm præcepta complectatur, quæ pertinent ad iustitiam. Reliqua verò de fortitudine deque temperantia ac de cæteris, qua parte includunt rationem debiti, ad eundem Decalogum reducuntur. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm præcepta Decalogi conuenienter distinguantur. POST tres superiores articulos de præceptis moralibus in genere disputatos descendendum est peculiariter ad Decalogum. De quorum dispositione adhibentur alij quatuor: nempè de distinctione eorum deque numero, ordine, & traditionis figura. Quæritur ergò vtrùm pręcepta Decalogi vti iacent Exod. 26. sint conuenienter distincta in tria primæ tabulæ, & septem secundæ. Et{ Primum argumentum partis negatiuæ. } arguitur à parte negatiua. Fides quæ intellectualis est habitus, & latrîa quæ est religionis adoratio, duæ sunt virtutes distinctæ: ergò distincta sunt præcepta fidei, & latrîæ. Vt illud: Non habebis deos alienos coram me, pertineat ad fidem: quod autem subditur, Non facias sculptile, spectet ad latrîam. Ex quo fieret consequens esse quatuor primæ tabulæ. ¶ Secundò: Illud primum ver{ Argumen. 2. }bum, Ego sum Dominus Deus tuus, est affirmatiuum: quod autem sequitur, Non habebis deos alienos coràm me, est negatiuum: præcepta autem affirmatiua distinguuntur à negatiuis: ergò sunt duo: ac perinde resultabunt quinque primæ tabulæ. Nempè adiunctis duobus alijs: Nè iures vana per eum: &, Sabbatha sanctifices. ¶ Tertiò: Concupiscentiam non{ Argumen. 3. Paulus. } nisi vnam ponit Apostolus ad Roman. 7. vbi ait, Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret, Non concupisces: ergò vnica est concupiscentiæ prohibitio, atque adeò distingui non debet in vnam concupiscentiæ vxoris alienæ, & alterum aliarum rerum. ¶ In contrarium est authoritas Augustini super eodem{ Augustinus. } loco Exodi, distinguentis tria præcepta primæ tabulæ, & septem secundæ. DE præceptis Decalogi, nemo negare po{ Gemina assertio de qua inter omnes constat. }test esse decem: nomine id planè proclamante. Quare de hoc vna est omnium concors sententia. Item eodem consensu affirmant in prima tabula fuisse scripta pręcepta pertinentia ad dilectionem cultumque Dei: in secunda verò illa quæ dilectionem proximi explicatè continent. At verò quot sint, tam hæc quàm illa, non inter omnes vnanimiter constat. Sunt enim tres opiniones. Prima Isy{ Triplex opinio. Prima Isychii. }chij super illud Leui. cap. 26. Ità vt decem mulieres in vno clibano coquant panes: qui ponit quatuor in prima tabula, & sex in secunda: vt primum sit illud affirmatiuum, Ego sum Dominus Deus tuus: secundum, Non habebis deos alienos coràm me. Atqui Hierony. Oseæ. 10. super illud, Cùm corripientur{ Hieronymus. } propter duas iniquitates suas: eodem modo duo hæc secreuit. Tertium ponit Isychius, Non facies tibi sculptile: & quartum, Non assumes nomen Dei in vanum. Illud autem de obseruatione Sabbathi, illic insertum, non censet connumerari inter præcepta: neque intelligendum esse secundùm literam: eò quòd cùm mutatum fuerit apud Christianos in diem Dominicam, non illud connumerat inter præcepta moralia. Illa nanque immota permanserunt. Sed ait intelligi secundùm Spiritum: vt nullum mundi huius opus vnquam faciamus. In præceptis autem secundæ tabulæ nonum ac decimum compingit in vnum. Quare non facit nisi sex. ¶ Secunda opinio est Origenis{ Secunda opinio Origenis. } eodem loco, itidem distinguentis quatuor primæ tabulæ: paulò tamen differentiùs ab Isychio. Illud enim: Ego sum Dominus Deus tuus, non facit distinctum præceptum, sed pro eodem illud existimat atque subsequens, Non habebis deos alienos: secundum verò arbitratur, Non facies sculptile: ac tertium, Non assumes nomen Dei tui in vanum: ac denique quartum, Memento vt diem Sabbathi sanctifices. Reliqua verò sex cogitur velu{ Tertia conclusio. Tertia opinio Augustini. Primum documentum. }ti Isychius connumerare. ¶ His tamen non obstantibus statuitur certa conclusio quæ est Augustini eodem loco. Præcepta Decalogi distinguuntur in tria primæ tabulæ, & septem secundę. Ad horum autem perspicuam intelligentiam notandum est duarum tabularum primam haberi mentionem Exod. 31. vbi postquàm enarrantur præcepta quæ Deus dedit Moysi in monte, subditur: Dedit quoque Dominus Moysi completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas lapideas scriptas digito Dei. Vbi neque nominantur prima & secunda, neque memoratur quid in alterutra fuerit scriptum: Hebræorum autem confessio est in vtraq́ue fuisse sculpta quina præcepta. Est quippe sententia Iosephi legis{ Iosephus. } peritissimi, lib. 3. antiqui. cap. 6. Illic inquam ait in vtraque quina verba fuisse scripta: in vna scilicet quatuor de dilectione Dei: se iungit enim in duo, Ego sum Dominus Deus tuus: &, Non facies sculptile: ex quo Origenes & posteà Hierony. illam opinionem ebiberunt. Et in eadem priori tabula quintum collocat mandatum de honore parentibus deferendo. Eam fortè ob rem quòd cùm Deus sit ex quo omnis paternitas deriuatur, voluit, vt sui instar parentes nostros honore coleremus. Atqui est vero quàm similimum, sic fuisse distributa pariter præcepta: quoniam tabulæ, æquales erant. Et est non exilis coniectura, in secunda tabula non extitisse nisi quinque negatiua: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces. Nam præcisa hæc consultò connumerat Paul. ad Rom. 13. vbi ait: Hæc{ Paulus. } omnia instaurari illo verbo, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Nam quòd addit: Et si quod est aliud mandatum, non adhibuit nisi propter illa quæ extra Decalogum vagantur. At verò quoniam duo isti ordines in duo capita de dilectione Dei & proximi resoluuntur, non tam ad numerum, quàm ad mysterium alij patres attendentes, illa quæ dilectionem Dei referunt, appellant primam tabulam: illa verò quę dilectionem proximi, secundam. Mox & hoc recolendum, quòd{ Alterum documentum. } primum præceptum trina habet in Exodo membra. Scilicet, Ego sum Dominus Deus tuus. Non habebis deos alienos coràm me. Non facies tibi sculptile. Atque hoc ansam prębuit varia de ipso opinandi. ¶ His ergò præha{ Probatio prioris membri positæ conclusionis. Isychius. Prima ratio in Isycihum. }bitis quia asserta conclusio duo habet membra, probatur quòd in prima tabula tria sint tantùm præcepta. In primis Isychius violenter nimis à Decalogi numero præceptum detruncauit obseruandi Sabbathi. Primum quod cùm reliqua in sensu literali, ceu ad mores pertinentia, fuerint illic conscripta, absurdum est dicere illud solùm in sensu spirituali fuisse permixtum: cùm tamen eadem serie sint omnia disposita. Deinde quòd cùm in illa ta{ Secunda ratio. }bula de diuino cultu homines erudirentur, curta fuisset nisi tempus aliquod eidem diuino cultui dicasset: quem cultum præceptum illud explicat. Prætereà quòd cùm illa fue{ Tertia ratio }rit explicatio naturalis iuris, & nulli essent mortalium qui dijs suis non statos dies feriassent, necessarium erat, vt Deus suę familiæ & festum, & eius rationem explicaret. Ad hæc{ Quarta ratio. } quòd sensus spiritualis abstinendi à peccatis, parum illic ad rem attinebat: de quo latiùs. q. sequen. Argumentum autem in contrarium suprà in{ Soluitur fundamentum prædicti authoris. } simili solutum est. Enimuerò cùm præceptum diuini cultus, morale sit, ritus verò in particulari, ceremoniales, fit, vt vnum seruare festum, sit morale: quòd autem hic aut ille dies, pertineat ad ius Ecclesiasticum. ¶ Contra{ Argumentum Augustini in Originem. } opinionem verò Origenis arguit August. quod idem sit, vnum colendum esse Deum, & non habere deos alienos. Nam, cùm nemo possit duobus dominis seruire, vnum cole Deum, accipitur exclusiuè. Quòd autem adijcitur, Non facies tibi sculptile, perfectiùs id explicat quod dixerat, Non habebis deos alienos: Facere nanque sculptile, non est interdictum, nisi quatenùs idololatriæ impietas est. Nam Exodi. 25. imagines seraphin pręcipiebantur in templo collocari. Igitur cùm totum illud, vnum sit: & secundum, Non assumes nomen eius in vanum: ac tertium, Memento diei Sabbathi: fit vt secundùm trinitatem personarum, tria quoque sint præcepta illius tabulæ. Rursùs meritò arguit quòd prohibitio con{ Alia eiusdem ratio. }cupiscendæ vxoris alienæ diuersa sit ab alia concupiscendi res alienas. Nam secundùm Peripateticum principium actus distinguuntur per obiecta: & clarum est muliebrem vsum diuersum esse obiectum à rerum possessione: quare alterum ad luxuriam pertinet: alterum verò ad auaritiam. HIS nihilo minùs constitutis dubium ingerunt argumenta initio quæstionis obiecta. Est enim primum in fauorem dicentium duo esse præcepta: Non habebis deos alienos: &, Non facies sculptile. Nam prius{ Ad primum argumentum . S. Thomas. } apparet fidei: posterius verò latrîæ. Ad quod non ità multùm perspicuè S. Tho. respondet. Ait quippè non fuisse necessarium, vt præceptum fidei exprimeretur in Decalogo: nam illud præsupponitur tanquàm principium. Sicuti articulo præcedenti dictum est de generali præcepto dilectionis. Vnde Paul. ad Hebræ. 2. Accedentem, inquit, ad Deum oportet credere quia est. Quare non indigebat noua promulgatione: sed tamen oportuit addere præceptum latrîæ, quæ est protestatio fidei. At verò non explicat vtrùm illorum duorum sit habendum pro præcepto primæ tabulæ. Neque verò explicat sitne illud præceptum negatiuum, an affirmatiuum. Et{ Solutio Sancti Thomæ videtur mutila. } ideò certè solutio eius videtur mutila. Nam inferiùs articulo septimo ad primum, in præceptis primæ tabulæ solùm vnum agnoscit affirmatiuum, de sanctificatione Sabbathi: insinuans duo priora esse negatiua: & tamen in forma communi ecclesiæ primum præceptum est: Vnum cole Deum. Sic ergò accipito mentem eiusdem sancti Doctoris, quam{ Mens S. Thomæ. } arbitror esse verissimam. Ex illis inquam tribus membris primi præcepti illud quod est in capite, Dominus Deus tuus vnus est, non est morale præceptum: sed fidei veritas, quam confiteri tenetur quicunque ad eum accedit. Quapropter cum illi qui legem Dei accipiunt iam tunc se profiteantur eius subditos, præsupponere debent confessionem fidei, vt ait Paul. Atque hoc est quod S. Tho. dicit fidem præsupponi ante Decalogum. Secundum autem, scilicet: Non habebis deos alienos, licèt sit expressio eiusdem fidei, pertinet nihilo minùs ad latrîam & cultum. Igitur licèt sanct. Thom. in argumento duo illa proposuerit, Non habebis deos alienos, Non facies tibi sculptile: quasi prius ad fidem pertineret: posteriùs verò ad latrîam: responsio tamen eius est, eiusmodi distinctionem negare. Imò prius censet esse primum mandatorum Decalogi ad latríam pertinens: posterius verò, nihil aliud quàm eius explanationem. ¶ Sed arguis: Ergò secundùm eum nullum est præceptum fi{ D. Thomas. }dei: quando quidem à Decalogo illud excludit. Negatur consequentia: imò expressè. 22. q. 1. arti. 8. illud affirmat. Quin etiam hîc: sed ait quòd tale præceptum non est intra Decalogum, sed eius præambulum, sicut præceptum dilectionis. Quo quidem pręcepto & antiqui etiam tenebantur: quin verò & omnes in lege naturæ quantum ad illam fidem qua ait Paul. Quia Deus est, & quia remunerator{ Paulus. Primum Decalogi præceptum licèt negatiui formam præ se ferat affirmationem tamen complectitur. Ad tertium argumentum . } est. ¶ Quò fit vt primum Decalogi præceptum, sit in forma negatiuum: sed tamen affirmationem comprehendens, vt ait statim in solutione secundi. Quare non fuit operæ pretium duo secerni, sicuti: Honora patrem & matrem: &, Non occides. Quocircà non repugnat vt affirmatiuè quoque proponatur, Vnum cole Deum. Tametsi huius peculiaris consideratio quæstione sequenti redibit. ¶ Ad tertium iam responsum est, vbi designata est discriminis ratio inter concupiscentiam mulieris, & auaritiam aliarum rerum. Attamen quoniam ambæ in vnam generalem rationem appetendi coëunt, sub eodem nomine Paulus vtranque complexus est. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm præceptorum Decalogi numerus congruat. IN articulo pręcedenti de distinctione tantummodò præceptorum primæ & secundæ tabulæ definitum est: quod illicò subsequitur de numero disputare: videlicet, an denarius congruerit. Et arguitur à parte negatiua. Peccatum, vt suprà ex{ Argumen. 1. Ambrosius. Augustinus } definitione tam Ambros. quàm August. patuit, est transgressio diuinæ legis: peccata autem triformia sunt: nempè, quibus quis peccat, aut in Deum, aut in proximum, aut in se ipsum: cùm ergò in Decalogo nullum præceptum tertij generis existat, puta quo homo in seipso componatur, diminutus est. ¶ Secundò: & in præcepto tertio primæ ta{ Argumen. 2. }bulæ apparet curtus: cùm ex tam multis solennitatibus ac sacrificijs quibus Deus colebatur, de vno tantum Sabbatho mentionem fecerit. Atque idem fit argumentum contra secundum, vbi tantùm cautum est, Nè nomen Dei assumatur in vanum: cùm tamen præter periurium passim oboriantur blasphemiæ, falsæque doctrinæ, quibus Deus ab hominibus dehonestatur. Atque adeò simile obijcitur contra quartum præceptum. Nam vnusquisque naturali fœdere non solùm parentibus dilectionem debet, verùm & filijs ac cæteris, seu sanguine, seu quauis alia necessitudine coniunctis: ergò cùm authore Paul. 1. ad Timoth. 1. Finis præcepti sit charitas, de horum singulis debuerunt singula scribi præcepta. ¶ Ter{ Argumen. 3. }tiò arguitur. Quodcumque peccati genus priùs corde quàm opere committitur. Nam vt ait Christus, Ex corde exeunt cogitationes prauæ, adulteria. etc. sed in mœchia & furto seorsum post operum prohibitiones, Non mœchaberis, Non furtum facies: explicantur peccata cordis: Non concupisces rem proximi tui: &, Non concupisces vxorem proximi tui: ergò eadem regula debuit & in reliquis obseruari. ¶ Et quartò postremoque arguitur.{ Postremum argumentum . } Appetitus sensitiuus in irascibilem & concupiscibilem diuiditur, quarum vtraque pars sedes est corrupti affectus: ergò sicut concupiscibilis singularibus præceptis infrænata est, ità debuit & irascibilis compesci. ¶ In contrarium est illud Deuter. 4. Ostendit vobis pactum suum quod pręcepit vt faceretis. Et ecce verba quæ scripsi in duabus tabulis lapideis. Quæ quidem decem sunt prorsus. QVæstio facilima est: nempè ad hoc tantùm mota vt argumentorum dubia di{ Conclusio responsiua. Prima ratio pro conclusione. Secunda ratio. }lucidentur. Est ergò conclusio, competentissimum esse numerum Decalogi, quæ non solùm generali illa ratione patet, quòd Dei perfecta sunt opera, verùm & peculiaribus, à fine legis oblatis. Dictum enim est finem diuinæ legis esse, hominem, tum in ordine ad Deum instituere, tum deinde in ordine ad proximos: Deo autem cum primis fidelitatem debemus: quæ in hoc consistit, vt eius honorem nemini præter ipsum deferamus: hoc ergò primo præcepto cauetur, Non habebis deos alienos. Mox debemus eidem reuerentiam: quæ in hoc posita est, vt nihil in eum iniurię iaciamus: quod cauetur præcepto secundo: Non assumes nomen Dei tui in vanum. Prætereà ob beneficia quæ in nos tam ampliter collocauit, debemus ei obsequium, ac famulatum. Nempè vt tempora quædam succidamus quæ eius meditationi donemus: de qua re tertio præcepto commonemur. Et quoniam inter beneficia hæc primum fuit creationis opus, designatus fuit dies Sabbathi quo, illo opere absoluto requieuit Deus: Ordo autem hominis ad hominem, vel peculiaris est, vel generalis. Peculiare autem debitum, atque omnium illustrissimum est quo filij tenentur parentibus obsequi, à quibus, secundùm Deum, vitam, quæ bonorum omnium basis est, susceperunt. Et ideò statim post tertium de famulatu, qui Deo debetur, subsequitur quartum de honore parentibus deferendo. Adeò, vt sicut paulò anteà dicebamus, non sit vero dissimile in priori tabula fuisse conscriptum. Generalem autem homo ordinem habet ad reliquam mortalium vniuersitatem quibus iure naturæ socius est, quibusque perinde id debet, vt nemini, neque opere, neque ore, neque corde sit nocuus. Opere autem primo nocumentum infert quis alteri in propriam personam, adimendo ei vitam, quæ omnium est temporalium bonorum maximum. Idque adeò prohibetur præcepto quinto: Non occides: vbi læsio omnis corporea interdicitur. Secundo in personam sibi coniunctam: quod prohibetur sexto, Non mœchaberis. Tertiò in bona exteriora: quod inhibetur septimo: Non furtum facias. Ore autem nocet qui ciuis famam lædit: quod vbique vetatur præcepto octauo, Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Sed corde iniurius quisque est in quemlibet per concupiscentiam: siue quæ ad luxuriam pertinet, quæ nono præcepto, sexto respondenti infrænatur, Non concupisces vxorem proximi tui: Aut secundùm auaritiam: quæ decimo tandem præcepto compescitur, Non concupisces rem proximi tui. Nam tales cupidines iniuriosæ existunt: vtpotè quæ radices externorum operum sunt, secundum verbum Christi: De corde exeunt cogitationes prauæ, adulteria. etc. Atque vt scitè S. Thom. adnotauit, tres isti ordines in prę{ S. Thomas. }ceptis primæ tabulæ dignoscuntur. Nam primum, Non facies tibi sculptile, opus exterius inhibet: Non assumes nomen Dei tui in vanum, oris impudentiam: sed, Memento diei Sabbathi, pro fine habet internam mentis contemplationem. Et quoniam statim articu. 11. videndum est quemadmodùm alia præcepta ad hæc decem reuocentur, & quæstione sequenti de singulis est resumendus explicatior sermo, satis in præsentiarum fuerit summatim cuncta verbis fermè sancti Thomæ retulisse. AD primum igitur argumentum quo du{ Ad primum argumentum . }bitabatur cur in Decalogo nullum fuerit præceptum adhibitum de virtutibus quę hominem in seipso peculiariter componunt, sed tantum illa quę ad iustitiam, qua humana societas retinetur, fuerint illic expressa. Prior{ Prior solutio. S. Thomas. } responsio D. Thomæ eademque biformis est, quòd cùm præcepta cuncta sint ad dilectionem relata, illa opùs fuerit prorsus exprimere quę caligans ratio non clarè perspiciebat: proprius autem amor nemini vnquam mortalium non innotuit: adeò est naturæ inditum, vt res omnis seipsam diligat, seque omninò conseruet. Vel fortè quòd cùm in Decalogo iubeatur homo Deum & proximum diligere, illic satis planè præcipitur sua cuique dilectio. Nam rectus hominis suijpsius amor, est debitum ordinem ad Deum tenere & ad proximum. Qui enim Deum diligit, cunctas in se passiones extinguit, siue concupiscibilis siue irascibilis appetitus quibus ratio perturbatur, quæ nos Deo subiectos continet. At ve{ Altera solutio. }rò posterior responsio plausibilior est. Nempè quòd Decalogus, vt suprà diximus, hoc à reliquis pręceptis distat, quòd ipsum Deus per se nos docuit: iuxta illud Deute. 10. scripsit in tabulis iuxta id quod priùs scripserat, verba decem quæ locutus est ad vos Dominus. Deum autem, ceu naturæ authorem illa nobis decuit per se prorsus iubere, quæ statim naturali lumine humanæ menti promicant, vbi idem lumen non est caligine obductum: vnde cùm præceptum omne rationem habeat debiti: ratio autem debiti ad iustitiam spectet, quæ est hominis vel ad Deum vel ad alium hominem (nam iustitia est ad alterum) congruentissimum fuit vt præcepta tantùm iustitiæ quæ primæ sunt naturæ conclusiones, Deus nobis in Decalogo exprimeret. Ratio nanque debiti hominis ad seipsum non ità naturali luce clarescit. Primò enim aspectu apparere cuique potest in his quę ad seipsum pertinent liberam habere potestatem: obidque virtutes fortitudinis ac temperantiæ, quæ hominem respectu suijpsius moribus instruunt, Moysi & reliquis sapientibus commisit, quas mortales docerent. De his nimirum eos erudientes quæ sibi quisque propriè debet. ¶ Ad{ Ad secundum argumentum . } secundum eâdem ratione respondetur, quòd non fuit condecens vt vniuersa Deus particulatim exprimeret, sed per capita: ad sanctificationem autem Sabbathi reliquæ omnes solennitatum obseruationes referuntur. Omnes enim erant institutæ, tum in memoriam alicuius præteriti beneficij, tum in figuram alicuius futuri. Præteritorum autem caput fuit creatio mundi, quæ per sabbatha in memoriam reuocabatur: & inter futura præcipuum est mentis quies in Deo, quæ in præsenti sæculo fit per gratiam, atque in futuro per gloriam: secundùm illud Isaiæ. 58. Si auerteris à sabbatho pedem tuum, vocaberis sabbathum Domini delicatum, & sanctum Domini gloriosum: hæc autem quiete sabbathi præsignabatur. Reliqua verò, vt celebratio Phasæ quę commemoratio erat beneficij liberationis populi de Aegypto, & vmbra futuræ passionis Christi: atque id genus cuncta ad hunc ordinem referebantur. Et pariter ad aliud membrum respondetur quòd prohibitione assumptionis diuini nominis in vanum, reliqua omnia vitia, seu falsæ doctrinæ, seu blasphemiæ comprehenduntur. Ac simili subinde modo respondetur ad tertium membrum eiusdem argumenti, quòd omnia alia amoris debita in quarto præcepto quodammodò continentur. Explicatum enim est cur in Decalogo ea tantùm continentur præcepta quæ manifestam repræsentat rationem debiti. Quòd autem homo neminem lædat, manifestum debitum est: & ideò vniuersaliter nocumenta sex præceptis prohibita sunt: videlicet vt nemini nemo illa inferat. Attamen quòd quis quidpiam alteri, ceu debitum conferat, non sic est lumine naturali notum. Sed id tantum quòd parentibus liberi genituræ lege debent, rationeque educationis & disciplinæ. Quapropter Deus illud in Decalogo expressit. Reliqua verò beneficia quæ ob alias necessitudines & naturæ coniunctiones debentur, Moysi & prudentibus cæteris, vt suprà dictum est, explicanda demandauit. Vt quòd parentes debent filijs: quæ quidem debiti ratio non est quasi aliquid ab illis susceperint, sed quod sunt aliquid ipsorum, & amando seipsos suas amant proles, vt. 8. Ethicor. author est Arist. Sed de his reductionibus aliorum præceptorum in Decalogum, articu. 11. ¶ Ad tertium verò{ Ad tertium argumentum . } respondetur quòd & si quacunque prohibitione condemnetur opus, vnà interdicatur & eius affectus, nihilo minùs differentia est quod in his quæ natura ipsa exhorrescit, vt homicidium & falsitas: quia eorum cupido non est per se allectiua, sed propter alias passiones, puta propter vindictam vel auaritiam, satis fuit opus ipsum inhiberi. In illis verò quæ sunt sensui læta, vt sunt venerea & rerum affluentia, quoniam eorum appetitus per se ipse delectat, decuit non solùm opera prohiberi, verùm seorsum appetitus: vt potè in quo vincendo peculiaris est difficultas, sed de hoc iterum quæstione proxima. ¶ Ad quartum{ Ad quartum argumentum . } denique respondetur quòd cùm ex passionibus concupiscibilis appetitus illæ resultent quæ sunt in irascibili, nam ex amore illius quod oblectat nascitur contrariorum repulsio, sedato concupiscibili nulla prætereà opus fuit prohibitione irascibilis. # 6 ARTICVLVS. VI. Vtrùm præcepta Decalogi debito sint ordine disposita. POST distinctionem & numerum præceptorum sequitur de eorum ordine meditari an fuerit lucidus. Arguitur ergò à parte negatiua. Primum quòd cùm{ Primum argumentum partis negatiuæ. } cognitio nostra à sensu incipiat, & dilectio proximi expositior sit sensui quàm dilectio Dei, secundùm illud. 1. Ioannis. 3. Qui fratrem suum quem videt non diligit, Deum quem non videt quomodò potest diligere? posterior tabula quæ ad dilectionem proximi spectat, debuit loco præ esse priori quæ pertinet ad dilectionem Dei. Mox quòd cùm præce{ Argumen. 2. }ptis negatiuis prohibeantur mala, affirmatiuis verò instituantur bona, & via naturæ (vt comment. prędicam. author est Boëti.) priùs{ Boëtius. } sint extirpanda vitia, quàm inserantur virtutes: secundùm illud Psalmi: Declina à malo & fac bonum. Et illud Isai. 1. Quiescite agere peruersè, discite benefacere, vnde & Lyricus, Vitium fugere prima virtus est: consequitur vt præcepta negatiua deberent affirmatiuis anteire. Ac perinde præcepta, cordium cogita{ Argumen. 3. }tiones inhibentia, illis quæ manus ab operibus arcent: quando quidem radix operum, cor est. ¶ In contrarium est quòd Decalogi ordo dispositio Dei fuit: cuius, vti ad Roman. 13. ait Apostolus, ordinata sunt opera. { Paulus. } FAcilima est quæstio, sed tamen scitu digna, ad quam quatuor conclusionibus respondetur. Prima est: Præceptorum ordo exi{ Prima conclusio. Ratio pro conclusione. }gebat vt priùs homines respectu Dei instituerent quàm ipsos inter se inuicem. Probatur ex illo præiacto fundamento: nempè quòd Decalogum ea prorsum debuit continere mandata, quæ naturali lumine illucescunt. Inde enim protinus colligitur, vt quo ordine sunt quęque rationi propinquiora, eorumque contraria eidem magis dissona, eodem deberent in serie esse priora: finis autem supremus nostrarum actionum primum se omnium rationi offert: & peccatum in ipsum grauius est quàm circa media: fit ergò consequens, vt præcepta quibus Deo, qui finis est noster, proximè subdimur, primæ sedi congruunt. Qualia vtique sunt tria prioris tabulę. Et confirmatur analogia ab exercitu sumpta.{ Confirmatio. } Priùs enim debent milites in ordine ad principem institui, quàm inter se: nam & grauiùs peccatur in ipsum quàm si miles in militem delinquat. ¶ Secunda conclusio. Inter præ{ Secunda Conclusio. }cepta prioris tabulæ illud debuit esse primum quod ad latrîam, id est, ad culturam vnius Dei attinet: secundum quo ei reuerentia exhibetur: ac perinde tertium quo eidem impenditur famulatus. Primum enim fundamentum & ba{ Probatio. }sis militiæ est vt fide à milite data, sacramentoq́ue firmata, soli principi militet, pactum omne & conuentum cum inimicis abiurans. Quare hoc est grauissimum omnium scelus si tali fracta fide ad hostes desciscat. Quocircà primum præceptum est, nè habeamus deos alienos. Huic autem proximum de reuerentia quę soli Deo debetur: ac tertium de famulatu eidem præstando. Grauiùs enim in honorem principis peccat qui eum dehonorat, quàm qui ei non obsequitur. Quapropter secundum præceptum est, nè nomen Dei vanè vsurpetur: ac demum tertium, vt eius Sabbatha celebremus. ¶ Tertia conclusio.{ Tertia conclusio. } Ex præceptis, quibus inter se homines amicitia conglutinantur, illud debuit esse primum, quo iubentur parentibus honorem exhibere. Ratio iam suprà tacta est. Nempè quòd li{ Ratio conclusionis. }cèt nemini vllus debeat nocere, tamen beneficium conferre non omnis omnibus debet, sed solis parentibus. Quapropter ratio debiti quæ in omni præcepto inest, apertior est respectu parentum, atque adeò pręceptum illud debuit cæteris negatiuis præponi. ¶ Quarta { Quarta conclusio. Serios præceptorum negatiuorum. } conclusio. In negatiuorum serie ille seruari debuit ordo, qui est inter malorum grauitates, quæ eisdem prohibentur: grauiùs autem homo læditur opere, quàm verbo, & verbo quàm corde. Atqui opere tunc maximè cum vita priuatur, quæ omnium est bonorum temporalium summum. Mox si lædatur in persona coniuncta vnde prolis certitudo perit: ac tertiò si dispendium bonorum patiatur. Obidq́ue quintò prohibetur homicidium, sextoque adulterium, ac septimò furtum, atque octauò falsum testimonium: nonò verò concupiscentia alieni tori, sed decimò auiditas aliarum rerum. De quibus sigillatim quæstione proxima dicendum est. AD primum igitur argumentorum quæ{ Ad primum argumentum . }stionis respondetur, quòd etsi ad sensum notior nobis sit dilectio proximi quàm Dei, tamen vice versa hæc est illius ratio & causa: & præceptorum series debuit sequi dignitatis ordinem. ¶ Et eodem modo responde{ Ad secundum argumentum . }tur ad secundum, quòd etsi circa eandem materiam quantum ad executionem priùs sit à vitijs cessandum quàm studiosè agendum, neque possit studiosus habitus generari, nisi vitioso depulso: tamen in intentione legislatoris prior occurrit virtus propter quam expelluntur vitia: atque adeo dignitatis ordine etiam in eadem materia debuerunt præcepta virtutum anteferri prohibitionibus contrariorum vitiorum. Sed prætereà quando præcepta in diuersis materijs instituuntur, excellentior debet præferri: præcepti autem de honorandis parentibus diuersa materia est ab illis quæ præceptis negatiuis subijciuntur, eademque præstantior, atque adeò suo merito est prælata. ¶ Sed ad tertium respondetur, quòd{ Ad tertium argumentum . } etsi peccata cordium causa sint operum, atque adeò priora in executione: tamen quoniam opera grauiùs offendunt, eorum prohibitio citiùs occurrit rationi. # 7 ARTICVLVS. VII. Vtrùm præcepta Decalogi congruenti modo tradantur. IN hoc denique articulo septimo adhibetur sermo de forma & figura præceptorum, vtrùm scilicet perspicuus fuerit ac debitus tradendi modus. Et argui{ Primum argumentum à parte negatiua. }tur à parte negatiua. Affirmatiuis præceptis instituimur ad colendas virtutes: negatiuis verò ad vitia cauenda: in quacunque autem materia opponitur virtuti vitium: in quacunque ergo debuerunt congeminari præcepta affirmatiua & negatiua: videlicet vt non solùm iuberemur non occidere, verùm & vitæ proximi consulere, atque in alijs pari modo. ¶ Se{ Argumen. 2. }cundò: cùm lex omnis ratione constet, non erat cur tantùm primo atque tertio præceptis subderetur præceptionis ratio, sed debuit omnibus pariter subscribi. ¶ Tertiò: cùm{ Argumen. 3. } præceptorum obseruatio sit præmiorum meritum, nulla apparet ratio quare solis primo & quarto propositum fuerit præmium. ¶ Quartò: & pœna vt dictum est causa est{ Argumen. 4 } obseruandæ legis: præsertim apud priscos, cùm testamentum illud lex esset timoris: debuit ergò omnibus supplicij commemoratio adhiberi: quæ tamen non nisi primo & secundo adhibita est. ¶ Ac denique quintò argui{ Argumen. 5. }tur: Cuncta diuina præcepta sunt altissima memoria retinenda, secundum illud Prouerb. 3. Describe ea in tabulis cordis tui. Respondendum ergo est cur non nisi tertium præceptum sempiternæ memoriæ fuerit inter cętera singulariter commendatum. ¶ In contrarium autem est quòd Deus, vt Sapien. 2. legimus, omnia fecit in numero, pondere, & mensura: id ergò præcipuè de eius præceptis credendum est. PRæsens quæstio nihilo obscurior est præcedenti, ad quam ideo indubitata conclusione hac respondetur. Decalogum, vt est { Conclusio responsiua. } congruentissima distinctione, numeroque & ordine digestus, ità esse & luculentissima forma traditum. Splendet nanque in præceptis diuinæ legis sapientia maxima: secundùm illud Deuter. 4. Hæc est vestra sapientia & intellectus coram populis: sapientis autem est cuncta & ordinis luce disponere, & congruenti forma adaptare. Quæ (vt ex præcedentibus liquet) in Decalogo sunt luculenter obseruata. At verò commota est quæstio vt ad argumentorum quæsita, quæ quinque sunt numero, responderetur. IN primo igitur argumento quæritur, cùm{ Difficultas primo argumento prætacta. Solutio. } suum vnicuique virtuti opponatur vitium, cur non in vnaqualibet materia combinatum est negatiuum præceptum cum suo affirmatiuo. Responsio autem est quòd omnis affirmatio negationem includit: sequitur nanque, si est album, non est nigrum: eò quòd contraria non sunt compossibilia. Econuersò verò non omnis negatio infert affirmationem. Haud enim quod non est nigrum, statim est album: eò quod inter contraria interstant media. Pari ergò ratione & modo non omnibus quibus tenemur non nocere, subinde obligamur lege iustitiæ benefacere. Nam latiùs patet malorum prohibitio, quàm bonorum præceptio. Atque hac de causa nulli sex prohibitionum secundæ tabulæ apponitur affirmatiuum præceptum. Tenemur inquam neminem occidere, neminemque suis bonis expoliare, non tamen alienam vitam aut bona omnibus conseruare: nisi vrgens ingruat necessitas: quæ non comprehenditur lege iustitiæ, sed misericordiæ. Hæc ergò præcepta, quia non sunt naturæ luce adeò peruia, sapientibus docenda commissa sunt. Quibus autem obedientiam obsequimque debemus & honorem, sunt Deus & parentes, à quibus suo vtriusque gradu esse recepimus. Et ideò suppositis duobus negatiuis præceptis respectu Dei, quibus cauetur nè fidem quam illi soli debemus in falsos Deos traducamus, & nè reuerentiam illi debitam vanis iurationibus obscuremus, adhibetur tertium affirmatiuum de die seruando Sabbathi, quo famulatum Deo exhibeamus: & quartum de honoratione parentum. Quibus non opùs fuit negationes contrarias adiungere: eò quòd affirmatio obsequendi & honorandi, negationem infert dehonestandi ac rebellandi. ¶ Hîc autem multa nos dubia occuparent nisi quæstione proxima accommodatiorem nanciscerentur locum quibus disputentur. Enimue{ Prima dubitatio. }rò dum S. Tho. in priori tabula vnum tantùm agnoscit affirmatiuum præceptum, docet duo priora esse negatiua. Attamen iam su{ Solutio. }prà tetigimus, & posteà perspectiùs videbimus quemadmodùm primum, scilicet, Non habebis deos alienos, affirmationem includat vnius colendi. Item dubitatio hinc emergit de tertio præcepto quod adstruitur esse affirmatiuum: cùm tamen si Ecclesiasticam sanctionem de sacro audiendo excluseris, quantum ad ius diuinum attinet, non videatur esse nisi negatiuum, quo scilicet opere seruili interdicimur: sed de his & similibus quæstione sequenti. ¶ In secundo argumento{ Ad secundum argumentum . } percontabamur cur non sua singulis præceptis annexa fuerit ratio. Ad quod respondetur quod moralia patentiores secum afferunt rationes, quàm vt eas oportuerit explicare. Sed tamen vbi vel aliquid ceremoniale commisceretur, vel commune præceptum morale ad aliquid peculiare speciatim applicatur: tunc operæpretium fuit rationem illius subnectere. Obidque cùm primo præcepto eliminauerit Deus alienos deos, omnemque proscripserit idolorum sculpturam & ceremoniam, condecens fuit vt rationem subiungeret, dicens, Ego enim sum Dominus Deus tuus. Et pariter in tertio, vbi morale præceptum sibi seruiendi ad requiem Sabbathi contraxerit, necessarium fuit rationem subdere: quod tali scilicet die à mundi structura requieuerit. ¶ Tertium argumentum{ Ad tertium argumentum . } adiectum est ad explorandum cur non omnibus præceptis sua proposita sint præmia: quandoquidem sua singulis debentur. Ad quod pari modo respondetur, quod in quibus res ipsa per se lucescit, non opùs erat præmia adhibere, sed vbi res latet. In præceptis autem negatiuis secundæ tabulæ manifestum est quòd qui ab iniurijs inferendis se cohibet, supplicia cauet quæ in propatulo est malefactoribus decerni. At verò dum non solùm caueri mala iubemur, sed bona etiam facere: quia natiuum nobis est nihil nisi intuitu præmij & commodi agere, opùs fuit vt vbi nulla vtilitas apparebat, vel commodum impediri videbatur, id Deus nobis exprimeret. In honorandis autem parentibus nullum videbatur nobis emolumentum agi: proptereà quod cùm in recessu sint vitę, potiùs videntur nobis impedimento esse suis fruendi bonis. Hac ergò de causa præcipiens nobis honorare parentes, non satis duxit in memoriam nobis reuocare suscepta generationis & educationis beneficia: sed nouum quoque sæculare præmium pollicitus est: vt sis inquit longæuus super terram. Et habet præmium hoc energîæ plurimum. Nam cùm vitam à parentibus recipiamus, debemus eis suam sustentare & prolatare. Quare qui obedientiam eisdem non rependit, eiusdem punitur breuitate vitæ, quam parentibus vel imprecatur, vel molestijs fatigat. Pari modo quia primo præcepto quo homines à cultura deorum arcentur videri poterant beneficijs orbari, quæ falsi dij apparent hominibus impertiri, subiungit præmium, dicens se facere misericordiam in milia his qui ipsum diligunt, & custodiunt præcepta eius. ¶ Simi{ Ad quartum argumentum . }liter ad quartum respondetur de pœna, quod cum non sit eius comminatio necessaria, vt Ethic. 10. author est Arist. nisi vbi procliuior est ad ma{ Aristot. }lum pronitas, in illis peculiariter apponi debuit pœna, in quibus patentior est pręcipitatio in culpam. Et quia tum ob consuetudinem cum gentilibus proni erant Hebræi ad idololatriam: tum etiam propter effrænatam iurandi consuetudinem erant quoque ad periuria proni, primo tertioque præceptis annexa fuit supplicij comminatio. ¶ Ac denique ad{ Ad quintum argumentum . } quintum respondetur, quod cùm præceptum Sabbathi in memoriam statutum sit celeberrimi beneficij creationis, peculiariter sub illa forma positum est, Memento vt diem Sabbathi sanctifices. Vel fortè quod illa determinatio singularis diei non erat de iure naturæ, sed ceremonia eidem iuri superaddita: atque adeò metus erat nè faciliùs quàm moralia memoria decideret. # 8 ARTICVLVS. VIII. Vtrùm præcepta Decalogi sint dispensabilia. POST hæc examinare superest Decalogi vim: vtrùm scilicet super aliquo eius præcepto sit possibilis dispensatio. Et arguitur à{ Primum argumentum à parte affirmatiua. Aristot. } parte affirmatiua: Si non essent mandata Decalogi dispensabilia, maximè quia sunt de iure naturæ: attamen (vt. 5. Ethi. cap. 7. autor est Arist.) nonnulla sunt de iure naturæ quæ variari possunt, ac perinde sunt dispensabilia. ¶ Secundò: sicut legislator hu{ Argumen. 2. }manus autem princeps super suis dispensare potest: ergò & in suis Deus. Eò præsertim quod Apostolus. 2. Corinth. 2. tanquam Dei dispensa{ Paulus. }tor ait: Nam & ego si quid donaui propter vos, donaui in persona Christi. Vnde fit non solùm Deum, verùm & eius prælatos posse in diuinis legibus dispensare. ¶ Tertiò: In{ Argumen. 3. } Decalogo vetitum est homicidium, sed in hoc præcepto dispensat iudex malefactorum vindex: Dispensauitque Deus cum Abraham vt charissimum filium immolaret. Et cum Samsone, Iudic. 16. vt sese cum Philistæis occideret. Et cum Eleazaro. 1. Macchab. 6. qui ab elephante quem occidit oppressus, occubuit. Subinde extruuntur argumenta de fornicatione & de furto. Permisit enim, quin verò præcepit Oseæ vt vxorem fornicariam acciperet: & filijs Israël vt Aegyptiorum vasa surriperent: ergò huiusmodi præcepta dispensabilia sunt. ¶ Quartò arguitur: Con{ Argumen. 4 }nubium inter fratres iure naturæ prohibitum est: super quo nihilo minùs instrumento veteri legimus dispensatum: vt inter Adæ filios vsu venisse certum est, & inter Abraham & Saram perquàm probabile. ¶ Denique quinto arguitur: Obseruatio Sab{ Argumen. 5. }bathi est vnum præceptorum Decalogi, idemque Iudæis sanctissimum: sed in hoc fuit cum Macchabæis olim dispensatum. Sic enim legitur lib. 1. cap. 2. Et cogitauerunt in die illa dicentes: Omnis quicunque venerit ad nos in bello in die Sabbathorum, pugnemus aduersus eum: ergò præcepta Decalogi, sunt dispensabilia. ¶ Contrarium perhibetur apud Isai.{ Isaias. } testimonium, cap. 24. vbi quidam ideò reprehenduntur quòd mutuauerunt ius & dissipauerunt fœdus sempiternum: quod de illo potissimùm iure intelligitur, quod in Decalogo continetur. QVæstio est inter eas quæ de Decalogo disputantur scitu digna: vtpotè per quam constat quanta sit eius authoritas. Etenim sensus eius non est hic tantùm, vtrùm homo aliquis authoritatem habeat super huiusmodi pręceptis dispensandi: sensus enim hic nemini in dubium cadere potest. Quippe cùm publica confessio sit, neque penes summum Pontificem talem esse ordinariam potestatem: quia inferior superioris leges mutare nequit, ac multò minimè naturales, quæ in nostris sunt pectoribus impressæ. At dubium{ Quæstionis sensus. } est vtrùm simpliciter eò sint vsque indispensabilia, vt neque ab ipso Deo per eius absolutam potestatem fieri talis possit dispensatio. Vbi ex postremo articulo superioris libri recolendum discrimen est inter tria hæc, legem interpretari, & in lege dispensare, quod nihil aliud est, quàm manente in genere eius ratione & vigore, eandem in particulari casu, certisq́ue personis relaxare. ¶ De hoc ergò{ Triplex opinio de quæstione. } quæstionis intellectu tres, vt plerunque solet, versantur opiniones: duę scilicet extremæ, & vna media. Prima per vnum extremum opinio est Occham. 2. sent. distin. 19. vbi ait non{ Prima opinio Occham } modò omnia præcepta Decalogi esse dispensabilia, verùm & Deum posse contraria præcipere. Quo ideò contrà præcipiente laudabile, inquit, esset ac meritorium contra illa operari. Quin verò ait Deum & se solo posse in nostra voluntate sui ipsius odium ingignere, & nobis quoque, vt odio eum prosequamur, pręcipere. Et vtroque modo fatetur idem odium esse laudabile. Neque verò tam insignia dogma{ Ratio vulgaris Occham. }ta aliter quàm ex suo familiari Achylle sibi habet persuasa: videlicet, Quicquid non implicat contradictionem Deus potest facere: secundùm illud Angeli, Lucæ. 1. Non erit impossibile apud Deum omne verbum: hæc autem, inquit, nullam implicant. At verò opinio hæc adeò se apertè rationi aduersam obijcit ac subinde absurdam, vt sit repulsu facillima. In primis articulus Parisiensis eos condemnat,{ Articulus Parisiensis. } qui affirmauerint posse quenquam per odium Dei mereri. Neque eiusmodi articulus illam glossam admittit, vt intelligatur de potentia Dei ordinaria. Nam de illa nulla vnquàm potuit esse controuersia: articulus autem non est definitus nisi ad aliquam dirimendam. ¶ Sed præter articulum arguitur. Illud in pri{ Prima ratio aduersus priorem opinionem. }mis Nominalium axiôma, Quicquid non implicat contradictionem Deus potest facere, perperàm à nonnullis illorum defenditur. Nam si intelligatur quòd quicquid non apertè duas contradictorias intulerit, Deus facere possit, falsum est. Negant enim ijdem ipsi duas inde colligi contradictorias, quòd sit homo equus: & tamen id Deus non potest facere. Neque verò Angelicus sensus alius fuit quàm quòd quicquid Deus pollicetur, seu quòd quicquid factibile sit, Deus potest perficere. Hoc nanque dicitur Dei verbum: vtpotè qui dicendo operatur. ¶ Secundò argui{ Secunda ratio. }tur: Id re vera dicitur implicare contradictionem, quod, supposita natura vnius partis contradictionis, ex concessis infert alteram. Et quia immutabilis natura rationalis animalis est, non esse inhibilem, si concederetur Deum facere posse hominem esse equum, esset inhibilis, & non esset inhibilis. Ad propositum ergò, Deum odio haberi, tam intrinseca ratione est malum, puta sempiternæ eius legi absonum, quàm est intrinsecum hominem esse rationalem: ergò tam repugnat id esse licitum, quàm hominem esse, eundemque irrationalem. Atque adeò repugnat, Deum odium sui vel efficere vel præcipere. ¶ At quò res perspectius deprehendatur, fac, verbi gratia, virum iustum iussu Dei eum ipsum odio habere: sequeretur tunc simul esse in eius gratia atque in eiusdem inimicitia: qua nulla esse potest apertior contradictio. Nam quòd permaneat in eius amicitia, palàm est, postquam nihil aliud facit quàm eius obsequi voluntati: quod autem sit pariter inimicus, docet eius odium, quo Deum prosequitur. Nam hoc negare est negare naturam ipsius actus, cùm amicitia ab amore dicatur. Item Deus seipsum{ Tertia ratio } odisse non potest. Quis nanque intellectus contrarium capere posset? Et tamen tota ratio repugnantiæ est quòd odium Dei adeò habet innatam malitiam vt nulla recta voluntate possit illud optari: ergò similis repugnantia est vt Deus idem alteri præcipiat. Esset enim præcipere vt alter faciat secundùm suam regulam & voluntatem, & simul faciat contrà. Nam quid aduersantius esse potest diuinæ regulæ, quàm summam bonitatem odio haberi? Negatur ergò hoc non implicare contradictionem. ¶ Est igitur secunda opi{ Secunda opinio Scoti. }nio Scoti. 3. Sententiar. distinct. 37. non quidem tam extrema, sed medio incedens modo. Ait quippe bifariàm quippiam esse iuris naturæ. Vno modo tanquàm principium practicum ex terminis notum, vel conclusionem quæ inde fit necessariò consequens. Alij eius scholares in duos distinguunt hos gradus: sed tamen eorum pręceptor pro eodem ducit ambos quantum ad rationem dispensationis. Et in talibus, inquit, quæ strictissimæ sunt de lege naturæ, nulla esse potest dispensatio. Alia verò sunt quæ neque principia existunt necessaria, neque conclusiones inde necessariò illatæ: atque adeò neque necessariam habent connexionem ad consecutionem vltimi finis. Secundum eius assertum est: Præcepta secundæ tabulæ sunt istius secundi ordinis, obidque sunt per diuinam autoritatem dispensabilia: præcepta verò primæ tabulæ sunt prioris ordinis: quę ideò dispensari neque à Deo ipso valent. ¶ Tertia nihilo minùs{ Tertia opinio S. Tho. Altißiodorensis. } opinio est sancti Thomæ loco præsenti: eademque fuit Altissiod. lib. 3. tracta. 7. quęst. 5. & antiquorum: secundùm quam statuuntur duæ conclusiones quibus soluitur quæstio. Prior est. Vniuersa præcepta Decalogi tam secun{ Prima conclusio. }dæ quàm primæ tabulæ sunt prorsus indispensabilia: vsque adeò, vt neque Deus possit super illa dispensare. Hæc enim plana mens est sancti Thomæ, vt tum toto articulo, tum clarè in solutione secundi patet. Aliâs quæstio non esset digna tanta disputatione. ¶ Poste{ Secunda conclusio. }rior conclusio. Alia præcepta quæ extra Decalogum vagantur, neque in ipso implicitè continentur, etiam si sint iuris naturæ, nihil vetat quo minùs sint dispensabilia. Denique neque vlla principia, neque verò conclusiones primi, secundi, aut tertij gradus, qui suprà articulo primo sunt designati, vllam dispensationem admittunt. Illa verò præcepta quæ intrinsecè non continent rationem ipsam iustitiæ, sed speciales modos ipsam seruandi, dispensari possunt: puta illa quæ in Decalogo neque explicitè sunt neque implicitè: vt infrà luculentiùs liquebit. Quarta si vis opinio est Durandi in. 1. Sent. dist. 47. quæst. 4. qui tenet quartum duntaxat & quintum præceptum esse dispensabilia. Cuius hallucinationem infrà reprobabimus. Probantur ergò ambæ conclusiones S. Tho. ista bimembri ratione: In illis præceptis, vt arti. vlt. primi libri monstra{ Prima probatio vtriusque conclusionis. }uimus, fieri potest dispensatio, per quæ si tali casu ad literam seruarentur, obuiaretur intentioni legislatoris: sed per nullum præceptorum Decalogi vllo vnquam casu & ratione potest intentioni Dei obuiari: quin verò quotiescunque contra præceptum fieret, contradiceretur eidem intentioni: ergò nullatenùs eorum dispensatio est licita. Maior vsque adeò nota est, vt neque aduersarijs ipsis sit dubia: sed probatur Minor de qua est controuersia. Intentio legislatoris præcipuè tanquam in finem fertur in bonum commune: hoc enim est ab eius intentione inseparabile. Deinde respicit ordinem iustitiæ & virtutis quæ media sunt assequendi tenendique eundem finem. Igitur quando præcepta per se intrinsecè continent eandem ipsam rationem & conseruationem boni communis, vel ordinem ipsum iustitię ad idem bonum: eadem subinde præcepta per se intrinseca ratione sic continent legislatoris intentionem, vt non sit ab ipsis se mouibilis: atque adeò nec sint dispensabilia: quia nunquàm contingere potest vt facere contra illa non aduersetur intentioni legislatoris. Exempla rem ipsam patefaciunt, si iussio legis reipublicæ esset hæc, Nemo destructor sit labefactatorque reipublicæ: vel hęc, Nullus iniustè agat. Profectò rationi intrinsecæ & natiuæ talium legum repugnaret dispensatio: implicatio enim est contradictionis, licêre cuipiam iniustè agere, aut bonum commune impugnare, ad cuius custodiam omnes leges referuntur. Si autem lex diceret, nemo fores vrbis (dum obsessa est) pandat, quia hoc non est salus ipsa reipublicæ, sed modus ipsam seruandi, nulla esset repugnantia vt aliqua de causa fieret dispensatio: puta dum fugiens dux se illuc vellet recipere. Præcepta autem Decalogi sunt prioris ordinis. Nam præcepta prioris tabulæ innatum ordinem habent ad bonum commune, quod est Deus: præcepta verò secundæ, ad bonum commune hominum: vt scilicet nemini iniuria fiat, sed cuique ius seruetur suum: quod licèt non sit tam persectum, est nihilo minùs tam intrinsecè bonum quam quod debetur Deo: imò cum rationem ipsam iustitiæ expressè contineat, in Deum ipsum intimè refertur. Qui enim dicit, Non furtum facies: idem dicit quod, Non iniustè, aut illicitè, aut male facies. Sic enim, vti ait sanct. Thom. intelligenda sunt præcepta Decalogi. Atque in hoc hallucinatus est, salua eius existimatione, Doctor subtilis, discriminans quantum ad hoc inter præcepta primæ ac secundæ tabulæ. ¶ Secundò quò ra{ Secunda ratio. }tionis vis luculentiùs pandatur, arguitur sic. Hoc quod est adulterium facere, quod est in Decalogo: & mentiri aut fornicari quæ implicitè illic latitant (nam de ambobus intelligitur prior conclusio) tam intrinsecè mala sunt (vt de odio Dei proximè arguebamus) quàm est homini esse rationalem: ergò naturę suę iustitia repugnat ac probitas: Deus autem dispensare nequit nisi vbi aliqua est ratio æqui & boni: ergò in his dispensare non potest: aut, quò temperatiùs loquamur, dispensabilia non sunt: perinde atque homo non est factibilis irrationalis. Et hoc est quod S. Th. cogitabat dum dixit huiusmodi præcepta per se continere rationem communis boni, atque adeò intentionem legislatoris. Nam naturale est Deo, nihil nisi bonum velle: & naturale est huic, quod est furari aut mentiri esse malum. ¶ Atqui vt opposita iuxta se{ Probatio peculiaris secundæ conclusionis. } posita fulgentiùs elucescant, probatur secunda conclusio. Illa præcepta quæ non per se continent bonum commune, quod est legis finis, sed medium aliquod, puta ordinem iustitiæ ad ipsius consequutionem, possunt quandoque deficere ab intentione eiusdem boni communis: ergò tunc eorum dispensatio nihil eidem fini officeret, essentque subinde dispensabilia. Exempli gratia. Lex ad seruandum fidelitatis bonum est vt reddatur depositum: nihilo minùs dum vesano domino suum gladium denegas, non vtique eidem fini aduersaris, sicuti in exemplo nuperrimè posito patet de aperienda obsessa vrbe contra legis verba. Et pariter si lex sit vt ciues per vices excubias sustineant, dispensare iusta de causa cum aliquo, non est contra commune bonum. ¶ Prætereà{ Altera ratio ad idem. } ad eandem conclusionem arguitur argumento eiusdem Scoti, quod re vera minimè soluit: Præcepta secundæ tabulæ omnia secundùm Paulum ad Rom. 5. includuntur in illo prin{ Paulus. }cipio, Diliges proximum tuum sicut teipsum: dilectio autem proximi sequitur ex præcepto dilectionis Dei. Nam vt ait Ioannes: Si hominem quem vides non diligis, Deum quem non vides, quomodò potes diligere? Præceptum autem dilectionis Dei, vt Scotus fatetur, est indispensabile: ergò & præceptum dilectionis proximi, atque adeò præcepta secundæ tabulæ. Ad hoc argumentum prętermissis alijs solutionibus respondet Scotus distin{ Solutio Scoti. }guendo de dilectione proximi. Hæc enim dilectio qua tenemur, inquit, velle proximo vt Deum diligat, sequitur ex dilectione Dei. Nam qui verè diligit Deum, omnes velle debet vt eundem ipsum diligant: ac perinde dilectio hæc proximi indispensabilis est. Attamen dilectio, inquit, qua proximo volo temporalem vitam & honorem, temporaliaque bona, & immaculatum torum & similia, non sequitur necessariò ex dilectione Dei, neque habet connexionem necessariam ad consequutionem ipsius vltimi finis. Quapropter dispensare Deus mecum potest vt occidendo, furando, inhonorando parentes. etc. non peccem: imò assequar vltimum ipsum finem. ¶ Con{ Contra solutionem. }tra solutionem autem est argumentum , ex contrarijs principijs ortum. Dilectio enim proximi quæ est de iure naturæ, est illa quæ ex dilectione Dei sequitur, qui est author institutorque naturæ: hæc autem non solùm est illa qua ei volumus vt Deum diligat: nam hæc plus habet dilectionis ipsius Dei: sed illa quoque qua illi cupimus bona naturalia quæ ad mutuum vicariumque amorem pertinent. Ecquis enim dicat non aliud nobis præcepisse naturam, ac Deum ipsum, quàm vt ipsum diligeremus? Imò verò cùm omnes simus factura Dei, sic nos conglutinauit, vt inter nos ipsos custodiremus iustitiam ac fidem: vnde Ioannes: Qui viderit fratrem suum necesse habere & clauserit viscera sua, quomodò charitas Dei manet in illo? ¶ Respondetur ergò Sco{ Responsio ad Scot. }to quod hæc dilectio proximi necessariam habet inseparabilemque iustitiam: ac proinde tanquam ex dilectione Dei necessariò consequens necessariam habet connexionem ad consequutionem vltimi finis. Quare perinde esset Deum dispensare in homicidio, aut furto, atque si dispensaret, vt iustitia ipsa iustè perturbaretur: quod est contradictionis implicatio. ¶ Ac per{ Solutio ad aliud argumentum Scot. } idem soluitur aliud Scoticum argumentum . Nempè quod si præcepta secundæ tabulæ non essent dispensabilia, sequeretur quòd Deus necessariò aliquid extra se vellet, sic vt non posset velle contrarium: vt puta honorare parentes: & nè quis bona aliena furaretur. etc. Responde{ Deum velle aliquid extra se stat dupliciter. }tur inquam per distinctionem quòd Deum extra se quidpiam velle, stat dupliciter. Vno modo vt velit existentiam illius rei: & hoc modo nihil necessariò extra se vult: quia vniuersa liberè, tum condidit, tum etiam sustinet{ Deus aliquæ necessario vult. } ac seruat. Alio modo vt velit connexionem extremorum. Atque hoc pacto necessariò fatendum philosophis est, aliqua necessariò velle: puta cuncta illa quę sunt perpetuę veritatis: vt hominem esse animal rationale: &, vti ait August. quatuor & tria esse septem: quæ quidem, etiam si mundus non fuisset nec res existerent, vera essent. Hoc ergò pacto, non est occidendum, non est furandum, non est mœchandum. etc. necessaria sunt diuinæ voluntatis obiecta: quia perpetuæ veritatis: quorum ergò contraria neque præcipere potest, neque permittere, vt iustè fiant. Quod Scotus ipse necessitate compulsus concedere habet de primis principijs naturæ quæ ipse agnouit esse indispensabilia: vt, Id alijs faciendum quod sibi homo vult fieri: & de dilectione qua homines Deum diligunt, quæ res creata est: ex qua sequuntur præcepta primæ tabulæ quę ipse indispensabilia fatetur. ET per hæc soluuntur argumenta in con{ Ad primum argumentum . }trarium. Ad primum enim respondetur quòd Arist. loco citato loquitur de iusto naturali quod non includit finem ipsum ordinemque iustitiæ, sed determinatum modum ipsam seruandi. Exempli gratia: quòd fides ciuibus seruanda sit, adeò est intrinsicè bonum, vt in ipsum nulla cadat dispensatio: quòd verò hoc vel illo modo seruetur, variari potest ac super ipso dispensari. Qua ratione furioso non est reddendus suus gladius. Quoniam per hoc non peruertitur humana fides. ¶ Ad secundum respondetur latam esse dif{ Ad secundum argumentum . }ferentiam inter humanum legislatorem & Deum: nam leges humanæ non habent intrinsecam natiuamquem à natura iustitiam, sed sunt bona quia per legem posita: & mala quia vetita: obidque, etiam si in aliquo casu relaxentur, non peruertitur finis. Vt si die per Ecclesiam vetita non ieiunes, aut si fur iusta de causa non suspendatur. Et pariter Deus potest dispensare in suis legibus positiuis. Potest enim quemlibet à pręcepto baptismi absoluere & à præceptis aliorum sacramentorum. Ac perinde potuit super omnibus ceremonialibus & iudicialibus antiquis dispensare: sed tamen præceptis naturalibus quæ innatam habent iustitiam repugnat ex parte rei dispensatio. Et ideò quia ipse est ipsissima iustitia, si super ipsis dispensaret seipsum negaret: eò quòd ordinem iustitiæ subuerteret: & tamen vt. 2. Timoth. 2. ait Paulus: Deus fidelis est, qui seipsum negare non potest. ¶ Tertium autem argumen{ Ad tertium argumentum . }tum est, quod rem pressiùs vrget: videtur enim Deum homicidium Abrahæ, & filijs Israël vt Aegyptios deprædarentur, & Oseæ fornicationem præcepisse. Et iudex præcipit malefactorem occidere. Ad hæc ergò Caietan. distinguens respondet: Nempè quòd{ Caietan. solutio. } præcepta Decalogi secundùm ordinem iustitiæ quem continent sunt indispensabilia. At verò secundùm applicationem ad aliquem singularem actum sunt per Deum dispensabilia. Illa tamen inquit dispensatio non est præcepti relaxatio, sed est facere quòd iste actus non sit homicidium. Videlicet dum pręcepit Abrahæ vt filium immolaret, non relaxauit naturæ ius: veluti cùm Papa dispensat in ieiunio, suam relaxat legem in tali casu: sed fecit vt ille actus non esset homicidium, proptereà quòd à suprema authoritate iubebatur sine qua fuisset homicidium. Nam homicidium non quacunque occisionem significat, sed iniustam. ¶ Responsio au{ Solutio Caieta. obscura. }tem hæc obscura est & lubrica, & quæ subinde videtur principium petere. Primùm enim dicere quòd præceptum non est dispensabile in quantum includit ordinem iustitiæ, nihil aliud sonat quàm si dicas, Non est dispensabile permanens contra iustitiam: sed quod ait loco citato Durand. coniunctim, id est, non potest Deus præcipere aut permittere vt iustè fiant mala, dum mala sunt in sensu composito. Quod quidem cum nullatenùs sit dubitabile, nihil ad rem attinet. Dubitatio autem solùm est, vtrùm hoc quod est accipere alienum inuito Domino aut hominem occidere, qualiter id natura negat, possit permissione Dei fieri licitum. Et respondere quòd est dispensabile per applicationem ad singularem actum, est principium petere nisi lucidiùs explanetur. Nè ergò rem offuscatiùs obnubilemus, hæc vna distinctio meditatè audienda est, quam nemo, vt arbitror, qui perspexisset, potuisset, neque Scotus ipse sententiam nostram inficiari. Deus inquam duas habet potestates{ Deus duas habet potestates. } in vniuersum orbem: vnam quòd iure creationis est Dominus, non solùm bonorum omnium exterorum, verùm & corporum & ipsius etiam humanæ vitæ: & Angelorum quos tanquàm sua opificia in nihilum redigere potest. Altera verò est quod est legislator atque adeò vniuersalis omnium iudex. Et claritatis causa opùs est alteram ab altera seorsum considerare. Hoc supposito dicimus quod si non esset rerum Dominus, sed tantùm legislator & iudex, neutiquam posset dispensare vt quis rem alienam inuito domino, si innocens esset licitè vsurparet: quia hoc adeò est intimè iniquum vt fieri iustè nequeat. At verò quia est Dominus potest cuiuscunque rem alteri tradere ipso inuito. Quod quidem nullam habet dispensationis rationem. Cùm enim tu rem tuam alteri tradis, non dispensas in furto: quia capiens non furatur. Et si pater vestem paruuli filij eo inuito traderet amico, non dispensat in furto: licèt inuitus filiolus expolietur: quia pater est verus Dominus: sicut neque prælatus meus dispensaret in furto, si me vel inscio vel inuito facultatem alteri faceret capiendi meos libros. Pari ergò modo licèt Deus vasa Aegy{ Aegyptii. }ptiorum tanquàm Dominus tradidisset Hebræis, eisdemque posteà terram promissam, neutiquàm dispensasset in furto. Neque illud esset furtum: nam licèt peculiares Domini inuiti fuissent priuati, à supremo tamen Domino fuisset facta donatio. Idque inde confirmatur, quòd licèt per impossibile Deus non fuisset legislator, neque vlla in leges potestate fungeretur, legitima fuisset vsurpatio illa: quod testimonium est nihil illic dispensationis interuenisse. Locutus tamen hîc sub con{ Deus legitima iudicis authoritate vsus est, vasa Aegyptiorum Hebræis tradendo. }ditione sum: quoniam Deus in traditionibus illis non absoluta potestate Domini vsus est: sed legitima iudicis authoritate. Nam quoniam de laboribus quos Aegyptijs Hebræi impenderant nullam recepissent mercedem, iusto iudicio illam eis Deus persoluit. Et, vt legitur Deutero. 9. propter execranda Chananæorum scelera pepulit eos suis sedibus, in quas Israêlitas induxit. Et quando iudex criminosum, licèt inuitum suis bonis priuat, neutiquam in furto dispensat: prohibitione enim illa furandi solum interdicitur id quod ius naturæ vetat. Nempè innocentem inuitum authoritate priuata suis bonis nudare, vt. q. 3. lib. 5. patebit. Pari modo Deus tanquàm corporum Dominus, non tanquàm legislator potuit meretricis facultatem facere Oseæ, vt{ Oseas. } illa vteretur etiam inuita. Nam licèt consensus particularis iure ordinario requiratur ad matrimonium: tamen vbi Deus duos renuentes coniungeret, tam legitima esset coitio, imò multò magis quàm si ipsi consentirent. Tametsi neque illic Deus credendus est abso{ Credit Author Deum conciliaße animos Oseæ et mulieris fornicariæ vt in matrimonium consentirent. }luta potestate vsus, sed cùm omnia disponat suauiter, forsan conciliauit amborum animos vt in matrimonium consentirent. Sed in hoc sensu iussus est Oseas facere filios fornicationis, quòd illius iussus est suscipere prolem, quæ tunc fornicaria erat. Nam etiam si nullum aliud fuisset per particulares consensus matrimonium, concessio Dei, quia Dominus est corporum, sat esset vt copula illa non fuisset fornicaria. ¶ Similiter ergò dicendum est de historia Abrahæ: iubens nanque ei Deus im{ Abraham. }molandum filium, neutiquam in homicidio dispensauit: quia si non esset nisi legislator, id neutiquàm potuisset facere: sed quia est Dominus vitæ potuit illam tradere in potestatem Abrahæ, sicuti pecoris Dominus potest eius vitam cui voluerit concedere. Atque hac ratione illic non fuit homicidium: quia, vt dictum est de prohibitione furti, interdicto homicidij solùm prohibetur id quod lex naturalis abhorret. Quare cùm iudex tradit reum carnifici non dispensat in homicidio: quia prohibitio non extenditur ad occisionem illam: imò illam præcipit. Sicuti neque est dispensatio quòd quisque inculpata tutela inuasorem interficiat: quia id natura non vetat. Vnde si homo esset Dominus vitæ suæ sicut suæ pecudis, citra dispensationem posset alteri facere facultatem vt se occideret. Et quia isto modo Deus est Dominus, citra dispensationem potuit filium patri tradere iugulandum. Quin verò vt peracutè Diuus Tho.{ S. Thom. per acuta sententia. } rem tetigit, non solùm tanquàm Dominus, sed tanquàm iudex potest innocentem à culpa actuali occidere. Nam ratione præuaricationis Adæ omnes incurrimus pœnam mortis: quam idcircò morbis & fortuitis casibus à nobis in dies poscit. Veruntamen & de hoc quoque diuina laudatur misericordia quòd noluit vt Abraham trucem illam innocentis necem executioni mandaret. ¶ Discri{ Discrimen inter S. Tho. & Sco. }men ergò inter Diuum Thomam & Scotum hoc est, quòd Scotus putat furtum permanens sub ratione furti posse dispensatione diuina licitè fieri, sicut fractionem ieiunij: sed sanct. Thom. id negat: concedit tamen quòd ceu Dominus facere potest acceptionem rei quæ anteà non erat tua non esse furtum. ¶ Per hæc planè proditur deceptio Du{ Durand. deceptio. }randi negantis dispensationem furti factam fuisse à Deo cum Hebræis in expoliatione Aegyptiorum, aut cùm Osea in fornicatione: & tamen concedentis quòd cùm Abraham dispensauerit in homicidio filij. Deceptus inquam inde fuit: quòd non perspexerit, quemadmodùm sicuti bona Aegyptiorum potuit tanquàm Dominus tradere Hebræis, ità & patri tradere vitam filij: atque adeò sicut illud non erat furtum, ità neque hoc homicidium, à natura vetitum: quod in malum sonat. ¶ Neque verò minori mentis lippitudi{ Durand. false arbitratur in quartum præceptum posse cadere dispensationem. }ne captus est dum concessit in quartum præceptum cadere posse dispensationem, arbitratus non inesse in illo mandato tam intrinsecam iustitiæ rationem quàm in cæteris. Cùm tamen contrà stet veritas. Est enim naturæ intimum vt à quibus esse receperis eisdem honorem debeas: cuius ideò contrarium non magis fieri iustè potest quàm furtum. ¶ At verò de Samsone, vel dicendum est quòd tanquam{ De Samsone. } vir fortis absque vlla, seu reuelatione seu dispensatione potuit, vt hostes perimeret, periculo sese obijcere extremo: vel, quod libentiùs cum Augustino adstruxerim, id reuelatione Dei fecit: quippè cuius fortitudo naturalis non esset, sed supernaturalis in coma latitans: quam quidem fortitudinem, vt eius historia refert, in illo aggressu à Deo repetijt. De Elea{ De Eleazaro }zaro autem facilè id fatebor quòd veluti strenuus miles elephantem posthabita propria salute impetiuit. ¶ Quartum argumentum nihil mirum si maioris apud quospiam habeatur momenti. In primis de Abraham &{ Probabilius est Abraham & Saram fuisse fratres quàm fratrueles. } Sara mihi cum Caietano & quibusdam alijs longè fit probatiùs fuisse fratres, quàm fratrueles: primùm quòd non solùm Genes. 12. verùm & cap. 20. maritus appellauit coniugem sororem: cùm ad cauendum periculum satis fuisset ei persuadere vt diceret se suam esse fratruelem. Quin verò secundo loco litera Hebræa habet, verè soror mea est. Et quanuis fratrueles dicerentur etiam fratres, vt Iacobus frater Domini: tamen, verè soror maiorem habet emphasin. Illud autem potissimum est argumentum quòd si tantùm significare voluisset esse fratris filiam, non tanta verborum explicatione vteretur dicens, Filia patris mei & non filia matris meæ. Filia enim patris, durum est, pro eo vsurpare quod est, Neptis aui mei. Maximè cùm tam significanter subiungatur, Et non filia matris meę. Hoc enim totum positum esse videtur ad explicandum rationem qua esset soror. Nam fortè quando soror erat, non vterina, sed tantùm paterna, non erat interdictum coniugium. Attamen Iosephus, quia hoc forsan non{ Iosephus. } intellexerat, primus fuit qui lib. 2. Antiquita. cap. 15. dixit Saram fuisse filiam Aram sororemque Loth, ac subinde fratruelem Abrahæ. Quem authorem Diu. August. super Genes.{ Augustinus. } sequutus est, ac deinceps alij. At verò non est hîc locus hoc vel pressiùs discutiendi, vel certiùs definiendi. Nam quantum ad rem attinet præsentem satis est filios Adæ inter se fratres matrimonia contraxisse, quod certo certius est: atque adeò in hoc naturæ interdicto fuisse dispensatum. Respondetur ergò quòd S. Tho. solùm negat posse fieri dispensationem, aut super Decalogo, aut super aliquo præceptorum quæ illic implicantur, continentium in se rationem ipsam iustitiæ vel iniustitię: qualia sunt, honorare maiores, fornicatio. etc. Prohibitio autem connubij inter fratres non est propter iniustitiam aut iniuriam quam alter eorum pateretur, sed propter naturalem indecentiam. In qua quidem ratione finis etiam naturalis, puta propagandi humani generis, qualis fuit in filijs Adæ, aut propter alium, poterit absque vlla absurditate dispensari. Nam etiam secundus gradus consanguinitatis quoddam præ se fert indecorum naturale ad matrimonium contrahendum: siquidem propter hoc est ab ecclesia vetitus: & tamen dispensationem admittit. Patrem autem filiæ aut filium matri matri{ Fieri potest vt & pater filiæ, & filius matri licitè possent connubio iungi. Ad quintum argumentum . }monio commisceri vsque adeò fœdum est, vt non sit dispensabile. Quanuis si contingere posset, vt totum humanum genus in patre & filia fieret superstes, non prorsus probabilitate caret, quin possent connubio iungi. ¶ Denique ad quintum sanctus Thom. nihil aliud respondet quàm quod illa Macchabęorum cogitatio in Sabbatho pugnandi non fuit dispensatio sed epieikeia, de qua suprà loquuti sumus: non enim tenemur festum seruare cum mortis periculo, vt Matth. 12. Christus nos docuit: nempè quod opera charitatis diem festum non violant. Haud tamen rei satis videtur facere. Quicquid enim hoc præcepto continetur, nempè cessare à seruili opere & audire sacra, dispensationem recipit: non solùm quę à Deo fiat, verùm quam potest etiam facere Ecclesia. Qua ratione, vt superiùs vidimus, Isychius non annumerat hoc in Decalogo tanquam ius naturæ. De hoc autem quæstione proxima art. 3. # 9 ARTICVLVS. IX. Vtrùm modus charitatis cadat sub præcepto. POST hæc quæ de præceptorum firmitate dicta sunt, consequitur vt videamus de eorum vi obligandi: An scilicet virtutis{ Primum argumentum à parte affirmatiua. } modus cadat sub præcepto legis. Et arguitur à parte affirmatiua. Modus virtutis est iustè quę iusta sunt operari: iuxta illud Deut. 16. Iustè quę iusta sunt exequêris. atque eadem ratione strennuè ac fortiter quæ sunt fortitudinis, & temperatè quę sunt temperantiæ: iustè autem & strenuè facere, non contingit sine virtutis habitu: ergò talis modus cadit sub præcepto. ¶ Secundò: nihil ma{ Argumen. 2. }gis ad vim attinet præcepti quàm quô fertur legislatoris intentio: hic autem, vt. 2. Ethicor. ait Arist. intendit studiosos efficere ciues: sed{ Aristot. } studiosus nemo est quousque habitum genuerit: ergò agere ex habitu cadit sub præcepto. ¶ Tertiò: Modus virtutis est prompto { Argumen. 3. } lætoque animo virtutis officia præstare: hoc autem in Psal. 99. iubemur, Seruite Domino in lætitia. Et. 2. Corinth. 9. Non ex tristitia: hilarem enim datorem diligit Deus: ergò omnes isti modi cadunt sub præcepto. ¶ In contrarium est argumentum quòd studiosus (vt modò dicebamus) nequit nisi habitu imbutus virtutum munera dignè perficere. Quapropter si hic modus virtutis caderet in pręceptum, quicunque absque tali habitu legem impleret, censeretur eius transgressor, ac perinde reus esset pœnæ legis: consequens tamen inde constat esse falsum, quòd ob id lex comminatur pœnam vt eius metu custodiatur, & sic ciues consuetudine habitum generent. AD intelligentiam huius quæstionis discer{ Sensus quæstionis explicatur. }nendus primùm est modus virtutis de quo hîc agitur à modo charitatis, de quo in subsequenti articulo. Charitas enim est habitus infusus, gratiæ gratum facientis indiuiduus comes: habitus autem virtutis esse potest acquisitus ac informis: non ergò hîc quæritur vtrùm ad satisfaciendum præcepto requiratur habitus gratiæ, sed vtrùm requiratur vt operetur homo ex habitu, saltem informi. Secundò meminisse oportet trium con{ Tres conditiones requisitæ in studioso, ex Arist. }ditionum quas Aristoteles. 2. Ethicorum, cap. 4. in studioso requirit: quæ sunt, vt sciens faciat. Deinde eligens propter hoc: puta ex electione in ordine ad finem. Et tertiò vt firmo ac immutabili animo id eligat. Indoctè enim quidam in duo dissecant eligens & propter hoc. Nam sine coniunctione vnica est conditio eligere propter virtutis finem. Atque hæc simul tria, non sunt tres, sed vnus virtutis modus: vna enim deficiente deficit modus. ¶ His ergò præhabitis perspectè notandum est quòd modus iste virtutis, vt tres habet partes, ità trina differentia consideratur à diuina lege & humana. Nam partim ab vtraque perpenditur: partim verò à sola diuina: non autem ab humana: sed partim ab vtraque illarum. Eapropter tribus conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prima est, scien{ Prima conclusio. }tiam, quæ prima pars est modi virtutis, tam humana lex quàm diuina respicit ac iudicat. Quod enim quis ignorans facit, id non simpliciter volens facit. Quocircà ignorantia vtroque iudicio tam diuino quàm humano culpam, vel in totum, vel in partem excusat. ¶ Secunda conclusio. Illa conditio secunda,{ Secunda conclusio. } vt opus fiat ex electione propter finem, non quidem ab humana lege, sed tamen à diuina consideratur. Radix autem huius discrimi{ Ratio conclusionis. }nis est distantia cognitionis humanæ à diuina. Enimuerò lex quælibet, vt suprà dictum est, &. 10. Ethicor. cap. 9. Arist. meminit, pœnæ metu ad sui custodiam vrget: pœnam autem legislator à nemine exigere potest, nisi de illa re, quæ in suam potest venire notitiam. Nam de alijs iudicare non valet: homines autem qui, vt. 1. Reg. 16. legitur, ea dumtaxat quæ patent vident, de intimis cordium censere nequeunt: sed, vt est in Psal. Solus Deus corda scrutatur & renes. Hinc ergò palàm fit quòd neque de hominis intentione, neque de eius voluntate lex humana iudicium ferre potest, atque adeò neque obligare, vt opera tali intentione aut voluntate fiant: lex autem diuina non solùm illam, verùm eam potissimum suis bilancibus pendit, ac pro illis præmia suppliciaque decernit. Lex inquam humana internam iram, etiam si firmum pariat nocendi propositum, punire nequit: secùs autem diuina. Ait quippe Christus Matth. 5. Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio: &, Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam mœchatus est eam in corde suo. Pari ratione qui creditori debitam pecuniam vel gladium corrupta intentione reddit: nempè vt vel vsuram exerceat, vel homicidium faciat, legi humanæ non est aduersus: persoluet tamen Deo supplicium. ¶ Tertia conclusio. Tertium il{ Tertia conclusio. }lud quod ad virtutis modum requiritur, puta firmo stabilique animo operari, quod propriè ad habitum pertinet, & de quo pręsens præcipuè quæstio instituta est, sub pręcepto non comprehenditur, neque humanæ legis, neque verò diuinæ. Qui inquam parentibus honorem debitum impendit, etsi habitum non habeat pietatis, legi nihilo minùs satisfacit humanæ: & nisi alia circunstantia vitietur actus, similiter satis facit diuinæ, vt peccatum effugiat. ¶ Emergunt autem ex his nonnulla dubia explicatu digna. Et primum{ Primum dubium circa primam conclusionem. } circa primam conclusionem, qua asseritur scientiam & ignorantiam vtraque lege ad culpæ pondus atque ad leuamen existimari. Est dubium an idem sit prorsus quantum ad rationem virtutis, vtrùm scilicet qui ignorans facit opus legis, eidem satisfaciat. Vt si quis exempli gratia in ebrietate audiret sacra, nesciens prorsus quid faceret, vtrùm præceptum expleret. Videtur nanque ratio id suadere. Nam postmodùm rationis luce potitus non censeretur reus culpæ, quanuis iterum non audiret. Et confirmatur ratio. Nam qui obnixè reluctans inuitus pertraheretur in ecclesiam, cogereturque interesse sacris, videtur pręceptum implere. Sicuti & ille qui in die ieiunij per vim arceretur à cœna. Et rem facit probabiliorem quòd si pœna vlla, seu excommunicationis seu alîus generis decreta esset in huiusmodi præceptorum transgressores, istos non ligaret. Respondetur nihilo minùs,{ Nullum præceptum impletur per actum nullam libertatem habentem. } Nullum pręceptum vt reor, impleri, per actum qui nullam habet libertatis rationem. Nam aliâs & puerum ante rationis vsum censeres implere præcepta. Cùm tamen hac ratione nulla eos lex comprehendat, quòd cùm non sint arbitrij sui compotes nondum capaces sunt legalis vinculi: lex nanque hominibus ponitur: & ideò humano more non brutorum implenda est. Et hoc arbitror S. Thom. pun{ S. Thomas. }ctim designasse, vbi ait scientiam ab vtraq́ue lege considerari. Nam ignorantia sicut ob id quod voluntarium tollit excusat à culpa: eadem ratione tollit impletionem præcepti. ¶ Sed arguis contrà, vel disputationem esse{ Argumentum. } tantùm de nomine, vel sic ignorantem implere legem. Nam qui præcepti tempore vel somno vel mero captus est, vel alia ratione mentis inops, illo temporis articulo non transgreditur præceptum: ergò perindè est ac si impleret. Negatur consequentia. Neque est dispu{ Solutio argumenti. }tatio de solo nomine. Nam & si illo tempore per ignorantiam excusetur, tenetur nihilo minùs si antequàm tempus præcepti labatur in mentem redeat, ipsum implere: aliâs reus esset pœnæ iuris. Et idem est de illo qui inuitus facit. Quanuis iste quia vsum habet rationis, liber esset à pœna iuris. Ille autem qui metu implet, legi satisfacit: id est, nouam euîtat culpam: quoniam talis impletio, actus humanus est, ac liber. ¶ Quòd si rursùs insur{ Replica. }gas: Si cui in pœnitentiam iniunctus esset dies ieiunij, & vi, vt pœnitentiam impleret, priuaretur cibo, verè debitum solueret. Nam si pecuniam alia ratione deberet & creditor vi ab illo eriperet, satis restitueret: ergò eadem est ratio de aliorum præceptorum debito. Fortasse sint qui primum antecedens concedant: ego verò id minimè faciam: quoniam impletio præcepti pœnitentiæ deberet esse humanus actus. Quare si flagella essent mihi{ Qui inuitus vapulat non satisfacit si illi in pœnitentiam flagella sint iniuncta. Primum argumentum contra secundam conclusionem. } iniuncta & ab alio inuitus vapularem, non facerem satis: quia illa non est actio, sed solùm passio: præcepta verò affirmatiua per actionem implenda sunt. Neque est simile de illo qui tantùm debet pecuniam: quoniam quomodocunque illa in manus creditoris veniat, liberatur debitor. ¶ Contra secundam conclusionem, qua diximus intentionem non pensari, neque existimari à lege humana, binum existit argumentum . Primum, quòd exemplum sancti Thomæ quod adduximus non apparet ad propositum pertinere: videlicet quòd qui mente proponit nocere, sed re non nocet, non punitur lege. Nam hoc est considerare actum interiorem per se absolutè: & tamen quæstio est de ipso quatenùs causa est externi operis, quod re vera fit. ¶ Ad cuius clarita{ Argumen. 2. }tem secundò arguitur. Si quis hominem occidat non plenè deliberata intentione sed subitaneo motu: vel si metu cesset Ecclesiam adire: vel aliud pręceptum implere: isti actus interioris voluntatis perpenduntur humano iudicio ad remittendam vel augendam pœnam: ergò conclusio secunda non est omninò vera. Ad prius istorum respondetur{ Ad primum argumentum . } quòd exemplum sancti Thomæ optimum fuit ad explicandum quomodò peccatum interius lex humana non affert in suum tribunal. Nam inde colligitur quòd quando re vera est causa operis, non punitur nisi ratione eiusdem operis. Et quando externum opus est iustum, nihil de actu interiori curat: vt dicebamus de illo qui mala intentione debitum soluit. Et idem est de iudice si ex odio latronem suspendat: solus enim Deus illius cor iudicabit. Ad aliud verò respondetur, quòd si{ Ad secundum argumentum . } ille qui ex metu vel subita ira peccat aliquatenus humana lege excusatur, non est quia non intendit facere, sed quia quodammodò facit ignorans, vel quia causa faciendi libertatem minuit. AD primum igitur capitalium argumen{ Ad primum argumentum . }tum respondetur quòd modus virtutis qui præcepto iubetur est vt officium secundùm ordinem iuris præstes. Hoc enim est iustè quod iustum est exequi: nempè vt de latrone aut homicida nemo nisi iudex publicus vindictam sumat, idemque legitimè cognita causa. ¶ Ad secundum superiori li{ Ad secundum argumentum . }bro cùm de legis actibus ageremus respondebamus quòd intentio legislatoris primum fertur in finem, qui est bonos facere ciues: id quod nemo nisi firmato habitu assequitur: medium verò & via ad eundem finem consistit in actuum exercitio: nam ex actibus gignitur habitus: finis autem legis non cadit sub præcepto, sed medium quo ad eundem peruenitur. Quæ quidem regula inter cano{ Egregia regula. }nes moralis philosophiæ egregia est. Quare præcepta non de habitibus, sed de actibus instituuntur, in quibus ratio peccati & meriti consistit. Negatur ergò primùm antecedens, scilicet id cadere sub pręcepto quô præcipuè intentio legislatoris fertur. ¶ Ad ter{ Ad tertium argumentum . S. Thomas. }tium respondet sanct. Thom. quòd virtutis officium absque tristitia fieri, sub præcepto continetur: eò quòd agens ex tristitia non agit simpliciter volens. Item læto hilariq́ue animo operari, si lætitiam denotet quæ ex dilectione dimânat, ad vim etiam præcepti pertinet: sicuti & dilectio ipsa: si verò illam quæ procedit ex habitu, non ad præceptum, sed ad finem eius virtutisque spectat. Et nè cui obscura appareat responsio, prius membrum de sola lege diuina intelligendum est, quæ internorum etiam actuum rectitudinem exposcit. Qui enim ex tristitia operatur, intus remurmurat aduersus legem: quod porrò Deo ingratum est: lex autem humana non se item cordibus scrutandis immergit: & ideò licet ex tristitia illam impleas, eidem satisfacis. Et eodem modo intelligitur secundum: videlicet sub præcepto comprehendi lætitiam quæ ex dilectione manat. Nam quò diuinæ legi satisfacias, requiritur vt ex electione in ordine ad finem opereris: scilicet propter honestatem virtutis: quę quidem electio hilaritatem quandam habet annexam: eò quòd non fit coactè. Hilaritas autem quæ ex habitu enascitur, alîus est generis. Nempè quòd cùm habitus reluctantes passiones compescat, tristitiam pellit, promptumque reddit animum, atque adeò lætum. Quod iam dictum est non præcepto iuberi, sed finem illius esse & ad genitam pertinere virtutem. # 10 ARTICVLVS. X. Vtrùm modus charitatis cadat sub præcepto diuinæ legis. QVONIAM negatum est modum virtutis cadere sub præcepto, inuestigare subinde restat, an præcepto diuinæ legis charitatis modus comprehendatur. Et arguitur à parte affirmatiua. Ait enim{ Primum argumentum partis affirmatiuæ. } Christus Matth. 18. Si vis ad vitam ingredi serua mandata. Vbi astruere videtur mandatorum custodiam per se sufficere ad obtinendam æternam vitam: virtutum autem officia minimè ad id sufficiunt nisi ex charitate oriantur, secundùm illud. 1. ad Corinth. 13. Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas: & si tradidero corpus meum ità vt ardeam: charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest: ergò modus charitatis cadit sub pręcepto. ¶ Secundò: Præceptum est omnia nostra opera in Deum referre, iuxta illud. 1. ad{ Argumen. 2. } Corint. 10. Omnia in gloriam Dei facite: hæc autem relatio pertinet ad charitatis modum: quippè cuius proprium obiectum est Deus quô cuncta refert: ergò ad talem modum vis extenditur præcepti. ¶ Tertiò: Si modus charitatis sub præceptum non veniret, posset{ Argumen. 3. } quisque præcepta extra charitatem implere, atque adeò extra gratiam quæ eius est indiuiduus comes: hoc autem in Pelagianorum errorem impingit: vt August. lib. de hæres. cap. 88. docet: ergò absque tali charitatis modo nul{ Augustinus }lum impletur diuinum præceptum. ¶ In contrarium autem est, quòd si modus charitatis necessarius esset ad implendum præceptum, quicunque eadem esset orbatus charitate, quęcunque opera, etiam genere suo bona exerceret, transgrederetur præceptum, ac perinde mortaliter peccaret: quod est concessu absurdissimum. QVæstio præsens non sicuti præcedens, de omni virtute tam humana quàm diuina, sed peculiariter de diuina mouetur: quoniam de humana nulla est controuersia. Nam cùm (vt modò definitum est) ad intrinsecos voluntatis motus, quæ sedes est charitatis, non pertingat, non obligat ad talem charitatis modum qui nos Dei facit amicos: sed illum habet proximum scopum vt pax inter homines extrinsecùs constet. At verò cùm{ Sensus quæstionis propositæ. } proximus finis diuinæ legis sit amicitia Dei quæ in actibus interioribus consistit, & ipse paratissimus sit tali charitate, nisi per nos steterit nos suffundere, meritò quæritur an suarum obligatio legum eô pertingat vt teneamur illas ex charitate implere. Modus namque charitatis est, Dei iussa ceu eius filij facere: vel per actum quo constituamur eius filij. ¶ Et sanct. Tho. recitatis duabus opinioni{ D. Thomas. }bus contrarijs easdem reconcilians respondet duabus conclusionibus: quæ hac distinctione clarescunt. Actus charitatis bifariàm con{ Distinctio. }sideratur. Vno modo vt est quidam singularis actus peculiaris virtutis amandi: sicuti est alius actus sperandi atque alius credendi: nempè cuius contrarium est formaliter odisse. Et iuxta hunc modum statuitur prior conclusio. Actus charitatis cadit sub sing ulari præ{ Prima conclusio. }cepto. Nempè sub hoc: Diliges Dominum Deum tuum, & proximum sicut teipsum. Altera verò ratione consideratur non vt est singularis obiecti, sed vt est vniuersalis conditio & modus omnium virtutum. Paulò enim antè explicuimus, Non habere deos alienos, Non peierare, Sabbatha sanctificare, nil aliud esse quàm Deum diligere: sicuti honorare parentes, non furari, non occidere. etc. nihil aliud quàm diligere proximum: non quidem formaliter, vt aiunt, sed materialiter. Exemplum est in virtute iustitiæ: nam alia est singularis commutatiua, atque alia generalis, quę est modus vniuersalis obedientiæ, omni virtuti communis: ac proinde dicitur legalis: quoniam per omnem virtutem obedîmus legi. De hac ergò charitatis ratione statuitur posterior conclusio. Modus talis charitatis non cadit sub{ Secunda Conclusio. } præcepto: quod est dicere, In hoc præcepto, Honora patrem & matrem, non includitur vt sint parentes ex Dei charitate honorandi: sed quòd exhibeatur eis exterior reuerentia. Quare licèt eam præstes in peccato mortali non ideò fis præcepti transgressor. Probatur{ Ratio conclusionis. } conclusio. Charitas Dei ideo est generalis modus omnium virtutum, quod est finis ad quem lex diuina ordinat, iuxta illud suprà citatum 1. ad Timoth. 5. Finis præcepti, charitas. Et ad{ Paulus. } Rom. 13. Plenitudo legis est dilectio: finem autem iam definitum est non cadere sub præcepto legis, sed actiones, quibus illuc tenditur. Quare bene ait S. Thom. intentionem finis esse modum formalem superioris ordinis. Quod est dicere, non includi in præceptorum substantia. Et hoc pacto conciliat dictas opiniones: nempè vt quæ affirmat modum charitatis cadere sub præcepto, intelligenda sit de singulari dilectionis præcepto: negans verò, interpretanda sit de alijs. ¶ At verò quoniam ista quæstio plurimis scatet ambiguitatibus, accuratiorem postulat, ac perinde paulò ampliorem disputationem. Et quò faciliora priùs expediamus, præter opiniones duas quas hîc D. Tho. recitat existit tertia quæ in{ S. Thomas. } istarum concordiam pertrahi non valet. Sunt enim qui secundam conclusionem sancti Thomæ auersentur, dicentes singula præcepta Decalogi atque omnia diuina includere modum charitatis. Itaque legis officia nisi in gratia fiant, non solùm non sunt meritoria, verùm sunt peccata: vtpotè eorundem præceptorum transgressiones. Hæc inquam opinio non modò est Lutheranorum, vt lib. 3. de natura & gratia, adnotauimus: & infrà hîc lib. 8. repetituri sumus: verum & fuit olim opinio doctoris aliâs celebris Dionysij Cister{ Dionysius Cisterciensis. }ciensis in suo. 2. Sententiarum, dist. 17. Is nanque hallucinatus ex fallaci illa consequentia est: Quibuscunque nos Deus pręceptionibus suis{ Ratio Dionysii. } intendit ad suijpsius amorem pertrahere: ergò ex eodem amore tenemur cuncta perficere. Et adducit pro se illud Petri Apostoli, Omnia opera vestra in charitate fiant: atque aliud Bernar. Omne quod pręcipitur, in sola charitate solidatur: atque Augustini similia. ¶ Hæc autem opinio non solùm falsa, verùm & errori quàm proxima est, Tridentina Synodo, can. 7. aduersus Lutheranos damnato: nempè cuncta opera quæ extra gratiam Dei fiunt, esse peccata. Contra quem nos errorem lib. 1. de natu. & gratia, cap. 19. & quatuor sub{ Author lib. de natura & gratia. }sequentibus depugnauimus. Nam vt illa mittamus opera quæ ex obiecto & circunstantijs sunt mala, cætera aut sunt præcepta, aut consilia, aut indifferentia: puta comedere & ambulare, quæ bene maleque fieri possunt. Si ergò præceptorum obsequia cuncta extra{ Prima ratio in Dionysium } gratiam peccata sint, illa quoque erunt peccata quæ sub consilio militant. Nam si præcepta Deus nos obligat ex charitate implere, videtur id pariter & de consilijs iussisse: atque adeò de alijs naturalibus operibus, quæ iure nobis ad vitam viuendam licent. Nam omnia sunt à Deo veluti à naturæ parente instituta. Atque adeò omnia opera quæ in peccato fiunt peccata essent. ¶ Deinde arguitur. Si vniuer{ Secunda ratio. }sa mandatorum officia teneremur ex charitate exhibere, vel hoc esset ob communem illorum obligationem, vel ob singularem charitatis præceptionem. Non quidem ob generalem omnium: nam per illa non imperantur nobis aut prohibentur nisi opera: vt paternus honor, & ab iniurijs abstinere quibus amicitia violatur. Quòd si in honore parentum charitas aliqua includatur, certè illa satis erit, quæ naturaliter inter homines initur. Singulare autem charitatis Dei mandatum, cùm affirmatiuum sit, non obligat (vt aiunt) pro semper, sed certis opportunisque temporibus: extrà quæ ideò tempora non est cur obligemur cætera ex charitate præstare. ¶ Insu{ Tertia ratio }per arguitur. Si illud singulare præceptum in cunctis alijs esset obseruatu necessarium, sequeretur quòd cuiusque transgressio duplicatum esset delictum. Scilicet & contra peculiare obiectum: verbi gratia, furari: & contra diuinam charitatem. Prætereà sequeretur quod{ Quarta ratio. } vbiuis in materiam cuiuscunque præcepti incideremus, teneremur conscientiam discutere, vt in Dei gratiam reciperemur. Quin age{ Quinta ratio. } sequeretur insuper quòd nemo ad sacramentum confessionis dignè accedere posset, nisi qui gratia iam potiretur. Nam illud etiam confessionis præceptum deberemus implere in gratia. Imò neque ad baptismum posset dignè accedere adultus nisi iam factus membrum Christi. Quare neutiquam sacramenta possent primam conferre gratiam. At non opùs est pluribus contra huiusmodi opinionem dimicare: quippe contra quam loco citato de natura & gratia, plurima coniecimus. ¶ Sed concludamus cum Theologis distin{ Distinctio. }guentes bifariàm posse Dei præcepto satisfieri. Vno modo quantum ad substantiam operis: quod est, sic ipsum implere vt transgressionis peccatum aut omissionis caueatur: altero verò modo quantum ad intentionem præcipientis: id est eum finem & metam attingendo, quô præcipientis intentio dirigitur: quæ est vita ęterna. Illuc nanque nos Deus per suas leges perducere proposuit, secundum illud, Si vis ad vitam ingredi serua mandata. Vnde vt legi priori modo satisfaciamus non est necessaria charitas, sed vt eam posteriori ratione impleamus. ¶ Quo fit vt ad illum priorem implendi modum nulla sit opùs relatione operis in Deum per specialem eius succursum, ceu in finem supernaturalem: quod Grego{ Gregorius Ariminensis. }rij Ariminen. in. 1. Sentent. dist. 26. & sequentibus placitum fuit: sed satis est in ipsum referri tanquam in finem naturalem: in quem sanè quodcunque per se opus, quod nulla praua circunstantia vitiatur, natiuam habet relationem. Deus nanque naturæ conditor ad se cuncta dum condidit, retulit. Quocircà eiusmodi mandati impletio naturali Dei influxu fieri potest: iuxta illud Pauli ad Rom. 2. Gen{ Paulus. }tes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt. Tametsi tota lex absque speciali gratiæ subsidio impleri nequeat, vt longo tempore absque peccato viuamus. Hæc autem lib. 2. de natura & gratia, cap. 20. satis discussimus. ¶ De priori autem conclusione{ Discutitur prior conclusio. } sancti Tho. nempe de singulari præcepto charitatis acriora sunt dubia: scilicet tam de eius necessitate, quàm de eius materia, & modo. Dictum est enim finem legis non cadere sub{ Prima ratio } præcepto: cùm ergò charitas & Dei amicitia, finis sit diuinæ legis, non oportebat singulare de illa præceptum institui. Est enim brauîum quod per aliorum præceptorum obseruantiam obtinetur. ¶ Mox arguitur: cha{ Secunda ratio. }ritas est donum supranaturale Dei: præceptum ergò illius assequendæ nequit à nobis naturali facultate impleri: quia neque ipsam valemus naturaliter assequi: cùm ergò fidelis Deus nihil nobis impossibile præcipiat, non debuit nobis tale mandatum iniungere: atque ideò minimè, quòd cum nemo sciat an odio vel amore dignus sit, nullus posset certior fieri an illud impleuerit. Quare neque vllus posset conscientiam de hac suam pacare. ¶ Prętereà cùm sit affirmatiuum, dignoscen{ Tertia ratio }da tempora restant quibus obligat: hæc autem non sunt deprehensu facilia. Nam si dixeris satis esse semel in vita, idque in articulo mortis implere, profectò longè à natura eiusdem præcepti aberras. Cùm enim præceptum hoc cæterorum omnium sit præambulum, & vt ait Paul. finis: nam finis præcepti charitas: ri{ Paulus. }diculum esset dicere quòd liceat transigere totam vitam ante quàm nos obliget. Prætereà{ Confirmatio prima. } si ab humanis exemplum petamus, miles dum nomen suum in militiam dat, tunc se in amicitiam principis addicit: præceptum ergò, si vllum est charitatis, ab initio statim vitæ obligat. Quòd si dicas statim elucente ra{ Solutio. Refutatio. }tionis lumine obligare, certè hoc non est omnibus, sed paucissimis notum. Imò neque vllus vnquàm huiusmodi omissionem sacerdoti confessus est. Ad hæc S. Tho. loco præ{ Confirmatio secunda. }senti alia tempora huic præcepto consignat: vtpote qui in fine articuli docet transgressionem eiusdem præcepti contingere posse, vbi alia violantur. Quòd si cum Scoto in. 3. dist.{ Scotus. } 27. respondeas tempora huius præcepti esse omnes dies festos: sanè quibus homo tenetur se Deo commendare & gratias agere: in contrarium est argumentum quòd hoc non exprimitur in præcepto sanctificandi festum: quippe quo duntaxat iubemur à seruili opere cessare. Et quamuis finis eius sit vacare Deo, tamen finem, iam dictum est, non cadere sub præcepto, quod in talem ordinatur finem, de qua re. q. sequenti ar. 4. latiùs. In summa, hoc in præsentiarum desideratur, quidnam tali præcepto nobis iubeatur, vtrùm videlicet intraria sola dilectio, an verò extrarium etiam opus. ¶ Responsio horum argumen{ Ad postremum argumentum. }torum à postremo auspicanda est. Præceptum inquam dilectionis non præcisè ad internum affectum obligat, sed certè ad externum opus. Affectus enim bonus propter bonum opus est. Obligat enim primum omnium charitatis lex, si diuo Thomę fidem tribuas,{ Opinio sancti Thomæ. } vt dum quis primùm rationis lineam ingreditur, se & sua in Deum referat. Cùm primùm, inquàm, non eodem temporis momento, sed cùm incipit homo plenè deliberare & vnum esse primum rerum parentem noscit. Et certè non absque ratione hoc adstruxit. Nam cùm ad hoc nos Deus creatos du{ Ratio sancti Tho. }xerit, ratioque naturalis eum nobis, vnam fuisse omnium primam causam ostendat, quàm maximè fit rationi consentaneum, vt tunc homo ipsius amore à malo recedere debeat proponere, atque agere bonum. Hoc enim est Deum pro tunc super omnia diligere. Quare præsente tunc eius speciali auxilio, fidem homo & gratiam reciperet, qua ab originali mundaretur. Quicquid autem de hoc sit, arbitror, vt cùm homo rationis compos baptismo intingitur, vitam in Deum suam referre debeat: sicuti enim tunc præcepto fidei tenetur credere, ità & quæ credit sperare, & à quo illa sperat diligere: vt lib. 2. de natu. & gra. cap. 12. & subsequenti monstrauimus: instar illius qui in militiam nomen suum dat principi. Ac subinde crediderim quòd qui tunc non se ad gratiam disponeret, peculiariter contra charitatem delinqueret: veluti contra fidem si non crederet. Neque in his tantum{ Quando præceptum dilectionis Dei liget. } modò casibus, verùm fortè quoties opus aliquod egregium inceptamus, vel causa subeundi martyrij nobis offertur, vel illustre aliquod beneficium à Deo suscipimus, vt dum nos à pręsentissimo mortis periculo eripuit: non esset temerarium asseuerare, sed certè prudentia, vt eodem quoque præcepto teneamur Deum diligere: etiam quantum ad modum: hoc est apparare nos quantum in nobis est ad ineundam cum Deo gratiam. ¶ Hoc tamen{ Documentum } hîc adnotato opùs est, quòd vt reliqua, sic & singulare quoque præceptum charitatis potest quantum ad substantiam operis impleri absque eius modo. Exempli gratia: Arbitror { Casus alter quo idem præceptum obligat. } præceptum hoc hominem perstringere vt quoties nomen Dei blasphemari viderit, eiusque honorem pessundari ac lacerari, à parte ipsius stet, eiusque tueatur inaccessam maiestatem. Quo tamen articulo non subinde crediderim teneri suorum criminum pœnitere vt Dei sibi amicitiam conciliet. Quare neque hoc præceptum vniuersim obligat ad suum ipsius modum, sed quando occurrit articulus internè diligendi: nam in hoc commemorato casu solùm est necessitas exterioris protectionis. Et per hæc soluta restant penultimum vltimumque argumenta. ¶ Ad primum{ Ad primum argumentum . S. Thomas. } autem respondet sanctus Tho. 2. 2. q. 44. quod etsi charitas finis sit aliorum præceptorum, atque adeò non cadat sub ipsorum vinculo, nihilo minùs decuit singulare eius præceptum cunctis alijs præmitti, tanquàm eorum præambulum. Et ideo illud, sicut neque alterum dilectionis proximi, non est in Decalogum in clusum, sed extra in radice præfixum, in quod reducuntur præcepta primæ tabulæ: sicuti in alterum, præcepta secundæ. ¶ Ad secundum autem facilè respondetur per illud{ Ad secundum. } Aristotelicum axiôma: Quæ per amicos facimus, per nos ipsos facere videmur. Nam quanuis per nos ipsos præceptum & modum charitatis nequeamus implere, tamen Deus paratissimus est, nisi per nos steterit, opem nobis ad id perficiendum ferre. ¶ Verùm tamen minimè prętereunda est vltima clausula sancti Tho. in responsione quæstionis. Ait enim{ S. Thomas. } quòd qui parentes ex Dei charitate non honorat, non est transgressor præcepti de honorandis parentibus: licèt sit transgressor præcepti quod est de actu charitatis, propter quam transgressionem meretur pœnam. Ex his enim verbis nonnulli ex nostris hanc inferunt mentem sancti Thomæ, quòd vbicunque occurrit materia aliorum præceptorum, concurrit pariter charitatis mandatum, contra quod subinde peccatur si cætera non impleantur ex charitate. Intellectus autem iste contrarius est diuo Thomæ. Quippe qui definiens modum charitatis non includi in alijs præceptis, docet neque semper cum eis concurrere: sed, cùm sit affirmatiuum, habere sua definita tempora, vt in solutione secundi euidentiùs edocet. Mens ergo eius est quod si illo tempore quo præceptum charitatis, eiusque modus obligat, concurrere accidat aliorum quodlibet, tunc illud aliùd implendum sit ex charitate: non propter illius obligationem, sed propter huius vinculum. SVperest autem vt argumentorum in capi{ Ad primum argumentum principale. }te quæstionis obiectorum responsa subijciamus. Respondetur ergò ad primum quod cum vnum præceptorum sit ipsum charitatis & modi eius, quidcunque vniuersa seruat, est in gratia. ¶ Sed arguis contrà. Stat homini exi{ Obiectio. }stenti in peccato nunquàm afferri tempus pręcepti dilectionis: tunc ergò cuncta ille poterit seruare quantum ad substantiam operis, & tamen non ingredietur vitam. Propter hoc argumentum sunt qui affirment existenti in peccato præceptum esse conuerti in Deum: quod quia peccator non implet, non ingreditur vitam. Attamen licèt hoc, problêma sit, nunquàm mihi tamen persuasum est pluribus præceptis ob id præcisè hominem teneri quod lapsus est, quàm obligatur dum existit in gratia. Sed est ei necessarium conuerti necessitate finis, si vult habere vitam æternam. Quicquid autem de hac re teneas, argumentum præsens non vincit. Respondetur ergò{ Solutio. } quòd verbum Christi intelligitur de illo qui est in gratia. Ille enim si seruat cuncta mandata, saluus erit. Qui autem per vnius transgressionem à gratia decidit, ille non seruauit mandata. Et ideò non satis habet deinde seruare cætera quousque violati pœniteat. ¶ Ad{ Ad tertium. } tertium respondetur quòd hoc quod est omnia in Deum referre, ad præceptum peculiare charitatis pertinet. Ob idque quoties tempus eiusdem præcepti occurrit, tenemur cuncta quæ tunc facimus in Deum tanquàm in finem supranaturalem referre. Quare illo temporis articulo qui parentibus extra charitatem obsequeretur, licèt non esset violator quarti præcepti, esset tamen transgressor præcepti charitatis. ¶ Subdit autem diuus Thom. quod cùm hæc sint duo præcepta affir{ S. Thomas. }matiua non obligantia ad semper, possunt pro diuersis temporibus obligare: & ita potest contingere quòd aliquis implens præceptum dilectionis non tunc transgrediatur præceptum modi charitatis. Vbi planissimè dilucidat quod super proximis verbis in calce quæstionis nuperrimè adnotauimus. Tunc ergo secundùm ipsum non est peccatum non referre illud opus in gloriam Dei tanquàm supernaturalis finis. Igitur verbum Pauli duplicem exhibere potest sensum: videlicet & præcepti & consilij. Si sit præceptum, non obligat pro semper: si autem consilium, sensus est vt procuremus nos semper in Dei gratia per impletionem omnium mandatorum asserere. Tametsi & qui in peccato opera exequitur moraliter bona, eadem in gloriam Dei facit naturali modo. Quare tertius sensus eorum dem verborum est vt nulli operi alium finem quàm Deum præstituamus: sed cuncta eo fine exequamur ad quem creata sunt: quod vtique præceptum quantum ad substantiam operis etiam extra gratiam impletur. ¶ Ad tertium respondetur quòd{ Ad tertium. } cùm nemo valeat complere præcepta, nisi & ipsum quoque charitatis quando occurrerit expleat, & hoc absque gratia perfici nequeat, fit vt neque sine illa possimus implere omnia. At verò quamuis hîc, vbi de modo charitatis sanct. Thom. tractabat, hac fuerit con{ Solutio S. Tho. extenditur. }tentus solutione, nihilo minùs neque alia vniuersa mandata potest homo post lapsum naturæ per peccatum Adæ absque speciali Dei munere implere. Sumus enim sicuti infirmi qui possunt aliquot passus gradi, non tamen plurimos progredi. Et ideo licèt possimus vnum aut alterum nostrapte natura morale bonum præstare, diu tamen stare non valemus, quin decidamus. Hoc autem lib. 1.{ Author lib. de natura & gratia. August. Con. Mileu. } de Natu. & gratia, cap. 22. latissimè ex dictis Augustini Conciliorumq́ue Mileuitani & Arausicani constabiliuimus, perq́ue doctrinam eiusdem sancti doctoris. 1. 2. quæstione 109. explicauimus. # 11 ARTICVLVS. XI. Vtrùm alia præcepta moralia quæ extra Decalogum vagantur, congruenter, tum distinguantur, tum etiam ad eundem reducantur Decalogum. HIC articulus in superioribus sępe desideratus est ac insinuatus, quò explicetur numeri sufficientia Decalogi, eique annexarum moralium præceptionum. Ar{ Primum argumentum ad partem negatiuam. }guitur ergò quod non fuerint alia moralia præcepta præter decem illa necessaria. Omnis enim lex & prophetæ, vt Matth. 22. asseruit Christus, ex duobus illis pendent, charitatis Dei & proximi. Prius autem illorum abundè priori tabula explicatur: posterius verò posteriori: ergo nulla sunt insuper necessaria. ¶ Secundò arguitur. Si alijs opùs fuis{ Secundum. }set præceptis, hoc esset vel tanquàm generalibus vel tanquàm specialium ipsorum determinationibus: non quidem tanquam generalibus, quia maxima illa duo non erant explicitu necessaria: sed sunt, vt dicebamus, decalogi præuia principia: conclusiones autem generales, omnes sunt in Decalogo. Neque verò opùs erat moralibus alijs tanquam generalium determinationibus: nam, vt anteà ostensum est, determinationes moralium præceptorum ad ceremonialia pertinent, atque ad iudicialia.{ Tertium. } ¶ Tertiò arguitur contra sufficientiam eorundem præceptorum. Præcepta moralia (vt suprà constitutum est) debent institui de vniuersis virtutum actibus: ergo sicuti in lege extant præter Decalogum præcepta pertinentia ad liberalitatem, misericordiam, castitatem & latrîam: ità etiam deberent adhiberi præcepta de fortitudine, de temperantia, & de huiusmodi virtutibus quæ sunt hominis ad seipsum: & tamen non inueniuntur: ergo non satis lege veteri de omnibus cautum est. ¶ In contrarium facit Dauidicum{ Psalm. 18. } illud testimonium: Lex Domini immaculata conuertens animas. Quo docetur, vniuersa prohibuisse mala quibus anima maculatur: vniuersaque præcepisse bona quibus conuertitur: ergo cùm non sint cuncta in Decalogo, fit vt sparsim alijs in locis habeantur, quæ in ipsum reducuntur. INitium huius soluendæ quæstionis ex superioribus sumendum est. In primis supponenda est distinctio ceremonialium, iudicialiumq́ue à moralibus. Nempe quod ceremonialia & iudicialia ex sola diuina institutione vim habent: sicuti in republica leges humanę. Non enim sunt de illis quæ sunt iussa quia bona, aut prohibita quia mala: sed de his quæ antequam iubeantur aut prohibeantur nihil referebant. Sed (vt ait. 5. Ethic. Aristot) quia constituta sunt, referunt. i. eò sunt{ Aristo. } bona, quia iussa: & mala, quia prohibita. De quibus ideo in præsentiarum nullus habetur sermo. Moralia verò non ex institutione solùm sed dictamine naturalis rationis, seclusa alia lege, vim habent & energîam ligandi. Sunt autem in triplici ordine. Quædam enim{ Triplex ordo moralium. Primus ordo. } existunt communissima ac perinde patentissima principia, quæ ideo nullius indigent editionis: sicuti mandata de dilectione Dei & proximi: atque illud, Id facias alijs, quod tibi fieri vis, & similia. Quæ ideo non sunt in Decalogo: sed sunt sicuti eius finis. Alia ve{ Secundus ordo. }rò sunt non vsque adeò vniuersalia, sed eorundem principiorum conclusiones: quæ quisque per se etiam plebeius facile potest perspicere. Veruntamen quia ob morum peruersitatem & rationis nebulam potest nonnunquam eorum iudicium peruerti, editione indigent. Atque huius secundi ordinis sunt cuncta præcepta Decalogi. Quanuis illa secundæ tabulæ, quia nullo indigent fidei lumine, constituta suprà sunt in primo conclusionum gradu: præcepta verò primæ, quia illo indigent, in tertio. Sed tertius ordo est eorum quæ non{ Tertius ordo } ita quisque facilè rationis luce perspicere potest, at sapientum indiget adminiculo. Quæ ideo art. 1. in secundo conclusionum gradu collocauimus. Et hæc sunt extra Decalogum per Moysen & Aaron suggestione diuina superaddita. At quoniam ea quæ minùs cognoscuntur, per illa quæ patentissima sunt innotescunt, præcepta huiusmodi tertij or{ Præcepta tertii ordinis ad Decalogum reducuntur omnia. Primum præceptum. }dinis ad Decalogum, quo implicita sunt reducuntur: singulis scilicet ad singula respondentibus. Exempla patent. Cùm enim primo Decalogi præcepto alienorum Deorum cultus proscriptus condemnatusque sit, cuncta quæ ad idololatricam superstitionem spectant, ad ipsum referuntur. Quale est illud Deuter. 18. Non inueniatur in te qui lustret filium suum aut filiam suam, ducens per ignem: nec sit maleficus atque incantator, neque qui Phytones consulat, neque diuinos, & quærat à mortuis veritatem. Rursus quia secundo mandato periurium cauetur, eodem{ Secundum. } reducitur prohibitio balsphemiæ: quæ Leuit. 24. extat, vbi blasphemus iubebatur lapidibus obrui. Et prohibitio falsæ doctrinę: cuius Deut. 18. fit mentio: vbi falsi prophetæ refelli iubentur. Ad tertium autem præce{ Tertium. }ptum de sabbathi sanctificatione cuncta reducuntur ceremoniarum instituta. Sicuti &{ Quartum. } ad quartum de honore parentibus deferendo applicantur omnia quibus iubemur seniores & magistros honestare. Quale est illud Leuit. 19. Coram cano capite consurge: &, honora personam senis. Pari iure quintum{ Quintum. } præceptum, quo homicidium condemnatur, iura omnia comprehendit quibus corporea quæuis proximi læsio inhibetur: quin verò & internum odium. Qualia illa sunt eiusdem capitis, Non stabis contra sanguinem proximi tui. Et rursus, Nè oderis fratrem tuum in corde tuo. Ad eundem modum sexto prę{ Sextum. }cepto, quæ prohibitio est adulterij, implicatur genus omne luxuriæ. In primis, simplex scortatio, & nephandum crimen, atque bestialitas: secundùm illud Deute. 24. Non erit meretrix de filiabus Israël: neque fornicator de filijs Israël. Et Leuit. 18. Cum masculo non commisceberis: cum omni pecore non coibis. Atque eodem tenore septimo præcepto, quo furtum vituperatur, affine est aliud, Deuterono. 18. quo prohibetur vsura: Non fœnerabis fratri tuo ad vsuram. Et prohibitio fraudis, secundùm illud Deuteron. 25. Non habebis in sacculo diuersa pondera. Ac perin{ Octauum. }de vniuersa technarum & calumniarum genera. Denique eodem pacto ad octauum præceptum, quod prohibitio est falsi testimonij, adiungitur & prohibitio falsi iudicij, atque omnis mendacij species ac detractionis. Legitur enim Exod. 23. Neque in iudicio, plurimorum acquiesces sententiæ, vt à veritate deuies. Et infrà, Mendacium fugies. Et Leuitic. 19. Non eris criminator & susurro in populis. Postremis autem duobus, vt{ Nonum & decimum. }pote quibus omnis cohibetur sinistra cupîdo, nullum aliud superest quod adhibeatur. ¶ Circa hæc non nisi vnicum simplex{ Dubiolum vnicum. } dubiolum restat. Etenim in hac reductionum serie multa recensita sunt grauiora quæ ad leuiora reducuntur: vt blasphemia, ad periurium: & ad adulterium, infanda bestialiaq́ue flagitia: ac denique rapina ad furtum. Cùm tamen ratio suadere videatur, vt quæ leuiora sunt ad acerbiora reducantur. Huius autem rationem Caieta.{ Ratio Caiet. } hanc subiungit, quòd cùm illa leuiora, communiora, vt inquit, sint & frequentiùs in vsu, ad illa referuntur alia, quæ rariùs contingunt. At verò ratio hæc non plenè videtur dubium diluere. Nam illa ratione fornicatio simplex, quæ latiùs inter homines serpit, deberet in Decalogo prohiberi ad quam reduceretur adulterium. Ratio ergo non est nisi quam suprà sæpenumerò adnotauimus. Nempe quòd cùm in Decalogo illa deberent penitùs conscribi, quæ sunt patentissima, & inter virtutes omnes iustitia, atque adeò inter iniquitates iniuria sit cunctis notissima, in prima tabula posita sunt illa quæ palàm est nos Deo debere. In secunda verò non nisi illa quæ iniuriam in proximum annexam habent. Quale est mœchîa. Nefandum enim crimen & bestialitas, & si sint fœdissima ac subinde grauiora: tamen non sunt peccata contra iustitiam, sed in corpus proprium. Tametsi in furto & rapina verum sit quòd per minoris cautelam prohibetur maius. PEr hæc igitur, argumenta facilè soluun{ Ad primum argumentum . }tur. Ad primum enim respondetur quòd etsi tota lex pendeat ex illis duobus mandatis, nihilo minùs alia euidentiùs ex illis inferuntur: & hæc in Decalogo compilata sunt. Alia verò minùs euidenter: & hæc commissa sunt sapientum doctrinæ. ¶ Ad secundum autem respondetur quòd{ Ad secundum. } ceremonialia & iudicialia, vt dictum est, sunt generalium determinationes: non per viam illationis, sed per viam arbitramenti quo generalia speciatim determinantur: quare illa non reducuntur ad Decalogum: sed illa prorsus quæ vi naturalis instinctus inde sapientes ratiocinando eliciunt. ¶ Ad tertium autem per id quod sæpe di{ Ad tertium. }ctum est respondetur: videlicet quòd in Decalogo illa tantùm sunt prohibita quæ manifestariam inferunt iniuriam: seu in personam præsentem, vt homicidium: seu in futuram prolem, vt adulterium. Reliqua verò quæ hominem in ordine ad seipsum componunt, vt fortitudo & temperantia, quia eorum contraria non sunt adeò manifesta crimina, commissa sunt alijs edocenda: vt ducibus in bello, qui doceant non esse fugiendum: Deuteronom. 20. Nolite metuere: nolite cedere. Et patribusfamiliâs qui suos instruant temperatè viuere: vt eodem lib. cap. 21. Monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat & luxuriæ, atque conuiuijs. Est enim hæc reprehensio atque correptio qua parentes in filios vti debent. # 12 ARTICVLVS. XII. Vtrùm præcepta moralia veteris legis iustificarent. CVM quæstio præsens in præceptis moralibus legis veteris dilucidandis versetur, quæritur postremo articulo de eorum vigore, vtrùm videlicet eorum{ Primum argu mentum ad partem affirmatiuam. Paulus. Secundum. } obseruantia iustificaret. Videtur enim Paulus ad Roman. 2. id affirmare: vbi ait, Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis: hoc est, legis mandata complentes iustificabuntur. ¶ Secundò & id ipsum assertum esse videtur verbis illis Lenitic. 18. Custodite leges meas, atque iudicia quæ faciens homo viuet in eis: vita scilicet spirituali: in qua iustitia apud Deum consistit. ¶ Et ratio id tertiò persuadere{ Tertium. } videtur. Lex enim vetus, vtpote diuinitùs lata, excelsioris erat virtutis quàm humana: lex autem humana iustos facit homines. Nam vt suprà dictum est, propositum legislatoris est bonos facere ciues: boni autem non sunt nisi per virtutes, quarum vniuersitatem Aristoteles appellat legalem iustitiam: ergo lex vetus iustificabat. ¶ In contrarium est illud Pauli. 2. ad Corinth. 3. Litera occidit. Quod secundùm Augusti{ Augustinus }num in lib. de spiritu & litera, cap. 4. & proximis, de præceptis moralibus ad literam intelligitur. QVæstio hæc tempore sancti Thomæ licèt contra Pelagianos satis fuisset, tum ab alijs tum præcipuè ab Augustino discussa: tamen postquàm Lutherani eatenùs fidei iustificationem asscribere moliti sunt, vt operibus omnem denegauerint iustitiæ vim, celebrior facta est. De quo penè argumento tripertitum nos opus de Natura & gratia ad sanctum Concilium Tridentinum edidimus. Hîc ergo nimis operosum esset tam vastam disputationem ingredi: sed satis erit præsenti loco inseruire. Et quidem diffiteri non possumus quin articulus hic apud sanctum Thom.{ S. Thomas. } pressior sit atque implicatior, quàm sua esse solet lux ingenij: quia cum illo tunc temporis res erat constitutissima, non duxit necessarium præsenti loco eam euoluere. Accedit quòd vniuersa eius exemplaria expositorum chalcographorumq́ue subinde negligentia mendosa hoc loco sunt. Igitur vt tum S. Thom. tum res ipsa aperiatur, notandum est quod sicuti iustitia duplex est, scilicet infusa & acquisita, sic & iustificatio altera sit apud Deum, atque altera apud homines. Quare dicendum priùs de illa quæ est apud Deum, quæ simpliciter est iustitia: ac deinde de altera, quæ tantùm dicitur iustitia humana. Iustificatio ergo (vt. 2. lib. citato. c. 6. diceba{ Author lib. de natura & gratia. }mus) si propriè & per se primò nomen accipias, idem est quod iustitiæ factio, puta opus quo quis ex iniusto fit iustus. Sicuti calefactio est actio qua frigidum fit calidum. Nam huiusmodi nomina mutationem inter duo extrema significant. Accipitur nihilo minùs paulò extensiùs pro augmento, & quod Physici dicunt, intensione eiusdem iustitiæ. Nam in formis quæ latitudinem habent, non solùm inceptio, verùm & progressio idem sortitur nomen. Dicitur enim aqua calefieri quanto tempore fit calidior. De priori significatione ait Paulus ad Roman. 4. Credenti in eum{ Paulus. } qui iustificat impium: hoc est ex iniusto iustum efficit. Et cap. 6. Qui mortuus est iustificatus est à peccato. Est ergo iustificatio priori modo nihil aliud quàm peccatorum remissio per gratiam Spiritus sancti: secundùm illud ad Corinth. Iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, & in spiritu Dei nostri. Quapropter iustificatio in proposito non deriuatur à iustitia particulari virtute, qua vnusquisque alteri ius suum tribuit: sed vt importat totius hominis rectitudinem respectu Dei. Enimuerò sicuti in rebus corporeis illud dicitur alteri iustificari quod eidem adæquatur, vt lapis normæ: sic ille apud Deum iustificatur, qui eius voluntati subiectus ad eius legem & regulam sua opera admetitur. De secundo autem iustificationis modo ait Ioan. Apoc. 22. qui iustus est iustificetur adhuc. Et Eccle. 18. Non verearis vsque ad mortem iustificari. Et Iaco. 2. Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, & non ex fide tantùm. Quibus verbis aduersatus fuisset Paulo dicenti: Arbitramur hominem iustificari per fidem, & non ex operibus: nisi Paulus de infusione diuinæ gratiæ loqueretur: Iacobus autem de eius incremento. Quo fit vt vtroque prædictorum modo iustificatio cùm opus sit supranaturale, non nisi per gratiam{ Differentia inter paruulos & adultos quantum ad iustitiæ infusionem. } Dei perque infusam iustitiam fiat. Sed est differentia quòd prima iustitiæ infusio in paruulis quidem per solum fit sacramentum: in adultis verò per proprias dispositiones: puta vel per voluntariam susceptionem baptismi, vel per contritionem, quæ licèt non sit meritum gratiæ, aliâs, vt ait Paulus, non esset gratia: est tamen præparamentum absque quo nemini eam Deus confert. Quare ad conuersionem prima dispositio requiritur fidei: nam, Accedentem ad Deum, ait Paulus, oportet credere quia est. Deinde requiritur spes, iuxta illud ad Roman. 8. Spe salui facti sumus. Denique motus charitatis, secundùm illud Ioannis, Translati sumus de morte ad vitam: quoniam diligimus fratres. Et secundùm illud Saluatoris, Qui diligit me diligetur à patre meo. At verò postquàm diuinitùs iusti facti sumus ac Dei filij constituti, per infusas ab ipso cum gratia virtutes, ac per diuinum eius fauorem operamur opera, hoc est merita vitæ, augendo iustitiam. Prior ergo iustificatio est acquisitio seu assequutio iustitię: posterior verò est eiusdem executio. ¶ Iustitia autem acquisita quæ est apud ho{ Iustitia acquisita apud homines. }mines, vna est secundùm rei veritatem: quando scilicet homo re vera facit legis opera, quam appellat Paulus ad Romanos. 3. legem factorum. Et dicitur iustitia operum, vt illic nos adnotauimus, quia est humana rectitudo quæ per naturalem facultatem in moribus constituitur secundùm legum normam. Ac differt à iustitia fidei, quòd talis rectitudo, licèt substantiam operum faciat moraliter bonam, non tamen personam iustificat per remissionem præteritorum peccaminum: iustitia verò quæ fundatur in fide, ideoq́ue nuncupatur iustitia fidei, per gratiam iustificat priùs personam à delictis præteritis, vt deinde iusta exequatur opera quæ sint Deo grata. Sed est prætereà humana iustificatio in foro exteriori, quando secundùm allegata & probata iudex reum absoluit. Quo sensu ait Sapiens Prouerbiorum. 17. Qui iustificat impium, & condemnatiustum, abominabilis est vterque apud Deum. De hac autem acceptione nihil ad præsens. Quapropter & respectu etiam acquisitæ iustitiæ apud homines, vno modo vsurpatur iustificatio pro acquisitione & assecutione habitus iustitiæ, puta cuiuscunque virtutis: nam generali etiam nomine accipitur hîc iustitia: atque altero modo pro executione & exercitio studiosorum operum. ¶ Hæc igitur præmeditati ad literam sancti Thomæ descendentes, quinque conclusionibus ad quęstionem respondeamus. Mouet enim peculiariter quæstionem de præceptis moralibus legis veteris: proptereà quod de illis peculiariter tractatur in hac quæstione: videlicet vtrùm iustificarent, hoc est hominem facerent iustum apud Deum, ac dignum vitæ æternæ. Pro cuius deci{ Suppositum pro decisione quæstionis. }sione supponit, quòd sicuti sanum propriè accipitur pro animali quod sanitate formaliter est sanum: secundario verò pro signo vel causa sanitatis, quemadmodùm vtinam dicimus sanam ac medicinam, sic iustificatio propriè & formaliter accipitur pro receptione & custodia iustitiæ quæ est peccatorum remissio: secundariò verò pro dispositione atque adeò pro significatione eiusdem iustitiæ. ¶ Quo supposito statui{ Prima conclusio. }tur prima conclusio. Præcepta legis secundo improprioq́ue modo iustificabant, tum in quantum disponebant homines ad gratiam Christi iustificantem, tum etiam inquantum eandem futuram Christi misericordiam significabant: nam vt ait contra Faustum Au{ August. }gustin. vita illius populi prophetica erat, & Christi figuratiua, secundùm illud. 1. ad Corint. 10. Omnia in figura contingebant illis. Percontaris autem vtrùm hoc peculiare erat præceptis illius legis, ac moralibus singulare. Nam & opera nostra, pręparamenta etiam sunt ad gratiam. Respondetur in hoc nihil interesse discriminis inter opera illius legis & nostra, quod pertinet ad cuiusque personæ iustificationem. Imò sicuti opera nostra extra gratiam possunt esse moraliter bona, atque adeò cum auxilio speciali dispositio ad gratiam: sic opera illorum tam ceremonialia & iudicialia, quàm moralia. De hoc autem est differentia, quòd cùm gratia & misericordia persolum Christum nobis obueniat, per opera illius legis disponebatur populus ad suscipiendum eundem Messiam, eiusque legem euangelicam, quam & ceremoniæ etiam significabant: obidq́ue conclusio cuncta legis opera comprehendit. Opera verò nostrę legis non disponunt ad suscipiendum significandúmve Christum: sed quem iam suscepimus, per ea colimus. ¶ Si autem loquamur de iustificatione propriè dicta, puta de receptione & cultura iustitiæ, tunc, vt paulò anteà admonebamus, distinguendum est. Nam iustificatio vel vsurpatur pro acquisitione & assequutione iustitiæ, vel pro executione eiusdem acquisitæ, puta pro exercitio operum viri iusti. At verò virtutum aliæ sunt acquisitæ, aliæ infusæ: quarum priores nostrorum operum vsu & consuetudine secundùm Arist. 2. Ethic. ingenerantur: poste{ Aristote. }riores verò diuinitùs cum gratia infunduntur. In quibus simpliciter vera iustitia consistit, quæ est apud Deum, puta remissio peccatorum: secundùm illud Pauli ad Rom. 4.{ Paulus. } Si Abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam, scilicet apud homines, sed non apud Deum. Atqui de hac vera iustificatione quæritur in præsentiarum. De qua idcircò statuitur secunda conclusio{ Secunda conclusio. } negatiua, eademque generalis. Præcepta moralia quibus humani actus instituuntur nequâquam efficere tunc poterant: neque verò in nobis modò possunt eiusmodi iustitiam. Haud enim conclusio peculiariter intelligenda est de præceptis illius legis, sed de omnibus generaliter, etiam nostræ quæ ad mores pertinent. Atqui hoc est argumentum quod Paulus tum in alijs epistolis, tum præsertim ad Romanos atque ad Galat. demonstrandum curauit aduersus Iudæos, qui suam salutem suis legis operibus asscribebant. Constituit inquam nemini vnquàm salutem nisi per fidem Iësu Christi, obtigisse. Et ra{ Ratio conclusionis. }tionem sæpe assignauimus: Nempe quòd cùm iustificatio opus sit supranaturale, vigorem nostrorum operum excedit, vt ab ecclesia contra Pelagium iam pridem sancitum est. Quare altera, vt diximus, nuncupatur iustitia, operum quæ est apud homines: altera verò fidei, quę personam à piaculis emundat. At verò diuus Thomas con{ S. Thomas. }clusionem ad præcepta moralia eò coërcuit quòd de ceremonialibus sacramentis dubium restabat, an sicuti nostra, gratiam efficerent. ¶ Ab hac statim conclusione litera S. Tho. non solùm implexa est, verùm & mendosa. Subduntur nanque duo membra eorundem verborum: hęc scilicet. Si verò accipiatur iustificatio pro executione iustitię. Quę rursus verba statim repetuntur. Quare necesse est vt in priori legamus, pro acquisitione vel assecutione. Nam illud fuerat prius membrum superioris distinctionis. At verò non subinde patefit litera. Nam cùm negasset opera moralia iustitiam apud Deum efficere, consequens fit vt neque eisdem eandem acquiramus aut assequamur iustitiam: & tamen protinus subiungit quòd præcepta moralia iustificabant in quantum continebant id quod est secundum se iustum. Dicendum ergo est S. Tho. tria membra insinuare: scilicet efficere iustitiam, assequi iustitiam, & exequi iustitiam. Et de primo statuit secundam conclusionem negatiuam. De secundo autem subijcitur tertia. Præcepta mo{ Tertia conclusio. }ralia iustificant si iustificatio accipiatur pro assecutione & acquisitione, hoc est, Per eorum opera omnes assequebantur iustitiam, tum naturalem, quæ generatur assuetudine operum bonorum moraliter, tum etiam illam quæ est apud Deum. Non quidem in ratione meritorum, hoc enim est Pelagianum & secunda conclusione negatum: sed tamen in ratione dispositionis per speciale auxilium. In quo (vt nuper dicebamus) opera nostra ab illis non differebant. Sunt enim vtraque moraliter bona ex obiecto. Et hoc est quod ait D. Tho. Inquantum contitinebant id quod est secundùm se iustum. ¶ Quarta conclusio. Ceremonialia legis ope{ Quarta conclusio. }ra, nempe priscorum sacramenta non conferebant gratiam sicuti nostra. Conclusio hæc non est propria præsentis loci, sed ad doctrinæ complementum inserta. Constituit eam tamen D. Tho. 3. p. q. 62. ar. 6. iuxta verbum Pauli ad{ S. Thomas. Paulus. } Gal. 4. Conuertimini iterum ad infirma & egena elementa, hoc est secundùm glossam, ad legem. Quæ quidem dicebatur infirma eò quod perfectè non iustificabat. Vbi non negatur in circuncisione conferri fuisse tunc solitam gratiam: attamen non conferebatur vi sacramenti, sed per fidem quam per illam ceremoniam populus ille protestabatur. Et ratio discriminis est quòd tunc, cùm nondum fuisset exhibita passio, sola intentione per modum finis applicabatur per fidem. Quare ceremoniæ illæ non erant passionis instrumentum, sed præcisè testimonium. At verò cùm per euangelium exhibitam iam passionem profiteamur, nostra sacramenta non tantùm eiusdem testimonia, verùm & instrumenta censentur, in quorum perinde applicatione virtus latet, effectrix gratię. ¶ Igitur vt ad rem redeamus, si iustificatio{ Quinta conclusio. } pro exercitio & executione iustitiæ vsurpetur, adiungitur quinta conclusio: Omnia præcepta legis iustificabant. Nam extra gratiam erant moraliter bona iustificantia apud homines. In his autem qui per gratiam Dei iustitiam fuerunt apud ipsum adepti, vera erant merita digna fœlicitatis æternæ. Neque in hoc vllum erat interuallum inter nostra & illorum opera. Agnoscit autem sanctus Thomas nonnihil discriminis inter ceremonialia præcepta & reliqua, seu moralia, seu iudicialia: quòd ceremonialia, inquit, ideò iustificabant, hoc est erant meritoria, quòd continebant iustitiam secundùm se in generali: ob id scilicet quòd per ea exhibebatur Deo cultus: sicutinos modò per thurificationem & alias ecclesiasticas ceremonias Deum colimus. At verò in speciali, id est propria ratione obiecti, non continebant secundum se iustitiam, nisi ex sola determinatione legis diuinæ. Quod est dicere, litare certa animalia, nempè vitulos, aut capros, aut agniculos, aut passeres destinato numero, linireq́ue altaris cornua sanguine, & id genus alia, secundùm eorum naturam nihil iustitiæ continebant, magis quàm occidere canes aut certè mures. Continebant tamen iustitiam ex determinatione diuinæ legis: porrò quia diuinitùs erant instituta. Et ideò inquit de huiusmodi pręceptis dicitur quod non iustificabant, nisi ex deuotione & obedientia facientium. Attamen præcepta moralia generaliter continebant id quod erat secundùm se iustum: nempe Dei proximique amorem, quę est generalis iustitia, omnem virtutem secundùm Arist. 5. Ethi. comprehendens. Præ{ Aristo. }cepta verò iudicialia continebant specialem iustitiam, hoc est determinationem generalis rationis præceptorum moralium ad aliquam speciem, modo suprà exposito. Est enim genus moralis præcepti vt malefactor in supplicium adigatur: iudiciali autem in particulari decernebatur, vt qui furaretur ouem, quatuor solueret: & fur nocturnus occideretur, & adultera lapidibus obrueretur. PEr hæc ergo clarescunt argumentorum solutiones. Verbum enim Pauli ad Rom. 2.{ Ad primum argumentum . } quod factores legis iustificabuntur, intelligitur secundùm sententiam quintæ conclusionis de executione iustitiæ: nempe quod implentes legem extra gratiam exequebantur opera moraliter bona: in gratia verò opera de condigno meritoria. Aliud autem Leuit. 18. nempe quod faciens{ Ad secundum. } homo iudicia legis viueret in eis, non intelligitur quod per se ipsa opera vitam donarent spiritualem: sed quod qui legem custodiret non incurreret mortis pœnam, quam semper lex comminabatur. Quanuis & in eis ob id viueret spiritualiter, quòd iustus seruando legem conseruaret Dei amicitiam. Tertium autem{ Tertium. } argumentum solùm probat quod opera humanarum legum iustificant iustitia acquisita quæ est apud homines. Conclusio verò secunda quæ est principalis huius articuli negat vlla per se opera iustificare apud Deum. # 4 QVAESTIO QVARTA. De præceptis Decalogi in singulari. S. Tho. 2. 2. q. 122. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm præcepta Decalogi sint præcepta iustitiæ. QVæstioni præcedenti, qua de mandatis decalogi in genere dissertum est, hanc quartam subnectendam duximus de singulis præceptorum in particulari: vt de eorum cognitione nihil ampliùs desideretur. Nam species & indiuidua suo generi supposita lucidiora fiunt. Quam ob rem eandem quæstionem ex sancto Tho. 2. 2. vbi est. 122. nempe postrema de iustitia huc accersiuimus. Decalogus etenim quatenùs pars est veteris legis, ad legum tractatum in communi attinet, quem diuus Thom. in. 1. 2. collocauit: quatenùs verò ad iustitiam spectat, in. 22. in particulari tractatur. Nos verò propter innatam affinitatem quam species habent & genus, simul ambas coniunximus. Igitur quamuis superiori quęstione satis hoc fuerit inculcatum, nihilo minùs quia hic proprius est locus, quæritur primò vtrùm cuncta pręcepta decalogi partes sint speciesq́ue iustitiæ. Et{ Primum argumentum à parte negatiua. } arguitur à parte negatiua. Propositum legislatoris, vt Aristo. 2. &. 5. Ethic. autor est, huc fertur vt ciues faciat bonos: hoc autem perficere nequit nisi omnium illos virtutum officijs imbuat: ob id enim dictum est de vniuersis virtutibus pręcipere: decalogus ergo qui totam legem complectitur, non solius iustitiæ præceptiones debuit continere. ¶ Se{ Secundum. }cundò lex etiam præcepta iudicialia tradidit, & ceremonialia, ac demum alia de actibus iustitiæ pertinentibus ad commune bonum: puta de publicis magistratibus: vt quomodò essent creandi sacerdotes templi & iudices populi: hæc ergo debuerunt quoque in numerum redigi, & non illa solùm decem quæ virtutes instituunt priuatas. ¶ Tertiò duæ decalogi tabulæ in di{ Tertium. }lectionem Dei & proximi, vt suprà dictum est, resoluuntur: ergo sub charitate potiùs quàm sub iustitia continentur. ¶ In contrarium est quòd sola iustitiæ virtus est, aut illi annexa per quam vnus ad alterum ordinatur: præcepta autem decalogi, si illa inspexeris, cuncta respectum habent vnius ad alterum: ergo omnia pertinent ad iustitiam. QVæstio facilima est, ac satis superq́ue{ Vnica conclusio. } soluta. Respondetur ergo vnica conclusione. Omnia præcepta decalogi ad iustitiam oportuit pertinere. Probatur. De{ Ratio conclusionis. }calogus continere debuit non nisi prima legis principia: nam conclusionum multitudo vsque adeò est numerosa, vt nequeat certo numero comprehendi: principia autem decet sic habere manifestam rationem debiti: (nam præceptum, debiti rationem dicit) vt quàm facilimo negotio vnusquisque id videat: ratio autem debiti in sola ratione iustitiæ luculentissimè apparet: debitum enim respectum ad alterum palàm affert. Nam cùm vnusquisque sui sit suorumq́ue dominus, non ità compertum est hominem sibiipsi aliquid debere: fit ergo consequens vt cuncta decuerit ad iustitiam pertinere. Quocircà præcepta primæ tabulæ ad religionem Dei attinent, quæ potissima est pars iustitiæ: quartum verò ad pietatem, quæ illi est proxima: sed tamen subsequentia ad iustitiam quæ est inter æquales. ¶ Hîc nihil adnotandum superest quod{ Dubium subortum ex S. Tho. doctrina. } superiori quæstione non fuerit definitum, nisi si quis hoc fortè ambigeret quòd videtur sanctus Thomas sibiipsi contrarius. Etenim superiori quæstione articul. 1. præcepta Decalogi non dixit esse prima principia, sed proximas conclusiones: quare præcepta secundæ tabulæ eò posuit in primo gradu, quòd modica consideratione approbantur per illa communia & prima principia. Nempe, Id facias alijs quod tibi fieri vis. idq́ue &c. hîc autem ait esse prima principia. At verò nulla est contradictio.{ Concordantur loca S. Tho. } Non enim hîc ait præcepta Decalogi esse simpliciter prima principia, sed cum restrictione, prima principia legis: hoc est intrinseca legi. Lex enim est præceptorum numerus quæ ædita sunt & posita: præcepta autem quæ ponuntur ex primis eliciuntur principijs naturæ per viam conclusionis: ob idque nihil repugnat vt Decalogi mandata conclusiones sint primorum principiorum naturæ quæ sunt legi extrinseca, quasi fons eius & origo: & tamen eadem pręcepta sint primò per legem lata, ex quibus alia deducuntur, quæ sunt extra Decalogum. Quo fit vt sicut in speculatiuis primorum principiorum cognitio dicitur intellectus: conclusionum autem scientia, quæ ad discursum rationis pertinent: sic & vniuersalia morum principia nullo rationis discursu egeant, sed in simplici sint intellectu conscripta, simpliciq́ue actu visa. Decalogus verò nonnullo opùs habeat rationis negotio. Ob idq́ue sanctus Thom. non ait quòd Decalogi præceptis statim intellectus assentit, sed ratio quæ illa ex primis principijs colligit. ¶ Rursus vbi ait religionem, potissimam esse iustitiæ partem, id intelligito propter excellentem obiecti dignitatem: tametsi hoc deficiat à iustitia quod per ipsam æquale non reddimus. Hic enim defectus potiùs excellentia est. Nam propter eminentissimam Dei excellentiam & beneficiorum exuberantiam quæ ab ipso suscipimus, æquale ei debitum reddere nequimus. AD primum igitur argumentum respondetur,{ Ad primum. } quod etsi intentio Dei fuerit homines bonos facere, id tamen ordine quodam executus est: Dedit quippe nobis per se decalogi mandata, ceu legis capita: sapientibus autem commisit, vt de alijs nos erudirent. ¶ Ad secundum{ Ad secundum. } quantum ad iudicialia & ceremonialia, iam artic. 1. superioris quæstionis dictum est cur non ad decalogum pertineant: quia scilicet non eliciuntur ceu conclusiones ex primis principijs naturæ: imò neque ex ipso decalogo. Quare ad ipsum non reducuntur, sed sunt determinationes generalium ad ius positiuum pertinentes. Ceremonialia scilicet quantum ad diuinum cultum: & iudicialia quantum ad ciuiles mores. Alia verò de publicis magistratibus ob id non erat opùs in decalogo explicari, quòd cùm non ad omnes pertinerent, sed ad quosdam hominum status, aptiùs iudicialium albo adscribuntur. ¶ Ter{ Ad tertium. }tium autem argumentum id tantum conuincit quòd præcepta decalogi ad charitatem quasi ad finem referantur: sunt tamen propriè de operibus iustitiæ. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm primum præceptum Decalogi congruenti sit modo traditum. COnstituto ergo Decalogo sub virtute iustitiæ, seriatim singula eius præcepta exploranda sunt ac perpendenda. Quæritur ergo{ Primum argumentum pro parte negatiua. } de primo an sit congruenter traditum. Et arguitur à parte negatiua. Homo arctiori vinculo tenetur Deo quàm patri secundùm carnem: iuxta illud ad Hebræ. 12. Quanto magis obtemperabimus patri spirituum & viuemus: sed præceptum paternæ pietatis constituitur affirmatiuè: videlicet, Honora patrem tuum & matrem tuam: ergo & primum religionis præceptum, qua Deum colimus, debuit affirmatiuè poni: eò præsertim quod affirmatio est prior negatione. ¶ Secundò. Primum præceptum deca{ Secundum. }logi ad religionem spectat: quæ cùm vna sit virtus, vnum habet actum: vnico ergo debuit & non trino illo verbo designari: Non habebis Deos alienos coram me: Non facies tibi sculptile: Non adorabis ea, neque coles. ¶ Ter{ Tertium. }tiò. Per hoc præceptum, vt Augustin. in lib. de decem chord. autor est, excluditur superstitionis vitium: multò autem plures sunt superstitionum peruersitates præter idololatrîam: ergo trunca fuit forma illa eiusdem pręcepti. ¶ In contrarium est scripturæ authoritas, Exod. 20. AD quæstionem vnica conclusione respondetur.{ Vnica conclusio. } Forma primi præcepti per trinam negationem congruentissimè fuit expressa: scilicet, Non habebis Deos alienos: Non facies tibi sculptile: Non adorabis ea, neque coles. Probatur conclusio: si illud priùs substernamus sæpissimè assertum: videlicet, legislatoris finem esse bonos facere ciues. Hic nanque bonitatis progressus naturalem generationis ordinem imitari debuit: in ordine autem generationis duo sunt attendenda. Primum vt pars illa quæ est ini{ Ratio conclusionis. }tium vitæ primò constituatur. Nam si naturam consulas, prima pars quæ in anima viuit, est cor: si verò artem, primum struendę domui iacitur fundamentum: in morum autem de cursu fundamentum primum est recta voluntatis intentio circa finem: inde enim omnes actiones circa media suam sortiuntur bonitatem: cùm ergo finis noster supremus, Deus sit, primum in nostra institutione fundamentum iaci debuit religionis, qua Deum coleremus. Secundum autem in ordine generationis animaduertendum est, quod naturaliter priùs impedimenta tollenda sunt quàm virtutum semina iacienda: agricolarum porrò more qui priùs agrum expurgant, quam serant: secundùm illud Hierem. 4. Nouate vobis nouale & nolite serere super spinas & tribulos. Fit ergo ex his duobus consequens, primum omnium præceptum legis illud esse debuisse quo religionis impedimentum amoueretur: quod cùm potissimùm sit Dijs falsis addici, congruentissima ratione primum illud præceptum fuit positum sub forma trinæ negationis. ¶ Hîc igitur primùm omnium error vulgi repellendus est. Existimant enim plebei primum mandatum esse illud maximum dilectionis, vt scilicet vnus diligatur Deus: cùm tamen, vt suprà dictum est, non sit Decalogo inclusum: sed ante illud suppositum tanquàm finis fundamentumq́ue omnium primę tabulæ: quę certè non sunt nisi quędam illius explicationes: sicut sex secundæ tabulæ explicationes alterius de dilectione proximi. Rursus neque est præceptum fidei. Nam & hoc præmissum est toti legi, secundùm verbum Pauli, Accedentem ad Deum oportet credere quia est, & quia remunerator est. Quocircà, vt suprà articul. quarto adnotauimus, Exod. 20. in capite Decalogi habetur: Ego sum Dominus Deus tuus: Non habebis Deos alienos etc. Cuius primum verbum non habet formam præcepti, sed admonitionis. Ac si dixisset, Accedens ad legem meam admonitus sit me esse Dominum Deum suum. Qua præfixa fidei confessione, inde exorditur legem, subdens, Non habebis Deos alienos etc. Igitur vt articu. quarto superioris quæstionis docuit sanctus Thomas primum Decalogi præceptum est latrîæ, hoc est diuini cultus: qui non modò religionis Christianæ, verùm & naturalis iuris primum est caput. Quare nulla fuit vnquàm inter ethnicos tam barbara natio, quæ non primum suarum legum fundamentum & basin in Dei cultura posuerit. Cultus hic autem in hoc consistit vt vnicus tantùm credatur, habeatur, adoretur, venereturq́ue Deus. Huic igitur primo præcepto ex regione opponitur impietas idololatriæ. Obidq́ue sub forma negatiua ponitur: Non habebis Deos alienos. Cùm enim meridie sit cunctis mortalibus perspectius, Deum esse, non opùs erat affirmatiuè illud ponere, sed negatiuè: puta non esse vno plures. Ex quo fit formam huius præcepti esse negatiuam: vt superiori quæstione articu. 4. &. 7. secundùm sanctum Thomam adnotauimus, & hîc expressè docet. ¶ Huic autem doctrinæ con{ Dubium ortum ex Catechismo Ecclesiastico. Solutio dubii ex S. Thoma. Bonauentura. }traire cuipiam apparebit Ecclesiasticus Catechismus: quippe cùm in nonnullis ecclesijs affirmatiuè exponatur: Vnum cole Deum: Nè iures vana per eum etc. Ad hoc autem eodem art. 4. citato respondit sanct. Tho. negatiuum hoc præceptum includere affirmationem vnius Dei. Vnde diuus Bonauentura in. 3. distinct. 37. ait quòd licet secundum formam sit negatiuum, tamen secundùm rem est affirmatiuum. Id quod illo à nobis modò constituto syllogismo fit notum. Supposito nanque ex naturali lumine Deum esse, negatio plurium Deorum est vnius affirmatio: vt tantum valeat, Non habebis Deos alienos, ac si dixisset, Vnum Deum tantùm proprium domesticumq́ue habebis. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum. }detur, quòd sicut in secunda tabula vnum est præceptum affirmatiuum, sic & in prima circa religionem Dei: ordine tamen inuerso. Nam in secunda secundùm ordinem dignitatis, quo affirmatio prior est negatione, affirmatiuum reliquis præpositum est: in prima autem seruatus est ordo executionis, quo negatio affirmationem antecedit. Quocircà prioribus duobus præceptis expurgatur animus, scilicet ab infidelitate, nè plures agnoscat Deos: atque ab irreuerentia, nè nomen eius indignè vsurpet: demum tertio loco adiectum est affirmatiuum præceptum sabbathi, quo famulatus Deo debitus instituitur. ¶ Et sunt qui ordinem trium horum mandatorum secundùm diuinarum personarum attributa meditentur. Nempe vt primum respondeat Patri, cui attribuitur vnitatis maiestas. Est enim principium sine principio: cui ideo maiestati hæc fides debetur, vt nullus cum ipso admittatur Deus. Secundum autem respondeat Filio, cui tribuitur veritas, atque adeò debetur nè testis falsi producatur. Tertium verò Spiritui sancto, cui tribuitur bonitas & sanctitas, debeturq́ue adeò per famulatum sanctificatio. Quòd si ad tria nostra officia spectare lubet, primum respondet fidelitati cordis: secundum veritati oris: ac tertium operis probitati. ¶ Ad{ Ad secundum } secundum respondetur, quod etsi verè religionis actus vnus sit, eius tamen violatio non vno sed pluribus fit modis. Fuêre nanque inter gentes qui absque vlla imaginis effigie creaturas pro Dijs mente colebant. Refert enim. M. Var{ Varro. }ro Romanos absque simulacris aliquandiu Deos coluisse. De quibus Paul. ad Rom. 1. ait, Diuinos honores ad volucres, serpentes, & lapides deuoluisse. Et contra hos dicitur, Non habebis Deos alienos. Alij verò suis delûbris imagines ponebant quas adorabant: contra quos subditur, Non facias tibi sculptile, Neque coles ea. ¶ Ad tertium denique responde{ Ad tertium. }tur quòd cuncta superstitionum figmenta eodem præcepto abacta intelliguntur & explosa. ¶ Circa secundum autem membrum huius præcepti, Non facias tibi sculptile: du{ Dubium de imaginibus. }bium tractari assolet de imaginibus, sintne religioni germanæ. Videntur enim hîc, veluti idololatriæ materia prohiberi. Et Deutero. 4. explicatissimè: vbi ait Moyses, Non vidistis aliquam similitudinem in die qua loquutus est vobis Dominus in Oreb de medio ignis: nè fortè decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel fœminæ etc. vbi sanctissimè illi populo vetitum fuit similitudinem aliquam astrorum rerúmve aliarum cœli aut terræ adorandam efformare. Horum igitur similiumq́ue occasione oraculorum sacrę scripturæ non defuerunt hæretici qui imaginum religionem ab Christiana familia relegandam proscribendamq́ue contenderint. Quæ quidem hæresis adeò fuit antiqua, vt non satis constet quisnam eius fuerit primus parens. Quod enim Platina in vita A{ Platina. }driani primi hanc hæresin Fœlicianam appellat, intelligi non potest ac si Fœlix illius temporis fuerit primus eius author: nam anteà pręcesserat Leo tertius Imperator imaginum destructor: & multo priùs Damasce{ Damascenus }nus eiusdem hæresis confutator. Primus ergo quem de hac re legerim est ante Hieronymi ætatem antiquissimus Epiphanius. Is enim tom. 2. libr. 3. in hæresi Collyridianorum statuas & imagines humanas earumque adorationem acriter flagellat: Quas & in epistola ad Ioannem Hierosolymitanum iterum vellicat. Hic autem forsan quòd ignorantia excusatur, eò quòd contra idololatras id scriberet, non annumeratur hæreticis. At verò Damascenus illi ætati propinquus, libr. 4. cap. 17. hunc errorem, ceu hæreticum expugnat. Post illam autem ætatem annis fermè trecentis, quippe anno. 720. Leo tertius Imperator Romanus eandem hæresin suscitauit: ingenti nimirum edictorum rigore omnes imagines ex templis excludens. Quem tunc{ Gregorius tertius. } errorem, Gregorius tertius in Concilio Romano nonagintatrium Episcoporum, vt Sigisbertus refert, condemnauit. Ac postmodùm de eadem re indictum fuit secundum Concilium sub Hirene Augusta, vbi à trecentis Episcopis eadem fuit hæresis anathematis mucrone perempta: posteaq́ue ab Adriano, vt refert Platina, in Concilio Franconię contra Fœlicem explosa: ac deinde in sexta synodo Constantinopolitana, vt refertur de consecration. distinct. 3. Cano. Venerabiles. sancîtum est venerabiles imagines esse colendas: quam Synodum Adrian. suscepit vt ibîdem patet, Can. Sextam Synodum. Post multa verò sæcula pestilentissimus ille Ioan{ Vuiclef. }nes Vuiclef, in Concilio Constantien. condemnatus, eandem hæresin inducere molitus est. Contra quem solennis autor Vualden. tomo. 5. de sacram. cap. 150. multa congessit testimonia. Denique temporibus nostris Lutherani templa sua, quod non sine ingenti{ Lutherus. } animi angustia & mœrore vidimus, cunctis imaginibus expoliârunt. ¶ Igitur de imagi{ Triplex de imaginibus consideratio. }nibus adorandis triplex habenda est consideratio. Prima si adorentur adoratione latrîę: hoc est cultu Deo debito, ac si numen in ipsis diuinum insit. Et hæc est idololatrîę impietas: quæ hîc & loco citato Deu. prohibetur tanquàm infandum crimen, primo præcepto contrarium. Obidque simul componitur, Non facies tibi sculptile: neque adorabis ea: id est, non facias vt tanquàm Deum adores. Et hoc pacto intelligendus est tex. Gre{ Tex. Grego. interpretatur. }gorij ad Serenum Massiliensem episcopum: qui refertur de consecra. dist. 3. can. Perlatum. vbi laudat Serenum quòd imagines adorare vetuerit: insimulat autem quòd illas infregerit. Adorabantur enim tanquàm dij, ideoque munus erat episcopi docere non sic esse adorandas: frangere autem, nequâquam. Secundò huiusmodi adoratio consideratur tanquam periculo exposita idololatrîę. Et hac ratione Deus antiquum populum ab huiusmodi imaginibus vehementissimè absterrendum duxit: quippe quem nouerat ad id vitium propensissimum: non ob id solùm quòd leuis erat ac sensibus deditus, atque adeò sensualibus simulacris: verùm quòd tum in Aegypto fuisset nutritus, vbi astra cœli & infima terræ animalia adorabantur, tum & inter Chananęos & Iebusæos aliosque idololatras vitam ageret. Item quia illo tunc temporis cùm Deus non sicut nobis in forma humana apparuisset, nulla tunc vt Damas. lib. 4. cap. 17. adnotauit exprimi poterat sensuali effigie. Et ideo neque sacrorum simulacrum vllum tunc permittebatur, sed tantùm illa quibus diuina maiestas cum terrore conspectui illius sensualis populi obijceretur. In hoc enim munus illa Cherubin Exo. 25. præcipiebantur ex vtraque parte oraculi effingi: non inquam vt sicuti à nobis modò angelorum imagines tanquàm aduocati nostri adorantur, suspicerentur: sed vt tremenda diuina maiestas fieret illis venerabilior. Tertia denique imaginum consideratio est quatenùs in illis Deus ipse & sancti repræsentantur. Sunt nanque veluti quædam vulgarium scripturæ, diuos ipsos in memoriam nobis reuocantes: vt tum ipsos de suis claris gestis veneremur, tum etiam vt nos ipsos eorum exemplis informemus. Atque hac ratione nihil aliud est quàm officium, bonaque religionis pars, imagines adorare: nobis præcipuè qui Deum ipsum hominem factum colimus & profitemur. Etenim postquam nobis sensuali forma apparuit, fas est & diuos ipsos sensualibus imaginibus exprimere. Neque vllus est metus vt tanquam dij à nobis adorentur: quemadmodùm in suprà citato Can. Venerabiles, sancta Synodus ait. ¶ At verò hoc in præsentiarum silendum non est quòd non tantùm nobis seruiunt quasi scripturæ, in memoriam nobis diuos ipsos reducentes. Nam scripturas & sanctorum nomina non adoramus, sed Deum & sanctos qui per illa repręsentantur. De imaginibus autem longè aliter sentiendum. Non enim nos tantùm eleuant, vt diuos adoremus: In hunc enim vsum nullus hæreticorum imagines abnegauit: sed easdem ipsas debemus adorare. Haud quippe tantùm ait Ecclesia, Te Christum adoramus: sed, tuam crucem. Eidemque cruci ait, O crux, aue spes vnica. Non autem adorantur in quantum lapides sunt, aut ligna, aut quæuis alia materia: sed in quantum Dei sanctorúmve formæ in illis existunt. Quo fit vt vnaquæque imago eodem sit cultu adoranda, quo res ipsa. Vt imago Dei & Christi adoratione latrîæ: imago verò Virginis aliúsve cuiusque Diui, adoratione dulîæ. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm secundum præceptum conuenienti sit forma positum. SECVNDVM LOCVM obtinet præceptum, quo prohibetur assumptio diuini nominis vana. Et arguitur quòd non{ Primum argumentum ad partem negatiuam. } sit congruenti modo positum. Illud præceptum aliter exponit glossa Exod. 22. scilicet non existimes creaturam esse filium Dei: qua vtique glossa error prohibetur circa fidem. Aliter verò Deute. 5. Non assumes nomen Dei tui in vanum: hoc est nomen Dei ligno & lapidi tribuendo: quo prohibetur falsa confessio, quæ est infidelitatis actus: fides autem præstantior est religione, cùm sit eius fundamentum: & infidelitas prior superstitione: ergo secundùm illas expositiones, non secundo, sed primo loco debuit constitui. ¶ Secundo arguitur: Eodem loco{ Argumen. 2. } Exod. 20. exponitur idem verbum, Non assumes nomen Dei in vanum: hoc est pro nihilo: vbi ideò tantùm videtur vana iuratio caueri: hoc est illa quæ absque iudicio fit & prudentia: sed multò grauius est periurium, hoc est falsa iuratio quæ veritate caret: & iniquum iuramentum, quod iustitia vacat: ergo curta fuit forma illa prohibendi. ¶ Tertiò: Blasphe{ Argumen. 3. }mia scelestior est impietas & enormior quam vana iuratio: ergò illa expressiùs prohiberi debuit, quàm vanum iuramentum. ¶ In contrarium autem est scriptura sacra. AD quæstionem vnica conclusio respon{ Vnica conclusio. }detur. Præceptum hoc optimo est modo & loco positum. Conclusionem autem pulchra ratione explicat D. Thom. Enimuerò{ Ratio conclusionis. } cùm, vt iam præloquuti sumus, priùs decuerit obstacula veræ religionis excludi, quàm affirmatiuum eius præceptum æderetur, secundùm numerum eorum quæ religioni obstant, ponenda erant negatiua pręcepta. Eiusmodi autem impedimenta, duo sunt. Alterum scilicet per excessum: vt si religionem soli Deo vero debitam, falsis communices. Alterum verò quasi per defectum: vt si Deo quem solum adoras, non pro eius dignitate reuerearis. Primo ergò præcepto exclusum est vitium prius: scilicet nè plures colamus deos: qui enim cum vero falsum deum colit, non verè eum colit, qui verus est. Vnde Isaiæ. 28. Coangustatum est stratum, scilicet deorum, ità vt alter decidat, videlicet de corde hominis: nempè aut verus aut falsus: & pallium breue, hoc est, iusta religio, vtrunque operiri non potest. Restabat ergò vt secundo præcepto irreuerentia caueretur qua agnitus verus Deus quantum in nobis est dehonoratur. Prius enim est vnum Deum colendum suscipere, quàm eum non dehonestare. ¶ De iu{ De iuramenti vsu & abusu. }randi autem vsu & abusu, præter commentaria super illud Matthæi, Nolite iurare omninò, libellum ædidimus quo pleraque ferè omnia disputauimus, quæ ad rem hanc pertinebant. Nihilo minùs necessarium est expositioni præsentis loci satisfacere. Animaduer{ Secundum præceptum non est prorsus negatiuum. }tendum hîc ergo primùm omnium secundùm hoc præceptum non esse sic prorsus negatiuum, vt nullatenùs diuinum nomen in testimonium veritatis liceat vsurpare, sed nè id assumamus in vanum. Imò verò sicuti primum præceptum duo in se contraria amplexatur membra, expressam scilicet negationem idololatrîæ, quæ affirmationem veri cultus, vti expositum est, includit: ità & hoc sic excludit iurandi abusum, vt simul implicet iurandi religionem. Quocircà sicuti deierans hanc transgreditur prohibitionem: sic legitimè iurans virtutem exercet, quæ ad hoc reducitur præceptum. Quòd enim legitimè iurare religio sit, patet Deuter. 6. Dominum Deum tuum timebis, & illi soli seruies, ac per nomen illius iurabis. Et Hiere. 5. non conqueritur Deus quòd filij Israël iurassent, sed quod iurassent in his qui non erant dij. Colligamus ergò, iurare, si legitimè fiat virtutem esse non vnamquamlibet, sed revera religionis: quippe qua Deum profitemur supremum veritatis fontem, cuius vtique testimonio omne verum constat. ¶ Obijcies tamen nobis verbum Christi Matth. 5. vbi citans antiquam legem videtur eam omninò aut reprobasse aut emendasse: dicens, Audistis quia dictum est antiquis, Non periurabis. (nam sic erat scriptum Leuit. 19.) reddes autem altissimo vota tua: (hic quippe erat sensus illius Deut. 6. Et per nomen illius iurabis.) Ego autem dico vobis Nolite iurare omninò: vbi omne prorsus iuramentum videtur condemnare. Hierony. re{ Hieronymus. }spondet, non prohibuisse omninò iurare, sed iurare per creaturas idololatrarum more: qui in ipsis diuinum numen inesse putabant. Sed re vera, vt in libello illo cap. 3. satis discussimus, sensus non est nisi simplex vt iacet, vt neque per Deum neque per creaturas iuremus, nisi vbi ratio naturalis religioque expoposcerit: vt patet ex verbo Iacobi. 5. Ante omnia fratres mei nolite iurare, neque per cœlum, neque per terram, neque aliud quodcunque iuramentum: hoc est, neque per Deum neque per creaturam. Ad intelligentiam ergò mandati Christi, id quod suprà tetigimus recolendum est: nempè præcepta omnia Decalogi cunctaque moralia quę in illis sunt implicita, nihil aliud esse quàm explicationes naturalis iuris. Quapropter naturæ luce veniunt illustrandæ. Præcepit, verbi gratia, Non occides: illic autem non prohibetur nisi homicidium, quod natura vetat. Vnde dum vel iudex reum patibulo affigit, vel se quisque legitimo tutamine defendens aggressorem occidit, quoniam lex naturæ alterum iubet, alterumque permittit, nulla pro tunc fit mandati exceptio: quia neque istos casus vetabat. Pari modo dicens Christus, Nolite iurare omninò, neutiquàm nobis interdixit nisi iuramentorum abusum. Nam vbi ratio iusiurandum exigit, natura est mandati interpres. Adiecit autem, omninò, ad abstergendum ignorantiam, nè quis falsò crederet iurare per creaturas, etiam vanè, non esse periurium. Itaque vocula, omninò, non exclusit casus omnes iurandi: sed formas vniuersas vanè iurandi. Id quod per subiunctam expositionem Christus ipse explanauit: neque per cœlum, neque per terram. etc. ¶ Est autem deinde animaduertendum iu{ Iurandi officium non est per seipsum virtus. S. Thomas. }randi officium non per seipsum virtutem esse, veluti est charitas & iustitia: sed necessitas illud intra lineam virtutis constituit. Illud enim S. Tho. 22. q. 39. iuramentum secundùm se licitum est & honestum, intelligendum est secundùm suos indiuiduos comites, scilicet veritatem, iustitiam, & necessitatem. Enimuerò si status ille innocentiæ, de quo nos parens noster eiecit perdurasset, quia nulla illic potuisset esse fraus, sed sancta esset inter homines fides, nulla fuisset virtus, iurare: sed tamen quia inde deiectus, factus est omnis homo mendax, fidesque subinde humana adeò est debilitata, vt non per se satis sit ad animum creditoris confirmandum, beneficio Dei concessum nobis est iuramentum, quod eidem fidei nostræ roborandæ necessarium erat. Vnde quod ait Christus, Sit sermo vester est est, non non: id est, quod verum est, simpliciter affirmate: & quod falsum, simpliciter negate: synceritatem in qua Deus naturam nostram creauit, & quam nos semper deberemus imitari designat. Quòd autem subiecit, quod amplius est, à malo est, Augustino interprete, non sonat malum culpæ, quasi citra delictum nunquàm iurare liceat: sed malum pœnæ, id est iuramentum ab illa originis labe descendere per quam homines authoritatem suam perdiderunt vt non illis habeatur citra iuramentum integra fides. Quocircà iuramentum, vt ait August. à iure dicitur.{ Augustinus } Nam qui iurat, ius, inquit, veritatis Deo reddit. Vel quod forsan nomini germaniùs alludit, iusiurandi nomen inde deriuatur quòd id quod iuratur pro lege habendum est, ac{ Iuramentum à iure trahitur } velut ius, sic sanctè seruandum, eo quòd Deum ipsum pro teste veritatis constituis. Quo fit vt Deo ipsi iniuria fiat si post iuramentum testimonium aliud exquiras. Vnde Paulus{ Paulus. } ad Hebræ. 6. Iuramentum, inquit, est omnis controuersiæ finis ad confirmationem. Quare Iurisconsult. in cap. tituli, de iureiurando. ff. Maximum inquit remedium expediendarum litium in vsum venit iusiurandi religio. Et in lib. de Offic. Cicero: Nullum vinculum{ Cicero. } ad stringendum fidem iureiurando maiores arctius esse voluerunt. ¶ Habemus ergò sensum huius præcepti sic esse negatiuum vt legitimam iurandi religionem permittat. Superest ergò explicare comites qui iuramentum intra lineam virtutis atque honestatis custodiunt. Hi nanque tres sunt numero, quos{ Tres comites iuramenti } Hierem. cap. 4. diuinitùs afflatus deprompsit: vbi ait, Iurabis, Viuit Dominus in veritate, & in iudicio, & in iustitia. Vbi Hierony{ Hieronymus }mus, anim aduertendum inquit quòd iusiurandum hos habet comites, veritatem, iudicium, atque iustitiam. Obidque vbicunque istorum aliquod abfuerit, periurium est, tametsi diuersa ratione. Enimuerò iusiurandum cui deest veritas, maximè propriè est periurium: cui autem abest iustitia, id, licèt verum sit, nihilo minùs est iniquum: ideoque subinde periurium, quòd qui rem iniustam sub iuramento pollicetur, id iurat quod non debet implere: eademque fit ratione periurus, siue posteà adimpleat, siue secùs. Attamen iuramentum quod absque discretione & iudicio fit, quanuis sit verum ac de re iusta, est nihilo minùs temerarium: quod ob peierandi periculum nomen etiam meretur periurij. ¶ Ad rem ergò vt proximè accedamus vbi{ Tres gradus vanitatis. } assumptio diuini nominis vana prohibetur, tres vanitatis gradus certo ordine subnotantur. Vanum enim est quod fit frustrà, hoc est quod suo caret fine: iuramentum ergò falsum in primo est gradu vanitatis: caret enim veritate, quæ medulla est, & substantia iuramenti: atque adeò sic vanum est, vt auellanæ testa, nucleo vacua. Iuramentum autem iniquum, nempè cùm res iuras te facturum iniustas: vt homicidium, aut furtum: eò vanum est quòd ornamento iustitiæ vacat. Quocircà non solùm non obligat, imò peccatum est illud implere. Obidque tota eius iniquitas de qualitate iustitiæ quæ est in obiecto pensanda est. Vt si iurasti peccatum mortale patrare, iuramentum est mortale, siue id perpetres siue non perpetres. Si autem iocosè mentiri iurasti, iuramentum est veniale: eò quòd illud implere non peius quàm veniale est. Quòd si arguas: Si quis non impleat, falsum{ Obiectio. } iurauit: iurare autem falsum in quocunque indiuiduo est mortale: ergò iuramentum de re veniali erit mortale. Negatur Minor. Nam iu{ Solutio. }ramentum promissorium non implere, tunc prorsus est peccatum, quando est obligatorium: quando verò non obligat, licèt non implens tunc ostendat & efficiat iuramentum fuisse falsum: tamen quia tunc nullatenùs peccat, non inde pensanda est malitia iuramenti, sed ex ipso actu iurandi. qui si eius obiectum, peccatum est veniale, non erit peior quàm veniale. At verò iuramentum temerarium, scilicet quod & verum est & de re iusta, sed iudicio prudentiaque vacat, ea ratione vanum est quòd necessitate caret, quæ iuramentum facit esse virtutem. Sed ob hoc solùm dicitur periurium, quòd qui vanè iurat, in periculo versatur iurandi falsum. ¶ Per{ Series & ordo grauitatis inter varia periuria. } hoc grauitatem culpæ trium horum peierandi graduum rimari quisque facilè potest. In primis periurium primi generis, hoc est assertorium iuramentum falsi, non modò genere suo & obiecti ratione lethale crimen est, verùm in quocunque indiuiduo. Quod enim genere suo sit mortale, commune illi est cum reliquis Decalogi mandatis. Nam cum omnia ad iustitiam pertineant, reipublicæ necessariam, fit vt omnium obseruantia sit de necessitate salutis. At verò quòd in quocunque indiuiduo sit etiam mortale, singulare illi est inter omnia. Etenim licèt furtum genere suo sit mortale: tamen leuitate materiæ, vt si obolum fureris, fit veniale. Attamen falsum iurare, etiam in re minima, vt si peieres te non tangere calamum quem manu tenes: & pro quacunque necessitate id facias, vtpote pro salute totius mundi, peccatum nihilo minùs mortale est: nam tam falsum est te non tangere calamum, quàm si iurasses rem aliam grauissimam falsam. Adducere autem Deum in testem falsi, mortalis irreuerentia est. Iuramenti autem promissorij grauitatem iam nuper diximus ex obiecto esse perpendendam. Iuramentum autem temerarium, id est quod nullam habet aliam vanitatem quàm quòd citra necessitatem & circunspectionem fit, non est genere suo mortale, sed tantùm veniale: vt si dum in conspectu omnium pluit, cum iuramento id affirmes: aut cùm res est leuissima, quam credere aut non credere nihil refert: aut dum alius citra iuramentum tibi adhiberet fidem. ¶ In iuramentorum autem frequentia præsentissimum inest periculum peierandi. Obidque omni cura & vigilantia cauenda est immanis hæc bestia. At verò per falsos iurare deos, quantumcunque veritas & humana iustitia insit, peccatum est idololatrîæ. Vti autem infidelium iuramento, vt ait ad Publi. August. in casu necessitatis li{ Augustinus. }citum est. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, expositiones illas interlineales non esse literales, sed mysticas. Vnde in odium Arrianorum expositum est, nomen Dei in vanum vsurpari, cùm Verbum incarnatum, quod per substantiam est nomen Dei, asseritur esse creatura. Altera verò expositio Deut. 5. ad infideles refertur, quorum impietas illa retunditur, quòd per saxa & ligna iurant, ac si sint dij. ¶ Ad secundum iam re{ Ad secundum argumentum . }sponsum est nomen Dei non tunc solùm pro nihilo vsurpari, quando temerariè citra iudicium & prudentiam iuratur, verùm & tunc peiùs, dum falsè aut iniustè deieratur. ¶ Ad{ Ad tertium argumentum . } tertium denique respondet S. Tho. quòd sicut ei qui scientia aliqua primùm eruditur, communia triuialiaque documenta primùm exhibentur: sic & ordo requirebat vt communia statim & quæ in vsufrequentiora sunt, prohiberentur, per quæ homines sese intelligerent grauioribus interdictos. Imò verò arbitror Deum idcircò exhorrendas blasphemiarum formas non expressisse, quòd illas tacendo apertiùs expressit eò vsque esse abominabiles vt neque in lege essent nominandæ. Etenim qui Deum verum non cognoscit, nihil mirum si ad falsos peruertatur: quòd tamen qui verum adorat, blasphemijs illum dehonestet, citra vllam legis positionem patet quàm sit nefandum. Quin adde & hoc in verbis huius præcepti meditandum, quod ad exaggerandam maiestatem diuini nominis non solùm prohibetur vt per ipsum non peieretur, verùm nè vanè ore assumatur. Quare non solùm sub forma iurandi, verùm neque in triuialibus colloquijs obloquendum de Deo est vanè, eiúsve nomen sine causa depromendum. Et quanuis multa sint diuina nomina: tamen quia omnia sunt eiusdem virtutis, singulari numero dictum est, Non assumes nomen Dei in vanum. Tametsi Hebræi alium sensum ex hoc præcepto eruant. Nempè quod illud nomen lege celeberrimum, Adonai, adorandum esset: non tamen proferendum. Qua de causa illud nuncupabant græcè Tetragrammaton, id est, nomen quatuor literarum. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm tertium præceptum de sanctificatione Sabbathi sit rectè positum. COnsequenter de tertio præcepto, quod est vltimum primæ tabulæ, pari modo quæritur an sit congruenter positum. Et ar{ Primum argumentum à parte negatiua. }guitur à parte negatiua. Aut intelligitur secundùm spiritualem sensum, aut secundùm literalem: secundùm spiritualem non est speciale, sed generalis omnium ratio. Ait enim Ambro. Lucæ. 13. de Archisynago{ Ambrosius. }go qui indignabatur Christum curare Sabbatho: Lex in Sabbatho non prohibet hominem curare, sed seruilia opera, id est, peccatis grauari: quod omni præcepto prohibetur. Secundùm autem literalem sensum est ceremoniale. Legitur enim Exod. 31. Videte vt Sabbathum meum custodiatis: quia signum est inter me & vos in generationibus vestris: hoc est rememoratiuum conditi à me mundi. præcepta autem Decalogi non sunt generalia aut ceremonialia, sed specialia & moralia: ergò hoc præceptum minimè Decalogo congruit. ¶ Secundò: Præcepta Decalogi{ Argumen. 2. } omnia tanquàm iuris naturæ lege etiam Euangelica obseruantur: Euangelici autem neque Sabbathum seruamus, neque verò Dominicum diem Iudaico more: quippe qui & cibos paramus & alia huiusmodi exercemus, quæ illis non licebant: ergò non propriè præceptum hoc ad Decalogum pertinet. ¶ Tertiò: Cuiuscunque{ Argumen. 3. } præcepti Decalogi transgressio est genere suo mortale piaculum: in veteri autem lege licebat citra Dei offensam Sabbathum violare: circuncidebantur enim die octaua, etiam si incidisset Sabbathum. Et Helias dum iter quadraginta dierum perfecit, non cessauit Sabbathis. Aliaque id genus fiebant licitè: ergò non est præceptum Decalogi. ¶ Contrà verò stat scripturæ sacræ testimonium. AD quæstionem tribus conclusionibus respondetur. Prima est: Præceptum san{ Prima conclusio. }ctificationis Sabbathi congruenter tertio loco positum est, idque affirmatiuum est. Probatur. In institutione religionis, vt dictum est,{ Probatio. } priùs debuerunt negatiuis præceptis impedimenta veræ religionis radicitùs conuelli: quæ quidem impedimenta sunt idololatria atque irreuerentia: illis autem conuulsis consequens erat vt præceptum religiosi famulatus adhiberetur: hoc autem est præceptum sanctificandi Sabbathi: ergò congruenti loco collocatum est. ¶ Secunda conclusio: Eodem ter{ Secunda conclusio. }tio mandato præcipitur exterior Dei cultus, puta corporalis requies ad famulandum Deo. Probatur. Diuinus cultus, tam interior est, vt{ Ratio pro conclusione. } meditatio & mentalis oratio, quam etiam exterior, vt sacrificiorum oblatio: interior autem sub exterarum rerum similitudinibus nobis qui sensibiles sumus proponitur: vt per ceremoniam thurificandi instruimur quem admodùm orantis mens sit in Deum eleuanda: secundùm illud Psal. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: ergò & exterior cultus decuit pari modo per aliquod signum nobis significari. ¶ Tertia conclusio.{ Tertia conclusio. } Præceptum idem tertium appositissimè propositum nobis est sub signo, creationis mundi commemoratiuo: vt scilicet quemadmodùm tunc die septima requieuit Dominus ab opere quod patrauerat: sic nos septima quaque die ab operibus seruilibus cessantes, tempus feriemus quod recolendis diuinis beneficijs sit dedicatum. Probatur. Nam cùm{ Ostenditur conclusio. } bonorum omnium fundamentum sit, esse, fit vt beneficiorum primum, vnde reliqua omnia nobis prouenêre, fuerit nostrî plasmatio, mundique fabricatio, nostri gratia conditi. Quapropter eiusdem memoria beneficij viam nobis pandit ad reliqua commemoranda. Vnde Exod. 20. præmisso præcepto de sanctificatione Sabbathi, pro causa subditur: quia sex diebus fecit Deus cœlum & terram, & septima die requieuit. ¶ Verùm tamen haud desunt circa harum singulas conclusiones dubitandi argumenta. Etenim contra primam, quatenùs asserit præceptum hoc esse affirmatiuum, offertur forma ipsa præcepti,{ Ratio contra primam conclusionem. } quæ videtur non affirmatiua, sed negatiua: sicuti duorum præcedentium. Iubemur nanque per illud in sensu literali nihil aliud quàm cessare ab opere seruili: cessare autem est abstinere ab opere, id est, non operari: sicuti ieiunare, est abstinere à cibo, quod est non comedere. Sed ad hoc respondetur præceptum{ Solutio. } esse affirmatiuum, scilicet diem sanctificare, id est, sancto famulatui dedicare. Vnde Exod. 20. affirmatiuè ponitur: Memento vt diem Sabbathi sanctifices. Sed forma sanctificandi subditur: Non facies omne opus in eo, scilicet seruile, vt diuinis vacare queas. Idque Ecclesiæ instituto confirmatur quæ generalem illum sanctificandi modum speciatim expressit: iubens vt festis diebus audiremus sacra. ¶ Difficiliores autem ambigendi occasiones nobis offert secunda conclusio. Est enim pri{ Prima dubitatio. }ma omnium dubitatio vtrùm hoc præceptum exteriorem nobis tantùm cultum iubeat, an verò simul internum opus. Est enim Scotus{ Scotus. } qui lib. 3. dist. 37. sentire videtur hoc nos præcepto iuberi diebus festis bonum habere mentis actum circa Deum: nempè eius dilectionem. Id quod explicatiùs asseruerat eodem libro, distin. 27. dicens, singulare tempus implendi præceptum dilectionis Dei contineri isto pręcepto: vt scilicet tali tempore manere vnusquisque debeat apud se, recolligendo se, & ascendendo ad Deum suum. Vnde fit consequens vt teneatur tunc quisque conteri: vt modum etiam charitatis seruet: Consequiturque subinde secundùm hanc opinionem, vt nomine seruilis operis à quo requiescendum est, non solùm intelligantur mechanica opera, idque genus alia quibus homo homini seruit: verùm potissimè peccata quibus homo mancipium fit dæmonis. Nam qui facit peccatum, seruus est peccati. Opinio fuit Isychij quam superiori articul. impugnabamus quòd hoc præceptum solùm faciat spiritualem sensum de cessatione à peccatis: Isti autem & si non illum tantùm, tamen illum putant esse pręcipuum. Itaque qui in die festo peccat, pręter culpam quam in alio profesto die contraheret, peccat rursùs festum contaminando. Quare duplici peccati macula inficitur: ac perinde vtranque confiteri tenetur, perinde ac ille qui in Ecclesia homicidium facit, atque ille qui Monialem vitiat. Sententia est Alexan. Halen. 3. parte, quæst. 32. membro{ Alexander Halensis. } 5. art. 2. vbi expressè in solutione ad quartum ait fornicationem in die festo duplicem habere malitiam. Atqui ab illo egregio doctore hanc opinionem discipuli eius docti sunt. Imò eadem apparet esse sententia Diui Tho{ D. Thomas. }mæ in hoc articulo, inter soluendum tertium argumentum: vbi distinguit triplex seruile opus: scilicet quo homo seruit peccato, & quo secundùm corpus seruit homini, & quo seruit Deo. Et subdit quòd opera seruilia primo & secundo modo contrariantur obseruantiæ Sabbathi, in quantum impediunt applicationem hominis ad diuina. Et subinfert quòd quia magis homo impeditur à rebus diuinis per opus peccati quàm per opus corporale aliâs licitum, magis contra hoc præceptum agit qui peccat in die festo quàm qui aliud corporale opus licitum facit. Cui prætereà sententiæ patrocinari apertè videtur Ambro. loco citato in primo argumento su{ Ambrosius. Augustinus. }per Lucam. Et August. in lib. de decem chordis: vbi ait, Meliùs faceret Iudęus in agro suo aliquid vtile, quàm si in theatro seditiosus existeret. Et meliùs fœminæ eorum die Sabbathi lanam facerent, quàm quòd tota die in neomenijs suis impudicè saltarent. Et, quod rem vehementius vrget, subdit: Tibi autem, id est Christiano dicitur vt obserues spiritualiter Sabbathum in spe futuræ quietis quam tibi promittit Dominus: spes autem hæc non fit nisi per internam dilectionem. Et certè ratio eidem opinioni non tenuiter apparet fauere. Primùm quòd cùm sit affir{ Prima ratio }matiuum, vt dictum est, ad famulatum pertinens: famulatus autem Deo gratior sit ille qui intus in mente exhibetur, ad hunc potissimùm nos obligare videtur. Adde quòd{ Secunda ratio. } cùm iure diuino aliquam sanctificationem, vt nomen sonat iubeat, necesse est illam etiam seclusa Ecclesiæ sanctione designare: quæ tamen alia designari commodiùs nequit, quàm diuina dilectio per quam iustus sanctificatur. ¶ His veruntamen nihil obstantibus respon{ Solutio prioris dubii. }sio dubitationis huius legitima est, vim istius præcepti non ad internam dilectionem aut contritionem, sed ad exteriorem cultum extendi, vt conclusione. 2. quæ S. Thom. est adstruximus. Probatur. Reliqua cuncta Deca{ Probatur assertio præfatæ. }logi præcepta, præter octauum & nonum in quibus concupiscentiæ nomen expressum est, externa tantum opera iubent & prohibent: ergò & hoc pariter. Nulla enim est ratio cur istud à generali regula excipias: quandoquidem hîc nulla fit mentio interni motus. ¶ Secundò{ Altera ratio eiusdem assertionis. } id apertè monstrat Ecclesiasticum institutum quo cultus hoc præcepto iussus per hoc determinatur, quod est missas audire: vt patet de conse. dist. 1. can. Missas. Quæ quidem præceptio à traditione vsque & Canone Apostolorum originem duxit, vt ibîdem patet, can. Omnes fideles. cùm ergò Ecclesia cultum hoc præcepto inclusum perinde suo statuto exprimeret atque diuini præcepti confessionis tempus vt semel in anno fieret determinauit, & hæc sua præceptio ad cultum nos tantùm externum arctet: palàm est iure diuino non esse illic alium contentum: quoniam aliâs, nisi illum explicaret, non fuisset fida diuini iuris interpres. Dixerim, Ad cultum tantùm externum, vt illum tamen interiorem actum non excludam, à quo exterior proficiscitur, scilicet velle audire Missam cum decenti reuerentia & attentione, vt sit actus humanus: Non tamen nos cogit ad aliam seu dilectionem seu contritionem. Et confirmatur{ Confirmatio. } hæc ratio: quia vt receptissimus Ecclesię vsus habet, præter cessationem ab opere seruili nullus cultus est in præcepto diebus festis præter illum quem Ecclesia exprimit: temerarium ergò est ligamen aliud superaddere. ¶ Tertiò arguitur: Præceptum dilectionis{ Argumen. 3. } Dei, vt suprà dictum est, non est in Decalogo inclusum, sed extra in fronte præfixum tanquam omnium finis: ergò præcepta Decalogi distincta sunt prorsus à pręcepto dilectionis. ¶ Quartò arguitur. Finis præcepti, vt suprà{ Argumen. 4 } monstratum est, non cadit sub præcepto: quia præcepta non dantur nisi de medijs: sicuti præceptum ieiunij non obligat ad carnis macerationem, sed ad abstinentiæ modum ab Ecclesia præscriptum, licèt maceratio illa sit finis: cùm ergò finis præceptorum Decalogi sit diuina dilectio, fit vt illa sub nullo illorum comprehendatur. ¶ Et quintò eadem con{ Argumen. 5. }firmatur conclusio: quia eiusmodi præcepta non obligant ad charitatis modum, sed possunt quantum ad substantiam operis extra charitatem impleri, ità vt euitetur peccatum: absque vlla ergò ratione, imò contra rationem singulare hoc adscribitur huic præcepto, quod obseruari non possit sine modo charitatis: & tamen contraria opinio id contendit, asseuêrans quòd in die festo tenetur se homo ad gratiam disponere. ¶ Sextò arguitur quòd{ Argumen. 6 } hoc præceptum non obliget ad contritionem. Est enim citra controuersiam religionis mandatum: contritio autem non est actus religionis, sed pœnitentiæ quæ singularis est virtus, iustitiæ annexa. ¶ Prætereà septimò occur{ Argumen. 7 }rit sanè mihi ingentissimum argumentum contra hanc opinionem, quòd si hoc nos præceptum ad contritionem obligaret atque ad veram dilectionem Dei, impendiò quàm periculosum esset quòd tot Ecclesia multiplicaret festa: esset enim hoc Christianorum animos irretire & in arctissimas angustias conijcere: nempè quòd tam crebrò ad rem tam arduam teneremur. ¶ Deinde octauò argui{ Argumen. 8 }tur quòd hoc præceptum non obliget ad non peccandum in die festo, obligatione alijs mandatis adiecta. Præcepta omnia moralia non in sensu spirituali & metaphorico, sed secundùm planam literam intelligenda sunt, vt cunctis est confessissimum: quia stylus mores instituendi non debet esse translatitius, sed planus: peccata verò non dicuntur seruilia opera in sensu literali, sed per metaphoram: cùm ergò iubemur cessare ab opere seruili, non cohibemur nisi ab operibus quæ communi vulgo seruilia nuncupantur: puta quibus homines hominibus seruiunt. Et hoc inde confir{ Confirmatio. }matur quòd quantum ad ius diuinum attinet eadem est substantia præcepti huius nobis modò quæ olim Hebræis: illi autem ad nullum actum interiorem obligabantur, sed ad illos externos cultus: ergò neque nos nisi ad nostros. ¶ Sed ais, Proptereà quod dies festus{ Euasio. } tempus est sacrum, quocunque peccato contaminatur: sicuti & locus sacer. At contra hoc est manifestum argumentum quòd sacrilegium non committitur nisi vel in personam ratione voti: vt si monachus vel sacerdos fornicarius fuerit: vel ratione Ecclesiastici statuti, vt si in loco sacro vel sanguis vel semen effundatur. De tempore autem nulla extat lex. Accedit prætereà quòd neque locus sacer quolibet peccato contaminatur, nisi duobus his modis nominatis. Nam etsi in Ecclesia blasphêmes vel peieres non committis sacrilegium: cur ergò si id perpetres in die festo? Colligamus ergò, peccatum in festo commissum non esse sacrilegium, atque adeò circunstantiam festi non esse confessu necessariam: licèt accidentariè aggrauet, & ideò consilium sit eam confiteri. Neque tale præceptum obligat ad alium actum interiorem quàm ad illum qui propter exteriorem est necessarius: scilicet verè audire Missam ea attentione vt sit actus humanus. Tametsi cùm internus amor & diuinorum meditatio, finis huius præcepti sit, ad hoc maximè sunt Christiani festis diebus animandi & alliciendi: & vt à peccatis caueant. ¶ Sunt hîc autem qui claritatis (vt censent) gratia duos fines præcepti huius dignoscant: nempè alterum immediatum, qui est audire Missam, ad quem tenemur: alterum verò mediatum, qui est mentis eleuatio per charitatem: ad quem minimè obligamur. Ego verò, licèt disceptatio in nomine videatur versari, illum priorem, non finem appellauerim, sed substantiam præcepti. Habet enim duo membra: alterum negatiuum, quod est cessare à seruili opere: alterum verò affirmatiuum, quod est, cultus ab Ecclesia præscriptus. Et hoc secundum est finis, non tam præcepti, quàm prioris eius membri. ¶ Igitur ad authoritatem S. Tho. respondetur quòd{ S. Thomas. } cùm ait peccata aduersari obseruantiæ Sabbathi, non intelligit quantum ad substantiam præcepti, sed quantum ad eius finem: refertur enim præceptum hoc ad vacandum Deo & diuinis, cui quidem fini pugnatiùs obsistit peccatum quàm opus seruile: ob idque peius est fornicari in die festo quàm cauare. Non quòd per fornicationem violetur festum, sed quòd peius per se peccatum sit & intentioni Dei repugnantius. Et hoc ipsum est quod ait August. Quod autem ibîdem subdit, scilicet Christianis obseruandum esse Sabbathum spiritualiter, non dicit quasi illa sit substantia præcepti, vt qui sic non seruauerit transgressor eius sit: sed quòd ille sit modus, si seruandum est ad intentionem præcipientis vt seruetur in spe futuræ quietis, quam nobis promittit Dominus. Et quòd iste sit sensus, patet manifestè: quoniam confert Christianum illic cum Iudæo, dicens quòd Iudæus seruabat illud in figura: nos autem seruare debemus in spiritu. Et tamen quantum ad substantiam præcepti, eodem modo tenebantur illi sicut nos: fit ergò vt ille sensus spiritualis non sit de substantia pręcepti. Ad verbum autem Ambrosij patebit suo loco responsio, vbi & mens D. Thom. apertior fiet. Ratio autem prior quam contrariæ opinioni subiecimus, id tantùm euincit quòd internus famulatus per charitatem sit finis præcepti, inde tamen non consequitur vt cadat sub præcepto. Ad posteriorem autem negatur, alium sub hoc præcepto contineri cultum, quàm quem Ecclesia determinauit. ¶ Circa tertiam conclusionem id tantùm{ Tertium Decalogi præceptum partim est morale, partim ceremoniale. } animaduertendum est quòd hoc præceptum partim morale est, partim verò ceremoniale. Iam enim suprà dictum est morale præceptum elici vt conclusionem de iure naturæ. Vnde cùm eodem iure teneantur quicunque mortalium Deum colere, consequens inde fit vt tempus aliquod debeant de alijs negotijs succidere, eidemque muneri dedicare. Nam secundùm sapientem cuicunque rei, naturæ iure, suum debetur tempus: vt refectioni, somno, & alijs officijs. Quin age, suauitatem perpende & lenitatem præceptorum Dei. Et si nulla nos lex colendi Deum requiem indixisset aliquorum dierum, ratio ipsa naturæ, quæ lucem ad laborem retulit, & tenebras ad quietem, deposcebat, vt dies aliquot feriaremur, quibus labores interpellando recrearemus animos. Cui ergò dies illos negotio mancipare meliùs valuissemus, quàm Deo nostro colendo? Et ideò super hoc nulla potest esse Ecclesiæ dispensatio. Potest inquam Ecclesia, quæ iure positiuo dies festos stabiliuit, omnes, vt suprà diximus, vel tollere vel mutare: saltem factum teneret, licèt Spiritus sanctus id non permitteret: quia pernicies esset. Haud tamen vlla fieri vnquam potest dispensatio quin homo tempus aliquod seu dies seu horas teneatur diuino cultui deputatos impendere. Quod autem dies isti aut alij, festi fiant, ceremoniale est: in quod subinde Ecclesia ius habet. Ceremonia autem omnis, figura est, aut commemoratiua aut præfiguratiua. Significabat ergo præceptum hoc in sensu literali creationis beneficium, tanquam illius memoriale. In sensu autem allegorico præsignabat requiem Christi in sepulchro: quæ dies etiam fuit Sabbathi: quasi tunc ab opere redemptionis requieuerit. Sed & in sensu tropologico, qui ad mores per metaphoram pertinet, significat cessationem à peccatorum operibus. Quare secundùm illum sensum non erat speciale præceptum: sed referebat generalem rationem omnium, quibus ab hac seruitute peccati arcemur. Ac demum in sensu anagogico significabat sempiternam requiem quæ nos manet in cœlo. Constituitur ego in Decalogo secundùm literalem moralemque sensum. Vnde ob tam multiiugam Sabbathi significationem, cùm aliæ complures essent in lege festorum solennitates, de hac sola in Decalogo mentio habita est qua reliquæ comprehenduntur. Nam cæterarum singulæ ob particulare beneficium fuerunt institutæ: illud autem creationis fuit vniuersale. De festis autem illius legis, & quemadmodùm illorum singulis singula nostra respondeant, videbimus quæstione proxima. ¶ Atqui per{ Ratio abolitionis Sabbathi & mutationis in diem Dominicum. } hæc ratio liquet cur fuerit ab Ecclesia catholica à sæculo vsque Apostolorum in diem Dominicam mutatum. Nam ratio illa literalis commemorandi beneficium creationis, altiùs mutata est in beneficium recreationis, quæ facta est à Christo per gratiam: hoc enim beneficium Dominica die resurgendo absoluit, quæ fuit in statu gratiæ lux prima, infinitùm pręstantior illa de qua tunc dixit Deus, Fiat lux. Pręterquàm quòd & dies illa prima{ Altera ratio } creationis mundi, Dominica etiam fuit: quandoquidem septima fuit Sabbathum. Figura autem allegorica Christi quiescentis in sepulchro, præsente veritate cessauit. Sensus autem anagogicus perpetuæ quietis cœlestis multò aptiùs congruit Dominicæ diei. Volubilitas enim huius mundi curriculo hebdomadæ significatur: immutabilis autem fœlicitatis æternitas significantiùs exprimitur Dominica die. AD primum igitur argumentum quod de{ Ad primum argumentum . } authoritate Ambrosij procedebat respondetur, patrem illum mysticorum sensuum amatorem, intellectum eiusmodi Iudęis obiecisse, proptereà quod opera misericordiæ in Sabbatho fieri non ferebant: & ideo cùm dixit illo præcepto peccatorum opera prohiberi, non id intellexit in sensu literali, in quo sita est specialis præcepti substantia: sed in sensu tropologico, qui generalis est omnium præceptorum virtus. ¶ Ad secundum respon{ Ad secundum. }detur quòd Sabbathi obseruatio apud Iudæos erat figuralis: & ideò strictiore religione illud seruabant: adeò vt neque cibos igne possent parare: vt patet Exod. 16. &. 35. Nempe vt illam cessationem Dei à mundi fabrica ad viuum exprimerent. Nam figura, cùm sit rei signum, debet veritatem vsque ad minima fidelissimè referre. Nos autem non ob illum figuralem ritum, sed institutione Ecclesiæ tum dies Dominicos, tum festos alios feriamur. Quapropter congruentiùs naturali iuri eiusmodi festa colimus: nempè vt & victui necessaria naturali more paremus. Et nobis cum super reliquis quæ necessitati naturæ seruiunt, faciliùs dispensetur. ¶ In tertiò igi{ Ad tertium argumentum . }tur argumento vastissimus aperitur campus eorum quæ nobis diebus festis, tum licitè permittuntur, tum dispensatione indulgentur. Sunt enim vsque adeò multa, vt vix queant sub numero comprehendi: ideoq́ue tantummodò eorum capita teneri memoria possunt. Et primùm cùm in hoc præcepto aliquid sit negatiuum, vt dictum est, id est cessare à seruili opere: atque alterum affirmatiuum, quod est sacrum audire. Circa vtrunque perpendenda illa sunt, quibus citra iniuriam violatur præceptum. Vnde primùm omnium supponenda est illa suprà tacta distinctio sancti Thom. quòd operum{ Distinctio. } seruilium alia sunt peccata, quibus dæmoni seruitur. Et hæc sunt per omnia mandata vetita: significata verò hoc singulari in sensu morali metaphorico. Alia verò sunt quibus secundùm corpus homo homini seruit: vt mechanica. Et hæc sunt isto præcepto ad literam interdicta. Sed alia prætereà sunt, quibus seruimus Deo, nempè quæ ad eius cultum attinent. Et hæc adeò non respuuntur isto præcepto, vt sint ad eius finem impendiò conducentia. In hoc enim ab alijs seruilibus abstinemus, vt inseruiamus Deo. ¶ Sex{ Sex capita vnde poßis internoscere quæ liceant diebus festiuis. Primum. } ergò capita sunt per quæ illa iudicare possumus quę Sabbathis licent. Primum est hoc quod modò diximus: scilicet, si sit ad Dei cultum pertinens. Inter hæc autem sunt gradus. Primum obtinent spiritualia quæ ab spiritu increato supernaturaliter nobis donantur: vt est sacramentorum administratio: quibus gratia confertur, in qua vita spiritualis consistit. Quapropter & antiqui circuncisionem ministrabant in Sabbatho, si octaua tunc incidisset dies. Vnde Christus Ioannis. 7. Circuncisionem homo accipit in Sabbatho, vt non soluatur lex Moysi. Et nos quoque omnia administramus sacramenta. Atque illa insuper quæ ad altaris ministerium attinent exercemus: scilicet prædicamus, oramus, & ea legimus quæ ad meditationem & animi refectionem conferunt. In secundo gradu sunt illa corporalia in quibus cultus etiam per se consistit: vt erat antiquis arcam testamenti deferre: & nobis baiulare sanctorum statuas, crucem, & huiusmodi in processionibus. Ad hæc organis canere & alijs instrumentis, de quibus operibus illud intelligitur Matth. 12. Sacerdotes in templo Sabbathum violant, id est corpore labores exercent: & sine crimine sunt. In tertio gradu locantur illa quæ sacrorum sunt præparatoria. Sed hæc tripertita. Nam quædam adeò sunt propinqua cultui vt sine illis fieri nequeat: vt antiquitùs sacerdotes animalia, quæ Deo litabantur, mactabant & torrebant: & nunc campanæ pulsantur. Alia verò sunt quæ possunt præcedenti die fieri: & hęc non sunt sine causa in festo facienda, sed anteà præparanda: vt hostias coquere, & monumentorum apparatus extruere: nisi forsan continuatio festorum exigat vt in festo fiant. Sed tamen alia sunt, non quidem per se, sed accidentariè ad diuinum cultum spectantia, vt colere agros pauperculæ Ecclesiæ vel hospitalis: aut ad eius structuram vectare lapides. Et hæc neque sine necessitate fieri in festo debent, neque sine Prælati facultate: quandoquidem opera sunt verè seruilia: ideoque licèt lex misericordię in causa sit dispensandi, fieri tamen non debent absque episcopi dispensatione: vel saltem Parœciani, vbi sic habet vsus. ¶ Secundum{ Secundum genus operum quæ in festo licent. } autem genus operum quæ in festo licent est spiritualium actionum, quæ ab spiritu nostro proficiscuntur: vt docere, consulere, & id genus alia. Seruile enim opus idem est quod corporale. Nam corpus est quod animæ seruit: quare quæ ad animam attinent, non connumerantur seruilibus. Attamen non inde infertur mechanicarum artium exercitium in festo esse permissum, & si artes illæ intellectuales quoque sint. Quoniam non de suo tantùm principio, verùm & de fine pensanda est spiritualium ratio. Scientiæ ergò quarum finis est intellectum illuminare, spirituales sunt: illæ verò quarum finis in fabricato opere positus est, quod manibus conficitur, obidque mechanicæ dicuntur, seruiles habentur. At verò sunt nonnulla spiritualia quæ ecclesia bona causa in festis interdixit, vt ius dicere, & causas agere, & iuramentum solenniter in iudicio nisi causa pacis præstare: vt patet extrà, de ferijs, cap. omnes dies. & cap. conquestus. Tametsi hæc ingruenti atroci extraque ordinario crimine dispensationem quoque admittant. Vt si publicus latro, aut maiestatis læsor caperetur in festo, liceret eum subitò in supplicium rapere. Et religionis gratia hæretici in solenni festo solent igni admoueri. ¶ Tertium genus{ Tertium genus. } & caput eiusmodi licitorum operum est quæ quanquam sint corporalia, non tamen sunt propriè seruilia. Nam inter corporalia quædam extant genere suo seruilia, quorum exemplum in mechanicis positum est: quædam verò genere suo libera, vt artium liberalium opera, qualis est musica, & figuras geometricas in abaco ducere: quæ certum est licêre in festis. Quædam autem sunt & liberis & seruis communia: de quibus dubium est an liceant: vt sunt scribere, itinerari, venari. etc. Et quidem si scribere ad id duntaxat reducatur quod est cum absentibus loqui: vt scribere epistolas, aut orationes habendas ad populum, aut prælegendas lectiones, liquet esse licitum: si autem ad opus seruile vergat, vt stata mercede transscribere, aut alia ratione calamo mereri, id minimè fas est: itinerari autem audita Missa, maximè illis qui in itinere sunt, mos quarundam prouinciarum admittit. Sed animi gratia venatum ire, claret non esse seruile opus. ¶ Quarta causa perquam nefas non est{ Quarta causa. } operari in festo, subiungitur necessitas. Primùm illorum quæ ad diuinum victum pertinent, hoc est ad condiendos cibos igneque parandos: qualis est coquorum opera, & eorum qui pastillos farciunt, & laniorum ac macellariorum. Pistores autem non excusantur, neque furnarij: nam panis potest pridie festi confici. Nisi tantus esset festorum concursus, qui id exigeret. Secundò & necessitate salutis corporeæ excusantur medici, pharmacopolæ, & sanguinis missores. Et qui fugiunt propria pericula, exemplo Heliæ qui fugit in Sabbatho à facie Iezabel. Vnde Christus Ioan. 7. Mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in Sabbatho. At verò pharmacopolæ non excusantur nisi secundum necessitatem diei præsentis. Est enim seruilis ars quam sola necessitas facit in festo licitam. Tertiò & necessitas communis salutis reipublicę excusat milites in bello: & qui illic aggeres & vallum ducunt. Et qui quosuis alios labores perferunt. Qua ratione vt legitur. 1. Maccha. 2. Macchabęi hostile pręlium sabbathis propulsare prudenter decreuerunt. Deinde & propter particulares necessitates licita sunt opera in festo. Vnde Deut. 22. Non videbis ouem fratris tui aut ouem errantem & præteribis, sed reduces fratri tuo. Cui allusit Christus Matth. 12. Quis erit ex vobis homo qui habet vnam ouem: & si ceciderit in sabbatho in foueam nónne tenebit & leuabit eam? Et per id excusamur dum conflagrationibus occurrimus, & in undationibus. Quin etiam tempore messis flante aura iustè perpurgantur grana. Imòverò vbi aëris inclementia timetur possunt & areę teri: atque etiam, licèt hoc non tam facilè sit permittendum, & segetes meti. Quamuis in his casibus, vbi ambigitur an necessitas vrgeat, consultius est Antistitem adire vel saltem parœcianum, per quem hęc liceant. Atque ex hoc capite excusantur etiam illi qui munia reipublicę necessaria exercent, quę non possunt sine graui iactura festis omnibus interpolari. Qualia exercent nautæ, cursores, muliones, & qui istis seruiunt, vt mareschalci veterinarij, qui soleis ferreis bestias calceant. Et qui furnos conflandi vitri accendunt. Sunt qui & eandem facultatem illis faciunt, qui lateres coquunt & calcem. Sed in his non tantum video necessitatis. Adde quod & propter reipublicę ornatum licet opificibus in festis operari, vt in torneamentis. Tametsi salubrius semper sit dispensationem procurare. Atqui sicut necessitas immunes facit à transgressione legis communis, sic & à transgressione particularis. Licet enim aduocatis in festo iudices informare: & instante necessitate etiam scribis aliquos actus agere. ¶ Quinta cau{ Quinta causa. }sa quę à transgressione festi operarios excipit est Ecclesiæ concessio. Indulget enim Alexan. 3. ca. licèt. de ferijs, vt possint in festis piscatores haleces piscari. Et idem est de thynnis atque alijs piscibus qui solo vno anni tempore eodemque breui capiuntur. ¶ Sextum denique excusationis caput est consuetudo. Prohibetur in dict ca. omnes. de ferijs, mercatus fieri in festo. Sed iam creberrima consuetudo est nundinas in festo celebrari. Consuetudines autem tunc à culpa liberant, quando sunt rationi congruentes, & prælatorum consensu introductæ, & antiquitate receptæ. ¶ Ecce de membro negatiuo huius præcepti, quod est cessare ab opere seruili. Affirmati{ Quibus de causis poßit quis citra noxam die festo non interesse sacru }uum autem, quod est audire sacrum, venerantiùs obseruandum est, neque quacunque de causa omittendum, nisi sit valde vrgens: vt si causa sit fugiendi periculum mortis: aut seruiendi infirmis, qui citra periculum relinqui soli nequeunt: aut si timeretur puellæ raptus, & similia. Quanuis & in hoc inualescere possit consuetudo. Vbi enim in more est nubiles puellas non exire in publicum, nullam contrahunt culpam non prodeuntes in templum. Quin verò si mater aduersum quidpiam filiæ timeret, posset domi manere eius custos. Et prætereà si maritus zelotypîa æstuans vxorem cohibeat nè in sacrum progrediatur, parêre ipsa tenetur. Et pariter serui & famuli dum herus vel iter eis imperat, vel aliud negotium, licèt sacrum non audiant. In ipsum autem herum refundetur noxia si absque causa seruum impediat, quo minùs Missam audiat. ¶ Id autem quod in præ{ Quorundam scrupulus. }sentiarum occasionem quibusdam hæsitandi offert, est vtrùm illa omnia quæ dicta sunt in die festo licêre, illicita ob id fiant, quòd pro mercede exhibentur. Inuenias enim nonnullos hac opinione captos, quòd qui præcipua intentione ob mercedem operantur in festo, ipsius sunt transgressores: si autem officium suum propter necessitatem potissimè præstent, licet eis accessorium stipendium recipere. Imò alij censent quòd qui diues est, tenetur in festo gratis opera misericordiæ facere. Istorum autem{ Ratito dubitandi. } scrupulus hoc habet, si vllum habet, fundamentum, quod opus seruile est illud quod fit in obsequium alterius: qui autem mercede operatur, alteri ceu seruus obsequitur: fit ergò illud opus seruile. Nam quando necessitas in causa est vt opera in festo sint licita, eò est quòd illa tunc opera liberis cum seruis communia sunt. Si ergò pacta mercede efficiuntur seruilia, fient subinde illicita. ¶ At verò citra vllum scrupulum, quod ar{ Solutio. Caietanus. }ticulo præsenti etiam Caietan. agnouit, quoduis opus quod vel propter necessitatem, vel propter consuetudinem, vel propter quamcunque causarum quæ modò à nobis recensitæ sunt, licitum in festo est, manet perinde iustum: quanuis non fiat nisi præcipuo mercedis intuitu. Spes enim lucri non facit opus seruile: siquidem & liberorum opera, qualis est negotiatio, & musica, & venatio, & militatio, & similia, propositam sibi habent mercedem. Et vice versa, seruile opus gratis etiam impendi consueuit: vt opus mechanicum. Neque hoc quod est alteri obsequi, constituit seruile opus. Nam & liberorum opera fieri solent in obsequium alterius. Et econuersò seruilia in obsequium ipsius artificis. ¶ Prætereà argui{ Prima ratio }tur. Famuli stipendia recipiunt pro famulatu etiam in festo impenso: Quin verò musici præcipuè seruiunt in festis atque in Ecclesijs pro mercede. ¶ Post hæc arguitur. Quamuis{ Secunda ratio. } opera in die festo sint necessaria, non tamen opifices & artifices tenentur illa gratis præstare: quia non sunt necessaria propter inopiam personarum, sed ex natura rei, vt in superioribus exemplis patet: ergò illa licitè possunt solùm propter mercedem exequi, aliter non facturi. Possuntque perinde de pretio pacisci. Nullatenùs ergò ratione mercedis aut præmij perpendendum est quódnam sit seruile opus, quod verò minimè: sed per capitales causas paulò antè commemoratas. Itâque si docere scientiam licitum de se est in festo, licebit etiam operarum pretium exigere. Et pariter aduocatus si consilium respondeat in festo. Idemque censeto de Medicis & de alijs infirmorum administris. ¶ Ex quo fit neque studere in die festo lucri causa, illicitum esse. Nam aliâs etiam scholares ius violarent si in festo literis vacarent: nam plerique id faciunt spe lucri. Et nihil refert lucrúmne post longum tempus expectes, an in præsenti recipias. Neque refert doctór ne & aduocatus diues sit, an pauper. Tametsi diuitibus consilium sit dies festos aut diuinis dicare, aut causis pauperum largiri. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm quartum præceptum de honorandis parentibus congruè tradatur. DIVTIVS nos præcedentes quæstiones remoratæ sunt. Hæc autem de quarto præcepto facilimæ expeditionis est. Arguitur nihilo minùs de mo{ Argumen. 1. }re quòd non fuerit congruè positum. Præceptum quantum ad pietatem attinet quæ est pars iustitiæ, non quidem directa eius species est, sed potentialis. Sunt autem multæ aliæ similes iustitiæ partes, vt habes apud sanctum Thomam. 2. 2. quæstio. 80. vt ob{ D. Thomas. }seruantia, gratia, veritas. etc. non ergò hoc tantùm debuit poni affirmatiuum præceptum, sed similium virtutum insuper alia. ¶ Secundò, non solùm parentibus, verùm{ Argumen. 2. } & patriæ & sanguine coniunctis debetur ex pietate cultus: ergò mancum fuit præceptum quod solos parentes colere iubet. ¶ Tertiò, neque parentibus solus debetur{ Argumen. 3. } honor, verùm & sustentatio: ergò & in hoc fuit etiam mutilum, quòd solum honorem expressit. ¶ Quartò, neque causa illi sub{ Argumen. 4. }iuncta, videlicet quòd parentibus morigeri erunt longæui super terram, vt legitur Exodi. 20. in vniuersum verum habet: inuenias enim parentibus obedientes, eosdemq́ue tenera ætate luce sublatos: videasq́ue contrà multos rebelles qui longo fruuntur senio: non ergò congruenter positum est. ¶ In contrarium facit scripturæ authoritas. QVæstioni vna satis est conclusio breuissima. Congruentissimè tribus præ{ Conclusio responsiua. }ceptis dilectionis Dei, proximè quartum de reuerendis parentibus subiunctum est. Probatur. Præcepta primæ tabulæ dilectio{ Probatio. }nem Dei, vt dictum est, commendant: & præcepta secundæ, dilectionem proximi: inter proximos autem maximè proximi sunt parentes, quippe quibus id quod sumus secundùm Deum debemus. Sunt enim particulare principium nostri: sicuti Deus vniuersale omnium: ergò locus huic præcepto debitus, proximus loco est diligendi Deum. Est enim pietas in parentes illi quæ Deo debetur adeò affinis, vt. 8. Ethicorum Aristot.{ Aristot. } compositè dixerit, Dijs & parentibus neminem posse æqualia rependere. Et Cicero in{ Cicero. } Oratione post reditum: Parentes, inquit, charissimos habere debemus, quòd ab his nobis vita, patrimonium, libertas, ciuitas tradita est. In primis autem Deum, cuius beneficio hæc omnia tenemus. CIRCA materiam ergò primi argu{ Ad primum argumentum . }menti id animaduertendum est, quod in capite libri octaui luculentiùs exposuimus: videlicet partes iustitiæ alias esse specificas, vt distributiuam, & commutatiuam: alias verò potentiales, hoc est illi annexas: vt puta quæ cùm non integram habeant rationem iustitiæ, non directè ei subduntur, sed tamen propter aliquid vtrique commune reducuntur ad illam. Ratio nanque iustitiæ est esse ad alterum, cui æquale debito redditur: religio ergò conuenit cum iustitia, quia est ad alterum, puta ad Deum: cui tamen nequimus æquale reddere. Atque in hoc deficit à iustitia. Ad religionem autem spectant præcepta primæ tabulæ, quæ est virtus annexa iustitiæ. Pari ratione pietas quæ est ad parentes, quibus æquale reddere non possumus, est pars potentialis iustitiæ. Et similiter obseruantia: quæ est reuerentia hominibus ob virtutem exhibita. Nam neque virtuti æquale præmium reddi ab hominibus valet, vt. 2. Ethicorum est apud Aristot. Quare hæc virtus ad quartum præceptum reducitur: sicuti suprà in illo verbo adnotauimus, Leuit. 19. Coram cano capite consurge. Liberalitas autem alio poplite claudicat nè sit prorsus iustitia: nempè quòd in beneficijs conferendis versatur quæ non sunt debita: sicuti & gratia quæ non ratione debiti, sed ratione honestatis beneficia repensat. Hæc ergò omnia reducuntur ad hoc præceptum. Iam enim superiori quæstione dictum est in Decalogo illa præcisè debuisse locari, quæ absque vllo sapientum officio elicere ex naturæ principijs ratio posset, nisi vbi nubila esset: hæc autem nonnullo sapientum adminiculo opùs habent, quò plenè percipiantur. Præterquàm quòd filiorum debitum ad parentes cunctis est mortalibus commune: reliqua verò, specialia: sub generali verò specialia militant. ¶ Ad secundum ad eun{ Ad secundum argumentum . }dem propè modum respondetur, quòd ratio quare patriæ, & sanguine agnatis, atque alijs necessarijs nostris debitores sumus, parentes fuêre, qui nos tali loco & sanguine genuerunt: & ideò cùm præcepta Decalogi, vt dictum est, sint prima legis principia, abundè parentes pro cunctis nominati sunt. ¶ Et eôdem reducitur solutio ter{ Ad tertium argumentum . }tij argumenti, nempè quòd honor parentibus à cunctis filijs per se debetur, siue locupletes sint siue egeni. Sustentatio verò accidit vt debeatur dum parentes egent: ad ea autem quæ sunt per se ea reducuntur quæ accidunt. ¶ Ad quartum demum respon{ Ad quartum argumentum . }detur, congruentissimum, vt superiori quæstione exposuimus, propositum fuisse huic mandato præmium longæuæ vitæ: transgressoriq́ue, supplicium breuis. Vnde Paul. 1. ad Timoth. 4. Pietas ad omnia vtilis est: promissionem habens vitæ quæ nunc est, & futuræ. Nam cùm vitam à parentibus secundùm Deum susceperimus, qui gratus illis est, meretur non solùm æterna potiri, verùm & temporalem sibi augeri: qui verò ingratus, illa orbari. Obidq́ue adeò Solon, vt Cicero pro Sexto Amerino refert, nullum parricidijs supplicium constituit: cuius causam interrogatus respondit, se id neminem facturum putasse. Romani autem intelligentes, nihil esse tam sanctum, quod aliquando non violaret audacia: supplicium in parricidas, quàm maximè congruens excogitârunt: nempè vt in culeum insuti in flumen deijcerentur: vt his rebus omnibus de repentè carerent: nempe elementis ac bestijs, ex quibus omnia nata esse feruntur. Videlicet nè cœlum viderent, nec solem, neque verò aquam tangerent, neque aërem ad respirandum: neque terræ eius cadauera mandarentur, neque adeò obijcerentur feris aut bestijs, nè videlicet tactu suo aut elementum aliquod aut bestiam polluerent, qui sese immanissimo scelere polluissent. At verò quoniam neque præsentia hæc labentiaq́ue bona sub merito cadunt, neque aduersa mala satis sunt ad expianda piacula, fit vt Deus occulto iudicio quandoque sinat vt & boni exiguo hoc præmio careant, & mali, supplicio: quippe quibus auctiora in altero manent sæculo. # 6 ARTICVLVS. VI. Vtrùm sex reliqua præcepta conuenienti ordine & modo tradantur. DE reliquis sex præceptis satis suprà dictum est: sed nè ab ordine illa excludamus, arguitur quòd non sint sufficienter tradita. Primùm sic: Alia sunt præ{ Argumen. 1. }ter homicidium, adulterium, furtum, & falsum testimonium nocumenta quæ ciuibus inferuntur: diminutus ergò fuit numerus. ¶ Secundò. Concupiscentia in nono & de{ Argumen. 2. }cimo præceptis aut accipitur pro sensualitatis moiu, secundùm illud Iacobi. 4. vnde bella & lites in vobis? Nonne ex concupiscentijs, quæ militant in membris vestris? aut pro voluntatis consensu, vbi peccati ratio consummatur, & pariter virtutis ac meriti, secundum illud Sapien. 6. Concupiscentia sapientiæ perducit ad regnum perpetuum: sed prior quidem prohiberi non potuit: quia naturæ corruptæ naturale est cum ratione pugnare: secundùm illud Pauli, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ: aliâs sensualitatis commotiones essent mortalia peccamina: quod est falsum. Secunda verò vno quodlibet præcepto prohibetur. Qui enim prohibet homicidium, vnà prohibet & eius voluntatem: nihil ergò opùs habuit peculiari mandato. ¶ Tertiò denique, Homicidium adulterio{ Argumen. 3. } & furto grauitate antecellit: non autem seorsum prohibita est eius cupiditas: non ergò erat cur aliorum concupiscentiæ seorsum inhiberentur. ¶ A parte contraria pugnat authoritas ipsa legis. AD quæstionem post ea quæ superiùs explicata sunt perfacilis est responsio,{ Conclusio responsiua. } quæ vnica conclusione continetur. Sex præcepta debita ratione prohibitionis tenore posita sunt. Probatur. Duæ sunt partes iu{ Probatio. }stitiæ, facere bonum, à maloque recedere. Primum autem non cunctis promiscuè per se debetur, sed personis certis: cui autem potissimùm debetur, est Deus, & secundùm illum parentes: sed tamen iniurijs & vi minimè lædere, omnibus debitum est: obidq́ue post primam tabulam quartumque mandatum, quibus ea præcipiuntur quæ Deo parentibusq́ue debentur, optimè nocumenta respectu omnium in vniuersum prohibentur. De distinctione autem, numero, ordine, & traditione eorum, deq́ue singulorum grauitate, satis superq́ue quæstione superiori dissertum est. Quòd si de numero adhuc hę{ Scrupulus. }reas, eò quod cùm alia multa præterquàm parentibus & consanguineis, alijs etiam debeantur, secundùm verbum Pauli, Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum. etc. debuerint & alia adhiberi affirmatiua præcepta. Respondetur quòd cùm Decalogus{ Solutio. } primordia solummodò contineat legis, non decebat in ipso nobis tradi nisi ea quæ vniuersis mortalibus communi ratione debita sunt: & talis est honor quem debemus parentibus. Ad reliquos verò non vna, sed diuersis rationibus contrahuntur debita, & ideò non erat illis opùs speciali præcepto: sed satis erat generalis iustitia, quæ præcipit vnicuique ius tribui suum. ¶ Atque per hoc documentum liquet id quod quæstione. 3. contra Burgensem super Leuit. 19. adnotauimus: qui contra sanctum Thomam, imò contra planam veritatem præceptum dilectionis proximi negat esse omnibus commune atque notissimum: proptereà scilicet quòd amicitia non fuit philosophis comperta respectu omnium, sed tantùm respectu studiosorum. Est enim mens Diui Thomæ & rei veritas, quòd cùm præceptum dilectionis proximi includat, & benefacere, & non malefacere, prius est notissimum: non quidem respectu omnium proximorum, sed respectu certi generis, scilicet parentum: posterius verò respectu omnium: & ideò ex eodem principio solùm elicitur quartum præceptum affirmatiuum, & reliqua negatiua. AD primum igitur argumentum respondetur quòd cùm nocumenta, atque iniuriæ quibus alter in alterum nocuus & iniurius est non potuerint certo numero colligi, consultum fuit, ac perinde decôrum, capita tantùm poni, quibus alia cohærent membra. Quicquid enim detrimenti alteri inferas, aut personæ illud impingis: & id rerum genus ad homicidium reducitur: aut personæ coniunctæ per modum libidinis: & hæc referuntur ad adulterium. Damna autem in rebus data, siue per vsuram, siue per aliam fallaciam, omnia ad furtum propendent. Sicuti & iniuriæ omnes quibus infra verba peccatur: vt sunt mendacia, & detractiones, & verbales contumeliæ, ad falsum testimonium. ¶ Ad secun{ Ad secundum argumentum . }dum respondetur, nomine concupiscentiæ non prohiberi sensualitatis insultus atque illecebras: sed voluntatis consensus, vbi subest peccatum, secundùm verbum Christi, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo. Et quanuis vno quolibet præcepto vnà & res & eius cupîdo prohibeatur: exposcebat tamen singularis necessitas vt speciatim concupiscentia alienæ vxoris, atque alienarum rerum exprimeretur propter rationem quam superiori quæstione, articulo. 5. declarauimus: nempè quòd aliorum peccatorum obiecta non per se ad concupiscentiam illectant: sed ob alias affectiones cupiuntur: vt homicidium propter vindictam, quæ ex odio nascitur: & propter iram. Quare in illis sufficit res ipsas prohiberi: ea verò quæ ad concupiscentiam carnis & oculorum spectant, per se animum pelliciunt: atque adeò non solùm in abstinendo ab illis difficultas est, verùm & noua in refrænanda concupiscentia: obidque præter opus, consultum fuit & cupidines singularibus prohibitionibus interdici. # 5 QVAESTIO QVINTA, De præceptis ceremonialibus. S. Thom. 1. 2. q. 101. &. 2. &. 3. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm ceremonialia præcepta quadrifida fuerint, scilicet sacrificia, sacramenta, sacra, & obseruantiæ. ETSI FVNCTIO nostra fuerit Diuum Thomam explicando amplificare, tamen in his ceremonialium ac iudicialium quæstionibus diuersa erit. Adeò enim copiosè & disertè cuncta ipse explanauit, vt nequeat doctrina eius vel extendi ampliùs vel elucidari. Igitur vt summatim compendium faciamus, primò quæritur an ceremonialia quadrifida partitione diuidantur, scilicet in sacrificia, sacramenta, sacra, & obseruantias. Et arguitur à parte negatiua: Si{ Primum argumentum. } hac ratione distribuerentur, id maximè esset quod ceremonialia ad diuinum attinebant cultum, vt nomina ipsa sacrificiorum & sacrorum designant. Erant autem aliqua ceremonialia quæ nihil ad cultum Dei referre videbantur, vt abstinentia ciborum quæ præcipiebatur Leuit. 11. & abstinentia à vestimentis, scilicet nè vestem duobus contextam, hoc est lana & lino, vllus indueret, vt Leuitic. 19. cautum erat: ergò non omnes ceremoniæ cultui seruiebant. ¶ Secundò si sacrificia il{ Argumen. 2. }la, & sacramenta, atque obseruantiæ alicui erant vsui accommoda, maximè vt rerum aliquarum essent figuræ, secundùm verbum Pauli, omnia in figura contingebant illis: id{ P. } autem nequâquam legi congruebat: vtpote quæ vt August. 4. de doctrina Christiana au{ Augustinus. }thor est, & suprà citatus Isidôrus, manifesta esse debet & cunctis peruia: cùm illa quæ figurarum mysterijs tecta sunt theatricam potiùs ænigmaticamque repræsentationem præ se ferant, quàm legis claritudinem: haud ergò decuit esse figuralia. ¶ Tertiò, legis syn{ Argumen. 3. }ceritas simplicitatis præceptorum amatrix est, multitudinisque expultrix. Est enim præceptorum multitudo sarcina potiùs & ruinę occasio quàm adminiculum ad virtutem: secundùm illud Petri Actu. 15. Quid tentatis demum imponere iugum super ceruicem discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus: caueri ergò illa debuit ceremoniarum turba. ¶ Quartò, ceremoniæ{ Argumen. 4 } illæ, Christi erant vmbra & prognosticum: sacrificia autem abundè præsignabant Christum, qui secundùm Apostolum ad Ephe. 5. sacrificium se obtulit & oblationem & hostiam: in noua autem lege sacrificium ipsum altaris simul est & sacramentorum, idemque potissimùm, atque idipsum dicitur sacrum, omniaque sacrificia & sacramenta sunt quædam obseruantiæ: non ergò opùs illa est quadrifaria distinctione. Aliâs deberent & alia superaddi membra: puta solennitates, oblationes, atque id genus multa. ¶ In contrarium autem est quòd lex illa de his omnibus meminit. AD quæstionem iuxta numerum argumentorum quatuor conclusionibus respondetur. Prima est. Ceremonialia illa cun{ Prima conclusio. }cta ad Dei cultum pertinebant: sic enim. q. 2. tres præceptorum ordines secreuimus, quòd moralia ex principijs naturæ, ceu conclusiones eliciuntur. Ceremonialia verò & iudicialia, non conclusiones, sed speciales determinationes sunt generalium præceptorum quæ arbitramento quodam statuuntur. Ceremonialia quidem circa religionem quæ nos ordinat in Deum: iudicialia verò circa pacem & tranquillitatem ciuium secundùm charitatem proximi. Est enim naturale pręceptum, vt Deus colatur. Quòd autem vel hoc vel illo modo, arbitramentum est humanum vel diuinum: sicuti ait Arist. 5. Ethicor. Litare enim{ Aristot. } hæc aut illa animalia, nihil natura sua refert nisi quia lege positum. ¶ Secunda conclu{ Secunda conclusio. }sio. Cultum illum diuinum in lege veteri condecens fuit prognosticam figuram Christi eisuque Euangelicæ legis prætulisse. Proba{ Probatio. }tur. Sicuti homo, & anima constat & corpore, ità & cultus tam interior est quam exterior: secundùm illud Psal. Cor meum & caro mea exultaueruntin Deum viuum. Et sicut corpus ad animam relatum est, sic & exterior ad interiorem refertur. Cultus autem animę in hoc positus est, vt Deo suo coniungatur: obidque secundùm diuersam eius coniunctionem diuersum esse congruit externum cultum. Quo fit vt in statu sempiternæ beatitatis, vbi anima secundùm intellectum atque affectum Deum habet præsentem, nullo opùs sit vmbratili figuratiuoque cultu, sed omnia perficiuntur laude: secundùm illud Esai. 51. Si gaudium & lętitia inueniuntur in ea, gratiarum actio & vox laudis. In statu autem præsentis vitæ, vbi absentes ab illo conspectu exulamus, necesse habemus radijs eiusdem diuinæ veritatis sub sensilibus figuris illustrari: vt. 1. cap. Cœlest. hierar. author est Dionys. di{ Dionysius. }uersimodè tamen secundùm diuersum statum conditionis humanæ. Nobis quippe sub lege degentibus Euangelica, quia etsi veritas ipsa non per se elucescat: tamen via iam patula est, & per Christum reuelata, nullis alijs operæpretium est figuris, quàm ęternę illius beatitatis quæ nos etiam num futura manet. Veterem autem populum, cui non solùm diuina per se veritas, verùm & via quæ futurus erat Christus, vti ad Hebr. 7. ait Apostolus, nondum erat propalata, quàm maximè decebat in illo versari exteriori cultu, qui non solùm figura esset sempiternæ veritatis in patria contuendæ, verùm & Christi etiam qui futurus erat via, veritas, & vita: nempè vt tam diuturno tamque celebri rerum vsu populus ille assuetus & admonitus venientem posteà veritatem promptissimè reciperet. Vnde Paul. ad Hebr. 10. quò discrimen antiquæ le{ Paulus. }gis & nostræ insinuaret, vmbram, inquit, habens lex (scilicet vetus) futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: videlicet qualem nos habemus. Elongatior enim à veritate est vmbra, quàm imago, quæ eam germaniùs exprimit. ¶ Tertia conclusio: Conde{ Tertia conclusio. }cens etiam fuit vt non vna tantùm ceremonia, sed multiiuga earum varietate populus ille occupatus esset, diuinoque cultui mancipatus. Congruitas enim huius tam exiniquorum necessitate quàm ex iustorum perpenditur. Illi enim qui ad idololatrîam procliues erant, quoniam idololatrarum superstitiones multifidæ erant, necesse habebant econtrariò ceremoniarum multitudine institui, vt in illis occupati non illa auêrent quæ inter Ethnicos cernebant. Sed & boni atque ad diuinorum contemplationem accliues, nihilo minùs congeminatis ceremonijs erant imbuendi: tum vt assiduitate illa in diuina contemplatione persisterent, & varietate recrearentur: tum etiam vt Christi multiiuga mysteria multiplici ceremoniarum cultu identidem prospectarent. ¶ Quarta conclusio: Et si variæ fuerint{ Quarta conclusio. } multiplicesque priscorum ceremoniæ, ad quatuor tamen capita reducuntur, quæ sunt sacrificia, sacramenta, sacra, & obseruantiæ. In cul{ Ratio conclusionis. }tu nanque tria est considerare. Primum quidem in quo eius substantia posita est: videlicet sacrificium quod in Dei reuerentiam offertur. Secundò instrumenta: vt templum, vasa, aliaq́ue eiusmodi. Et hæc dicuntur sacra, hoc est anathemata: puta diuino cultui mancipata & consecrata. Tertiò, cultores ipsi in quibus duo dignoscuntur: videlicet consecratio vel totius populi, vel singularium ministrorum. Et hæc sunt sacramenta, quibus vel populus sanctificatur, vel consecrantur ministri. Et rursùs singularis eorum habitus & famulatus: qua ab exteris secernuntur, qui non sunt eiusdem religionis, tum quantum ad cibos, tum etiam quantum ad vestimenta. Atque hæc dicuntur obseruantiæ. Hæ igitur quatuor species sub vno ceremoniarum genere concluduntur. ET per hæc patet argumentorum solutio. Ad primum enim respondetur quòd{ Ad primum argumentum . } illa ciborum abstinentia vestimentorumque habitus ad diuinum cultum conferebant. Non quidem per se primò vt sacrificia, sed quasi præparatoria ornamenta: quamobrem sub genere etiam ceremoniarum continentur. ¶ Ad secundum respondetur quòd{ Ad secundum argumentum . } diuinorum arcana non sunt quibuslibet inuulganda. Quocircà à mussitando atque à labiorum compressione mysteria dicuntur. Aliâs, vti Christus admonuit, esset margaritas porcis inculcandas proijcere. Nam quæ homo non capit, illicò spernit. Obidq́ue figurarum schemata & rerum typi non sunt scripturæ sanctæ incongrui. Imò sicuti in theatris homines sensili representatione contuentur quæ nudo intellectu capere nequeunt: sic{ Ad tertium argumentum . } & in scriptura est operæpretium. ¶ Ad tertium respondetur quòd sicuti ægroto corpori dum vna non sufficit medicina, alia ac subinde alia adhibetur: ità & in illis ceremonijs, quæ vt suprà diximus, de se non iustificabant, sed egena erant & infirma elementa, fieri necessum erat. Et ideò tanquàm sapiens legislator consultius Deus duxit transgressiones aliquas multitudinis ceremoniarum permittere, quàm vt si otio populus ille vacaret, in idololatrîam collaberetur. ¶ Ad{ Ad quartum argumentum . } quartum denique iam reddita est ratio distinctionis illorum quatuor. Nostrum enim sacrificium Christum ipsum continet: quod est proinde sacramentum: non sic autem sacrificia veteris legis. Ideoque alia erant sacramenta, quibus suo gradu purgabatur expiabaturque populus, atque alia sacrificia. Item solennitates quodammodò ad sacra pertinebant: sicuti templa sacra. Offerebantur enim sacrificia, sicut in loco certo, ità & statis temporibus. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm singulis istis ceremoniarum speciebus reddi poßint legitimæ causæ. SVBSEQVITVR IN secundo articulo vt de causis ceremoniarum cursim saltem dicamus. Quæritur ergò an causas habuerint vllas. Et arguitur{ Primum argumentum. } à parte negatiua. Super illud ad Ephes. 2. Legem mandatorum decretis euacuans: ait glossa, decretis Euangelicis ob id esse euacua{ Glossa. }tas obseruantias antiquæ legis, quòd ex ratione sunt: illæ ergò per contrarium sensum ratione carebant. Præsertim quòd si ratione pollerent, moralia fuissent. Nam quicquid ratione constat ex principijs naturæ deducitur, ex quibus morales pręceptiones oriuntur. ¶ Secundò arguitur, quòd saltem nul{ Argumen. 2. }lam habuerint literalem causam. Enimuerò si ceremoniæ vniuersæ non nisi signi, figuræque rationem habebant, non alia in illis existebat ratio quàm per res illas futura præsignare, atque adeò nullam habebant causam quæ secundùm primæuum significatum literæ existeret. Idq́ue ex ipsis legis verbis confirmatur. Nam si qua erat ceremonia quæ causam haberet literalem, maximè vel circuncisio vel Phase Paschæ. De priori autem legitur Genes. 17. Vt sit in signum fœderis inter me & vos. De posteriori verò Exod. 13. Erit quasi signum in manu tua, & quasi monumentum ante oculos tuos: ergò alia multò minùs habebant literalis causæ. ¶ In contrarium autem est quòd non solùm sacramenta & sacrificia figuram gerebant Christi, verùm & historiæ ipsæ: vt transitus maris rubri, peregrinatio deserti, atque id genus reliqua. De his quippe ait Paul. 1. ad{ Paulus. } Corinth. 10. Omnia in figuram contingebant illis: sed in historijs præter mysticum intellectum inerat etiam literalis: ergò & ceremoniæ causam habebant literalem. AD quæstionem duabus conclusionibus{ Prima conclusio. } respondetur. Prior: vniuersus ceremoniarum ritus Mosaycæ legis ex debito fine ducebat suas causas. Conclusio hæc in com{ Suadetur conclusio. }perto cuicunque est qui crediderit legem illam opus fuisse Dei: quod suprà contra Manichæos iam constitutum est. Nam cùm Deus cuncta sua sapientia gubernet, sapientis autem secundùm Philosophum. 1. Meta.{ Philosophus. } sit res ordinare, fit vt quæcunque à Deo procedunt, vt Apostolus ad Roman. 13. inquit,{ Paulus. } ordinata sint: ordo autem cuiusque rei duo exigit: prius vt debito sit fine instituta. Nam illa quæ vel non seriò fiunt, sed iocò: vel non consultò, sed præter finis intentionem eueniunt, ob defectum ordinis ad finem, dicuntur inordinata & temerè facta. Secundò etiam oportet & id quod ad finem quempiam refertur, proportionem ad illum habere debitam. Quemadmodùm enim. 2. Physicor. ait{ Aristote. } Aristo. formam dentatæ serræ ex fine sumi, sic in practicis mediorum ratio ex fine ducitur. Igitur cùm lex opus sit diuinæ sapientiæ, fit vt vtrumque rationis ordinem habeat. Quapropter Deuterono. 4. Hæc, inquit author ipse legis, est sapientia vestra, & intellectus coram populis. ¶ Posterior conclusio.{ Vltima conclusio. } Nullam credibile est fuisse ceremoniam antiquæ legis quæ non habuerit vtrumque sensum & causam: nempe & literalem & mysticam. Ad cuius intellectum notandum est,{ Discrimen inter sensum literalem & mysticum. } vt inter proloquia super Matt. fusiùs explicuimus, sensum literalem & mysticum sic differre quòd literalis est quo literæ ex sua institutione vel primæua vel metaphorica res ipsæ significant: mysticus verò est quem res per literas significatæ rursus significant. Exempla sunto. Historia illa Genesis quòd Abraham duos filios habuit, vnum de ancilla & alterum de libera, ad literam res gestas enarrat. Rerum autem historia Paulo ad Galat. interprete, duo per allegorîam significabat testamenta. Rursus illud Esaiæ. 7. Ecce Virgo concipiet, etc. in sensu literali proprio conceptum prænuntiabat Deiparæ Virginis. Illud autem cap. 11. Egredietur virga de radice Iesse, & flos de radice eius ascendet: in sensu itidem literali, sed tamen improprio, hoc est per metaphoram, eundem Virginis partum significabat. Sed virga Aaron, quæ vt refertur Numer. 17. effloruit, in sensu mystico & allegorico typus erat & figura eiusdem rei. Hoc præhabito interpretamento pro{ Probatio conclusionis. }batur conclusio. Cultus antiquæ legis hoc, vt suprà dictum est, à nostro differebat, quòd noster non est vmbratilis, tametsi imaginem gerat triumphantis Ecclesiæ: ille verò ad duos erat institutus fines: nempè & ad exhibendum Deo honorem debitum, & ad prænuntiandum futurum Messiam. Quemadmodùm enim prophetarum oracula prædicationes futurorum erant: sic & tota legis illius historia nihil aliud apparebat quàm theatrum quoddam vbi futurorum comœdia agebatur. Hinc ergo fit totum illum ceremoniarum apparatum, & causam habuisse sensumq́ue literalem, seu ad euitandam idololatriæ impietatem, siue ad commemorandum beneficium aliquod: vt obseruatio sabbathi. Et prætereà figuralem. Quemadmodùm esus agni & beneficij liberationis ex Aegypto præsagium vmbraque erat, & occidendi Christi figura. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, eatenùs ceremonias illas cum nostris collatas censeri non habuisse rationem, quòd natura sua nihil referebant: impertinens enim erat hæc aut illa mactari animalia, vestemque non texi ex lino & lana: sed totam causam habebant ex institutione. Lex autem nostra, quia in charitatis officijs posita est, à natura ipsa rerum rationem ducit. Ob idque illa non dicuntur moralia: non quòd nullam habuerint rationem, sed quòd eorum probitas & laus non fuerit de natura rerum deprompta. ¶ Ad secundum respondetur{ Ad secundum. } quòd sicut sensus metaphoricus nihilo minùs est literalis, quàm proprius: quia vterque per literam significatur: sic quòd res institutæ sint ad beneficium commemorandum non tollit literalem sensum. Quapropter nil vetat, quo minùs causa literalis circunsionis illa fuerit, vt monumentum esset fœderis pacti cum Abraham, causaque esus agni, vt esset memoria liberationis populi: licèt per allegoriam aliquod preterea in nostra lege futurum premonstrassent. Causas ergo vtriusque generis doctissimè ac locupletissimè diuus Thom. sigillatim in sin{ D. Thomas. }gulis ceremoniarum enarrat. 1. 2. q. 102. arti. 3. & tribus sequentibus: discurrendo per quatuor suprà dispositos ceremoniarum ordines: sacrificiorum enim literalis causa duplex{ Duplex causa literalis sacrificiorum antiquæ legis. } erat: videlicet vt per illa mens humana in Deum subleuaretur ad repensanda beneficia de eius largitate suscepta: ideoque offerebatur genus ferè omne victualium, nempè animalia, panis, vinum, oleum, & mel. Thus prætereà & sal quibus nos Deus pascit: secundum illud. 1. Paralipo. 29. Tua sunt omnia, & quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Sed quia donorum omnium maximum fuit Christus: sic enim Deus, vt est apud Ioan. dilexit mundum vt filium suum vnigenitum daret, vt omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam: causa mystica illorum sacrificiorum idem erat Christus. Vnde ad Heb. 10. sacerdos veteris legis easdem proferebat hostias, quæ nunquàm possunt auferre peccata. Christus autem pro peccatis obtulit vnam in sempiternum. Offerebantur autem ex animalibus tres quadrupedum species, scilicet, oues, boues, & capræ. Ex auibus verò turtur & columba. sed ex piscibus, quia extra aquas viuere nequeunt, nullus reputabatur sacrificio idoneus. Occidebantur autem in figuram Christi qui in cruce erat immolandus. Quare & modus præscribebatur occidendi, vt à Gentilibus differrent. Offerebanturque, tum vt holocausta in honorem Dei, tum etiam ad expianda peccata, eundemq ipsum pacandum ac propitiandum. Vnde illæ dicebantur hostiæ pacificæ, hæ verò pro peccato. ¶ Sacrorum quoque, nempè tem{ Ratio literalis pariter ac mystica sacrorum templi. }pli, vasorumque ac solennitatum, in quibus sacrificia offerebantur, causa quoque vtraque assignatur. s. tam literalis quàm mystica. Habuit enim populus ille quando per desertum vagabatur portatile tabernaculum: posteà verò in possessionem missus terræ promissæ, templum. Nam ad literam neque oberrantes fixum habere poterant templum, neque quiescentes decebat tabernaculum habere mutabile. Sed quantum ad figuram, tabernaculum significabat militantium peregrinantiumque in hoc mundo Ecclesiam: templum verò sempiternum cœlestium cœtum. Vbi, sicuti neque in extructione templi nullus vel mallei sonitus vel securis audiebatur, nullus erit luctus neque clamor neque strepitus: sed quemadmodùm in hac militia, charitatis iustitiæque officijs ac pœnitentiæ fructibus per Dei fauorem se quisque exercuerit, dolaueritque & expoliuerit: sic omnes diuina dispositione collocabuntur. ¶ Quòd autem non nisi vnicum illis templum concessum fuerit, rationem sanctus Thom. assignat vt à diuersis lucis atque aris diuersorum Deorum, quos ethnici colebant, abstinentes, vnum verum profiterentur. At{ Alia ratio templi secundum Chrysosto. } verò subticenda alia non est, quam Chrysosto. in homi. aduersus Iudęos disertè meditatus est. Prohibebantur enim pascha & festa nisi Hierosolymis vnoque templo celebrare, vt Deuterono. 16. & apud Iosephum libr. 3.{ Iosephus. } cap. 13. constat: eam inter alias ob causam, vt eodem posteà per Titum & Vespasianum diruto, neque vnquàm deinceps reædificato, palàm fieret legem illam cessasse. Hac enim de causa dum in Babylone captiui rogarentur Hebræi sua celebrare festa, respondebant, Quomodò cantabimus canticum Domini in terra aliena? quasi dicerent, Nefas nobis est alibi quàm Hierosolymis solennitates nostras peragere. Id nunc ergo si meditarentur Iudæi, facilè adducerentur vt crederent legem illam esse abolitam: quippe cuius sacrificia, sublato templo, antiquata sunt. ¶ De vasis candelabrisque ac reliquis, vide apud S. Tho.{ S. Thomas. } ac subinde de solennitatibus: quæ præter quotidianum festum quo manè & vesperè immolabatur agnus, vt Num. 28. &. 39. legitur, septem erant: videlicet, Sabbathum hebdo{ Numerus voterum solennitatum. Sabbathum. Neomeniæ. Pascha. Pentecoste. Festum tubarum }madibus singulis. Et Neomeniæ in singulis mensium initijs: & solennissima celebratio paschalis agni, quæ fiebat in memoriam liberationis de Aegypto. Et quinquagesimo inde die Pentecoste, in memoriam datæ legis. Et quinta, festum tubarum in mense septimo, scilicet Septembri. Nam Martius erat primus, in memoriam liberationis Isaac per arietem, quem Abraham vidit inter vepres, vt legitur Gene. 22. cornibus hærentem: illa quippe cornua tubis illis referebant. Et fe{ Festum Scenopegiæ. }stum scenopegiæ: hoc est tabernaculorum, ad commemorandum beneficium diuinæ protectionis per desertum. Ac demum septimum collectarum festum: quando scilicet col{ Festum collectarum. Causæ sacramentorum. }ligebantur expensæ diuino cultui necessariæ. ¶ Tertio loco & sacramentorum quoque causas est ambas facile assignare. Nam per circuncisionem totus populus ab originali mundabatur instituebaturque ad Dei cultum. Quare & quod nobis baptismus, illis erat circuncisio: nempe legis professio. Mox succedebat esus agni paschalis, quo nostrum refectionis sacramentum significabatur. Et prætereà victimarum solutio, esusq́ue panum propositionis, quæ peculiaris erat sacerdotum cultus. Atque in figuram aliorum quæ nobis sunt sacramenta, erant purificationes & ablutiones. ¶ Demum neque obseruantiarum,{ Cansæ obseruantiarum. } scilicet ciborum delectus ac vestium tam populi quàm sacerdotum, deerant suæ causæ, siue literalem consideres, siue mysticam. Hęc autem omnia peregregia mentis attentione vigilantissimaque diligentia & explicatione diuus Thom. loco citato edisserit. Quapropter cùm nihil nos ei lucis adhibere valeamus, molestiæ potiùs oneriq́ue lectori essemus quàm oblectamento si longiorem hîc moram traheremus. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm legis antiquæ ceremoniæ, vel ante legem extiterint, vel sub lege iustificarent. SVbsequitur vt de ceremoniarum tam tempore quàm virtute considerationem superioribus adiungamus. Arguitur enim quòd ceremoniæ fuerint ante legem. Primùm quòd, vt legitur Genes. 4. Cain & Abel obtulerunt munera Domino: quod genus sacrificij erat atque holocausti in honorem Dei. Item & Noë, vt legitur Gene. 8. & Abraham, vt habetur ibîdem cap. 22. Et quantum ad sacra, Abraham etiam Genes. 13. & Iacob Gene. 28. extruxerunt altaria. ¶ Item tertiò:{ Tertium. } Circuncisio, quæ fuit sacramentorum summum ante legem datam præcepta fuit Abrahæ Genes. 17. & Melchisedech in lege naturæ, vt legitur ibidem cap. 13. erat sacerdos Dei summi. ¶ Prætereà quòd sub lege ceremo{ Quartum. }niæ illæ iustificarent, videtur colligi ex illo Leuit. 10. Quomodò potui placere Domino in ceremonijs mente lugubri? Vbi Aaron excusauit se apud Moysen quòd propter mœstitiam occisorum filiorum non poterat sacrificio suo Deo placere. Colligitur ergo contrarius sensus, quod aliquando placebat. Qui autem Deo placet, iustificatur apud ipsum. Acceditque & verbum Dauidicum: Lex Domini immaculata conuertens animas. ¶ In contrarium autem est Apostolus ad Galat. 2. Si data esset lex quę posset iustificare, Christus gratis mortuus esset, id est sine causa. Quod blasphêmum esset concedere. AD quæstionem quatuor conclusionibus respondetur: dum modò duo ante legem discernamus tempora: scilicet quod Abrahę antecessit, & quod ab ipso vsque ad Moysen successit. Duæ enim illæ ætates quæ defluxêre ab orbe condito vsque ad Diluuium, & inde vsque ad Abraham, statum Gentium continebant merè naturalem: nam cum Abraham cœpit Deus peculiariter de salute humani generis tractare. Sit ergo prima con{ Prima conclusio. }clusio: Nulli fuerunt vnquàm mortalium quibus non suæ essent diuini cultus ceremoniæ & ritus. Non inquam auctoritate positæ supernè diuinæ legis, sed ratione naturali magistra. Cùm enim natura genus nostrum do{ Ratio conclusionis. }ceat Deum esse colendum, in de diuersæ nationes diuersos cultus pro ratione suæ fidei quam de ipso concipiunt instituunt. Sicuti ex instinctu quo illectantur ad quietum statum reipublicæ, iudicia quoque legibus sanciunt. Iam enim sæpe suprà dictum est, cerimonialia & iudicialia non concludi ex primis principijs naturæ sicuti moralia, sed arbitramento humano constitui. Atque inde fit vt cùm ius naturæ atque gentium idem sit apud omnes, cerimonialia tamen ac iudicialia non sint nisi varia. Et cùm cultus non nisi per sacerdotes administretur ac dispensetur, iuxta verbum Pauli Heb. 8. Omnis pontifex ad offerendum munera & hostias constituitur: nulla fuit perinde natio quæ suos non haberet sacerdotes. Quod quidem sacerdotium vel iure primogenituræ succedebat: vt de Melchisedech fertur, qui fuit Sem primogenitus Noë: & in historia Iacob adnotatur, qui ab Esau primogenito ius primogenituræ ob id coëmit quòd sacerdotium illi, tametsi minori, Deus tribuerat: iuxta illud Malachiæ. 1. Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Quin verò non esset futilis cogitatio si & hanc quoque causam meditaremur indignationis Cain aduersus fratrem, quòd cùm ipse esset maior natu, ac perinde legitimus sacerdos, nihilo minùs fraterna oblatio præ sua haberetur Deo grata. Inter Romanos autem non ità constat iure primogenituræ sacerdotes successisse: nam creabantur à populo. Et de Aegyptiorum insuper sacerdotibus retulit historia sacra Genes. 41. Quod autem de cultu affirmamus, de quatuor subinde ceremoniarum speciebus intelligimus. Habuit enim vnaquælibet gens sua sacrificia quibus diuinum honorem profitebantur: suaque altaria, & aras, & lucos eisdem sacrificijs sacratos. Insuper & sacramenta: saltem illud commune quo ab originali se & suos pueros emundabant. Non inquam sic commune vt vnum esset cunctis gentibus: nam cùm illud neque diuinitùs fuerit toti orbi reuelatum, neque ex principijs naturæ illatum, cùm originis labes, vt. 1. lib. de natura & gratia diximus, non fuerit naturaliter cognita: sed erat ceremoniale, consequens fit vt non fuerit idem apud omnes: sed vbi ratio naturalis suam obtinebat lucem, oblationes institutæ erant pro paruulis. Vbi verò erat obnubilata, nullum habebant tale sacramentum. ¶ Ad hęc & suas quoque religionis obseruantias vnaquæque natio habuit: vt ethnicorum quoque historiæ perpetuæ memoriæ prodiderunt. ¶ Quin verò secunda subne{ Secunda conclusio. }ctitur conclusio. Supra naturalem instinctum fuerunt insuper nonnulli proceres inter gentes quibus præclariùs diuinus radius affulsit. Vt de Iob nos confitemur, & de Sibyllis, & de Hermête Trismegisto traditur: quorum vtique sapientia eiusmodi ceremoniæ instituebantur. Hæc nihilo minùs, quia non diuina lege scripto sancita erant, non simpliciter censentur ceremoniarum nomine: sicuti sacramenta scriptæ legis. ¶ Et per hoc respondetur{ Ad primum argumentum . } ad primum argumentorum ordinem de Cain & Iacob & Abraham. Præterquàm ad illud circuncisionis, quod quidem sacramentum fatendum est, non pertinuisse ad legem scriptam quantum ad eius institutionem, sed quantum ad eius tantum obseruantiam. Nam institutum fuitætate Abrahæ multò ante Moysen. Vnde Christus Ioannis. 7. Non ex Moyse est circuncisio, sed ex patribus. ¶ Tertia conclusio: Sacramenta legis vete{ Tertia conclusio. }ris à solis carnis sordibus &, quas dicunt, irregularitatibus corpus emundabant: non tamen à culpis animam. Erant quippe legales immunditiæ plurimæ, vtputa leprosus, & qui morticinum tangeret, & puerpera, & quæ profluuium sanguinis pateretur: & similes in quorum ablutionem illa erant sacramenta instituta: ob hoc enim appellat illas Paulus{ Paulus. } ad Hebr. 9. iustitias carnis: quæ vsque ad tempus correctionis imponebantur. Nam sanguis, inquit, hircorum & taurorum, & cinis vitulæ aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis. Secundum autem conclusionis membrum vltimo articulo quæstionis tertij attactum est. Illic enim rationem ostendimus cur præcepta moralia illius legis non iustificabant: in quo & nostra cum illis conueniunt: id est per se non remittebant peccatoris delicta: quoniam opera sunt naturalia: remissio verò peccatorum per gratiam Dei fit supra naturam. Illius tamen nostræque legis sacramenta hoc distant, quòd cum Christus tunc nondum fuisset passus, cuius mors fons perrennis est totius gratiæ, sacramenta illa non erant instrumenta quibus realis passio applicaretur: sed applicabatur per fidem per modum finis, in quem omnia illarum opera referebantur. Ob idque non circuncisio, sed fides per illam protestata sanctificabat. Neque oblationes hostiarum, sed eadem ipsa fides, secundùm illud Leuit. 4. &. 5. vbi dum earundem oblationum habetur mentio, subditur: Orabit pro eo sacerdos & dimittetur ei. Quasi noxia non sacrificiorum vi, sed per fidem & Dei gratiam condonaretur. Et ideo appellabat ad Galat. Paul. sacramenta illa, infirma{ Paulus. } egenaque elementa. Nempe quòd non illa sed fides iustificabat. Atque hoc mihi Paul. illo verbo docuisse videtur. Credidit Abraham Deo, & reputatum est illi ad iustitiam. Ostendit inquam quemadmodùm iustitia illius legis non circuncisione, quæ Abrahæ præcepta fuit, sed fidei nitebatur per illam professæ. Nobis autem passio iam exhibita per sacramenta applicatur: quibus ideo ceu eius instrumentis iustificamur. At verò gratia illi iustificati, perinde atque nos, per cuncta legum opera merebantur, seu ceremonialia essent, seu moralia, seu iudicialia. ¶ Quarta con{ Quarta conclusio. }clusio: Expurgatio illa sacramentorum illius temporis à lue corporalium sordium, etsi rationem aliquam haberent naturalem, tamen potissima erat in nostrî mysterio posita. Literalis inquam in leprosis atque alijs qui venenosis morbis inficiebantur, erat vt eorum caueretur contagio. Hac enim ratione ex castris pellebantur, neque recipiebantur nisi iudicio sacerdotum essent mundi. Illi autem qui morticinum tangebant, licèt non eijcerentur è castris, propter horrorem tamen non admittebantur in templo, nisi loti. Attamen princeps profectò causa fuit præmonstrare mundationem per Christum futuram à peccatorum tabe: vt Apostolus ad Hebr. 7. vsque ad. 10. latè disserit. Est enim in illo ritu complura ani{ Paulus. Perplura reperies in ritu veteris legis quæ nisi figura eßent nostri prodigiosa censerentur. }maduertere, quæ nisi figura essent nostrî, pro miraculis haberentur. Primùm leprosorum, aliorumque contagione laborantium frequentia, qualis non est inter nos. Mox diuina cura impensaque cautio in illis abigendis atque euitandis. Tertiò quod illorum iudicium sacerdotibus esset mandatum, sine quorum sententia non admitterentur in templum. Quod Christus adeò duxit sanctum, vt quibus ipse medebatur, ad sacerdotes nihilo minùs remitteret. Cùm tamen negotium illud Medicorum potiùs quam sacerdotum munus esse videretur: Atque eò potissimùm quòd ceremoniæ illæ nullam vim habebant naturalem curandi lepram aut sanguinis fluxum. Quin verò non adhibebantur quousque leprosus mundus iam censebatur. Sic enim audiendum est verbum Leuit. 14. Hic est ritus leprosi quando mundandus est, id est quando iudicandus est esse mundus. Subsequitur nanque, Cùm sacerdos egressus de castris inuenerit lepram esse mundatam, præcipiet ei qui purificatur, id est, pronuntiatur esse sanus, vt offerat etc. Quare non constituebantur vt medici ad sanandum, sed vt iudices ad ferendum sanitatis sententiam: in quo ideo credendi sunt testimonio medicorum fuisse vsi. Quare leprosi non nisi naturali via sanabantur & medica opera. Rarissimè autem per miraculum: vt de Maria Moysis sorore legitur Num. 12. quę septem diebus cooperta fuit lepra vt niue. Quod enim vulgari opinione fertur, quando sacerdotes errabant iudicantes quempiam non esse leprosum, tunc, licèt non virtute oblationis, tamen beneficio Dei eum miraculosè sanari, apocryphum est. Ille ergo sacramentorum ritus ad significandum munus Christiani sacerdotij in expiandis piaculis fuit institutus. ¶ Ad postremum igitur argumen{ Ad postremum argumentum. }tum respondetur quòd opera legis si ex gratia fiebant, tanquàm Deo placita conuertebant animas: tamen legales ceremoniæ neque adhibebantur ad mundandum corpora neque ad animas purificandas. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm ceremoniæ veteris legis sic in Christi morte cessauerint vt inde citra mortale crimen nequeant obseruari. SEquitur in hoc quarto articulo de ceremoniarum abolitione.{ Primum argumentum. } Et arguitur quòd ceremoniæ illæ cessare non debuerint in morte Christi: ita vt deinceps citra mortale crimen nequeant obseruari. Legitur Baruch. 5. Hic est liber mandatorum Dei, & lex quæ est in æternum: in qua tamen legum ceremoniæ etiam comprehendebantur. Id item documento Christi comprobatur: qui etiam dum legem nouam prædicabat, leprosum mundatum (vt modò dicebamus) quasi veteres ceremonias approbans, ad legales sacerdotes remisit. Prætereà ceremoniæ antiquæ, vt dictum est, non modò mysticas, verùm & literales causas habebant: illa ergo ratione erant permansuræ. ¶ Secundò argui{ Secundum. }tur quòd post ipsum euangelium licet illa seruare. Apostoli quos post confirmationem Spiritus sancti ex alto non est credendum peccasse, more seruârunt prisca legalia. Nam, vt legitur Act. 16. Paulus circuncidit Timotheum. Et vt. 21. cap. habetur, consilium auscultans Iacobi assumptis viris purificatus est. Et Petrus, vt ad Galat. 2. idem Paul. refert, subtraxit se Gentilium consortio: de quo non veretur affirmare Paul. eum vt reprehensibilem insimulasse. Quin verò vt Act. 15. memoriæ proditum est, Apostolorum concilium imposuit Ecclesiæ, vt abstinerent ab immolatis simulacrorum, & sanguine, & suffocato, quæ inter ceremonias illius legis habebantur, ergo nefas Christianis non est illiusmodi ceremonias obseruare. ¶ In contrarium tamen est admonitio Apostoli ad Galat. 5. Si circuncidimini, Christus nihil vobis proderit, Christi autem redemptioni obicem ponere, non potest non esse lethale peccatum: ergo circuncidi aliasq́ue subinde ceremonias facere post Christi passsionem, peccatum est: idemque graue, vtpote Christo iniuriosum. SVperiores articulos, tum quòd prolixum postulabant sermonem, tum præcipuè quod apud diuum Tho. optima erant & luce conspersi, & amplificatione ditati, cursim perfunctorieque tetigimus: hîc autem ampliorem exigit scholasticam disputationem: cui ideo explicando impensiorem nauabimus operam. Ad plenam ergo quæstionis responsionem quatuor sunt conclusiones necessariæ. Prima. Lex Moysi per legem Christi cessare{ Prima conclusio. Paulus. } debuit, atque adeò omninò cessauit. Conclusionem hanc multis in locis asseruit Paulus, Cui Deus inter Apostolos negotium interpretandi legem veterem potissimè demandauit: vt ad Hebr. 7. Translato sacerdotio necesse est vt legis translatio fiat. Et cap. 8. Nouum testamentum veterauit prius. Et ad Ephes. 2. legem mandatorum decretis euacuans. Sed non opùs est in articulo fidei testimonia multiplicare. Rationem autem iam su{ Ratio conclusionis. }prà ar. 2. aperire cœpimus inter reddendum rationem cur debuit lex illa esse figuralis. Cùm enim exterior cultus causa interni declarandi ac profitendi sit institutus, secundùm triplicem statum trifarius est cultus. In patria nanque, vbi nihil speratur futurum, nihil opùs est cultu futurorum prognostico. Legi verò euangelicæ, cui præsens est Christus, qui nobis illuc communiuit viam, ille tantùm competit qui imaginem illius triumphantis Ecclesiæ gerat, quô fide & spe tendimus. Sed tamen antiquis, quibus non præsens, sed promissus Messias erat, ille congruebat cultus, qui vmbra illius esset, per quem erant ad eandem beatitudinem promouendi. Quo vtique assueti idonei essent atque prompti ad ipsum suscipiendum. Igitur sicuti præsente veritate cœlesti fides prorsus spesque cessabit, atque adeò figuralis noster cultus: ità præsente veritatis sole, nempè Christo, necesse fuit eius vmbram aboleri. Enimuerò lex illa non erat in perpetuum posita, sed quousque veniret plenitudo temporis, vt autor est ad Gala. Paulus. Quare vt lib. 1. q. vlti. diximus,{ Paulus. } ille vnus est sensuum Christi in illo verbo, Non veni soluere legem sed adimplere: id est non veni illam abrogare aut infringere aut tollere, quasi esset perpetua: sed adimplere, id est ad complendum tempus quousque erat posita, perficiendasque veritates quarum gerebat vmbras, vt exoleuisse noscatur. ¶ Se{ Secunda conclusio. }cunda conclusio. Non modò lex quantum ad ceremonialia & legalia cessauit, verùm si vim illius obligatoriam spectes, tota tunc temporis antiquata fuit. Enimuerò absque vllo exceptionis modo ait Christus, translato sacerdotio, translatam esse legem: & nouum testamentum prius inueterasse. Et Christus simpliciter dixit, Consummatum est. Hanc secundam conclusionem in hoc subiecerim, vt plana fiat intelligentia illius vulgati axiomatis. Lex cessauit quantum ad ceremonialia & iudicialia: non autem quantum ad moralia. Etenim si hunc sensum inde hauseris quòd obligatoria vi antiquæ legis tenemur nos seruare decalogum vel præceptum aliud morale, falsissimum est. Illa enim lex illi dumtaxat populo posita fuit, à cuius vinculo nos Christus liberauit, vt Apostol. ad Roman. 7.{ Paulus. } docuit, Exemplo viduæ quæ mortuo coniuge iure matrimonij libera est. Vbi nullam facit moralium exceptionem. Sensus ergo illius vulgaris asserti est quòd moralia non cessârunt ob id quòd erant de iure naturæ, quæ vniuersos obligat mortales: quibus etiam tenebantur olim gentes: licèt non virtute Mosaycæ legis. Itaque nullum testimonium veteris legis potest adduci Christiano quantum ad vim obligandi: sed tanquàm testimonium legis nostræ. Ob hoc nanque vetus instrumentum in sacro canone reueremur ac veneramur. ¶ Tertia conclusio: Ceremonias le{ Tertia conclusio. }gis veteris nullatenùs iam modò licet post euangelij promulgationem obseruare: sed esset mortale peccatum, atque adeò hæresis contrà facere. Conclusio ex superioribus plana{ Colligitur conclusio ex superioribus. } illatione colligitur. Ceremoniæ enim, vt diximus, protestationes quædam erant venturi Messiæ. Nam confessio fidei non modò verbis, verùm & significatorijs factis fit: fides autem quam nos de Christo confitemur eadem est prorsus quam profitebantur antiqui: non modò quia de eodem est Christo, verùm quòd easdem veritates ambo populi confitemur. Nempe eius natiuitatem, passionem, resurrectionem etc. tamen per enuntiationes diuersi temporis. Fatebantur enim illi veritatem illam Isaiæ, Ecce Virgo concipiet & pariet filium. Nos autem similem euangelicam, quod concepit & peperit. Igitur sicuti qui modò adstrueret Christum nasciturum, passurum, & resurrecturum, impius esset in fidem, quoniam falsitatem fidei contrariam affirmaret: sic & ille qui ceremoniarum gestis idem assereret. Vnde contra Faust. Au{ August. }gust. Iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quodam modo personabant: sed annuntiatur quod natus sit, passus sit, & resurrexit: quod hæc sacramenta quæ à Christianis aguntur, iam personant. ¶ At verò de hac legalium cessatione multa meditanda sunt, de quibus neque inter antiquos patres, neque inter scholasticos vndequaque conuenit. Versatur enim in{ Prima dubitatio. } lite quo temporis puncto & lex vetus fuerit abolita, & euangelica suam fuerit vim nacta. Rursus vtrùm legalia illa cùm primùm fue{ Secunda }rint mortua, fuerint perinde mortifera. Et vtrùm lex nostra anteà fuerit in consilio, quam{ Tertia. } vim obtinuerit obligatione cogendi. Augu. nanque, vt in epistola. 19. videre est, Hieronymum de hac re in litem euocauit. Inter quos{ Dißidium August. & Hie ronymi. } hoc deprehenditur discrimen quod Hieron. duo tantùm dignouit tempora antiquæ legis. Alterum scilicet quod vsque ad passionis articulum defluxit, quo legalia cuncta vitam habuêre, vigoremque suum obligandi retinebant. Alterum verò ab eodem passionis momento vsque ad finem sæculi decurrens, quo & mortua sunt & mortifera. Itaque cùm primum extincta sunt, lethifera esse cœperunt. Quapropter negauit vllum Apostolorum post Christi ascensum seruasse legalia: sed id tantùm asserit simulasse. Augustin. verò tria secernit tempora: Primum quo cum Hieronymo conuenit, scilicet quòd ante passionem viuentia fuerint ac perinde obligantia. Secundum verò quo fuerunt mortua, sed tamen non mortifera: puta intercapedinem illam à passione vsque ad diuulgationem euangelij. Tunc namque, vt omni erant vi ac virtute destituta: tamen non erant seruatu illicita. Non quidem quòd in eis spem liceret salutis statuere, sed quòd mortuam iam tunc synagogam honore illo humari deceret. Atverò post sufficientem euangelij promulgationem, quod secundùm August. tertium tempus est vsque ad finem mundi, & mortua sunt & lethifera. Atque hæc Augustin. sententia non solùm in scholis plurimùm obtinuit (licèt Adria. 4. senten. q. 1.{ Adrianus. Concilium Florentin. } Hieronymum pro virili defendat) verùm & à Florentin. Concilio ad literam videtur recepta. Vbi postquàm sancitur legalia cessasse in aduentu Christi, subditur: Non tamen negat (scilicet sancta synodus) à Christi passione vsque ad promulgatum euangelium illa potuisse seruari: dum tamen minimè ad salutem necessaria crederentur: Quod miror Adria. non inspexisse antequàm ab Augustino descisceret. ¶ Ex eodem ergo August. documento quod D. Thomas cum Theologorum cœtu amplexatur, inferuntur de mente eiusdem S. Thomę quatuor asserta. Primum. Et{ Quatuor asserta de mente S. Thom. Primum. } si à baptismi institutione vsque ad Christi mortem circuncisio & tota lex vetus permaneret in præcepto, nihilo minùs baptismus erat in consilio. Baptismus nanque, viuente Christo, non solùm institutus fuit, verùm & in vsu habitus. Nam Ioan. 3. &. 4. refertur quòd discipuli Christi baptizabant: & non baptismo Ioannis, vt notum est. Quoniam de hoc murmurabant discipuli Ioannis quòd plures discipulos Christus faceret & baptizarent: sed baptizabant Spiritu sancto: de quo ipse Dominus dixerat Nicodemo, Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Quanuis tunc illum non instituit: quandoquidem priuatim id Nicodemo dixit: Sed est mihi perquam{ Verisimile est baptisma institutum à Christo cum à Ioanne baptizatus est, non ipso facto sed verbo. } verisimile, sacramentum illud instituisse dum baptizatus est à Ioanne. Non quidem facto illo, vt aliqui putant: nam ille baptismus non erat sacramentum euangelicum, sed tamen verbo: licèt non fuerit in euangelio scriptum. Et mouet me verbum illud Baptistæ, Ioan. 1. Ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit, super quem videris Spiritum sanctum descendentem, & venientem super eum, ipse est qui baptizat Spiritu sancto. Et ego vidi & testimonium perhibui, quia hic est filius Dei. Si ergo tunc Ioan. cognouit quòd Christus baptizaturus esset in Spiritu sancto, verisimile fit tunc instituisse baptismum. At satis nobis in præsentiarum est, fuisse tunc in vsu. ¶ Secundum assertum.{ Secundum assertum. } Statim à passione Christi vel à resurrectione (nam hoc inferiùs explicabimus) sicut circuncisio & tota lex, neque in precepto superfuit, neque in consilio, neque vllam vim retinebat ad salutem, quia iam erat extincta: sic baptismus & tota lex noua non solùm in consilio, verùm in præcepto esse cœpit: sicuti est modò. ¶ Tertium assertum. Nihilo minùs{ Tertia assertio. } vsque ad sufficientem promulgationem licitè seruabantur legalia saltem inter conuersos ex Iudaismo, vt ait S. Tho. vt synagoga honorificè traderetur sepulturę: Nam inter Gentiles non erat eadem ratio. Sed & de hoc inferiùs rursus fiet mentio. ¶ Quartum denique{ Quarta. } assertum est, post sufficientem promulgationem legem veterem nulla prorsus ratione citra impietatis crimen seruari posset. Atque in his omnibus assertis schola ferè doctorum diuum Tho. sequitur, vt Richard. in{ S. Thomas. Richardus. Durandus. Scotus intri bus punctis deuiat à sancto Tho. } 4. distinct. 3. art. 5. q. 3. & Duran. distin. 1. q. 9. atque alij. ¶ Veruntamen Scotus lib. 4. sen. distin. 3. q. 4. non prorsus cum ipso consentit, sed quadantenus ab eo discrepat. Nempè in tribus. Primum quantum ad baptismum. Quod enim nos dicimus ab eius institutione vsque ad passionem Christi fuisse in consilio: à passione verò illicò cœpisse esse præceptum, ipse negat. Imò ait ab eâdem institutione vsque ad promulgatum euangelium mansisse in consilio. Itâq́ue in articulo passionis nihil de baptismo discriminatum est, sed cœpit esse in præcepto post promulgationem. Secundò differt quantum ad legalia. Nam quòd nos dicimus perdurasse quantum ad vim obligandi vsque ad passionem, ac tunc fuisse, & quantum ad virtutem & quantum ad obligationem mortua, ipse abnegat: sed ait circuncisionem non obligasse nisi vsque ad institutionem baptismi: & exinde simul in consilio cucurrisse cum baptismo vsque ad promulgationem euangelij. Itaque quiuis Iudæorum audiens euangelium posset filium suum vel circuncidere vel baptizare: & vtrumlibet ei sufficeret. Qui verò nihil de euangelio audisset, tenebatur circuncisionis lege ac perinde omnium legalium. Et in hoc tertio differt à diuo Thoma, quòd negat legem veterem fuisse in passione extinctam: imò ait obligasse vsque ad sufficientem promulgationem euangelij: quæ quidem promulgatio cœpit, inquit, in Pentecoste, & durauit per aliquod tempus. Itaque vbique tenebantur Iudæi seruare legalia quousque ad illos euanlicum præconium personaret. In summa, cùm antiqua lex secundùm ipsum non fuerit antiquata vsque ad promulgationem euangelij, neque noua cœpit nisi tunc esse in præcepto. ¶ His ergo prænarratis quarta est conclusio{ Quarta conclusio. } nostra: Legum confinium, quo vetus desijt ac noua cœpit, fuit tempus passionis. Est autem intelligenda conclusio cum suis annexis: cum cæteris scilicet assertis quæ ei proximè circumscripsimus. Probatur conclusio. Legalia{ Probatio primæ conclusionis. } figura erant & vmbra futuræ per Christum redemptionis: vmbra autem, si de visibilibus documentum petamus, non durat nisi adusque veritatis lucem: veritas verò redemptionis, in morte & resurrectione Christi perfecta fuit: ergo tunc vmbræ illæ legalium, dicente Christo, Consummatum est, virtutem suam expirauerunt, vimque exhalauêre obligandi. Quin verò tota lex, vt paulò anteà dicebamus. Huc nanque refertur secundum omnes expositores, illud Ioannis. 19. Consummatum est: &, velum in duo scissum, vt Matth. 27. legitur. Omnes inquam illic agnoscunt confinium vtriusque testamenti. Nempè abolitionis alterius, atque alterius obligationis. Indecens enim erat & diuinæ prouidentiæ absonum, vt mundus absque vlla legis obligatione per tempus aliquod duraret: atque adeò si in morte Christi ruptum est antiquæ vinculum, illic cœpit ligare noua: vel in resurrectione. ¶ Secundò{ Secunda. Paulus. } & vis argumenti irroboratur ex illatione Pauli ad Rom. 7. vbi ex eo quòd sumus liberati à peccato, infert quod sumus pariter & à iugo legis exempti. Cùm ergo in morte Christi liberi facti simus à peccato, fit vt tunc fuerimus etiam liberi à lege. ¶ Tertio loco accedit e{ Tertia. }ius illic exemplum. Ait enim quòd sicut mulier in morte viri libera fit matrimonij lege: ità & synagoga in morte Christi à legis obligatione. ¶ Quartò denique id confirmatur{ Quarta. } verbo eiusdem Apostoli suprà citato. Translato sacerdotio necesse est vt legis translatio fiat, vbi rerum consequentiam denotauit: Christus autem in morte transtulit sacerdotium Mosaycum in sacerdotium euangelicum secundum ordinem Melchisedec: vt ibidem Paul. edisserit: docens quemadmodùm Christus assistens pontifex futurorum bonorum introiuit semel in sancta, æterna redemptione inuenta. Quod quidem sacrificium in ara crucis obtulit: ergo tunc facta est legis translatio. Per hæc ergo labefactantur omnia tria membra opinionis Scoti: videlicet (vt à secundo{ Refutantur assertiones Scot. } exordiamur) quod circuncisio non obligauit nisi vsque ad institutionem baptismi, quam ipse institutionem fatetur antecessisse passionem: nam si lex non fuit extincta vsque ad passionem, atque adeò cætera omnia legalia illuc vsque obligabant, falsum est circuncisionem non eò etiam vsque eandem vim retinuisse. Id quod prætereà confirmatur ex verbo Christi, Non veni soluere legem sed adimplere. Nam cùm eam vsque ad mortem non impleuit, si anteà rupisset circuncisionis vinculum, iam legem antequam impleret defregisset. Atque inde pariter repellitur tertium eius dictum: Nempe quod eadem circuncisio & lex post passionem Christi obligabat Iudæos inscios euangelij. Nam tota lex fuit in passione & resurrectione consummata. Item & primum eius assertum refutatur: scilicet quod baptismus post{ Prima ratio in Scotum. } passionem non erat nisi in consilio. Nam vbi prioris obligatio legis desijt, posterioris cœpit. Aliâs mundus esset sic liber à lege diuina positiua, vt nulli teneretur. ¶ Prætereà ad{ Secunda. } idem arguitur. August. & Hieron. licèt aliter dissentiant, tamen in hoc vnanimes sunt quod lex vetus in Christi passione primùm fuit mortua, tam virtute quàm obligatione: & quòd tunc noua obligare cœpit: affirmare ergo quod circuncisio ante passionem desijt obligare, & post passionem ignorantes legem obligabat: & negare baptismum statim à passione Christi obligare, palàm est cum ambobus sanctis patribus prælium inire. Audi verba August. in epistola citata. Vbi inquit: venit fides quę priùs illis obseruationibus pronuntiata est, post mortem & resurrectionem Domini reuelata, illa sacramenta vetera amiserunt vitam officij sui. Atque in hoc lubenter se fatetur adhærere Hieronymo. Adde & glos{ Glossa. }sam super illud ad Hebr. 8. Hostiam & oblationem noluisti. quæ ait, Noluisti, scilicet à tempore passionis. Nam tunc illa displicere cœperunt quando est completa veritas cuius erant figuræ: vt ait ipse Augustin. super Psal. 39. ¶ Prætereà arguitur contra funda{ Prima ratio contra fundamentum Sco. }mentum illud eiusdem Scoti. Arbitratur enim tunc legis obligationem incipere quando in notitiam venit subditorum: quod profectò falsum est: sed tunc incipit obligare cùm primùm publico edicto à principe ponitur. Enimuerò prędicatio Apostolorum non fuit positio legis: quia ipsi non erant legislatores euangelij, sed Christi promulgatores, licèt particulares possent alias leges ponere. Vnde in festo Pentecostes non fuit data lex orbi, sed virtus facultasque Apostolis ad illam promulgandam. Nam anteà dixerat Christus, Ite prędicate Euangelium: docete omnes gentes, baptizantes eos. quod signum est iam tunc obligasse baptismum. ¶ Item ad idem arguitur: Si lex{ Secunda } neminem obligaret quoadusque legem audiret, impropriè ignorantia diceretur excusare: nam excusatio non est nisi ab eo ad quod homo tenetur: si ergo ignorantia excusat, signum est, vinculum de se legis ad omnes extendi: sed ignorantia protegit ignorantem à culpa. ¶ Et tertiò ad{ Tertia. } idem arguitur. Sequeretur si qui nondum audiuit non obligatur, quod neque dum ignorantia fieret vincibilis, ità vt sua culpa non audiret, obligaretur. Nam quæro quando cœpit obligari? Ad quod certè responderi non potest nisi, Quando data est lex. ¶ Et quartò ex eodem modo{ Quarta. } opinandi sequeretur quod postquam quis religatus esset à lege veteri & obligatus nouæ, contingere posset sine nouæ mutatione legis, vt rursus absolueretur à noua & teneretur veteri. Enimuerò si Iudæus à Hierosolymis distans post Pentecostem audisset legem Christi obligare, cui antequam signa sufficientia videret fidem daret, non tamen leuiter: quod fieri poterat: iam tunc non obligaretur ad antiquam & teneretur nouæ. Si verò posteà pseudoprophetæ contrarium ei dicerent, adhibendo signa & testimonia falsa, ità vt citra culpam rediret ad priorem fidem, rursus eximeretur à nouæ obligatione & subditus fieret veteri. ¶ Et per hoc dissoluitur eius argumentum quo ait: Nullus aliter se habet ad aliquam legem quàm priùs, nisi quia est sibi aliter promulgata: sed ante passionem non tenebantur homines ad baptismum: ergo neque tenebantur quousque eis fuerit promulgatus: quod vsu non venit statim à passione. Distin{ Solutio argumenti Sco. }guitur nanque prior præmissa: si enim intelligat, nullum ante promulgationem aliter se habere ad legem quantum ad vinculum obligandi, id abnuendum est. Imò statim vt lex solenniter à principe edicitur, obligat. Si autem intelligat quòd nemo constituitur in culpa antequàm legem sciat, equidem fatemur: cum temperamento tamen, nisi per se steterit quo minùs illam audiret. ¶ Sed contra{ Ratio vrgentißima contra aliud assertum Scoti cum. } aliud assertum Scoti, nempe quòd post passionem vsque ad sufficientem promulgationem, vtrunque, scilicet circuncisio & baptismus sic concurrerint sub consilio, vt optio fieret Iudæo vtrum suscipere mallet, vrgentissimè (vt arbitror) arguitur. Aut enim id intelligit de Iudæo ignorante euangelium, aut de audiente, qui illud tenebatur suscipere: de priori id non potest dici: nam ille manifestè tenebatur circuncisione. Præsertim secundùm ipsum Scotum qui ait legem veterem obligasse vsque ad nouæ promulgationem. Si autem id intelligat de posteriori, ratio contrarium demonstrat. Nam cùm ille iam nulla excusaretur ignorantia, tenebatur profiteri Christianam religionem: professio autem Christiana fit in baptismo: ergo tenebatur baptizari, atque adeò baptizare paruulos suos sicut modò tenentur Christiani. Alioquin manifestè sequitur quòd nullus vnquàm Iudæorum etiam si post biennium fidem susciperet teneretur baptizari, neque suas baptizare proles, quod esset concessu absurdissimum. Profectò fateor me opinionem Scoti in hac parte non deprehendere. ¶ Sunt nihilo minùs contra istas assertas veritates argumenta non modò Scoti, verùm & alia solutu digna. Et vt ordine succes{ Primum argumentum Scoti. }sionis temporum procedamus, arguit Scot. quod ante passionem cùm primùm baptismus cœpit esse in consilio, obligatio circuncisionis versa est pariter in consilium. Præceptum inquit baptismi totaliter aufert circuncisionem, reddendo eam prorsus inutilem ac perniciosam: ergo & consilium eiusdem baptism tollit eius necessitatem, relinquendo eam sub consilio. Consequentiam inde probat, quòd si alicuius rei præceptum, prohibitio est alterius rei, eiusdem consilium tollit saltem necessitatem eiusdem rei. Consequentia{ Solutio. } autem fallacissima est. Tenet enim illic prorsus vbi res illę secum pugnant: vt in virginitate patet & matrimonio. Cui enim pręcipitur virginitas, omninò interdicuntur nuptiæ. Et ideo consilium virginitatis tollit nuptiarum præceptum. At verò vbi res vtraque alteram secum patitur, consequentia non valet. Haud enim orationis consilium in Quadragesima tollit præceptum ieiunij. Cùm ergo lex vsque ad veritatem redemptionis esset posita, non est cur peculiariter circuncisio dicatur per consilium baptismi vim amisisse obligandi. ¶ Secundò ad idem arguit: si Iudæus paruu{ Secundum argumentum eiusdem Scoti. }lum suum ante passionem fide nostra imbutus baptizaret, non autem circuncideret, paruulus ille euolaret ad cœlum: ergo Circuncisio non erat in præcepto. Sed neque hæc consequentia valet: quia pater ipse peccaret non item circuncidendo. Non quidem propter necessitatem gratiæ filio conferendæ, sed propter necessitatem implendæ legis. Quemadmodùm & Scotus ipse probè concedit, quòd etsi puer Hebræus ante octauum diem per sacrificium naturale in mortis periculo adhibitum obtineret gratiam, nihilo minùs si in octauo esset superstes, erat vi legis circuncidendus. Sicuti etsi quis modò per baptismum flaminis Spiritu sancto suffundatur, nihilominùs habita copia aquę tenetur ipsa tingi. ¶ Sed restat argumentum contra illud nostrum as{ Argumentum alterum. }sertum quod baptismus ante passionem tantum erat in consilio. Iudæus tunc sufficientia expertus miracula & verborum Christi energiam, teneretur eius legem suscipere: Nam si non venissem, inquit, & locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Christiani autem effici non poterant nisi per baptismum: ergo tenebatur baptizari, atque adeò baptismus iam tunc erat in præcepto, subindeque circuncisio prorsus cessauerat. Ad argumentum hoc respondetur: illa præmissa perempta quod non{ Responsio. } posset tunc Iudæus percipere legem euangelicam sine baptismo: quandoquidem non percipiebatur nisi pro tempore succedente passionem. Et ideo Iudæi omnes qui legem priùs susceperant, statim post resurrectionem ad prædicationem Apostolorum tenebantur baptizari. ¶ Sed arguis: ergo Gentiles si ante{ Replica. } passionem conuerterentur non tenebantur statim baptismate ablui. Negatur consequentia. Imò cùm illi circuncidi non poterant, te{ Solutio. }nebantur baptizari. Quanuis indubiè credendum sit Iudæos quoque ante passionem conuersos illicò sacro fonte intingi vt Christianorum charactêre insignirentur. Id quod euangelico testimonio suprà citato comprobatur, quo habetur Apostolos Christi, viuente Magistro, baptizasse. ¶ Alia verò Scoti argumenta ad probandum legem veterem post passionem vsque ad promulgationem euangelij durasse, post illa quę dicta sunt, nullum retinent vigorem. Si enim arguas, Iudæus post passionem inculpabili ignoratione euan{ Argumentum. }lij laborans, tenebatur suos liberos circuncidere: ergo circunscisio, atque adeò lex tota obligabat. Negatur prior consequentia, si obligan{ Solutio. }di rigorem perpendas. Nam cùm simpliciter posset citra culpam non circuncidere, vtputa si euangelium audisset, non simpliciter censendus erat obligatus. At si non placet tam stricto rigore loqui, adhibetur altera responsio, quòd tenebatur, non quidem vi præcepti, sed propter ignorantiam qua laborabat, sicuti qui hodie crederet feriam esse sextam, teneretur à carnibus abstinere quanuis feria secunda sit. ¶ Et dilucidatur perspicatiùs responsio hæc. Si lex dum Deus Abra{ Elucidatio præteritæ solutionis. }hæ circunsionem præcepit sic iussisset: Omnes tui posteri circuncidentur vsque ad punctum temporis quo Messias passus resurrexerit: Certè nemo asseuerare posset post illum temporis articulum legem obligare, & nihilo minùs qui articulum eum ignorassent deberent etiam posteà circicuncidi propter ignorantiam. Figurauerim casum sub conditione, quæ revera ità in virtute contigit. Non enim posita fuit lex vetus nisi vsque ad illud temporis momentum, quo Christus dixit: Consummatum est: & resurrexit. ¶ Quòd si vrgentiùs arguas: Si Iudæus{ Replica. } post passionem vel leuiter motus, vel ex malitia credens legem veterem abrogatam, nollet suum circuncidere infantulum, peccaret quidem: & non contra conscientiam: ergo contra legem qua tenebatur. Respondetur{ Solutio. } quòd peccaret contra conscientiam quam ante sufficientem promulgationem euangelij tenebatur habere. ¶ Veruntamen esto{ Altera ratio } circuncisionis statim à passione obligatio esset extincta, videtur tamen retinuisse sanctitatis virtutem. Nam si Iudæus euangelij ignarus filium circuncideret, fieret infans ille saluus. Respondetur quòd fieret saluus non cir{ Solutio. }cuncisionis virtute, quæ iam vanida erat, sed parentum fide. Itâque circuncisio tunc nihil ampliùs valebat quàm signum quo lege naturæ protestatio fieret sanctę fidei: & quo Iudæi ante octauum diem vtebantur. ¶ Dubium autem quod molestiùs hic premit est, Si Iudæus tunc qui euangelij prædicationem audisset, & miraculorum intuitus esset virtutem, quem iam ideo culpabilis ignorantia non excusaret, persistens nihilo minùs in sua perfidia puerum circuncideret, vtrùm puer ille ab originali macula ablueretur. Facit enim pro parte affirmatiua quod si ab alio inuincibiliter ignorante idem applicaretur sacramentum, puer, vt modò dicebamus, salutem obtineret: & tamen iniquitas circuncidentis non est cur misero infantulo noceret. Nam si quis modò puerum baptizaret, intendens id facere quod Christiani perficiunt, licèt minimè in baptismum crederet, prodesset puero. Nihilo minùs respondetur nullatenùs circuncisionem illam puero quicquam profuisse. Et ratio est plana: nam circuncisio de se nihil iam tunc proderat nisi per fidem applicantis: qui autem tenebatur credere euangelio, iniquè applicabat fidem. Alioqui concedendum esset quod etiam nunc Iudæi circuncidentes liberos suos, illis ad salutem prosunt: quod concedere absurdissima esset hæresis. Qui autem inuincibiliter ignorans illo sacramento vtebatur, rectè suam idem applicabat. Negatur ergo quod in tali casu iniquitas circuncidentis nihil noceret puero. Aliud autem est de baptismo nostro qui in se continet sanctificandi virtutem à quouis applicetur. ¶ At verò præter istas rationes alia superest maioris energiæ. Christus in passione nullam tulit legem: ergo tunc lex euangelica non cœpit obligare. Legitima verò responsio huius est, ipsum{ Responsio. } dum inter mortales ageret legem tulisse pro illo tunc temporis articulo quo mysterium salutis perficeret, in alteraq́ue resurgeret immortali vita. Sed tamen restat nihilo minùs{ Dubitatio. } dubitatio vtrùm lex ab eodem puncto obligare cœperit quo moriens antiquam aboleuit. Nam si id concesseris, videberis euange{ Ratio dubitandi. }lio contrarius: quandoquidem post resurrectionem præcepit Apostolis, Ite prædicate etc. baptizantes eos. Matth. 28. vbi videtur legem quasi ex tunc obligantem tulisse. Item neque ratio permittere videtur vt statim à momento passionis lex cœperit obligare. Nam mysterium salutis quæ duos habet terminos, scilicet mori peccato, & resurgere in nouam vitam, non in puncto passionis absolutum fuit, sed in resurrectione, secundum illud Pauli ad Rom. 4. traditus est propter delicta nostra, & resurexit propter iustificationem nostram: quemadmodum illic à nobis expositum est. Si autem concedamus quod lex vetus cessauit dicente Christo, Consummatum est: noua tamen non cœpit nisi post resurrectionem, incidimus in hanc foueam quod tempore aliquo fuerit orbis sine obligatione legis præter naturalem. Sicuti erat ante legem scriptam. Quòd tamen mihi durissimum fit, imòvidetur naturę amborum testamentorum palàm repugnare. Nam sicut in naturalibus corruptio vnius est generatio alterius: ità & antiquum non fuit abolitum nisi per obligationem noui, sicuti aboletur vmbra per præsentiam solis. Hoc enim exemplum vniuersis scripturæ interpretibus celeberrimum est. Quin verò Paul. ad Hebr. id ex professo, cap. 7. &. 9. &. 10. videtur constituere.{ Paulus. Responsio. } Respondetur ergo quod sancti, quin verò Apostolus articulum cessationis vnius legis & obligationis alterius non in puncto constituerunt, sed totum triduum pro vno reputarunt articulo. At verò ad rigorem loquendo, Primùm pro certo habendum est propter rationem modò factam quòd obligatio vnius quassauit alteram. Quare si altera cessauit vbi Christus dixit, Consummatum est, inde incepit noua: nam tunc persolutum est redemptionis pretium, apertumque regnum cœlorum. Statim enim patres viderunt Christi diuinitatem. Sed enim quia lex vetus non solùm illud, sed resurrectionem quoque in noua vita præfigurabat, dicere optimè possumus quod non cessauit vsque ad resurrectionem, & inde incepit noua. Vnde sanctus Tho. 3. parte. q. 66. ar. 2. Baptismus, inquit, virtutem accepit quando Christus baptizatus fuit. Sed necessitas vtendi hoc sacramento indicta fuit hominibus post passionem & resurrectionem: tum quia in passione Christi terminata sunt figuralia sacramenta quibus succedit baptismus & alia sacramenta nouæ legis: tum etiam quia per baptismum configuratur homo passioni & resurrectioni Christi: in quantum moritur peccato & incipit nouam iustitiæ vitam. Et ideo oportuit Christum priùs pati & resurgere quàm hominibus indiceretur necessitas se configurandi passioni & resurrectioni eius. Vnde quòd post resurrectionem dixit Christus, Ite prædicate &c. non est signum latæ tunc legis, sed Apostolis tunc iussit vt illam{ Dubium alterum. } quæ iam obligabat, vniuerso orbi promulgarent: vti. 4. sen. dist. 3. ar. 5. ait sanctus Tho. Imò Christus id ipsum significat, subdens, Docentes eos seruare omnia quæcunque mandaui vobis. Itaque Christus ante passionem legem condidit, quæ post eius mortem obligaret: sed post resurrectionem præcepit Apostolis ipsam diuulgare: & in Pentecoste misit eis virtutem ex alto quæ ad eandem functionem erat necessaria. ¶ His tamen sic constitutis respondendum est ad aliud dubium quod sententia Augustini secum affert. Enimuerò si statim post passionem vel resurrectionem lex mortua fuit, consequitur vt continuò esset mortifera: quare neque liceret eam vlla ratione seruare. Consequentia probatur per rationem qua probauimus conclusionem tertiam, quę est S. Tho. Ceremonialia illa iam inde tunc erant mendacia, ergo qui illa seruaret facto ipso mentiretur: sicuti qui assereret quod Christus foret nasciturus, passurus, aut resurrecturus: mendacium autem semper est peccatum. Et dum est perniciosum, sicuti hoc, fit lethale: atque adeò sententia Hierony. est præferenda quod non licebat ea seruare. At nihilo minùs{ Solutio. } standum est Augustino, cui concilium Florentinum (vt dictum est) subscripsit: & respondendum quod ceremoniæ tunc non seruabantur tanquàm futurorum signa, sed in honorem sepulturæ synagogę. Quòd si scisciteris quęnam esset illius honoris causa: respondetur quod vt internosceretur inter legem veterem & Gentilitatem. Nam si lex vetus sic de repentè, vt Gentilitas fuisset eiecta, in suspicionem veniret quod non fuisset Gentilitate sanctior. Et fuit hoc eousque congruens vt illa, quod arbitror, ratione celauerit Deus aliquanto temporis Apostolos ipsos mysterium illud quod legales ceremoniæ essent per euangelium abigendę: nempè vt securiùs illa seruarent. Id quod historia illa Actu. 10. contestatur, qua narratur Petrum ostenso sibi vase linteo, de cœlo summisso, communium animalium pleno, manducare iussum, respondisse: Absit Domine, quia nunquàm manducaui omne commune & immundum. Illa autem causa honorandæ synagogę cessante iam nullatenùs licet easdem ceremonias obseruare. Quòd si interroges quantum temporis durauit sufficiens euangelij promulgatio qua licuit illa seruare legalia: Respondetur certum esse à Pentecoste cœptum esse promulgari. Quo autem temporis puncto omninò fuerit lex extincta, & mortifera, non constat. Forsan, vt ait Sco. durauit vsque ad destructionem Hierosolymitanam: quæ quadraginta ferè annis contingit post Christum passum. Crediderim namque viuentes ipsos Apostolos omnimodam abolitionem legis prædicare cœpisse. Quidquid autem de temporis puncto sit, certum est quam longissimè ante tempus Aug. omninò cessauisse: vt eadem ipse epistola. 19. aduersus Hieron. docet. Quocircà iam inde nefas est ad illas regredi ceremonias. Neque in sententiam profectò huic contrariam consentire{ Sententia Caieta. } cum Caietano possum, qui. 3. part. super. q. 37. approbare non renuit Indorum morem: qui sese baptizatos circuncidunt: non tanquam antiquum seruantes ritum, sed vt religione illa Christum imitentur. Enimuerò patres nunquam ausi sunt id{ Prima ratio in Caie. Secunda. Tertia. } post passionem concedere, nisi ob causam Augustini. Et Concilium Florentinum simpliciter id negat licêre. Et Paulus simpliciter dicit: Si circcuncidimini, Christus nihil prodest. Et imitari in hoc Christum, est imitari legem, cuius gratia id passus ipse est. Neque{ Postrema. } excusari potest quin habeat speciem mali. Neque verò ad hæc abundè Caietanus respondet. Secùs si sanitatis gratia pelliculam illam quis tolleret. REstat igitur ad argumenta in capite quæstionis obiecta respondere. Et quidem autoritas Baruch Prophetæ id tantum sibi vult quod{ Ad primum argumentum . } lex esset in ęternum secundum moralia præcepta per se duratura: secundum verò ceremonialia, non nisi per futuras veritates quas præfigurabant. ¶ Factum autem Christi, qui leprosos à se mundatos ad sacerdotes misit, non probat post passionem legem fuisse permansuram, sed illuc vsque duraturam: atque adeò ante passionem, prædicante Christo, vnà cum euangelio currebat: quod à nobis iam suprà assertum est.{ Ad tertium membrum eiusdem argu. } ¶ Et ad tertium eiusdem argumenti membrum respondetur quod rationes literales ceremoniarum ad diuinum cultum referebantur: qui tamen cultus in passione Christi erat in alterum migraturus. Vnde circuncisio mutata est in baptismum, & sabbathum (vt dictum est) in diem Dominicam: & festum Paschalis agni in festum Resurrectionis. Festum autem Pentecostes permansit. Nam & eodem fuit nobis quodammodo lex data, hoc est Apostolis facultas eiusdem promulgandæ collata: sicuti & antiquæ Moysi. ¶ Ad duo autem priora membra secundi argu{ Ad duo membra secundi argumenti. }menti per sententiam suprà expositam Augustini responsum est. Illa enim ratione licuit Paulo Timotheum maternè Iudæum circuncidere, & seipsum purificare: nempe nè videreretur perinde legem atque Gentilitatem abiectè consepelire. Et nè teneris conuersis nondumque satis instructis scandalum offerret. ¶ De ter{ Ad tertium eiusdem membrum. Paulus. }tio verò membro, puta de lite quam Paul. ad Gala. 2. commemorat sibi intercessisse cum Petro, discordes, vt diximus, fuêre proceres illi, diui Hiero. & August. historia notissima est & solennis quæ Antiochiæ contigit, vbi Petrus cum Christianis ex Gentilitate neophytis communicabat: non tantùm colloquio, quia inde nullam scandali occasionem nanciscerentur Iudæi: sed etiam mensa, vescendo cum illis suillis carnibus alijsque communibus cibis lege vetitis: quod iam in linteo sibi ostenso cognouerat esse licitum. At cùm quidam illuc peruenissent recentes ex Iudæis Christiani, quos Iacobus ad illum miserat, nè scandalum eisdem obijceret, subtrahebat se à commercio Gentilium, abstinebatque eisdem illegitimis cibis. Vnde cum tunc fortè contingeret vt illuc Paul. applicuisset, resciuissetque tumultum Christianorum ex gentilitate, qui ex facto Petri colligebant, legalia in Christianismo esse seruanda, in conspectu omnium eum reprehendit: quia, inquit, reprehensibilis erat. Hieronymus ergo opinatus legalia proti{ Hieronymus. }nùs à passione fuisse lethifera, negat Petrum illa seruasse: sed tantùm ait simulasse: ac subinde ait Paulum non verè, sed simulatoriè eum in gratiam Gentilium obiurgasse. Augustinus autem contrà in vtroque o{ Augustinus. }pinioni Hieronymi reclamat. Primùm in hoc quòd ait Petrum licitè potuisse seruare, seruasseq́ue adeò legalia. Secundò & in hoc quoque quòd ait verè fuisse, tum reprehensibilem, tum perinde reprehensum. Sunt autem qui Hieronymi patrocinium suscipientes, inter quos est Adrianus in. 4. di{ Adrianus. }stincti. 1. adducunt in eius tutelam id quod Paulus ipse ait: scilicet Iudæos & Barnabam consensisse in illam Petri simulationem: quo verbo excludi videtur veram fuisse obseruantiam. Quocircà duplex, aiunt, vsu venit{ Duplex simulatio. } simulatio. vna quando fingitur aliquid fieri quod non fit: qualis est in comœdijs: vt si quis fingeret se circuncidere & non circuncideret. Et hæc si fiat intentione fallendi, est peccatum: quoniam mendacium. Alia verò accidit simulatio quando res verè fit: non tamen ea ratione qua alij putant: Vt si quis pelliculam sibi abscinderet sanitatis gratia: quam circunstantes abscindi crederent religione Iudaica. Et isto modo, aiunt, Paulus finxit circuncidere Timotheum ad euiuitandum scandalum: & Petrus à communibus cibis abstinuit. Et ait Adrianus nun{ Perperam intellectus ab Adriano Augustinus. }quàm Augustinum à Hieronymo dissensurum fuisse si eum intellexisset. Ego verò dixerim minùs fuisse Augustinum ab hoc doctore intellectum, quàm ipse Hieronymum intellexerit. Augustinus enim non arbitratur culpam Petri fuisse, mendacium: nempè quòd simulauit id quod non fecit: Imò credidit absque simulatione verè potuisse seruare legalia, & seruasse, modo suprà exposito: sed quòd plus iusto illa seruasset. Et facit pro Augustino quòd Paulus non incusabat Petrum quòd legalia seruasset: sed quòd Gentes cogeret iudaizare. Puta quòd vsque adeò nimiam in eorum obseruatione adhiberet diligentiam, vt conuersos ex gentilitate in eam opinionem pertraheret, quòd essent seruanda ea ratione & fine quo in lege veteri, ac si non cessassent. Et primùm, quòd seruare legalia nullum esset crimen, probatur: nam aliâs re vera propter solum euitantandum scandalum nunquàm Paulus circuncidisset Timotheum, neque se suasu Iacobi purificasset. Imò potiùs docuisset non esse licitum. Porrò autem quòd Petrus fuerit reprehensibilis, re vera citra grauissimam{ Inficiari nemo potest citra iniuriam scripturæ, Petrum fuisse reprehensibilem. } iniuriam scripturæ negari non potest. Enimuerò si tantùm Paulus eum simpliciter reprehendisset, potuisset vtcunque commentari id fecisse simulanter: vbi autem tanta cum emphasi dixit, In faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat: negare fuisse verè reprehensibilem ac proinde reprehensum, est sacræ scripturæ contradicere. Quod enim Ioannes Maio. in. 4. distinct. 3. q. 1. ait in{ Cauillus Maioris. } scriptura non haberi quòd Petrus esset reprehensibilis, sed quòd hoc Paulus dixit, cauillus est nihilo minùs scripturæ iniurius, quàm scripturam abnegare. Nam cùm id{ Ratio in Maiorem. } fides catholica confiteri cogat, quòd quicquid Apostoli affirmârunt sit diuinum oraculum, fit vt tam verum sit, Petrum fuisse reprehensibilem, quàm est, Paulum illud affirmasse. Alioqui si permitteretur, vti ait Au{ Augustinus. }gustinus, negari scripturæ sensum, qui planè est literalis, tota eius autoritas illicò depe{ Obiectio. }riret. Quòd si quis inferat, culpam Petri fuisse mortalem, nam pertrahere alios in tam falsam opinionem graue erat peccatum in fidem: quod tamen Apostoli post confirmationem committere non poterant: Re{ Solutio. }spondetur quòd Petrus non putauit tantum oriturum scandalum: & ideo inconsideratio illa fuit culpa venialis. ¶ Quid ergo ad illud pro Hieronymo adductum respondebimus, quòd Paulus actionem illam Petri appellauit simulationem? Respondetur non{ Ad argumentum retrò insinuatum in gratiam Hiero. } eam sic ideo appellasse quòd non fuisset verum opus Iudaicum, sed quòd non fuit factum intentione ac fine Iudaico, tanquàm futurorum signum retinens virtutem suam. Et est discernendus effectus quem Petrus fecit in conuersis ex iudaismo, & in conuersis è Gentilitate. Illos enim & Barnabam adduxit vt in eius simulationem consentirent, id est simul se subtraherent Gentilium consortio: Gentiles autem cogebat iudaizare: hoc est credere quòd tenerentur & ipsi abstinere à suilla, atque ab alijs communibus cibis. Quapropter exaggerationis gratia dixit, & Barnabam etiam secum duxisse. Nam cùm ille esset ad euangelizandum Gentibus segregatus, minùs ei licebat Gentilium se conturbernio subducere. ¶ Vnus tamen ex his fit reliquus scrupu{ Scrupulus. }lus, quòd distinctio. 15. can. Sancta Roma. Hieronymus honorificè suscipitur, eiusque dogmata approbantur quæ aduersus Ruffinum atque alios definiuit. Quomodò ergo Augustinus de hac re per censuram etiam Concilij Florentini præfertur? Respon{ Responsio. }detur nullatenùs secum ista pugnare. Etenim in Canone, Sancta Romana. meritissimè delata est Hieronymo Palma aduersus illos quos, ceu errantes in fide, debellauerat. Et ideo tanquàm solennis Ecclesiæ doctor receptus est. Haud tamen in his cunctis quæ contra August. cuius illic etiam doctrina simili honore suscipitur, disputauit, prælatus est illi. ¶ Ad postremum autem{ Ad postremum membrum secundi argumenti principalis. Triplex solutio D. Tho. } membrum eiusdem secundi argumenti, quo sensus quęritur Apostolici concilij Actu. 15. Diuus Tho. tres attulit solutiones. Prima est quorundam qui arbitrabantur sanctiones illas Concilij minimè in sensu literali intelligendas, sed in spirituali: vt scilicet in prohibitione sanguinis intelligatur prohiberi homicidium: in prohibitione verò suffocati inhiberi violentiam & rapinam: sed in prohibitione immolatorum, idololatriam. Hic autem interpretandi modus, vanus est. Nam cùm illa{ Vana interpretatio eorum qui sanctiones apostoli ei Concilij spiritualiter intelligunt. Exploditur secunda expositio. } crimina, tum apud Gentiles illicita haberentur, tum etiam in Decalogo essent explicita, non erat cur rursus super illis Concilium cogeretur. Secunda ergo erat aliorum opinio, quòd in sensu literali sunt illic prohibita: non quidem ad legis obseruantiam, sed ad reprimendam gulam. At verò cùm alia essent maiora irritamenta gulæ, quorum illic non est habita mentio, non est credendum illam fuisse prohibitionis causam. Ecquod enim gulæ illectamentum in suffocatis & idôlo immolatis reperitur? Legitimam igitur solutionem historia nos ipsa docet.{ Vera interpretatio ex historia deprompta. } Enimuerò cùm conuersi ex Iudaismo & præcipuè Pharisæi mordicùs contenderent circuncisionem & reliquas ceremonias vnà cum euangelio retinere, in Concilium Apostoli de re illa considentes decreuerunt circuncisionem & legalia non esse à Gentilibus obseruanda, neque honoris gratia sepulturę synagogæ deferendi: sed tamen ob improbitatem Iudæorum quatuor illa eisdem Gentibus interdixerunt: non quidem quasi necessaria esset legalium obseruantia, sed vt posset inter Christianos vtriusque populi iniri commercium. Prohibitum ergo illis est vt à carnibus idôlis immolatis abstinerent: videlicet nè apud conuersos ex iudaismo in suspicionem venirent idololatriæ. Quare falsò nonnulli opinati sunt prohibitam illic esse idololatriam. Nam illam in confesso cunctis erat esse euangelio execrabilem. Verùm tamen quia sacerdotes Gentilium macellum habebant immolatorum idolis, prohibiti sunt Christiani illis vti escis. Secundò prohibiti sunt vesci sanguine & suffocato: quę quidem adeò Iudæi exhorrebant, vt nauseam illis facerent. Quicunq́ue in eorum conspectu talibus vterentur epulis. Fornicatio autem vetita illis est peculiariter: non quòd non esset lege naturæ interdicta, sed quòd illi caligine mentis obtecti nullam in libera Venere agnoscebant culpam, neque erat in Decalogo expressa. ¶ Contra hanc autem so{ Argumentum primum contra proximam solutionem. }lutionem existunt argumenta. Primum, quòd si non erant illa ad legis obseruantiam prohibita, non satisfiebat quæstioni Iudæorum, qui contendebant vt legalia cum euangelio simul currerent. Secundò quia in ipso Concilio{ Secundum. } habetur: Visum est Spiritui sancto & nobis nihil vltrà imponere vobis quam hęc necessaria. Si ergo erant necessaria, necessitas ex lege procedebat. Tertiò quia si illa ratione{ Tertium. } prohibebantur sanguis & suffocatum, pariter deberet prohiberi esus suillarum carnium & aliorum communium. Ad hæc autem respon{ Ad argumenta facta. }detur, Apostolos Pharisæis non ad eorum mentem respondisse: sed illa ad ipsorum pacandum seditionem ac tumultum indulserunt: atque ad hunc finem censuerunt illa esse necessaria. Prohibuerunt autem illa duo, scilicet sanguinem & suffocatum, quæ magis erant Iudæis exosa: non autem fuillas carnes atque alia venationum ac piscium genera: quia esset Gentibus perquàm molestum propter Iudæos illorum vsu priuari. Et ideo ait sanctum Concilium nihil vltrà imponere vobis oneris, quàm hæc necessaria. Atqui tota hæc doctrina ex verbis Pauli facilè colligitur. 1. ad Corinth. 8. vbi docet quòd esus carnium idolis immolatarum non est de se illicitus, sed propter scandalum infirmorum: quo pacto sanctionem Concilij declarauit. Idemq́ue edocet ad Roman. 14. vbi ait omnes cibos esse mundos nisi propter scandalum aut conscientiam. Et Mat. 15. ait Christus: Non quod intrat per os coinquinat hominem. ¶ Et ex his sequitur illam{ Collorarium. } prohibitionem non fuisse in perpetuum factam, sed in tempus, idemque perexiguundum dum Christianus populus coalesceret, & Iudęorum gens horrorem illum ciborum deponeret. Quare vel sæculo ipso Apostolorum vel proximè vis expirauitillius Concilij. ¶ Huic{ Argumentum. Concilium Gangrense. } nihilo minùs sententiæ obstare videtur Canon Concilij Gangrensis, si quis. dist. 30. vbi habetur omnia manducare licêre præter idolothyta: vbi glossa expressè tenet quòd nunquàm licuit, neque modò quidem licitum est idolothytis vesci: quanuis nulla detur scandali occasio. Imò non magis licêre eorum esum, quam in Quadragesima carnium. Et allêgat pro se dictum August. in De bono coniug. quod refer{ Augustinus }tur. 32. q. 4. can. sicut satius. vbi inquit satius esse fame mori, quàm idolothytis vesci. Ad textum autem Concilij respondetur illud{ Solutio. } fuisse habitum proximè tempus Apostolorum, quando nondum eorum concilium prorsus cessauerat: ob idque glossator falsissisimè inde intulit opinionem quod modò non licet illa edere. Imò Paul. 1. ad Timoth. 4. ge{ Paulus. }neraliter absque vlla exceptione condemnat eos qui in nouissimis temporibus loquentes mendacium, prohibituri erant à cibis quos Deus creauit abstinere. Et forsan tempore Augustini nonnulla durabat eiusdem concilij obseruantia: nisi dicere malueris quod fortè respexit ad elapsum tempus, quando vigor Concilij durabat. # 6 QVAESTIO SEXTA. De iudicialibus mandatis. S. Tho. 1. 2. q. 104. &. 5. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm præcepta iudicialia rectè à ceremonialibus distinguantur. TErtium præceptorum genus, vt in superioribus constituimus, est iudicialium. De quibus primò quæritur quibus modis à ceremonialibus{ Primum argumentum. } distinguantur. Et primò arguitur non in hoc differre, vt suprà dictum est, quod ceremonialia pertineant ad diuinum cultum: iudicialia verò ad pacificum conuictum qui est inter ciues: tum quod iudicialia, vt nomen sonat, sunt illa quę in foro tractantur coram iudice: & tamen extra forum sunt alia quæ ad eundem pacificum statum conferunt: tum etiam quod sicut inter ceremonialia aliqua erant quæ hominem ad seipsum ordinabant, vt delectus ciborum & vestimentorum: ità & inter iudicialia decebat esse aliquam præceptionem quæ ad ipsum singulariter hominem pertineret: non ergo omnia ad iustitiam attinebant, quæ est vnicus ciuis ad alterum. ¶ Se{ Secundum. }cundò arguitur contra aliam differentiam, quæ inter hęc præcepta constitui solet: nempè quod ceremonialia constituta erant vt signa figuraque essent & vmbra futurorum: iudicialia verò minimè: nam glossatores iudicialium, Exod. 21. & 22. cuncta etiam interpretantur allegoricè & moraliter. ¶ Atque inde tertium colligitur{ Tertium. } argumentum aduersus tertiam differentiam quę adhiberi consueuit: scilicet ceremonialia non licêre ampliùs obseruare: secùs autem de iudicialibus: nam si erant futurorum signa, pari modo debuerunt cessare sicut & ceremonialia. Vnde Apostolus generaliter ait ad Hebr. 7.{ Paulus. } Translato sacerdotio necesse est vt legis translatio fiat. ¶ In contrarium autem est quod tres istas differentias interpretes legis solent inter eiusmodi præcepta internoscere. HAEC fermè omnia in superioribus discussa sunt & definita: sed vt eorum summa oculis obijciatur, repetuntur. Supponamus ergo discrimen, non semel in præcedentibus explicatum inter moralia ex vna parte, atque alia duo genera ex altera. Moralia enim iam diximus esse illa quæ ex principijs naturalibus per modum illationis colliguntur: ceremonialia verò ac iudicialia quæ non nisi arbitramento quodam ex generali præcepto per modum specificationis constituuntur. vt si exempli gratia dicamus, Deus est colendus: ergo, hoc vel illo modo. Malefactor est puniendus: ergo, tali aut tali supplicio. ¶ Ad quæstionem ergo tribus conclusionibus respondetur, trinum exprimentibus discrimen inter ceremonialia & iudicialia. Prima con{ Prima conclusio. }clusio. Ratio iudicialilium præceptorum in duobus consistit: primùm vt non inferatur ex principijs naturæ tanquàm eorum conclusio: & in hoc differunt à moralibus, conueniuntq́ue cum ceremonialibus. Secundò vt ad conuictum hominum inter se inuicem spectent: & in hoc à ceremonialibus elongantur. Enimuerò sicut ex illo principio, quòd Deus est colendus, arbitratu diuino instituta sunt hæc & illa sacrificia, quæ natura sua nihil ad mores referebant: sic ex illo quòd pax est in republica pro viribus custodienda, collecta sunt iudicialia: vt qui vnam furaretur ouem, quatuor solueret: & quòd fur nocturnus in flagranti delicto interficeretur: diurnus verò, minimè etc. Hæc autem conclusio adeò est hactenùs frequentata, vt permolestum sit in ipsa, veluti in salebra diutiùs hærere. ¶ Secunda conclusio. Præce{ Secunda conclusio. }pta iudicialia secundò à ceremonialibus hoc discriminantur, quòd ceremonialia instituta erant in figuram vmbramque futurorum: iudicialia verò non nisi ex consequenti. Discrimen nanque hoc ex prima conclusione{ Deducitur conclusio ex priore. } originem ducit. Etenim cùm cultus ille priscorum patrum ad populi sanctitatem pertineret, quæ quidem sanctitas ex mediatore Christo dependebat, condecens erat ac necessarium, quod suprà expositum est, vt per easdem ceremonias eundem venturum profiterentur. Attamen cùm iudicialia non ad diuinum cultum, sed ad iustitiam & æquitatem inter ciues conciliandam instituerentur: ratio non postulabat vt prognostica essent eiusdem futuri Messiæ. Nihilo minùs quia totus ille status populi in expectatione erat eiusdem venturi Dei, ex consequenti eadem iudicialia aliquam eius præferebant vmbram: iuxta verbum Pauli. 1. ad Corin. 10. Omnia in figuram contingebant illis. Exempla. Decimarum solutio significabat perfectionem, quæ vltima denarij vnitate designatur, Christo tribuendam. Atque illud Exodi. 21. quòd seruus Hebræus post seruitium sex annorum esset septimo anno liber, figurabat post militiam huius mundi subsequuturam fore libertatem cœlestem, quæ erit perfectum sabbathum. Quapropter Gentilium iudicia, vtputa Græcorum & Romanorum, nullum recondebant mysterium, sicuti Hebræorum leges. ¶ Tertia conclusio. Etsi iudicialia præce{ Tertia conclusio. }pta sic prorsus fuerint euacuata & extincta vt post Christi resurrectionem nullatenùs sint obligatoria, differunt tamen & in hoc tertiò à ceremonialibus quòd quanuis ceremonialia nullatenùs iam seruare licuerit, nihilo minùs liceat iudicialia iteratò instituere. Prima pars conclusionis hu{ Probatio conclusionis. }ius iam satis suprà demonstrata est: vbi ostendimus totam prorsus legem quantum ad Mosaicam vim cessasse. Secunda verò pars ex secunda conclusione, sicuti secunda ex prima, colligitur. Ratio enim quare ceremonialia reuiuificare modò non licet, illa suprà assignata est, quòd cùm signa fuissent prognostica futurorum, præsente veritate, facta sunt falsa mendacia. Cùm ergo hæc ratio in iudicialibus non reperiatur, quia non per se instituta sunt ad significandum, nihil periculi inest si iterum constituantur in noua lege. Hac igitur ratione constitutæ ab Ecclesia sunt decimæ, quæ quantum ad quotam iudiciales erant: institutæq́ue sunt quandoque talionis leges, & reddere quadruplum pro simplici furto, & similia. Hæc omnia facilima sunt, & ex superioribus liquida. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, quòd licèt iudicialia à iudicio nuncupentur, proptereà quòd rempublicam instituere ad principem attinet, penes quem potestas est iudicandi, nihilo minùs quia eidem principi incumbit non modò litigia dirimere, verùm & quæ ad spontaneos contractus attinent deliberanter sancire, fit vt non solùm illa quæ in foro tractantur, verùm & quæ in domo & in ciuium commercijs, iudicialia nuncupentur. ¶ Ad se{ Ad secundum. }cundum autem membrum euisdem argumenti respondetur diuersam esse rationem ceremonialium ac iudicialium. Nam cùm cultus ad Deum pertineat, ad quem homo tanquàm in proprium finem ordinatur, fit vt ad eundem cultum referatur, vt minister ipse seipsum componat in cibo & vestitu: quare & de hoc erat ceremoniale præceptum: homo autem non ordinatur ad proximum sicut in finem, sed sunt sicut duo membra: & ideò nullo opùs erat iudiciali præcepto hominis ad seipsum: sed omnia ipsum ordinabant in alterum. Aliorum autem solutiones satis ex superioribus clarescunt. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm iudicialia præcepta conuenienter sint in quatuor genera dispertita. POST distinctionem iudicialium à ceremonialibus subsequitur vt de ipsorum ab se inuicem partitione dicamus. Vtrùm scilicet quadrifariàm fuerint distributa: nempè vt alia extiterint quæ principes in ordine ad subditos informabant: alia verò quæ inter se inuicem subditos: & tertia quæ populum in ordine ad exteras gentes instituebant: atque alia demumquę domesticam inter se familiam conciliabant. Arguitur enim primò. Suprema potestas rei{ Prìmum argumentum. } publicæ est in spiritualibus summus sacerdos cum alijs sibi assistentibus, & in temporalibus, rex: nam secundùm Aristot. 7. Polit.{ Aristot. } hoc est regiminum optimum: vtpote quòd in vnitatem maximè resoluitur, atque adeò expressissimam diuinæ gubernationis similitudinem gerit: ergò circa has duas potestates debuerunt primùm omnium congruentes leges institui: hoc autem non sic institutum legimus in lege veteri. Nam sicut Aaron Deus ipse per se elegit, vt patet Exod. 28. Leuitisque decimas in eorum sustentationem solui iussit, vt Leuit. vltimo scriptum est: sic debuit & per seipsum regem creare: quod tamen non fecit, sed populo id commisit. Habetur enim Deuter. 27. Cùm dixeris, Constituam super me regem, eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit. Neque regibus stipendia designauit. Imò populus à Moyse vsque Saûlem quadringentis annis mansit cum sacerdotibus absque rege: quem tunc demum in malum ipsius populi Deus permisit: vt. 2. Reg. 8. commemoratur. ¶ Secundò argui{ Argumen. 2. }tur quòd neque de conuictu inter se ciuium congruenter fuerint iudicialia instituta. Præcipiebatur enim Num. 27. vt hominis absque filio defuncti hæreditas transiret ad filiam: & tamen Arist. 2. Polit. cap. 7. ait, Regna inde &{ Aristot. } possessiones perditum iri, quòd ad mulieres transeunt. Et Leuit. 22. habebatur quòd anno Iubilei omnes venditæ possessiones ad pristinos possessores remearent: quod firmitati contractuum obstare videbatur, sine quibus tamen mortales conuiuere nequeunt. Et Exod. 21. instituta fuit talionis pœna: vt oculum pro oculo reus redderet, ac dentem pro dente: cuius nimiam acerbitatem denotauit Christus Matth. 5. Atque aliæ erant in illo populo legales sanctiones quæ videbantur absurdæ. ¶ Tertiò & erga exteras gentes incongrua{ Argumen. 3. } videntur illa quæ illic extant iudicia. Habetur enim Deute. 23. Ammonites & Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt in Ecclesiam Domini in æternum. Et tamen econuersò subditur, Non abominaberis Idumæum: quod certè videtur ad respectum personarum attinere: qui tamen, vt habetur Actu. 10. non est apud Deum. Et Exod. 20. cautum est, Aduenam non contristabis, neque affliges eum. Et nihilo minùs. 23. permittebatur idem populus pecuniam alienigenis ad vsuram mutuare: quæ quidem duo præcepta sibi inuicem videntur repugnare. ¶ Quartò neque circa domesticas personas vi{ Argumen. 4 }dentur iudicialia præcepta satis esse rationi consentanea. Nam cum primis de seruis legitur Exod. 21. Qui percusserit seruum suum vel ancillam virga, si vno die superuixerit, non subiacebit pœnę, quia pecunia illius est: permittere autem homicidam impunem, natura ipsa abhorret: quare leges humanæ etiam dominos seruorum occisores grauiùs puniunt. Et de filijs videtur dura illa lex Deut. 21. videlicet quòd pater duceret filium suum ad seniores ciuitatis puniendum. Ac demum de vxoribus lex, quę vt Deut. 24. habetur, libellum repudij permittebat, videtur in naturam matrimonij perniciosa: vtpote quòd ad educandas proles debet esse perpetuum. ¶ In contrarium autem est quod sapien. diuina Prouerb. 8. ait: Isti sunt omnes sermones mei. Non est in eis prauum quid, neque peruersum. Et Dauid, Iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa. QVæstionem istam non intelligas in hoc à nobis summotam, vt quàm amplè ipsa patet, sit nobis disserenda: id enim diuino pene ingenio D. Thom. quod omnibus{ S. Thomas. } est in confesso, absoluit. 12. q. 105. Sed tamen nè filum dicendi nostrum rumperemus, transitum per hæc summatim nos facere decuit. Vnica ergò conclusione duximus respon{ Conclusio responsiua. }dendum. Præcepta iudicialia legis veteris in quatuor oportuit membra distribui. Enimuerò cùm prudentia ferendarum legum, ars quædam sit illustrissima: ars autem ordine ac dispositione præluceat, condecens fuit vt iudicialium numerus quibus respublica instituebatur, secundùm insignes eiusdem reipublicę partes atque ordines disponerentur. Ordi{ Quadruplex ordo inter reipublicæ partes. }nes autem isti quatuor sunt numero: Principis scilicet ad subditos, subditorumque inter se, totiusque reipublicę ad exteros, ac partium inter se vnius familiæ. Igitur de principibus latæ sunt diuinitùs leges, quemadmodùm, tum creandi essent, tum etiam & se erga populum gererent: ac subinde quemadmodùm vicissim à populo colerentur. Mox circa ciues latæ sunt leges emptionum & venditionum, aliorumque contractuum qui liberè inter homines fiunt: decretaque perinde iudicia in malefactores, qui iura violarent. Deinde leges adhibitæ quemadmodum se populus tum in bellis gerendis, tum in suscipiendis peregrinis erga externas gentes deberent conuersari. Ac demum circa domesticam familiam superadditæ sunt & aliæ de seruis, deque vxoribus & filijs. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur quòd cùm in gubernanda republica duo sint habendi respectus: prior scilicet, vt ciues omnes creandorum magistratuum gerendæq́ue publicæ curæ participes fiant. Nam hac ratione vt. 2. Polit. author est Arist. æquitas constat, ac subinde pax in re{ Aristot. }publica. Posterior verò, vt regimen eligatur optimum: quod secundùm eundem Philosophum. 3. Politic. ex tribus speciebus, scilicet Aristocratia, Democratia, & Regno, hoc vltimum est præstantissimum, diuina Deus prudentia hæc omnia circa populi principes custodiuit. Primum enim quia peculiarem curam illius populi gerebat, iuxta illud Deut. 7. Te elegit Dominus Deus tuus, vt sis ei populus peculiaris, sibimetipsi electionem regis reseruauit. Vnde sicut summum ipse creauit sacerdotem, sic & de rege ait loco citato Deuter. Cùm dixeris, constituam super me regem, eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Qua ratione diuino mandato à Prophetis vngebantur. At verò quoniam regnum, vt est optimum regimen, dum rex idoneis virtutibus pollet: sic fit & pestilentissimum dum in tyrannidem corrumpitur: & populus ille, tum crudelis erat, tum etiam auarus ac libidinosus, quibus potissimùm vitijs rex corrumpitur, quadringentis annis distulit regem illis dare cum plenitudine potestatis. Gubernauit tamen populum instar regni per vnum, puta per Moysen, perque eius successores iudices: quousque populus, quasi excutiens diuinum regimen, voluit sibi creare regem. Vnde. 1. Reg. 8. ait Deus ad Samuêlem, Non te abiecerunt, sed me, nè regnem super eos. Ecce quàm fuerit Deus solers in sustinendo optimo regimine regni. Quocircà quàm contra eius voluntatem fuerit absoluta regis potestas introducta, ipse rei euentus ostendit. Nam statim sub Roboam diuisum regnum suijpsius desolandi causam attulit, iuxta verbum Christi, Omne regnum in seipsum diuisum desolabitur. ¶ Quantum verò ad Aristocratiam, quæ est optimorum potentia, iussit eligi septuaginta viros de senioribus Israël: vt patet Num. 11. vnde Deut. 1. Tuli de vestris tribubus viros sapientes & nobiles, & constitui principes. Democratiam verò, quę est popularis potentia, eatenus seruari voluit quòd & totus populus magistratus crearet, & de omnibus tribubus eligerentur. Vnde Exod. 18. Prouide de omni plebe viros sapientes. Et Deutero. 1. Date ex vobis viros sapientes. etc. Quòd autem sacerdotibus decimæ fuerint adiudicatæ, non autem principibus, illa ratio fuit quòd sacerdotes vt in maiori haberentur reuerentia decuit ex vna singulari tribu institui, quæ ideo ab alijs alenda erat. Principes verò sæculares ex omnibus promiscuè tribubus eligebantur, quibus possessiones erant decretæ. Et prætereà eorum stipendia pro bellorum indigentia crescebant: & tunc natura ipsa docebat populares contributiones esse illis augendas. ¶ Circa ma{ Ad secundum argumentum . }teriam secundi argumenti notandum sequitur, iudiciales leges, ciuibus ad humanum conuictum inseruientes, in duos ordines secari, secundùm duas, quæ in populo sunt, communicationes rerum ac commutationes. Alia enim communicatio fit publica authoritate principis: alia verò priuata cuiusque voluntate: homines quippe subditi sunt principi: possessiones autem ad dominium priuatorum pertinent. Quare iudicia quibus homines iura seruare coguntur, & supplicia quibus maleficia vindicantur, principis authoritate instituuntur: donationes autem rerum & commutationes, priuata cuiusque voluntate celebrantur. Et de vtroque ordine leges Deus optimas iudiciales edixit antiquo populo. Constituit enim quantum ad primum iudices & magistros, vt patet Deut. 16. ac testium numerum, pœnasque diuersas pro diuersis delictis. Et quantum ad secundum vt pax firmiùs inter illos stabiliretur, diuisit eis terram promissionis. Vnde Num. 34. Ego dedi vobis terram in possessionem quam sorte diuidetis vobis: pluribus dabitis latiorem, & paucioribus angustiorem. Sed quantum ad vsum voluit quodammodò fructus esse communes: secundùm illud Deut. 23. Ingressus vineam proximi tui comede vuas quantum tibi placuerit. Aliaque deinde multa pulcherrimè constituit, vt est apud D. Thom. videre. ¶ Ad formam ergò{ Ad formam argumenti. } argumenti respondetur quòd eatenùs in hæreditatis successione legem Deus naturæ seruauit quòd noluit fœminas, nisi deficiente masculo, ius hæreditarium adire. Successio nanque patrimonij sequi naturam debet generationis, per quam species propagatur: generationis autem virtus in lumbis viri residet: cui vtique fœmina, ceu natura substernitur. Quapropter ratio naturalis docet vt in masculinam prolem, in quam virtus generatiua traducitur, transeat hæreditas, quam cum sanguine ad suos posteros transmittat. Et hanc{ Potißima ratio quare ius primogenituræ masculina serie transfunditur. } arbitror omnium causarum naturalium primam quare iura primogeniturę in rebus publicis bene institutis masculina serie transfunduntur, neque fœminæ nisi masculorum defectu admittuntur. Cui accedit & ratio secunda quod viri prudentia, muliebri præstat: tum in alijs, tum etiam in augenda re familiari. Vnde Arist. 3. Polit. cap. 3. viri inquit est acquire{ Aristot. }re, mulieris autem seruare. Quocircà Ethic. 2. censuerat regna in manu fœminæ deperire. Accedit tertiò quòd cùm viro competat substantiæ administratio, quando hæreditas filiæ obuenit, tunc gener non est tam solers ad augendam substantiam soceri, eiusque amplificandum nomen, quàm si esset filius. Quapropter dum res quæ transit in filiam, subinde transeat in generum, quodammodò censetur in alienum sanguinem transmigrare. In lege autem veteri illud fuit necessarium, vt possessionum partitio quæ facta est inter tribus non confunderetur. Quanuis tali euentu cautum erat nè hæres fœmina alij quàm viro suę tribus nuberet. Neque verò inter Christianos vsque adeò longè à successione eijci filiæ debent, vt neque deficientibus filijs admittantur. Nam hac ratione longiùs solent ab alienari primogenituræ, quàm si mulieres succederent. ¶ Eâdem ratione adiecta fuit{ Ratio legis anni Iubilæi } & lex alia anni Iubilei: Nam si venditiones in perpetuum fierent, non fuisset perpetua diuisio possessionum inter tribus. Quin verò & ratio naturalis profectò ab hoc non abhorret: nam illa ratione, vt loco proximè citato admonet Aristot. nempè si possessiones in perpetuum diuendantur, solent diuitiæ in vnum aceruatæ alios deserere pauperes. ¶ Lex{ Ratio legis talionis. } autem talionis vindicatrici illi genti minimè fuit incongrua: vt per illam, quæ duriuscula videbatur, coërcerentur, nè acriùs sese de hostibus vindicarent: licèt Christus docuerit benignitati Christianæ non competere. De reliquis autem vide apud S. Tho. ¶ Circa ter{ Ad tertium argumentum . }tium argumentum itidem adnotandum est bifariàm se rempublicam gerere posse erga extraneos: nempè aut iure pacis, si commercium cum illis nectat: aut iure belli, si sint hostes. Et iure quidem pacis tripliciter exteræ nationes ad Iudaicum populum accedebant. Primò vt transitum quasi peregrini facerent: erga quos lex extabat Exod. 23. Peregrino molestus non eris. Secundo modo vt tanquam aduenæ apud illos habitarent: de quibus etiam cap. 20. præmissum erat, Aduenam non contristabis. Tertio modo quia volebant prorsùs in eorum ritum & consortium admitti. Inter quos secundùm naturalem rationem ordo dignoscebatur. Admonet enim tertio Polit. Philosophus, extraneos non esse temerè in rempublicam recipiendos, nisi sint vel abauo vel ab attauo oriundi: aliâs multa ab illis pericula imminerent reipublicę. Obidque quia Idumæi ab Esau fratre Iacob descenderant, & ipsi Israëlitæ apud Aegyptios peregrini plures ducentis annis egerant, iubebantur pacificè illos recipere, & proselythos qui vellent eorum religionem profiteri charactêre circuncisionis insignirent. At verò quoniam Amalechitæ perpetui hostes eorum erant, secundùm illud Exod. 27. bellum Dei erat contra Amalech à generatione in generationem. Et pariter Ammonites & Moabites de terra promissionis fuerant expulsi, citra personarum acceptionem potuit eos Deus à sua republica abigere. ¶ Sed & de bello contra hostes tam offerendo quàm sustinendo, sanctissima erat scripta lex, Deut. 20. vt primò pacem eis offerrent. Secundò fiduciam suam in ipsum Deum reijcerent. Tertiò vt inidoneos, qui impedimento esse possent, domum remitterent. Quartò denique vt victoria modestè vterentur: fœminis parcentes ac pueris. ¶ Ad quartum{ Ad quartum argumentum . } denique argumentum respondetur quòd cùm familia in tribus ordinibus consistat, scilicet viri ad vxorem, parentis ad filios, ac domini ad seruos: de omnibus tribus sancîtas Deus curauit optimas leges. Et primò de seruis,{ Leges seruorum. } quod ad mitigandos eorum labores pertinebat, præceptum erat Deut. 5. vt die Sabbathi sicuti & domini requiescerent. Item in memoriam liberationis ex Aegypto, vbi ipsi seruierant, & in præsagium Christianæ libertatis, & præcipuè propter fraternam charitatem, cautum erat Exod. 21. vt ex filijs Israël nemo esset perpetuò seruus: sed septimo anno egrederetur liber, cum omnibus quæ asportauerant, adhibito insuper viatico: vt Deut. 15. legitur. Neque quantum ad eorum vindictam fuit Deus negligens: imò & eodem cap. 21. statuit vt Dominus qui seruum mutilaret liberum dimitteret, & ancillam quam in vxorem duceret. Illud autem quod in argumento obiectum est, scilicet occisorem serui impunem euadere, intelligebatur quando correctionis gratia virgula, non intentione vulnerandi percussisset: neque posteà certum esset an ob tale vulnus obijsset mortem. Nam si protinus moreretur, tunc dominus reus fiebat. ¶ Et{ Leges filiorum. } erga filios etiam Exod. 22. iubebantur parentes vt eos religiosè instituerent, quos etiam paternè castigare poterant. At verò quia, vt Philosophus. 10. Ethicor. docet, pater vim non{ Aristot. } habet coërciuam in filium, quando eorum crimen id postulabat, iubebatur, vt argutum est, filium publicæ potestati puniendum permittere. ¶ Sed & de vxoribus tam ducendis{ Leges vxorum. } quàm gubernandis optimæ extabant leges. Attamen libellus repudij ob eorum duritiam, qui perpetui erant odiorum memores, permissus illis fuit, vt per illud minus malum à maiori continerentur: videlicet nè vxores enecarent. # 7 QVAESTIO SEPTIMA, De lege Euangelica quantum ad eius substantiam. S. Tho. 1. 2. q. 106. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm lex noua sit lex scripta, an potiùs cordibus indita. QVATVOR LEgum genera circa initium superioris libri distinctè monstrauimus: videlicet æternam, naturalem, atque humanam: de quibus libr. 1. dissertum est: ac demum diuinam, quam in hoc sumpsimus elucidandam. Hanc autem in veterem partiti sumus, ac nouam. Vnde cùm de priori hactenus dictum sit, subsequitur vt de noua, quę Euangelica est, sermonem subtexamus. Hæc enim, si æternam excipias, lex legum est, cuius gratia mundus creatus fuit, ad quam ferendam Deus ipse de cœlo descendit, quæque eiusdem Dei digito scripta est in cordibus nostris, per quam denique; solam vniuerso orbi & inferi clauduntur, & ad æternam fœlicitatem cœli reserantur. Vt ergò hanc supra cœlestem legem de cunctis suis numeris ac dignitatibus perpendamus: Quæritur primò sitne scripta dicenda, vt leges humanæ & vetus diuina, an verò sicut naturalis, à natura, sic supernaturaliter mentibus nostris impressa. Nam quod sit scripta sunt argumenta nonnulla. Primum: lex hæc, ipsissimum est{ Primum argumentum. Argumen. 2. } Euangelium: de quo tamen Ioan. 20. cap. ait, Hæc autem scripta sunt, vt credatis. ¶ Secundò. Si lex hæc non esset scripta sed indita, nihil à naturali distaret: quippe de qua ait Propheta, Signatum est super nos lumen vultus tui Domine. ¶ Tertiò. Lex Euangelica, Chri{ Argumen. 3. }stianorum est propria: lex verò indita vniuersis communiter nationibus patet. Legitur enim Sapien. 7. quòd diuina sapientia per nationes in animas sanctas se transfert: amicos Dei & Prophetas constituit: ergò lex noua non est lex indita. ¶ Contrarium autem attestatur Hieremiæ vaticinium cap. 31. Vbi{ Hieremias. } Deus nostram designans legem, ait: Ecce dies venient dicit Dominus, & consummabo super domum Israël & super domum Iacob testamentum nouum. Quod quidem testamentum declarans subdit, Dabo legem meam in visceribus eorum, & in corde eorum scribam eam. Idque Paulus ad Hebræ. 8. ad hoc ipsum{ Paulus. } propositum allêgat. Et. 2. ad Corinth. 3. latiùs edisserit. QVæstio hæc ex his modò citatis scripturæ testimonijs inter catholicos doctores originem duxit, qua prima legis nostræ excellentia commendetur. Statuamus ergò conclusionem quæ cunctis est catholicis receptissima. Lex nostra hoc à veteri differt, quod{ Conclusio catholica. } cùm ipsa scripta esset in tabulis lapideis: nostra tamen in cordibus insculpta est. At verò conclusionis sensum patefacere, non est vsque adeò peruium. August. enim lib. de spi{ Agustinus. }ritu & liter. cap. 21. huc tantùm pertinere arbitratur, quòd charitas Dei, quæ secundùm Paulum, & plenitudo & finis legis est, per Spiritum sanctum, vt ait idem Apostolus, diffusa est in cordibus nostris. Quem quidem D. Tho. secutus, sic conclusionem interpretatur.{ D. Thomas. Aristot. } Vnaquæque inquit, res, vt. 9. Ethicor. author est Arist. illud esse videtur, quod in ea est potissimum: hoc autem in lege noui testamenti est gratia Spiritus sancti, quæ datur per fidem Christi, virtusque est implendi legem: iuxta illud ad Rom. 8. Lex spiritus vitæ in Christo Iësu liberauit me à lege peccati & mortis: cum ergò gratia hæc intus infundatur à Deo in corda nostra, fit vt lex ipsa principaliter sit in cordibus infixa. Tametsi illa quæ credenda sunt & agenda in sacra nobis pagina proponantur. Qua ratione secundariò potest dici scripta. ¶ Opùs est tamen hæc locupletiùs exponi: quoniam statim offerentur ex regione argumenta. Primum quòd legis virtus{ Primum argumentum contra prædicta. } est intellectum instruere ac dirigere, mentesque illustrare: hæc autem virtus per scripturam patescit in Euangelio, sicuti antiquis in suo canone: non est ergò cur nostra non dicatur scripta, sicut illa. Secundum argumentum{ Argumen. 2. } est quòd & charitas & gratia tam antiquis quàm nobis diuinitùs infundebatur in corda, cuius virtute legem obseruabant: non est ergò cur illa minùs dicatur indita quam nostra. ¶ Ad huius ergò pleniorem intellectum discernendæ sunt duæ legis virtutes: altera directi{ Duæ virtutes legis. }ua, qua scilicet intellectus illuminatur, vt recta ire sciat, atque altera voluntatis affectiua & motiua ad operandum. Et secundum vtranque lex Euangelica singulariter est intus menti insculpta. Doceri enim homo potest legem dupliciter. Vno modo scripturam legendo, atque altero viuam audiendo vocem. Atque hic est præstantior modus: quoniam auditus, vt libr. de sensu & sens. ait Philosophus, sensus{ Aristot. } est disciplinæ. Et quidem antiquis priori modo data est lex: nempè in lapideis tabulis scripta, quam illic subditi intuentes sequerentur: nostram verò non sic scriptam Deus nobis de cœlo misit, sed ipse inde delapsus viua voce in aures mortalium inuulgauit, mentique impressit: hoc est sermonis energîa, miraculorumque potentia persuasit. Neque verò humano tantum more illam nobis in dies insculpit, verum & assensum fidei, quę superna nobis indicat, supernaturaliter nobis ingenerat. Itaque cùm generanda fides duo exigat, scilicet, & vt proponantur credenda, & vt intellectus assensum illis præbeat, vtrunque nobis Christus absque scripto perfecit. Tametsi ad illud prius officium administros sibi adiunxit: nempè Apostolos eorumque successores, qui adminiculo illi essent ad prædicandam eandem fidem & legem. Et hoc est quod. 2. ad Corinth. 3. ait Apostolus: Epistola nostra vos{ Paulus. } estis, scripta in cordibus nostris: hoc est per charitatem cordibus nostris infixa. Quemadmodùm autem essent epistola, explanans subdit: Manifestati quòd epistola estis Christi, ministrata à nobis. hoc est: Quanuis nos vobis credenda proposuerimus, Christus tamen est qui fidei assensum in vobis insculpsit. Igitur quantum ad intellectus illuminationem, quæ prima legis est virtus, proptereà per se primò lex nostra scripta est nobis in mente, quòd assensio fidei opus est Dei. At quia illa quæ intellectui proponuntur in absentia Christi & Apostolorum, labi memoria possent, per accidens est scripta. Si enim vox Domini semper auribus nostris insonaret, nulla nobis opùs esset scriptura. Quare vt Chryst. in prologo super Matth. author est, librorum vice gratia Spiritus sancti deberemus vti: sed quia illam excussimus, literæ sunt inuentæ. Christus nanque nihil Apostolis scripto tradidit. ¶ Sed & quantum ad alteram legis virtutem, quæ est voluntatem ad agendum afficere ac permouere, pariter scripta est intùs: quoniam legem ad finem præcipientis implere, nisi per gratiam & fauorem Dei, non possumus. Lex etenim tantum ostendit quid agere debeamus: tollens subinde, vt suprà diximus, excusationem: qua ratione ait Paul. literam occidere: sed virtus operandi per gratiam nobis & charitatem suppeditatur. Qua de causa subdit, Spiritus sanctus viuificat. Et hoc est quod ait Ioannes, Lex per Moysen data est, puta scripta in tabulis, in quibus nulla inerat agendi vis: sed gratia & veritas (ad purificandum corda, qui finis est legis) per Iësum Christum facta est. HIS ergò constitutis facilimæ sunt argu{ Ad primum argumentum . }mentorum solutiones. Ad primum enim respondetur quòd tam in lege veteri quàm in noua scripta ea sunt quæ ad fidem gratiamque Spiritus sancti attinent: nempè tum illa quę ad cognoscendum diuinitatem Dei, & humanitatem Christi conducunt, quàm agenda quibus charitas confouetur: quę quidem fides & charitas tam sub illo testamento illis donabatur in cordibus, quàm sub nostro imprimitur. Attamen cùm tam illic quàm hîc virtute vnius mediatoris illa fiebat impressio, differentia est quòd cùm illic nondum ille mediator præsens esset, nempè neque per se ipse prædicasset, neque sacramenta illius legis virtutem passionis eius nondum exhibitæ ad conferendam gratiam iuuissent: nostram verò & ipse Christus tradidisset nobis, & Spiritus sanctus Apostolis declarasset, ac perinde sacramenta eandem charitatem nobis & gratiam infundant: lex nostra meritò prę illa censetur in cordibus ingenita: sicuti illa erat in tabulis. Vnde Paul. non ait simpliciter in cordibus, sed in cordibus carnalibus: vt alluderet ad lapideas tabulas, duritiem cordium illius populi significantes: cùm tamen per charitatem nouæ legis corda, vt carnea, remollescant. ¶ Ad secundum autem{ Ad secundum argumentum . } argumentum respondetur quòd lex naturæ indita est in cordibus naturali via: lex verò gratiæ supernaturaliter. ¶ Atque ad tertium{ Ad tertium argumentum . } iam responsum est quòd non solùm sub lege scripta, verùm neque sub lege vnquam naturæ quispiam recepit Spiritus sancti gratiam, nisi per fidem Christi. Et ideò licet eadem sapientia fidei cunctos qui ab Adam vsque iusti fuêre, iustificauerit: peculiariter tamen propter præsentiam eiusdem authoris gratiæ, censetur cordibus inscripta. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm lex noua iustificet. SECVNDA excellentia legis nostræ ab eius effectu petitur: atque ideò quæritur vtrùm virtutem habeat iustificandi. Argui{ Primum argumentum à parte negatiua. }tur nanque à parte negatiua. Nemo nisi per diuinæ legis obedientiam fit iustus, secundùm illud ad Hebræ. 5. Factus est Christus omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ: Euangelium autem non id vniuersim præstat, vt ei obediatur, testante ad Rom. 10. Paul. non omnes obedire Euangelio: ergò lex noua nullam præ antiqua virtutem habet iustificandi. ¶ Secundò per id{ Argumen. 2. } Paul. ad Rom. probat legem veterem non iustificasse, quòd ea adueniente præuaricatio creuit. Ait enim cap. 4. Lex iram operatur. Vbi enim non est lex, neque præuaricatio: sed multò peiùs lex noua præuaricationem aggrauat: eò quòd maiori pœna dignus est, qui post legem nouam, diuinam voluntatem apertiùs notificantem, delinquit: secundùm illud ad Hebr. 10. Irritam qui faciebat legem Moysi sine vlla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcauerit? ergò lex noua minùs quàm vetus iustificat. ¶ Tertiò, iustificare munus est peculia{ Argumen. 3. }re Dei, secundùm verbum Pauli ad Rom. 8. Deus est qui iustificat: lex autem vetus perinde ac noua Deo authore lata fuit: ergò non est cur noua excellentiùs quàm vetus iustificet. ¶ In contrarium autem est idem ipse Apostolus ad Rom. 1. Non erubesco Euangelium:{ Paulus. } virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Vbi singulare quidpiam in Euangelio agnouit: salus autem & iustificatio idem est: fit ergo vt virtus Euangelicæ legis sit iustificare, ac perinde saluos facere credentes. QVæstio hæc ditiùs locupletata est, apertiusque explicata. q. 3. articulo vlt. cuius solutio tribus conclusionibus continetur. Est enim in lege, secundùm id quod proximè dicebamus, duo considerare: nempè documenta ipsa, & mandata exteriùs ad credendum & operandum scripta: & prætereà interna gratia faourque Spiritus sancti ad opera eiusdem legis exequenda, atque ad eius assequendum finem. Quo habito prima conclusio est:{ Prima conclusio. } Lex Euangelica, si pura documenta & mandata atque operum substantiam consideres, non magis per se iustificat quàm vetus, vel lex ipsa naturæ. Iam enim loco citato expositum reliquimus quemadmodùm verbum Pauli, Non ex operibus, sed ex fide & gratia hominem iustificari: non tantùm de operibus legis veteris, verumetiam de nostris intelligi. Sicuti & id quod ait, Literam occidere, Spiritum autem viuificare, interprete in De Spiritu & lite. Augustino, de Decalogo etiam{ Augustinus. } ipso esse intelligendum. Nam de ipsa concupiscentia in Decalogo prohibita subiungit,{ Paulus. } Concupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi lex diceret, Non concupisces. Lex enim{ Probatio conclusionis. } nihil aliud præstat quàm docere quid sit peccatum: mundare autem à peccato, quia virtus est supernaturalis, soli gratiæ per fidem Christi adscribitur. ¶ Secunda conclusio.{ Secunda conclusio. } Lex Euangelica, si internam eius virtutem mediteris, hominem iustificat. At verò quoniam eadem virtus non solùm Euangelicos, sed & antiquos patres & qui sub lege naturę iustè viuebant, iustificabat, adhibetur Ter{ Tertia conclusio. }tia conclusio. Lex Euangelica ob id præ alijs censetur iustificare quòd author ipse gratiæ, cuius fide olim agebatur salus, lator fuit nostræ legis quam suo sanguine confirmauit, cuius pretio saluificam gratiam per eius sacramenta obtinemus. Hæc autem iam satis suprà exposita sunt. QVocircà primæ obiectioni conceditur{ Ad primum argumentum . } nemini obuenire salutem nisi per obedientiam Euangelij: inde tamen solùm colligitur legem nouam quantum ad substantiam operum externaque mandata & documenta non per se iustificare: sicut neque antiquam, quod prima conclusione concessimus. ¶ Ac{ Ad secundum argumentum . } perinde respondetur ad secundum. Gratia enim Euangelica eatenùs subditos iustificat, vt tamen minimè illos sic confirmet, vt peccare nequeant: imò qui contra eandem gratiam legem violauerit, eo fit maioris reus supplicij quo apertiùs nouit voluntatem domini sui. Nihilo minùs hoc est adnotatu dignum, quòd verbum Pauli, scilicet, Lex iram operatur, non perinde Euangelicæ conuenit, atque Mosaycæ. Nam lex vetus communi nomine, non gratiam, sed meram literam significat: quæ tantùm ostendit quid sit peccatum, atque adeò occasio fit peccandi, vnde nascitur ira Dei. Lex autem Euangelica non tantùm literam, sed gratiam, eiusque sacramenta comprehendit. Quare non est lex iræ, sed benignitatis ac misericordiæ. ¶ Ac subindè ad{ Ad tertium argumentum . } tertium eodem penè tenore respondetur. Nempe quòd etsi idem Deus vtriusque fuerit autor legis, diuersimodè tamen. Nam illam tantùm scripsit in tabulis: nostram verò, modo exposito, vt ait Paulus, in cordibus carnalibus.{ Paulus. } Quare expositore eodem, lib. de Spiritu & lite. Augustino, legem illam extra hominem{ Agustinus. } scriptam appellat idem Apostolus ministrationem mortis & damnationis: nostram verò, ministrationem spiritus & iustitiæ. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm lex noua debuerit dari à principio mundi. SVbsequitur vt quemadmodùm de veteri disputauimus, sic de Euangelica inuestigemus, cur non fuerit statim in mundi primordijs posita. Arguitur enim{ Primum argumentum. } id maximè condecuisse. Deus vt habetur ad Rom. 2. non est personarum acceptor: & tamen vt habetur statim cap. 3. Omnes homines peccauerunt & egent gratia Dei: ergò debuit Euangelico lumine, statim homine lapso, orbem perfundere, vt omnes viam salutis ingrederentur. ¶ Secundò arguitur. Le{ Argumen. 2. }gem Euangelicam non minùs congruit fuisse vniuersalem quo ad tempus, quàm quo ad locum: vult enim Deus omnes homines saluos fieri: voluit autem hac ratione, vt patet Matth. & Marc. vlti. Euangelium prædicari in vniuerso mundo: ergò debuit illud vniuersis sæculis notum facere. ¶ Tertiò{ Argumen. 3. } denique arguitur. Consultius fuerat homini ad spiritualem vitam & æternam, quæ præstantior est, necessaria prouidere, quàm ad corporalem, quæ temporalis est: ab initio autem in temporalibus prouidentissimè homini prospexit, tradendo ei cuncta quæ creauerat in suam ditionem, vt patet Genes. 1. ergò debuit & lege Euangelica, quæ maximè necessaria erat ad spiritualem salutem, mortales illicò ab initio mundi instituere. ¶ In contrarium faciunt Apostolica testimonia. Non prius quod spirituale est, sed quod animale. Et ad Galat. 4. Cùm venit plenitudo temporis mi{ Paulus. }sit Deus filium suum. etc. AD quæstionem facilima negatione respondetur. Non decuit statim ab initio{ Conclusio responsiua. } mundi Euangelicam legem mortalibus affulgere, sed multò fuit consultius per tot differri sæcula. Ad intelligentiam autem conclusionis huius prænotandum est, duplicem esse quæstionis sensum: vnum scilicet, supposito{ Duplex quæstionis sensus. } quòd ædi non debuit nisi per Christum, cuius sanguinis effusione erat confirmanda. Et tunc idem est quærere ac si quæratur vtrùm debuit Christus statim in mundi exordio carnem induere. Hunc autem sensum non est pręsentis loci discutere. Disputatur nanque à Diuo Tho. 3. par. q. 1. Nosque art. vlt. huius lib. rationes eiusmodi dilati temporis adducemus. Alter verò sensus est, vtrùm decuit legem Euangelicam dari ante Christi aduentum, vel ante eius redemptionem. Et in hoc sensu respondetur{ Triplex ratio conclusionis. D. Thomas. } non expedisse. Cuius tres rationes assignat D. Thom. Prima est: Lex noua, vt iam modò dicebamus, potissimùm est gratia Spiritus sancti: quam scilicet, vt ait Paul. Spiritus sanctus abundè in nos effudit: abundantia verò gratiæ effundi non debuit nisi impedimento sublato quod per peccatum ei obstat: vnde Ioannis. 7. Nondum erat Spiritus datus (videlicet exundans) quia Iësus nondum erat glorificatus: impedimentum autem illud per Christi mortem sublatum est: ergò vsque ad ipsum passum non decebat legem gratiæ dari. Atque hanc rationem Paul. ad Rom.{ Paulus. } 8. edisserit: vbi ait, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati de peccato, hoc est de carne, quæ licèt non in suo supposito, infecta tamen erat peccato, damnauit peccatum in carne, vt iustificatio legis impleretur in nobis. Est enim illa mirabilis antithesis per quam diuina potentia patefit: nempè quòd Deus non quomodocunque damnauit peccatum, sed per carnem ipsam cuius natura peccatum, & commissum fuit, & serpebat in omnes. Lex ergò gratiæ, qualis est Euangelica, à morte Christi debuit vigorem sumere. ¶ Secunda ratio sumitur ex perfectio{ Secunda ratio conclusionis. }ne legis. Seruauit nanque Deus naturæ ordinem quæ ab imperfecto progreditur ad perfectum: sicuti per puerilem ætatem progreditur ad virilem. Ad quod alludit Apostolus in illo citato verbo, Non priùs quod spirituale est, sed quod animale. Nam embryo, vti ait Philosophus, priùs viuit vita animali quàm ra{ Aristot. }tionali. Et hanc rationem declarat idem Apostolus ad Galat. 3. Lex pędagogus noster fuit{ Paulus. } in Christo, vt ex fide iustificemur. At vbi venit fides, iam non sumus sub pædagogo. Itaque sicut magister præstantior est pædagogo, sic & lex nostra lege veteri. Pædagogus quippe clientulum in tenera ætate quæ non est doctrinę idonea, metu terroreque arcet à malo: magister verò prouectiorem discipulum docendo veritatem allicit ad bonum. Tertia ratio inde sumitur quòd lex nostra{ Tertia ratio } est lex gratiæ: & ideò oportuit vt homo sub lege veteri relictus collabendo in peccatum suam agnosceret infirmitatem, ac subinde quàm esset gratiæ indigens. Quam quidem causam aperuit nobis Pau. ad Rom. 5. vbi ait,{ Paulus. } Lex subintrauit vt abundaret delictum: vbi autem abundauit delictum, superabundauit & gratia. Atqui hæc ratio non solùm de Euangelio probat quòd esset differendum, verùm de ipsamet Christi redemptione. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur quòd cùm humanum genus per peccatum Protoplasti nostri iustè fuerit auxilio gratiæ spoliatum, nihil ei ampliùs Deus debuit: & ideo quos non seruauit, ex iustitia perierunt: quibus autem per gratiam opitulatus est, per misericordiam succurrit. Vnde August. in lib. de perf. iusti. infert nullam esse{ Augustinus } personarum acceptionem apud Deum: vtpote quòd vbi nulla est ratio debiti, nullum obtinet locum. ¶ Ad secundum respondetur quod{ Ad secundum argumentum . } diuersitas locorum, status hominum non variat: & ideò dum Christus legem dedit, in omnem locum prolatari voluit: diuersitas verò temporum diuersas distinguit in genere nostro ætates: quorum non omnes fuerunt Euangelij capaces. Tametsi suis singulæ legibus fuerint institutę, quibus potuerunt obtinere salutem. ¶ Ad tertium denique respondetur aliam{ Ad tertium argumentum . } esse rationem prouidentiæ in his quæ ad naturam pertinent: alia verò in his quæ ad gratiam. Bona enim naturæ non ordinantur ad tollendum peccatum, sed ad sustentandam vitam: ideoque homini statim in eius creatione debuerunt conferri: at verò quoniam gratia ad tollendum peccatum confertur, lex abundantis gratię dari non debuit nisi peccati impedimento submoto. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm lex noua sit vsque ad finem mundi duratura. CVM lex vetus aduentu nouæ fuerit repudiata, meritò quis dubitet vtrum alia sit prætereà superuentura, per quam Euangelica aboleatur. Et arguitur à par{ Argumen. 1. }te affirmatiua. Dominus, Ioan. 16. pollicitus est discipulis venturum spiritum sanctum qui docturus eos esset omnem veritatem: at nondum ecclesia cuncta cognouit diuina mysteria: nam multa in dies sanctis Concilijs reuelantur: ergò expectanda est alia lex, per quam Spiritus sanctus nos omnem doceat veritatem. ¶ Secundò, Matth. 24. ait Christus: Prædica{ Argumen. 2. }bitur hoc Euangelium regni in vniuerso orbe: & tunc veniet consummatio: sed Euangelium Christi iam prædicatum est, neque tamen consummatio peruenit: ergò aliud nobis est opperiendum Euangelium Spiritus sancti, aliaque lex, qua peruulgata, continuò fiat consummatio. ¶ In contrarium facit verbum eiusdem Redemptoris eodem cap. 24. Dico vobis quia non præteribit generatio hæc donec omnia fiant. Quod Chrys. de ge{ Chrysost. }neratione fidelium interpretatur: quorum ergò status ad finem vsque mundi perdurabit. AD quæstionem tribus conclusionibus respondetur, quæ ex hac distinctione dimânant. Duobus modis status mundi variari contingit. Vno secundùm legis diuersita{ Prima conclusio. }tem, atque hoc pacto non ampliùs variabitur lex nostra, sed vsque ad finem mundi persistet. Probatur conclusio. Si Euangelica hæc no{ Probatio. }stra antiquę successit, eò fuit quòd perfectior est illa: nulla autem esse potest hac Euangelica in hoc mundo præstantior: ergò nulla est illi successura. Prior præmissa iam satis suprà declarata est: lex enim tanto est perfectior, quanto suo propinquior fini: legis autem finis, vt habetur ad Rom. 10. Christus est: &{ Paulus. } ideò quo lex vetus elongatior erat à Christo quàm nostra, eo erat imperfectior: nostra autem adeò est propinqua eidem fini vt ipsum habeat præsentem: ergò nulla esse potest perfectior. ¶ At nè quis cauilletur Christum{ Secunda conclusio. } posse aliam perfectiorem ferre, arguitur secundò. Legis perfectio ex fine tandem vltimo existimanda est: puta ex cœlesti fœlicitate ad quam lex omnis nos ducit: nulla autem in hoc sæculo perfectiùs nos illuc ducere potest, quàm quę homines omni labe perpurgat, quæ impedimento nobis est ingrediendi regnum, Deique ipsius corpore pascit, ac sanguine potat, subindeque valuas eiusdem regni cunctis expandit: hęc autem est lex nostra: idque Christi ipsius testimonio constat, qui initio suæ prædicationis agentibus pœnitentiam regnum cœlorum pollicetur: ergò nulla restat alia præstolanda. Quòd si ver{ Obiectio. }bum huc nobis Apostoli obijcias. 1. ad Corinth. 13. Cùm venerit quod perfectum est,{ Solutio obiectionis. } euacuabitur quod ex parte est, nihil obstat: quoniam illic de perfectione quæ nos in patria manet sermo habetur ab Apostolo: vbi fidem propter suam obscuritatem appellat cognitionem ex parte, quæ visionis fulgore euacuabitur. Videmus enim nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. ¶ Secundo modo potest status hominum variari per hoc quod diuersimodè se habeant ad eandem legem. Et de hoc modo adhibetur secunda conclusio. Nihil vetat{ Secunda conclusio. } quo minùs status legis nouæ, perinde atque status veteris, mutetur. Quod est dicere: Sicuti lex vetus quandoq́ue accuratiùs obseruabatur, quandoque verò segniùs ac negligentiùs, sic & in statu Euangelico vsu venit. Aliquando enim latiùs multò ac fusiùs patuit Christianus cultus: quandoque verò idem Christianismus strictior fuit & angustior. Ratio autem huius conclusionis, non{ Ratio conclusionis. } quidem Deus est, qui paratissimus est omnes homines saluos facere, sed humana libertas. Nam cùm gratia Euangelica, vt dictum est, habentes non confirmet in bono, sed suo relinquat arbitrio: vsu illis proinde venit vt eandem gratiam abijcientes ac despicientes carnalibus desiderijs mancipentur. ¶ Tertia conclusio. Etsi status Christia{ Tertia conclusio. }nismi latior patentiorq́ue expectetur, nullus tamen futurus est, vbi gratia copiosior sit & abundantior quàm hactenus præcessit. Prior pars inde patet quòd, vt Christus{ Probatio prioris partis. Paulus. } testatus est, quousque Euangelium in vniuersum mundum prædicetur, non erit finis. Et ad Romanos. 11. Apostolus ait cæcitatem in Israël contigisse vt plenitudo gentium intraret, & sic omnis Israël saluus fieret. Quo loco declaratum reliquimus quemadmodùm ante finem mundi ab omnibus sit lex Christi exosculanda. Posterior verò conclu{ Probatio posterioris partis. }sionis pars probatur. Nam quando nulli antecessissent sancti præter Deiparam Virginem atque Apostolos, qui Spiritus primitias acceperunt, non est cur alios expectemus tam ingentis sanctitatis. Quibus nihilo minùs numerosissima Martyrum, Confessorumq́ue atque Virginum copia adhuc per Dei gratiam successit. Quocircà etsi sub Antichristi tyrannide defuturi non sint sanctitate proceres, qui eius truculentissimam rabiem perpessi, pro fide Christi atrocissimas mortes oppetant: tamen priscorum excellentiam non adæquabunt. CIRCA primum igitur argumentum notandum est non defuisse hæreticos qui negarent missionem Spiritus sancti, quam Christus pollicitus est, completam fuisse in die Pentecostes. Vnde Manichæi aiebant{ Manichæi. } in suo magistro fuisse completam: quem (vide blasphemiam) Spiritum paraclêtum appellabant. Montanus autem & Priscil{ Montanus. }la non vsque adeò blasphemabant: dicebant nihilo minùs in illis fuisse completam: vt Augustinus contra Faustum meminit.{ Augustinus. Veritas catholica. } Attamen inconcussa stat catholica veritas, in illis fuisse completam: neque aliam deinde sperare licêre. Iussi nanque fuerunt sedere in ciuitate, donec induerentur virtute ex alto: vt patet Lucæ. 24. promissumq́ue illis est, vt baptizarentur Spiritu sancto, vt Actuum. 1. legitur: quod completum est cùm illis idem Spiritus linguis igneis affulsit. Vnde Ioannis. 6. Nondum erat Spiritus datus, quia nondum Iesus erat glorificatus. Vbi rerum consequentia denotantur: nimirum quòd protinus Christo per resurrectionem & ascensionem glorificato, Spiritus fuerit plenissimè datus. Ad argumentum ergò vt respondea{ Ad primum argumentum . }mus, negatur Ecclesiam nondum cognouisse omnem veritatem iuxta Christi pollicitationem. Intelligitur nanque promissio illa de omni veritate quæ est ad salutem necessaria: quam quidem plenè fuerunt Apostoli docti, ipsiq́ue Christianam familiam docuerunt: secundùm illud, Ite & baptizate omnes gentes, docentes eos seruare quæcunque dixi vobis. Quocircà vbi Petro Christus promisit quòd sua fides non foret vsque ad finem sæculi Ecclesiam defectura, illic pollicitus est quòd esset necessariam omnem veritatem cognitura. Vbi tamen illius cognitione indigeret. Quare non simul omnia nouit, sed nouis obortis hæresibus, temporum curriculo, sicut aurora consurgens, magis ac magis illuminatur. Sunt tamen alia quæ non sunt de necessitate salutis. Et hæc non decuit Apostolos, aut doceri, aut docere. Vnde eodem capitu. Actuum. 1. Non est, inquit, vestrum nosse tempora vel momenta quæ pa{ Ad secundum argumentum . }ter posuit in sua potestate. ¶ Ad secundum respondetur quòd cùm Christus Euangelium suum appellauerit Euangelium regni cœlorum, stultissima hæresis esset aliud pręstolari. Verbum autem Christi August. in{ Agustinus. } epistola. 3. ad Esycium, quæ est. 80. multis modis exponit. Primùm enim Redemptor ni{ Prima interpretatio citati loci. }hil aliud sibi voluit quàm quòd non esset finis mundi venturus, antequàm Euangelium prædicaretur in vniuerso mundo: quanto autem tempore post eiusmodi prædicationem esset venturus, non declarauit. Secundò, vt{ Secunda. Chrysost. } Chrysostomus & alij interpretantur, non tam de fine mundi quàm de Hierosolymitana euersione illic loquebatur. Vnde statim subdit: Cùm ergò videritis abominationem desolationis. etc. tunc qui in Iudæa sunt fugiant ad montes. Quocircà idem Chrysostomus ante illam subuersionem opinatur Euangelium fuisse prædicatum in vniuerso orbe: secundùm Propheticum verbum quod ad Romanos. 10. citauit Apostolus: In omnem{ Paulus. } terram exiuit sonus eorum. Nam si non intelligeretur tunc iam completum, nullum esset argumentum Pauli, quo volebat Iudæos excusatione denudare, quàm sibi prætexerint, quòd non receperint fidem, quam non audissent. Tametsi Augustinus in eadem epi{ Augustinus. }stola contendat nondum tunc temporis Pauli impletum fuisse vaticinium illud: quanuis per verbum præteriti fuerit prolatum. Quoniam & Propheta similiter illud protulit: & tamen ętate sua nondum erat impletum. Cui simile & illud est alterius Psalmi, Foderunt manus meas & pedes meos. Et certè citra stupendum miraculum non potuisset in totum terrarum globum tuba Euangelica tam breui intonuisse: vt latiùs loco citato super Paul. scriptum curauimus. Hiero{ Hieronymus. }nymus autem super eundem locum Matthæi litem per hanc distinctionem conatur dirimere. Euangelium dupliciter intelligi potest diuulgari: vno modo ita vt fama Christiani nominis euolet. Et hoc modo fieri potuit, vt Apostolorum sæculo eadem fama à gente in gentem per ora delata in vniuersum permanauerit orbem: non tamen cum illa energia vt Christi fides vniuersis persuaderetur. Alio ergò modo contingit vt cum effectu sic prædicetur fides, vt in culpa omnes constituat, qui eam non recipiunt. Et hoc modo tenendum est cum Augustino quod nondum fuerit Euangelium vniuerso orbi euulgatum. Vnde infert sanctus Thomas, quòd si priori modo prædicatio{ D. Thomas. } Euangelij intelligatur, subintelligendum est cum Chrysostomo tunc subsequutum esse finem, hoc est, Hierosolymorum excidium. Postquàm verò posteriori modo vniuersum orbem compleuerit, tunc demum subsequetur mundi consummatio. Nam negari non potest, quin eodem loco Christus de vtroque fine & termino permistim loqueretur. # 8 QVAESTIO OCTAua, De collatione legis nouæ cum veteri. Sanct. Thomas. 1. 2. quæst. 107. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm lex noua sit veteris complementum. POSTQVAM lex diuina in veterem & nouam est distincta, scire expedit quibus modis hæc ab illa distinguatur. Et arguitur pri{ Primum argumentum. }mò à parte negatiua quod nullo distinguantur modo. Vtraque lex data est colentibus Dei fidem: vtpote sine qua, vt ad Hebræos. 11. ait Paulus, impossibile est placere Deo: eadem autem est nostra antiquorumq́ue fides, vt suprà expositum est: ergò eadem est lex. ¶ Secundò{ Argumen. 2. } arguitur quòd noua non sit veteris complementum. Complere enim huic opponitur quod est euacuare, & inueterare: lex autem noua euacuauit antiquam, secundùm illud ad Ephesios. 2. Legem mandatorum decretis euacuans: eamq́ue inueterauit, hoc est antiquauit, secundùm illud ad Hebræos. 8. Nouum testamentum veterauit prius. Quod prætereà & Christus facto ipso monstrauit: nam multa contraria illi legi, tum docuit, tum etiam fecit: vt est illud Matthęi. 5. Audistis quia dictum est antiquis. etc. Ego autem dico vobis: vnum autem contrarium non complet alterum: ergò noua veterem non compleuit. ¶ Tertiò: Si no{ Argumen. 3. }ua esset veteris complementum, sequeretur quòd in illa fuisset contenta tanquàm veritas in figura: multa autem credenda nobis tradita sunt & agenda in noua lege, vti sunt sacramenta & consilia, quæ in veteri non extabant: ergò nostra non continebatur sub illa: atque adeò neque illam compleuit. ¶ Contrarium asseruit Christus Matthæi. 5. Non veni soluere legem, sed adimplere. Vnde & subdit, Iôta vnum aut vnus apex non præteribit donec omnia fiant. ET hæc quoque quæstio in superioribus tacta fuit & bona ex parte definita: Sed vt recentes adhibeantur rationes, tribus etiamnum conclusionibus secundùm argumentorum numerum diluetur. Prima.{ Prima conclusio. } Lex Euangelica neque prorsus est alia ab antiqua, neque omninò eadem: sed sic ab illa distans, vt perfectum ab imperfecto. Pro{ Probatio. }bantur partes omnes. Cùm vnaquælibet lex finem habeat peculiarem, illæ sunt omninò diuersæ quæ in diuersos tendunt fines: sicuti leges reipublicæ per Regem administratæ aliæ essent à legibus alterius quæ per Aristocratiam gubernaretur, atque à legibus illius quæ regeretur per Democratiam. Illæ autem leges quæ ad eundem ordinantur finem, quarum tamen vna propiùs ad eundem accedit finem quàm altera, non latiùs differunt quàm sicut perfectum ab imperfecto sub eodem fine: vt leges quæ adultis perfectisq́ue viris ponuntur, atque illæ quibus instituuntur pueri. Exemplum est in motibus naturalibus. Motus enim sursum alius est à motu progressiuo: sed tamen intensior calefactio non est omninò diuersus motus à remissiori. 'Ad propositum ergò, cùm lex noua & antiqua ad eundem tendant finem: nam idem est Deus vtriusque testamenti, qui illos vt pueros sub pædagogo ad vitam æternam educabat, nos verò tanquàm viros prouectos ad eandem beatitudinem instituit, secundùm illud ad Roman. 3. Vnus Deus est qui iustificat circuncisionem ex fide, & præputium per fidem: non sunt omninò diuersæ: sed differunt sicuti lex timoris, quasi ferula coërcens pueros, vt ad Galat. 3. significat Apostolus: & lex charitatis, quæ est vinculum perfectionis, qua nos Christus peculiariter instituit, vt expositum est. Hanc conclusionem quæst. 1. articu. 1. huius libri fusiùs luculentiusque expositam reliquimus: nempè quemadmodùm lex nostra eo sit antiqua perfectior, quòd modò per eius sacramenta gratia conferatur, per quam solam supremum finem legis adipisci possumus. Nam illi non per legem, sed per fidem & gratiam eiusdem nostri authoris seruabantur. Et ideo non opùs hîc nobis est ampliùs immorari. ¶ At verò quia diximus il{ Qualiter discrimen positum sit accipiendum. }lam fuisse legem timoris: nostram verò charitatis & amoris, qua breui differentia ait Augustinus contra Adaman. Manichæ. legem nouam à veteri diuersificari, non est id memoria prætereundum, quod in præcedentibus adnotauimus, non defuisse in illa lege quosdam, qui ducerentur amore. Nam illis etiam præceptum erat Leuit. 19. Diliges proximum tuum. Et Deutero. 6. Diliges Dominum Deum tuum. Et in nostra aliqui contrà trahuntur timore: nam & nobis comminatus est Christus ignem æternum. Discrimen ergò non est sumendum ex conditione singularum personarum, sed ex conditione statuum ambarum legum in genere. Etenim quoniam ille erat puerorum status qui metu potiùs arcentur à malo quàm ratione ducantur ad bonum: noster verò status sit liberorum, quos Christus à lege & morte, vt habetur ad Roman. 8. liberauit, & liberi{ Paulus. } amore potiùs filiali quam seruili metu ducantur, nostra dicitur lex amoris: illa verò, timoris. ¶ Ac pari modo de alia censendum est differentia, quam idem Augustinus contra Faustum{ Agustinus. } libro. 4. inter easdem leges constituit: nempè quòd illud testamentum ideo dicatur vetus quòd præmia tantùm temporalia caducaq́ue promittebat quæ senescunt: nostrum verò, nouum, eò quòd sempiterna pollicetur quæ semper virescunt: non inquam sentiendum est discrimen inter personas: nam & illic aliqui alliciebantur æterno præmio: & hîc vice versa nonnulli pelliciuntur temporali. Etenim & Marci. 10. promittitur relinquentibus domos & fratres, quòd centies in hoc tempore accipient, præter vitam æternam: sed hæc differentia inter status est dignoscenda. Nam pueri præsentibus munusculis inescantur, quæ ideo illic erant frequentissima: nobis autem rarissima: vtpote qui tanquàm viri ad absentia potiùs, sed tamen sempiterna inhiamus. Horum etiam instar intelligendum est discrimen aliud quod Apostolus ad Roman. 4. internoscit: vbi legem antiquam appellat legem factorum: no{ Qua ratione lex vetus appellatur lex factorum, noua verò lex fidei. }uam verò legem fidei. Haud enim denegandum est quin & illic locum etiam haberet fides Christi, per quam tam illi quàm nos iustificamur. Neque vice versa negandum quin & lex nostra contineat facta, tam moralia, secundùm illud Matthæi. 5. Benefacite his qui oderunt vos, quàm ceremonialia: vt sunt sacramenta, secundùm illud Lucæ. 20. Hoc facite in meam commemorationem. Sed tamen quia lex illa plurimùm præsertimq́ue in factis illis, puta in ceremonijs posita erat, quæ non, vt nostra sacramenta, iustificabant: neque verò moralium opera, sed sola fides Christi salutem operabatur: nostra verò lex præcipuè, vt expositum est, consistit in interna fide & gratia, quam abundè Spiritus sanctus in nos effudit, Lex illa dicebatur lex factorum: nostra verò per antonomasiam lex fidei & gratiæ. ¶ Secunda conclusio. Lex nostra fuit antiquæ complementum.{ Secunda conclusio. } Omne enim perfectum id quod imperfectum est complet, eius supplendo defectus. Hunc autem supplendi modum in calce expositionis cap. 3. ad Roman. super illo verbo, Le{ Vide Authorem in ca. 3. Epistolæ ad Roman. }gem ergò destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus, fusè dilucidauimus. Est enim in lege duo considerare: scilicet & finem & præcepta: finis autem legis illius duplex erat. Vnus communis illi & nostræ, qui est per iustitiam perducere in vitam æternam: alter verò illi peculiaris, puta futuras veritates præfigurare. Præcepta verò erant in triplici genere, morali scilicet, ceremoniali, ac iudiciali. Et quantum ad hæc omnia,{ Quot modis lex noua fuit complementum veteris. } absolutissimè lex nostra compleuit veterem. Primùm omnium quantum ad finem illum supremum, qui est, iustificare, illam compleuit, id quod illa non valebat, perficiendo. Nam cùm opera illa de se non iustificarent nisi in fide Christi: quare quotquot iusti vita defungebantur, in limbo, ceu in deposito tenebantur reconditi, aduentum eius præstolantes, qui aditum illis ad regnum panderet, & lator nostræ legis beneficium illud quod illi expectabant, exhibuit, meritò lex nostra hac ratione illam compleuit. Vnde Paulus ad Romanos. 8. Quod impossibi{ Paulus. }le erat legi, Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati damnauit peccatum in carne: vt iustificatio legis (id est, quam expetebat lex) impleretur in nobis. ¶ Deinde & alterum eiusdem legis finem, scilicet significare, quod proprium erat ceremonialium, impleuit, exhibendo veritatum lumina, quarum lex illa vmbram gerebat. Vnde ad Colossen. 2. ait Paulus ceremo{ Paulus. }nias illas fuisse futurorum vmbram, corpus autem, Christi: hoc est eorum veritatem pertinere ad Christum. Obidque lex illa dicebatur lex vmbræ & figuræ: nostra autem lex veritatis. ¶ Secundò & præcepta ipsa perfecit compleuitq́ue Christus lege noua, & facto & verbo: facto scilicet, seruando legem: nam & circuncisus est & oblatus templo, & alia persoluit legalia, iuxta illud ad Galat. 4. Factum sub lege. Verbo autem tripliciter eadem impleuit, hoc est perfecit præcepta. Primò scilicet legitimum intellectum depromendo: vt homicidij & adulterij, quorum sensus Pharisæi deprauauerant, docentes tantùm prohiberi illic manum, non animum. Christus nanque docuit animi etiam affectiones illic compesci. Secundò & cautelas adhibuit tutiùs illa seruandi: vt non iurare omninò, neque per cœlum. etc. nisi necessitate intercedente. Et tertiò superaddendo consilia: vt patet Matthæi. 19. vbi iuueni asserenti seruasse præcepta, consuluit vt si esse perfectus vellet, diuenditis quæ haberet, sequeretur se. Cùm ergò Christus his modis legem impleuerit, meritò illam absoluit, ac subinde ostendit per Euangelium esse exclusam: non tamen destructam, vt ait Paulus: quia permanet in testimonium nostræ. ¶ Tertia conclusio. Lex noua continebatur{ Tertia conclusio. } in veteri: non quidem actu, sicuti locatum in loco: sed virtute, vt perfectum continetur in imperfecto, puta animal in embryone, & actus in potentia: videlicet species in genere, & arbor in semine. Conclusio ex dictis palàm fit manifesta. Quo quidem sensu intelligitur illud Ezech. 1. Rota erat in rota, hoc est, Gregorio interprete, nouum{ Gregorius. Chrysost. } testamentum in veteri. Vnde Chrysostomus exponens illud Marci. 4. Vltrò terra fructificat, primùm herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica, ad tria id genera legum accommodat. Lex enim naturæ tantùm herbescere valuit: Lex verò Moysi, spicas protulit, quas Euangelica pleno frumento compleuit. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur quod licèt eadem fuerit fides antiqui & noui testamenti, inde tamen solùm colligitur quòd fuerint vna lex ex parte finis: attamen quia fides eadem alterum tunc habuit statum, quo scilicet sperabantur futura: alterum verò in nostra, quo illis potitur præsentibus, quadantenùs sunt diuersæ leges. ¶ Ad secundum verò negatur impletio{ Ad secundum argumentum . }nem, quemadmodùm expositum est, euacuationi & antiquationi esse contrariam: imò ceremonialia per hoc quòd veritate impleta sunt, fuerunt euacuata: hoc est mendacia deinde facta: Moralia verò non fuerunt euacuata: sed neque iudicialia sic, quin institui rursùs possint. Præcepta verò Christi, vt Augustinus Faustum docuit, non erant antiquis contraria. Lex enim, verbi gratia, libelli repudij, non præcipiebat vxorem repudiare. Tunc enim contraria esset ei repudiandi prohibitio: sed id permittebat: docens tamen, vt non facilè dimitterentur vxores. Cui quodam modo concinuit lex Christi, docens vt non dimitterentur nisi fornicationis causa. Correxit tamen antiquam legem vt non dimitterentur nisi quo ad torum. Pari modo dicendum de prohibitione iuramenti, & de mitigatione legis talionis: aliqua enim duro illi populo & peruicaci indulgenda erant quæ Euangelicis non decebat permitti. ¶ Ad tertium deniq́ue respondetur quòd o{ Ad tertium argumentum . }mnia quæ in nouo testamento proponuntur explicitè credenda, implicita latitabant in veteri: imò & omnia quæ præcipiuntur agenda, quanuis excelsiora videantur quàm quæ illic palàm extant, quantum ad substantiam illic omnia penè recondebantur. Sed quia non ab omnibus erant percepta, luculentiùs sunt ac locupletiùs per Christum exposita. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm lex noua grauior sit quàm antiqua. POSTREMO comparanda est lex nostra ad veterem in grauitate: & arguitur quòd sit gra{ Argumen. 1. }uior, tum quòd non solùm externos actus, verùm & internos prohibet in quibus comprimendis angor & labor est: tum etiam quòd illa accedentibus ad Deum prosperitatem temporalem pollicebatur, nostra verò tribulationes, secundùm illud. 2. ad Corinth. 6. Exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus & angustijs. In contrarium autem est testimonium Christi Matth. 6. Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis: nempe, secundùm expositionem Hilarij,{ Hilarius. } oneribus legis, quorum meminit Petrus Act. 15. Vnde & subdit, Iugum meum suaue, & onus meum leue. AD quæstionem supposita distinctione{ Distinctio. } duabus conclusionibus respondetur. In lege enim duplicem est considerare difficultatem & laborem, scilicet tam ex parte obiecti, quàm ex parte modi agendi. Sit ergò prior conclusio. Si difficultas ex par{ Prima conclusio. }te obiecti perpendatur, multò erat grauior antiqua lex quàm noua: nempè quæ non solùm Decalogum, verùm & numerosissimam importabilemq́ue, vt ait Petrus, ceremoniarum iudiciorumq́ue sarcinam humeris illius populi imponebat. Sic enim congruens erat indomitam illam gentem & ad nouitates procliuem exercere, nè otium eis malorum occasionem offerret. Cùm tamen nostra, præter ipsissimam naturæ legem non nisi sacramenta, eademq́ue in bonum nostrum imperauerit. ¶ Posterior conclusio.{ Secunda conclusio. } Si difficultatem ex modo agendi existimes, & illa quæ Christus expressit animaduertas, grauior est quodammodò nostra: illis tamen præcisè qui non sunt virtutum habitibus imbuti. Expressit enim nobis vt ani{ Probatio conclusionis. Aristot. }mi etiam motus componeremus, quos vt. 5. Ethicorum author est Aristot. reprimere carentibus habitu, quàm difficilimum est. Ait enim operari iusta, facile esse: sed tamen operari iustè, hoc est, animi promptitudine & alacritate, perquàm difficile, quousque per ingenitos habitus virtutes dulcescant. Vnde super illud Matthæi. 5. de minimis mandatis ait Chrysostomus, Mandata{ Chrysost. } Moysi in actu facilia sunt: vt, Non occides, Non adulterabis: mandata verò Christi, scilicet, Non irascêris, Non concupisces, in actu difficilia sunt. At verò Augustinus su{ Augustinus. }per illud. 1. Ioannis. 5. mandata eius grauia non sunt. Grauia, inquit, non sunt aman{ Pulchra admonitio rectoribus Christiani populi suscipienda. }ti, sed non amanti sunt grauia. ¶ Circa priorem conclusionem hoc non est, quin admoneamus, dissimulandum, quòd etsi in Euangelio facultatem Christus Ecclesiæ reliquerit superaddendi sanctiones nouas: eâdem tamen facultate Antistites quàm temperatissimè & moderatissimè vti debent, nè Magistri iugum, quod leue suaueque ipse esse voluit, molestum atque acerbum reddant. Quare primùm omnium in hisce legibus condendis id debet sanctissimè eis esse perspectum, vt nulla condatur lex nisi quam ad tutiorem custodiam Euangelij duxerint necessariam. Est enim Euangelium, murus Syon, quem Ecclesia circundare debet antemurali. Mox cauendum est nè legum multitudo ipsas vilipendio exponat, atque adeò causa sit vt non opere expleantur, sed pretio redimantur, ac subinde diruto antemurali concutiatur murus. Vnde August. ad inquisi{ Augustinus }tiones Ianuarij de eiusmodi legum multiplicationibus, Ipsam, inquit, religionem nostram quam in manifestissimis & paucissimis celebrationum sacramentis Dei voluit misericordia esse liberam, seruilibus premunt oneribus, adeò vt tolerabilior sit conditio Iudæorum, qui legalibus sacramentis, non humanis præsumptionibus subijciuntur. ¶ Circa posteriorem verò conclusionem &{ Illustratur posterior conclusio. } hîc quoque notato quòd non adstruximus etiam quantum ad modum operandi grauiorem simpliciter esse legem nostram, sed quo ad expressionem, quàm antiquam: tum quòd etiam illa sanè intellecta internos quoque animos compescebat. Dum enim homicidium prohibebat & adulterium, affectiones quoque eorum admonebat ex animo conuulsas iri: tum maximè quòd qui incompositos corruptosq́ue patitur animi motus, multò difficilimè potest à prauis operibus abstinere. Vnde licèt rigida videatur prohibitio interni motus, suauior tamen est ad cauendum opus. ¶ In summa, vide quàm fuerit lex{ Lex Christi leuis ac dulcis. } Christi leuis ac dulcis. Tria tantùm continet: moralia scilicet præcepta, sacramenta, & consilia. Et moralia quidem idcircò iussit, quòd cùm sint de iure naturæ, nequiuit non iubere: sacramenta verò, licèt superaddita videantur, in hoc tamen præcepta nobis sunt, vt per gratiam quam conferunt, opitulentur nobis ad implendum legem: quam porrò per nos implere non sufficimus. Quare & in hoc lex nostra leuior est quam vetus: quandoquidem ad eleuandum legis onus, sacramenta nobis adhibuit, quę illis erant onera. Sed consilia sic nos Christus docuit, saluberrima nobis esse, vt tamen noluerit præcepti necessitatem habere. AD argumentum igitur in contrarium{ Ad argumentum factum. } respondetur quòd aduersitates & angores quos lex noua diligentibus Deum offert, & spe regni iam nobis patentis & filiali amore dulcescunt. ¶ Est igitur operępretium in calce quæstionis præsentis quæ de{ Epilogus discrepantiarum legis veteris ac nouæ. Prima differentia. } differentijs inter legem veterem & nouam instructa est, omnium pro nostra facultate Epilogum colligere: quæ sunt numero duodecim. Prima sumitur à dignitate legislatoris ministriq́ue legis. Vetus enim per Moysen data est: noua verò per Deum ipsum hominem factum lata & inuulgata. Quare illa dicitur lex Moysi: hæc verò Christi. Se{ Secunda. }cunda attenditur ratione subiecti. Illa nanque, vt proximè dicebamus, extra hominem in tabulis scripta est: hæc verò intùs in anima. Quapropter illa dicitur corporalis & scripta: hæc verò spiritualis atque indita. Tertia consideratur ratione tempo{ Tertia. }ris. Illa quippè temporalis erat, id est, per tempus duratura: nostra verò vsque ad finem mundi. Quocircà illa dicitur temporalis: nostra verò perpetua. Quarta, ratione{ Quarta. } vniuersalitatis. Illa siquidem vni peculiari populo data erat: nostra verò vniuerso mundo: Quamobrem illa dici potest particularis: nostra verò vniuersalis. Quinta differentia pa{ Quinta. }tet ratione figuræ. Quandoquidem illa, vmbra erat & figura nostræ: nostra verò, illius veritas: qua de causa illa vmbratilis erat: nostra verò patens. Sexta ratione significa{ Sexta. }tionis: nam etsi eadem fides esset illis nobisq́ue necessaria ad salutem: tamen quæ illi implicitè credebant futura, nos gesta iam explicitè confitemur. Septimum vtique di{ Septima. }scrimen idemq́ue potissimum ex parte perfectionis atque effectus expenditur. Nam etsi neque nostra neque antiquorum opera sine gratia iustificent, tamen quia passio illis non erat exhibita, neque sua sacramenta gratiam, vti nostra, conferebant, lex Euangelica iustificat: quod illa de se præstare non poterat. Quapropter illa dicitur lex operum: nostra verò lex fidei & gratiæ. Vnde octaua differentia sumitur ex natura præ{ Octaua. }ceptorum. Illa quippe grauior erat, nostra verò leuior ac suauior. Nona differentia.{ Nona. } Lex nostra explicatiora atque adeò ampliora continet præcepta quàm illa: vt puta quæ actus interiores expressiùs prohibet. Ac decima quòd consiliorum perfectionem{ Decima. Vndecima. } illi superaddit. Vndecima quòd illa temporalia promittebat & comminabatur: quare dicitur Lex timoris & seruorum: nostra verò sempiternam hæreditatem nobis pollicetur. Quare dicitur Lex filiorum ac libertatis. Sed duodecima supremaque differentia est, quod{ Duodecima. } illa cœli portas non aperiebat: nostra verò id nobis præstat. Quocircà illa lex temporalium regnorum dicebatur, quæ Deus promisit contulitque illi populo: nostra verò lex regni cœlorum. # 9 QVAESTIO NONA, De his quæ in lege noua continentur. Sanct. Thom. 1. 2. quæst. 108. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm lex noua actus exteriores sufficienti ordine instituerit. POSTREMA QVAEstio de lege noua, atque adeò de tota legum materia mouetur de his quæ eâdem Euangelica lege constituta sunt: quorum sunt tria genera: nempè præcepta, sacramenta, & consilia: quibus instituimur, tam quantum ad externa opera, quàm etiam quantum ad internos animi motus. Quæritur ergò primò, vtrum exteras actiones probè instituerit. Et arguitur à parte ne{ Primum argumentum à parte negatiua. }gatiua quòd circa huiusmodi actiones nihil debuit Euangelium constituere. Lex Euangelica est lex Regni cœlorum, vt patet in Christi prædicatione, Appropinquauit regnum cœlorum. Et Matth. 24. Prædicabitur Euangelium regni: regnum autem huiusmodi non consistit in externis operibus, sed in intimis, secundùm illud Luc. 17. Regnum Dei intra vos est. Et ad Roman. 14. Non est regnum Dei esca & potus: sed iustitia, & pax, & gaudium in Spiritu sancto. Quare inter leges veterem & nostram illa suprà posita internoscitur differentia, quòd illa cohibebat manum, hæc verò animum. Accedit quòd & ad Rom. 8. dicitur lex spiritus. Et. 2. Corin. 3. vbi Spiritus Domini, ibi libertas: non est autem libertas vbi homo ad exteriora opera vel facienda vel cauenda obligatur: ergò nil debuit de exterioribus officijs decernere. ¶ Secundò{ Argumen. 2. } principaliter arguitur contrario modo, quòd manca fuerit & minùs sufficiens circa eiusmodi exteriora opera. Lex enim Euangelica ad fidem pertinet quæ per dilectionem operatur: secundùm illud ad Gala. 5. In Christo Iësu neque circuncisio aliquid valet, neque præputium: sed fides quæ per charitatem operatur. De fide autem plura explicuit credenda quæ non erant explicita in lege veteri: ergò debuit etiam de charitate moralia superaddere mandata: quod tamen non fecit: quia solum Decalogum sicuti illa nobis iussit. Item & circa ceremonias ad diuinum cultum pertinentes angustior videtur & breuior: quia tantùm sacramenta nobis tradidit: cultus autem Ecclesiæ reliquit instituendos, sicuti & cum iudicialia multa illic per se Deus edixerit: nulla tamen nobis tradidit, sed reipublicæ tam ciuili quàm ecclesiasticæ hoc permisit: est ergò circa exteriora minùs sufficiens minusque prouida quàm antiqua. ¶ In contrarium est illud Matth. 7. Omnis qui audit verba mea hæc, & facit ea, assimilabitur viro sapienti qui ædificauit domuum suam supra petram: sapiens autem ædificator nihil eorum prætermittit, quæ sunt ad fabricam conducentia. IN hac quæstione altissima est meditanda Dei prudentia ac benignitas in condenda Euangelica lege. Primùm igitur omnium ex superioribus hoc recolendum est fundamen{ Fundamentum. }tum, quòd lex Euangelica non solùm altior est quàm humana, quippe quæ non ad finem tantùm naturalem, sed ad supranaturalem nos instituit: verùm & quàm Mosayca inde prtæstantior quòd fidem & gratiam, quam illa præfigurabat, per Christi passionem exhibet: per quam gratiam introducimur in regnum cœlorum. Ex hoc enim fundamento colligitur, nihil de operibus nostris eandem legem stabilire, quàm quæ ad eandem gratiam ordinantur ac referuntur. Atque eo gradu & ordine vnumquodque prohibet ac consulit, quo ad eandem gratiam confert. ¶ Hoc præhabito, ad quæstionem quatuor conclusionibus respondetur. Prima est. In operi{ Prima conclusio. }bus exterioribus primùm omnium lex Euangelica ceu fundamenta prouidentissimè iecit septem sacramenta. Tria enim operum genera in fronte quæstionis tetigimus: scilicet sacramenta, & moralium præcepta, & consilia. Probatur conclusio. Gratia in{ Probatio conclusionis. } qua legis substantia consistit, bifariàm consideratur: videlicet quantum ad eius generationem & acquisitionem: & rursùs quantum ad eius vsum & exercitium: generatio autem eius & infusio, munus supernaturale est, quod nobis Deus per mediatorem, puta per filium suum, hominem factum communicat: quare ipse priùs secundùm humanitatem plenus fuit gratia absque mensura: eandemq́ue subinde per eandem humanitatem in pondere & mensura nobis impartitur: secundùm illud Ioannis. 1. cap. Verbum Caro factum est. &, Vidimus eum plenum gratiæ & veritatis. &, de plenitudine eius nos omnes accepimus. Et quoniam Deus supernaturalia ipsa ea suauitate disponit vt ad modum naturæ nostræ nobis participentur, nostra autem cognitio à sensibus incipit, decuit eandem gratiam per exteriora nobis signa suppeditari: vt per illa tum certi pro captu nostro efficeremur nostræ salutis: tum etiam noster excitaretur animus ad diuinum cultum. Et hæc sunt septem sacramenta de quorum sufficientia non est præsentis loci dicere. Quapropter necessarium fuit vt Christus ipse tanquam autor gratiæ, per se, tum illa institueret, vt Baptismum, Eucharistiam: tum perinde crearet eorundem sacramentorum ministros: nempè Apostolos ac discipulos totumq́ue subinde sacerdotalem ordinem. ¶ Secunda{ Secunda conclusio } conclusio. Non decuit maiestatem ac libertatem Euangelicæ legis vt alia sacra, & obseruantiæ, & ceremoniæ per ipsam instituerentur, quàm quæ eisdem administrandis sacramentis necessariæ erant: sed hoc debuit Ecclesiæ prudentiæ committi. Proba{ Ostenditur conclusio. }tur conclusio ex differentia inter statum antiquæ legis & nostrum. Populus enim ille, vt identidem ex Apostolo adnotauimus, erat sicut in puerili ætate sub pædagogo, nondum virili prudentia præditus: & prætereà figuras vmbrasq́ue gerebat futurarum veritatum: vtriusq́ue ergò ratione condecens erat vt Deus per se illum de cunctis etiam minutioribus per suas leges erudiret, neque reipublicæ eorum institutiones committeret. Christiana vero familia, tum ætate & prudentia prouectior, atque adeò idonea cui traderetur hæreditas, tum etiam qui per suas ceremonias non alium Messiam deberet præfigurare, non erat cur de eiusmodi ceremonijs tam peculiariter erudiretur, sed id muneris Ecclesiæ concrederetur. Atque eò potissimùm quòd munus illud Christus Spiritui sancto dimisit, quem venturum pollicitus est, vt eandem sanctam Ecclesiam doceret omnem veritatem. ¶ Ecce de operibus quibus gratiam diuinam assequimur. Illa autem quæ ad eius vsum pertinent, sunt charitatis officia, quæ erga Deum & proximum exercemus, quibusq́ue adeò per diuinum fauorem eadem nobis augetur gratia. Horum autem operum quædam sunt vel ad eius custodiam necessaria, vel eidem necessariò contraria: alia verò libera sine quibus in eadem Dei gratia permanere possumus. ¶ Sit ergò tertia conclusio. Necessa{ Tertia conclusio. }rium fuit vt lex Euangelica opera quæ necessariam habent connexionem ad gratiam per se præciperet, & quæ illi obstant prohiberet: hæc autem sunt quæ Decalogus nobis exhibet, & quæ ibi impliciter continentur: hoc est necessaria consequentia inde colliguntur, quorum quæstio. 3. tres gradus distinximus. Conclusio est manifesta: nam legislatoris prudentia in necessarijs non debet deficere. ¶ Quarta conclusio. In a{ Quarta conclusio. }lijs autem quæ hanc non habent necessariam connexionem ad gratiam, non fuit congruens Euangelicæ legi vt illa in particulari per se Christus definiret: sed, sicut dictum de ceremonialibus est, ità & iudicialia reipublicæ tam ciuili quàm Ecclesiasticæ committeret. Iam enim sæpè dictum est, ceremonialia & iudicialia à moralibus differre quòd non eliciuntur ex principijs naturæ, sed arbitramento quodam generale præceptum ad speciale contrahunt. Et sicut ceremonialia ad cultum diuinum attinent, ità & iudicialia ad quietum reipublicæ statum. Ratio{ Ratio conclusionis. }ne ergò iam proximè assignata, nempè quòd Euangelicus populus prudentia progressus est, & quasi liber ad hæreditatem admissus, relinquendus in his iudicialibus erat suæ reipublicæ: vt contractuum leges & malefactorum supplicia, quæ illic per se Deus constituebat, Antistites Euangelici & sæculares Principes suo arbitratu sancîrent. Accedit & altera huius ratio quòd lex il{ Altera ratio conclusionis. }la vni eidemq́ue pusillo populo posita est: nostra verò vniuerso orbi: ille ergo populus cuncta illa seruare poterat: Christianis verò pro diuersitate temporum, regionum, atque hominum sunt iudicia constituenda. Quare Christus nihil nobis comminatus est neque pollicitus nisi inferna, & cœlestia, & sufficientiam vitæ: hoc enim illud sonat, Centuplum accipietis, & vitam æternam possidebitis. Alia verò supererogationis opera, neque præcepit, neque omninò voluit, vt cuncta ab Ecclesia præciperentur: sed aliqua: vt ieiunia quadragesimæ, & quædam festa. Reliqua verò consuluit & vniuscuiusque optioni reliquit, vt art. 3. videbimus. ¶ Ex his er{ Trina ratio quare lex euangelica appellatur lex libertatis. }go trina ratio colligitur cur legem nostram Iacob. cap. 1. appellauerit legem perfectæ libertatis. Primò, quia tanquàm adultis filijs & iam à pędagogîa exeuntibus hæreditatis possessionem nobis tradidit. Secundò quòd neque ad ceremonialia aut iudicialia Christus nos, vt antiquos, coarctauit: sed liberè illa reliquit præfectis ac magistratibus pro conditione locorum ac temporum instituenda. Sed tertiò quòd illa noluit vt quasi serui metu impleremus: sed ex habitu gratiæ, vt liberi filij. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, quòd etsi regnum Dei in intimis cordium præcipuè consistat, puta in iustitia, pace, & gaudio spirituali: nihilo minùs ex consequenti & ad illud regnum illa pertinent exteriora opera, quæ vel extrinsecis motibus foras promânant, vt Dei cultus, & parentum: vel sine quibus conseruari nequeunt eadem spiritualia, vt homicida, furta etc. Quocircà etsi lex nostra præcipuè prohibeat animum: eum nihilo minùs cohibere debet ab illis actionibus quæ ipsum perturbant. Sicuti vice versa prohibendo antiquis manum, ex consequenti prohibebat animum. Ea verò quæ necessariam non habent connexionem ad gratiam, lex euangelica per se non constituit vt vetus. Qualia sunt esca & potus, de quibus Paulus loquitur: vt puta delectus ciborum & ieiunia: quæ non Christus sed Ecclesia, eius autoritate sanciuit. Ad aliud autem membrum eiusdem argumenti satis respon{ Ad aliud membrum eiusdem argumenti. Ad secundum. }sum est vbi explicuimus cur lex euangelica dicatur lex perfectæ libertatis. ¶ Ad secundum verò principale respondetur diuersam esse fidei rationem ac moralium præceptorum: nam cùm fides naturali rationi excellat, quam ideo nisi per gratiam apprehendere non possumus, necesse fuit vt lex abundantioris gratiæ cumulatiùs nobis expressiusque mysteria eiusdem fidei detegeret: moralia autem præcepta sunt de iure naturæ: quæ ideo iactis in decalogo fundamentis potuit respublica Christiana intelligere. ¶ Ad{ Ad aliud membrum secundi argumenti. } aliud quoque eiusdem argumenti membrum respondetur, quod cùm sacramenta nouæ legis gratiam conferant, necesse fuit vt autor ipse gratiæ illa institueret: sacramentorum autem ritus atque ecclesiasticas ceremonias, quia non sunt ad gratiam necessariæ, ecclesię Christus commisit, cuius suprà rationem adduximus. Quòd si obijcias redemptorem ipsum cere{ Obiectio. }monias aliquas Apostolis tradidisse: vt patet Lucæ. 9. &. 10. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris.{ Solutio. } Respondetur illa ad ceremonias non pertinere, sed fuisse vel permissiones, vel institutiones pro illo tempore Apostolis necessarias. Permissiones, inquam, secundùm expositionem Augustini in lib. de consen. Euang.{ Augustinus. } Nam cùm Apostoli & verbi prædicatores ius habeant exigendi alimenta, illud, Sine pera sine pecunia &c. non tam præcepti formam habet, secundùm Augustinum, quàm concessionis: hoc est, Non opùs est vobis viaticum prouidere, siquidem ius habetis alimenta petendi. Vnde subdit, Dignus est enim operarius cibo suo. Reliqui verò sancti dicunt esse præcepta, non ceremonialia sed moralia: necesse enim tunc habebant qui in discipulatu Christi recentes erant, neque in paupertate satis assueti, ad eandem mendicitatem erudiri. Vnde iam prouectioribus ait idem Redemptor Lucę. 22. Quando misi vos sine sacculo, & pera, & calciamentis, nunquid defuit aliquid vobis? & respondentibus, nihil, adiecit: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter & peram. Quasi iam tunc statum perfectæ libertatis essent ingressi, quando iam relinquendi erant arbitratu suo viuere. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm lex euangelica interiores nostros actus sufficienter composuerit. POST actus exteriores subsequitur de interioribus cernere quemadmodùm per legem euangelicam Christus illis prouide{ Primum argumentum. }rit. Arguitur ergo de more quod non fuerint ab ipso abundè compositi. Primò, vt Matth. 5. videre est, etsi decem sint pręcepta decalogi, tria tamen pręcisè quantum ad eorum internas affectiones exactè expresseque emendauit: videlicet homicidium, prohibendo irasci in fratrem: atque adulterium, vetando mulieris conspectum ad concupiscendum eam: & circa periuria omnem resecans iurandi voluntatem, Dico vobis non iurare omninò: igitur cùm septem alia subticuerit, non satis hac parte compleuit perfecitque abundantiam iustitiæ nouę legis super illam veteris. ¶ Secundò arguitur. Præter{ Secundum. } præcepta decalogi quæ moralia sunt, erant & iudicialia & ceremonialia: de iudicialibus autem tria tantum eodem capite correxit, scilicet repudium vxoris, talionisque pœnam, & inimicorum odium. sed de ceremonialibus nihil meminit: ergo non satis humanos affectus composuit. ¶ Tertiò ad legitimam ani{ Tertium. }mi compositionem pertinet vt nihil homo præter humanum finem faciat: sunt autem alij humani fines præter inanem gloriam atque mundanum fauorem, item & alia multa opera præter ieiunium, orationem, & eelemosynam: Christus autem, vt eodem loco videre est, hæc tantùm tria fieri cauit, ob inanem mundi gloriam: ergo breuis nimis in eiusmodi institutione fuit. ¶ Quartò, solicitudo{ Quartum. } humana circa ea quæ necessaria sunt adeò est à natura indita, vt sit etiam brutis animantibus nobiscum communis. Vnde Sapiens Prouerb. 6. ad formicam mittit pigrum à qua doceatur prouidere in æstate quæ sibi sint in hyeme necessaria: institutio autem fidei naturam non tollit sed perficit: non ergo debuit nobis Christus tam solicitè humanam solicitudinem interdicere vt neque in crastinum nobis prospiciamus. ¶ Quintò denique ac postremò arguitur quòd cùm iudi{ Quintum. }cium sit actus iustitiæ, secundùm illud Psal. Quousque iustitia conuertatur in iudicium, non erat cur nos tantoperè absterreret nè iudicaremus. ¶ In contrarium autem est sententia Augustini in Sermon. Domini in monte:{ Augustinus } vbi super illis verbis, Qui audit verba mea hęc, ait, illis Christum verbis significasse, sermonem illum diuinum omnibus præceptis quibus Christiana vita formaretur, esse perfectum. AD quæstionem quanam alia conclusione respondeam quàm quod in illo Sermo{ Conclusio responsiua. }ne, quo Christus leges vniuerso orbi tulit, vniuersos humanos mores intùs & in cute perfectissimè informauerit? Singula autem verba singula deposcebant capitula quibus exponerentur. Verum cùm eorum expositio tam latè apud sanctos pateat, quibus nos pro modulo nostri ingenij in eorum commentarijs meditationes nostras appendimus, perfunctoriè tenuiterque hîc transibimus. Dominus{ Explanatur conclusio. } enim illic vt sapientissimus architectus primum fundamentum totius Christianæ fabricæ iecit, quod in moralibus est finis quô cuncti referuntur mores. Finis autem nostrorum morum est beatitudo & fœlicitas: quem ideo primùm omnium contra vanam philosophorum opinionem constituit. Beati pauperes spiritu: contra illos qui fœlicitatem, vt. 1. Ethic. ait Aristote. in diuitijs collocauerunt.{ Aristot. } Beati mites: contra illos qui illam statuerant in honoribus. Beati qui lugent: aduersus eos qui illam posuerant in diuitijs. Mox constituto fine, Apostolorum pectora instruxit, quos orbi præfecerat, vt tanquàm duces & lumina mundi ab vniuersis terrenorum affectibus tam essent abstracti, quàm illis opùs erat, qui, ceu sal terræ & lux mundi, vniuersum orbem deberent, & ab infectione temporalium præseruare, & ad cœlestem patriam perducere. Deinde intus nostros animos, vnde operum radix procedit in ordine ad seipsos, quantum ad duo qui virtuti sunt necessaria, instituit. Primùm ex parte obiecti: nempè vt non solùm à malis operibus, qualia sunt homicidium, adulterium, & similia, abstineremus: verùm & ab ipsorum affectibus simus perpurgati. Qui irascitur fratrisuo: &, Qui, viderit mulierem &c. nam scrutator cordium Deus, interna pectora præ cunctis operibus habet grata. Prætereà & intentionem finis, vnde laus maximè aut vituperium operis emânat, rectificauit: nimirùm cauere iubens nè quid causa humanæ gloriolæ agamus, nè mercedem, quam ipse nobis optat cumulatissimam conferre, ab hominibus præstolantes, potissimo frustremur præmio. Prætereà descendit ad imbuendum homines quibus officijs erga proximum se debeant gerere. Primùm nè officium vsurpantes Dei, de occultis eius gestis iudicemus: quod quidem iudicium cùm causam nobis offerat proximum nostrum aut odiendi, aut contemnendi, iniurium est ac nocuum. Mox vt neque in sacrorum iniuriam, quæ ad Deum pertinent, negligentes simus: nempe nè ineptis illa atque inidoneis, ceu porcis committamus. Et super omnia adeò curauit nostram dilatare charitatem, vt vsque ad inimicos pertingeret. Postremò denique docuit quemadmodum absque diuino fauore sanctissimæ legis mandata implere nequimus. Vnde ait, Petite & accipietis: pulsate & aperietur vobis. Cautelamque adhibuit, vt contendamus per angustam portam intrare: nam virtutis semita, quippe quæ media est inter duo extrema, angusta est: deuiandi autem campus, latissimus. Vnde Aristoteles scopum, inquit, pertingere,{ Aristot. } vno tantùm contingit modo: aberrare verò, infinitis. Quapropter & à falsis prophetis cauere etiam nobis iussit, qui nos à recta diuertunt. Multa denique alia illic resplendent mandata, quæ angustia præsentis loci exponenda non capit. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, illa tria peculiariter præcepta ob id Christum explanauisse, quòd illa perperàm Pharisæi populo interpretabantur. Censebant nanque in solo opere inesse culpam: non autem in affectu: eò (vti ait sanctus Thomas) quòd apparebat illis motus iræ ac Veneris esse naturales. Et prætereà fortè (vt reor) quia cùm non viderent per internas animi commotiones, quæ in opus non prorumpunt, vllum irrogari proximo damnum, nullam in illis agnoscebant iniustitiam. Christus autem edocuit illas esse prauas: non modò quia causa sunt operum, verùm quia per se sunt iniuriosæ. Odio enim habere proximum, iniuria est. Prohibitioni autem periurij adhibuit etiam iurandi frænum: fortè quia iurare verum, nullum putabant esse peccatum: etiam si temerè & absque iudicio fieret: imò id pertinere ad reuerentiam Dei, vt aliqui nunc blasphemi autumant, inquientes quòd qui bene, id est, multùm iurat, bene credit. ¶ Ad{ Ad secundum. } secundum pari modo respondetur, supposito illo discrimine superiùs inter ceremonialia & iudicialia constituto: nempe quòd iudicialia non sic prorsus lex noua reiecit, quin rursum possint institui: sed ceremonialia sic consopiuit, vt nullatenùs valeant reuiuiscere. Hac enim de causa iudicialia quidem Christus correxit, ceremonialia verò minimè, sed ablegauit. Bifariàm autem Pharisæi circa iudicialia hallucinabantur. Pri{ Duplex error Pharisæorum circa iudicialia. }mùm nanque nonnulla, quæ permissiones erant, arbitrabantur esse per se iusta & imperata: vt repudium vxoris: & vsuras ab extraneis corradere. Quare vtrunque illos dedocuit. De repudio enim declarauit non esse præceptum, tanquàm æquum: sed ob eorum duritiem permissum, quasi minus malum. Sed & vsurarum exactionem inhibuit Lucæ. 6. inquiens, Date mutuum: nihil inde sperantes. quem tamen locum lib. 6. emunctiùs sumus exposituri. Secundo modo errabant, existimantes quæpiam quę lex facienda propter iustitiam instituerat, eadem exequenda fore vel appetitu vindictæ, vel temporalium cupiditate, vel odio inimicorum. Quo circà tria præcepta in contrarium sensum Christus operæpretium duxit explanare. Iudiciale enim illud talionis, quod datum fuit vt iustitia seruaretur, ipsi vindictæ causa putabant exequendum: quem ideo Dominus errorem ex eorum animis reuulsit: docens paratos debere nobis esse animos vbi charitas poposcerit, non reddere malum pro malo: sed percutienti vnam maxillam, alteram, si oportuerit, prebere. Pari modo iudicium aliud rependendi quatuor oues pro vna, animos eorum ad cupiditatem irritabat: & ideo docuit vt prompti simus animo, volenti nobiscum in iudicio de tunica contendere, promittere & pallium. Tertiò denique ex legibus illis quæ ipsis bella aduersus Chananęos & Iebusęos gerere pręcipiebant, colligebant odium aduersus inimicos, esse præceptum. Et ideo docuit leges illas iam cessauisse, sed inimicos potius esse diligendos. De ceremonialibus autem, causa iam dicta, nihil meminit: sed vnico verbo cuncta confodit. Nam vbi Ioan. 4. Samaritanę dixit, Venit hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem: sed veri adoratores adorabunt patrem in spiritu & veritate. docens templum destructum iri: docuit pariter omnia illa temporalia sacrificiorum impedimenta in spiritualem cultum abitura. ¶ Ad tertium huiusmodi{ Ad tertium. } responsio subiungitur. Cuncta quæ in mundo expetere mortales possunt, ad illa tria reducuntur quæ Ioannes in. 1. cap. 2. adnotauit, inquiens, Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, hoc est corporales deliciæ ac voluptates: concupiscentia oculorum, puta diuitiarum auiditas: & superbia vitæ, puta honoris ambitus, & gloriæ cupido. In antiqua autem lege non promittebantur delicię: imò ab illis populus arcebatur. Quare Christus non opùs habuit populum ab illis absterrere. Promittebatur tamen honoris celsitudo, diuitiarumque exuberantia. Legitur enim Deuterono. 28. Si audieris vocem Domini Dei tui, faciet te celsiorem cunctis Gentibus. Et infrà, Abundare faciet te omnibus bonis. Hæc ergo duo consultum Christo fuit corrigere: ob idq; vanam gloriam à tribus operum generibus expulit, ad quę cuncta officia reducuntur. Quicquid enim homo facit, aut suiipsius gratia peragit: & id significatur ieiunij nomine, quo homo suas sedat voluptates: aut amore proximi, cuius generis est eleemosyna: aut propter diuinum cultum, qualis est oratio. Ex his enim tribus, eò quòd opera sunt supererogationis, solent homines mundi auram ambire. Nè autem aliquid facerent auaritiæ causa, prohibuit statim, dicens, Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. ¶ Ad quartum respondetur,{ Ad quartum. } Deum non interdixisse nobis necessariam solicitudinem, sed superfluam: quæ in quatuor consistit: scilicet, dum quis finem in rebus temporalibus constituit, Deo propter temporalia seruiens, pluris scilicet ea æstimans quam ipsum. Et ideo ait, Nolite thesaurizare vobis. Nam qui thesaurizat, in thesauro finem constituit: ob idque subdit, Vbi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum: id est intentio, qui est actus circa finem. Secundò nè simus sic circa temporalia soliciti, vt de auxilio diuino diffidamus: cui cura est nostrî etiam in temporalibus: Ideoq́ue adiecit, Scit enim Pater vester quid opùs sit vobis antequàm petatis eum. Tertiò nè homo sic sit solicitus quasi sibiipsi confisus: ob idq́ue ait, neminem posse ad staturam suam quidpiam adijcere. Quartò nè plùs iusto, solicitudo nos futurorum præoccupans, angat. Propter quod ait, Nolite soliciti esse in crastinum. Pari modo neque iudicium publicum prohibuit sine quo homines vitam transigere nequeunt: sed temerarium: puta nè de occultis sine causa leuiter præcipitetur. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm congruè lex euangelica consilia nobis quædam adiecerit. VLtimum quod in lege euangelica considerare restat, est consiliorum ordo quo nos Christus super omnes mundi nationes ad beatitudinis culmen euexit. Quęritur ergo vtrùm congruè sint consilia per legem euangelicam nobis adhibita. Et arguitur primò quòd nulla sint consiliorum{ Primum argugumentum. } opera. Vniuersa enim quæ homo reddere Deo potest, eidem virtute præcepti dilectionis, quo ipsum super omnia tenetur diligere, debet: vtpote quòd ex nihilo nos condidit: qua ratione quicquid sumus, ac subinde possumus, illi debemus. Vnde. 1. Paralip. 29. Tua sunt, inquit Sapiens, omnia: & de his quæ de manu tua accepimus dedimus tibi: nullum ergo restat supererogationis opus, quod sit consilij. ¶ Secundò arguitur.{ Secundum. } Si in rem mortalium erant consilia, non erat cur Deus non eadem antiquis traderet, sicuti nobis: in antiqua autem lege talia consilia non legimus: non ergo Christus ea debuit superaddere. ¶ Tertiò. Consilia dantur de{ Tertium. } his quæ sunt ad finem expedientia: non autem eisdem hominibus omnia expediunt: ergo non debuit Dominus noster consilia determinare: sed vel cuiusque arbitrio relinquere, vel sapientum prudentiæ, qui quos nossent idoneos, consiliorum opera admonerent. ¶ Quartò. Si aliqua essent consilia, ma{ Quartum. }ximè illa quæ ad perfectionem vitæ pertinent: illa autem inter præcepta Christus posuit Matth. 5. vt inimicorum dilectionem, & præbere alteram maxillam vnam percutienti. ¶ In contrarium est illud Sapien. Prouerb. 27. Vnguento & varijs odoribus delectatur cor: & bonis amici consilijs anima dulcoratur. Christus autem, vt est sapientissimus, ità & nobis maximè amicus: ergo eius consilia maximum nobis afferunt emolumentorum pondus. SOlutio quæstionis tribus conclusionibus continetur. Prima est. Multa sunt consi{ Prima conclusio. }lia de iure naturæ, quæ non solùm sub lege scripta, verùm & ante illa semper fuerunt virtutis officia. Probatur: nam miseris, etiam ci{ Probatio conclusionis. }tra casum grauis necessitatis occurrere, semper fuit officium: & voluptatibus mundi parciùs vti quàm lex permitteret ob aliquam bonam causam. In summa illis renuntiare quæ licitè homo posset facere, consilium semper sapientes duxerunt. ¶ Secunda con{ Secunda conclusio. }clusio. Congruentissimè in lege noua non modò naturalia illa consilia explicita sunt, verùm & alia recenter adhibita quæ non erant in veteri. Probatur. Hoc inter consiliorum opera & ea quæ sunt in præcepto interest, quòd præceptorum opera sunt de necessitate salutis: opera verò consiliorum sunt supererogationis officia, per quę expeditiùs ad charitatis perfectionem peruenitur: cùm ergo inter legem veterem & nouam hoc fuerit interstitium, quòd illa erat lex seruitutis & timoris: nostra verò, lex libertatis: fit consequens, vt & illi congruerit non ponere nisi præcepta: & nostræ, vt consilia adhiberet, quæ liberè quisque exequi posset. ¶ Ter{ Tertia conclusio. }tia conclusio. Consilia euangelica atque adeò omnia naturalia ad tria reducuntur genera: scilicet, paupertatis, continentiæ, & obedientiæ. Probatur. Consilia, vt proxi{ Suadetur conclusio. }ma conclusione assertum est, sunt illa per quæ homo expeditiùs ad charitatis perfectionem progreditur: est autem homo inter spiritualia bona, quibus charitas comparatur, & temporalia, quibus eiusdem charitatis via impeditur, sic constitutus, vt quo illis propiùs accedit, à temporalibus longiùs absit: & vice versa: temporalium autem, vt nuperrimè adnotabamus, tria sunt genera: scilicet, concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, & superbia vitæ. Qua propter qui in huiusmodi sic finem constituit vt regulas vitæ secundùm istorum affectum instituat, prorsus sit charitatis expers: ob idque per præcepta instituimur vt debitè ac iustè illis ex præscripto vtamur: animos verò ab illis prorsus euellere, non est cunctis, imò neque multis in hoc sæculo possibile. Quare sub consilio Christus id cuicunque reliquit, vt qui capere posset, caperet. Per paupertatem autem abdicamus à nobis oculorum concupiscentiam, hoc est facultates ac diuitias: per continentiam verò concupiscibilia oculorum, hoc est tactus delitias: sed per obedientiam, oculorum superbiam, hoc est honores, & mundi fastus. Illa ergo tria in capite statim suarum legum Christus proposuit: videlicet, Beati pauperes spiritu, Beati mites, Beati qui lugent. Quæ quidem Apostolis ratione status, vt super eisdem verbis scriptum reliquimus, necessaria erant: reliquis autem relicta sunt in consilio. Vnde, vt Matth. 19. legitur, ait Petrus: Ecce nos reliquimus omnia & secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Quam ob rem Apostolici viri, hoc est qui apostolicum institutum imitari contendunt, hæc tria vota suscipiunt: iuxta documentum Christi ad iuuenem, Si vis perfectus esse, vade & vende omnia quæ habes & da pauperibus, & sequere me. Vbi verbo sequelæ, obedientiam expressit quæ votorum supremum est, atque aliorum finis. Ob hoc enim sæculo valedicimus, vt Christum expeditiores sequamur. Hæc igitur simpliciter sub consilio collocantur: ad quæ capita cuncta reducuntur. Nam eleemosynam extra causam necessitatis erogare, ad consilium attinet paupertatis: & licitis voluptatibus abstinere, ad consilium continentiæ: & aliquando hominem suam non sequi, vbi licuerit, voluntatem, ad consilium quodam modo obedientiæ: vt offensam remittere, cuius posses vindictam exigere. ¶ Quòd si interrogas quę sint noua illa quę{ Quæstio. Solutio. } adhibita sunt in noua lege? In primis virginitas vsque ad Deiparam virginem non legitur fuisse in consilio. Et prætereà vt prorsus homo cuncta confirmato voto relinqueret: quod cum Christus iuueni obtulit, quasi de re noua stupuit. Quô alludit & illud Petri, Quid ergo erit nobis? quasi, qui fecimus, quod nemo hactenùs fecit. Tametsi & in lege naturæ, licèt non religionis gratia, sed philosophandi, de Diogene & multis Pythagoreorum, historiæ tradunt opulentiam splendoremque humanum abiecisse. Et vt nos super cap. 3. Matth. in descriptione deserti quo Ioannes pœnitentiam prædicauit enarrauimus. Fuit etiam inter Iudæos Aessenorum collegium, quorum Iosephus lib. 18. antiqui{ Iosephus. Solinus. }tatum meminit. Et Solinus cap. 48. qui à communi hominum conuictu semoti, absque vxoribus anachoretarum vitam degebant. De his autem latiùs in lib. 8. sub titul. de voto. AD primum igitur argumentum negan{ Ad primum argumentum . }dum est, quicquid nos facere possumus Deo deberi ratione præcepti. Consultissimus namque & in nos pientissimus Deus in obligando nos suis legibus non tantùm eorum rationem duxit quæ nos illi deberemus: sed eius quòd imbecillis nostra natura præstare posset. Vnde Paulus, De virginibus, inquit,{ Paulus. } pręceptum non habeo: consilium autem do. Quin verò præter sacramentorum præcepta nihil ampliùs nobis iussit, quàm quod in iure naturæ positum est: hoc autem iure nemo tenetur quantum potest semper facere: sed consilia non contemnere, & nihil animo admittere quod dilectioni Dei sit aduersum: hoc est enim diligere eum ex toto corde & ex tota mente. Et sic est intelligendum illud Ecclesi. 9. Quodcunque potest manus tua, instanter operare. Nam si sensum faciat consilij, nihil contra nos. Si autem vim habeat præcepti, intelligitur vt quicunque pro suo statu faciat quod debet: Neque verò ex contemptu & consiliorum vilipendio omittat ad perfectionem tendere: vt sanctus Thom. 2.{ S. Thomas. } 2. q. 186. articul. 2. expositor est. Quocircà neque qui consilia sequuntur ad altiorem gradum charitatis obligantur quàm alij: sed præstantiori via secundùm suam professionem ad charitatem tendere: quæ est præceptorum finis. Sed hæc non sunt præsentis speculationis: lib. enim octauo, qui est de voto, iterum hæc pressiùs attingemus. ¶ Se{ Ad secundum. }cundum autem argumentum secunda conclusio dissoluit: vbi reddita est ratio cur decentiùs lex euangelica quàm vetus consilia tradiderit. ¶ Ad tertium respondetur, quòd{ Ad tertium. } Christus proponens consiliorum opera ob id ea nemini præcepit, quòd videbat non cunctis expedire: sed reliquit cuiusque optioni, vt Matthæ. 19. Si vis perfectus esse, &c. Et rursus: Qui potest capere, capiat. ¶ Ad{ Ad quartum. } quartum demum respondetur quòd illa consilia quæ sunt de iure naturæ sæpe accidit vt sint in præcepto. Ob idque quantum ad animi præparationem, tenemur prompti esse, vbi necessitas exegerit, illa implere. Quam ob rem Christus præceptorum numero eadem adscripsit: sed tamen extra necessitatis casus sunt in consilio. FINIS LIBRI SECVNDI DE IVSTITIA ET IVRE. # 3 LIBER TERTIVS De Iustitia & Iure. # 1 QVAESTIO PRIMA, De Iure. S. Tho. 2. 2. q. 57. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm ius sit obiectum iustitiæ. AD IVSTITIAM, de cuius virtute præsens à nobis opus institutum est, ius pertinet: quapropter de Iustitia & Iure illud inscripsimus. Ius autem bifariàm, vt in fronte{ Gemina acceptio iuris. } primi libri dicebamus, vsurpatur: videlicet & pro rationis regula, prudentiæq́ue dictamine, per quam regulam æquitatem iustitiæ perpendimus: quales sunt leges: prætereà pro æquitate ipsa quæ obiectum est iustitiæ: nempe quam iustitia in rebus constituit. Igitur cùm de Iure priori modo, hoc est de Legibus duos hactenùs libros absolutos dederimus, subsequitur vt ad definitionem Iustitiæ propiùs accedentes, de iure dicamus, posteriori modo accepto nomine, vt pote per quod eadem constituenda est iustitiæ definitio. Continet enim liber præsens, ordine tertius, iustitiæ tractatum in genere, eiusque diuisiones in legalem & particularem, inque distributiuam & commutatiuam:{ Partitio libri. } prioremque eius speciem, scilicet distributiuam: vbi de acceptione personarum disputamus. Quam materiam edisserit S. Tho. 2. 2. q. 57. & infrà.{ S. Thomas. Primum argumentum partis negatiuæ. } ¶ Quæritur ergo primò vtrum ius sit obiectum iustitiæ? Et arguitur à parte negatiua ex verbo Celsi Iurisconsulti lib. 1. de Iusti. & iure. Ius est ars boni & æqui. ars enim non est obiectum virtutis iustitiæ, quæ est in voluntate: sed per se virtus intellectualis, vt. 6. Ethi. autor est Aris.{ Aristot. Secundum argumentum. Augustinus. } ¶ Secundò, Iustitia præcipuè nos Deo subijcit: secundum illud Augustini in lib. de morbus Ecclesi. Iustitia est amor tantum Deo seruiens: & ob hoc bene imperans cęteris, quæ homini subiecta sunt: ius autem ad diuina non pertinet, sed ad humana. Sic enim Isid. lib. 5. cap. 2. di{ Isidorus. }stinguit inter fas & ius, quod fas sit lex diuina: ius autem, humana: ergo ius non est obiectum iustitiæ. ¶ In contrarium autem est tam idem Isidôrus quam Philosophus. Ait enim ille ibidem quod{ Aristot. } ius dictum est quasi iustum. Et refertur dist. 1. can. ius. Et Philosophus in principio. 5. Eth. Omnes, inquit, talem habitum volunt dicere iustitiam, à quo operatiui iustorum sunt. IN vestibulo statim quæstionis primum omnium supponendum est, iustitiam vno modo accipi generali nomine pro omni virtute. { Diuisio iustitiæ. Philosophus. } Sic enim acceptam Philos. 5. Ethi. cap. 1. appellat illam, totam virtutem. Vnde & iustus idem est quod studiosus, quacumque sit insignitus virtute. Et ratio amplissimi huius significatus est quod in omni virtute extat obedientię ratio, legi debitę. Quicquid autem rationem debiti claudit, iustitiæ formam induit. Quo vtique significato accepit Christus Mat. 5. &. 6. iustitiæ nomen, Nisi abundauerit iustitia vestra &c. Et attendite nè iustitiam vestram faciatis coram hominibus. & Paul. 1. ad Timot. 1. Iusto non est{ Paulus. } lex posita. Atque hoc pacto non tractamus hîc de iustitia, neque habet peculiare obiectum, sed suum cuique virtuti est proprium: nempe id quod legitimum est: sed accipitur vt est particularis virtus moralis atque vna quatuor cardinalium, cuius officium est facere iustum. Secundo nè quis nobis ordinis peruersionem improperet, quod priùs de iustitia, quàm de iure dicendum no{ Solutio tacitæ obiectionis. Aristot. }bis esset, nouerit doctrinam esse Aristote. 2. de anima, text. 33. quòd qui de potentia vel habitu tractaturus est, exordium auspicari debet ab obiecto: vnde habitus speciem sortitur & per quod describi debet: vt qui de sensibus disputationem init, priùs debet de sensibili disputare. Oculus enim non per hoc propriè definitur quod sit sensus sic aut sic compositus: sed quod sit sensus percipiendi colores: & pariter auditus quod sit sensus percipiendi sonum: & serra est instrumentum secandi ligna: & temperantia, habitus quo rectè delectabilibus tactus vtimur. Pari ergo modo loco citato. 5. Ethico. Aristote. definit iustitiam per iustum: nempe quòd sit habitus quo iustum volumus & iustum operamur. Et Vlpian. ff. de iustit. & iur. Iustitia est, inquit, constans & perpetua voluntas, ius suum vnicuique tribuens. Cùm ergo iustitia per ius definiatur, meritò à iure est nobis proficiscendum. ¶ His ergo præhabitis, ad quæstionem vnica conclusione respondetur. Ius est obiectum iustitiæ. Conclusio ex authori{ Conclusio responsiua. }tatibus Isidôri, & Philosophi, & Iuris consulti modò citatis, appellantium ius, iustum illud, quod iustitia in rebus constituit, satis constat: nihilo seciùs ratione ampliùs demonstratur quæ sumitur ex differentijs iustitiæ{ Ratio conclusionis. Primum discrimen iustitiæ singulariter dictæ à cæteris virtutibus. } à reliquis virtutibus. Sunt enim ordine tres. Prima, quòd cùm proprium sit omnium virtutum rectum perficere opus, rectitudo tamen reliquarum virtutum existimatur in ordine ad ipsum agentem: iustitia verò in ordine ad alterum. Et ratio est quòd iustitia est virtus ordinans habentem ad alium: reliquæ verò ipsum ordinant ad seipsum. Exempli gratia. Temperantia versatur circa rectum vsum delectabilium tactus: & ideo ponit medium inter duas affectiones ipsius temperati: scilicet nè in ciborum venereorúmve vsu à ratione exorbitet: neque verò minùs sumat quàm sustentatio vitæ postulat. Et pariter fortitudo inter timorem & audaciam modum constituit. Iustitia verò facit æqualitatem inter debentem & alterum cui quidpiam debet. Vt si vterque nostrûm habebat quinque, mutuo verò mihi dedisti vnum, cuius causa tantùm habes quatuor, ego verò sex, iustitia postulat vt tibi vnum refundam vt vterque nostrûm habeat quinque, quod est medium inter quatuor & sex. Pari modo si tuas mihi operas locasti, iustitia poscit vt merces mea easdem adæquet. Quocircà & res duæ iustari dicuntur dum adæquantur: vtputa cùm architectus lapidem ad normam iustificat, & sutor calceum ad pedem. Secunda ex hac nascitur differentia quòd{ Secunda differentia. } in materia reliquarum virtutum nihil verè ac legitimè censetur rectum, nisi respectu agentis. Exempli gratia. Si auarus parca vtatur mensa, non vt temperatè viuat, sed nè pecuniam dispendat: opus illud non censetur rectum, neque virtui admensuratum. Si verò debitor quantum æris debet tantum creditori persoluat, sinistra tamen intentione: nempe vt illud dilapidet: vel si gladium quem in deposito habet, domino restituat, sciens in malum vsum esse ab illo repetitum: tunc tale opus iustum simpliciter censetur: quia est debito æquale: licèt non opus virtutis, neque quod soluit sit studiosus. ¶ Atque ex hac rursus exo{ Tertia differentia. }ritur tertia differentia: nempe quòd meritò Doctores virtuti iustitiæ per se obiectum asscribunt, quod ius appellant & iustum: non autem reliquarum vlli: eò videlicet quòd in virtute iustitiæ iustum ipsum ex natura rei constituitur: in reliquis verò non nisi ex recta intentione agentis. Quapropter diuus{ S. Thomas. } Tho. (quod meditatè considerandum est) tractatus aliarum virtutum, nimirum fortitudinis aut temperantiæ, non ab earum obiectis exorditur, sed à virtutibus quæ faciunt rectitudinem in opere: tractatum verò iustitiæ ab obiecto: quod in rebus ipsis consistit. Quin verò in alijs virtutibus non tam propriè dicitur obiectum quàm materia circa quam versatur virtus: vt materia fortitudinis est periculum belli: & materia temperantiæ, delectabilia tactus: in quibus virtus medietatem inter duos affectus constituit: sed virtutis iustitiæ propriè est obiectum, æqualitas ipsa rerum in quam virtus tendit, sicuti visus in colores. Habemus ergo conclusionem quòd ius est obiectum iustitiæ. ¶ Veruntamen non desunt qui hoc discrimen superficie tenùs cernentes impugnent. Buri{ Buridanus. }danus inquam. 5. Ethicor. q. 1. aduersus hanc doctrinam sic insurgit. Aut loquitur, inquit,{ Ratio Buridani contra D. Thomam. } diuus Thomas de rectitudine operis quatenùs est rectitudo virtutis, aut de eius rectitudine absolutè, licèt non fiat à virtute. Si priori modo, tunc vti officia aliarum virtutum, sic neque opus iustitiæ rectum est, nisi in ordine ad agentem. Docet enim Arist. 2. Ethico.{ Aristo. } cap. 4. nullum esse opus virtutis nisi fiat ex electione propter legitimum finem: quare, vt modò dicebamus, qui gladium reddit vero domino vt homicidium faciat, non est studiosus. Si verò loquatur de operis rectitudine absolutè, non quatenùs à virtute proficiscitur, tunc in materia quoque aliarum virtutum eiusmodi reperitur rectitudo sine ordine ad agentem: vt si quis per hypocrisin ieiuniorum legem obseruet, aut propter vanam gloriam strenuè se gerat in bello. Respondetur,{ Solutio rationis factæ. } tamen differentiam constitui in rectitudine absolutè considerata. Et est hæc, quod cùm rectitudo iustitiæ in rebus ipsis natura sua sit reperibilis, qui soluit æquale debito mala intentione & fine, facit quidem opus iustum, cùm ius alteri suum tribuat, licèt non sit iustus, id est studiosus: quia non operatur quando, vbi, & quomodò oportet. In reliquis verò virtutibus, si vnamquamlibet tollas virtutis circunstantiam nulla restat moralis rectitudo: hoc est ieiunium illud non erit opus temperatum: neque aggressus in bello, opus strenuum: quia talia opera non habent aliam rectitudinem quàm in ordine ad virtutis habitum. IGitur, vt ad obiecta capitalia respondeamus,{ Ad primum argumentum . Buridanus. } circa materiam primi argumenti idem Buridanus & nonnulli minùs nominis significatum callentes, negant nomen ius accipi pro obiecto iustitiæ, sed aiunt idem esse quod legem: secundum verbum Isidôri quod refertur dist. 1. Ius generale nomen est: lex autem iuris species. At verò qui{ Refellitur Buridanus. } hoc negat, veritati se autoritate omnium armatæ, contrarium obijcit. Enimuerò quod Philosophus appellauit iustum, vbi dixit iustitiam esse habitum iustorum effectricem, Iurisconsultus planè nuncupauit ius, dicens, Iustitiam esse virtutem ius suum cuique tribuendi. Si ergo iustitia facit ius & iustum, quis abnuat ius esse obiectum iustitiæ? Imò crediderim per Apocopen, hoc est per amputationem syllabæ in fine dictionis, iustum, dictum esse, ius: sicut pro eo quod, potestis, dicimus, potes. Vnde Græcè Δίκαιον, idem promiscuè significat, quod iustum, & ius. Quare idem ipse Isidôrus eodem loco statim subdit, ius dictum esse quia iustum est. Quapropter lex ipsa ideo dicitur iusta, quia iustum in rebus constituit. At verò quoniam opificiorum artificiatorumque nomina ad significandum quoque artes transferuntur, sicuti nomen medicinę, quę est res per artem composita ad artem ipsam accommodatur, nomen iuris deriuatum est: primum ad significandum artem cognoscendi quidnam sit iustum: & exinde rursus ad significandum legem. Cauendum nanque tibi est{ Non sunt idem lex & ars boni & æqui. } idem esse censeas artem boni & æqui, & legem: ars enim non est dictamen, sed scientia potiùs moralis, qualis est in iureconsultis ad inuestigandum quidnam æquum sit lege sancire. Lex autem est regula prudentiæ, seu dictamen practicum inde constitutum: puta, fac, nèfacias. quæ quidem est in principe, vt lib. 1. q. 1. declarauimus. Quocircà vbi ait Isidôrus legem esse iuris speciem, non ac{ Isidori mens. }cipit speciem quasi quid generi directè subiectum: vt est homo, animali: siquidem subdit, ius id esse quod iustum. Sed quia est regula præceptioq́ue iuris scripta. Ius enim aliud est naturale, menti nostræ inditum, atque aliud scriptum: & secundum Isidorum lex est constitutio scripta. ¶ Et per hoc detegitur sensus verborum Celsi: Ius est ars æqui & boni. Vbi hallucinatus Accursius ait non idem es{ Acursii lapsus. }se æquum quod bonum: fingens nescio quid discriminis inter illa membra: cùm tamen æquum & bonum, vt doctè illic Budeus adno{ Budeus. }tauit, & nos suprà lib. 1. q. 6. ar. vlt. declarauimus, loco simplicis nominis accipiatur pro eo quod est epieikeia: puta legis interpretatio, casu quo palàm est legislatorem si adesset, noluisse legem secundùm scripturæ rigorem seruari: vt colligitur ex. l. nulla. ff. de legib. Nam leges non possunt in omnes singulares casus prospicere, vt habetur. l. neque leges. &. l. non possunt. eod. tit. Quo fit vt cùm ait Iurisconsultus ius esse artem boni & æqui, ius accipiatur, non pro scripto, sed pro naturali: vtpote quòd epieikeia faciens contra verba scripti iuris mentem eius seruat illęsam, in qua ius naturale conseruatur. Quare ars æqui & boni idem est quod ars tuendi naturale ius vbi scriptum apparet iniquum. Habetur enim Instit. de success. libert. l. 1. Prætoris edicto hæc legis iniquitas emendata est. &. ff. quod quisque in. &c. l. si quis. ait Vlpia. Si quis iniquum ius aduersus aliquem impetrauerit, ipse eo iure vtatur. Vnde etiam illud emanauit axiôma, Summum ius, summa iniuria. ¶ Atqui ex his ipsis quę dicta sunt colligitur intellectus Vlpiani in{ Vlpiani sensus. } eadem lege: vbi ait ius à iustitia appellatum est. Enimuerò si ius pro obiecto iustitiæ, vt dictum est, accipias, falsum quidem est. Nam potius econuerso iustitia dicitur à iure. Quandoquidem habitus ab obiecto sortiatur speciem. Præterquam quod per grammaticorum regulam longior dictio à breuiori deriuatur. Accipit ergo Iurisconsultus ius pro arte & scientia de iure naturali iudicandi. Illa enim ob id nascitur ex iustitia, quòd ille solus qui iustus est prudentia viget, vt ait. 6. Ethi. Aris. ad rectè de agendis iudicandum. ¶ Vt ergo dictorum faciamus{ Epilogus antedictorum. } epilogum, ius est in rebus: ars verò æqui & boni in intellectu docente iustum operari: sicuti ars fabrilis. Sed lex est regula intellectus practici per prudentiam constituta: atque adeò ratio iusti, hoc est factiua & constitutiua iusti: iustitia denique, virtus voluntatis quæ secundùm legem iustum in rebus constituit. Quo fit vt cùm dicitur ius alicui reddi, non aliter accipiatur quàm vt est obiectum iustitiæ. Tametsi sanctus Thom. nonnihil di{ S. Thomas. }scriminis internoscat: nempe quòd ius reddere sit sententiam in fauorem alicuius pronuntiare, siue secundùm rei veritatem, siue secundum allegata & probata: etiam dum secundùm veritatem iniquum sit. Quòd autem subdit, ius quoque accipi pro tribunalis loco, vt dum reus dicitur in iure comparere, fortè ex Paulo iure consulto accepit, qui. l. pen. ff. de iust. & iur. ait ius accipi pro loco. Nescio{ Ius non satis aptè accipitur pro loco tribunalis. } tamen an satis aptè dictum sit: nam quando quis dicitur in iure comparêre, eodem modo videtur ius accipi, quo quando dicitur in ius vocari: in ius autem vocari, vt ait Iureconsultus. ff. de in ius vocan. est iuris experiundi causa vocari: nempe vt actor rei nomen deferens experiatur an ius sibi patrocinetur. Vbi ius accipitur pro iure ipso vel pro lege. ¶ Ad secundum argumentum respondetur,{ Ad secundum. } Augustinum, vbi ait iustitiam esse amorem Deo seruientem, non denotare iustitiæ substantiam: Imò verò cùm Deo æquale reddere nemo possit, nulla est inter nos & Deum propria ratio iustitiæ: sed dicit iustitiam esse amorem, id est ex amore seruiendi Deo nasci, & ad eundem tendere finem. Quapropter, fas, idem est quod pium & religiosum: nempe fari dignum: quod quid excelsius est quàm iustum. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm diuisio iuris in ius naturale & positiuum, sit generi congruens. POSTQVAM visum est quidnam sit ius, sequitur de eius diuisione, vtrùm congruè hoc genus, ius, in has duas species, naturale scilicet & positiuum, diuidatur. Et arguitur à parte negati{ Primum argumentum. }ua. Nullum est in hominibus ius naturale: ergo diuisio supponit falsum. Probatur antecedens: Ius naturale est immutabile atque idem apud omnes, vt habetur distinct. 1. can. ius naturale. in rebus autem humanis nihil est immutabile: quia omnia humana in aliquibus casibus deficiunt: ergo nullum est ius naturale. ¶ Secundò arguitur: Nullum est{ Secundum. } ius positiuum: ius enim positiuum est quod humana voluntate & arbitrio ponitur: vt. 5. Eth.{ Aristote. Isidorus. } cap. 7. ait Philo. & eadem dist. Isidô. vbi inquit, ius ciuile esse quod quisque populus sibi constituit. Ex hoc autem quòd humana voluntate ponatur, non sequitur id esse rectum, atque adeò, neque vt sit ius: ergo nullum est ius positiuum. ¶ Tertiò, ius diuinum neque positiuum est, cum hu{ Tertium. }manæ autoritati non innitatur: neque verò naturale: quia naturam excedit: ergo diuisio non est sufficiens. ¶ In contrarium autem est autoritas Philosophi loco citato. 5. Ethi. cap. 7.{ Aristot. } vbi ius politicum, puta ciuile, diuidit in naturale & positiuum quod appellat legitimum. HIc primum omnium nosse oportet eisdem prorsus diuisionibus ius distribui, siue illud pro lege accipias, siue pro iusto, quod est iusti{ Primum fundamentum. }tiæ obiectum: nam ex iure quod iustitiæ obiectum est, & iustitia rationem habet virtutis, & lex rationem regulæ. Quapropter cuncta quæ lib. 1. q. 5. de diuisionibus iuris accepti pro lege dicta sunt, & in hunc quoque locum competunt, ac perinde breuior hîc erit disputatio. Secundo & hîc{ Secundum. } quoque cautè obseruandum quod ius non statim ex æquo, vt ferè iurisperitorum schola arbitratur, diuidendum est in tria, scilicet in ius naturale, & gentium, & ciuile: licèt id Isidôrus videatur censere, vt sequenti articulo patebit. Neque, vt alij putant, in quatuor, scilicet in hæc tria & ius diuinum. Sed si artem diuidendi consulas, ius, vt commune est ad diuinum & humanum, diuiditur in duo, scilicet naturale & positiuum: & pariter ius diuinum: ac deinde ius positiuum humanum, in ius gentium & ciuile. Vnica ergo conclusio ad quæstionem respondet. Ius{ Conclusio responsiua. Probatio. } primò diuiditur in naturale & positiuum. Probatur conclusio. Ius seu iustum, idem est quod æquale & adæquatum: hoc aut fieri non potest nisi altero duorum modorum: videlicet aut ex natura rerum, aut ex condicto humanæ voluntatis: dimittamus enim tantisper diuinam legem, de qua statim similiter censendum est. Exempli gratia. Vt qui aliquid credito recepit, tantundem restituat, natura rerum docet: & ideo ius naturale est: sicuti & quòd fœmina viro generationis gratia adiungatur. Quòd autem frumenti modius quinque siclis væneat, certè non natura fecit, sed humanum condictum: puta reipublicæ consensus aut principis. Nam cùm ad rationem legis vis requiratur coërciua, non omne condictum vim nanciscitur legis: sed quod est reipublicæ. Vnde quod priuatim inter ciues intercedit, non lex, sed pactum est. Pari modo quòd consanguinei in quarto gradu matrimonium ineant, natura non vetuit, sed humana voluntas. Cùm ergo his tantum duobus modis vsu venire possit ęquum & iustum, fit vt duo membra genus ipsum iuris absoluant. Igitur cum audis ius naturale esse illud quod est à natura, bifariàm id intelligito: nempe & à natura id docente, & ab eadem ad id ipsum instigante. Vnde Vlpia. l. 1. ff. de iust. & iur. Ius, inquit, naturale est commune omnium: eò quod vbique instinctu naturæ non constitutione habetur aliqua. Vbi ex regione opponens naturalem instinctum & constitutionem, nostram bimembrem diuisionem insinuat. Eodemque refertur Ciceronis diuisio,{ Cicero. } lib. de Inuent. inquientis: Natura ius est quod nobis non opinio, sed quędam innata vis affert. omnes itaque definitiones istę per causam efficientem constituuntur. At verò Arist. 5. Ethi. cap. iam{ Aristot. } citato per causam id formalem philosophico more definit, dicens: Ius naturale est quod vbique eandem vim habet, & non quia videtur: id est quod vbique natura sua necessarium est, & non quia humano iudicio & arbitramento ponitur. Etenim vt qui decem accepit, totidem reddat, non est iustum quia hominibus ita existimatum: sed natura sua, sicut ignis est calidus: quod autem frumentum tanti vendatur, vinum verò tanti, atque hoc vitium tali vindicetur supplicio: & hoc aut illud offeratur sacrificium, & similia: non natura, sed humana voluntas iustum fecit. Quare ait illic Philoso. iustum legitimum antequam esset positum nihil referre, sed postquam positum est. In summa, diuisio hęc præsens in idem cum illa concidit, qua Doctores distinguunt, alia esse vel iussa, quia bona: vel prohibita, quia mala: alia verò vel bona, quia iussa: vel mala, quia prohibita. ¶ Offert se nihilo minùs nonnihil ambiguita{ Prima obiectio aduersus definitio nẽ iuris naturalis. }tis circa definitionem illam iuris naturalis per causam efficientem: Si enim ius naturæ est quod natura docet, nemo illud posset ignorare: & tamen multa sunt de iure naturæ quæ barbaræ gentes ignorant, vt de fornicatione simplici ex concilio apostolico adnotauimus, Act. 15. quę ideo prohibita fuit conuersæ gentilitati, nè per ignorantiam excusarentur. Rursus: si ius na{ Secunda. }turæ est illud ad quod natura instigat, fit ius omne naturale esse necessarium: quod tamen videtur esse falsum: cùm super aliquo, vt suprà diximus, dispensari possit. ¶ Ad horum{ Ad primam obiectionem. } prius respondetur quod non quicquid natura docet, omnes capiunt, sed illi prorsus qui serenam habent rationem & ab omni nebula liberam. Nam qui in vitia immersi, caligine illam obduxerunt, naturæ radios non satis perspiciunt. Posterior verò dubitatio tacta est inter arguendum in fronte quæstionis. REspondetur ergo ad primum argumentum{ Ad primum argumentum principale. } vbi idem commouebatur scrupulus, concesso, ius omne naturæ esse simpliciter necessarium natura sua. Quapropter præcedenti libr. q. 3. diximus esse indispensabile. Quin verò Scotus ipse quanuis censeat præcepta secundæ tabulę dispensabilia esse, negare non debet quin sint natura sua necessaria. Sed fortè diceret quod Deus natura superior poterit super illis dispensare: sicuti angeli et cœli, licèt sint res natura sua necessariæ, possunt supernaturaliter annihilari. Tametsi satis demonstratum sit neque id de eisdem præceptis esse possibile: vtpote cum prorsus eorum naturę repugnet esse licita, sicuti homini esse irrationalem. At verò id quod natura sua est necessarium, potest mutatis rebus mutari. Necessitas quippe vniuscuiusque rei secundum eius naturam perpendenda est. Si enim natura rei immutabilis est, tunc & ius eius erit simpliciter immutabile: vt, quia cœlum res est immutabilis, eius motus est immutabilis: sed quia aqua est res mutabilis, licèt simpliciter illi sit naturale infrigidare, nihilo minus quando est calida, calefacit. Pari modo quod depositum sit domino reddendum, per se consideratum est simpliciter necessarium: sed quia homo est mutabilis, dum dominus prauè affectus suum gladium petit ad occidendum, non est illi reddendum: quia sicut si sanus existeret, ius esset ei reddere, ita dum insanus fit, ius est non reddere. Eodem modo ius per se simpliciter necessarium est, quicquid debes vt soluas: quando verò soluendo non es, ius non te ligat. Hæc ergo mutatio non tam fit in iure, quam in hominibus ipsis. Atqui ex hac radice in fine primi libri rationem deduximus quare expedit leges humanas nonnunquam mutari: nempe quia res mutantur. Et lib. 2. q. 3. commonstrauimus, in illas leges quę rationem ipsam iustitiæ & finem continent dispensationem cadere non posse: in illas verò quæ non finem, sed media secum afferunt, cadere posse: hoc enim naturalium genus est quod Arist. loco citato ait posse mutari.{ Aristo. } Nam etsi dextera naturaliter validior sit, aliquando deficit: & est sinistrum brachium robustius. ¶ Ad secundum respondetur,{ Ad secundum. } concesso non esse regulam generalem vt quicquid voluntas constituat continuò sit iustum. Nam si quid contra ius naturæ constituat, nunquàm vim legis obtinebit, vt suprà dictum est: reclamante propheta Isai. 10. Væ qui condunt leges iniquas. Sed quando res est non solùm naturæ non repugnans, verùm pro loco & tempore congruens: tunc voluntas humana, si publica autoritate polleat, id potest constituere: quod quia constitutum est, fit iustum: &, vt ait Arist. quod non referebat, iam inde refert. ¶ Ad ter{ Ad tertium. }tium denique respondetur, vt suprà insinuauimus, quòd ius diuinum non condiuiditur eadem diuisione contra ius naturale & positiuum. Imò verò similiter diuiditur. ¶ Itâque, vt perspicua sit diuisio, primùm omnium diuiditur ius in diuinum & humanum, deinde vtrumque membrum eâdem prorsus diuisione subsecatur: vt ius diuinum alterum sit naturale, atque alterum positiuum. Vniuersum enim ius naturale est diuinum: eò quòd Deus est author naturæ, ac subinde cuiuscunque eius iuris: sed ius diuinum positiuum est quod supra naturam est ab ipso positum, vt sacramentorum iura Christianæ familiæ: & ceremonialia ac iudicialia antiquæ legis. Præcepta autem primæ tabulæ decalogi non simpliciter dicuntur ius diuinum positiuum, licèt, vt suprà dictum est, per fidem sint explicita: quia ex rerum natura pullulant: licèt, nisi opitulante fide, non ab omnibus agnoscantur. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrum ius gentium sit idem cum iure naturali. CVM duo tantùm membra in proxima diuisione posuerimus, dum genus iuris in naturale tantùm & positiuum distinximus, dubium de iure gentium restat: vtrónam illorum membro comprehendatur. Et arguitur quòd contineatur sub{ Primum argumentum. } iure naturali. Ius enim illud in quo omnes homines conueniunt, esse non potest nisi naturale, quod, vt proximè dicebamus, commune est omnibus: iure autem gentium omnes gentes conueniunt, secundùm illud Vlpian. l. 1. ff. de iustit. & iure: Ius gentium est quo gentes humanæ vtuntur. & Instit. de iure naturali &c. Ius gentium omni humano generi commune est: ergo ius gentium & naturale idem sunt. ¶ Secundò ar{ Secundum. }guitur. Seruitus est de iure gentium, vt habetur distinctio. 1. can. ius gentium. & Institutio. modò cita. &. ff. de iustiti. & iure. l. manumissiones. sunt autem, vt Philoso{ Aristo. }phus ait. 1. Politicor. multi naturaliter serui: ergo ius gentium est naturale. ¶ Tertiò,{ Tertium. } Ius diuiditur per naturale & positiuum: sed nunquàm vniuersæ mundi gentes conuenerunt vt ius aliquod statuerent: ergo natura idem ius docuit, atque adeò est naturale. ¶ In contrarium autem est Isidôrus distinc.{ Isidorus. } 1. can. ius autem. vbi distinguit ius gentium à naturali, dicens, ius autem naturale est, aut ciuile, aut gentium. AD quæstionem vnica conclusione re{ Conclusio responsiua. }spondetur. Ius gentium & à iure naturali distinguitur, & sub iure positiuo comprehenditur. Hanc conclusionem, etsi expressè hîc sanctus Thomas non ponat, tamen argumenta eius quibus initio quæstionis arguit ius gentium esse naturale, insinuant eius esse mentem id negare, affirmareque subinde esse ius positiuum. Præterquam quòd. 1. 2. q. 95. artic. 4. id planè affirmat: vbi{ S. Thomas. } ius positiuum diuidit in ius gentium & ciuile: quod nos lib. 1. q. 5. exposuimus. Et ratio quam hîc adducit id ipsum patefacit. Proba{ Probatio conclusionis. }tur ergo conclusio. Ius naturale (vt art. proximo diximus) est illud quod ex rerum ipsa natura adæquatum est & alteri commensuratum. Hoc autem dupliciter contingit: Vno modo secundum absolutam rerum considerationem: sicuti masculus & fœmina absoluta natura sua coaptantur in vnum generationis officium: & pater curat filium alere. Alio modo quidpiam est alteri commensuratum, non secundùm absolutam eius naturam, sed in ordine ad certum finem & per certas circunstantias consideratum. Exempli gratia. Quòd hoc prædium ab hoc proprio domino possideatur, & aliud ab alio, natura rerum absolutè existimata non magis exigit quam vt omnia in communi possideantur. Attamen si ager idem consideretur, vt ad ferendos fructus colendus atque in pace possidendus: & pro statu naturæ corruptæ in quo homines segniores existunt, ad impendendas proprias operas, quæ in commune bonum cessuræ sunt, & alienorum sunt auidi, ratio statim colligit omninò conducere vt possessionum diuisiones fiant. Quemadmodum Philo. 2. Poli. docet: & lib. nos. 4. quęst. de{ Philosophus } rerum diuisione, monstraturi sumus. Ex hac ergo distinctione elicitur conclusionis ratio. Rem namque absolutè apprehendere non solùm hominibus, verùm & cæteris etiam animantibus naturali instinctu conuenit: & ideo ius quod simpliciter est naturale, vt societas masculi & fœminæ, ac prolium nutritio, cunctis est animalibus commune. At verò de rebus in ordine ad finem sub certisque circunstantijs iudicare, non omnibus animalibus competit, sed peculiariter homini virtute rationis, cuius est vnum ad aliud conferre. Id ergo ius quod per talem collatiuam rationem constituitur, dicitur ius gentium, id est ius quo gentes vniuersæ, quatenùs rationales sunt, sibi constituerunt. ¶ Per horum ergo intellectum clarescunt Iurisconsultorum{ Elucidantur varia Iurisconsultorum verba. } verba, quorum explanatio morali philosopho incumbit. Ait enim Vlpia. l. 1. ff. de iust. & iur. ius gentium à naturali recedere: idque inde licêre facilè intelligere, quod illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune est. Et Caius. l. omnes populi. quod naturalis, inquit, ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes peræquè custoditur: vocaturque ius gentium. Non ait, Quòd simplex lux naturæ: sed, Quòd ratio, quæ hominibus propria est, constituit, id est ponit. Atque hinc denuò{ Alia ratio pro conclusione. } argumentum sumitur aliud conclusionis. Ius enim naturale est simpliciter necessarium, id est quod non dependet ex humano consensu: ius autem gentium obligat, quia videtur, id est quia ab hominibus sic iudicatur: nunquam autem rerum possessiones diuiderentur, nisi homines consentirent vt isti illas, alij verò alias possiderent: ergo ius gentium non est simpliciter naturale, sed positiuum. ¶ Quòd si conclusionem nostram{ Scrupulus. } hoc argumento concutias quod inde fieret consequens, ius gentium idem esse quod ciuile: vt luculentior tibi fiat responsio, differentiam accipito inter has iuris species. Primùm omnium{ Solutio. } ius gentium & ciuile à naturali differunt, eò quòd naturale simpliciter est necessarium secundùm absolutam rerum considerationem, vt dictum est: & ideo cunctis animantibus commune: ius verò tam gentium quam ciuile humana ratione est positum. Ius autem gentium & ciuile in primis hoc basilari discrimine differunt, quod lib. 1. q. 5. ar. 4. ex mente D. Tho{ Primum discrimen iuris ciuilis ac gentium. }mæ deprompsimus. Nempe quod ius gentium ex principijs naturalibus rerum consideratum in ordine ad aliquem finem & circunstantias per viam conclusionis elicitur: vt si dicas, Agri colendi sunt: & homines negligentiores sunt ad communia quam ad propria: ergo priuatim possideantur. Ius autem ciuile colligitur ex vno principio naturali, & altera præmissa arbitratu humano posita: & ideo non colligitur per viam illationis, sed per determinationem generalis principij ad specialem legem: vt de ceremonialibus & iudicialibus identidem dictum est. vt si dicas, Res iusto pretio vendantur: iustum autem tritici pretium pro ratione præsentis loci & temporis est quinque siclorum: minor enim non est de iure naturæ. Et pariter malefactor est plectendus: ergo suspendendus latro. Ex hac prima differentia sequitur secunda, quod ad{ Secunda differentia. } constituendum ius gentium non re quiritur hominum conuentus in vnum locum: quoniam ratio id singulos per se docet: sed ad constituendum ius ciuile requiritur reipublicæ concilium, aut principis autoritas: vt vltrò citroque habito consilio constituatur. Atque ex hac rursus sequitur tertia, videlicet quod ius gentium est gentibus o{ Tertia. }mnibus commune, vt dictum est: ius autem ciuile est, vt ait Isidôrus, quod quisque populus vel ciuitas sibi proprium constituit. Quare aliud est ius Atheniensium, aliud verò Romanorum &c. vt habetur Insti. de iure natu. & gent. §. sed ius. De iure autem gentium omnes penè{ Contractus ferè omnes iure gentium introducti sunt. } contractus introducti sunt, vt emptio & venditio, locatio &c. sine quibus humana societas constare non potest, vt patet eodem, Institu. §. ius autem. &. ff. de iust. & iur. l. ex hoc iure. Isidôrus ergo quia nouit ius gentium & à naturali differre, & à ciuili, nè tot faceret diuisiones, distinxit ius in hęc tria membra. Artificiosiùs ergo diuiditur in ius naturale & positiuum: ac deinde ius positiuum humanum, in ius genitum, & ciuile. ¶ Est autem admonito opùs nè quenquam diuisio Aristotelica fallat, lib. 5. Ethi. cap. 7. vbi ius politicum diuidit in naturale & legitimum. Haud enim politicum pro eo prorsus vsurpat quod iuris prudentibus est ciuile: nam ius naturale non est species ciuilis, sed illi contrà positum. Appellauit ergo generaliter ius politicum, ius omne quo ciuitas vtitur: quo nomine tam naturale quàm gentium quam etiam ciuile comprehenditur. ¶ At verò non omnes scrupuli extincti sunt qui ex hac conclusione succrescunt: videntur enim iura contrà extare. { Primum argumentum contra prædicta. } Ait quippe Pomponius. l. veluti. ff. de iust. & iur. religionem erga Deum, & vt parentibus & patri pareamus, esse de iure gentium. Et Florentinus. l. vt vim. iniurias propulsare ad idem spectare ius: hæc tamen omnia sunt de iure naturæ. Nam præceptum religionis & honorandi parentes in decalogo sunt: qui, vt suprà satis demonstrauimus, germen est naturalis iuris. Et propulsare iniurias, conclusio est illius principij, Vnaquæ res appetit se conseruare: ergo ius gentium idem est quod naturale. ¶ Et secundo id ipsum arguitur. Lib. proximo{ Secundum. } hanc sępe repetiuimus differentiam inter moralia præcepta ex vna parte, & ceremonialia atque iudicialia & ius ciuile ex altera, quod moralia inferuntur ex principijs naturæ per modum conclusionis: non autem reliqua, vt modò declarabamus. Qua de causa diximus decalogum esse de iure naturæ: si ergo ius gentium infertur ex eisdem principijs per modum conclusionis, fit vt sit pariter de iure naturæ. ¶ Ad primum argumentum respon{ Ad primum. }detur iuris prudentes nimium extendere ius gentium. Censent nanque tali appellatione comprehendi quidquid cunctis mortalibus est commune: & ius naturale id duntaxat esse quo etiam bruta cum hominibus conueniunt: cùm tamen multa sint naturalia iura quæ peculiariter conueniunt humanæ naturæ & non brutæ: vt est decalogus, & quæ ibi implicita sunt. Differentia ergo non est illa, sed quam nos posuimus: scilicet quòd ea quæ inferuntur ex absoluta rerum natura, & consequentia necessaria, pertineant ad ius naturale: illa verò quæ non ex absoluta consideratione, sed modo exposito in ordine ad certum finem, sint de iure gentium. Quare Decalogus non de iure gentium, sed de iure naturæ est. ¶ Et ex hoc elicitur solutio secundi argumenti. Quando enim diximus ius gentium{ Ad secundum. } elici ex principijs naturæ per viam illationis, non intelligitur quod illatio sit omninò necessaria: sed rei naturæ in ordine ad talem finem conueniens. Haud enim ex necessitate colendi agros vel pacificę eorum possessionis consequitur tam necessariò dominiorum diuisio, quàm ex illo principio, Id nè facias alijs &c. elicitur, Non occides: sed quia est illi fini congruentissimum atque expedientissimum. ¶ Hinc autem oboritur postremum{ Postremum dubium. } dubium, vtrùm in ius gentium cadat dispensatio, an perinde atque ius naturale sit indispensabile. Respondetur sub distinctione: Aliqua{ Solutio. } enim sunt de iure gentium adeò conducentia ad humanum conuictum, vt nullatenùs fas sit super illis dispensari: imò forsan dispensatio esset irrita, vt diuisio rerum de qua modò dicebamus. Nanque, nisi inter religiosos, intolerabilis esset communis rerum possessio. Alia verò sunt eiusdem iuris quæ sunt pro causa dispensabilia. Seruitus enim est de iure gentium: & tamen dispensatum est nè Christiani capti in bello, pro seruis habeantur. Et nonnulli contractuum ciuilium, etiam qui sunt de iure gentium, possunt dispensari. Est enim de iure gentium seruare fidem hostibus, vt seruare legatos in bello: tamen si causa fidei contrarium posceret, non esset seruandum: imò si corrupta dogmata disseminarent, exurendi essent: Neque dispensatione opùs esset. PRimum igitur argumentum capitale iam{ Ad primum argumentum capitale. Ad secundum. } solutum est: negatur enim omne illud in quo omnes gentes conueniunt, esse ius naturale. ¶ Et ad secundum respondetur quod Philosophus quando ait homines esse iure naturę seruos, non accipit ius naturæ simpliciter: nam absolutè humana natura pensata, non est cur magis vnus seruiat quam alter: sed si perpendatur in ordine ad finem: puta vt doceatur quis ab alio: & vt seruetur in bello. Et ideo potiùs est iuris gentium, tametsi seruitus illius qui rudior est, vt à sapientori moribus imbuatur, non est libertati contraria, vt lib. 4. in propria quæstione dicturi sumus: & ideo est magis naturalis: id est naturæ indiuidui congruens. ¶ Ad tertium itidem responsum est quòd li{ Ad tertium. }cèt ad ius gentium requiratur consensus hominum, non tamen conuentus vti ad ius ciuile: nam dispersim vniuersæ gentes ratione naturali id iuris perdocentur. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm ius paternum ac dominatiuum & à iusto politico & inter se vlla ratione distiguantur. REstat ex superioribus dubium circa quasdam iuris species, qualis est paterna & dominatiua, quæ non videntur sub rationibus superiorum prorsus comprehendi. Quæritur ergo vtrùm ius paternum & dominatiuum & à politico & inter se di{ Primum argumentum à parte negatiua. }uidantur. Et arguitur vt moris nobis est à parte negatiua. Ad iustitiam in genere pertinet vnicuique quod suum est reddere: cùm ergo ius sit obiectum iustitiæ, fit vt pari modo vnumquenque æqualiter aspiciat. Quare non est distinguendum aut inter patrem & filium, aut inter dominum & seruum. ¶ Se{ Secundum. }cundò: Lex quæ, vt ar. 1. diximus, ratio est & regula constitutiua iusti, ad bonum commune totius ciuitatis spectat: non ad vllius personæ priuatum: pater autem & filius, dominusq́ue & seruus ad priuatam pertinent familiam: non ergo distinguitur ius paternum & dominatiuum à politico. ¶ Ter{ Tertium. }tiò: Si hæ species iuris essent discernendæ, pari ratione & dignoscendæ essent aliæ plures secundùm gradus diuersos qui sunt inter ciues: vtputa ius militare & sacerdotum &c. ¶ In contrarium autem est auto{ Arist. }ritas Philosophi. 5. Ethi. cap. 6. distinguentis ius paternum ac dominatiuum à politico. ARticulus hic in hoc solùm adhibitus est vt locus hîc citatus Aristot. exponatur. Ad quem igitur tribus breuissimis conclusionibus respondetur, quibus sententia Arist. summatim exponitur. Prima est. Inter patrem{ Prima conclusio. } & filium non est simpliciter iustum politicum, sed secundùm quid. Et memento non vsurpare nos hîc politicum pro eo quod est ciuile, vt distinguitur à iure naturali & gentium: sed, vt proximè dicebamus, pro eo quod est ius inter ciues custoditum. Sic enim accipit Aristote. vt etiam naturale comprehendat. Probatur ergo conclusio. Iustum, vt{ Probatio conclusionis. } hactenùs dicebamus, idem est quod adæquatum & commensuratum alteri. Intercedit enim iustitia, non nisi inter duos aut plures: est tamen vnus homo alter ab altero dupliciter: Vno modo quia simpliciter ab illo distinguitur, vt ciuis quilibet ab altero ciue: Alio modo secundùm quid: nempe quia quodammodò est alter, puta alterum suppositum: quodammodò verò idem, videlicet pars alterius. Filius autem non est simpliciter alter à patre, sed secundùm quid: vtpote pars eius: vt habetur Ethicor. 8. nempe semen ab illo decisum: ergo inter patrem & filium non est simpliciter iustum, sed secundùm quid: quod peculiariter dicitur iustum paternum. ¶ Pari ratione constituitur secunda conclusio. Inter dominum{ Secunda conclusio. Ratio conclusionis. } & seruum non est simpliciter iustum: Quoniam, vt. 1. Politicor. ait Philosophus, Seruus non est simpliciter aliud à domino: imò quicquid est, domini est: puta instrumentum: ergo sicut inter instrumentum & artificem non est propria ratio iusti, neque artifex iniuriam facit instrumento si ad libitum suum illo vtatur: sic neque inter dominum & seruum, sed secundùm quid, id est herile. ¶ Tertia conclusio. Inter virum{ Tertia conclusio. } & vxorem maior est ratio iusti quàm inter patrem & filium, & quàm inter dominum & seruum. Conclusio hæc adiecta superioribus est ad conciliandum cum Apostolo Philosophum. Si enim Apostolum audias ad Ephes. 5. inquientem, virum & vxorem{ Paulus. } ad idem pertinere corpus, secundùm illud Genes. 2. Erunt duo in carne vna: facilè inde tibi colligere videberis minorem, rationem iusti interesse inter virum & vxorem quàm inter patrem & filium: eò quòd minùs videantur esse duo. Nihilo minùs Aristote. loco citato plus inter eos iusti internouit. Et ratio est quòd ambo, licèt non ex æ{ Ratio conclusionis. }quo, ordinem tamen habent ad communem familiæ dispensationem. Quare & filij & serui eodem penè iure obedire tenentur matrifamiliâs quo & patri. Nam etsi vxor obedire teneatur viro, cui ad eiusdem prolis generationem coniungitur, ob idq́ue dicatur esse quodam modo idem corpus, id est idem corporale principium, qua ratione prima mulier de costa viri plasmata fuit: tamen non quæcunque singularis mulier eo modo pars est mariti quo filius patris. Imò, si ità loqui liceret, compars eius est: nam ambo sunt partes vnius carnis: ob idque dicuntur duo in carne vna. Ac multò minùs se habet ad virum, vt seruus. Quare Philosop. 1. Polit. bar{ Aristot. }bari ei tribuit vt fœmina & seruus eodem gradu habeantur: ob idq́ue inter virum & vxorem œconomicum iustum est. ¶ Circa pri{ Explicatio primæ conclusionis. }mam conclusionem in primis notandum quod cùm asseritur inter patrem & filium non esse simpliciter iustum, sed secundùm quid: illud secundùm quid, quanuis rationem iusti diminuat, non tamen minuit rationem debiti & naturalis virtutis, sed potiùs auget. Etenim cùm iustitia & ad alterum sit, & debitum insinuet, & æqualitatem constituat, ex defectu cuiusque illarum trium rationum deficit à ratione iustitiæ. Nam inter patrem & filium deficit ratione prima: quia non est simpliciter ad alterum. Prætereà ratione tertia, qui parentibus æquale reddere non possumus: non autem ratione secunda, quia plus patribus debemus quàm cæteris. Quocircà caue putes ius paternum minus habere naturę quam politicum: imò magis naturale est: etsi minus habeat iustitiæ. Atqui rationes istæ multo iustiùs nobis competunt respectu Dei. Primùm quia quodammodò aliquid ipsius sumus, non quidem partes, sed tamen effectus: & ideo multo minùs sufficimus ei æquale reddere quàm parentibus. Liberalitas autem deficit à ratione iustitiæ, quia non versatur circa debitum. Fit ergo ex his consequens, illud secundùm quid iustum quod est patris ad filium, quidpiam excellentius esse quàm est simplex iustitia, vtputa pietatem. ¶ Sciscitaberis autem{ Quæstio. } forsan vtrum cùm diximus inter patrem & filium non esse simpliciter iustum, intelligatur ex vtroque termino: scilicet tam patris ad filium, quàm filij ad patrem. Responde{ Solutio. }tur vtrinque intelligi, licèt non æqua ratione Filij enim ad patrem non est iustum simpliciter: non solùm quia pars est, sed quia æquale reddere non potest: patris autem ad filium, non propter rationem secundam, sed propter primam: nempe quia se habet sicut totum ad partem. Vnde sicut inter hominem & sua membra non est propria ratio iusti: quia non sunt simpliciter duo: sic neque patris ad filium. Nam quicquid in illum confert, sibi ipsi quodammodò confert: & prosperitas atque aduersitas filij patrem ipsum attingit. Vnde Seleucus Locrensium monarcha, vbi filio vterque erat eruendus oculus, supplicium ex æquo partitus est, vt vtrique alter erueretur, quasi quòd vnus essent homo. ¶ Huic autem veritati{ Argumentum primum. } forsan quis hoc obmoliatur argumentum. Esto ita sit quòd filius quandiu est sub cura parentum aliquid sit patris, tamen postquam emancipatus est, iam inde, sua quadra viuens, fit ciuis sicuti est pater: cui deinceps publici magistratus pariter decernuntur. Imò quandoque est patre superior, puta, vel prætor, vel consul, vel dux belli. Item inter patrem & fi{ Secundum. }lium possunt tunc celebrari contractus emptionis, venditionis, & alij, in quibus iuris ratio æqua libra vtrinque pendet: ergo inter patrem & filium interuenire potest perfecta ratio iusti. Atqui huc annuere videtur D. Tho.{ D. Thomas. } in solutione secundi argumenti: vbi ait quod pater & filius, dominus & seruus, considerari possunt vt sunt homines: & vt vnus est aliquid alterius: & ideo etiam dantur aliquæ leges de patribus quomodò se debeant habere erga filios. Caietanus contendit quomodocunque{ Caietani solutio. } considerentur filij, non esse ius simpliciter inter ipsos & parentes, sed secundùm quid. Nam ius, inquit, quod est inter eos quatenùs homines, modificatur per illud quòd vnus est pars alterius. Et ideo fit ius secundum quid, puta paternum. At verò si meum iudi{ Autoris responsum. }cium vllius est momenti, distinguerem potius quòd quantum ad naturalia iura semper inter filios, etiam emancipatos, & parentes, manet ius paternum: puta quantum ad honores illis deferendos, & quantum ad aliqua obsequia & iuuamina, dum opùs illis fuerit filiorum opera: sed quantum ad ciuilia, ius simpliciter & iustum est inter illos. AD primum igitur argumentum conceditur{ Ad primum argumentum . } ad iustitiam pertinere reddere vnicuique quod suum est: supposito tamen quod sit alterius simpliciter ad alterum. Cum enim quis sibiipsi quidpiam tribuit quod sibi debetur, puta cibum aut vestitum, non facit simpliciter iustum, ac perinde cùm pater alit filium. ¶ Secundi quoque{ Ad secundum } responsio ex superioribus elicitur. Nam etsi iustitia ad bonum commune spectet, non obstat quò minùs inter patrem & filium non habeat rationem perfectam. Attamen quia partes domus ad bonum etiam commune referuntur, iustitia quoque leges ponit tam patribus respectu liberorum, quam dominis respectu seruorum. ¶ Ad{ Ad tertium. } tertium non negatur quin etiam in republica distinguatur ius militare, & ius sacerdotum, vt lib. 1. inter exponendas legum diuisiones concessum est, & declaratum. Tamen illa iura nulla ratione deficiunt à perfecta iustitia: sicuti paterna: quia est alterius simpliciter ad alterum. Omnia enim reipublicæ membra immediatum ordinem habent ad bonum commune: & ideo tam iustum est inter principem & ciuem, & inter quemcunque magistratum & subditum, quam inter reliquos ciues: sed differunt illa iura penes diuersa officia: vt loco citato declaratum est. # 2 QVAESTIO SECVNda, de iustitia. S. Thom. 2. 2. q. 58. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm definitio iustitiæ à Iurisperitis sit rectè constituta. IVRIS igitur natura præfinita, sequitur vt virtutem ipsam iustitiæ, de qua præsens opus constituimus, & definitione monstremus, & omnibus suis numeris circunscribamus. Quæritur ergo vtrum definitio Vlpiani ff. de iust. & iur. qua ait, Iustitia est constans & perpetua voluntas ius suum vnicuique tribuendi, naturam iustitiæ absolutè declaret. Et arguitur à{ Primum argumentum. Arist. Secundum. } parte negatiua. Phil. 5. Eth. ait iustitiam esse habitum quo iusta operamur & volumus: non ergo est voluntas quæ est potentia. ¶ Secundo: Sola Dei voluntas est perpetua: ergo vel iustitia non est perpetua voluntas, vel non est in hominibus. ¶ Tertiò: Perpetuum & constans idem est:{ Tertium. Quartum. } alterum ergo in definitione redundat. ¶ Quartò. Ius reddere, munus est principi proprium: non ergo id habitui iustitiæ competit. ¶ In contrarium est autoritas Iurisconsulti. AD quæstionem vnica respondetur affir{ Conclusio responsiua. Probatio. Aristot. }matiua conclusione. Definitio illa sanè intellecta bona est. Etenim cum virtus omnis sit habitus electiuus, vt. 2. Ethicorum ait Aristot. & habitus ab actu sortiatur speciem, sicuti & actus ab obiecto, illa est optima vnius cuiuslibet virtutis definitio, quę per proprium actum & obiectum naturam rei exprimit. Quoniam sicut anima rationalis forma est hominis, sic & actus est forma habitus: iustitia autem, vt suprà sæpè dictum est, & inferiùs est demonstrandum, est virtus quæ habentem ordinat ad alterum inter quos æqualitatem constituit dati & accepti. Quare actus proprius iustitiæ est reddere ius vnicuique suum. Sunt autem & tres conditiones omni virtuti communes, quas Aristot. 2. Ethicorum{ Aristot. } declarat: scilicet vt sciens quis operetur, atque eligens propter finem, & tertiò vt perpetuò & constanter in omnibus actionibus, vt oportet, operetur: nam vnus aut alter virtutis actus non facit studiosum: sicut neque vna hirundo ver. Vbi ergò Iurisperitus ait, Iustitia est voluntas, non accipit nomen pro potentia, sed pro eius actu: nam nomen potentię aliquando tribuitur actui, quemadmodum principiorum cognitio dicitur intellectus. Neque verò est prædicatio identica, sed causalis: iustitia enim est habitus quo fit voluntarius actus: quemadmodùm August. super Ioannem ait, Fides est credere quod non vides: id est, est habitus credendi. Quare voluntas ponitur loco generis. Oratorio autem modo iurisconsultus vsus est nomine voluntas, ad exprimendum in primis proprium virtutis subiectum: sanè quod, vt illicò dicturi sumus, est voluntas. Deinde ad exprimendum virtutis opus, quod debet à sciente & eligente spontaneè proficisci: nam quod per ignorantiam vel per violentiam fit, quia non est voluntarium, non est officium. Et eadem ratione Anselmus quando in libr.{ Anselmus. } de veritate, dixit, quòd iustitia est rectitudo: non fecit propositionem quam dicunt identicam: sola enim diuina voluntas est sua rectitudo: sed vsus est propositione causali: proptereà quòd iustitia efficit in opere rectitudinem. Quod autem Vlpian. adiecit, perpetua, seruit ad depromendam tertiam conditionem virtutis. Perpetuum enim dupliciter{ Dupliciter modus perpetuitatis. } sumitur: Vno modo ratione actus, qui nunquàm interrumpitur: atque hæc perpetuitatis ratio soli Deo competit. Alio modo ratione obiecti, vt scilicet quisque proponat in omni euentu debitè & secundùm legem operari: & hæc conditio necessaria est omni virtuti. Sapienter tamen apposuit, constans, quod non est idem quod perpetuum. Nam perpetuum solùm dicit propositum atque intentionem sic semper operandi: constans autem addit eiusdem propositi firmitatem: nempè vt homo tali proposito non nutet & vacillet, sed fixum id gerat. Quæ quidem constantia nemini obtingit antequàm omnem sit adeptus virtutem: scilicet vt neque propter auaritiam, neque propter metum, neque propter aliquam voluptatem, aliámve vllam affectionem à iustitiæ rectitudine deflectat. Vnde, constans, idem est quod vndique quasi tessera quadratus stans. Quot enim reperias habentes propositum semper studiosè agendi, qui tamen quia firmis radicibus virtutis non nituntur, identidem dilabuntur? Hactenus ergò genus virtutis iustitiæ definitum est. Quòd autem adhibuit, ius suum vnicuique tribuendi, differentiæ locum obtinet, iustitiam à cæteris virtutibus discernens, atque adeò eius speciem complens. ¶ Ex quo fit Buridanum præter{ Buridani hallucinatio. } rationem. 5. Ethicorum. q. 2. negare prædictam definitionem congruere iustitiæ quantum ad omnes suos actus. Subdit nanque ibîdem Iurisperitus: Iuris præcepta sunt hæc, honestè viuere, alterum non lædere, suum cuiuque tribuere. Ait ergò Buridanus definionem hanc soli tertiæ parti iustitiæ conuenire. Porrò autem hoc falsum est: imò exprimit totam iustitiæ substantiam. Est enim propria eius functio ius cuique tribuere, ac perinde neminem lædere. Nam, Non occides, Non furtum facies. etc. rationes iustitiæ explicat. Prima autem pars Iurisconsulti, scilicet, honestè viuere, non est peculiaris actus iustitiæ, sed generalis omnium virtutum. Nam iam dictum est omnem virtutem, generalem habere rationem iustitiæ, vt inferiùs hîc ampliùs explicabimus. Et ideò illa pars non includitur in definitione quæ particulari iustitiæ asscribitur. Est ergò optima definitio Iurisconsulti, imò explicatior quàm illa Aristot. scilicet, Iustitia est habitus iustorum operatiuus: quia hæc non explicat specialem rationem iusti, quæ est, ius alteri reddere. Si autem conciliare ambas libet & luculentiùs elucidare, colligito cum sancto Thoma definitionem hanc, Iustitia est habi{ Absoluta definitio Iustitiæ. Obiectio. Solutio. }tus quo quisque perpetua constantique voluntate ius suum vnicuique tribuit. ¶ Neque obstat quòd & hoc principi etiam & iudici competat. Nam princeps ius reddit imperando & dirigendo tanquàm custos iusti: virtus autem iustitiæ, cuiusque animum proptum reddit, siue princeps sit, siue subditus tanquàm obediens rationi & legi, vt reddat vnicuique quod debet. Per hæc ergò soluta restant argumenta in capite quæstionis obiecta. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm Iustitia sit virtus quæ habentem ad alterum ordinat. COnstituta iustitiæ definitione subsequitur vt eius substantiam atque innatas qualitates singulatim exploremus: idque examinando singulas definitionis particulas. Quæritur ergò circa eius vltimam differentiam, quæ est ius suum vnicuique tribuere, vtrùm iustitia propriè sit ad alterum. Et ar{ Primum argumentum à parte negatiua. Argumen 2. }guitur à parte negatiua, ex illo Apostoli ad Roman. 3. Iustitia Dei est per fidem Iësu Christi: fides nanque non dicitur per comparationem vnius ad alterum. ¶ Secundò, iustitia Dei est æterna: & tamen ab æterno non habuit à se alium ad quem eadem referretur: ergò iustitia non est ad alterum. ¶ Tertiò, of{ Argumen. 3. }ficia iustitiæ etiam si ad alterum sint, moderamine nihilo minùs egent & rectificatione in ordine ad agentem: nam auarus ægrè ab se abdicatæs quod habet alienum. Quare vt est Prouerb. n. iustitia simplicis diriget viam eius: ergò iustitia non solùm circa ea quæ sunt ad alterum, verùm & in moderandis affectionibus ipsius habentis versatur. ¶ In contrarium est Cicero lib. de Offi. inquiens iustitiam{ Cicero. } eam esse rationem, qua societas hominum inter ipsos & vitæ communitas continetur. Qua porrò descriptione insinuatur ordo ac respectus vnius ad alterum. QVæstio facilima est, duabusque conclu{ Prima conclusio. }sionibus contenta. Prior est. Iustitia propriè dicta duo requirit diuersa supposita, inter quæ æqualitatem constituat. Conclusio est Philosophi. 5. Ethicorum, cap. vlti.{ Aristot. Ratio conclusionis. } quæ porrò ex ipso nominis significato dilucidè patet. Iustitia enim idem est quod ęqualitas seu æqualitatis habitus: æqualia autem, nisi abusiuè aut per metaphoram, non nisi duo dicuntur, vt patet in quantitatibus ad eandem normam iustificatis. Rursùs iustificari, si ad mores accomodetur, non conuenit nisi humanis actionibus: actiones verò, vt. 2. de anima author est Philosophus, non conue{ Aristot. }niunt naturę vel partibus, sed tantùm supposito: humanitas enim inquit non net, neque verò digiti aut manus, sed mulier: neque verò manus aut per iniuriam propriè percutit, aut per iustitiam debitum soluit, sed homo: nisi fortè per similitudinem, seu tanquam instrumenta coniuncta. Consequens ergò fit vt iustitia non solùm inter duo qualitercunque distincta, sed inter duo supposita sua exerceat munera. ¶ Posterior conclusio: Nihil{ Vltima conclusio. } vetat quo minùs iustitia metaphoricè dicta inter partes eiusdem suppositi existat. Et hanc quoque conclusionem subdit eodem loco Philosophus. Et patet exemplum inter duas hominis partes. Primùm enim iustitia est inter{ Explanatur conclusio. } membra: dum scilicet oculi pedes suo lumine ducunt, & vicissim pedes sua opera illos portant. Prætereà pars sensualis, puta irascibilis & concupiscibilis, dum rationi obsequio despotico obediunt, iustitiam custodire dicuntur: & dum rebellant, iustitiam perturbare. Vnde August. in lib. de morib. Eccles. Ad{ Augustinus } iustitiam, inquit, pertinet ob hoc quòd quis Deo seruit benè imperare cæteris quæ sunt homini subiecta. Est autem rationi appetitus subiectus, secundùm illud Gen. 4. Super te erit appetitus eius, scilicet peccati, & tu dominaberis illius. ¶ Res est facilima quæ nul{ Quæstio. }lius eget amplificatione, nisi forsan si quis interroget an tanta sit ratio iustitiæ inter has partes eiusdem hominis, quanta inter patrem & filium. Apparet enim ita esse: nam quia fi{ Ratio hæsitandi. Solutio. }lius est aliquid patris, diximus non reperiri inter illos iustum nisi secundum quid. Respondetur tamen diuersam esse rationem. Nam cùm pater & filius duo sint supposita, verè ac propriè constituitur inter eos ratio iustitiæ: licèt quodammodò minuens intra latitudinem eiusdem rationis: sed tamen inter rationem & appetitum, quippè quæ non sunt duo supposita, non est iustitia nisi metaphorica. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, quòd cùm ait Paulus iustitiam esse per fidem, non accipit iustitiam, vt est specialis virtus moralis quæ facit opus iustum, id est, adæquatum alteri homini: sed vt hominem ipsum à peccato liberat rectificando appetitum, vt sit rationis obsequens. Et secundùm hanc rationem est iustitia metaphorica. Tametsi, vt suprà diximus, eadem pariter hominem iustificat respectu Dei reddendo eum illi subditum, gratum, & acceptum, eiusque voluntati commensuratum. Et secundùm hoc propriè etiam dici potest iustitia. ¶ Ad se{ Ad secundum argumentum . }cundùm verò argumentum respondetur iustitiam Dei esse æternam secundùm propositum, in quo eius substantia consistit: tametsi secundùm effectum ab æterno non habuerit in quibus eam iustitiam exercuisset, sed postquàm mundum condidit. ¶ Ad tertium{ Ad tertium argumentum . } denique articulo. 4. patebit fulgentiùs responsio. Interim autem respondetur, quòd passiones quæ operibus iustitiæ obsistunt per alias virtutes reprimuntur, quibus mitigatis per iustitiam fit electio recta, vt loco citato elucidabitur. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm Iustitia sit virtus. CIRCA genus definitionis, quod dictum est esse habitum iustè operandi, quæritur vtrùm iustitia sit virtus. Et arguitur à{ Argumen. 1. } parte negatiua. Ait Christus, Cùm feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Serui inutiles sumus: quod debuimus facere fecimus: opus autem virtutis non est inutile. Ait enim Ambrosius. 2. de Offic.{ Ambrosius. } vtilitatem non pecunialis lucri æstimationem dicimus, sed acquisitionem pietatis: ergò facere quod quis debet, in quo iustitia consistit, non est opus virtutis. ¶ Secundò, quod fit ex necessitate non est meritorium: reddere{ Argumen. 2. } autem cuique suum, quod est opus iustitiæ, est necessarium: ergò non est meritorium, atque adeò neque virtus: quandoquidem virtutibus omnibus per Dei fauorem meremur. ¶ Ter{ Argumen. 3. }tiò, omnis virtus moralis est circa agibilia: ea autem quæ exteriùs constituuntur, non sunt agibilia, sed factibilia, veluti sunt artium opificia, vt. 9. Metaphy. author est Aristot. cùm{ Aristot. } ergò iustitiæ munus sit, exterius opus iustum perficere, fit vt non sit virtus. ¶ In contrarium est Grego. 2. Moral. vbi quatuor cardinales{ Gregorius. } virtutes distinguit: scilicet, temperantiam, prudentiam, fortitudinem, atque iustitiam. Quin verò & sapientia ipsa, vt patet cap. 8. easdem se virtutes docere prædicat. AD quæstionem vnica conclusione respondetur{ Conclusio responsiua. Probatio conclusionis. } ¶ Iustitia est moralis virtus. Probatur: Virtus secundùm Aristot. 2. Ethicorum, est quæ bonum reddit habentem & eius opus bonum: iustitia autem est huiusmodi: ergò est virtus. Probatur Minor. Bonum hominis est operari secundùm rationis regulam: nam cùm homo natura sua sit rationalis, secundùm rationem actiones nostræ probæ iudicantur: iustitiæ autem hoc ipsum munus incumbit vt secundùm rationis lineam æquitatem constituat inter duos: fit ergò vt sit virtus: eademque vt Aristo. ait, non qualiscunque,{ Aristot. } sed tanto cæteris rutilantior, quanto Hesperus reliquis astris firmamenti splendore antecellit. Quod & Cicero. 1. de Offi. repetit, vbi{ Cicero. } ait in habitu iustitię virtutis splendorem esse maximum, ex qua viri boni nominantur. ¶ Posset quis in præsentiarum hæsitare an à{ Hæsitatio. } virtute iustitiæ aliter dicantur viri boni, quam à cæterarum qualibet. Virtus enim quæcumque facit bonum hominem simpliciter. Ars inquam pictoria facit bonum pictorem: & ars medica, bonum medicum: neutra tamen bonum virum. Et virtus intellectualis, puta scientia, efficit virum doctum: non tamen pertingit vt constituat virum bonum: sed sola est virtus moralis, quæ cùm faciat hominem, cuius natura est rationalis, viuere secundùm rationem, constituit virum bonum. Sed præter hanc acceptionem, vsurpatur etiam bonitas, vt idem sit quod benignitas & fertilitas, qua scilicet homo est alteri beneficus: sicut terra dicitur benigna & bona quia fertilis. De iustitia ergò posset quispiam affirmare vtraque ratione hominem denominare bonum: eò quòd iusti, non solùm studiosi sunt, sed & alijs boni & vtiles. At verò res medullitùs inspecta non sic habet. Bonitas enim, hoc est benignitas & fertilitas, non est quomodocunque tribuere: sed tribuere non ex debito, quod liberalitati & magnificentię conuenit. Quin verò Aristot. etiam prodigum, quod est nomen vitij, non veretur appellare bonum: hoc est benignum & frugi, quia sua effundit. Iustitia verò non tam dat, quàm reddit. Vnde Cicero eodem loco, secundam bonitatem,{ Cicero. } non iustitiæ, sed beneficientiæ tribuit. Ait enim, Et huic, scilicet iustitiæ, coniuncta est beneficentia: quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet. Vnde iusti{ Vera solutio dubitationis propositæ. }tia solùm facit bonum habentem, & bonum opus, bonitate eiusdem generis quo reliquæ virtutes. Et ideò vbi ait Cicero à iustitia bonos viros nominari, accepit iustitiam, vt est generale nomen omnium virtutum: licèt iustitia inter cardinales fastigium ob hoc teneat quòd ordinat hominem ad alios, atque adeò non potest non se protinus exerere, atque in publicum prodire. Et re vera qui iustus est, vt vnicuique quod suum est promptissimè reddat, is proximus est vt sit beneficus ac liberalis. AD primum igitur argumentum optimè{ Ad primum argumentum . } S. Tho. respondet, quòd qui facit quod debet nihil vtilitatis affert, hoc est nihil auget lucri ei cui debitum reddit, sed tantùm ab eius damno manus abstinet: at sibijpsi vtilis est, quatenus sponte sua faciens quod debet, præmium meretur apud Deum. Sumus ergò respectu Dei non sicut serui respectu mortalium dominorum: serui quippe quicquid sunt, dominorum sunt: & ideò quicquid operis exequuntur, domino accrescit in lucrum. Obidque sunt vtiles: nam vtile est bonum propter aliud. Obsequia verò quæ nos Deo impendimus nihil ei lucri accumulant: quia bonorum nostrorum non indiget: sed in nos ipsos vtilitas redundat: Deo autem, non nisi gloria. Et ideò dicimur serui inutiles, hoc est nihil accumulantes Deo, proptereà quod non facimus nisi id quod de iustitia debemus. Attamen quia id quod debemus, virtus iustitiæ est, quam Deus nobis præcepit, fit vt facientes quod debemus, apud ipsum promeremur præmium. ¶ Ad secundum respondetur du{ Ad secundum argumentum . }plicem esse necessitatem. Alia quippe est coactionis: & hæc tollit meritum & laudem ac pariter vituperium: vt in fine. 5. Ethicorum ait Aristo. Altera verò est necessitas præcepti & finis, quem sine tali medio consequi non possumus. Et hæc rationem virtutis non extrudit: quatenus id homo quod debet sua voluntate agit, vnde ratio laudis exoritur. Excludit tamen meritum supererogationis, quale est in operibus consilij. Vnde Paul. 1. ad Co{ Paulus. }rinth. 9. Si Euangelizauero, non est mihi gloria. ¶ Ad tertium argumentum respondet{ Ad tertium argumentum . S. Thomas. } S. Tho. quod iustitia non consistit circa exteriores res quantum ad hoc quod est eas facere: quod pertinet ad artem: sed quantum ad earum vsum, qui alteri est debitus. Hæc autem verba quidam adeò multis elucidare satagunt, vt potiùs obnubilent: res enim est clara. Iusti{ Mens sanct. Thomæ. }tia inquam non est ars factibilium: quia functio sua non est pecuniam cudere, aut fabrefacere domum: sed vti pecunia, soluendo illam debitori. Vnde cùm architectus recepto pretio ædes ædificat, & si per artem eas extruat quales debet, tamen iustitia est quæ eum applicat ad ædificandum vt debitum soluat. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm Iustitia sit in voluntate. CIRCA aliam definitionis particulam, qua dictum est iustitiam esse voluntatem, quæritur vtrum voluntas sit eius subiectum. Est enim argumentum quòd sit in{ Primum argumentum. } intellectu. Subiectum veritatis est intellectus: iustitia verò sępissimè dicitur veritas, vt in Psal. Misericordia & veritas obuiauerunt sibi: iustitia & pax osculatę sunt. Eò vel maximè quod iustitia, vt dictum est, dicit ordinem ad alterum: ordinare autem opus, rationis est. ¶ Et secundò arguitur. Si non est in intellectu, illa{ Argumen. 2. } est causa quòd non est virtus intellectualis, sed moralis: at verò inde colligitur neque esse in voluntate, sed in appetitu irascibili vel concupiscibili, quos Aristot. 1. Ethicor. docet esse{ Aristot. } sedes virtutum moralium: ergò non est in voluntate. ¶ In contrarium est Anselmus, qui{ Anselmus. } definiens iustitiam, ait esse rectitudinem voluntatis propter se seruatam. AD quæstionem vnica conclusione respondetur.{ Conclusio responsiua. } Iustitia est in voluntate tanquàm in subiecto. Conclusionem hanc insinuat Aristot. in initio. 5. Ethicor. vbi ait iustitiam{ Aristot. } esse habitum quo homines iusta agunt, & volunt iusta. Et Iurisconsultus, vt diximus, vbi ait: Iustitia est voluntas. designauit enim habitum per proprium subiectum. Et ratio est{ Ratio conclusionis. } hæc, quæ per sufficientem exclusionem aliarum potentiarum procedit. Vnaquæque virtus in ea est potentia cuius est actus quem rectificat: iustitia autem non rectificat actum intellectus aut alicuius alterius cognoscitiuę potentiæ. Haud enim iusti dicimur quia iusta cognoscimus: id siquidem etiam prauis commune est: sed quia iusta, vt ait Arist. ope{ Aristot. }ramur & volumus: in nulla ergò est potentia cognoscitiua. Fit igitur vt sit in aliquo appetitu, qui principium est proximum volendi & agendi: appetitus autem alter est sensitiuus, in irascibilem & concupiscibilem diuisus: atque alter rationalis, qui est voluntas: in sensitiuo autem existere non potest. Iustitia nanque ordinem, vt dictum est, ad alterum dicit: ordinem autem eiusmodi nullus sensus cognoscit, quem sequitur appetitus sensitiuus: colligitur ergò ex hac inductione nullam superesse potentiam in qua iustitia considere possit præter voluntatem. ¶ De hac conclusione nemo est qui dissentiat: de hoc autem inter Doctores disputatur, vtrùm propriè sit iusti{ Quæstio celebris. }tiæ inter cardinales virtutes, esse in voluntate: iustitiæ inquam & aliarum sibi annexarum: quales sunt religio, liberalitas, & similes. Scotus nanque (quod in superioribus teti{ Scotus. }gisse meminimus) in. 3. Sent. dist. 33. atque Occham. q. 10. quos neotericorum plerique sequuntur, & præcipuè Burid. 1. Ethi. q. vltima, mor{ Buridanus. }dicùs tenent, non modò iustitiam, verùm & fortitudinem & temperantiam in voluntate residere. Quorum ratio ea est potissima, quod{ Ratio potißima Sco. atque Buridani. Aristot. } cùm proprium virtutis opus sit rectam facere electionem circa finem, vt. 2. Ethic. cap. 4. Aristot. docet, in illa potentia insidere debet, cuius proprium est electionem facere: hæc autem est voluntas, ex qua laus vituperiumque operis proficiscitur: ergò illa est omnium virtutum sedes. ¶ At verò quanuis disputatio hęc apud D. Thom. non hîc, sed. 1. 2. q. 56. sita sit:{ D. Thomas. } tamen quantum ad rem attinet præsentem istorum doctrina Aristoteli ex diametro ob{ Sententia præ fata Aristoteli ex diametro obuersatur. }uersatur: qui quidem. 2. Ethi. cap. 3. ex professo demonstrare contendit virtutes morales, nempè fortitudinem & temperantiam in reprimendis voluptatibus ac doloribus & tristitijs versari: cuius fundamentum contrarium illi est quo isti vtuntur. Enimuerò voluntas, cum proprius sit appetitus hominis: & cuiusque rei appetitus per se sit in bonum ipsius rei, nisi aliunde impediatur, propensus: & rectè agere secundùm fortitudinem & secundùm temperantiam, bonum sit proprium ipsius hominis: nullo ad hæc prorsus indiget virtutis habitu: sed cùm virtus sit circa difficile, illi est potentiæ necessaria, ex qua animi perturbationes oriuntur electioni virtutis obsistentes: quas quidem perturbationes ipsa per se potentia compescere non sufficit: ob id enim indiget opitulante sibi habitu: cùm ergò tota difficultas rectè aggrediendi expectandique in bello à timore & nimia audacia existat, irascibilis est quæ virtute indiget. Et pariter concupiscibilis ad reprimendas voluptates, quibus pacatis affectibus voluntas rectam faciat electionem. Negatur ergò istorum maxi{ Ad argumentum prætactæ opinionis. }ma: puta in ea potentia debere esse virtutem, quæ rectam facit electionem. Nam quando per se potentia id potest, non indiget virtute, sed illic est necessaria vnde nascitur difficultas atque obstaculum rectè eligendi ac subinde agendi. Quo fit vt præter rationem negauerit illic Sco. habitus appetitus sensitiui mereri propriè virtutum nomen: cùm sint cardinales. Quoniam per illam repressionem sensualium affectionum sunt verè principia & causæ rectæ electionis. ¶ Et per hoc produntur omnium argumentorum fallacię quas Buridan. accumulat, quorum vnum est: Vo{ Ad aliud argumentum Buridani. }luntas sæpe inclinatur versus appetitum, neque sine difficultate consentire potest rationi: ergò indiget habitu inclinante eam versus rationem. Negatur quippe antecedens: per se enim non vergit in appetitum, sed propensissima est in bonum ipsius suppositi, quod est bonum rationis. Quòd si quandoque sequitur appetitum, est quia ab eo prauè affecto pertrahitur: non ergò ipsa in se, sed in appetitu habitu indiget, affectionem extrudente per quam vincitur. ¶ At tentatur sententia hæc isto argumento: Intellectus per se incli{ Argumentum. }natur ad verum, & nihilo minùs scientiarum habitibus eget. Respondetur tamen, diuer{ Solutio. }sam esse rationem. Propositio nanque nostra intelligitur quando potentia inclinatur ad bonum per modum appetitus, hoc est per modum potentiæ actiuę, quia fertur in ipsum. Tunc enim quia per se propendet in obiectum nullo instigante indiget: potentia verò cognoscitiua non est actiua, vt feratur in obiectum: sed passiua, id est, apta in se obiecti imaginem recipere. obidque sicut cognoscere ipsum non potest nisi per species ab ipso profusas: ità neque rectè iudicare nisi per habitus, veritatem rei demonstrantes, atque adeò applicantes intellectum ad iudicandum. ¶ De iustitia autem diuersa est ratio, vt suprà diximus: nam per se voluntas non est perinde in bonum alienum propensa atque in proprium. Ob idque quanuis nullam pateretur affectionum violentiam, indiget nihilo minùs habitu inclinante ipsam ad reddendum alteri quod suum est. Quocircà paulò inferiùs monstraturi sumus iustitiam non versari circa passiones. ¶ Quòd si arguas, ius alteri tribuere{ Alia ratio. } est bonum proprium tribuentis: nam virtus est bonum studiosi, cùm bonum faciat habentem: ergò neque ad hoc voluntas eget habitu. Respondetur quòd quanuis iustitia sit formaliter bonum habentis, tamen eius obiectum est bonum alienum: versatur enim circa hoc quod est reddere alteri quod suum est. Et in hoc stat aliarum dissimilitudo. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur quòd iustitia non est veritas quæ dicit adæquationem rei ad cognitionem, sed vt significat rectitudinem, quam ratio, quæ veritas dicitur, in appetitu constituit, atque imprimit: nam propter propinquitatem effectus{ Ad secundum } ad causam, nomen causæ per Synecdochen effectui tribuitur. ¶ Ad secundum respondetur. Ob id quod voluntas sequitur ratio{ argumentum . }nis ordinem, velle aliquid in ordine ad alterum: quare non obstat quin ordinare sit proprium actus rationis, & nihilo minùs competat iustitiæ quæ est in voluntate. ¶ Ad ter{ Ad tertium argumentum . }tium autem iam responsum est quòd Philosophus loco citato. 2. Ethic. solùm constituit, virtutem moralem esse in subiecto, quod est rationale per participationem: id autem non solùm conuenit irascibili & concupiscibili, in quibus sunt fortitudo & temperantia: verùm & voluntati quatenus rationi obedit, ad quod iustitia inclinat in ordine ad alterum, modo exposito. Tametsi voluntas plus rationis participet: quia propinquiùs illi adiungitur. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm Iustitia sit generalis virtus. NON satis est constituisse iustitiam esse virtutem, nisi examinetur sitne specialis virtus, an generalis. Et arguitur quòd nul{ Primum argumentum. }la sit iustitia generalis. Iustitia est vna cardinalium virtutum, vt patet Sapien. 8. sobrietatem & iustitiam docet, prudentiam & virtutem: hoc est fortitudinem: generale autem non condiuiditur speciebus. Et confirmatur: quia temperantia eò quòd{ Confirmatio. } est cardinalis virtus, non est generalis, sed specialis. ¶ Secundò arguitur. Iustitia est ad al{ Argumen. 2. }terum: fortitudo autem & temperantia hominem componunt in ordine ad seipsum: istæ autem sunt rationes diuersæ: ergò iustitia non sic est generalis vt ad temperantiam & fortitudinem protendatur. ¶ Tertiò ar{ Argumen. 3. }guitur. Si iustitia esset generalis virtus, esset omnibus eadem per essentiam, quod. 5. Ethi. cap. 1. insinuare videtur Arist. vbi ait, iustitiam{ Aristot. } esse totam virtutem: hoc est eadem omni virtuti: hoc autem est falsum: nam tunc iustitia diuideretur in fortitudinem & temperantiam, de illisque prædicaretur sicuti animal de homine & equo: quod tamen absurdum est dictu: quoniam ratio iustitiæ, quæ est, esse ad alterum, non potest sic esse per essentiam genus omnium virtutum, quæ non sunt ad alterum. Quare absurdissima esset diuisio iustitiæ in alias virtutes cardinales tanquàm in suas species. ¶ Quartò arguitur. In virtutibus, vtpo{ Argumen. 4 }te quæ ex inclinatione naturæ procedunt, nihil est superfluum, sicuti neque in alijs naturæ operibus: si ergò generalis iustitia abundè hominem in bonum commune refert, superflua erit particularis iustitia. Atque eò potissimùm quòd vnum & multa non diuersificant speciem: instituere autem hominem in ordine ad bonum commune, est instituere in ordine ad multa: instituere verò in ordine ad particularem personam, est ordinare ad vnum: non est ergò quòd duas iustitiæ species hac ratione distinguamus. Alioqui & tertiam effingere deberemus mediam, quę partes eiusdem familię ad bonum domus instituat, quippe quod medium est inter commune & priuatum. ¶ In contrarium autem est verbum citatum Arist. nempè, Iustitia est tota virtus,{ Aristot. } hoc est, Omnis virtus est quædam iustitia. Cui sententiæ accedit non modò vulgaris sermo, verùm & Euangelicus: Nisi abundauerit iustitia vestra. Vbi omnis virtus censetur iustitiæ nomine. Vnde fit vt omnis studiosus dicatur iustus. AD plenam quæstionis responsionem{ Prima conclusio. } quinque opùs est conclusionibus. Nam arbitrati sumus tres articulos S. Thomæ sub vno titulo luculentiùs ac subindè commodius posse decidi. Prima. Optimè iustitia primùm omnium diuiditur in iustitiam generalem & particularem. Probatur conclusio. Iustitia,{ Probatio. } quod identidem repetere oportet, est hominis virtus per comparationem ad alium: comparatio autem hæc duobus modis fieri potest. Confertur enim homo vel ad alium, ceu singularem ciuem consideratum: vel ad alium consideratum, vt publica præditus est authoritate, qua bonum commune administrat. Nam res publica, ac princeps eam administrans respectum habet ad omnes ciues, atque ad ipsum singuli. Itaque sicut in corpore humano membrum vnum comparatur, & ad alterum & ad totum, ad quod partes ipsæ ordinantur: sic & in republica se habent ciues. Ex vtraque ergò comparatione sumi potest ratio iustitiæ. Quocircà iustitia quæ ordinat ciuem ad ciuem, tanquàm vnam partem ad alteram, est particularis: sub qua militant contractus omnes emptionis, locationis, restitutionis mutuati, solutionis mercedis. etc. Altera verò quæ ordinat ciues in bonum commune, est iustitia generalis: quæ quidem sic nominatur, tum ab obiecto & fine: nam bonum commune est omnium generale: tum etiam ab effectu & proprio munere: nempè quòd virtutes omnes ordinat ad tale commune bonum: videlicet vt vir fortis strenuè agat in bello ob commune bonum, & vir temperatus abstineat ab alieno toro ob conseruationem eiusdem communis boni. Et quoniam ordo iste partium ad commune bonum fit per leges quibus princeps vniuersos ad idem bonum instituit, eadem iustitia nominatur etiam legalis. ¶ Restat autem dubium quod tertio{ Dubitatio. } argumento quærebatur, vtrùm scilicet hæc generalis virtus sit singulis virtutibus eadem per essentiam. Itaque sicut animal quod est genus per essentiam prædicatur de singulis speciebus, sic & prudentia & fortitudo sit iustitia. Obidque subiungitur secunda conclusio.{ Secunda conclusio, qua satisfit dubitationi iam modo positæ Dilucidatio conclusionis. } Iustitia legalis ac generalis non est eadem per essentiam singulis virtutibus, sed est specialis virtus, cunctas per proprium imperium referens in commune bonum. Dilucidatio conclusionis abundè illam demonstrat. Bifariàm enim res dicitur generalis: Vno modo per prædicationem, sicut animal est genus ad suas species: & quod hoc modo est generale, ad essentiam eorum pertinet, quibus est generale. Quare essentialiter de singulis prędicatur: nam genus est de essentia specierum. Alio modo quidpiam dicitur generale secundùm virtutem: videlicet quia causa est inferioribus influens: quemadmodùm sol respectu omnium inferiorum causarum. Et quod hoc modo est generale, non est particularibus idem essentialiter, neque de illis prædicatur. Ignis nanque non est sol. Ex hac diuisione colligitur con{ Ratio conclusionis. }clusionis ratio. Iustitia generalis seu legalis nullatenus est genus respectu aliarum virtutum: sed hac duntaxat vi pollet vt cunctas referat in bonum commune: ergò non est idem illis essentialiter, sed est quædam specialis virtus cæteris imperans. Exemplum nobis accommodatissimum elucet à charitate. Hæc enim, virtus specialis est, secundùm propriam rationem à fide atque spe distincta, nihilo minùs per eius imperium vniuersa aliarum virtutum opera refert in Deum tanquàm in finem supranaturalem. Dum enim quis aut strenuè agit in bello, aut cum moderamine tangibilibus vtitur propter naturalem honestatem, opus illud fit à solis virtutibus. Si autem eadem exhibeat opera propter Deum, relatio illa fit à charitate. Quemadmodum vbi quis furatur propter fornicationem, furtum elicitur ab iniustitia: imperatur autem à luxuria. Pari ergò modo, si quis in officijs particularium virtutum sese exerceat propter peculiares earundem fines, officia illa non excedunt limites illarum virtutum: dum verò eadem præstat officia propter custodiam & cultum boni communis, & vt publicis legibus obtemperet, relatio illa fit à iustitia legali, quæ ideò dicitur generalis. Quòd si interroges quidnam sit vnam virtutem alijs imperitare: respondetur nihil aliud quàm ceu causam vniuersalem illas ad opus admouere, atque vnà cum ipsis ad idem opus concurrere. ¶ Tertia{ Tertia conclusio. } conclusio. Iustitia hæc generalis & legalis potissimum residet in principe quasi architectonicè, ac deinde in subditis, qua probè afficiuntur vt promptè legibus ac principi obtemperent. Enimuerò sicuti architectus lapides omnes{ Probatur conclusio. } & ligna disponit qualiter ad fabricam est necessarium: sic debet princeps ciues omnes ad bonum commune instituere ac referre. ¶ Quarta{ Quarta conclusio. } conclusio. Vnaquæque virtutum considerata vt à iustitia legali imperatur, potest denominationem suscipere, vt legalis dicatur: quemadmodùm omnis virtus secundum rationem qua à charitate imperatur, dici potest quodammodo charitas. Hæc conclusio ad interpretandum Aristotelem adiecta est. Quòd enim ait, Iustitiam esse totam virtutem, hunc exhibet sensum, quod quælibet virtus imperata à iustitia legali quodammodo est iustitia legalis. ¶ Quinta conclusio. Pręter{ Quinta conclusio. Probatio conclusionis. } iustitiam legalem quæ modo exposito generalis est, requiritur particularis. Probatur sic. Virtutes, vt sæpè dictum est, per obiecta discernuntur: præter rationem autem obiecti iustitiæ legalis, quæ est reliquarum virtutum opera in bonum commune referre, est alia particularis ratio reddendi vnicuique quod suum est: ergò ad hoc necessaria est particularis iustitia. Et{ Confirmatio. } confirmatur hæc ratio. Præter legalem iustitiam requiruntur aliæ virtutes particulares, scilicet fortitudo & temperantia ad eliciendos actus circa sua particularia obiecta: non obstante ijdem actus ab eadem legali iustitia referantur in bonum commune: ergò pari iure requiritur iustitia particularis ex qua eliciatur opus circa suum obiectum: quod quidem aliquando imperatur ab eadem iustitia legali, aliquando verò minimè. Potest enim quis mutuatum reddere, aut mercedem soluere operariò: non propter obedientiam legis, neu propter bonum commune, cuius nullum habet amorem: sed vt seruet suam fidem propter seipsum: & tunc talis actus emânat à sola iustitia particulari. Si autem id faciat propter bonum commune, & vt legi auscultet, tunc imperatur à legali. Qua ratione non solùm Philosop. locis suprà citatis duas species ponit iustitiæ: &. 5. Ethico. cap. 2. expressè ait sermonem facere{ Aristot. } de iustitia quæ est pars virtutis: hoc est particularis iustitia: verùm & sacri Doctores eandem vbique notant distinctionem. Vnde Chrysost. super illud Matth. 5. Beati qui esu{ Chrysost. }riunt & sitiunt iustitiam: aut vniuersalem virtutem ait illic designari, aut particularem, auaritiæ contrariam. ¶ Prima conclusio extra vllam controuersiam cunctis est doctoribus receptissima: nam omnia tam sacra quàm prophana appellant quemcunque studiosum iustum, ac perinde quamcunque virtutem quodammodò iustitiam. De secunda autem non omnes neoterici D. Thomam auscul{ Neotericorum sententia. }tant, imò ab ipso resilientes negant iustitiam generalem ac legalem, esse specialem virtutem: sed aiunt esse rationem quandam omni virtuti per essentiam communem. Inter hos est Buridan. qui. 5. Ethico. q. 4. hanc statuit sen{ Buridanus. }tentiam aduersus S. Thomam. Itaque secundùm istos temperantia, quatenus hominem mouet vt moderato vtatur cibo & potu propter particularem honestatem aut ratione studij aut sanitatis, rem habet & nomen temperantiæ: sed quatenus ad idipsum hominem inclinat vt legi obediat & principi, est iustitia legalis. Et æqua ratione fortitudo atque aliarum vnaquęlibet. Arbitrantur nanque singulas per se virtutes illam habere innatam rationem obediendi legi. Probationem suam{ Motiuum primum Buridani. } Burid. ex penu Nominalium deprômit. Superfluè enim, inquit, multiplicantur virtutum habitus, vbi non sunt necessarij. Singulę autem virtutum suopte ingenio appellunt hominem ad studiosè agendum, non solùm ob particulares fines, verùm & propter bonum commune, & ad parendum legibus: ergò superuacanea est alia specialis virtus, cui hoc muneris tribuatur. Secundam præmissam videtur sibi ipse colligere ex Aristot. 2.{ Aristot. } Ethico. cap. 4. vbi docet omnem virtutem id perficere vt fiat opus ex electione propter finem honestum: bonum autem commune & legis obedientia est honestissimum: ergò quæcunque virtus in illam rationem finis inclinat. Mox omnis virtus perficit habentem, vt per{ Secunda ratio eiusdem authoris. }petuò operetur, quando, vbi, & quomodò oportet: sed sæpenumerò occurrit agendum esse propter bonum commune, atque ad obedientiam legis: ergò quælibet tunc virtus, si virtus est, id per se præstare poterit. Accedunt huc & Aristotelica testimonia: ait quippe. 4.{ Aristot. } Ethico. cap. de Magnificentia, magnificum non esse in seipsum sumptuosum, sed in communia. Et lib. 3. de Fortitudine ait, illam virtutem potissimùm versari circa pericula belli: bellum autem, vt iustum sit, geri non potest nisi ob commune bonum: ergò particulares virtutes rationem habent generalis iustitiæ, atque adeò non est alia specialis necessaria. ¶ At verò argumenta hæc non sunt tanti roboris quàm isti existimant. Imò & ratio cum primis, & deinde Aristot. documenta ex regione illis obsistunt. Primùm enim hoc ipsi nobiscum postulatum suscipiunt, quòd ratio legalis generalisque iustitiæ est agere propter bonum commune, & propter obedientiam legis. Ex hoc autem loco emergit contra istos manifesta ratio. Stat enim quempiam probè{ Primum argumentum contra Buridanum. } esse virtute affectum ad operandum propter particularem finem, non autem propter communem: & vice versa: vbi autem sunt difficultates diuersæ agendi, diuersis opùs est virtutibus: ergò iustitia legalis alia est à particulari. Antecedens experientia compertum est. Videas nanque abstinentem hominem qui propter honestum particulare bonum frugaliter viuit, & tamen nullo ducitur legis respectu. Imò forsan odium eius habet: quia odio habet prælatum. Obidque si opus aliam non haberet honestatis rationem, nunquàm propter legem illud exequeretur. Rursùs, opus{ Secunda ratio. } virtutis facere propter obedientiam, aliam rationem habet quàm illud facere propter alium honestum finem: sicuti & ieiunium frangere propter famem, aut ex contemptu legis, diuersa sunt vitia: ergò & obedientia & temperantia diuersæ sunt virtutes. Aliâs profectò si quam impugnamus opinionem vera esset, nulla opùs esset speciali virtute obedientiæ: sed sufficerent virtutes aliæ in quarum materijs obedientia versatur. Accedunt & Aristo.{ Aristot. } testimonia. Primùm ait. 5. Ethico. complures in proprijs posse vti virtute, qua tamen nequeunt in ordine ad alterum. Et. 3. Polit. cap. 3. ait non esse eandem virtutem viri boni & boni ciuis: bonus autem ciuis est qui bono publico probè inseruit. Alia est ergò legalis virtus, quæ ad hoc inclinat, ab alijs particularibus. Quin age Arist. expressè. 5. Ethico. cap. 1. duas distinguit iustitiæ virtutes, legalem & particularem ex diuersitate obiecti: quarum prioris obiectum dicit esse iustum legitimum & legale: posterioris verò, æquum quod est ad priuatam personam. Sicuti in naui alia est virtus remigeri, puta industriè remigare, etiam si de salute nauis nihil cogitet: alia verò gubernatoris eandem procurantis salutem: ergò iustitia legalis non solùm dicit rationem generalem omnium virtutum, sed specialem virtutem. ¶ Vnde ad primum Buridani ar{ Ad primum argumentum Buridani. }gumentum negatur particularem virtutem ad bonum commune per se suum referre opus, sed hoc illi præstat iustitia legalis: sicuti particularis virtus non est charitas nisi quatenus à charitate refertur in Deum. Et ad prio{ Ad aliud ex Aristot. }rem Arist. authoritatem respondetur ipsum non affirmare quod magnificentia operetur ob bonum commune, sed ait esse vtilem multitudini. Neque verò fortitudo in idem per se inclinat commune bonum. Aliud enim est quod bellum non sit principi indicendum aut suscipiendum nisi propter commune bonum: aliud verò quòd cuiusque militis fortitudo ad idem se referat bonum. EX his ergò facilis fit descensus ad princi{ Ad primum argumentum principale. }palium argumentorum solutiones. Ad primum enim respondetur, iustitiam quæ numero ponitur cardinalium, non esse legalem & generalem, sed specialem. Quòd autem aliarum nullam, puta neque temperantiam neque fortitudinem diuidamus in generalem & particularem, ratio est quod sunt, vt suprà diximus, in appetitu sensitiuo, qui non se extendit ad commune bonum, sed circa particularia versatur: iustitia verò quæ est in voluntate intellectualem sequente cognitionem, ad idem protenditur commune bonum. ¶ Ad tertium respondetur,{ Ad tertium argumentum . } quod quia peculiare cuiusque bonum referri in commune & publicum potest, fit vt legalis iustitia omnibus imperet singularibus virtutibus, ac perinde omnium opera dicantur æquitates, sicut & cuncta vitia, iniquitates: secundùm illud. 1. Ioan. 3. Omne peccatum est iniquitas. ¶ Ad quartum tripertitum argumentum{ Ad quartum argumentum . } respondetur quod etsi legalis iustitia abundè sufficiat per suum imperium cuncta virtutum opera referre in bonum commune, nihilo minùs requiritur iustitia particularis ad eliciendum actum respectu sui proprij obiecti: sicuti & requiruntur virtutes aliæ particulares. Neque verò bonum commune & priuatum ea sola ratione differunt, qua vnum & multa: sed quia alia est ratio communis boni, atque alia singularis: sicuti alia est ratio totîus atque alia partis. Quare Arist. 1. Poli. eos subsannat, qui pu{ Aristot. }tabant ciuitatem non aliter à domo differre, quàm differunt multum & paucum. Attamen quia inter partes eiusdem familiæ, vt suprà dictum est, non est propria ratio iusti, non distinguitur tertia species iustitiæ. # 6 ARTICVLVS. VI. Vtrùm Iustitia particularem habeat materiam, an verò circa aliarum passiones & materias versetur. QVONIAM dictum est particularem iustitiam esse specialem virtutem, habet peculiarem rationem obiecti. Quæritur vtrum{ Primum argumentum. Augustinus. } peculiarem sibi quoque vendicet materiam. Et arguitur à parte negatiua. August. lib. 83. quæst. vbi virtutes animi quibus in hac vita spiritualiter viuitur distinguit in quatuor, quæ sunt temperantia, prudentia, fortitudo, iustitia, subdit quod iustitia per omnes diffunditur: cui consonat glossa super{ Glossa. } illud Gen. 2. Fluuius quartus ipse est Euphrates, quod interpretatur frugifer: quæ dicit ob id non meminisse scripturam contra quos perfluat, sicut dixit de cæteris tribus, quòd iustitia quæ quartum locum inter virtutes tenet, ad omnes animæ partes pertinet. ¶ Secundò arguitur. Si iustitia peculiarem{ Argumen. 2. } sibi vendicaret materiam, eò esset quòd propriè circa operationes versatur: reliquæ verò circa passiones. Attamen Philosophus. 2.{ Aristot. } Ethicorum, moralem virtutem circa voluptates & tristitias versari docuit: ergò & iustitia versatur circa easdem. Eò potissimùm quòd operationes iustitiæ, vt suprà dictum est, corruptis affectionibus impediuntur. Nam turpis concupiscentia originem & fomentum adulterio ministrat quod est iniustitia: & auiditas pecuniæ impedimento est virtuti iustitiæ nè debitum persoluat: ergò iustitiæ non est asscribenda particularis materia. ¶ In contrarium est quod Aristot. 5. Ethico{ Aristot. }rum, ponit iustitiam quæ est pars virtutis, hoc est specialis virtus quæ versatur in actionibus, puta in commercijs hominum emendandis. QVæstio hæc nihil ad legalem iustitiam attinet: nam si cunctis virtutibus imperat, inde fit consequens vt omnium materiæ sint sibi subditæ: quanuis eius oculus ad operationes potiùs aspiciat. Ait enim. 5. Ethicorum Philosophus, quòd lex fortia opera{ Aristot. } præcipit, & quæ temperati, & quæ mansueti. etc. Sed quæstio est de iustitia particulari. De qua duæ conclusiones statuuntur. Prior est. Iustitia non versatur circa totam materiam{ Prima conclusio. Probatio conclusionis. } omnium virtutum, sed solùm circa externas actiones & res. Probatur. Vniuersa rerum sylua quæ nostro subsunt arbitrio atque ad rationis normam emendari possunt, est materia moralium virtutum. Inde enim virtus dicitur moralis, quòd morum est compositrix & cultrix. Sunt autem tria genera quæ nostræ subduntur voluntati: nempè affectus animi, actionesque externæ, ac demum res ipsæ, quę in nostrum veniunt vsum: homo verò ad alterum per actiones tantum ordinatur & res: nam passionum moderatio & mitigatio ad hominis in seipso propriè rectitudinem pertinet. Cùm ergò iustitia hoc à reliquis virtutibus distet, quòd reliquæ hominem in seipso componunt, iustitia verò inter plures æquitatem constituit, fit vt propria materia iustitiæ sint operationes & res: puta honorem debitum alteri deferre, & à contumelijs abstinere, & pecuniam vel quamcunq; aliam rem creditori debitam reddere. ¶ Posterior conclusio.{ Vltima conclusio. } Iustitia non versatur circa passiones internosque animi affectus. Hæc ex superioris ratione colligitur: explicatur autem duabus alijs. Primò ex parte sui subiecti, quod est vo{ Prima ratio conclusionis. }luntas. Enimuerò voluntatis actiones neque rem habent neque nomen passionum, vt. 1. 2. q. 22. ar. 3. inde S. Tho. ratiocinatur quod passio secum affert corporalem transmutationem, quæ propriè in solo est appetitu sensibili: cùm ergò iustitia non sit nisi in voluntate, non versatur circa passiones. Item quia ma{ Secunda. }teria iustitiæ, vt modò diximus, in eo posita est quod est erga alterum: cùm ergò latentes passiones non proximè ordinantur in alterum, fit vt hæc virtus non sit circa passiones. ¶ Conclusiones istæ non tantùm apud Diuum Thomam, verùm & planè apud Arist. 5. Ethicorum inuenias. Quare illorum qui eius doctrinam studio contemplati sunt, nemo est qui eas inficiatur. Nihilo minùs nonnulli Nominalium, vt Buridan. 5. Ethicorum. q. 1.{ Buridanus. } miratur quòd Diu. Thom. talem constituat differentiam inter materiam iustitiæ & aliarum virtutum. Imò vt omnes, inquit, virtutes in voluntate sunt, ità & omnes ac pariter iustitia reprimere habent passiones quæ suam cuiusq; electionem impediunt. Et vice versa cæteræ virtutes circa operationes quoque ac res versantur. De quo tamen doctore magis esset mirandum quòd tam in superficie legerit Arist. Turma autem argumentorum eius ad illud principium resoluitur cuius iam suprà falsitatem aperuimus. Principium verò est hoc, Cuicunque virtuti incumbit rectam{ Ratio Buridani. } facere electionem circa suum obiectum: sunt autem passiones multæ iustitiam perturbantes nè debitum cuique reddat: vt amor, odium, auaritia, turpis cupîdo, & similes: ergò iustitiæ munus est passiones has reprimere. Versatur ergò iustitia circa passiones. Et vice versa, fortitudo & temperantia non solùm circa passiones, verùm & circa actiones ipsas exteriores & res versatur: nam comedere ac bibere, quando & vbi oportet, sunt operationes exteriores: & tamen sunt temperantiæ. Atque adeò esca & potus sunt res circa quas eadem virtus versatur: non ergò tantùm circa internas illecebras, verum circa operationes vice sua fungitur. Pari modo strenuè pugnare est exterior operatio, quæ tamen à fortitudine proficiscitur: ergò permista est materia iustitiæ & aliarum virtutum: atque adeò defendi non potest, vt iustitia versetur circa operationes externas, aliæ verò circa passiones. ¶ Et arguitur prætereà in gratiam isto{ Altera ratio in S. Thoma }rum contra fundamentum sancti Thomæ. Si iustitia non versaretur circa passiones, maximè quia per illas homo ordinem non habet ad alterum: hoc autem est falsum: quia ira & concupiscentia alienæ vxoris sunt iniuriosæ proximo, vt suprà diximus: ergò illa reprimere pertinet ad iustitiam. Paretiam argumentum currit de temperantia & fortitudine. Etenim si virtutes illæ non versarentur circa exteras operationes, maximè quia per illas non benè homo afficitur erga seipsum: hoc autem est falsum: quia cibo & potu ex virtutis præscripto vti, hominem respectu suijpsius adornant: ergò temperantia versatur circa illas operationes. ¶ Hinc ergò isti colligunt vnamquanque virtutem in duas esse secandam: videlicet vt vna iustitia sit in appetitu ad reprimendum passiones, atque altera in voluntate ad faciendam electionem. Et simili ratione vna sit temperantia in concupiscibili, & alia in voluntate: vnaque similiter fortitudo in irascibili, atque in voluntate altera. At verò quàm isti pugnanter Aristoteli ad{ Aristot. }uersantur, oculatissimus quisque iudex esto. Etenim. 2. Ethicorum nullum adscribit subiectum temperantiæ & fortitudini nisi appetitum sensitiuum: & libro. 3. capitul. 10. expressè id de temperantia confirmat. Et lib. 5. cap. 1. non aliud designat subiectum iustitiæ quàm voluntatem: vbi ait esse habitum volendi iusta. Sed quando Arist. id non do{ Ratio efficax contra præfatam opinionem. }cuisset, ratio ipsa efficax est, quam iam suprà declarauimus. Enimuerò temperantia vniuersas affectiones appetitus concupiscibilis reprimere sufficit, quomodocunque illas consideres: siue vt sint impedimenta ipsius temperantiæ, siue iustitiæ, siue cuiuscunque alîus virtutis: quapropter superuacaneum est aliam illic ponere virtutem ad easdem sedandas. Et idem est de fortitudine respectu irascibilis: nulla ergò illic collocanda est iustitia: quandoquidem reliquæ ei satis ancillantur. Quod profectò nemo inficias ire possit, qui Aristotelem intellexerit. 5. Ethicorum: vbi medium iustitiæ non ait esse medium rationis inter affectus: sed medium rei, vt illicò dicturi sumus. Item manifestissimè arguitur contra{ Altera ratio ad idem. } istos. Affectiones appetitus concupiscibilis sicut sunt virtuti iustitiæ impedimento, ità & nonnunquàm virtuti fortitudinis: ergò si illa ratione ponenda est iustitia in concupiscibili, eodem iure ponenda est & illic fortitudo: & æqua ratione in irascibili temperantia: quod esset cunctas indoctè commiscêre virtutum sedes. Igitur vt semel istorum Achillem in ipsos obuertamus, nihil in virtutum ordine admitti debet superuacaneum: temperantia autem sufficit in concupiscibili, & fortitudo in irascibili: ergò illic nulla opùs est virtute iustitiæ. Rursùs, sedatis passionibus appetitus sensitiui voluntas se sola rectam facit electionem, quia per se inclinatur ad opus bonum: ergò in voluntate ad hoc munus non opùs est aut temperantia, aut fortitudine: sed tantùm iustitia respectu alieni boni. ¶ At verò nè vllus tibi reliquus fiat scrupulus, Quando dictum est nullas per se passiones ad iustitiam attinere, intelligitur tanquàm eius materiam: nam tanquàm eius effectum & quodammodò finem, certum est quòd illam sequitur gaudium, sicuti iniustitiam tristitia. Ait quippe Aristot. 5. Ethicorum: Non est iustus qui non gaudet iustis operationibus. Et libr. 8. Delectatio, inquit, est virtutis finis, ob quam studiosi operantur: sicuti & qui prauè agunt, tristitia illicò premuntur. Ex quo fit illud. 2. Ethicorum quòd aduersarij nobis obijciunt, videlicet moralem virtutem circa voluptates & iustitias esse, si intelligatur tanquam circa materiam, solis virtutibus appetitus sensitiui congruere: si tamen sic intelligatur quòd nulla sit moralis virtus quæ non lætitiam generet & mœstitiam pellat, iustitiæ etiam commune est. VT autem solutiones argumentorum contrariæ opinionis clarescant, respondetur ex ordine ad vniuersa. Ad primum ergò{ Ad primum argumentum . } in fronte quæstionis positum respondetur quòd iustitia particularis, licèt essentialiter ad vnam partem animæ, puta ad voluntatem in qua sita est, pertineat: tamen quia voluntas reliquas partes mouet atque ad sua officia applicat, fit vt iustitia, non quidem directè, sed tamen per quandam redundantiam ad omnes effundatur. Et hoc quantum ad glossam, de Euphrate, qui comparatur iustitię ad omnia diffluenti. Nam Augustinus lo{ Augustinus. }co citato aliter secundùm intellectum Diui Thomæ distinguit illas quatuor virtutes animi. Virtutes enim cardinales dupliciter vsurpantur: Vno modo vt sunt speciales virtutes, suis obiectis distinctæ: Alio verò vt quatuor designant modos vnicuique virtuti competentes. Ait enim quòd prudentia est cognitio rerum appetendarum & fugiendarum: Temperantia verò est refręnatio cupiditatis ab his quę temporaliter delectant: Fortitudo est virtus animi aduersus ea quæ temporaliter molesta sunt: Iustitia est quæ per cęteras diffunditur, dilectio Dei & proximi. ¶ Secundi argumenti responsio mate{ Ad secundum argumentum . }riam luculenter dilucidat. Enimuerò inter internos affectus atque exteras actiones & res ipsas talis est ordo quòd actiones medio sunt loco inter affectus, qui earum sunt principia, & res quæ sunt earundem materia. Passiones ergò, scilicet ira, cupiditas, auaritia. etc. per seipsas neque prosunt quidem proximo neque nocent, atque adeò sic consideratæ nihil attinent ad iustitiam: obidq́ue diximus talium per se mitigationem affectuum ad ipsum habentem in seipso attinere: nocent autem aut prosunt proximo per externas operationes. At verò quòd quis alteri nocuus sit aut iniurius, ex duplici defectu oriri assolet: nempè vel ex voluntatis iniquitate, vel ex praua affectione sensitiui appetitus. Exempli gratia: Potest quis alteri rem aliquam surripere aut damnum dare, non quidem ex cupiditate habendi, sed ex voluntate nocendi. Imò posset quis isto modo violare alterius torum, non ob voluptatem carnis, sed tantùm vt noceat. Et econuersò, vt plurimùm consueuit, potest quispiam rem eripere alterius, non quidem ex animi iniquitate, quia mallet non nocere: sed ex cupiditate. Discerne ergò virtutum officia, suumque cuique tribue. Emendatio rectificatioque operationis quatenus æquitatem ad alterum important, functio iustitiæ est. Quatenus verò ex corrupto affectu iniquitas oboritur, pertinet ad alias virtutes: vt ad liberalitatem, quæ auaritiam moderatur: & ad temperantiam, quæ restinguit cupiditatem. etc. Attamen quoniam exteriores actiones non sortiuntur speciem ab internis motibus, sed à rebus ipsis, fit vt eædem actiones potiùs sint materia iustitiæ, quàm aliarum virtutum. ¶ Quòd si demum scisciteris quid opùs erat{ Obiectio. } accumulare actiones & res: nam cùm in actione intelligatur obiectum, & per obiectum designetur actio, satis erat alterum ponere. Respondetur non esse otiosè dictum: nam{ Solutio. } aliquæ sunt actiones quæ non propriè versantur circa res, hoc est, circa possessiones: vt honoratio & dehonoratio, murmuratio, laudatio. etc. atque aliæ quæ consistunt in rerum vsu, sicuti pecuniæ donatio, ablatio, rerumque quarumlibet restitutio: & omnia hæc sunt iustitiæ materia. # 7 ARTICVLVS. VII. Vtrùm medium iustitiæ sit medium rei: eiusque actus, ius vnicuique suum tribuere. QVONIAM definitum est iustitiam esse virtutem, & virtus omnis consistat in medio quod suo actu constituit: consequitur vt perscrutemur an medium iustitiæ sit medium rei: eiusque actus, ius suum vnicuique tribuere. Et arguitur à parte negati{ Argumen. 1. }ua. Definitio generis, scilicet moralis virtutis vniuersis speciebus æqua ratione conuenit. Aristot. verò. 2. Ethico. cap. 6. definit virtutem esse habitum electiuum qui in mediocritate consistit ea quæ est ad nos definita ratione. Et subdit hanc mediocritatem consistere inter duo vitia, puta inter duas affectiones quarum altera exuperans est, altera verò deficiens: ergò & medium iustitiæ inter passiones constituitur. ¶ Secundò arguitur. In his{ Argumen. 2. } quæ sunt simpliciter bona non est accipere superfluum aut diminutum, atque adeò neque medium: cuius exemplum Aristot. 2. Ethi{ Aristot. }corum in virtutibus ponit: virtus enim quo maior, eo melior: iustitia autem, vt habetur 5. Ethico. cap. 1. versatur circa id quod est simpliciter bonum: hoc est absolutè in se bonum, quales sunt honores ac diuitiæ: ergò tale obiectum iustitiæ non consistit in medio. ¶ Tertiò: in prædicta definitione virtutis,{ Argumen. 3. } proptereà dixit Aristot. virtutem esse habitum in mediocritate consistentem, prout in ordine ad nos ratio definierit, quòd non respectu quorumcunque hominum idem est medium: nam quod alteri in cibis multum est, alteri est parùm: hæc autem discrepantia pariter iustitiæ conuenit: non enim eodem supplicio plectitur qui in principem manus coniecit, quo qui plebeium vulnerauit: ergò medium iustitiæ non est rei, sed rationis. ¶ Quartò denique arguitur. Si me{ Argumen. 4 }dium iustitiæ esset medium rei, maximè quia eius actus est reddere vnicuique quod suum est: hoc autem non est in vniuersum verum. Nam Augustinus. 14. de Trinita{ Augustinus }te, tribuit ei etiam subuenire miseris. Et suprà citatus Cicero libro. 1. de Offi. ait benefi{ Cicero. }centiam ac liberalitatem ad iustitiam pertinere: per misericordiam verò & per liberalitatem non ius tribuitur, sed beneficium impenditur. ¶ Contrarium autem docet Phi{ Aristot. }losophus. 5. Ethico. cap. 3. &. 4. QVæstio hæc perfacilis est breuissimisque diluitur duabus conclusionibus, quæ ex proximè dictis planè colliguntur. Prior{ Prima conclusio. } est. Medium quod est obiectum iustitiæ non est medium rationis vt in cæteris, sed medium rei. Loquimur enim hîc de iustitia particula{ Aperitur titulus quæstionis. }ri: nam generalis non ad hoc obiectum peculiariter angustatur, sed vastè ad omnes diffunditur virtutum materias, vt dictum est. Oportet autem priùs terminos intelligere. Sunt enim qui res in præsentia distinguunt contra passiones: nempè quod cęteræ virtutes moderentur passiones: iustitia verò constituat medium in rebus. Attamen & si perparùm ad rem referat, non distinguitur nisi contra rationem: vt per probationem fiet liquidum. Probatur ergò conclusio ex his{ Probatio conclusionis. } quæ dicta sunt. Hoc nanque discrimen inter iustitiam & reliquas passiones constitutum est, quod illæ versantur circa passiones: hæc verò circa actiones & res: inter passiones autem non constituitur medium virtutis ex ipsa natura rerum, sed rationis iudicio. Exempli gratia: Temperantia consistit in mediocritate passionum: nempè vt non plus minúsve sumas quàm oportet: hoc autem plus & minus non perpenditur ex natura rerum, vt scilicet libram omnes sumant, aut tali certa hora. etc. sed prout expedit cuiusque valetudini pro loco & tempore. Quare quod parcissimo Diogeni multum erat, voraci Miloni, qui, vt est in fabulis, integrum edebat bouem, erat parùm. Medium autem iustitiæ, quia consistit in rerum æqualitate ad alterum, non ex illo rationis perpendiculo & arbitramento, sed ex ipsa natura rerum sumitur. Emis domum, verbi gratia, aut conducis operas alienas: debet pretium rebus ipsis æquari. Sicut duæ quantitates natura sua sunt æquales. Denique iustitia non dicitur constituere medium rei vt res distinguitur contra rationem, eò quòd tale medium non sit rationi consonum: imò est maximè. Nihil enim magis docet aliud ratio quam vt debito æquale creditori reddas: sed quia ratio pendet à rerum natura. Proptereà inquam quòd constituitur æquale in rebus, illud fit rationi conforme. Neque verò medium aliarum virtutum ideo dicitur medium rationis, quòd non constituatur in rebus: imò constituitur inter appetitum sumendi multum, & appetitum sumendi parùm: sed quia, vice versa, tale medium à ratione dependet tanquàm à causa. Non enim libram panis comedere est mihi medium, nisi quia ratio prudentiæ, pensata natura & conditione mea, arbitratur hoc mihi congruere. Vide ergò quàm ex arte Diuus Thomas quasi mathematico more rem tractet. Videri enim poterat, sicuti impugnatoribus suis visus est, ineptè constituere differentiam quòd reliquæ virtutes versentur circa passiones: iustitia verò circa operationes & res: & tamen id necessarium fuit vt substerneretur via ad demonstrandum discrimen inter medium iustitiæ & medium aliarum virtutum. ¶ At vnum tamen posset quispiam{ Argumentum. } ex Theologiæ tyronibus cogitare contra hoc argumentum . Videtur enim temperantia quandoque constituere medium rei modo exposito: videlicet dum coniunx operam dat liberis, quando & vbi oportet: nempè vtendo sua & non aliena: nam in hoc seruat illi fidem quam debet, & vtendo aliena irrogat ei iniuriam, eandem frangendo fidem. Ex superioribus{ Solutio. } autem facilis est responsio, quòd dum quis alieno toro abstinet concupiscentiam refrænando, pertinet ad temperantiam: dum verò id facit, vt ius coniugi seruet, pertinet ad iustitiam. Hanc autem iustitiæ mediocritatem quæstio quinta latiùs explicabit, & ideò hîc supersedendum est. Illic enim elucidabimus quemadmodùm hoc medium rei aliter in distributiua iustitia constituatur, atque aliter in commutatiua. Illa nanque sequitur medietatem Geometricam: hæc verò Arithmeticam. ¶ Posterior conclusio præsentis arti{ Secunda conclusio. }culi est de actu iustitiæ. Proprius inquam eius actus est reddere vnicuique quod suum est. Conclusio hæc annexa est, germanaque superiori. Si enim obiectum iustitiæ est medium in re{ Ratio conclusionis. }bus constituere, quo æqualitas inter homines constet: æqualitas autem idem est quod iustum, iustum verò, vt suprà diximus, idem prorsus quod ius, consequens apertissimè fit vt actus iustitiæ sit, ius suum vnicuique tribuere, vt Iurisconsultus in definitione suprà posita affirmauit. Cui & Ambrosius. 1. de Offic.{ Ambrosius. } concinit: vbi ait, Iustitia est quæ vnicuique quod suum est tribuit, alienum non vendicat, vtilitatem propriam negligit, vt communem æquitatem custodiat. Quod, vt in subsequentibus patebit, vtriq́ue speciei iustitiæ particularis conuenit, scilicet tam distributiuæ quàm commutatiuæ. Nam iustitia generalis, vt suprà diximus, multò habet latius officium: quippe quæ non habet peculiare obiectum: atque adeò actus eius, non est hic tantum, sed, vt dictum est, virtutes omnes in commune bonum referre. ¶ In hoc autem quod dicimus, ius vnicuique tribuere, includitur & hoc quod est, neminem lædere, quod Ambrosius ait, alienum non vendicare. Iustitia nanque licet priùs conueniat commutationibus voluntarijs in quibus vterque contrahentium alteri tribuit: deriuatur tamen ad voluntaria, quibus alter tantùm ab altero inuito quidpiam aufert. AD primum igitur argumentum princi{ Ad primum argumentum . }palium respondetur, quòd cùm medium rei, vt expositum est, sit etiam rationi consonum, hac ratione definitio virtutis moralis in iustitia quoque seruatur. ¶ Ad intellectum{ Ad secundum argumentum . Gemina acceptio boni. } autem secundi, meditare priùs, bonum duobus modis simpliciter dici bonum. Priori scilicet, quia sic est omnimodè bonum, vt nullam possit admittere rationem mali. Quemadmodùm est gratia, & gloria, ac subinde virtutes. Et isto modo quanto bonum maius est, tanto excellentius. Quare sicut modus amandi Deum est ipsum sine modo deamare, quia amatur tanquàm finis: sic & ista bona concupiscenda sunt & procuranda. Id quod & Philosophi de sanitate sentiunt, quę non, vt medicina præscripto modo sanitati commensurato, sed absolutè est deamanda. Quocircà virtus non dicitur sic simpliciter bona, vt in suo obiecto non possit contingere superfluum & diminutum: sed quòd augmentum ipsius habitus nunquàm erit superfluum. Alio verò modo aliquid dicitur simpliciter bonum, quia absolutè secundùm suam naturam consideratum est bonum. Et hoc modo ait Aristot. iustitiam versari circa{ Aristot. } simpliciter bonum. Nam honores & possessiones secundùm suam naturam sunt bona vtilia: nempè ad fœlicitatem conducentia. Attamen bonum vtile debet commensurari fini secundùm dispositionem subiecti: sicut medicus pharmacum ægroti commoditati admetitur. Hac ergò ratione res ipsæ, vt per se sint bonæ, tamen dum veniunt in nostrum vsum, excedere possunt ac deficere. Quamobrem iustitia medium in illis constituit: vt scilicet non minus reddas quàm debes: neque verò plus repetas, quàm est id quod tibi debetur. ¶ Ad tertium respondetur quòd etsi{ Ad tertium argumentum . } iustitia medium rei consideret, tamen quia iniuria ratione personę cui irrogatur crescit, qualitates etiam personarum contemplatur, vt secundùm quantitatem debiti, repensatio fiat. ¶ Ad quartum denique argumentum re{ Ad quartum argumentum . }spondetur, quòd vbi August. iustitiæ asscribit subuenire miseris, non censet iustitiæ, quatenus dicit rationem debiti, per se id propriè competere, sed liberalitati & misericordiæ: quæ ea ratione qua sunt ad alterum, reducuntur ad iustitiam tanquàm partes eius potentiales: vt alibi suprà diximus, & lib. 8. explicatiùs dicturi sumus. Id quod Cicero loco{ Cicero. } citato significantiùs asserit, dicens iustitię coniunctam esse beneficentiam, quam eandem, vel benignitatem vel liberalitatem appellare licet. # 8 ARTICVLVS. VIII. Vtrùm Iustitia inter morales virtutes sit eminentißima. POSTREMO denique articulo quæstionis huius conferenda est iustitia cum reliquis moralibus virtutibus, quærendumque, adeò sitne omnium præstantissima. Et arguitur à parte negatiua. Largiri homi{ Primum argumentum. }nem de suo id quod nemini debet præstantius est & rarius quàm id reddere cuius est debitor: tum quòd vbi minus est obligationis, maior est virtutis vis ad conferendum: tum quòd in hoc maximè assimilamur Deo, qui non ex debito, sed ex benignitate confert: liberalitas ergò præstantior est quàm iustitia, ac potissimùm magnificentia: quę vt. 4. Ethicorum ait Philosoph. omnium virtutum ac pariter iustitiæ ornamentum est. ¶ Secun{ Argumen. 2. }dò arguitur quòd neque cardinalium virtutum sit iustitia illustrissima. Prudentia nanque est vna quatuor cardinalium virtutum: & tamen est excellentior quàm iustitia: quod ex parte obiecti perpenditur, atque adeò ex parte subiecti. Edocet enim ex professo Aristot. 10. Ethi{ Aristot. }corum, cap. 7. intellectum esse potentiarum omnium excellentissimam, atque adeò voluntate excelsiorem, eò quòd, verum, dignius est obiectum quàm bonum: nempè vniuersalius, ac subinde à materia abstractius. ¶ Tertiò ar{ Argumen. 3. }guitur. Temperantia quæ vna est virtutum cardinalium, multò est nobis vtilior quàm iustitia: ergò & eminentior. Probatur antecedens. Nam plura nobis commoda affert: videlicet & corporis salubritatem, & mentis tranquillitatem, voluntatisq́ue libertatem. Hæc enim omnia nobis intemperantia vitiat: quæ tamen tria commoda omnium virtutum fundamenta sunt: scilicet tam intellectualium ad contemplandum, quàm iustitiæ ad legibus obsequendum, quàm etiam aliarum omnium, quæ corporis exercitio exhibentur. ¶ Quartò & de Fortitudine argui{ Argumen. 4 }tur. Proprium nanque virtutis ingenium, vt. 2. Ethicorum author est Philoso. est ad difficile ac bonum conniti: Fortitudo autem circa difficilius versatur quàm iustitia: nempè circa pericula mortis, quæ omnium est terribilium maximum: ergò Fortitudo iustitiæ præstat. ¶ In contrarium autem est loco citato Cicero, vbi ait, In iustitia virtutis splendor est{ Cicero. } maximus, ex qua boni viri nominantur. PRimùm omnium expendendus est quæstionis titulus. Haud enim iustitiæ vel ad omnes virtutes fit comparatio, vel tantùm ad cardinales, sed ad omnes præcisè morales. Primùm enim omnium virtutis amplis{ Prima virtutis partitio. }simum genus diuiditur in illas quæ ratione obiecti supernaturales sunt, quales habentur Theologicę: atque alias, quarum obiectum est naturale. Et quidem theologicas, puta fidem, spem, ac charitatem, esse omnium optimas atque maximas, citra controuersiam est cunctis confessum: quippe quæ Deum habent pro obiecto. Sed naturalium virtutum aliæ{ Subdiuisio. } sunt intellectuales, aliæ verò morales: quarum moralium multitudo ad quatuor reducitur cardinales. Quæstio ergò ad suî elucidationem quatuor exposcit conclusiones. Prima est. Virtutes intellectuales dignitate mo{ Prima conclusio. S. Thomas. Prima ratio }ralibus antecellunt. Conclusio est S. Tho. 1. 2. q. 66. arti. 3. Et probatur primò ratione subiecti. Nam cùm virtutis proprium sit rationales actiones dirigere, illa quæ est in potentia, quæ per suam essentiam est rationalis, præstantior est illa cuius subiectum est rationale per participationem: intellectus autem est essentia ipsa rationis: voluntas autem eò est rationalis quòd rationem participat ei obediendo, vt. 1. Ethic. planè Arist. docet: ergò intellectua{ Aristot. Secunda. }les virtutes præstantiores sunt. Secundò id patet ex obiecto. Etenim quod verum præstantius sit bono inde patet quod verum abstrahit à rerum existentia: perficitur enim satis intellectus per veritatis cognitionem, siue res sint, siue nulla existat: bonum autem nemo appetit nisi vt habeat quod existentiam secum affert: existentia autem conditio est materialis: recipitur quippe natura in supposito dum esse incipit: quo autem quidpiam defęcatius est ac purificatius à materia, eo præstantius est. Cum ergò verum, sit intellectualium virtutum obiectum: bonum autem moralium, fit vt intellectuales sint dignitate sublimiores. ¶ At verò hanc rationem, quia rari in{ Elucidatur proxima ratio. }telligunt, rari credunt. Haud enim negamus quin intellectus singularia etiam & rerum existentias cognoscere possit, neque negamus quin vice versa voluntas possit quoque appetere bonum in communi: sed in hoc positum est discrimen, quòd cùm intellectus sit potentia apprehensiua & iudicatiua, in hoc perficitur quod est verum cognoscere: appetitus autem, quia fertur in obiectum, nihil appetit nisi illo fruatur, illudque possideat. Fallax ergò argumentum est si arguas: Melius com{ Argumentum }paratiuum est boni: cùm ergò bonum sit obiectum voluntatis, fit vt suum obiectum sit melius quàm verum. Fallax inquam pa{ Solutio. }ralogismus est: quoniam verum ipsum est quoddam bonum, idemque omnium pręstantissimum. Quare in patria in illa intuitione Dei, qui est omnium veritatum abyssus, posita est nostra fœlicitas. ¶ Accedit huc & do{ Aristot. }ctrina Philosophi. 10. Ethicor. cap. 10. vbi sex rationibus constituit supremam fœlicitatem in rerum contemplatione consistere: hallucinando nanque odorabatur legitimam beatitudinem: licèt rem punctim non attingebat. Probat inquam fœlicitatem in intellectualium fruitione consistere: quoniam virtutes intellectuales, primùm in potentia sunt nobiliori, nobiliorisque sunt obiecti. Secundò, quia intellectualis operatio magis est continua: nam morales, quæ in rebus corporeis versantur, perdurare nequeunt. Tertiò, quia contemplatio suauiori dulcedine delectat quàm moralium exercitium. Item quia contemplatio perpetuò manebit in patria, non autem moralis virtus. ¶ Accedit prætereà, quòd ob easdem rationes vita contemplatiua actiuæ præcellit, pulchriorque adeò est, veluti Rachel quàm Lia, atque adeò constantior atq; vberior, paucioribus indigens: cuius Maria sedens secus pedes Domini documento fuit, cùm Martha erga plurima disturbaretur. Conclusionem hanc eò tam multis confirmatam studuerim, quòd mirari eos satis nequeo, qui plus dignitatis moralibus virtutibus deferunt, quàm intellectualibus. Quibus ansam opinio illa porrexit, quam Scot. in. 4.{ Scoti opinio } dist. 49. q. 4. asseuerare pertendit: nempè voluntatem potentiam esse intellectu præstantiorem. Vnde inferunt non modò morales virtutes esse anteferendas: ex quo palàm sequitur neque vitam contemplatiuam actiuæ præstare, neque fœlicitatem in contemplatione consistere: verùm subinferunt & ex moralibus, iustitiam altioris esse gradus quam prudentiam. Cùm tamen corollarium nostræ conclusionis sit, prudentiam inter morales virtutes{ Prudentia inter omnes virtutes morales primas obtinet. S. Thomas. } primas obtinere, vt D. Tho. eadem quæstione 66. ar. 1. affirmat. Et profectò præter rationem generalem aliarum intellectualium virtutum, prudentia etiam si consideretur qua parte moralis est, pretiosior est alijs. Virtus enim moralis à ratione tanquam à primæua radîce probitatem suam ducit. Cùm ergò prudentia ra{ Ratio sancti Thomæ. }tionem ipsam perficiat, cæteræ verò appetitum, optima omnium est. Secundò prudentia est cæterarum omnium ductrix atque imperatrix. Nam cæteræ virtutes etsi rectam pariant intentionem finis: vt fortiter, temperatè ac iustè agere: tamen eundem finem solo prudentiæ officio, media disponentis, assequuntur: vt. 6. Ethi. cap. 12. autor est Arist. Excellit ergò alias ratione simili, qua dux cæteris militibus imperat. Imò verò adeò illi cæteræ sunt connexæ, vt sine illa nulla obtinere possit virtutis gradum. ¶ Anteà verò quàm hinc pro{ Primum argumentum. }grediamur, operæpretium est conclusionem hanc argumentis tentare, minimè inidoneis. Primùm, propria ratio virtutis, vt vel de nomine ipso deprehenditur, est applicare potentiam ad vsum: hoc autem non conuenit intellectualibus, sed moralibus. Nam intellectualis virtus tantùm præstat facultatem agendi, puta cognitionem, vt. 1. 2. q. 57. ar. 1. scienter Doctor sanctus docuit: virtus autem quæ est in appetitu, applicat scientiam ad vsum, tam speculandi quam operandi: habitus autem est propter vsum: nam sine vsu otiosus est & superuacaneus: ergò intellectualis virtus est propter moralem, atque adeò moralis, vt quæ rationem habet finis, præstantior est. Secundò, virtus moralis est, vt ait Arist. 2. Ethi. quæ bonum facit habentem. Vnde,{ Aristot. } vt suprà diximus, neque artes, neque scientiæ simpliciter faciunt hominem bonum, sed sola moralis virtus. Quare maiori est laude digna: vtpote per quam apud Deum meremur, atque ad beatitudinem gressus facimus. Cum intellectuales virtutes esse possint sine vsu, probisque atque improbis communes. Est ergò virtus moralis intellectuali perfectior. ¶ Argumenta hæc eos qui rem in{ Ad argumentum. Distinctio S. Thomæ. } cortice summis labijs attingunt, permultùm mouent: est tamen peregregia D. Tho. distinctio in eadem quæstione citata, per quam facilè diluuntur. Ait enim nihil obstare quo minùs id quod simpliciter melius est, secundum quid non sit alicui propter necessitatem melius. Philosophari nanque melius est simpliciter quam ditari: inopi verò melius est ditari. Pari ergò ratione, licèt virtutes intellectuales meliores sint ratione obiecti, penes quod simpliciter excellentia gradus existimatur: virtutes tamen morales plus participant generalis rationis virtutis, quæ est in ordine ad actum & vsum: proptereà quod sunt in appetitu, cuius est alias potentias mouere appellereque ad opus. Vnde. 2. 2. q. 47. ar. 4. elicuit prudentiam præstantiorum esse hac ratione cæteris virtutibus intellectualibus: nempè quia non tantum verum considerat, quod est intellectus obiectum: sed illud ordinat ad bonum sub ratione boni, puta ad vsum operum: quo homo fit bonus. ¶ At verò arguat quis for{ Alterum argumentum. }tè: Si virtus moralis plus habet de ratione virtutis, fit vt sit nobilior virtus. Hoc enthymemate nonnulli discipuli D. Thomæ seducti, ar{ Solutio quorundam. }bitrantur eius mentem fuisse, virtutes intellectuales esse nobiliora entia, nobilioresque habitus: sed tamen morales esse nobiliores virtutes. Hic autem sensus manifestè reluctatur eius{ Refellitur proxima solutio. } menti: quippe qui ait intellectuales esse simpliciter nobiliores virtutes: nam de virtutum substantia & natura loquebatur. Et ratio est aperta: quia si sunt nobiliores habitus, cùm sint habitus virtutis, fit vt sint quoque nobiliores virtutes. Respondetur ergò consequentiam{ Ad argumentum. } hanc nullam esse, Ratio generalis virtutis plus conuenit moralibus: ergò sunt simpliciter nobiliores virtutes: quoniam virtutis nobilitas non ex ratione virtutis simpliciter perpenditur, sed ex ratione obiecti. Exemplum tibi esto. Docet nos Arist. 1. de Anima, scientiam de anima esse nobiliorem cæteris: quia de nobiliori obiecto: & tamen ratio scientiæ, quæ est euidentia, illustrior est in mathematicis: quæ ideo non simpliciter, sed secundùm quid sunt nobiliores scientiæ. Et pari ratione Theologia est nobilior simpliciter scientia quam musica. ¶ Argumenta ergò facta hoc tantum concludunt quod virtutes morales plus habent de ratione virtutis: & ideo faciunt habentem simpliciter bonum: & sunt magis vtiles, ac subinde cumulatioris laudis. etc. ¶ Sed contra: Dignitas sim{ Replica. }pliciter virtutis per ordinem ad supremam fœlicitatem perpendenda est: ad eam autem nos propinquiùs morales permouent: ergò sunt digniores. Concessa maiori cum minori, ne{ Responsio. }gatur consequentia: Nam etsi in ordine ad fœlicitatem sint virtutes æstimandę, tamen digniores sunt illæ in quibus consistit fœlicitas, quam illę per quas illuc tendimus. Et licèt per virtutes morales illuc progrediamur, tamen contemplatione Deo perfruimur. Itaque in hac vita intellectuales sunt propter morales: nam cognoscere est propter operari: sed tamen simpliciter morales sunt media, quibus ad supremam contemplationem progredimur. Ob idque etsi morales sint magis laudabiles, tamen intellectuales sunt prę illis honorabiles. Laus namque debetur vtilibus medijs, honor verò fini. ¶ Ex quo fit quod cum intellectuales moralibus pręferi{ Corollarium. } mus, intelligendum est comparando genus ad genus, supremumque intellectuale, puta visionem Dei ad supremum morale, videlicet ad amorem. Sed si comparatio in indiuiduo fiat, pretiosior est charitas, imò & iustitia, quam vna scientia naturalis. ¶ Secunda conclusio. Iustitia generalis &{ Secunda conclusio. } legalis earum omnium moralium est præclarissima quę in appetitu consident. Quod apposuerim vt prudentiæ suus seruetur honos. Probatur{ Probatio. Aristot. } ex illa sententia Arist. 1. Ethi. Bonum commune diuinius est particulari: legalis nanque iustitia, vt suprà dictum est, omnes virtutes quæ ad particularia bona hominem instituunt refert in commune bonum: est ergò architectonica virtus, perindeque cęteras omnes gubernans atque architectus ministros, duxque exercitum ac princeps rempublicam. Quapropter de illa loquitur Cicero,{ Cicero. } vbi ait quòd in iustitia est splendor maximus. Et Aris. vbi inquit quòd est sicuti Hesperus inter cætera astra. Quin verò ceu sol est inter humanas virtutes, instar charitatis inter vniuersas: nam vt sol reliquis lumen infundit, sic & iustitia legalis, per hoc quod ad bonum commune cunctas refert, ad quod omnes referendę sunt partes, maximè illas illustrat. Qua vtique ratione, vt suprà diximus, vniuersæ virtutes nomen sibi vendicant iustitiæ. ¶ Ex quo fit vt extra rerum naturam philosophentur, qui conclusioni huic maculam impingere moliuntur: in quibus est Burida.{ Opinio Buridani. } 5. Ethi. q. 6. Contendit enim præstantiorem esse per se virtutem, quæ hominem bene afficit in ordine ad seipsum, quam illam quæ in ordine ad bonum commune eum instituit. Natura enim, inquit, & charitas plus inclinat hominem diligere seipsum quam commune bonum. Quòd si pars, puta manus, appetit conseruare totum, hoc, inquit, est quia inde dependet sua ipsius conseruatio. Est enim hęc philoso{ Exploditur Buridanus. }phiæ adulteratio. Imò sagax natura, cui maior incumbebat totius cura quam partium, eas propter totius conseruationem produxit, quibus adeò instinctum impressit conseruandi totum potiùs quàm seipsas. Vnde experientia docet, brachium ictum excipere qui in caput dirigebatur, etiam si ipsius abscissio subsequatur. Quo fit vt Deus sit à nobis plus quam nos ipsi diligendus: quia est totum respectu nostrî: atque adeò in republica ciuili plus laudis meretur qui bonum commune curat, quam proprium: ac perinde illa virtus præstantior est & apud Deum & apud homines. ¶ Ter{ Tertia conclusio. }tia conclusio. Virtus iustitiæ etiam particularis omnium est moralium pręstantissima, quæ sunt in appetitu: vt semper prudentiam habeamus exemptam. Probatur medijs quam plurimis. Primò ratione subiecti. Insidet e{ Prima ratio pro conclusione. Secunda. }nim rationali appetitui, puta voluntati, quæ sensitiuo, cui aliæ insunt, supereminet. ¶ Secundò ex parte obiecti: nam virtus est circa arduum ac difficile: difficilius autem est probè esse hominem affectum ad alienum bonum conseruandum, ad quod natura nostra non est adeò propensa, quàm ad custodiendum bonum proprium, ad quod, nisi vbi præpedita est, per se est inclinata. Cùm ergo cæteræ virtutes circa proprium versentur bonum, iustitia verò circa alienum, fit vt sit robustior ac præstantior. Vnde Arist. 5. Ethic.{ Aristo. } cap. 1. Complures in proprijs, inquit, vti quidem virtute possunt: sed in his quæ sunt ad alium nequeunt: quia res est magis ardua. Quapropter sententiam illam Biantis probat: Magistratus virum ostendit: eò scilicet quod iam inde homo habet respectum ad alios. Experientia enim constat complures priuatam agentes vitam studiosos esse: qui tamen ad episcopales functiones, ad aliósve magistratus assumpti, vbi iustitiam administrare debent, indigni habeantur. Vnde infert Arist. illum esse pessimum qui ad seipsum & ad amicos vtitur prauitate: illum verò esse optimum, non qui ad seipsum tantùm, sed qui ad alium vtitur ipsa virtute: hoc enim, inquit, est opus difficile. ¶ Tertiò id ostenditur ex{ Tertia. } effectu iustitiæ. Cùm enim homo sit politicum animal, natum scilicet in societate conuiuere, illa in eo fulgentiùs emicat virtus, per quam pax & tranquillitas publica tutiùs protegitur: hoc autem omnium maximè præstat iustitia, atque adeò conuentorum pactorumque fides: quæ, vt. 1. Offic. ait Cicero, eius{ Cicero. } fundamentum est. ¶ Quocircà, vel ob hoc præcipuè iustitia Hespero assimilatur, quòd fulgentissimam reipublicæ pulchritudinem affert. Enimuerò cùm lubrica hæc temporalia bona perexigua sint perque angusta, possideri nisi per partes nequeunt, atque adeò nisi auiditates humanæ legibus, ceu limitibus circunscribantur: vt vnusquisque intra suum ius coërcitus manus ad alienum non porrigat, ex quo legitimum possessorem deturbet. Facit ergo iustitia ceu quadratos lapides, sic homines dignitatibus, ordinibus, diuersisque iuribus distinctos speciosissimam rempublicam extruere. ¶ Atque hinc quarta elicitur{ Quarta ratio. } ratio. Illa est præclarior virtus, quæ omnibus atque in omni tempore est necessaria, quam aliæ magis particulares: iustitia autem, vt. 7. Poli.{ Aristot. } cap. 15. &. 1. Rhet. ait Philosophus, necessaria est in bello & in pace: cùm fortitudo in bello tantum suis fungatur vicibus. ¶ Quintò,{ Quinta. } illa est nobilior ac magis necessaria virtus, qua seruata omnes possiderentur: hæc autem potissimùm est iustitia. Nam cum temperantia & fortitudine necessaria nihilo minùs est iustitia. Si tamen hæc nullibi vulneraretur, omnes aliæ incolumes essent. ¶ Sextò & illa{ Sexta. } est pretiosior virtus, & ex re maximè mortalium, cuius maior esse debet cura legislatoris in republica: hæc autem est iustitia, vt loco citato. 7. Politi. ait Philosophus. ¶ Et quò{ Confirmatio } summatim cuncta complectamur, inde maximè res confirmatur quod in decalogo, vt suprà monstratum est, nullum Deus præceptum posuit præterquàm iustitiæ. Et in republica ciuili nullis vitijs tanta sunt, tamq́ue acerba supplicia decreta, quàm criminibus iniustitiæ, si hæresin modò nefandumq́ue scelus excipias. ¶ Vnus autem ex his scrupulus enasci potest, vtrùm scilicet eousque constituamus{ Scrupulus. } iustitiam perfectiorem esse cęteris moralibus, vt quicunque eius actus sit excellentior quocunque aliarum. Nam multi ex nostris citra{ Quorundam placitum. Ratio in præteritam opinionem. } scrupulum ita censent. Quod profectò nulla probabilitate defendi potest. Ecquis enim dicat quod vendere pisciculos iusto pretio, aut misera holera, eò quod sit actus iustitiæ, maioris sit laudis & meriti, quàm maximus fortitudinis actus aut temperantiæ: profectò ridiculus meritissimò habeatur. Quando ergo comparamus virtutem vnam ad aliam, collatio tantum fit, vt nuperrimè dicebamus, inter genus & genus: aut inter maximum actum vnius, & maximum alterius. Quod tamen nihil vetat, quo minùs propter rei tenuitatem, id quod est genere superius, in indiuiduo sit inferius. ¶ Quarta conclusio. Aliarum duarum{ Quarta conclusio. S. Thomas. Probatio conclusionis. } virtutum moralium fortitudo est præstantior quàm temperantia. Conclusio est S. Thomæ loco citato. 2. 2. q. 66. arti. 4. Quæ primò probatur ratione obiecti & subiecti. Nam temperantia versatur circa delectabilia tactus, qui omnium est sensuum maximè materialis, vtpote omnium fundamentum. Prætereà ex parte actus. Fortitudo nanque versatur circa pericula vitæ in bello, à qua cuncta temporalia bona promânant: temperantia verò circa illa ex quibus quidem vita dependet, vel indiuidui, quantum ad escas: vel speciei, quantum ad venerea. Sed tamen quia in illis non imminet adeò præsens atque horrendum periculum mortis, non inest tantum difficultatis, neque virtutis, quæ circa difficile versatur. PRimum igitur argumentum trimembri re{ Ad primum argumentum . }sponso diluit S. Thomas. Esto enim liberalitas hoc iustitiam exuperet, quòd liberalis id tribuit quod non debet: tamen iustitia propinquiùs accedit ad commune bonum: tribuit enim cuiq́ue quod suum est, quo seruatur publica pax, ad quam liberalitas non est tam necessaria, sed respicit bonum priuatum, quod est diffusiuum sui. Secundò: Iustitia latiùs extenditur: nam respectu omnium est necessaria: quod liberalitati non conuenit. Item quia liberalitatis fundamentum, iustitia est. Nemo enim liberalitatis nomen meretur largiendo quod non debet, nisi iustus priùs sit soluendo quod debet. Et idem est de magnanimitate. ¶ Dubium autem hîc superest de misericor{ Dubium de misericordia. }dia: quæ etsi sit moralis virtus, præclarior tamen apparet quàm iustitia: vt sanctus ipse Doctor. 2. 2. q. 30. ar. 3. confitetur: eò quod sit pro{ S. Thomas. Solutio. }pria Dei virtus. Ad hoc autem respondetur quod si misericordia accipiatur vt est tristitię alienæ miseriæ moderatrix, inferior est quàm iustitia: quandoquidem in appetitu est concupiscibili. Si verò accipiatur vt non dicit ordinem ad sensualem affectum, puta ad commiserationem: sed tantum voluntatem leuandi alios à miseria, multò est pręclarior quàm iustitia, eò quod est virtus suopte ingenio diuina: velle enim ac posse miserijs cunctis & defectibus tam publicis quam priuatis succurrere, subiectum supponit, quod nulli esse possit calamitati defectuîve obnoxium, quod soli potest inaccessæ maiestati Dei congruere. Quam ob rem & eius quoque effectus est omnium præclarissimus: nempe absque vllo debito indigentias subleuare ac prorsùm tollere. Nam si liberalitatem inferiorem iustitia fecimus, ratio erat quod in iustitia fundatur, neque ad commune bonum tam propinquè accedit, neque ad omnes extenditur: misericordia autem in suo culmine, puta vt in Deo existit, iustitiam non præsupponit: imò priùs per misericordiam res produxit, quàm illis aliquid deberet, & ad publicum spectat bonum, ad totamq́ue rempublicam prolatatur. Et ideo cùm virtus sit diuina, comparatio iustitiæ non extenditur ad illam. Quòd si obijcias iustitiam etiam{ Obiectio. } esse virtutem diuinam, atque ideo non excedi à misericordia: negatur consequentia: nam{ Responsio. } iustitia sic est diuina, vt secundùm propriam rationem, puta debitum soluere, possit esse humana: misericordia verò quatenùs nullam secum patitur miseriam, ob id quòd omnes tollit, est Deo maximè propria, atque adeò in ipso illustrior ac rutilantior quàm iustitia. ¶ Secundo autem argumento sua est conclusio{ Ad secundum. } concessa: nempe prudentiam dignitate esse superiorem. Comparamus enim tantum iustitiam ad virtutes morales, quę sunt in appetitu. ¶ Ad tertium de temperantia respondetur,{ Ad tertium. } quod etsi illa nobis commoda afferat, quam ob rem Arist. 7. Politi. cap. 15. tali ratione iu{ Aristot. }stitiæ illam adæquet: vbi temperantia, inquit, sicuti & iustitia tempore belli & pacis est necessaria: simpliciter tamen propter allatas{ Quæstio quarto argumento prætacta. } suprà rationes iustitia est anteferenda. ¶ De fortitudine autem, quæ quarto argumento contendebatur iustitiæ præponi, maior superest ambigendi ratio. Habet enim stre{ Ratio prima dubitandi. }nua hęc ingenuaque virtus argumenta multa, sibi in hac causa patrocinantia. Primum, si à nomine eius encomium auspiceris, fortitudo nomen virtutis videtur per excellentiam obtinere. Sic enim legitur Sapien. 8. Sobrietatem & iustitiam docet: prudentiam & virtutem, id est fortitudinem. Et ratio ipsa virtutis, quæ{ Secunda. } est animum ad vsum applicare, eximio fulgore splendescit in illa: puta quæ hominem præsentissimę morti omnium horrendissimæ obijcit. Et tertiò eius excellentiam splen{ Tertia. }dor commendat, quo habetur in republica. Magnates enim & sanguine præclarissimi inde maximis facultatibus cumulantur atque honoribus suspiciuntur, quòd fortitudinis virtute rempublicam tuentur. Ob idque nunquàm prosapiæ consueuerunt compendiosiori via in republica nobilitari, quàm per bellicam fortitudinem. Id quod vel Gentium, nempe Lacedæmoniorum, Romanorum, & Græcorum Historiæ perpetuæ memoriæ prodiderunt. Hæc enim virtus, vt Hercules, ac Theseos, & quos poëtæ fabulantur, mittamus: Alexandros, Cæsares, Scipiones, atque alios id genus toto orbe celeberrimos fecit. ¶ Quin age vt profana missa faciamus, virtu{ Quarta. }tis maiestatem, vt paulò anteà dicebamus, ex maximo eius actu debemus perpendere: optimus autem fortitudinis actus, quale est martyrium, & laude & merito excellentior est quàm supremus iustitiæ. Nam maiorem charitatem nemo habet, quàm vt animam suam ponat quis pro amicis suis, ac potissimùm pro Deo in testimonium fidei: ergo fortitudo fastigium inter morales virtutes obtinet. Ad hæc cùm summum hominis bo{ Quinta ratio. }num naturale, sit libertas, illa erit virtus omnium maxima, per quam libertas præsertim vendicatur: hæc autem est fortitudo. Nam vt. 7. Polit. ait Arist. qui pericula belli non superant, serui fiunt. Adde illam esse pretiosissimam quæ est rarissima: hæc autem est fortitudo: rariùs enim fortes inuenias, quàm alijs virtutibus præditos. In summa, fortitudi{ Postrema. }nis ingenium & vis est alios vincere sibiq́ue suppeditare, quod Dei virtutem & potentiam proximè præ se fert: vnde fortes atque animi robustos cuncti pertimescunt, omnesque venerantur ac reuerentur. ¶ His veruntamen{ Solutio propositæ conclusionis. } nihilobstantibus, incunctanter est in sententia persistendum. Satis enim pro sua laude fuerit fortitudini, iustitiam in litem de prælatura vocasse. Quando enim rationes alias suprà commemoratas sileremus, hæc pro iustitiæ victoria abundat, quòd fortitudo nullatenùs est, nisi ad iustitiæ præsidium & custodiam necessaria. Scientissimè nanque apud Plutar. Agesylaus, dum ceu iudex hanc quæ{ Plutarchus. }stionem interrogaretur, vtra scilicet harum virtutum alteri præstaret, respondit: nihil vtique fortitudine indigeremus, si omnes iusti essemus. Enimuerò nisi iustitia violaretur, neutiquàm bellis daretur occasio, in quibus fortitudo reipublicæ seruit. Respondetur ergo{ Ad primum argumentum . } ad principale argumentum quod etsi fortitudo sit circa difficilius, tamen iustitia est circa id quod est melius. Præclarius nanque est, vt pax & tranquillitas humani generis per iustitiam seruetur, quàm vita priuati hominis. Quare iustitia, vt diximus, vtroque tempore & pacis & belli refulget. Neque ad pacem necessaria est fortitudo, nisi iustitia profligata. Pari modo respondetur ad id quod de nomine obiectum est. Vendicauit enim sibi for{ Ad secundum. }titudo virtutis nomen, non simpliciter per excellentiam, sed quia qualitas illa, ac vis virtutis, quæ animum robustum efficit, & constantem, præcellit in ipsa. Ad aliud autem de{ Ad tertium. } nobilium splendore, quibus nomina fortitudo fecit præclara: Respondetur, quod si fortitudo tales illis honores pepererit, id tamen non fecit nisi tanquam miles ministraque iustitiæ: quia neque virtutis rationem assequi valet, nisi quatenus est iustitiæ custos ac propugnatrix. Enimuerò cum honos soli virtuti, vt Arist. 1. Ethic. inquit, debeatur, ac potissimùm iustitiæ, vbi homines aliter quam iustitiam tuendo animi robur exercent, non sunt aliter fortes, quàm truces tauri, ferocesque vrsi, atque immanes tigres. Constituit ergo respublica magnates atque illustres, vt sacrosancta iustitiæ virtutem sua fortitudine strenuè protegerent: nempe non vt sua potentia iniuriam alijs offerent, sed vt vndique propulsarent. ¶ Ad aliud au{ Ad quartum. }tem quod de martyrum fortitudine maiori cum probabilitate obiectum est, respondetur quod etsi actus martyrij, qui apud Deum præclarissimus est, à virtute fortitudinis sit elicitus, non tamen inde totam suam laudem nanciscitur: sed quia à supremo charitatis conatu imperatur, qua nemo maiorem habet quam vt animam suam ponat pro Deo suo. Quare & religionis virtus, quæ præstantior est quam iustitia, suis illic vicibus fungitur. Quo fit vt ponere vitam pro alio quolibet amico, non adæquaret supremum actum iustitiæ. Ad aliud{ Ad quintum. } negatur, fortitudini maximè esse proprium libertatem asserere. Imò hoc præ cunctis virtutibus iustitiæ competit, quæ, vt suprà diximus, parens est pulcherrimæ pacis: sed iustitia perturbata, necessaria est ad libertatem fortitudo. Ad aliud etsi concederem, hac ratio{ Ad sextum. }ne raram esse fortitudinis virtutem, quòd circa truculentissimam mortem, quam homines maximè extimescunt, versatur: tamen profectò si ingentissimam mortalium auiditatem honoris atque splendoris spectes, quem per fas atque nefas persequuntur, multò crediderim esse rariorem iustitiæ virtutem: quæ non modò in minimis aut in mediocribus, sed in his quę ad amplissimas dignitates maximè referunt, constantissimè vigeat. ¶ Ad po{ Ad vltimum. }stremum denique negatur per fortitudinem maximè nos Deo assimilari: licèt fortes victos suos suppeditent. Non enim hoc est in Deo summum: sed cuncta per iniustitiam subiugare: ac potissimùm per misericordiam creare ac recreare. # 3 QVAESTIO TERtia de iniustitia. S. Thom. 2. 2. q. 59. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm iniustitia sit speciale vitium. CVM contrariorum, vt 1. Topic. autor est Arist.{ Aristot. } eadem sit disciplina, opus hoc nostrum quod de iustitia & iur. inscripsimus, non solùm circa iustitiæ virtutem, sed plurimùm circa iniustitiæ vitia in subsequentibus versabitur. Ob idq́ue post explicatam naturam iustitiæ, necesse est de contraria iniustitia proximum adhibere sermonem. Quęritur ergo vtrùm iniustitia sit speciale vitium. Et arguitur more nostro à parte negatiua. O{ Primum argumentum. }mne peccatum, vt. 1. Ioan. 3. habetur, est iniquitas: iniquitas autem idem est quod iniustitia: vtpote inæqualitas: ergo iniustitia non dicit speciale vitium, sed generalem omnium conditionem. ¶ Secundò arguitur: Nullum speciale peccatum vniuersis opponitur vir{ Secundum. }tutibus: iniustitia autem opponitur cunctis virtutibus: nam iniustitia quæ in adulterio committitur, opponitur castitati: & quæ in homicidio, mansuetudini: & quæ in contumelia, vrbanitati &c. ergo non est speciale vitium. ¶ Tertiò: Iniustitia opponitur iustitiæ quæ{ Tertium. } est in voluntate, sed omne peccatum, Augustino autore, est voluntarium: ergo omne peccatum est iniustitia. ¶ In contrarium est quod iniustitia contrariè opponitur iustitiæ: hæc autem est specialis virtus: ergo iniustitia, speciale vitium. QVæstio quamfacilima est. Nam per regulam topicam, quot modis dicitur vnum contrariorum, dicitur & reliquum. Quo fit vt sicut iustitia alia est generalis virtus ac legalis, alia verò specialis: sic & iniustitia alia sit generalis, alia verò specialis. Quapropter duabus conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prior. Iniustitia illegalis{ Prima conclusio. } quæ iustitiæ legali ex regione aduersatur, est vitium, speciale quidem per essentiam: intentione autem atque imperio, generale. Vtraque{ Ratio conclusionis. } pars similima ratione patet qua idem est de iustitia demonstratum. Enimuerò sicut legalis iustitia bonum habet commune pro obiecto, ob idque specialis virtus est per essentiam: nihilo minùs cæteris omnibus imperat, omnesque ad suum refert finem: sic & de iniustitia censendum. Est enim illegalis institia legum inobedientia, bonique communis despectio: & ideo est speciale vitium. Sed tamen per reliqua omnia grassatur. Potest enim quis adulterari ex contemptu legis, occidere, furari, &c. ¶ Posterior conclusio. In{ Secunda conclusio. }iustitia quæ æqualitatem, quæ ad alterum est corrumpit, inque inæqualitatem peruertit, puta prout homo plus habere vult aut rerum aut honorum, minusque malorum: cariùs scilicet vendendo, aut viliùs emendo &c. speciale vitium est. Idque inde patet quòd materiam habet specialem & obiectum. Conclusiones ambæ expressè apud Arist. 6. Ethic. cap. 1.{ Aristot. } constitutæ sunt: vbi bifariàm aliquem dicit esse iniustum: videlicet & qui à legibus exorbitat, & qui plus capit atque iniquus est. sicuti & iustus quoque dupliciter: & qui legitimè facit, id est legibus obtemperat, & ad commune contuetur bonum: atque ille qui æquus est: id est qui vnicuique quod suum est tribuit. REsponsio autem primi argumenti rem{ Ad primum argumentum . } ampliùs elucidabit. Respondetur enim quod sicut iustitia legalis dicitur per comparationem ad bonum commune humanum, sic & iustitia diuina dicitur per comparationem ad bonum diuinum: cui cùm omne peccatum repugnet, meritò in genere definitur quòd sit dictum vel factum contra legem Dei. Atque hac subinde ratione omne peccatum est iniquitas. ¶ Dubitas autem an{ Dubitatio. } iniquitatis ratio illegalis formaliter conueniat vniuersis peccatis: Apparet nanque ita esse: quandoquidem peccatum nullum sit nisi contra leges fiat. Responsio nihilo minùs est,{ Solutio. } quòd etsi commune peccatum materialiter sit illegalis iniquitas: non tamen id vniuersis eis conuenit formaliter. Exempla enim suprà iam sæpe posita sunt. Enimuerò si furtum facias, non ceu Dei leges despectui habens, sed vt cupiditati tuę obsequaris: vel homicidium perpetres, non vt bonum perturbes commune, sed quia potis non es tuæ cedere iracundiæ: materialiter quidem illegalis es, quia diuinæ legis transgressor: non tamen formaliter, quia id non habes in intentione: sed es nihilo minùs iniquus atque iniustus contra particularem iustitiam. Si autem hæc scelera in contemptum legis & contra commune bonum committeres, tunc illegalis esses ac peruersus ciuis. ¶ Ad secundum respondetur,{ Ad secundum. } iniustitiam, quia circa omnes actiones, peculiari nihilo minùs ratione versatur, non quidem directè, sed tamen indirectè & materialiter omnes virtutes oppugnare: quippe quę per diuersas corruptas affectiones, ius alienum violat. ¶ Ad tertium denique respondetur, quod{ Ad tertium. } etsi voluntas, sicuti & ratio ad materiam omnium virtutum se dilatet, nihilo minùs iustitia suam habet peculiarem rationem: ideoq́ue non omne peccatum est iniustitia. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm quicumque iniustum facit, continuò censeatur iniustus. CVM virtus, autore Aristot. sit quæ bonum facit habentem, scrutari decet vtrùm vice versa quicunque iniustum facit, continue sit censendus iniustus & prauus. Et arguitur à parte affirmatiua. Habitus à suis{ Primum argumentum. } obiectis nanciscuntur speciem: proprium autem obiectum iustitiæ est iustum: propriumque adeò iniustitiæ, iniustum: ergo & ex hoc quod quis iustum facit, iustus est habendus: & ex hoc quòd iniustum, iniustus. ¶ Secundò ar{ Secundum. }guitur. Omnis virtus eodem se habet modo ad proprium actum: eadem ergo erit ratio de omnibus vitijs: quicumque autem facit aliquid intemperatum, est intemperatus: ergo & quicumque facit iniustum, erit iniustus. ¶ Tertiò:{ Tertium. } Quicunque iniustum facit, peccat genere suo mortaliter. Nam facit contra æquitatem, vel occidendo, vel adulterando, vel furando, &c. quæ omnia sunt genere suo mortalia: peccatum autem mortale reddit hominem iniustum apud Deum, sicuti gratia reddit eum iustum: ergo quicumque facit iniustum, est iniustus. ¶ In contrarium est Philosoph. 5. Ethi. cap. 8. vbi edisserit{ Aristot. } quemadmodum contingat, vt quis iniustum faciat qui tamen non subinde fiat iniustus. QVæstio hæc in gratiam Arist. mota est: nempe vt eius hîc locus modò citatus exponatur. Cuius quidem doctrina vna bimembri conclusione summatur. Cui alteram adhibebimus, vt quartum articulum sancti Thomæ, huius germanum, simul absolua{ Prima conclusio. }mus. Sit ergo prior conclusio. Non quicumque iniustum facit dicendus est subinde per se iniustum: puta si vel ex ignorantia, vel ex passione id faciat: sed ille tantùm qui ex habitu & ex electione id audet. Quò autem conclusionis{ Fundamẽtum. } sensum tyrunculus etiam percipiat, meminerit ad rationem virtutis exigi vt quis sciens ex electioneque faciat propter honestum & perpetuò, vt ex. 2. Ethi. suprà citatum est. Quare si quis vel casu vel quadam repentina affectione vnum de se præstet virtutis actum, non subinde studiosus est: quia non per se, sed per accidens bonum facit. Id ergo ipsum Aris. docendum duxit & in vitijs. Requiritur enim vt quis iniustus dicatur, non tantùm quod iniustum faciat, sed quòd id ex animi morbo efficiat: puta ex habitus corruptione. Patefacit autem rationem hanc diuus Thomas{ Ratio conclusionis. } hoc modo. Sicuti obiectum iustitiæ est iustum, ita & obiectum iniustitiæ, iniustum: puta inæquale: radix autem propria, vnde iniustum oboritur, est habitus, quo potentia afficitur ad obiectum. Quare qui ex electione & habitu operatur, ille propriè iniustus est. Potest ergo duobus modis vsu{ Bifariam contingere potest quempiam iniustum patrare neque tamen sit iniustus. } venire vt quis iniustum patrando, non sit iniustus. Primò propter defectum relationis actus ad obiectum: scilicet quia operans illud non intendit: nam actus ex intentione fit spontaneus, ac subinde humanus. Vnde quomodolibet quis non vltrò faciat, excusatur nè sit iniustus: & cùm voluntarium ignorantia, visque tollat, si quis, inquit Aristo. per ignorantiam iniustum faciat, vel vi compulsus, nemini iniurius est: vt si quis tuam manum moueat qua alium pulses: tunc enim neque animus neque verò actio refertur applicaturque ad iniustum: sed fit iniustum per accidens. Quare nullum est vituperium: sicuti neque quicquam comparares laudis si illo modo iustum faceres. Secundo verò modo contingit vt iniustum faciens non sit iniustus ex defectu relationis actus ad habitum: nempe quod licèt obiectum sit voluntarium & intentum, atque adeò operatio referatur ad obiectum, tamen actio non nascitur ex habitu. Vt si quis alioqui mitis homo & probus subitanea iracundiæ procella alium vulneret, tunc non operatur ex electione: quippe quam necesse est vt deliberatio præcedat: atque adeò neque ex habitu. Colligitur ergo ex his nostra conclusio: nempe, ad hoc quòd quis meritò nominetur iniustus, requiri, vt per se faciat iniustum: nam vbi id per accidens fecerit, non erit iniustus. Et cùm habitus per actionem referatur ad obiectum, duplex est relatio & applicatio necessaria vt per se faciat quisque iniustum, fiatque iniustus. Videlicet vt operatio per intentionem referatur ab obiectum, hoc est quod obiectum sit volitum: & prætereà vt eadem operatio per electionem referatur ad habitum, hoc est non ex passione sed ex habitu procedat. ¶ Hîc nihil ambiguitatis superest si modò mens Aristotelica patescat. Enimuerò quod qui aut ignoranter aut vi coactus quidpiam admittit, neque iustus sit, neque iniustus, eiudentiam rationis habet: quia actio, quæ spontanea non est, minimè est humana. Attamen quod qui sciens{ Argumentum. } & prudens ex animi ægritudine, puta ira vel alia passione delinquit, non sit iniustus, falsum apparet. Triplex enim peccatorum genus distinguitur: scilicet ex ignorantia vincibili, puta quæ non in totum excusat: & ex passione, quod peius est: & ex malitia, puta studio & electione: quod genere suo pessimum habetur. Arist. ergo male non admittit hunc tertium gradum. Respondetur, aliter Philoso{ Responsio. }phum censeri de homine iusto atque iniusto, quàm apud Deum existimatur. Deus namque, non habitus, sed actus ponderat: & ideo quicunque delinquit, quantunuis alioqui iustissimus, fit, habeturque apud ipsum iniustus. Sicuti quicunque vnico actu bene faciat, etiam si nullo sit virtutis habitu præditus, bene de ipso meretur. Neque verò Arist. negat quin actus à passione profectus sit vituperandus: sed hoc tantum censet quod nomina hæc, iustus & iniustus, non connotant nisi habitus. Quocircà ait, id quod extra rationem, id est, per ignorantiam fit, infortunium esse: quod autem malum ex scientia procedit, sine tamen vitio, hoc est sine habitu, peccatum inquit est: vitium autem non actus sed habitus nomen est. Et profectò vulgari sermone ita loquimur. Etenim sicut vna hirundo non facit ver, ita neque vno aut altero actu dicitur quis studiosus, aut prauus: sed quando ex habitu operatur, ac perinde studio & electione. Qua ratione & Theologorum scholæ hunc dum taxant, censent peccare ex malitia: atque adeò propriè hunc solum haberi dicique malum. ¶ Ex his er{ Postrema conclusio. }go colligitur posterior conclusio. Quicunque sciens ac prudens iniustum facit, hoc est non per ignorantiam quæ prorsus sit operis causa, quanuis ex passione id sine habitu faciat, mortaliter genere suo peccat. Clarissima est{ Probatio. } conclusio. Est enim peccatum mortale quidquid charitati aduersatur: peccatum autem iniustitiæ, quia virtutem iugulat, quæ ad pacem reipublicę necessaria est, charitati genere suo reluctatur: est ergo suopte ingenio mortale. Dixerim, si non procedat ex ignorantia quæ prorsus est causa operis: hoc est quæ omninò tollit culpam. Nam ignorantia iuris non tolleret, Neque omnis ignorantia facti: licèt digna sit venia: vt. 5. Ethi. autor est Arist.{ Aristot. } Quin verò Paul. Misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci. Adiecerim, genere suo, tum ad differentiam prodigalitatis, & gulæ, atque aliorum peccaminum, quæ genere suo non sunt mortalia nisi ex circunstantijs: tum etiam ad denotandum, contingere posse contra iustitiam ob materiæ tenuitatem, peccare venialiter. Horum autem examinatio ad alium pertinet locum. ¶ Ac per ista quę di{ Interpretatio Aristot. }cta sunt intelligendum est quod illic ait Arist. cap. 9. nempe falsam esse eorum opinionem qui existimant in potestate hominis esse, vt statim faciat iniustum: videlicet ex electione: & quòd iustus non minùs quàm iniustus possit facere iniustum: scilicet per se. Errant, inquit, quoniam qui optimis est habitibus imbutus, etiam si velit non potest facilè iniustum eligere: tametsi posset ignoranter aut subito motu iniustum facere. Vnde illud ortum habuit axiôma, Nemo repentè pessimus. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, habitus & actus speciem sortiri ex obiectis formaliter, vt aiunt, ac per se volitis: quando autem materialiter ac per accidens, hoc est ex accidenti ignorantia aut passione id fit, non sufficit actus hominem philosophorum idiomate aut iustum denominare aut iniustum. ¶ Ad secundum responde{ Ad secundum. }tur latam esse differentiam inter iustum, quod est obiectum iustitiæ: & temperatum aut strenuum, quæ sunt obiecta aliarum virtutum. Iustum enim & iniustum, quia per se inuenitur in rebus, licèt per accidens fiat, dicitur iustum & iniustum. Quapropter in hac peculiariter virtute ingeniosè constituit Aristot. posse quenquam facere iniustum etiam si non sit iniustus: obiectum autem temperantiæ, quia non est in rebus secundùm earum naturam, sed per ordinem ad agentem, quando per accidens fit, nullatenùs dici potest temperatum: ob idq́ue in illa virtute nulla opùs erat distinctione: sed quicunque facit temperatum, est temperatus: quia non erit opus temperatum, nisi per se sit intentum. Quare si quis casu abstineat, vt non est temperatus, ita neque facit opus temperatum: quoniam non facit quando, & vbi, & quomodò oportet. Et pari ratione quando Loth, verbi gratia, præ ebrietate cognouit filias, vt non fuit intemperatus, ita neque fecit opus intemperatum. In summa, distinctio hæc siue iusti siue iniusti materialis ac formalis locum non habet in obiectis temperantiæ vel fortitudinis. ¶ Tertium autem argumentum satis so{ Ad tertium. }lutum est: vbi ostendimus quòd etsi quocunque actu iniustitiæ perdatur Dei gratia, atque adeò apud ipsum fiat homo iniustus, hoc est peccator: non tamen inde sequitur, vt inter morales philosophos, apud quos formales denominationes non ex actu, sed ex habitu perpenduntur, dicatur omnis peccator iniustus aut prauus. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm quis poßit iniustum pati volens. POstquàm visum est de eo qui iniustum facit, sequitur vt de illo dicamus qui iniustum patitur: vtrùm scilicet quis possit iniustum pati volens. Et arguitur à parte affirmatiua. Iniustum idem est quod{ Primum argumentum. } inæquale: recedit autem quisque seipsum sua sponte lædendo perinde ab æqualitate ac si alium læderet: ergo & volens potest iniustum atque adeò iniuriam pati. ¶ Secundò. Nemo{ Secundum. } supplicio plectitur nisi ob iniustitiam. Plectuntur autem ciuiliter illi qui sibi mortem consciscunt. Ait enim Arist. 5. Ethi. cap. vlti.{ Aristot. } quòd ignominia quædam instituta erat aduersus eos, nempe quod sepultura interdicebantur: ergo volens quis patitur iniustum. ¶ Ter{ Tertium. }tiò. Facere patique iniustum relatiua sunt, atque adeò nemo iniustum facit nisi alius iniustum patiatur. Contingit autem vt quis iniustum faciat volenti illud pati, vt si cariùs iusto vendat aut pecuniam sub fœnore mutuet: ergo potest quis volens iniustum pati. ¶ In contrarium est quod iniustum pati contrarium ei est quod est facere iniustum: sed vt præcedenti arti. definitum est, nemo iniustum facit nisi volens: ergo nullus id nisi nolens patitur. ET hic quoque articulus gratia interpretandi Arist. adhibitus est, qui. 5. Ethi. cap. 9. & sequentibus constituit, neminem iniustum pati seu iniuriam dum sua id sponte patitur. Doctrina autem eius per duas conclusiones patefit. Prior est. Nemo per se & formaliter lo{ Prima conclusio. Ratio conclusionis. }quendo iniustum neque facere potest, nisi volens: neque pati, nisi nolens. Conclusio est quæ luculenta fulcitur naturali ista ratione. Quemadmodum de ratione intrinseca actionis est vt ab agente procedat, sic & de intrinseca ratione passionis vt ab alio fiat, passo non conferente vim. Ex quo Arist. 3. &. 8. Physic. colli{ Aristo. }git non posse idem esse omninò agens & patiens: imò omne quod mouetur, ab alio moueri. Principium autem hominibus agendi proprium est voluntas. Vnde illud propriè dicitur homo facere quod à sua egreditur voluntate: idque econtrariò pati quod renuente eius voluntate de ipso fit. Nam pati est vinci ac superari. Vbi autem quis volens patitur, vim ad id confert & causam, ac subinde agere potiùs dicitur quàm pati: fit ergo vt per se formaliter loquendo nullus nisi nolens quidpiam patiatur. Imò hoc ipsum est pati quod violentiæ obnoxium esse. ¶ Posterior conclusio.{ Secunda conclusio. } Nihil vetat quo minuùs quilibet per accidens ac materialiter loquendo volens patiatur iniustum: sicuti & nolens per accidens potest facere iustum. Probatur conclusio. Vt si quis{ Probatio conclusionis. } ignorans id fieri de se consentiat quod sibi malum est, vt cùm ebrius Loth à suisque filiabus deceptus incestum perpetrauit: & Iacob ignorans stuprum admisit: aut cum necessitate coactus, mutuum sub fœnore recipit. ¶ Circa has conclusiones primùm omnium adnotauerim, quòd licèt ius & iustum idem sit: tamen vsitato more loquendi, iniuriam pati, non eandem ferre videtur distinctionem quam iniustum pati. Non inquam ita propriè quis dicitur iniuriam pati materialiter sicut iniustum pati. Imò iniuriam pati semper pro eo vsurpari videtur quod est iniustum per se pati: puta nolentem ac renuentem. Atqui hinc originem duxit illud iuris axiôma, Scienti & volenti non fit iniuria. Sicuti neque iniuriam irrogare nemo dicitur nisi qui sciens ac prudens iniustum facit. ¶ Contra{ Argumentum. } hanc autem conclusionem offert se illicò argumentum, quòd si nullus volens iniuria afficeretur, consequens inde fieret, vt nemo quanuis metu in aliquod pactum consentiret, posset de iniuria conqueri: quod tamen falsum est. Nam matrimonium quod per consensum metu mortis exortum contrahitur, iura propter iniuriam dissoluunt. Quòd si{ Solutio. } quis vim argumenti repellere cogitauerit, dicens eum qui metu consentit sub conditione id nolle, contra eum stare videtur Arist. qui{ Replica. } 3. Ethi. ait, Eum qui in genere nollet, in particulari tamen vult, simpliciter velle: vt qui in naufragio merces eijcit, licèt nollet, nihilominùs simpliciter vult. Respondetur nihilo{ Responsio. }minùs conditionem illam, quam Scholastici nolleitatem appellant, satis esse vt quis censeatur iniuriam passus: tametsi simpliciter velit: dum modò consensus ille contra ius extorqueatur. Nam iniuriam pati idem est quod proprio iure priuari. Quocircà dum quis iure in supplicium rapitur, quantunuis sit nolens, nullam patitur iniuriam. Et si tunc optio illi offerretur, vt si vellet, exempli gratia, meretricem ducere aut triremibus addici, donaretur vita, nulla ei fieret iniuria, etiam si mallet mortem absque illa conditione euadere. Ex quo rursus fit vt qui astu & fraude seductus iniustum patitur, iniuriam quoque per se patiatur, ac si vi consentiret: quia non facit vltroneus. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur quod nemo sua sponte sua erogans bona, quæ non debet, vllam facit iniustitiam neque inæqualitatem: nam cùm sua sit voluntate suorum dominus, eâdem potest & donare sua, & pati vt expolietur. Sed arguis: Si{ Replica. } quis bona sua decoquat: videlicet si alendam habens familiam prodigè suam substantiam effundat, illi qui accipiunt iniuriam ei irrogare videntur: & tamen ipse absolutissima voluntate eam elargitur. Respondetur quod quanuis{ Solutio. } prodigus ille delinquat, nihilo minùs accipiens nullam illi facit iniuriam, sed fortè familiæ ad quam quodam modo illa bona pertinebant. At verò non his pressiùs tractandis locus est hic accommodus. ¶ Secundi autem{ Ad secundum. } argumenti vulgata responsio est, sin gularem personam bifariàm posse considerari: vno quidem modo secundum se absolutè. Qua vtique ratione nullam sibi potest iniustitiam facere. Cùm enim seipsum quispiam, vel infâmat, vel mutilat, vel occidit, facit quidem contra charitatem, qua seipsum diligere tenetur: minimè tamen contra iustitiam: tum quòd iustitia non est nisi ad alterum, tum quòd sciens ipse ac volens patitur. Secundo modo potest considerari in quantum est reipublicæ membrum, Deique figmentum & imago. Atque hac ratione qui seipsum occidit, iniuriam irrogat, tum ciuitati, tum pręcipuè Deo. Ac proinde tam ciuili quàm diuina lege supplicium pendit. Sententia est Arist. 5. Ethic. cap. 11. Attamen non inde inferendum est, rempublicam dominium habere vitæ & mortis perinde ac Deum: neminem nanque ceu dominus occidere potest, quemadmodùm vnusquilibet sine causa suum potest armentum aut pecudem mactare: sed tanquàm iudex propter culpam: de quo latiùs lib. proximo sub titulo, De dominio. & rursus lib. 5. sub titulo De homicidio. Eodem modo qui alium, id quidem optantem ac deprecantem, interfecerit, cuius exemplum in armigero habes, qui Saûlis iussu ipsum interemit, iniuriam etiam facit, non id iubenti, sed Deo qui vitæ dominus est: & reipublicæ, quæ custos est vitæ. Sed numquid poterat Rex ille alteri iubere, vt{ Quæstio parua. Solutio. } se occideret? quando quidem supremam habet potestatem. Respondetur neutiquam principem potestatem habere interficiendi innocentem, ac multò minùs præcipiendi homicidium suî: si tamen tantam exercuisset tyrannidem, posset iudicem super se constituere, qui se iure perimeret. ¶ Ad tertium { Ad tertium. } denique respondetur quod agere patique iniustum, si materialiter accipiatur, vbique se vt correlatiua consequuntur. Nemo enim facere iniustum potest, nisi alicui qui id patiatur: neque verò pati, nisi ab aliquo qui id faciat. At verò si locutio sit formalis: quoniam hoc perpendendum est ex voluntate agentis & renitentia patientis, potest contingere, vt quispiam iniurius alteri sit, & tamen alter nullam patiatur iniuriam. Vt si quis, verbi gratia, aliquid alteri faciat animo lædendi & nocendi quod tamen alteri nihil nocet: vt si alteri vendas rem pluris quàm valet animo fallendi: tamen alter sciens & prudens vult ex sua liberalitate illud dare. Nam si ex egestate emere cogitur, aut ad vsuras accipere, licèt simpliciter dare velit, tamen quia dare nollet, iniuriam, vt dictum est, patitur. # 4 QVAESTIO QVARta, de iudicio. S. Tho. 2. 2. q. 60. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm iudicium sit actus iustitiæ. QVandoquidem de habitu iustitię dictum est, deq́ue eius contrario iniustitiæ: habitus verò sit propter habitum: subsequitur vt de eius potissimo actu dicamus, qui est iudicare, vtrùm sit actus iustitiæ. Et arguitur à parte negatiua. Vnusquisque, inquit 1. Ethic. Aristo. bene iudicat quæ cognoscit:{ Primum argumentum. Aristo. } ergo iudicium ad vim cognoscitiuam attinet: Vis autem cognoscitiua in moralibus per prudentiam perficitur: ergo iudicium, functio est intellectualis prudentiæ potiùs quàm iustitiæ, quæ est in voluntate. ¶ Secundò Apostolus. 1. ad Corin. 2. Spiritualis, inquit, iudicat omnia: homo autem per cha{ Secundum. }ritatem fit spiritualis: quæ per Spiritum sanctum cordibus nostris infusa, illa à terrenorum affectu perpurgat: ergo iudicium officium est potiùs charitatis quàm iustitiæ. ¶ Tertiò: vniuscuiusque virtutis proprium est rectum in sua propria materia iudicium perfi{ Tertium. }cere. Nam, vt. 3. Ethi. cap. 4. ait Philosophus, studiosus quisque est regula eorum quæ facienda{ Aristot. } sunt. Illæ namque res, inquit, iustæ ac temperatæ dicuntur, quę tales sunt quales vir iustus agit ac temperatus. Non ergo iustitiæ proprium est iudicare. ¶ Quartò, iudicare non{ Quartum. } nisi ad iudices & principes spectare videtur: iustitia autem vniuersalis etiam subditis communis est: ergo iudicium non est propriè iustitiæ munus. ¶ In contrarium est illud Psalm. Quousque iustitia conuertatur in iudicium. QVæstio vnica dissoluitur conclusione.{ Conclusio responsiua. } Iudicium actus est maximè proprius iustitiæ. Conclusio ex ipso nominis sonitu & compositione fit manifesta. Iudicium enim idem{ Probatio. } est quod dictio iuris: & iudicare, idem quod ius dicere: & iudex, idem quod ius dicens. Quo fit vt iudicare proprius sit actus circa ius. Ius autem, vt suprà dictum est, est obiectum iustitiæ, puta iustum illud quod per iustitiam constuitur in rebus: ergo iudicare secundum suam primæuam ac natiuam significationem, idem est quod decernere ac definire id quod iustum est & ius: rectè autem censere ac definire rem aliquam procedit ex recto affectu atque habitu, quo quis se habet erga eandem rem. Nam vt. 3. Ethic. cap. 5. ait Philosophus, qualis vnus{ Aristot. }quisque est, talis sibi videtur finis: vt qui castus est, bene iudicat de venereorum abstinentia: & qui sobrius, de abstinentia ciborum: ergo eâdem ratione proprius actus iustitiæ est iudicium rectum, hoc est recta determinatio iusti. Vnde Aristo. 5. Ethic. cap. 4. ait, omnes ad iudicem tanquàm ad iustum animatum confugere. Est enim iudex quasi viuens ac loquens iustitia. NVlla in conclusione latet dubitandi ratio præter illas quas argumenta facta petunt. Primùm igitur sciolos atque ex Diale{ Ad primum argumentum . }cticis emergentes fallere posset: vtpote quibus re in cortice aspecta apparere posset iudicium secundum suam genuinam significationem esse potiùs actum rationis, quàm iustitiæ: eò quòd iudicare idem est quod ius dicere: dicere autem est loqui: quod non voluntatis, sed intellectus munus est: voces enim sunt signa conceptuum: atque adeò quales loquutiones voce proferuntur, tales intellectus priùs format. At verò res penitiùs inspecta aliter se habet. Enimuerò cùm nomen iudicij à iure descendat, fit vt primum fuerit impositum, ad significandum rectam definitionem iustorum. Sed deinde deriuatum est ad significandam in vniuersum rectam definitionem aliarum virtutum circa propria obiecta, tam in speculatiuis, quam in practicis. Puta rectam definitionem in materia temperantiæ ac fortitudinis &c. Ac perinde in scientijs id quod dicit adęquationem obiecti ad intellectum. In omnibus autem ad rectum iudicium duæ{ Duæ virtutes requiruntur ad rectum iudicium. } sunt virtutes requisitæ, scilicet & quæ iudicium proferat, & quæ potentiam iudicantis disponat vt idonea sit atque apta ad iudicij rectitudinem. Prius autem proprium est rationis, cuius est loqui, vt modò ostendebamus: posterius verò proprium est habitus bene afficientis potentiam ad obiectum. Qui quidem habitus de rebus speculatiuis est speculatiuus existens in intellectu: in practicis autem est habitus afficiens appetitum. Nempe in materia temperantiæ, habitus temperantiæ: in materia fortitudinis, habitus fortitudinis. Nemo enim rectissimè iudicabit aggredi quando oportet, esse bonum, nisi qui fortis est: neque censebit meliùs, moderamine ciborum vti quàm illis immergi, nisi qui temperatus sit. Eâdem ergo ratione iudicium est opus iustitiæ tanquàm inclinantis hominem ad rectum iudicium: prudentiæ autem, tanquàm proferentis. Hæc enim virtus in omnium virtutum materijs iudicia profert. At verò vt recta sint, habitus morales affectum pręparant. Quòd si rursus scisciteris, vtri ergo harum virtutum{ Quæstio. Solutio. } magis est proprium munus iudicare? Respondetur quòd propinquiùs conuenit rationi & prudentiæ à qua profertur: sed tamen potissimùm conuenit iustitiæ, vnde habet vt sit rectum. Quocircà Philosophus. 6.{ Philosophus. } Ethic. cap. 12. Virtus, inquit, moralis est quæ propositum ipsum efficit rectum: prudentia verò quæ circa media negotiatur. ¶ Atqui{ Ratio quare virtutes cunctæ prudentiæ connectuntur. } per hæc ratio claret cur omnes virtutes prudentiæ connectuntur. Nam cùm prudentiæ sit, recta in omni materia morali iudicia proferre: quam rectitudinem à morali virtute recipit: non potest esse prudens nisi qui sit omnibus virtutibus præditus: neque, vice versa, vlla moralis virtus statum habebit virtutis sine prudentia: quippe sine qua nequit suum exequi propositum. ¶ Secundum argumentum, hoc euincit quòd charitati competit{ Ad secundum } rectè iudicare circa diuina, erga quæ afficit appetitum, vt per donum sapientiæ rectum feratur iudicium: iustitia verò afficit erga iustum naturale & humanum voluntatem, vt iustus per prudentiam idoneum quoque proferat de ipsis iudicium. ¶ Ad tertium verò respondetur, quòd etsi omni{ Ad tertium. }bus sit virtutibus commune affectum parare ad rectum iudicium circa sua propria obiecta: est tamen differentia quod cùm reliquæ virtutes, vt crebrò dictum est, hominem ordinent ad seipsum: iustitia verò ad alium: & vnusquisque sit suorum dominus, non autem eorum quæ sunt ad alterum: fit vt in cęteris virtutibus non sit requisitum iudicium nisi particulare ipsius studiosi: in materia autem iustitiæ necessarium sit prętereà superioris, qui inter duos litigatores dijudicet. Quapropter iudicium peculiariùs virtuti iustitiæ adscribitur, quam aliarum cuipiam. ¶ Ac perinde respondetur ad quartum, quod etsi{ Ad quartum. } priuatim iudicare etiam conueniat subditis iustitia pollentibus: tamen quia hęc virtus architectonicè in principe præsidet, in suisque ministris, eis propriè congruit eiusdem virtutis potissimus actus, qui est iudicare, iusque dicere. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm iudicare sit licitum. COnstituto cuiusnam sit virtutis iudicare, subsequitur vt perscrutemur an sit licitum. Et ar{ Primum argumentum. }guitur à parte negatiua. Pœna non infligitur nisi pro culpa: decernitur autem iudicantibus ea pœna quòd iudicabuntur, secundùm illud Matthæ. 7. Nolite iudicare, & non iudicabimini: ergo iudicare illicitum est. ¶ Secundò: Pec{ Secundum. }catori iudicare non licet, secundùm illud ad Roman. 2. Inexcusabilis es ô homo omnis qui iudicas: in quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas. Eadem enim agis quæ iudicas. Nemo autem est à peccato immunis. Nam si dixerimus, ait Ioannes, quòd peccatum non habemus, nosipsos seducimus: nemini ergo licitum est iudicare. ¶ Contrarium nos autem cohortatur illud Deutero. 16. Iudices & magistros constitues in omnibus portis tuis, vt iudicent populum iusto iudicio. CVm articulo proximo definitum fuerit, iudicium esse actum iustitiæ, inde fit consequens iudicare esse licitum. At verò non ideo otiosus est præsens articulus: quippe qui non tam adhibetur ad id demonstrandum, quàm ad enarrandas constituendasque conditiones, quæ ad iudicium requisitæ sunt vt sit rectum. Quapropter conclusio non tam titulo ad formam respondet, quam ad æquitatem recti iudicij. Conclusio autem est. Vt vnumquodlibet{ Conclusio responsiua. } iudicium rectum sit, tria exiguntur: nempe vt procedat & ex iudicis autoritate, & ex iustitiæ affectione, & ex prudentię rectitudine: quorum quolibet deficiente iudicium erit vitiosum, ac subinde illicitum. Probatur conclusio. Iudicium,{ Probatio conclusionis. } vt dictum est, eatenùs est rectum ac perinde licitum, quatenùs actus est iustitiæ: ad hoc autem vt sit actus iustitiæ, tria hæc commemorata requiruntur: ergo eadem omninò sunt ad rectum iudicium necessaria. Probatur posterior præmissa. Propria enim iustitiæ vis est coactiua: cogere autem nemo potest alterum nisi illi sit subditus. Quod naturalium exemplo constat. Agens nanque passum non vincit nisi sit sibi intra suæ actiuitatis periodum subiectum: requiritur ergo principis iudicisq́ue autoritas. Vnde Paulus ad Roman. 14. Tu quis es qui iudicas alienum seruum? domino suo stat aut cadit. Atque adeò cùm sit vniuersalis omnium Dominus, nemo inter mortales legitimus est iudex, nisi qui ab ipso iudicandi autoritatem receperit. Quocircà ad Roman. 13. Non est, in{ Paulus. }quit, potestas nisi à Deo: &, qui potestati resistit, ordinationi Dei resistit. Et infrà quemcunque iudicem ait esse Dei ministrum, vindicem in iram ei qui malè agit. Quomodò autem hæc potestas à Deo in homines per legem naturæ deriuetur, Libro proximo sub titulo De dominio elucidabitur. Secundum, vt proximè dicebamus, quod ad rectitudinem iudicij requiritur est vt proficiscatur ab affectione & inclinatione iustitiæ: quod nulla alia indiget probatione, quàm quòd iudicium est proprius huius virtutis actus, tanquàm animum ad iustum afficientis. Quocircà si quis iudicium iuri alterius partis quidpiam adimat, quod alteri tribuat, substantiam iustitiæ subuertit. Tertium autem quod iudicij rectitudo postulat, est officium prudentiæ: cuius munus est, iudicium proferre. Quapropter qui ius dicit, iustumque inter litigantes constituit, non tamen quando, vbi, & quomodò secundùm leges oportet, hac parte demolitur iustitiæ virtutem. Vnde iudicium, cui autoritas deest præsidentis, dicitur vsurpatum: cui autem iustitiæ substantia, nuncupatur iniquum: sed quod fit absque prudentia, si absit iuris ordo censetur suspectum: si verò ex leuitate & absque legitimis probationibus proferatur, est temerarium. ¶ Cir{ Documentum }ca harum autem conditiones singulas hoc primùm animaduertito quod singularum defectus genere suo facit mortale peccatum: Iudex inquam qui vel nullam habens autoritatem vel alienam vsurpans, eum iudicat qui sibi non subditur, lethaliter peccat: vt si iudex sæcularis in clericorum causas se inferat: etiam si à iure excommunicatus non esset, ipso facto mortali culpa commacularetur, perinde ac si priuata esset persona: Imò & eò grauiùs, quòd obtentu publicæ autoritatis id facit: Et si clericum bonis suis priuaret, verè esset latro: et si occideret, verè homicida. ¶ Secunda etiam{ Aliud aduertendum. } conditio est oculatè perpendenda. Assertum enim illud quòd iudicium debet ex affectione & inclinatione iustitiæ procedere, amphibolum est, trinumq́ue potest exhibere sensum. Primus est vt non fiat contra iustitiam. Atque hic est legitimus: vt scilicet vnicuique syncerè tribuatur quod suum est. Cuius idcircò defectus reddit iudicium iniquum. Secundus est vt iudicium procedat ex affectu iustitiæ. Atqui huius defectus nunquàm est peccatum mortale. Enimuerò si iudex iustam ferat sententiam, licèt hoc non faciat ex habitu vel amore iustitiæ, quia improbus homo est, non peccat mortaliter, sed esset veniale delictum. Nam iudex cùm sit iustitiæ custos, eius affectu debet semper iudicare. Tertius denique sensus est vt iudicium non feratur ex alio prauo affectu: scilicet odio, amore, vel cupiditate. Atque huius defectus, peccatum erit secundùm affectum ex quo procedit. Exempli gratia. Si iudex eumqui verè latro est, ac legitimè talis comprobatus patibulo affigit ex odio, non quidem peccat contra iustitiam, sed tamen contra charitatem: & si cupiditate pecuniæ id faciat, non quidem iniquus, sed auarus erit: & si cupidine inanis gloriæ, tunc erit vanus, & venialiter peccabit. Quocircà licèt ex odio occidat, non censebitur homicida: sicuti si esset priuata persona: quandoquidem ius habet occidendi. ¶ Defectus etiam tertiæ conditionis erit peccatum mortale. Vt si regulas & circunstantias iuris prætermittat: & dum persona priuata leuiter ac temerè de occultis iudicat. Potest autem fieri veniale ex leuitate materiæ: vt si iudex leues aliquos terminos iuris missos faciat: aut si quis quempiam de re leui leuiter iudicet: vt in articulo proximo dicturi sumus. AD primum igitur argumentum variè à{ Ad primum argumentum . Augustinus. } sanctis patribus respondetur. Augustinus enim in sermone Domini in monte, ait illic prohiberi iudicium temerarium: quod est de cordium intentione, aut de rebus incertis & occultis: de qua temeritate articulo proximo ineundus est sermo. Hilarius verò{ Hilarius. } ait prohiberi diuinorum iudicium: quæ cùm captum exuperent nostrum, non sunt à nobis humanis regulis iudicanda, sed simpliciter credenda. Sed Chrysostomus ait prohi{ Chrysost. }beri iudicium ex animi amaritudine, de quomodò dicebamus. Et quanuis istæ omnes expositiones osculandæ sint, illa tamen Augustini genuina esse censetur textui. ¶ Ad{ Ad secundum. S. Thomas. } secundum argumentum diuus Thomas distinguens respondet, videlicet iudicem qui est in graui peccato publico non posse iudicare alios qui similium aut minorum rei sunt: præcipuè quando illa peccata sunt publica. Et allêgat pro se Chrysostomum id exhortantem super illud Matth. 7. Nolite iudicare, & non iudicabimini. Si verò iudicis peccata occulta sint, poterit quidem similes peccatores condemnare si id cum humilitate faciat. Quod sententia Augustini confirmat, qui in libro de Sermone Domini in monte, ait: Si inuenerimus nos in eodem vitio esse, congemiscamus & ad pariter conandum nos inuitemus. ¶ In hac autem responsione primùm adnotandum est fuisse Vui{ Vuicleff. }cleff eiusq́ue asseclas qui asseuerauerunt per quodcunque mortale peccatum vnà cum Dei gratia amitti & rerum dominium & omnem iudicandi potestatem: quæ Dei largitate recipiuntur: de qua hæresi libro sequenti sub titulo de Dominio, nonnullam sumus facturi mentionem. Sed hac tamen prætermissa hæresi, fuerunt, suntq́ue catholici, qui{ Opinio quorundam. } aiunt ei iudici qui delictis sordescit, crimen esse sententiam in alium ferre peccatorem: non solùm si in peccato sit publico propter scandalum, verùm etiam si sit in occulto: quia officium iustitiæ ex affectu eiusdem virtutis non præstat. Qui enim in vno est scele{ Ratio prima proximæ opinionis. }re, omnibus orbus est virtutibus, atque adeò iustitiæ habitu caret. Vnde citatus Paulus, Inexcusabilis es ô homo (scilicet peccator) omnis qui iudicas: &c. Et secundò ad idem ar{ Secunda. }guitur: Cùm iudex sit Dei minister, debet ei dum alium iudicat, assimilari: secundùm illud Leuitic. 19. Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Imò & ratione naturali id ipsum{ Tertia. Philosophus. } constabilitur. Docet enim Philosophus. 2. de Anima, visum qui de coloribus iudicat ab omni esse colore alienum: aliâs colorem quo inficeretur in nullo posset obiecto percipere. In summa, quicunque sacerdos in{ Quarta. } peccato existens, quantunuis occulto, si munus sacerdotale in administrandis sacramentis exerceat, mortaliter peccat: vt cum alijs Theologis diuus etiam Thomas consentit. 3. part. q. 64. articu. 6. ergo eodem modo qui in peccato potestatem iurisdictionis exercet. Nam sicut potestas ordinis, ita & iurisdictionis, vt ait Paulus ad Roman. 13.{ Paulus. Postrema ratio. } à Domino Deo est. Accedit & cap. quæsitum. de temporibus ordinandorum. vbi id admoneri videmur. Fuit ergo adeò celebris hæc opinio vt etiam sanctus Thomas{ S. Thomas. } ei aliquando subscripserit: nempe in. 4. distinct. 19. q. 2. articu. 2. vbi indiscriminatim siue peccatum iudicis publicum sit, siue occultum, asserit peccatum esse mortale alium peccatorem solenniter condemnare. Quapropter & Caietanus quolib. 2. q. 14. de hac{ Caietanus. } re disputauit. Veruntamen his nihil obstantibus meritò diuus Thomas sententiam in Summa emendauit: hîc scilicet & loco citato. 3. part. q. 64. vt occultum peccatorem qui iudex est, non censeat mortaliter delinquere iudicando. ¶ Colligimus ergo sententiam hisce propositionibus. Prima: Iudici qui oc{ Prima propositio de mente. S. Th. }culto irretitus est scelere, quantumcunque grauissimo, nisi excommunicatus sit vel suspensus, subditos condemnare, siue de eodem crimine siue de alio dissimili, licet. Ratio est, quòd ni{ Ratio præfætæ assertionis. }hilo minùs eiusmodi iudex habet iudicandi titulum. Est enim hæresis id negare. Item potest habere prudentiam & animum seruandi vnicuique ius suum: nihil ergo illi deest quo minùs potestate iudicandi vtatur. Secùs si esset hęreticus qui ratione excommunicationis iudex sedere non potest. Neque est simile de sacerdo{ Solutio quarti argumenti. }te qui in peccato sacramenta administrat: nam ad hoc munus requiritur potestas ordinis, in cuius collatione confertur gratia per quam dignus efficiatur atque idoneus administrandi sacramenta, quibus gratia confertur. Et ideo sanctitate, vt aiunt, quam alijs præstat, vigere debet. Et hoc pręcisè decretum est in cap. quæsitum. Aliter autem censendum de potestate iurisdictionis. ¶ Reliqua verò argumenta id tantùm euincunt quod sit quædam decentia vt qui alios iudicat talem se gerat quales subditos vult esse quos condemnat: & ideo forsan erit veniale peccatum cùm peccator peccatorem condemnat. Nam, vt suprà diximus, facere iustum non ex habitu iustitiæ non est peccatum, si fiat ex affectione eiusdem virtutis, perq́ue eius actum: & peccator quanuis careat iustitia infusa, potest tamen habere acquisitam. Sed erit veniale peccatum, eò quòd cùm quis alium iudicat, profitetur se mundum esse à crimine: & ideo si non est talis, est quodammodò hypocrita: quem taxat illic Christus: Quid vides festucam in oculo fratris tui, & trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, eijce priùs trabem de oculo tuo &c. Sed quia iniuriam non facit, non peccat mortaliter. Illud autem Apostoli ad Ro{ Ad alterum argumentum eiusdem opinionis. }ma. 2. In quo alterum iudicas, teipsum condemnas: non sic intelligitur (vt ait sanctus Thomas) ac si simile peccatum committat: sed quòd alium condemnando ostendit se dignum esse qui simili sententia condemnaretur, iuxta verbum Domini, Lucę. 19. Ex ore tuo te iudico serue nequam. ¶ Postrema{ Postrema propositio. } propositio sancti Thomæ est, quòd publicus peccator alios condemnans mortaliter propter scandalum peccat: nam tunc iustitia in{ Ratio. } vilipendium venit apud populum: nempe qui videt non habere eandem vim in iudice quam exercet ipse in subditos. At verò licèt genere suo peccatum sit mortale, potest nihilo minùs fieri veniale ex leuitate materiæ. Et ideo adiecit S. Tho. si sit in grauioribus criminibus: & præcipuè si sit in similibus: vt si esset ipse publicus latro, & nihilo minùs latrunculos persequeretur: Aut si publica admitteret adulteria, & adulteros nihilo minùs iudicio premeret. Nam si esset, verbi gratia, fornicarius, & latrocinia homicidiaque vlcisceretur, non esset mortale scandalum: imò quando crimen non esset infame, nullum esset scandalum: vt si præ auaritia non esset eleemosynarius quando deberet. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm iudicium temerarium, puta ex suspicione procedens, sit licitum. IN superioribus articulis de iudicio iudicis, quemadmodùm sit licitum, disputatum est. In hoc autem sequitur vt de iniquo iudicio, quod non solùm publico iudici, verùm & priuatis vniuersis contingere vbique assolet, dicendum sequitur, vtrùm scilicet dum temerè ex suspicione procedit sit illicitum. Stant enim à parte negatiua argumenta. Primum. Suspicio videtur esse opinio incerta de aliquo malo. Ait enim{ Primum argumentum. Aristo. } Philosophus. 6. Ethic. suspicionem se habere & ad verum & ad falsum: de singularibus autem contingentibus haberi à nobis opinio nequit nisi incerta. Cùm ergo humanum iudicium de humanis actibus singularibus & contingentibus concipiatur, si nullum licitum est iudicium ex suspicione, nullatenùs iudicare licet. ¶ Secundò. Per omne iu{ Secundum. }dicium illicitum irrogatur alteri iniuria: nam cùm iudicium rectum sit actus iustitię, fit vt corruptum, sit actus iniustitiæ: per suspicionem autem quæ intus in mente latet, nulla proximo irrogatur iniuria: ergo non est illicita. ¶ Tertiò. Si iudicium{ Tertium. } ex suspicione esset illicitum, atque adeò, vt modò dicebamus, actus iniustitiæ: cùm iniustitia genere suo sit peccatum mortale, fieret vt omne temerarium iudicium esset genere suo lethale crimen. Consequens ta{ Glossa. }men est falsum: nam vt glossa Augustini habet super illud. 1. ad Corinth. 4. Nolite ante tempus iudicare: suspiciones vitare non possumus: ergo iudicium ex suspicione non est illicitum. ¶ Contrarium autem vnanimiter Doctores confitentur cum Chrysostomo{ Chrysost. } super illud Matth. 7. Nolite iudicare, &c. vbi ait, Dominus hoc mandato non prohibet Christianos beneuolentia alios corripere, sed nè per iactantiam iustitiæ suæ Christiani Christianos despiciant, solis plerunque suspicionibus odientes cæteros & condemnantes. QVæstio hæc præcipua est & ad humanos vsus intellectu necessaria: quam ideo vt perspicuè definiamus, animaduertendum est, temerarium iudicium multis nominibus esse existimandum. Primùm{ Fundamentum diluendæ quæstioni apprimè vtile. } de sua ipsius substantia: scilicet vtrùm de alterius malo addubites: an verò suspiceris per incertam opinionem, vel fortè certam sententiam feras. Secundò de causis quibus ad sic iudicandum affectus es. Tertiò ex coniecturis quæ in talem te suspicionem pertrahunt. Et quartò denique ex obiecto: nempe ex quantitate illius mali quod alteri iudicando impingis. Hæc ergo vt lucidè euoluamus, rem ab ipsa iudicij substantia exordiamur. Igitur etsi D. Tho. tres dumtaxat dignoscat: tamen, quò perspicacior sit oratio, quatuor gradus operæpretium est{ Quatuor gradus temerarii iudicii } discernere temerarij iudicij: si tamen dubietatem illi annumeres. Primus est dubietas, dum scilicet animus pendulus est, neutri parti contradictionis assensum perhibens. Vt si anceps hæreas, an proximus tuus aliquo sordescat crimine: nullum tamen proferens assensum aut affirmatiuum aut negatiuum. Quare gradus hic non eô attingit vt sit iudicium temerarium, quoniam nullum secum affert iudicium. Secundus gradus est suspicio, quæ est assensus vnius partis contradictionis cum formidine alterius: quam Dialectici cum Philosopho. 6. Ethicor. appellant opinionem. Attamen in præsentiarum tria connotat suspicionis nomen. Primum, vt dictum est, assensum cum{ Quid suspicionis nomen designet. } formidine, id est quòd ita assentias vni parti vt non sis omninò firmus, sed vacilles circa alteram. Secundò qualitatem obiecti. Nam etsi opinio indifferens sit ad bonum & malum, tamen suspicio Latinè in malum sonat. Dicitur enim quis in suspicionem venire, aut suspicione laborare: quando sinistra de illo concipitur habetúrve opinio. Etenim si sit de re bona, potiùs dicitur bona existimatio. Tertiò connotat eandem nasci ex leuibus causis: puta cùm de secretis cordium aut de occultis tenues coniecturas habemus, quæ suspicionem generare per se non possunt nisi ob nostram leuitatem, aut infectum animum: quæ ideo suspicio lineam iam inde ingreditur temerarij iudicij. Temerarium enim prudentiæ opponitur: ob idq́ue idem est quod sine legitima causa inconsultò conceptum iudicium. At verò diuus Thomas hos{ D. Thomas. } duos gradus absque discrimine sub primo complexus est. Discernit nanque, vti dicere cœpimus, tres solos suspicionis gradus. Quorum primus, inquit, est dum homo ex leuibus indicijs de bonitate alicuius dubitare incipit. Et hoc ait esse veniale peccatum. Veruntamen inter dubitare & suspicari profectò non parùm interstat interualli: nam dubitare est pendulum absque vllo assensu habere animum: suspicari autem, si Philosophum. 6. Ethic. auscultes, est vni assentiri contradictionis parti cum alterius formidine. Dubitamus nanque certum astrorum numerum: de quo minimè suspicamur. Igitur sanctus Thomas eò non tam anxiè verborum rigorem obseruauit, quòd cùm neutrum sit peccatum mortale, idem est vtriusque morale iudicium. Atque adeò siue nullus habeatur assensus, siue formidolosus sit, vtrunque & dubitationis & suspicionis appellatione denotauit. Tertius ergo gradus, qui apud sanctum Tho. secundus habetur, est cùm quispiam pro certo malitiam alterius æstimat ex leuibus indicijs. Atque hunc gradum, quamuis generali nomine appellet diuus Thomas suspicionem, plus tamen est quàm suspicio. Quartus denique gradus, qui illi est tertius, peculiariter ad publicum spectat iudicem: nempe dum ex tali suspicione absque legitimis testimonijs sententiam condemnationis in quempiam profert. ¶ His ergo præmissis, tribus conclusionibus, vt literam D. Tho. non egrediamur, ad quæstionem respondetur. Prima. Suspicio primi{ Prima conclusio. } ac secundi generis, vt nomine suspicionis dubietatem, breuitatis gratia cum S. Tho. complectamur, est genere suo peccatum: non tamen peius quam veniale, nisi ex suis causis vel aliunde vsque{ Prima probatio. } ad mortale procedat. Etenim quod sit peccatum, inde patet quod vnusquisque iure hoc gaudet naturali, vt bonam apud quousque habere debeat suî existimationem, quousque legitima testimonia sua prodant delicta. Quare eiusmodi suspicio, quippe quæ tale ius quadamtenus, hoc est sub dubio, violat, nonnihil habet iniuriæ: etiam dum citra assensum dubitas: vt inferius fiet euidentius. Adde quod est etiam & quodammodo{ Secunda. } do nocua: tum quod causa est vt minoris æstimes proximum quàm decet: & quem despectui habes, periculum est nè & odio prosequaris: tum etiam quòd periculosa est vt eundem infames. Alias autem causas inferiùs subijciemus. Quòd autem genere suo non sit mortale, ex his liquet, primum quòd genere suo non expellit charitatem: mox quod ad humanam tentationem pertinet, sine qua vita nostra non ducitur: vt glos. citata habet super illud. 1. ad Corin. 4. Nolite ante tempus iudicare. Vnde August. infert eiusmodi suspiciones vix nos posse vitare. Quapropter leuioris est culpæ sine assensione hæsitare, quam per illam suspicari. ¶ Quòd autem ex causis fieri possit mortalis, probatur. Triplici enim de causa eiusmo{ Triplex radix vnde vniuersæ suspiciones oriuntur. }di suspiciones quas legitimæ coniecturę non generant, oriuntur in homine. Primùm ex sua ipsius prauitate. Qualis enim quisque est, tale fert de alijs iudicium: nimirum de sua conscientia alios æstimans: secundùm illud Ecclesiast. 10. In via stultus ambulans, cùm ipse sit insipiens, omnes stultos æstimat. Secunda radix eiusmodi suspicionis esse potest odium, quo quis alterum habet. Est enim ingens vis qua voluntas in intellectum viget ad ipsum labefactandum. Quemcunque enim in quem vel odio, vel ira, vel inuidia affectus sis, continuò spernis: contemptus autem paratissima est causa vt sinistrum quodlibet de illo facilè credas. Tertia denique causa sic suspicandi est longa experientia. Qua vtique ratione Philosophus. 2. Rheto{ Philosophus }ric. ait senes impendiò esse quàm suspiciosissimos: eò quod multoties sint hominum defectus experti. Et quamuis tertia hæc causa non tantùm habeat culpæ, pro eo quod experientia certitudinem auget, quæ est contra suspicionis naturam: nihilo minùs leui saltem culpa non caret. Attamen aliæ priores ambæ manifestariam continent peruersitatem. Atque adeò secunda potissimùm sæpenumerò facit vt suspicio sit peccatum mortale, quale est odium, vel inuidia, vel ira quæ illi fomentum ministrauit. An verò etiam ex obiecti grauitate peruenire etiam possit ad mortalem culpam, statim disputabitur. ¶ Secunda conclusio. Suspicio tertij gradus,{ Secunda conclusio. Ratio conclusionis. } quam diuus Thomas secundo loco constituit, genere suo est peccatum mortale si sit de re graui. Probatur. Quoniam eiusmodi certus assensus, si temerarius est, hoc est ex leuibus indicijs emanans, non infimam affert iniuriam: pro quanto qui certò de aliquo malè iudicat non potest non ipsum contemnere ac subinde odijsse. Et confirmatur mortale{ Confirmatio. } esse crimen eò quod suspicio prioris generis tentatio sit quam ægrè recutere valemus: firmitatem tamen assensus facilè vitare possumus quando coniecturæ non nimium vrgent. Vnde Augustinus in commemorata glossa: Etsi suspiciones, inquit, vitare non possumus, quia homines sumus: iudicia tamen, id est definitiuas, firmasque sententias continere debemus. Ob idque tale iudicium suopte ingenio aduersatur charitati, in quo consistit ratio mortalis criminis: & nonnihil prętereà præ se fert latentis iniustitiæ. ¶ Tertia conclusio. Suspicio{ Tertia conclusio. } tertij gradus apertissimum est peccatum mortale iniustitiæ, tantoque grauius quanto iudici, qui custos est iustitię, scelestius est quempiam nisi legitimis testimonijs condemnare. ¶ Circa has autem conclusiones etsi veridicas, ni{ Dubitatio. }hilo minùs primum omnium ambigitur, vtrùm testimonio euangelico satis apertè corroborentur. Afferunt enim in hanc sententiam{ Ratio dubitandi. } plerique Doctorum illud Matt. 7. Nolite iudicare, & non iudicabimini. Qui tamen locus non ita multùm perspicuus est ad condemnandum internum iudicium temerarium, de quo in præsentiarum sermonem habemus. Illic nanque Dominus eos tantum subnotare videtur, qui cum maioribus illaqueati sint criminibus, suos proximos minorum redarguunt. Subsequitur enim protinus, Quid vides festucam in oculo fratristui, & trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, eijce priùs trabem de oculo tuo, & tunc videbis eijcere festucam de oculo fratris tui. Infàmat ergo illic hypocrisin eorum qui cæteros reprehendentes profitentur se virtutibus pollere, quas non habent. Vnde Hieronymus: De his, inquit, loquitur qui{ Hieronymus } cùm ipsi mortali crimini sint obnoxij, minora peccata fratribus non concedunt: culicem quidem liquantes, camelum verò deglutientes. Profectò si Doctorum sententias perlustres, hunc sensum omnes agnoscunt: tamen conclusiones nostræ aduersus iudicia temeraria, non solùm sensum illum, sed & hunc faciunt quòd iudicare de occultis in vniuersum peccatum est, etiam illis qui non sunt hypocritæ: sed alioqui probi. Imò verò Chry{ Chrysosto. }sostom. Opere imperfect. (si illius fuit Diui) ait eo loco euangelij, iudicare, pro eo accipi quod est, iniurias vindicare. Quod quidem non abs re asseruit, si verba attentè auscultes, Nolite iudicare, & non iudicabimini: quibus non iudicanti præmium proponitur quòd non iudicabitur. Enimuerò si iudicare illic, vt nos volumus, vsurparetur pro eo quod est non suspicari, non cohæreret tunc pręmium: scilicet quod nec de nobis habebitur suspicio. Egregius nanque quidpiam videtur ibi Christus polliceri: nempe quod si nostras iniurias remiserimus, condonabuntur etiam nobis & nostræ. Vnde apud Lucam simul componuntur, Nolite iudicare, & non iudicabimini: Nolite condemnare, & non condemnabimini: Dimittite, & dimittemini. ¶ His tamen nihil ob{ Solutio. }stantibus, conclusio non solum verissima est, etiam extra hypocrisin, verùm eodem loco asseritur: qui etsi alias permittat expositiones, tamen August. lib. 2. de Sermone Domi{ Augustinus }ni in monte expositore, & hunc quoque gratanter admittit. Ait enim id ipsum illic præcipi vt facta quæ dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. Quin verò & hoc ipsum verba ipsa, Nolite iudicare, & non iudicabimini: ostendunt. Iudicare enim condemnationem includit. Exhortatur ergo nos Christus vt neminem condemnemus, nè in iudicio finali nosipsi condenemur. Imò si ab hoc iudicio abstinuerimus, misericordiam promereamur. Adiungitur & illud ad Rom. 14.{ Paulus. } Qui non manducat, manducantem non iudicet. Vbi non solùm hypocritæ qui in maioribus sunt criminibus, verùm & vniuersi aliâs probi iudicare prohibentur: id enim sonat, non manducans non iudicet. Et vt conexionem denotaret horum quæ sunt iudicare, & contemnere. Priùs dixit, Is qui manducat, non manducantem non spernat: denique subiunxit, Et qui non mandacat, manducantem non iudicet. Quamuis non sine causa in priori loco dixit, spernere: & in posteriori, iudicare: vt illic adnotauimus. Accedit denique & in eodem sensu illud 1. ad Corin. 4. Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus qui illuminabit abscondita tenebrar um: vbi causam, nè iudices, non illam designat quod & tuipse delictor sis: sed quòd incerta sunt & obscura quæ tu pro certis ducis & claris. Fulcitur ergo conclusio non solùm rationibus quas de rerum natura deprompsimus, verùm & sacrorum oraculis. ¶ Supersunt autem circa singulas conclusiones dubiola minoris momenti. Et primùm circa secundam, qua assertum est iudicium temerarium genere suo esse peccatum mortale, animaduertendum{ Tria requiruntur vt iudicium temerarium sit peccatum mortale } est tria esse ad id requisita. Primum vt sit certum: secundum, vt ex leuibus colligatur coniecturis: & tertium, vt sit de re graui. Certum autem iudicium vnam tantùm conditionem in speculatiuis dicit: vtputa quòd nihil prorsus habeat formidinis aut ambiguitatis admixtum, quod ad scientiam spectat & ad fidem tam humanam quàm diuinam: in moralibus autem, parùm pro nihilo reputatur: & ideo vbi ita firmus es in sententia vt ferè nihil dubites, quasi certum iudicare censeris: ob idq́ue mortaliter peccas. Dum tamen tale iudicium non sit repentinum, quod certè in moribus etiam est perpendendum. Enimuerò si cùm vides iuuenem cum puella absque arbitris colloquentem, subitò ad iudicandum raperis, non est cur culpam mortalem timeas: sed quando sedato animo & facta reflexione eandem deliberando sententiam confirmas. De causarum autem leuitate quæ culpam facit mortalem, nulla potest stabiliri certa regula. Et quidem sanctus Thomas in solutione{ D. Thomas. } ad primum, nullas alias causas videtur approbare excusantes iudicium à culpa, nisi quando quis per idoneos testes probatur malus: tunc enim ait licitè iudicare quempiam posse, alterum esse malum. At verò id intelligendum est respectu iudicis, qui non debet rei euidentiam expectare: sed humanam certitudinem, quæ habetur per idoneos testes: citra quam tamen neutiquàm debet præcipitare sententiam. Nihilo minùs citra talia testimonia potest quisque tam iudex quàm priuatus ex cusari à culpa, etiam dum mente apud se certum fert iudicium. Laudi nanque Salomoni tribuitur. 3. Reg. 3. quòd ex verbis mulierum quarum altera annuebat puerum medium discindi, altera verò renuebat, iudicium elicuit, vtra illarum puerum peperisset. Haud tamen ob tale iudicium alteram puniuit, sed veræ matri suum natum tradidit. Nulla ergo regula dari potest certior quàm quòd illæ coniecturæ & indicia à culpa excusant, quæ virum prudentem & probum ad sic iudicandum perducerent. Video hominem noctu scala fenestras conscendere, profectò absque culpa possum de illo certò malum iudicare. Vides etiam iuuenem & puellam secreto obscuroq́ue loco petulanter se amplexantes: nulla est culpa sinistrum de illis ferre iudicium. Nam vti. 2. de anima author est A{ Aristote. }ristoteles. Cogitare possumus cùm volumus: opinari verò non: hoc est, abstinere à iudicando non est semper in nostra potestate. Tametsi iudex ex tali iudicio, quanuis vt priuatus homo possit illud absque culpa concipere, non debeat ad punitionem procedere: sicuti nec Salomon processit. Poterit tamen princeps atque prælatus abstinere nè talem suspectum ad magistratum & ad Ecclesiæ administrationem assumat. Quo fit vt quanto coniecturę sunt leuiores, tanto cæteris paribus peiùs ingrauescit peccatum: & quanto sunt ipsæ grauiores, tanto magis attenuatur. Atque inde fit rursus consequens quandoque non posse certò definiri vtrùm iudicium, mortale sit an veniale. ¶ Pari modo censendum est de grauitate illius mali quod alteri iudicando inúris. Etenim Summistæ illud solùm{ Summistarum regula non est vniuersalis. } iudicium esse censent de graui malo, quando quis iudicat quempiam esse in peccato mortali. At verò quanuis regula plurimùm vera sit, non tamen est omnimodè certa: sed potiùs aspiciendum est ad infamiam. Nam inde perpenditur iudicij grauitas. Quocircà vbi peccatum non esset tam infame, iudicare quempiam esse in illo, non esset mortale: vt si facilè certoque iudicares aulicos vel alios perditos iuuenes turpes amores cum mulierculis gerere: aut militem duello alium interfecisse. Quoniam ipsos hæc commisisse nullatenùs pudet. Et econuersò quamuis malum illud non esset peccatum, sed naturale: nihilo minùs iudicium illius posset esse delictum. Vt si de viro qui egregio loco & existimatione habetur, leui de causa certò iudicares esse infami sanguine natum. Nam & in hoc grauiter illi iniurius es. Quare neque de hoc potest certa constitui regula, sed speculandum est an tale sit malum, quod alter ęgrius ferret de se audire quam si esset{ Altera dubitatio. } peccatum mortale. ¶ Ex his ergo gradum retrò faciamus ad primam conclusionem: inuestigantes vtrum vsque adeò sit verum, suspicionem citra certitudinem non esse genere suo mortale crimen, vt nunquam illuc vsque possit crescere. D. enim{ D. Thomas. Caietanus. } Thom. sic sentire videtur, & Caiet. sic sentit, dicens nullum iudicium citra certitudinem esse nisi veniale. Porrò autem contrarium videtur persuadere ratio: nam etsi id pro regula meritò sit habendum, est nihilo minùs excipiendum quando grauissimum malum de honestissima persona suspicaris. Regulæ enim{ Solutio. } morales non sunt tenore metaphysico expendendæ: sed ex iniuriæ quantitate. Et re vera si prudentium iudicium consulas, plus iniuriæ irrogas Petro si cum formidine opineris incestuosum esse cum matre, aut cum filia, aut cum sorore, quàm si certò crederes esse fornicarium: multoque viliùs eum sperneres, qui apud te in suspicionem veniret hæreticæ prauitatis, aut proditionis reipublicæ, aut alîus immanis sceleris, quàm eum quem certò crederes minoribus criminibus irretiri. ¶ Denique postrema dubitatio est de illo{ Postrema dubitatio. } qui citra assensum de bonitate alterius dubitat, quem in prima conclusione complexi sumus sub nota peccati venialis. Nulla enim apparet huius sententiæ ratio: quandoquidem ille nullum fert mali iudicium. Imò verò virtuti potiùs dandum est quòd quis animum suspensum teneat, vbi aliquæ coniecturæ proximum notant. Respondetur nihilo minùs quòd etsi{ Responsio. } non sit tanta culpa quàm suspicari, imò sæpenumerò, vbi coniecturæ ad prauum iudicium inclinant, laude dignum sit iudicium suspendere: tamen tam leues esse possunt vt illa etiam animi suspensio sit culpa. Nam, vt suprà diximus, ius habet quisque non solùm vt non habeatur de illo sinistra suspicio, verùm vt quidque de illo existimationem habeat bonam. Et confirmatur hoc inde, quòd certè si Petro qui de Ioanne bonam habet existimationem, eandem illi adimeres, malefaceres: malum ergò est & te ex leuissima causa merè neganter habere circa proximum. Quin verò posset nonnunquàm esse peccatum mortale. Ecquis enim ambigat quin si videntes honestatem vitamque integerrimam Ioan. Bap. sacratissimæ Virginis, vt de Deo eius filio sileamus, de eius bonitate dubitarent, graue committerent peccatum? re vera non est in dubium reuocandum. AD primum igitur argumentum iam re{ Ad primum argumentum . }sponsum est, quòd licèt humanum iudicium non possit de singularibus omninò esse certum: potest tamen quisque humano more, scilicet dum idonea sunt testimonia, citra iniuriam male de altero iudicare. ¶ Ad secundum re{ Ad secundum. }spondet D. Thom. nihil aliud quàm quòd iudicium temerarium, licèt non prodeat in publicum, nihilo minùs in mente est perniciosum: quia est causa contemptus. At verò quò{ Quæstiuncula circa materiam secujndi argumenti. Suadetur pars negatiua. } res apertiùs pateat, causas perscrutemur malignitatis eiusmodi interni iudicij, vtrum quando est certum genere suo, sit per se peccatum mortale. Apparet enim pars negatiua inde vera quòd cùm proximus per illud nihil detrimenti patiatur, neque in sua persona neque in rebus suis, non est cur tanta nota condemnetur. Reperias respondentes satis esse vt sit mortale{ Solutio quorundam. } peccatum quod est à Deo prohibitum: qui pro sua libertate potuit quæcunque voluerit prohibere. Isti autem non perpendunt hoc non{ Reprobatio. } esse malum quia prohibitum, imò eò prohibitum quia malum. Est enim ex his quæ sunt contra ius naturæ, quæ quidem in Euangelio præter sacramenta quæ ad religionem pertinent Christus nobis duntaxat præcepit. Neque satis est si respondeas, iudicium esse illud malum, quia ordinem habet ad exterius damnum, puta ad infamandum. Enimuerò cùm sit speculatiuum, non habet ordinem proximum ad opus: & ideò respondetur quod{ Solutio vera } quanuis nunquàm exiret foras, in suis latebris per se malum est mortale. Primùm, vt diximus, quia causa contemptus & odij. Secundò id patet, quia per ipsum infamas proximum tuum apud teipsum: quandoquidem malam de ipso concipis existimationem. Ex quo subsequitur argumentum ad id tertium. Si enim suspicio quam de Petro habeo sinistram, peccatum mihi nunquàm esset mortale sequeretur quòd neque illam in aliorum mentes dispergere, dum modò nullum aliud consequeretur damnum: nam si mihi mentalis suspicio non est peccatum, neque illis esset sua, atque adeò nec mihi esset peccatum illam seminare. Quod tamen falsum est. Prætereà est argumentum quòd iudicare de occultis est id vsurpare quod est Dei proprium: secundùm illud Pauli, Tu quis es qui iudicas alienum seruum? ¶ At verò dubium restat si ta{ Alterum dubium. }le iudicium, peccatum est genere suo mortale, vtrùm sit contra iustitiam, an verò solùm contra charitatem. Quod quidem D. Tho.{ S. Thomas. } tractat in solutione tertij argumenti: quo quærebat an genere suo sit mortale: & respondet subobscurè. Ait enim quòd cùm iniustitia sit circa exteriores operationes, tunc iudicium suspiciosum directè ad iniustitiam pertinet quando ad actum exteriorem procedit: & tunc est, inquit, peccatum mortale. Subdit verò, Iudicium autem interius pertinet ad iniustitiam secundùm quod comparatur ad exterius iudicium: vt actus interior ad exteriorem: puta sicut concupiscentia ad fornicationem: & ira ad homicidium. Manet ergò obscura ac subinde dubia hæc litera: quia non clarè ait, iudicium quod non procedit ad exteriora esse peccatum mortale. Nihilo minùs proculdubiò tenendum est eiusmodi iudicium esse genere suo mortale peccatum, idque contra iustitiam. Distinguit autem D. Tho.{ Explicatur S. Thomas. } duo illa membra quod iudicium imperatiuum actus exterioris, scilicet infamandi aut condemnandi, est directè contra iustitiam, vt in tertia conclusione expressum est. Sicut volitio efficax occidendi reducitur ad homicidium: iudicium autem speculatiuum quo non imperatur exterius opus non pertinet directè ad iniustitiam exteriorem. Et in his stat differentia, videlicet, directè, & indirectè. Sed nihilo minùs est peccatum mortale, vt in secunda conclusione dictum est. Sicuti ira & concupiscentia vxoris alienæ cum consensu in delectatione, licèt non procedatur ad opus, est mortale Enimuerò non solùm efficax volitio occidendi, mortalis est, verùm & internum desiderium mortis proximi aut grauis detrimenti: licèt tu nolis damna illa dare. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm dubia sint in meliorem partem interpretanda. NON satis est nosse, iudicium temerarium iniquum esse, sed explorare oportet vtrùm dubia debeamus semper in meliorem partem interpretari. Et arguitur{ Primum argumentum à parte negatiua. } à parte negatiua. Iudicium cùm sit rationis opus, cuius perfectio in veritate consistit, de illis potiùs ferri oportet, quæ plurimùm accidunt, vt rariùs fallamur: sed pluries accidit homines improbè agere, quàm probè: nam cùm sensus hominis ad malum ab adolescentia sua proni sint, vt Genes. 8. legitur, fit vt, quemadmodùm habetur Eccles. 1. stultorum infinitus sit numerus: consultius ergò est dubia in malum quàm in bonum interpretari. ¶ Secundò: Ille piè & iustè viuit, authore Au{ Argumen. 2. }gustino, qui rerum integer est æstimator, in neutram partem declinando: ille autem qui rem dubiam in partem saniorem decernit, in alteram inclinat partem: ergò minimè id licet. ¶ Tertiò: Homo eo modo debet dilige{ Argumen. 3. }re proximum, quo seipsum: sed circa seipsum salubrius est dubia in deteriorem partem iudicare, secundum illud Iob. 9. Verebar omnia opera mea: ergò & pariter nos debemus erga proximum gerere. ¶ In contrarium autem est illud ad Roman. 14. Qui non manducat,{ Paulus. } manducantem non iudicet: cuius glossa est, dubia in meliorem partem esse interpretanda. ARticulus hic adeò est superiori annexus, vt per illum sit plurimùm intellectus. Re{ Conclusio responsiua. }spondetur ergò vnica conclusione quę ex superioribus colligitur. Vbicunque manifesta iudicia non apparent, quæ malum proximi indicent, debemus cuiusque bonam habere existimationem, atque adeo in meliorem partem id quod dubium est interpretari. Con{ Probatio conclusionis. }clusio inquam ex superioribus colligitur. Vnusquisque ius habet vt bona de se vbique habeatur existimatio, quousque sua delicta eum legitimè prodant: ergo qui citra idonea testimonia sinistram alterius concipit opinionem, iniurius illi est, atque adeò in meliorem partem tenemur ambigua signa decernere. ¶ Conclu{ Dubitatio. }sio nulla præter superiorem indiget disputatione, nisi hoc forsan scisciteris, vtrùm dubia teneamur in meliorem partem positiuè interpretari, id est assentiri meliori parti: an satis est negatiuè, id est non male iudicare. Enimuerò cùm aliqua experior ambigua indicia alieni vitij, difficile profectò est contrarium habere assensum. Si autem dicas satis esse animum suspendere, in contrarium emergit statim argumentum, quòd intellectum continere difficile quoque est. ¶ Caietan. hîc arbi{ Caietanus. }tratur satis esse negatiuè nos habere. Nihilominùs id nemini suadere auderem. Imò vix potest regula constitui certa, sed confugiendum est ad prudentiam. Distinguendum in{ Solutio propositæ dubitationis. }quam in primis an illum cuius dubia signa apparent, anteà noueris, an verò sit tibi ignotus. Si enim in bona est apud te existimatione, peccatum esset propter signa dubia illam mutare, maius scilicet minúsve secundùm signorum conditionem. Si autem eum non noscis, tunc arguit hic Caietan. quod non est prudentia in tali casu assensum melioris partis concipere: eò quòd illa neutra signa natura sua talem assensum non generant: & ideo nulla, inquit, est obligatio bene assentire. Quare consultò, ait, negatiuè dixit Christus, Nolite iudicare: & non dixit, bene semper iudicate. ¶ Attamen{ Reprobatio Caietani. } contrarium citiùs crediderim, responderimque illi quòd et si tales coniecturæ bonum assensum non generent, ius tamen naturæ nos cogit non solùm nè male de homine vllo opinemur propter dubia signa, verùm vt de omnibus, non obstantibus amphibolis in dicijs, opinemur benè. Igitur conclusio intelligenda est positiuè, nisi casu quo indicia vsque adeò vrgerent in sinistram partem, vt satis esset vtriusque assensum cauere: Tunc enim consilium est mentem ab eiusmodi cogitationibus dimouere. Quando verò indicia iam non sunt dubia, sed eousque efficacia vt virum prudentem & probum mouerent, nulla est obligatio in meliorem partem illa interpretari. Christus ergo non ideo dixit negatiuè, quia satis sit assensum suspendere, sed quia bonam existimationem quam iure naturæ tenemur de vnoquolibet habere, non debet in nobis leuibus causis extingui. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }det S. Thom. quòd etsi qui dubia in meliorem partem interpretatur frequentiùs fallatur, tamen melius est frequentiùs falli per bonam opinionem de aliquo malo homine, quàm rariùs falli habendo malam de aliquo bono: quia ex hoc nascitur iniuria: ex illo autem, nulla. ¶ Sed contra, Falsitas est malum intel{ Replica. }lectus: vt puta qui ad omnium veritates iudicandas natus est: nemo autem tenetur malum sibi proprium, seu procurare, seu incurrere ad euitandum malum proximi: ergo consultius est in sinistram partem iudicium deflectere. Caietan. putat se per hoc satis respon{ Solutio Caietani. }dere, quòd S. Tho. non absolutè ait eum qui in partem saniorem iudicando propendet, in pluribus casibus falli: sed quòd pluries fallitur quàm si in sinistram partem vergeret: cum quo stat quòd non frequenter fallatur bene iudicando. ¶ Hanc ego tamen solutio{ Refellitur Caietanus. }nem non intelligo. Nam ad vim argumenti satis est id quod ipse cum D. Tho. concedit: nempe quòd pluries fallimur bene iudicando quàm falleremur iudicando male: & ideo responsio est quod bonum virtutum moralium non{ Solutio authoris. } est pensandum secundùm bonum intellectus simpliciter, sed in ordine ad agendum, cuius proximum principium est appetitus: homo enim, vt suprà diximus, non dicitur bonus propter virtutes intellectuales absolutè consideratas, sed propter morales quæ circa actiones versantur. Quo fit vt nonnunquam iudicium falsum speculatiuum generet verum dictamen practicum: veluti Iacob ex illo falso, Hæc est Rachel, intulit illud verum, Hęc est à me cognoscenda: quod quidem ob ignorantiam inuincibilem verum fuit. Quocircà dum iudico Petrum esse bonum, licèt speculatiuè fallar, tamen quia iudicium est conforme appetitui recto, fit vt moraliter atque adeò simpliciter bonum sit. Obidque cùm homo secundùm moralem regulam iudicium intellectus informat, non eligit simpliciter malum, sed secundùm quid: simpliciter autem bonum. Hanc enim ob causam suprà diximus iudicium esse actum potiùs iustitiæ, bene afficientis animum ad proximum, quàm rationis illud proferentis. Quocircà non satis digna responsio illa mihi apparet Caietani & aliorum, quòd quia ex duobus malis minus est eligendum: etsi falsa opinio malum proprium sit, nihilo minùs quia minus est, ea est eligenda. Non inquam{ Noua ratio in Caietan. } verum est esse simpliciter minus malum. Nam bonum intellectus, puta intellectualis virtus, vt suprà demonstrauimus, simpliciter est melior bono voluntatis: sed tamen quantum ad mores attinet, iudicium cum periculo falsitatis formare ad cauendam iniuriam, non solùm minus est malum: imò simpliciter non est malum, sed secundùm quid: scilicet malum speculatiuum. Eò potissimùm quòd error circa singularia contingentia non est simpliciter malum intellectus: sicuti neque ad eius perfectionem simpliciter attinet cognoscere eorum veritates, sed vniuersalium, quibus non potest subesse falsum: vt statim ait S. Thom. in solutione secundi. Adde quòd neque eligitur tale malum. Nam quando iudicia sunt clara, non est prudentia bonum formare iudicium: sed quando sunt dubia, id tantùm est verum, quòd intellectus exponitur falsitatis periculo. ¶ Ad secundum{ Ad secundum argumentum . } respondetur diuersam esse rationem iudicandi de rebus ab illa quæ est iudicandi de personis. Cùm enim de rebus speculatiuè iudicamus, nihil nocumenti imminet proximo: obidq́ue simpliciter est tunc veritas indaganda, quæ bonum est intellectus. Ac perinde in rebus dubijs suspendendum est iudicium, nè pręcipitio falsitatis intellectum obijcias. Et de hoc loquitur August. Quan{ Augustinus. }do autem iudicium est de personis, tunc quia bonum malumque attenditur secundùm illum de quo iudicatur: nempè de eius honore aut contemptu, ad cauendam citiùs iniuriam debemus esse attenti: Præsertim quòd error circa singularia, vt iam modò dicebamus, non è regione opponitur bono simpliciter intellectus. Ex his prudentiam collige, qua discernas iudicium rei merè speculatiuum, non esse morale peccatum, nisi dum illud ad personam applicas: licèt enim dum videas cadauer occisi hominis, iudices mortale fuisse peccatum illum occidere: & quanquàm dum audis talem propositionem, quæ hæretica est, fuisse assertam, iudices peccatum fuisse illam ex animo asseruisse, nullum tamen peccatum admittis: sed quando sine causa legitima iudicas hunc fuisse aut homicidam aut hæreticum. ¶ Tertium argumentum peregregiam regu{ Ad tertium argumentum . }lam qua sibi respondeatur expostulat. Interpretari nanque quidpiam in deteriorem partem, suspicando scilicet ex leuibus causis, bifariàm vsu venit: scilicet, vel definitiuè vel suppositiuè. Prior modus est quem dicimus esse illicitum. Posterior verò scilicet non definiendo sententiam, sed ex suppositione, si fortè ità est: non ad lædendum, sed ad obuiandum periculo vel proprio vel proximi: non iniustitiæ, sed prudentiæ opus est. Vides hominem quem suus habitus subindicat esse furem, etsi non debeas definitiua sententia id credere, neque verò suspicari ad nocendum, licet tibi tamen non illi tuam domum credere. Sicuti dum filiam habes virginem, licet tibi iuuenes ab eius colloquio abigere. Et pari modo in re propria. Dum videntur tibi opera tua nitida esse in conspectu Dei, quæ quidem opinio periculosa semper est, debes illa timere nè aliqua macula sint infecta. Aliena verò opera, bona iudicare, nulli nos offert periculo. ¶ Ex his sequitur quòd etsi dum ma{ Corollarium. }le de aliquo suspicaris qui in promptu est vt ad aliquam dignitatem eligatur, posses tu illi refragari tuam subticendo suspicionem: tamen illam in aures aliorum disseminare vt hominem infamia respergas, minimè fas est, nisi suspicio legitimis de causis esset tibi certa, & videres in perniciem reipublicæ talem electionem vergere: tunc enim, nisi secretum esset sacramentalis confessionis, liceret illam impedire. Et vice versa, tam leuis esse potest tua suspicio vt neque teipsum debeat cohibere quo minùs eum eligas si aliâs idoneus est. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm semper sit secundùm leges scriptas iudicandum. QVVM iudicium, vt dictum est, actus sit iustitiæ: regulæ autem iustitiæ sint leges: meritò quæritur vtrùm semper sit secundùm leges scriptas iudicandum. Et arguitur à parte negatiua. Iudicium{ Primum argumentum. } iniustum vbique cauendum est & vitandum, quandoque autem scriptæ legis iniquitatem continent: secundùm illud Isa. 10. Væ qui condunt leges iniquas, & scribentes, iniustitias inscripserunt: ergo non semper est secundum scriptas leges iudicandum. ¶ Secundò: Iudi{ Argumen. 2. }cium oportet esse de singulis euentibus: lex autem scripta, vt Philosophus. 5. Ethi. cap. 10.{ Aristot. } author est, non potest singulos comprehendere: ergo quandoque necesse est contra legis verba agere. ¶ Tertiò: Lex ad hoc scribitur,{ Argumen. 3. } vt legislatoris mens fiat subditis manifesta: quandoque autem vsu venit vt si legislator præsens adesset, aliter iudicaret: ergo tunc licet contra scripturam mentem legislatoris sequi. ¶ In contrarium est sententia Augustini in{ Augustinus } lib. de ver. relig. vbi ait, In istis temporalibus legibus, quanquàm de his homines iudicent cùm eas instituerint: cùm tamen fuerint institutæ & firmatæ, non licebit iudicibus de eis iudicare. QVæstionem hanc plenariè lib. 1. discussimus. q. 6. ar. 8. Sed quoniam præsenti loco congruenter iterum eam mouet S. Tho. opùs est ad idem respondere: quoniam non deerit quod præter illic definita adnotari etiam hîc possit. Respondetur ergo per distin{ Distinctio. }ctionem duabus conclusionibus. Supponendum nanque in primis, iudicium nihil aliud esse quàm quamdam iusti definitionem & constitutionem. Est autem iustum duplex, vt in superioribus sæpè dictum est: & Aristot. 5.{ Aristot. } Ethicor. cap. 7. docet: scilicet aliud naturale, nempe quod ex natura rerum absolutè consideratarum pullulat. Aliud verò positiuum quod Philosophus appellat legitimum: nempè quod humano condicto & arbitramento positum est. Sit ergò prior conclusio. Quan{ Prima conclusio. }do lex scripta ius naturale continet, nequâquam licet neque principi neque subditis contra illam agere, sed semper est secundùm eam iu{ Ratio conclusionis. }dicandum. Et ratio est in promptu. Quoniam eiusmodi leges non sunt illius iusti constitutiuæ, sed tantùm declaratiuæ. Quare earum iustum, non ex legibus, sed ex rebus ipsis totum suum habet robur. Vt patet in præceptis Decalogi, & in his quę necessaria consequentia illic implicantur: ideoque adeò sancta sunt & firma, vt neque Deus, quatenus legislator, super illis valeat dispensare: vt lib. 1. q. 3. disputabamus. Atqui hac de causa non huc simpliciter in quæstionem profertur, vtrùm sit semper secundùm leges iudicandum. Nam de naturalibus quarum lumen Deus consignauit in mentibus nostris, nequâquam hæsitare licet, quo minùs sit semper secundùm illas iudicandum: sed peculiariter quæsitum est de legibus scriptis inter quas connumerantur humanæ. ¶ Subditur ergò posterior con{ Vltima conclusio. }clusio. Quando lex scripta, est humana, necessarium nihilo minùs est tam principi quàm subdito secundùm illam iudicare, qua{ Probatio conclusionis. }tenus iuri naturæ non repugnat. Probatur: quoniam leges eiusmodi etsi non sint declaratiuæ naturalis iusti, sunt tamen constitutiuæ iusti quod humano condicto secundùm regiones temporumque conditiones visum est expedire. Et ideo inquit Arist. quòd quamuis anteà quàm ponerentur nihil referebant, tamen postquàm positæ sunt, iam referunt. ¶ Conclusiones istæ non solùm inferiores iu{ Explanatio superiorum conclusionum. }dices, sed & principem ipsum comprehendunt: qui quidem secundùm leges iudicare tenetur: non solùm secundùm naturales, verùm & secundùm illas quas ipse suique maiores sanxerunt: quandiu causa non incidit vt mutentur. Tametsi discrimen intersit, quòd inferiores iudices neque dispensare in legibus possunt, neque illas interpretari. Quod tamen in facultate principis positum est. Vnde quo casu potest super legem dispensare, potest etiam & contra legem iudicare. Vt si capitis condemnatus, quàm commodissimus esset reipublicæ, posset ob illam publicam commoditatem illum donare vita. Hæc autem omnia libr. 1. satis ac super pro captu nostro, tum discussa sunt, tum etiam definita. ¶ Quod{ Dubium Theologicum. } autem hîc dubium Theologicum, ceu in proprio loco dirimendum restat, est vtrùm sententia iniusta, hoc est contra leges lata, obliget in conscientia: hoc est vt tam reum verè absoluat, quam actorem iure suo despoliet. Est enim{ Ratio hæsitandi. } argumentum à parte negatiua, quòd cùm iudex sit iusti custos, ad quem. 5. Ethico. ait Philosophus tanquam ad viuentem loquentemque iustitiam confluitur: & hæc omnia quæ in foro exteriori peraguntur ad pacem reipublicę ac perinde ad pacandas conscientias referantur, consequens fieri videtur, vt solennis sententia eius qui publica pollet autoritate, tutas sedatasque reddat easdem conscientias. Eò vel maximè quòd sæpè humanum ius in conscientia obligat, tametsi mera lex naturæ non obligaret: vt patet in lege pręscriptionis, qua dominium transfertur in possessorem. ¶ Ni{ Solutio. }hilo minùs respondetur, nullam sententiam quæ contra leges iustas profertur obligare in conscientia. Conclusio est manifesta, & iuris etiam doctoribus confessa, vt apud Inno. & Panor. videre est. c. quia plerique. de immunit. ecclesi. quia cùm sententia nullum habeat robur nisi quia est iuris declaratiua, vbi non est recti iuris interpres, nulla est in conscientia. Dixerim iniustam contra leges: nempè quæ ab vno aufert quod re vera suum erat, & alteri tribuit cuius non erat. Nam si alicui id adiudicetur quod verè erat suum, licèt alter prætermisso toto ordine iuris fuerit priuatus, bona conscientia possidebit quod sibi adiudicatum est: siquidem re vera suum erat. Et prætermissio ordinis iuris, quanuis peccatum sit in iudice, & iniuriosa parti, tamen non constituit in mala conscientia eum qui quod verè est suum possidet. Idque planissimo exemplo patet. Si tu quod tuum est aut fraude surripias, aut vi auferas à possessore, quamuis delictum mortale fortè committas dum priuata authoritate exequeris quod publica deberes, nihilo minùs ad restitutionem non obligaris illius quod accepisti. Reuertamur ergò ad principale assertum: quòd iniusta sententia ius neque tollit neque confert. Fit enim ex illa consequens vt etiam si dum litigabas bona id fide faciebas, nihilo minùs cùm primùm certò resciueris sententiam in tuum fauorem latam non fuisse iustam, restituere teneris quod tibi adiudicatum est: licèt non expensas, si bona fide litigasti: idque siue reus fueris, siue actor. Et dico iniustam contra rei veritatem, etiam si iudex secundum allegata & probata in foro exteriori rectè iudicauerit. ¶ Quid{ Argumentum. } autem si pars læsa non appellauerit? Videtur enim eo ipso consensisse, atque adeò suum à se ius ablegasse: quapropter posteà non admittitur in iudicio ad repetendum. Respon{ Responsio. }detur quòd etiam si non appellauerit non censetur renuntiare iuri suo. Sed hoc tantùm patitur quòd in foro exteriori non ampliùs repetens audietur. Atque hæc veritas non solùm ratio naturalis comprobat, verùm & ex. l. Iulius. de condict. indeb. colligitur. Quòd autem non appellans præscripto tempore à tribunali posteà repellatur, sunt qui dicant causam esse in pœnam eius negligentiæ. Ego verò non hanc tantùm crediderim, verùm illam potiorem, quæ est ad obuiandum litibus: ad quod leges sanctissimæ fuerunt semper attentæ. At verò si quis rem sibi aut suis maioribus iniusta sententia adiudicatam, bona fide legitimoq́ue tempore præscripserit, bona deinceps conscientia possidebit: quia titulum habet legitimum, hoc est lege præsumptum. ¶ Dubium autem molestius est in be{ Dubium alterum de beneficiis Ecclesiasticis. }neficijs ecclesiasticis: quando quis scilicet per iniustam sententiam expoliatur sacerdotio quod alteri confertur, vtrùm possessor deinceps tuta conscientia possideat. Id quod inter cæteros iuris interpres Panormita. cap. 1.{ Panormitanus. Innocentius Solutio dubii. } de const. præbend. & Innocen. cap. quia plerisque. de immunit. Eccles. scienter tractant. Distinguendum ergò est de sententia: nam altera est declaratiua: nempè dum inter partes de iure aliquo, aut alia de re, aut de præbenda litigatur: & sententia declarat vtrîus illorum sit. Et tunc citra dubium, sicuti neque in alijs sæcularibus rebus, sententia non ligat. Et ideo dum possessor sciuerit non fuisse iustam, tenetur renuntiare. Alia verò est sententia priuatiua quando prælatus officio propter crimen quempiam sacerdotio multat, quod alteri confert: & tunc censent præfati doctores quòd si reus non appellauerit, quia eo ipso consentire videtur, alter tuta conscientia possidet. Secùs si reus appellauerit: nam tunc licèt iniustè non fuerit auditus, non censetur consensisse. Ego verò profectò, salua eorum existimatione, non sic absolutè crediderim, sed cum distinctione. Si inquam prælatus sciens & prudens illum iniquè condemnauit, arbitror sententiam non tenere. Et ideo quotiescunque possessor id intelligit, renuntiare tenetur, & prælatus alteri restituere. Si verò bona fide secundùm allegata & probata illum condemnauit, etiam si falsò fuerit accusatus, sententia tenet, ac perinde alter tutò possidet: nisi tamen ille fuerit criminator qui falsò accusauit. Nam tunc omnes doctores Canonici iuris meritò tenent inhabilem esse ad possidendum. Item hoc solùm crediderim in beneficijs ecclesiasticis quæ Prælatorum authoritate conferuntur. Nam in alijs etiam si secundùm allegata & probata sententia sit iusta, si tamen processit ex falsa præsumptione, non ligat in conscientia, vt Innocent. probè adnotauit in eodem cap. quia plerique. Quo fit vt si cuius nomen de hęresi falsò defertur, suis bonis priuetur: cùm primùm fiscus resciuerit, per calumniam fuisse delatum ac condemnatum, tenetur eum in suorum possessionem restituere. Hæc ergò de hac re satis dicta sint. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, quòd sicut lex scripta nihil roboris præstat naturali iuri, imò ab illo ipsa vim accipit: sic neque potest eius robur quoquo pacto diminuere: nam homines, qui eas leges scripserunt, non sunt naturę domini. Quo fit vt quando lex scripta legi naturæ aduersatur, nullam habeat vim, atque adeò neque sit secundùm illam iudicandum. Quare tunc non leges, sed legum corruptiones censentur. At verò quando lex scripta à iure naturæ permittitur, scilicet quia ei non obstat, tunc iudicandum est secundùm leges, etiam si forsan melius esset contrarium esse lege positum. Hoc enim maximè notandum est, vt loco suprà citato explicauimus: nempè quòd non est necessarium ad vigorem scriptæ legis, melius id esse quod ipsa decernit, quàm contrarium. Hoc enim pensandum est & consilio agitandum quando ponitur: sed quando posita est, & vsu firmata, non debent hoc subditi arbitrari: sed secundùm illam agere, quousq́ue princeps aut respublica illam mutet. Imò verò neque mutandæ sunt leges, vt suprà diximus, quacunque de causa quæ meliorem rationem præ se ferat. Est posita lex, verbi gratia, nè merces foras euehantur ex regno, & fortassè iam cessat causa, quare posita fuit, tunc etsi principi incumbat illam mutare, tamen subditis non licet contra facere, dum ius naturæ id permittit: nisi iam esse inciperet contra ipsum aut contra religionem, scilicet, si legibus Ecclesiasticis aduersaretur. ¶ Ad secun{ Ad secundum argumentum . }dum pari modo respondetur, quod sicut potest lex quandoque iuri repugnare naturę, & tunc non est seruanda: sic quanquàm rectè sit posita, si tamen in euentibus particularibus est contra ius naturæ, licet contra illam facere. Nam, vti ait Modestinus. ff. de legibus & se. con. nulla ratio iuris aut æquitatis benignitas patitur, vt quæ salubriter pro vtilitate hominum introducta sunt, ea nos duriore interpretatione producamus ad seueritatem. Tunc enim legislator si adesset, aliter censeret quàm scripsit. Et per hoc dissoluitur argumentum tertium. # 6 ARTICVLVS. VI. Vtrùm vsurpatum iudicium sit semper peruersum. TRIA suprà diximus ad rectum iudicium esse requisita, nempè & iudicis authoritatem, & iustitiæ æquitatem, & prudentiæ ordinem. Et quidem de hoc tertio, puta de ordine & processu iuris, nihil ad Theologum, sed res est causidica. Igitur cùm de secundo in proximis articulis dictum sit, subsequitur vt de primo disputemus: Vtrùm vsurpatum iudicium, scilicet ab eo qui non est iudex, sit vbique peruersum. Et arguitur{ Primum argumentum. } à parte negatiua. Iustitia est quædam agendorum rectitudo, nihil autem veritati deperit à quocunque pronuntietur, sed à quocunque est amplectenda: ergò neque quicquam iustitiæ officit à quocunque sententia proferatur. ¶ Secundò: Bona pars iudicij{ Argumen. 2. } est peccata punire: cum laude autem referuntur nonnulli priuati qui peccata aliena vindicârunt: vt Moyses qui, vt legitur Exodi. 2. Aegyptium interfecit: & Phynees Eleazari filius qui Zambri occidit, vt Nume. 25. scriptum est. quod, vt habetur Psalm. 115. reputatum est ei ad iustitiam: ergò licet priuatis citra authoritatem publicam iudicare. ¶ Tertiò: Potestas spiritualis quæ à tempo{ Argumen. 3. }rali distinguitur nonnunquam se ingerit ad iudicandum sæculares: ergò vsurpatum iudicium non est vbique prauum. ¶ In contrarium est illud ad Roman. 14. Tu quis es qui{ Paulus. } iudicas alienum seruum? AD quæstionem vnica conclusione respondetur. Iudicium vsurpatum, hoc est,{ Conclusio responsiua. } absque legitima authoritate super eum in quem fertur prolatum, non solùm peruersum est, verùm & nullum. Probatur. Iu{ Probatio. }dicium est legis ad personas applicatio cum vi coactiua: hæc autem fieri non potest absque publica authoritate: ergò si aliter fiat, vitiosum est & nullum. Probatur Minor. Eiusdem est legem condere atque eam interpretari & declarare: sed applicatio legis ad personas est quædam eius interpretatio, id est, declaratio, quòd talem personam in tali casu ligat: ergò sicut lex ab illo solo condi potest qui publica pollet authoritate ad cogendum ciues, ita & eius solîus est, habentisque eius authoritatem, ius dicere. Conclusio clara est, &. 1. libro, quæstio. 1. decisa. ¶ Hoc tamen est hîc animaduertendum, quòd inter ea quæ ad rectum iudicium publicum exiguntur, primum est authoritas iudicantis. Nam etsi alia deficiant, nempè prudentia & iustitia, nonnunquam sententia tenet, saltem dum fertur secundùm allegata & probata, vt proximè dicebamus, & semper timenda est: & tamen si emânet à non iudice, adeò nulla est vt neque sit timenda. Vnde scitè Gregorius: Sententia, inquit,{ Gregorius. } pastoris siue iusta siue iniusta, timenda est: 11. quæstio. 3. Duo enim ponit vt sit timenda, etiam si sit iniusta: videlicet vt sit pastoris, & vt sit sententia, id est quæ non manifestarium intolerabilemq́ue errorem contineat. ¶ Ex quo fit primùm quòd qui per{ Primum corollarium. } tyrannidem regnum inuasum occupauit, neque legem ferre vllam potest, neque ius dicere quòd vllo pacto ciues in conscientia obligent, nisi forsan præscriptione aut reipublicæ consensu legitimi fuerint tandem principes: vt de Francis apud Gallos legitur, & apud Hispanos de Gothis. ¶ Secundò sub{ Secundum. }sequitur, quòd qui semel legitimè magistratum adeptus est, etsi posteà crimen commiserit ob quod meritò sit illo abdicandus: tamen quousque iuris ordine priuetur sententia eius ligat, nisi sit ipso facto excommunicatus. Vt quamuis prætor crimen læsæ maiestatis admiserit, ob quod à magistratu expellendus iure est, nihilo minùs quoadusque iuridicè priuetur, sententia eius tenet. Secùs si esset hæreticus: nam tunc ipso facto est excommunicatus, atque adeò licèt non priuatus officio, tamen eius functione suspensus. ¶ De arbitris autem forsan quis dubitet: nam{ Dubium de iudicibus arbitrariis. } iudicium eorum ligat tam in foro exteriori quàm in conscientia. Tamen nulla videntur pollêre authoritate publica: quia non habent nisi quam à partibus acceperunt: quæ tamen non habebant nisi priuatam. Respon{ Solutio. }detur autem quodammodò habere publicam. Nam cùm vnusquisque teneneatur fidem alteri seruare, iure gentium condictum est vt qui sequestris fuerint ab aliquibus constituti, vim habeant per suam sententiam ligandi, licèt executio ad principem pertineat, qui vim habet coactiuam, & eius ministros. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, quòd etsi pronuntiatio veritatis à quocunque sit suscipienda: tamen vis coactiua non nisi à principe, quam iudicium importat. Et ideo nisi ab habente autoritatem proferatur, liberum est vnicuique eam suscipere aut repudiare. ¶ Secundum argumen{ Ad secundum argumentum . }tum. Quantum ad historiam Phinees, nullam habet difficultatem. Nam cùm Moyses, vt illic legitur, authoritate diuina iussisset vt vnusquisque fratrem suum quem reum sciuisset interimeret, eâdem ille autoritate vsus est. Historia verò Moysi anceps est. Legitur enim quòd cùm vidisset Aegyptium percutientem quendam de Hebræis, eum enecauit. Quocircà cùm illum Aegyptium in flagranti delicto occuparet, potuit eum occidere per modum defensionis: nam vnusquisque ius habet vim vi repellendi, non solùm à seipso, sed à fratre suo. Et hac via Ambrosius{ Ambrosius. } libro de Offi. Moysen excusat à culpa. Si autem vel iam cessauerat Hebræum percutere, vel occisio non erat ad defensionem necessaria, necesse est dicere quòd in vindictam illum occîdit. Et re vera huc gratiùs annuere videtur historia. Sed tunc cum publicam non haberet authoritatem, non potest à culpa excusari: nisi dicatur id reuelatione diuina fecisse. Atque hanc rationem approbare videtur illud Act. 7. quòd percusso Aegyptio existimabat Moyses intelligere fratres suos, quoniam Dominus per manum ipsius daret salutem in Israël. Et quanuis non expressè dicatur percussionem illam iussisse, sed Moysen sic existimasse seruaturum populum: tamen profectò videtur illic percussio excusari: quare vtraque istarum solutionum potest optimè defendi. At verò sanct.{ D. Thomas. Augustinus. } Tho. Augustini sequacissimus eum libentiùs amplexari videtur, qui in quęst. super Exod. non excusat illum à culpa, sed eum potiùs confert cum benignissimo nouali, quod cùm primò seritur, de herbarum quoque inutilium luxurie ac fertilitate laudatur, propter spem quam promittit futuræ frugis. Et sic interpretatur illud Act. 7. quòd cùm animo plenus esset, ad liberandum populum, illa ratione arbitrabatur rem perfecturum. ¶ Ad tertium denique responde{ Ad tertium argumentum . }tur, quòd cùm spiritualis potestas superemineat sæculari, potest Ecclesiasticus Prælatus sæculares iudicio cogere in his quę ad gratiam & ad gloriam pertinent. # 5 QVAESTIO QVINTA, De diuisione Iustitiæ. Sanct. Tho. 2. 2. q. 61. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm particularis Iustitia rectè in distributiuam & commutatiuam diuidatur. POSTQVAM DE Iustitia in genere, deque suo contrario, iniustitia, atque de eius annexis, iure scilicet & iudicio, quantum res postulabat, dissertum est: superest vt ad illam eius celeberrimam diuisionem descendamus, qua in distributiuam & commutatiuam dispartitur. Est ergò quæstio ordine quinta huius libri, vtrùm particularis iustitia rectè in distributiuam & commutatiuam diuidatur. Quæstio hæc autem quatuor articulis absoluetur. Quorum primus diuisionis rationem doceat: secundus, vtriusque medium: tertius, materiæ diuersitatem: quartusque tandem formam. A parte ergò negati{ Primum argumentum. }ua quæstionis arguitur primò. Cùm tres sint rei publicæ ordines: nempè totius ad partes, partium ad totum, & partium inter se, pulchriùs atque ad artem propiùs fieret ex æquo trimembris diuisio: nimirum in legalem, quæ primum instituit ordinem: & distributiuam, quæ ad secundum spectat: & commutatiuam, quæ circa tertium versatur: ineptè ergo fit bimembris. ¶ Secundò arguitur. Si vlla esset{ Argumen. 2. } huius diuisionis ratio, ea vel inde oriretur quod habent distincta subiecta: nempè quòd distributiua est in principe, cui incumbit bona publica distribuere: commutatiua verò in subditis, quorum pax & tranquillitas hac ratione continetur quòd quisque ius suum alijs seruat: hoc nanque discrimen prima fronte videtur hæc diuisio insinuare: at verò quęcunque iustitiæ species tam in subditis est quàm in principe, in hoc nimirum ad gubernandum, atque in illis vt gubernentur, vt quæst. 1. de legali dictum est: nam commutatiua eadem ratione est in omnibus: ergò ex hac differentia non potest sumi diuisionis ratio. Quòd si dicas differentiam inde sumi, quòd distributiua iustitia pensatur in ordine ad plurimos, quibus facienda est distributio: commutatiua verò est vnius ad alterum: contrà facit, quod vnum & multa speciem non mutant. Eiusdem quippè speciei est vnus homo cum duobus atque cum tribus. ¶ Deinde arguitur tertiò quòd{ Argumen. 3. } diuisio manca sit. Iustitia enim vindicatiua neque sub distributiua neque sub commutatiua comprehendi videtur: nam si respondeas contineri sub distributiua eò quod princeps, vt præmia probis, sic & supplicia reprobis decernit, in contrarium est: tum quod & persona particularis potest licitè vindictam petere, tum etiam quod vindicta debet fieri ad æqualitatem delicti, quod officium est commutatiuę iustitię. Quòd si hac ratione victus pertinere dixeris ad commutatiuam, reclamare hæc ratio videtur quod soli principi incumbit pœnas exigere pro culpis, quod specimen gerit distributiuæ iustitiæ. ¶ In contrarium est autoritas Philosophi. 5. Ethico. distinguentis duas iusti{ Aristot. }tię species, quarum altera est distributionum directiua, altera verò commutationum. QVO responsio quæstionis lucidior fiat, à terminorum expositione proficiscamur. Cùm iustitia in genere, autore Aristotele. 5. Ethi. sit virtus qua quidque iustus dicitur, fit vt iuxta nomina sua, iustitia distributiua dicatur particularis iustitia, qua homo in bonorum communium distributione iustus fit. Commutatiua verò sit illa itidem particularis, qua quisque in commutationibus iustus est. His facilè intellectis tali respondetur affirmatiua conclusione. Iustitia particularis suapte{ Conclusio responsiua. } natura in hæc duo dissecatur membra, specie differentia, quæ sunt commutatiua & distributiua. Conclusio est Arist. 5. Ethi. cap. 2.{ Aristot. } cuius ideo authoritate fulcitur. Probatur nihilo minùs & ratione. Distinctio habituum,{ Probatio conclusionis. } si specifica sit, ab obiectorum natura deriuatur: nam habitus distinguuntur per actus, & actus per obiecta: est autem in republica, in qua iustitia æquitatem constituit, duplex ordo, idemque particularis ac diuersus: videlicet totîus ad partes, & partium inter se: ergò per illos duos ordines duæ etiam species iustitiæ discernuntur. Illa autem quæ est totîus ad partes, puta quæ communia bona ciuibus bene dispensat, nominatur distributiua: altera verò quæ æquitatem seruat inter partes, nuncupatur commutatiua: sunt ergò duæ distinctæ species. At licèt conclusio hæc non solùm S. Thomæ, verùm & Aristotelis sit plana confessio, non desunt Aristotelis interpretes qui{ Buridani sententia. } contrarium opinentur. Buridanus enim in eundem locum. 5. Ethic. q. 7. non arbitratur virtutes has specie distare. Neque vllo prorsus argumento vtitur præterquam quòd rationes, inquit, partis contrariæ non sunt satis validæ. Hæc autem argutio nullum philosophum hominem contra Aristotelem mouere deberet, nisi validioribus ipse niteretur. Præterquam quod ratio hæc facta abundè rem monstrat in philosophia morali, à qua non est expetenda mathematica demonstratio, vt statim in principio Ethico. Arist. docuit. ¶ Arguitur autem{ Secunda ratio in Buridanum. } secundò ad eandem conclusionem. Iustitiæ munus est debitum vnicuique reddere: est autem diuersa ratio debiti in distributiua iustitia ab illa quæ est in commutatiua: ergò virtutes ipsæ specie differunt. Minor patet. Dupliciter res aliqua dicitur hominis. Vno modo simpliciter, quia propria eius possessio: altero verò secundùm quid, vt aiunt: quia scilicet non est sua propria, nisi quatenus est totius, cuius homo est pars. Etenim quę sunt totîus, quodammodò sunt partium. Et ex his nascitur diuersa ratio debiti: alia quippe ratio est, quia res propria erat creditoris: alia verò, quia erat totîus reipublicæ. Igitur cùm commutatiua iustitia circa debitum posterioris generis versetur: distributiua verò circa prius, fit consequens esse virtutes diuersas. ¶ Et ex{ Tertia ratio ad idem. } hoc secundo argumento informatur tertium. Illic opùs est distincta virtute specie, vbi operandi difficultas est etiam specie distincta: sed experimur alium esse gradum difficultatis in effundendis bonis communibus, quæ princeps habet in sua potestate, neque vnquam fuerunt ciuium, quam sit in refundendis illis quæ ab alijs recepimus: ergò distinctè exiguntur virtutes. Minor patet: nam quòd quidque reddat quod ab alio accepit, ratio hæc protinus & inclinatio naturalis deprecatur: Non erat tuum, sed alter tibi dedit, pessimus esses si non redderes. Attamen quando princeps aut communium dispensatores penes se habent illa bona, ęgerrimè adduci possunt vt distribuant si sibi vsurpare possunt. Hoc porrò nos longa experientia edocet in principibus & in præfectis. Et confirmatur hæc ratio autorita{ Confirmatio. Aristot. }te Aristotelis. 2. Polit. dicentis, homines propensiùs affici ad bona propria quàm ad communia. Altera ergò virtus est distributiua, & altera commutatiua. AD argumentum ergò primum ante quæstionem{ Ad primum argumentum . } sic respondetur. Diuisiones vt exactè fiant debere fieri in paucissima membra, atque adeò interse opposita. Obidque cùm obiectum iustitiæ sit bonum, idque primò diuidatur in commune & particulare, fit vt iustitia primùm omnium diuidatur ab Aristotele in legalem, quæ est vniuersalis, & particularem: vt iustitia legalis sit illa quæ respicit ordinem partium ad totum, ordinando ciues in commune bonum: particularis verò quæ versatur circa particularia bona. Et hæc est quę subsecatur in distributiuam & commutatiuam. Sed nun{ Scrupulus. }quid distributiua iustitia non versatur etiam circa commune bonum? Respondetur, quòd etsi{ Solutio. } circa illud versetur, tamen non habet illud pro obiecto vt legalis, quę illud curat augere. Sed materia distributiuæ est, illa bona distribuere ac diffundere inter particulares ciues: & quia habitus denominatur à termino ad quem, sicut calefactio à calore qui gignitur, non à frigore quod abijcitur, ideo distributiua iustitia est particularis: vtpote quæ communia bona facit particularia: legalis nanque particularia ordinat in commune. Atqui veluti legalis iustitia non solùm in principe est ad regendum, verùm & in subditis ad obtemperandum: sic & distributiua est etiam in ciuibus, vt citra responsationem sint contenti. Præterquam quod potest & priuato cuipiam, puta patrifamiliâs alicuius amplæ familię vsu venire, vt ipse etiam inter suos distribuat bona sua. ¶ Ad secun{ Ad secundum argumentum . }dum autem quo indagabatur differentiæ radix inter has species, per hæc quæ dicta sunt satis responsum est. Haud enim differentia hęc colligitur vel ex parte subiecti, vel ex parte numeri: sed illam præscrutamur, tum ex ordine diuerso, vt dictum est, tum ex diuersa ratione debiti: quia commutatiua reddit id quod est simpliciter debitum: distributiua verò id quod est quodammodò debitum. ¶ Ad tertium argumentum respondetur, bi{ Ad tertium argumentum . }fariàm contemplari posse iustitiam vindicatiuam: vno videlicet modo quatenus ad publicam iustitiam pertinet, quæ ciues ordinat in bonum commune. Et hac ratione actus est à commutatiua iustitia elicitus: imperatus autem à iustitia legali, quæ est in principe, eiusque ministris. Iudex enim non tantùm accusante reo, verùm ex proprio (vt aiunt) officio ob tranquillitatem rei publicæ crimina vlciscitur. Aio autem esse hoc munus iustitiæ commutatiuæ, proptereà quod nulla fit ibi bonorum distributio: nec propriè malorum: quia mala non sunt deposita vt distribuantur: sed fit vindicatio ad æqualitatem sceleris infligendo supplicium: quæ quidem forma est commutatiuæ iustitiæ, vt confestim videbimus: licèt hanc habeat imaginem distributiuæ, quòd nequiores acriùs puniuntur. Imperatur autem à iustitia legali, cuius est per leges & beneficiorum collationem, pœnarumque inflictionem rempublicam administrare, & particularibus virtutibus in hunc finem imperando vti. Si autem vindicatio consideretur respectu particularis personæ ad tollendum eius nocumentum qualiter vindicatiua non solùm est in principe, sed & in particulari ciue iniuria affecto, cui licitum est more & ordine vindictam petere: non vt malum pro malo reddat, sed vt repensatio sibi fiat, quanquam illam, nisi per publicam potestatem exequi nequeat: tunc vindicatio non est iustitię actus, sed specialis per se virtutis, quæ ad commutatiuam iustitiam reducitur. Doctrina est S. Th. 2. 2. q. 108. ar. 2. ¶ Sed interrogas, cur vindicatiua ob commune bonum, commutatiua est iustitia, siue in principe siue in ciue: illa autem vindicatio quę ad bonum particularis personæ refertur, sit specialis virtus. Respondetur. Quòd respublica per vltionem æqualem crimini, & reddit malefactori quodammodo æquale, & suum recuperat honorem, quę vera est iustitiæ commutatio. Quando verò persona particularis vindicatur, nihil pro amisso honore vel fama recipit: sed alter patitur sicuti & ipse fuerat perpessus: ideoque non attingit metas iustitię commutatiuę: sicuti attingit cum virtute restitutionis resarcitur eius honor, vel eius loco rependitur vel alius fauor vel pecunia. Vnde S. Tho. comparat hanc virtutem alteri speciali virtuti gratiarum actionis pro beneficio suscepto. Illa namque neque simpliciter liberalitas est, quia aliqua illic subest imago debiti: neque verò simpliciter iustitia, quia non est debitum legale, sed morale: obidque est virtus specialis quæ iustitiæ adhæret. ¶ Est hîc demum principibus adnotandum circa distributiuam iustitiam, quod cùm sit virtus inter duo extrema, vtrinque coarctatur. Quare neque tantam sinit bonorum effusionem, vt publicum ærarium, quod quam maximè necessarium est, exhauriatur: neque verò permittit principem ea esse parcitate in bonis distribuendis, vt nullam habeat apud ciues gratiam, quibus necesse est sæpissimè indigere. At verò hoc cum primis cauendum vbique esset, nè publica tributa & vectigalia quę in publicos vsus stata sunt & populo decreta, abalienarentur. Inde namque tum respublica grauiter periclitatur, tum etiam & miser populus molestissimè aggrauatur & premitur: quippè cùm illud in causa sit, vt tributa in dies auctiora exigantur. Sed hoc in fine quæstionis sequentis latiùs. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm idem sit medium distributiuæ ac commutatiuæ Iustitiæ. SEquitur hoc secundo articulo de medio inuestigando harum virtutum: vtrùm videlicet eodem modo in vtraque accipiatur. Est enim argumentum à parte af{ Primum argumentum. }firmatiua quòd cùm moralium virtutum medium secundùm rationem inter duo extrema limitetur, vt in fortitudine & prudentia cernitur: & iustitia sit earum potissima, consequens esse videtur & ipsum eodem pacto in omni iustitia designari. ¶ Mox cùm vtraque{ Argumen. 2. } tam distributiua quàm commutatiua sit particularis iustitia, vtpote quæ ad particulares personas refertur ac terminatur, apparet medium in vtraq́ue sumi secundùm æqualitatem rei ad rem, puta in distributiua meriti ad præmium, & in commutatiua rei quæ redditur ad eam quæ recepta fuit. ¶ Tertiò{ Argumen. 3. } denique arguitur. Distribuere communia bona idem esse videtur officium, quod collatis beneficijs compensare obsequia & seruitia quæ ciues in rempublicam impendunt, hoc autem iustitiæ commutatiuæ munus est: vt eodem loco. 2. 2. q. 108. astruit Diuus Doctor: eò quòd fieri debeat secundùm ęqualitatem rei ad rem, sicuti & suppliciorum inflictio, licèt vtrunque per imperium fiat iustitiæ legalis: ergò nihil restat quo differat iustitia distributiua à commutatiua. ¶ Contraria est Arist. sententia, eodem loco constituentis me{ Aristot. }dium in distributiua secundùm proportionem Geometricam, & in commutatiua secundùm Arithmeticam. AD quæstionem hanc respondetur duabus conclusionibus. Prior est. Vtriusque{ Prima conclusio. } iustitiæ tam distributiuæ quam commutatiuæ medium secundum ęqualitatem, quę in rebus exterioribus fit, constituitur. Conclusio est Aristot. 5. Ethico. cap. 3. &. 4. Hanc enim differentiam{ Aristot. Ratio conclusionis. } q. 1. huius libri inter reliquas morales virtutes & iustitiam secundùm earum naturam meditati sumus, quod cùm reliquæ mores componant hominis in ordine ad seipsum: iustitia verò in ordine ad alium, medium aliarum virtutum inueniatur inter duas extremas affectiones, quas virtus moderatur & rectificat. Vt fortitudo inter timores & audacias: & temperantia inter exorbitantes concupiscentias & tristitias, quæ de absentia delectabilium tactus oboriuntur. Iustitia verò, quia in voluntate residet, vbi nullæ sunt passiones, non est earum moderatrix, sed solùm illi incumbit medium ponere in rebus quæ alijs debentur. Etenim licèt quandoque cupiditas & auaritia impedimento sint officijs iustitiæ, non tamen ad ipsam pertinet illam auaritiam reprimere: sed ad liberalitatem, quæ circa tales versatur affectiones. ¶ Posterior conclusio est eiusdem{ Postrema conclusio. } Arist. eodem loco. Aequalitas quæ medium est iustitiæ distributiuæ non est eiusdem prorsus rationis atque in commutatiua: imò in distributiua est Geometrica: & in commutatiua Arithmetica. Aequalitas enim Arithmetica sumitur secundùm excessuum æqualitatem numerorum: sumiturque minimum in tribus terminis: quorum tamen medius bis resumitur. Habet siquidem respectum duplicem. Qualis enim est proportio Arithmetica duorum ad quatuor, talis est quatuor ad sex: quoniam excessus sunt pares, licèt maior sit proportio Geometrica quatuor ad duo, quàm sex ad quatuor: nam illa est dupla: hæc verò sesquialtera. Et dicitur proportio Arithmetica, quia est inter numeros tanquam inter proximos propriosque terminos: nam arithmos numerus est: licèt sit pariter inter continuas quantitates. Aequalitas autem Geometrica attenditur per æqualitatem proportionum: vt proportio quæ est inter octo & quatuor, æqualis est illi quæ existit inter quatuor & duo: quia vtraque est dupla: tametsi excessus sint inæquales. At quoniam medius terminus bis sumitur, ait Arist. hanc proportionum habitudinem consistere minimum in quatuor terminis: vt qualis sit proportio. a. ad. b, talis sit c. ad. d. Nam Arithmetica proportio inter tantùm duo fit, vt inter vnum & duo: licèt proportionalitas, hoc est, proportionum æqualitas (vt dictum est) tres postulet. Vnde in commutationibus per rerum duarum æqualitatem æquantur duæ personæ. Patefit ergò conclusio hoc pacto. Vbi princeps decreuerit de{ Aperitur conclusio. }cem talenta ciuibus distribuere, debet in tot partes illa partiri, quot sunt ciues: tali tamen ratione, vt qualis sit proportio meritorum Petri ad merita Pauli, talis sit & proportio præmij illius ad præmium huius. Si enim merita Petri sunt vt sex, & Pauli vt tria, quæ est dupla proportio, & confertur Paulo præmium vt duo, debetur tunc Petro præmium duplum, scilicet vt quatuor. Nam tunc fiet, vt qualis sit proportio meriti Petri ad suum præmium, puta sesquialtera, talis sit quoque meriti Pauli ad suum præmium à permutata proportione. Videlicet, si. a. se habet ad. b, sicut. c. ad. d: tunc sicut. a. se habet ad. c, se habebit &. b. ad. d. Fac a. &. b, esse merita: c. verò &. d. pręmia. Et hoc est inuenire medium geometricum. Sed quæris{ Obiectio. } cur non statuimus talia exempla vt præmium esset ęquale merito? Respondemus hoc nos consultò{ Solutio. } fecisse: quoniam accidentarium est iustitiæ distributiuę, &, quod aiunt, impertinens, vt præmium sit merito æquale: Aliter hac ratione non differret à commutatiua. Enimuerò non semper ęqualis bonorum summa distribuitur ciuibus, etiam si semper haberent paria merita: quoniam respublica humana quandoque in bonis plus, quandoque minus habet. Nunc enim, verbi gratia, distribuit triginta talenta quam ab hoste prædam eripuit, alio tempore viginti, atque alio decem. Et ideo non potest semper militi obuenire æquale præmium suo merito. Atque idem comperitur in publicis fructibus, qui nunc benigniùs, nunc verò maligniùs proueniunt. Et in lege Agraria de diuidundis agris. Quocircà non debet haberi respectus nisi ad geometricam æqualitatem. At verò in distributione diuinorum bonorum quę à Christo in die iudicij futura est, quia infinita illa sunt, & quæ exhauriri nequeunt, distributio fiet, non solùm secundùm proportionem geometricam, vt quoquisque longiùs antecellet alteri meritis, excedat & præmio: verùm etiam secundùm Arithmeticam, vt quisque tantum recipiat in præmio quantum habuit in meritis, quæ ex diuina gratia processerunt. ¶ Ecce de distributiua iustitia. In commutatiua verò alia est habenda ratio: nempè vt sit æqualitas inter rem acceptam & eam quę redditur. Verbi gratia. Antequam duo mercatores societatem inirent vterque habebat quinque. Petrus verò per contractum aut mutuo aut quomodocunque dedit Paulo vnum, habet ergò tunc Paulus duo plura quam Petrus: itaque est proportio Arithmetica: puta quatuor quæ habet Petrus, ad quinque quæ ambo habent: & quinque ad sex quæ modò habet Paulus: quorum medium est quinque: est ergò facienda per commutatiuam iustitiam taliter restitutio vt Paulus quoque reddat Petro vnum, qua ratione ambo sint in medio: nulla personarum qualitate aut conditione existimata. Enimuerò siue inter magnatem & plebeium, siue inter probum virum & reprobum, siue inter amicos, siue inter inimicos contractus & conuenta more & lege celebrentur, nihil subinde commutatiuæ iustitiæ variatur. ¶ Hac præmissa declaratione probatur conclusio.{ Suadetur conclusio. } Medium iustitiæ cuius munus est, debitum cuique suum reddere, attendendum est & perpendum per formalem rationem debiti, à qua virtus speciem sortitur: rationem verò debiti distributiuæ & commutatiuæ variam esse monstratum est: ergò secundùm illam varietatem variatur & medium. Varietas autem hæc est, quod id quod debetur in distributiua, non debetur quia proprium possessum fuit à ciue: sed quia pars ille est reipublicæ: & quod est totîus, quodammodò est partis: ergò quo quisque principalior est pars, eadem proportione plus debet bonorum recipere. Exemplum nobis natura perhibuit in stomacho, qui commune est corporis membrum: haud enim idem alimentum subministrat pedibus, quod oculis: neque idem iecori, quod spleni: sed vnicuique pro sua natura & dignitate. Debitum autem in commutatiua inde exurgit, quod res fuit possessio alterius: ergò nullo habito meritorum personarum respectu, debet vnicuique tantum referri quantum ipse contulerat. ¶ Quòd si contra sic ar{ Argumentum }guas: In commutatiua iustitia perinde atque in distributiua pensatur nonnunquam personarum conditio & dignitas. Nam sicuti qui alapa percutit principem, maiori per vindicatiuam iustitiam supplicio plectitur quàm si percuteret{ Aristot. } popularem, vt Arist. quoque adnotauit. 5. Ethic. cap. 5. ità dum per restitutionem compensatio fit, plus debet qui honestum ciuem & nobilem cædit, quam qui simili plaga plebeium læderet: ergò hac parte non differunt istæ iustitiæ. Respondetur,{ Responsio. } qualitatem personæ in vtraque iustitia perspici: attamen in distributiua per se: vt scilicet per augmentum personæ augeatur proportio ad alium: cumulatioris nanque meriti est in viro ingenuo comitas & humilitas, quam in homine inferioris sortis: sed tamen in iustitia commutatiua duntaxat attenditur persona quatenus inde augetur quantitas iniuriæ, quæ ad æqualitatem resarcienda est. PER hæc ergò superiorum argumentorum solutio clarescit. Ad primum enim priori{ Ad primum argumentum . } conclusione responsum est secundùm differentiam iustitiæ à reliquis virtutibus. Et pariter secundum solutum est conclusione posterio{ Ad secundum argumentum . }ri. Concedimus enim vtriusque iustitiæ medium constitui secundùm æqualitatem in rebus quæ inter duas personas vel plures componitur: diuersimodè tamen: quia medium in distributiua attenditur secundùm æqualitatem inter duas proportiones, scilicet meritorum inter se inuicem, & pariter præmiorum: commutatiua verò secundùm æqualitatem inter res acceptam & redditam. ¶ Ad{ Ad tertium argumentum . } tertium autem respondetur quod beneficiorum collatio non fit nisi pro receptis obsequijs & laboribus: obidque habet quandam mercedis rationem, atque adeò commutatiuæ iustitiæ munus est. Vt cùm quis strenuè egit in bello seu egregium consilium principi dedit, vel insidias coniurationésve detegit. Is nanque etiam si nullum talibus constitutum esset stipendium, dignus est cui iusta beneficia pro obsequio conferantur. Distributio verò bonorum communium non est compensatio, sed nuda attributio eorum quæ totius corporis sunt ad partes. Quapropter partium merita non eodem pacto in omnibus rebus publicis æstimantur, vt Aristot. loco citato meminit. Nam vbi respublica per Democratiam, id est, per popularem potentiam gubernatur, nulla alia merita librantur quam libertas, vt scilicet quia omnes æqua libertate fruuntur, æqua suscipiant. Nisi forsan libertinis, qui mancipia erant, minùs: illis autem qui ingenuitate clariores sunt, plus obtingat. Sed in Oligocratia, hoc est, paucorum potentia, secundum diuitiarum quantitatem fit æstimatio: vt quo quisque plus habeat, eo plus recipiat: quæ iniquissima est omnium distributio. At verò in Aristocratia, hoc est, optimorum potentia, vsus distributionis est secundùm virtutum merita. Et talis debet in regno perspici, quod rex optimus regit. Nam cùm honos alat artes, nullum inter mortales valentius est virtutum incitamentum & formentum, quam cuique pro meritis honores deferre. Etenim qui solo virtutis amore, futurum inspectantes sæculum, ad officia accenduntur, impendiò quam rarissimi sunt. Ob idque Cato admonere Patres Conscriptos consueuerat, vt benè consultarent quibus virtutibus præmia ponerent: quoniam non aliâs poterat iuuentus persequi, quàm quibus possent statos sibi honores assequi. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm eadem sit materia distributiuæ & commutatiuæ. DE materia autem harum specierum quæritur hoc tertio articulo, vtrùm eadem sit vtriusque iustitiæ, quæ in has tantùm species specialissimas diuiditur. Apparet enim primùm esse eandem materiam: aliâs essent vsque adeò virtutes ipsæ diuersæ, vt non continerentur sub vna cardinali virtute iustitiæ: diuersitas enim materiæ temperantiæ, & fortitudinis, constituit duas per se virtutes cardinales: consequens autem est falsum & contra Aristot. sententiam, atque omnium, quatuor duntaxat discernentium cardinales virtutes. Mox arguitur contra id quod quæstio latenter etiam interrogat. Iustitia commutatiua diuiditur in species multas: ergò istæ non sunt specialissimæ atque atomæ. Antecedens patet. Aristoteles connumerat diuersas materias, quin verò formas commutatiuę iustitiæ: altera quippe est commutatio voluntaria, atque altera inuoluntaria: quæ rursùs diuiditur in inuoluntariam per vim, & in inouluntariam per fraudem: non ergò vtraque specialissima species est. ¶ In contrarium est Arist. eo loco{ Aristot. } vbi ait distributiuam distributiones dirigere: commutatiuam verò commutationes: cuius tamen commutatiuę nullas distinguit species. QVęstio duas habet particulas, ad quam perinde duabus operępretium est conclusionibus respondere. Prior sit hęc. Materia{ Prima conclusio. Probatur prior pars conclusionis. } quam remotam appellant eadem est vtriusque iustitiæ: proxima verò, diuersa. Prior pars sic ostenditur. Materiæ remotæ harum virtutum sunt tam personæ inter quas, quam res in quibus fit distributio & commutatio: hæ autem eædem sunt: fit enim tam distributio quam commutatio exteriorum rerum, nempè frumenti, vini, olei, & pecuniæ inter eosdem ciues. Poste{ Probatio partis posterioris. }rius itidem conclusionis membrum est etiam liquidum. Materia siquidem proxima est, rerum vsus: & constat distributiuam iustitiam dirigere vsum illum, qui est res adiudicare ciuibus ratione debiti: non quòd proprium erat singulorum, sed quòd erat totius reipublicę: ad quam (vt diximus) functionem alia ratio exigitur, aliaque existit difficultas quam in commutatiua. Facultas autem commutatiuæ est vsum{ Ad primum argumentum . } rerum moderari in reddendis debitis singulorum peculiaribus. ¶ Vnde patens fit ad prius argumentum responsio: hæc nanque vsuum diuersitas, etsi diuersitatem specierum virtutis constituat: non tamen tantam quo minùs ambæ contineantur sub specie iustitiæ particularis, quæ in rebus versatur extrinsecis, earumq́ue vsibus circa particulares personas. Secùs autem de temperantia & fortitudine: quippè quarum altera versatur circa tactus delectationes, eorum sensibilium, quæ nos ad se alliciunt & pertrahunt: altera verò circa obiecta irascibilis appetitus, quæ sua nos arduitate & horrore conterritant & à seipsis auersantur. Est enim hæc tanta diuersitas vt diuersas constituat cardinales virtutes. ¶ Posterior conclusio est. Materiæ varietas{ Secunda conclusio. } quæ commutatiuæ iustitię subijcitur, neutiquam eandem virtutem in species plures disiungit: sed est vnica eademque atoma. Huius autem veritatem conclusionis hac diuisionum serie venari sanè possumus. Prima enim diuisio sumitur ex commutationum diuersitate per ordinem ad voluntatem. Commutationum{ Duplex commutatio. } nanque altera est voluntaria: altera verò inuoluntaria. Inuoluntaria quippe commutatio est quando quis rem sibi alienam vsurpat, vel personam, vel opus inuito domino: vt in furto: voluntaria verò quando quis rem à domino volente & consentiente suscipit: vt in mutuo. Vbi adnotandum subinde est commutationis nomen non simplicem denotare, vel dationem, vel receptionem: vbi enim res gratis datur, donoque recipitur, nulla est commutatio: sed tunc datio propriè est commutatio (vti nomen clamat) quando alter dat vt recipiat, alter verò recipit vt reddat: vt patet in mutuo, in deposito, in venditionibus, conductionibus, reliquisque id genus ciuilibus pactis. Quocircà commutatio in vniuersum spontaneam quampiam atque voluntariam actionem ex vtrâque parte significat: videlicet tam conferentis quàm recipientis. Contraria ratione inuoluntaria commutatio inuoluntariam supponit actionem, tam ex parte patientis quàm ex parte auferentis. In furto nanque neque dominus dat vt recipiat, neque fur capit vt reddat: sed ille contra suam voluntatem patitur: hic autem liberè accipit quod nollet vnquam rependere. Attamen dum posteà restituit, nihil refert, vltróne reddat pœnitentia ductus, an à publica potestate compulsus. A priori nanque radice acceptionis, puta ab inuoluntaria ablatione nuncupatur commutatio inuoluntaria vel voluntaria. Nam & vbi fuit acceptio voluntaria, potest etiam redditio esse inuoluntaria: vt puta quando infidus emptor vi cogitur pretium soluere. ¶ De dona{ Dubitatio. }tione autem dubium est vtrùm vtriusque partis exigatur assensus, videlicet non solùm dantis, verùm & accipientis: an scilicet si Petrus animo suo vel verbo inscio Paulo quippiam donaret, donatione illa teneretur antequàm alius acceptaret. Et videtur teneri: quia cùm quis Deo apud se quippiam vouet, illicò obligatur: pariformiter ergò ligari videtur qui donauit. Respondetur tamen quòd{ Solutio. } cùm datio relationem dicat ad accipientem, non videtur oriri obligatio antequam alter acceptet. Et ideo reuocari fortè potest, etiam absque vlla iusta causa. Secùs de voto Deo facto: quia ipse, si iustum est, semper acceptat. Si autem solenniter coram testibus donatio fiat absenti, tunc standum est iuri ciuili. Arbitror enim absque donatarij consensu vel legitima causa iura reuocationem non sinere. Quòd si ita est, nec conscientia id permittit. ¶ At verò quo{ Multiplex genus commutationum. }niam Arist. 3. Ethic. duabus de causis accidere docet inuoluntarium: scilicet aut vi & metu, aut ignorantia: subdiuidit in. 5. lib. inuoluntarias commutationes in duo: scilicet in eas quæ occultè & ignorante domino per fraudem fiunt, & eas quæ per violentiam manifestè. Atque vtrasque denarrat illic Arist. locupletiùs{ Aristot. S. Thomas. } autem S. Thom. 2. 2. q. 61. ar. 3. vtraque enim cadere potest, aut in rem tuam aut in tuam personam, aut in tuos, scilicet in eos qui aliqua sunt tibi necessitudine coniuncti. Res igitur tuæ aut subdolè tibi & occultè surripiuntur, quod vocatur furtum: aut manifestè, & id appellatur rapina. In tuam autem personæ substantiam committi potest homicidium, læsióve alia: aut occultè, vt per veneficium seu per insidias: manifestè autem per apertam vim. Et rursùs personæ dignitas impeti potest aut clanculùm: vt per falsa testimonia, perque latentes detractiones quibus fama æstimatioq́ue deteritur & corroditur: manifestè autem aut per calumniam in iudicio, aut per conuitia quibus honori detrahitur. In persona autem sibi coniuncta potest cuipiam iniuria fieri, vel in vxore per occultum adulterium, vel in seruo, qui vt fugiat seducitur. In quibus etiam potest & manifestarijs quis iniurijs onerari. Tametsi quod de seruo dictum est, rapinæ habeat aut furti rationem. ¶ Commutationes itidem voluntariæ per sua quoque membra articulatim subsecantur. Enimuerò primùm dum quis rei suæ dominium in alium transfert non animo quicquam recipiendi, vt puta dono aut legato, non est propriè commutatio, vt iam modò dicebamus. Quapropter neque ad iustitiam commutatiuam hæc actio pertinet, sed ad virtutem liberalitatis: quoniam nulla illic subest ratio debiti. Conmmutationum ergò diuisio quæ sponte{ Diuisio spontaneæ commutationis. } fiunt, sic in genere habet. Aut enim est mutuatio, puta vbi quis rei vsum gratis alteri concedit pacto recuperandi rem: nam si præter rem aliquid pro vsu recipiat, tunc in his, quæ vsu consumuntur, vt pecunia, frumento, & similibus, vsura est, ad rapinam pertinens: in his autem quæ vsu non consumuntur, locatio aut conductio. Si autem quis rem suam tradit non ad alterius vsum, sed vt ipsam rursùs recipiat, tunc si id fiat conseruationis gratia, depositum est: si autem vt alterum tutum reddat, tunc aut impignoratio est aut fideiussio. Dum autem quis rem suam in alterius dominium transfert, non animo eam rursùs recipiendi, sed eius tantum pretium, tunc est venditio. ¶ His ergò præcursis probatur secunda{ Probatio conclusionis. } conclusio. Species virtutum, vt dictum est, distinguuntur per obiectorum rationes & formas: ratio autem debiti, quod obiectum est iustitiæ commutatiuæ, eadem in his omnibus materijs existit: ergo vnica est species iustitiæ ad omnes patens. Probatur minor: quoniam iustitia commutatiua tantum hoc respicit in radice debiti quod res sublata, propria fuerit possessio domini: hoc enim differt à distributiua: quod autem res illa iustè vel iniuria, per fas aut per nefas fuerit sublata, nihil ad ipsam. Etenim quantum ad restitutionem spectat, ad eandem æqualitatem fieri debet. ¶ Et per hoc patet secundi argumenti{ Ad secundum argumentum . } solutio. Negatur enim antecedens. Neque Arist. ait voluntarium & inuoluntarium in commutationibus duas discernere species iustitiæ, sed duas partes. Nam etsi illæ differentiæ duas species distinguant in genere morum respectu voluntatis, eò quod inde nascitur distinctio inter iniuriam & iustitiam: tamen ratio iustitiæ commutatiuæ minimè in illam diuersitatem fertur. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrum eadem sit vtriusque Iustitiæ forma. SVperest denique vt quarto loco exploremus an forma iustitiæ perinde ac remota materia, eadem sit in vtraque virtute. Id quod potissimum in gratiam Arist. interrogamus: quippe qui. 5. Ethi. ca. 5. disputat an iustitiæ forma sit quędam repassio. Et arguitur à{ Argumen. 1. } parte affirmatiua ex finali iudicio, vnde maximè sumenda est regula. Illic enim (vt ait Paul.) debet vnusquisque recipere prout gessit in corpore: & Christus Matth. 7. In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini: & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Quibus verbis colligitur vnumquenque repassione plectendum secundum quantitatem actionum quibus prauè egit. ¶ Item arguitur secundo loco. In{ Argumen. 2. } vtraque iustitia attenditur repensio quædam, scilicet in distributiua præmij ad meritum & dignitatem personę: & in commutatiua rei ad rem: siue iniuria aliqua intercesserit siue nulla: vt in superioribus dicebamus: idem autem esse videtur repassio, quod repensio, siue boni siue mali, pro eo quod quidque recipit, seu vi abstulerit, seu domini voluntate: consistit ergo cuiusque forma iustitiæ in repassione: vel quod minùs latinè dicitur in contrapassione. ¶ Contrarius est Arist. eod. 5. Ethi. contra Rhadamanthum{ Aristot. } asserens, non quodlibet iustum in simplici repassione consistere. VT responsio quæstionis huius lucidiùs instituatur, præmeditanda cum S. Tho. est nominis significatio repassionis: seu vt{ Quid repassio significet. } ipse ait, contrapassionis. Primæua enim huius verbi significatio ad id tantum accommodatur quod quis contra suam voluntatem patitur: pati enim, violentiam sonat: est autem violentum, secundùm Aristotelem Ethi. 3. cui passum non{ Aristot. } confert vim. Obidque in moribus iniuriam significat: quam quis inuitus accipit. Quapropter repati idem est quod tantundem pati quantum quis vi aut fraude alteri intulit: siue fiat in persona, quod maximè propriium est: siue in rebus, quod suam etiam propter inuoluntarium proprietatem habet. Id quod antiqua lege vtroque modo iustum erat, secundum illud Exod. 21. Reddet animam pro anima, oculum pro oculo. etc. Et cap. sequenti: Si quis furatus fuerit bouem aut ouem, & occiderit vel vendiderit, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue. repassio ergo furis non erat reddere simplum: nam hoc simplex restitutio postulabat: sed vt pro iniuria pœnam lueret. De hac autem propria significatione nomen ad spontaneas commutationes decidit: in quibus nomen passio non seruat suam iustam significationem: sed est abusus quidam, disputationis tamen gratia vsu receptus. His leuiter prę{ Conclusio responsiua de mente Arist. Altera conclusio. }habitis, Arist. vnica respondet conclusione qua negat iustitiam vniuersim sub repassionis forma seruari. ¶ At verò explicatiùs tribus conclusionibus fiet quæstioni satis. Prima, In distributiua iustitia nulla est repassionis forma: quoniam (vt dictum est) non habetur illic ratio, vt ciuis quantum contulit recipiat, aut quantum iniuriæ intulit, luat: nam etsi ciues nihil in rempublicam contulissent, præterquam quòd viri sint probi, confertur singulis secundùm proportionem suorum meritorum (vt expositum est) nulla pensata qualitate inter rem & rem. Secunda conclusio. Neque in commutatiua iusti{ Secunda. }tia fieret semper iusta repassio, vbi idem præcisè perpeteretur reus quod autor ab illo perpessus fuerat: potest nihilo minùs vtriuwsque æstimata qualitate fieri iusta. Conclusio est Aristot. vbi sententiam Rhadamanthi corri{ Aristot. }git. Aiebat enim ille: Si quæ fecerit, hæc etiam patietur & ipse: Iudicium fuerit perrectum, atque exitus æquus. Redarguit eum tamen Arist. quod si quis magistratum{ Ratio Arist. pro conclusione. } gerens percusserit quempiam, aut si rex etiam contra iustitiam ciuem vulnerauerit, non est rationi consentaneum vt idem ipse vulnus accipiat. Et conuersim vbi priuatus homo temerarias manus in regem conijceret, non satis supplicij solueret si par illi plaga infligeretur: sed qui regi, verbi gratia, manum amputaret, capite plectendus esset: & si quem ipse capite truncaret, non ideo corporis deberet vllo mutilari membro: non ergò iustum commutatiuæ iustitiæ in eiusdem recompensatione consistit. At verò forsan Rhadamanthus non iret huic æquitati inficias. Enimuerò res ipsa quę aufertur, qualitate personę augmentum suscipit aut decrementum. Etenim vt atrocior iniuria est quæ principi irrogatur, ità leuior est coram hominibus quam ipse infert. Quapropter cùm iustum in æqualitate consistat, augeri debet supplicium in percutiente principem: in ipso autem principe pœna diminui. Neque in iniurijs tantum corporalibus res sic habere debet, verùm & in exterioribus rebus. Qui enim vi alteri in suis rebus incommodauit, non facit satis idem simplum reddendo, ac si per eiusdem domini voluntatem res suscepisset easdem: sed lege insuper in ipsum agendum est pro iniuria: quemadmodum fit in fure. ¶ Ter{ Tertia conclusio. }tia conclusio. In commutationibus voluntarijs (eo modo quo illic repassionis vtimur nomine) non seruabitur iustum si quis, conferens rem suam aut suum proprium opificium, recipiat ab altero id simplum quod ipse habet, vel quod sua arte pręstare potest. Conclusio etiam est Arist. nam{ Ostenditur conclusio. } fieri potest vt res diuersorum ciuium & artificum non sint æqualis pretij. Exempli gratia: Sutor indiget domo quam alius sibi artifex ædificat: non satis est pro ędium fabrica vt reddat vnum duóve calceorum paria, sed deberet tot illi accumulare quanti erat domus fabrica. Pari modo: Indiget vnus agricola, qui frumento abundat, vino vel oleo alterius: non semper vsu venit vt modius frumenti eiusdem sit æstimationis cum modio vini: debent ergò illa quæ vilioris sunt æstimationis, per multiplicationem adæquare rei quæ præstabilior est. Atque hac ratione poterit iustum in repassione consistere: aliâs minimè. ¶ Ex his ergò inquit{ Numismatum origo. } Arist. orta est nummorum necessitas. Est enim nummus seu numisma quasi id quod lex & norma: νόμος enim græcè idem est quod regula & lex. Duo ergò sunt numismatis vsus: prior{ Duplex pecuniæ vsus. } vt sit mensura, res omnes adæquans. Non poterat fabrica vnius domus ad amussim calceis vel caligis vel alijs opificijs æstimari: vendit ergò tot calceos sutor vt pecuniam conficiat qua possit domum coëmere. Prętereà iste qui modò rebus alterius non indiget forsan indiget alijs, vel egebit eisdem futuro tempore, vel in alio loco: nummus ergo illi est pro vade qui ei fideiubet. Nam vbicunque & quandocunque talem exhibueris nummum, rem habebis indigentię tuę accommodatam. Quapropter & moneta dicitur quasi monitoria lex:{ Vnde dicta moneta. } & pecunia à pecude, quam Romani autore Plinio li. 33. pecudum nota signârunt: eò quod pecuniæ (vt ait Sapiens) omnia obediunt: & in mundi primordijs mobilia bona & commutabilia plurimùm pecus, & pecora, armentaque erant. Ex his rursùs consequitur nummi valorem (vt eodem loco Philosophus ait) non prorsus ex natura rei æstimandum esse, sitne videlicet æs, argentum, an aurum: sed statuto & signo reipublicę, aut principis, qui suam in tali nummo sculpit autoritatem: tanquam fideiussor pro omnibus. Vnde necessitatis tempore in quacunque materia, etiam vilissima, vt in ferro, & in corio cudi potest, aut sculpi. Tametsi pro regionis natura & facultate metallum illud deligendum huic muneri est, quod solidius sit & quadam vigens perpetuitate. Hac enim ratione Plini. lib. eodem selectum esse aurum{ Plinius. } asserit inter metalla: non quidem ratione coloris, qui in argento, inquit, clarior est, magisque diei similis: neque ratione ponderis, aut materiæ facilitate, cum cedat per vtrumque plumbo: sed quia rerum vni nihil igne deperit, tutò etiam in incendijs rogisque durante materia. Hæc ille. Etenim cùm ignis sit qui inter omnium maximè actiuorum, edax voraxque sit rerum, eo præstantius est aurum quo ab hoc periculo tutius est. Fit etiam consequens (quod Arist. illic prudenter adno{ Aristot. }tauit) vt quamuis vlla ingruente necessitate augeri minuique possit nummorum æstimatio, id{ Nummorum æstimatio ad modum legis fixa & firma esse debet. } tamen impendiò quam rarissimè fieri fas sit. Quin verò hac ratione debet pecunia legis naturam imitari, vt fixa semper firmaque sit. Enimuerò cùm per nummum (vt diximus) respublica & princeps cunctis fideiubeat, non parùm deteritur eiusdem principis ac reipublicæ fides, quùm ciues huiusmodi summutationibus absque ingenti necessitate defraudantur. AD primum igitur argumentum quod de{ Ad primum argumentum . S. Thomas. } finali iudicio factum est, respondet sanctus Tho. arti. 4. q. 61. futurum esse secundum rationem commutatiuæ iustitiæ prout scilicet recompensat præmia meritis, & supplicia peccatis. Caietanus autem obijciens argumen{ Obiectio Ca ietani aduersus S. Thom. Solutio Caietani. }tum ad hominem, videlicet qui. 1. p. q. 21. ar. 1. &. 4. sen. dist. 46. ar. 1. negat in Deo iustitiam commutatiuam, respondet tam punitionem quàm remunerationem illic fieri secundùm iustitiam distributiuam: nam (vt legitur de Iuda, Actu. 1.) Vnusquisque illic mittetur in suum locum. Habebit autem, inquit, & formam quandam commutatiuæ iustitiæ pro quanto res pro re datur: puta præmium pro merito, & pœna pro offensa. Veruntamen{ Exploditur Caietani responsio. } non idem ego, nisi fallor, arbitror sentiendum, neque secundùm sanctum Thomam, neque secundum veritatem de remuneratione bonorum, & de malorum vltione. Collatio nanque præmiorum procul dubio iustitiæ distributiuæ functio est: tametsi vt ar. 2. dicebamus, hæc illic conspiciatur ratio commutatiuæ quod cùm diuina bona infinita sint, ita redditur omnibus secundùm proportionem meritorum geometricam, vt adæquetur quoque ad vnguem præmium merito, quod in republica humana, vbi curta nonnunquam sunt bona, obseruari semper nequit. At verò non idem est de iustitia vindicatiua in delinquentes. Talis enim iustitia neutiquàm ad distributiuam pertinet. Id quod expressè affirmat sanctus Thomas. 2. 2. q. 108. ar. 2. elicitur enim{ S. Thomas. } vindicta à iustitia commutatiua: imperatur autem à legali: vt art. 1. huius quæstionis nos suprà adnotauimus. Nam punitio non est sicut bonorum distributio. Distributiua namque iustitia non attendit quid ciues contulerint vt rependatur eis, sed quid in se quisque mereatur: punitio verò per se aspicit quam quisque iniuriam irrogauerit vt pari plectatur supplicio. Quare non primùm attendit ad delictorum proportionem, sed ad cuiusque quantitatem: quod munus est commutatiuæ iustitiæ: ex consequenti autem seruatur in supplicijs eadem proportio quæ erat in criminibus. Itaque vindicatio (vt loco citato ait sanctus Tho.) respondet non distributioni bonorum, sed collationi beneficiorum pro susceptis seruitijs, quæ actio pariter est iustitiæ commutatiuæ, imperatæ tamen à legali. Quapropter diuersa est ratio remunerationis & punitionis: illa nanque per se seruat proportionem geometricam inter proportionem meritorum & alteram præmiorum. Sed ex consequenti, vbi est bonorum copia, quemadmodùm in Deo, custoditur æqualitas rei ad rem: scilicet præmij ad meritum: punitio autem è diuerso priùs vbique respicit æqualitatem supplicij ad delictum: ex consequenti autem seruat proportionum habitudinem geometricam. Atque huic consonat quod ait Paulus,{ Paulus. } In reliquo reposita est mihi corona iustitiæ: quam reddet mihi in illa die iustus iudex: scilicet per iustitiam legalem, quæ cùm sit generalis virtus, imperat cæteris: atque adeò tam commutatiuæ iustitiæ quàm distributiuæ. At verò probè denegat S. Thom. iustitiam commutatiuam esse propriè in Deo, pensata eius formali ratione: idcircò quod nihil ipse à nobis accipit, quod illi accrescat. Nam quis prior, inquit Ioannes, dedit illi & retribuetur ei? neque nos quicquam ab ipso qui immutabilis est, propriè adimere possumus. Sed si boni sumus, nobisipsis, inque rem nostram boni sumus ad gloriam Dei. ¶ Ad secundum{ Ad secundum } autem argumentum satis perspicuè per conclusiones responsum est. Prima enim declarauit quemadmodùm in iustitia distributiua nulla est repassio, proptereà quòd nulla illic habetur consideratio ciuis, an quicquam præstiterit aut egerit, cuius æquale recipiat. In commutationibus autem potest seruari repassionis figura, modo iam exposito. # 6 QVAESTIO SEXta, de acceptione personarum. S. Thom. 2. 2. q. 63. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm personarum acceptio iustitiæ distributiuæ contraria, crimen genere suo sit mortale. POST diuisionem iustitiæ in distributiuam & commutatiuam, rectus ordo poscit vt de iniustitia priùs, quæ distributiuæ aduersatur, disputemus. Nam iustitia distributiua, vtpote quæ in principe potissimùm prominet, qua bona communia singulis ciuibus adiudicat, præstantior est quàm commutatiua. Quapropter ab ordine diui Thomæ digressi sumus. Habebit autem quæstio articulos septem. Primus ac præcipuus est de hac iniustitia quam acceptionem personarum appellant, sitne genere suo mortale crimen. Et primùm omnium vt à diuina{ Primum argumentum. } lege, quæ fons nostrarum est & exemplar, exordiamur, Deus in gratia & gloria dispensandis videtur personas respicere: nam personarum respectus tunc accidit, dum nullus meritorum habetur. Deus autem neminem ob nostra merita in gratiam suam recipit, vt Pelagij impietas cogitauit: Vnde Matt. 24. Duo erunt in lecto, & vnus assumetur & alius relinquetur: ergo neque inter homines vitium est personas respicere. ¶ Secundò ar{ Secundum. }guitur. Paupercula quæ duo minuta in gazophylacium contulit, ideo cæteris, ampliora mittentibus, ore Christi prælata est, quod indiga erat: & qui publicum magistratum gerens, præcipuè spiritualem, idem admittit crimen quod populares, acriori erit supplicio dignus ob suam ipsius dignitatem: personarum ergo acceptio non est ceu iniqua vituperanda. ¶ Contraria est Dei sententia Deuterono. 10. de seipso Deus magnus, fortis, & terribilis &c. qui personas non accipit neque munera. & Paulus ad Rom. 2. Non est acce{ Paulus. }ptio personarum apud Deum. Vnde & Deus ipse (vt eodem lib. Deuter. cap. 1. patet) idem cautum etiam esse voluit hominibus, dicens, Nulla erit distantia personarum. Itaque audietis paruum sicut magnum: neque accipietis cuiusque personam. NOmen hoc, personarum acceptio, tametsi Ciceroni & priscorum Latinis non sit ita vsu frequens, est iam nihilo minùs apud sacrorum interpretes latinitate donatum. Neque verò à Græca compositione abhorret: est enim Græcè προσωποληψία, à λαμβάνω seu λήβω, quod est accipio. Vnde ad Gala. 2. Deus personam hominis non accipit. vbi idem est verbum Græcum. Quamuis cùm idem quoque polleat, præsertim in compositione, quod, respicio, optimè dicitur personarum respectus, vt persona pro facie accipiatur. Est ergo decôra metaphora dum iudex inhibetur faciem personarum in iudicio spectare, vt super Paul. Rom. 2. adnotauimus: nempe nè vel à genere, sexu, ætate, aliîsve id genus qualitatibus suum sinat animum affici in iudicio. Eodemque alludit illud Leuit. 19. Non consideres personam pauperis, neque honores vultum potentis. Et de Areopagitis refert in Hermotimo Lucianus, ideo noctu & in tenebris iudicare{ Lucianus. } fuisse solitos, nè ad dicentes respicere possent: sed ad ea quæ dicerentur. Et Socrati ad æquitatis cumulum apponitur quod neque vxorem neque liberos in iudicium voluit adducere ad excitandam iudicum commiserationem. Et Arist. Rhet. 1. illam Oratoriæ partem quæ ad{ Aristo. } commouendos affectus exposita est, condemnat: Areopagum Atheniensium hac maximè ratione commendans, quod illam partem à suo iudicio relegatam haberent. Ex his ergo de nomine prænotatis colligitur acceptionis personarum descriptio. Est enim iniusti{ Definitio acceptionis personarum. }tiæ crimen quo in distributione non causæ ad rem pertinentis, sed personæ aliarumq́ue eius qualitatum habetur ratio. Quô alludit glossa super illud Ephe. 6. Personarum acce{ Glossa. }ptio non est apud Deum. Deus iustus iudex, causas, non personas discernit. Et ratio nominis est quod cum iustitia distributiua nuda synceraque meritorum momenta suis bilancibus perpendat: merita autem sint quæ ex voluntate rectè instituta procedunt, quicquid ad huiusmodi meritorum cumulum nihil confert, ad natiuas personæ conditiones attinere censetur. Itaque personæ nomine, natura intelligitur contra rectam voluntatem distincta, atque adeò actiones alias quæ extra causam sunt.{ Conclusio responsiua. Probatio. } Conclusio ergo quæstionis sit. ¶ Acceptio personarum genere suo est peccatum mortale. Probatur. Quicquid aduersatur iustitiæ est genere suo lethale scelus, vt suprà. q. 34. huius libri cum sancto Thoma definitum est: nam cùm iustitia necessaria sit virtus, quicquid illi obsistit, contrarium est charitati, atque adeò genere suo mortale: acceptio personarum obsistit iustitiæ: quippe quæ impedit legitimam seruari rationem debiti: ergo est mortalis. Quocircà licèt sanctus Thom. q.{ S. Thomas. } 63. ar. 1. tantum asseruerit personarum acceptionem esse peccatum, reliquerat tamen. q. 59. ar. 4. constitutum, peccatum iniustitiæ censeri in mortalium genere. Tametsi in rebus exigui momenti contingat esse tantùm veniale: vt si quis amicum minùs dignum præstantiori præferret in electione ad officium quod parùm reipublicæ refert. Nam & qui minutam pecuniam furaretur, non subinde esset mortalis criminis reus. Qua vtique ratione temperamento hoc vsi sumus, genere suo. Hinc fit consequens, cunctas causas & qua{ Corollarium. }litates quæ nihil ad dignitatem referunt illius rei, magistratus, vel sacerdotij, aut præfecturæ, quæ per distributionem confertur, connumerari cum personis, vt ad earum acceptionem attineant. Potest nanque eadem causa in vna distributione legitimè animaduerti, quam in distributione alîus rei minimè pendere licet. Qui enim consanguineis ratione generis aliquid bonorum suorum donat aut legat, non est personarum respector: qui autem illa causa sacerdotium ei conferret, in tale crimen impingeret. Pari modo qui virum egregiè doctum, non tamen vsque adeò compositorum morum, sancto viro, ignaro tamen, in optione ad Cathedram anteferret, non haberetur personarum acceptor: veluti si illum præferret in alia electione vbi vir exigeretur probitate conspicuus. Sed de huiusmodi meritis in sequentibus articulis emunctiùs. PEr hæc ad primum argumentum patet{ Ad primum argumentum . } responsio. In Dei nanque distributionibus altera habenda est consideratio dum hominem (siue in puris eum naturalibus contemplemur, siue peccati labe maculatum) in suam gratiam primùm recipit: altera verò dum iam in eandem admisso eius perpendimus virtutum officia. In priori nanque modo cùm nulla illic subsit ratio debiti, nullum locum habet iustitia distributiua, quæ (vt dictum est) debitum quodam pacto præsupponit: & ideo neque illic subnotari potest personarum acceptio: sed est mera liberalitatis donatio: sicut si princeps bona sua propria quibus libêret impartiret. Nemo enim (vt ait Ioannes) prior dedit Deo vt retribueretur ei. Vnde in euangelica parabola Matth. 20. An non licet mihi quod volo facere? Tolle quod tuum est & vade. Quod quidem Paulus in altitudinem incomprehensibilium diuitiarum scientię Dei refert. In posteriori autem modo iustitia effulget distributiua: de qua ideo ait Paulus,{ Paulus. } Qui reddet vnicuique secundùm opera sua. Et alibi: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, vt referat vnusquisque propria corporis prout gessit, siue bonum siue malum. Nam qui per Christi gratiam eius facti sunt membra, bene subinde de Deo merentur. Quapropter neque illic Deus est personarum acceptor: sed reddet vnicuique secundum meritorum pretium quę de diuina gratia promanant. ¶ Ad secundum autem re{ Ad secundum. }spondetur quòd quando personæ qualitas meritum auget aut crimen, tunc nulla est acceptio personarum illam inter causas præmij adscribere. Paupertas enim illius euangelicæ viduæ in causa fuit vt tenuis eius eleemosyna maioris esset pretij quàm si diues tantundem largiretur: ob idque cumulatiori præmio digna fuit. Et vice versa quoniam delinquentis præminentia & locus culpam delicti aggrauat, fit vt dignitatis illius consideratio nihil vindici Dei iustitiæ officiat si acriùs in eum animaduertat. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm in spiritualium dispensatione poßit acceptio personarum contingere. PRæmissa natura & qualitate acceptionis personarum, quæ cùm iustitiæ sit contraria delictum mortale est, subsequitur vt videamus in quibusnam materijs versetur. Et primò in hoc secundo articulo, vtrùm in spiritualium dispensatione locum habeat. A{ Primum argumentum. } parte enim negatiua arguitur. Sacerdotia & spirituales præfecturæ non tam sub iustitia sunt distributiua quàm sub commutatiua: acceptio autem personarum, vt dictum est, distributiuę aduersatur: non ergo in huiusmodi spiritualibus locum habet. Prior assumpta probatur: quoniam sacerdotia hæc & ecclesiasticæ præbendæ, &, vt aiunt, personatus non habent rationem præcisam bonorum communium, sicuti prouentus reipublicæ, qui eò quòd sunt totîus, sunt quodammodò partium: sed sunt stipendia populi ministris ecclesiarum constituta: debentur ergo personis dignis non propter seipsas, sed quia personæ tales debentur ecclesijs: hoc est dispensantur personis in mercedem pro seruitio per eam iustitiam qua dignus est operarius mercede sua: hæc autem iustitia, non distributiua, sed planè commutatiua est. ¶ Secundò{ Secundum. } arguitur: Christus redemptor noster visus est in suorum Apostolorum optione, quæ ad vitam spiritualem quàm maximè referebat, personas respexisse & accepisse: quoniam nulla eorum merita perpendens, à piscatoria, & campsoria, alijsque id genus vilibus artibus, veluti infirma abiectaque huius mundi, vt ait Paulus, eos euocauit. Quin verò in hoc prætereà visus fuit personarum acceptor, quod non nisi Galilæos ex patria sua, cognatosque suos assumpsit: nam vt legitur Act. 1. de hoc turbæ mirabantur quòd varijs linguis loquentes Galilæi essent: Christi autem opera exempla nobis sunt: nullum ergo hoc vitium est. ¶ Ter{ Tertium. }tiò arguitur: Iure etiam Canonico videtur non solùm permissa, sed iussa in electionibus, personarum acceptio: vt patet eod. titul. cap. cum nobis olim. vbi licèt electus non esset eminentis literaturæ, probatur electio. Et cap. cùm dilectus. pariter approbatur, licèt fuissent in eadem ecclesia (vt illic legitur) alij digniores. ¶ Quartò arguitur: Ecclesiasticis etiam de{ Quartum. }cretis sancitum est vt non fiat electio nisi ex personis eiusdem ecclesiæ, dummodò illic dignus inueniatur: etiam si alibi foris inueniantur digniores: vt patet distin. 61. cap. nullus. & cap. obitum. & dist. 63. cap. metropolitano. Quin verò, vt ait glo. in cap. cùm inter canonicos. de elect. non valet postulatio ex aliena ecclesia nisi duabus partibus consentientibus. Et debet fieri à Pontifice Maximo, vt latè patet in titu. de postu. præl. Non ergo explorandi sunt semper digniores, etsi facilè in alienis ecclesijs inueniri possent. Ad hęc & nobis hoc vsus ecclesiasticus palàm facit. Cernimus enim in Episcoporum electioni{ Confirmatio }bus non tam meritorum quàm personarum, aut generis, aut potentiæ rationem duci. Adde quod & in suprema electione Pontificis Maximi iam pridem vsus inoleuit vt nemo nisi è reuerendissimis Cardinalibus assumatur: cùm tamen possent quandoque extra illum ordinem alij disquiri, quorum fortè electio gratior Deo esset & acceptior. ¶ Quintò ac{ Quintum. } postremò arguitur. Papa, vt aiunt, est beneficiorum, bonorumque ecclesiæ dominus: ergo non arcetur digniores eligere, sed potest quibus libuerit eadem elargiri. ¶ In contrarium autem est Iacobus Apostolus. 2. cap. suæ Canonicæ: Nolite in acceptione personarum habere fidem Domini nostri Iêsu Christi. AD quæstionem hanc decem conclusionibus respondetur. Si tamen priùs adnotemus quid hîc nomine spiritualium intelligamus: quod lib. sub titul. de Symonia emunctius dilucidabimus. Haud enim intelligimus cuncta quae in intellectu sunt: nam scientia & artes doceri pretio possunt: sed intelligimus illa quæ gratis nobis à Deo donantur: non peculiariter tantùm in vtilitatem recipientium, sed in vtilitatem communem: de quibus ait Christus, Gratis accepistis, gratis date: vt sunt sacerdotia, sacerdotales ordines, & sacrorum vsus. Priùs ergo circa materiam primi argumenti pręnosse oportet, ista ecclesiastica sacerdotia non solùm ratione distributiuæ iustitiæ pendenda esse, verum commutatiuæ lineam ingredi. ¶ Sit ergo prima conclusio:{ Prima conclusio. } Negari non debet quin sacerdotia & ecclesiæ pręfecturæ specimen habeant distributiuæ iustitię pro eo quod illis honorificentiora & pinguiora debentur, qui præstantioribus sunt meritis: & ideo in nona conclusione adstruendum nobis est in huiuscemodi electionibus digniorem esse cæteris anteferendum. ¶ Huic{ Secunda conclusio. } nihilo minùs conclusionis subtexitur secunda. De ecclesiasticis beneficijs, sacerdotalibusque muneribus, ac dignitatibus quæ ad ecclesiarum obsequia pertinent, per iustitiæ commutatiuæ regulas præcipuè censendum est. Proba{ Probatio conclusionis. }tur. Decimæ quas populus Christianus persoluit non contribuit vt præmia sint meritorum personarum, instar bonorum quæ in rei publicę deposito existunt: sed vel ad hoc solùm, vel ad hoc præcipuè institutæ sunt, vt stipendia sint ministrorum ecclesiæ. Itaque religio Christiana, nisi ecclesias haberet necessarias, nunquàm Christicolas cogeret decimas contribuere. Idemque inferiùs dicturi sumus de sæcularibus tributis, inter quę & sacerdotia hoc solùm discriminis interstat, quod illa, stipendia sunt pro sæcularibus administrationibus iustitiæ: hæc autem pro spiritualibus ecclesiarum functionibus. Fit ergo ex hoc consequens rationem illam distributiuæ iustitiæ, quæ in hisce dispensationibus reperitur, ad commutatiuam ordinari quæ est inter pontifices tam Maximum quàm reliquos dispensatores ac prouisores bonorum ecclesiæ ab vna parte, & ecclesias ex altera. Enimuerò quia ob id ciues decimas pendunt vt sibi sacramenta administrentur, Verbum Dei exponatur, & ecclesiastica iustitia seruetur: per iustitiam commutatiuam debentur eis idonei horum munerum administri, veluti operarij vineæ Domini. Neque obstat decimas (non dico quotam) esse de iure diuino. Nam censendum hîc arbitror instar principis qui certa stipendia perpetua statuit famulis ac ministris domus suæ: præcipiens vt dignioribus qui haberi possent dispensarentur. Hîc enim profectò plus commutatiuę iustitiæ subest quam distributiuæ. Sicut facta beneficij collatione, eadem iustitia constituitur inter ministrum & suam ecclesiam. Itaque vt explicationis gratia dicam, ratio distributiuæ iustitiæ in istis habet se materialiter ad rationem commutatiuæ. Nam ideo electores tenentur secundùm merita personarum sacerdotia distribuere: non quia præmia sunt meritorum ipsorum, sed quia & electores tales ministros debent ecclesijs, & ministri talia eisdem obsequia, pro stipendio{ Suadetur conclusio testimoniis sacrarum literarum. } sibi repenso. ¶ Conclusio hæc sic exposita non solùm ratione, quæ manifesta est, verùm & sacris oraculis comprobatur. Et primò, vt à lege veteri initium sumamus, Leuitis simili ratione decimæ erant decretæ. Sic enim legitur Num. 18. Filijs Leui dedi omnes decimas in possessionem pro ministerio quo seruiunt mihi in tabernaculo fœderis. Sic & paulò inferiùs de decimis subditur: Quia pretium est pro ministerio quo seruitis in tabernaculo testimonij. Et Luc. 10. dum Christus Apostolos tanquàm operarios & messores dimisit in orbem, subiunxit: In eâdem autem domo manete, edentes & bibentes quæ apud illos sunt: Dignus est enim operarius mercede sua: Merces autem per iustitiam commutatiuam redditur. Et Apostolus. 1. ad Corin. 9. in eandem sententiam ait, Neminem suis stipendijs militasse vnquàm: citans illud Deutero. 25. Non alligabis os boui trituranti: dicens propter nos illud fuisse scriptum: vnde subdit, Si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? Quibus verbis commutatiuam iustitiam insinuauit. Et. 1. ad Timo. 5. Qui bene, inquit, præsunt presbyteri, duplici honore digni sunt. Non ait, qui boni sunt: nè quis fallatur quod personis ipsis ob sua merita per iustitiam tantùm distributiuam debeantur honores ac prębendæ: sed qui bene præsunt, vt discamus beneficium dari potissimùm propter officium: quasi ad normam commutatiuæ iustitiæ: secundùm verbum eiusdem eodem loco, Qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt edunt: & qui altario deseruiunt, cum altario participant. ¶ Idque confirmatur ex iu{ Confirmatio prima. }re Canonico. Nam cap. secundum Apostolum. de præben. Innocen. iij. hæc fermè Pauli verba citans, ait: Cùm secundùm Apostolum, qui altari deseruiunt, de altario viuere debeant: & qui ad onus eligitur, repelli non debeat à mercede: patet à simili, vt clerici viuere debeant de patrimonio Iësu Christi, cuius obsequio deputantur. Accedit & verbum iam modò citatum toto iure solennissimum, scilicet, Beneficium non dari nisi propter officium. de rescrip. cap. fin. Igitur ecclesiæ bona non intuitu personarum vt ipsis tanquàm præmia suarum virtutum ac literarum instituta sunt, ceu per meram distributiuam iustitiam illis deputanda: sed re vera tanquam ministrorum merces pro obsequio ecclesijs impenso. Ex quo infrà illaturi sumus eligendorum qualitatem, meritorumque momenta non absolutè, sed in ordine ad prouinciam suam & functionem esse pensanda. ¶ Accedit & huc{ Confirmatio secunda. } proximè quod Christus in ecclesia (vt habetur ad Ephes. 4.) quosdam dedit Apostolos, alios autem Pastores & Doctores &c. in opus ministerij, in ędificationem corporis Christi: ergo ecclesiastici ceu ministri recipiunt subsidia stipendiaq́ue populi. Atqui conclusio hæc reuisenda est, dum lib. seq. sub titul. de restitutione, in disputationem protulerimus, is qui prætermissis dignioribus aut dignis per acceptionem personarum sacerdotia confert, cui debeat damnum restituere, ecclesiísne an personis ipsis prætermissis. ¶ Tertia conclusio{ Tertia conclusio. } ad quæstionis titulum: Acceptio personarum in spiritualibus genere suo peccatum mortale est, tantoque grauius ac pestilentius quanto spiritualia temporalibus antecellunt. Conclusio hæc clariùs liquet, quàm vt multis egeat testimonijs. Spiritualium enim nomine censentur ecclesiastica sacerdotia quibus Christiana respublica ad sempiternam fœlicitatem promouetur: sacerdotum enim ministerio sacris Christiani initiantur, per quæ diuinam gratiam, tum ineunt, tum etiam recuperant, eorumque ope & auxilio eandem gratiam colunt. Igitur cùm nihil nobis tanti referat quàm per eandem gratiam ad Dei gloriam promoueri, nihil nobis in exitium esse potest præsentius crimine illo per quod in hoc progressu vel impedimur vel remoramur, quale est personarum acceptio in huiusmodi sacerdotibus & ministris optandis. ¶ Attamen quoniam non satis est huiusmodi personarum acceptionem condemnare, nisi eligendorum merita explicentur: Notandum{ Documentum S. Thomæ. } est cum diuo Thoma duobus modis considerari posse cuiusque merita ac dignitatis excellentiam: videlicet aut absolutè & simpliciter secundum indiuiduam personam: quemadmodùm Arist. 5. Ethi. cap. 3. considerat vi{ Aristot. }rum bonum. Secundo modo quemadmodùm illic considerat bonum ciuem: vtputa si personam contempleris in ordine ad munus illud & magistratum ac functionem ad quam assumitur. ¶ Sit ergo quarta conclu{ Quarta conclusio. }sio. Dignitas personæ perpendenda est & exigenda in ordine ad talem finem qui electionis scopus est. Hoc clarissimum est: quia à fine sumenda est mediorum ratio: &. 1. Corint. 12. ait Apostolus, Vnicuique datur manifestatio spiritus ad vtilitatem: scilicet ad commodum Christianæ reipublicæ. ¶ Adnecti{ Quinta conclusio. }tur autem conclusio quinta. Primum ac potissimum quod in eo qui in spiritualibus præficiendus est populo, æstimandum venit, est morum compositio, virtutumq́ue ornamentum. Hanc eandem conclusionem de reliquis ciuilibus magistratibus in subsequentibus constituemus: est enim omnibus communis: at verò pręcipuum robur habet in ecclesiasticis prælatis, cuius ratio patentissima est.{ Ratio conclusionis. } Enimuerò finis proximus ciuilium magistratuum est tantum naturalis: nempe tranquillo statu & pace rem publicam conseruare: licèt ille ad diuinam quoque fœlicitatem ordinem habeat: finis autem & scopus proximus prælatorum spiritualium est sempiterna fœlicitas, ac subinde eorum munus, auxiliares esse{ Paulus. } Christi ministros, iuxta verbum Pau. Sic nos existimet homo sicut Dei ministros. Quibus idcircò vna cura esse debet, Christi sanguinem colere, eiusque redemptionem promouere, atque ad diuinum amorem subditos prouocare, & ad Dei charitatem referre omnia: nihil eorum cogitantes, quæ cum mundo dispereunt, sed sempiterna illa quæ nos in cœlis manent. Hæc autem nemo curare potest & pro dignitate administrare, nisi in quo idem Christi sanguis feruescat, idemque inardescat amor. ¶ Sexta conclusio. Præter charitatem{ Sexta conclusio. } & honestatem morum requiritur statim sacrorum scientia, prudentiaq́ue, & solertia, & reliquæ animi vires, ac dotes ad gubernandum necessariæ: iuxta verbum Domini, Quis putas est fidelis seruus & prudens? Matthę. 24. Adeò vt liceat nonnunquàm expediatque huius gratia, eo qui simpliciter moribus præstantior est posthabito, alterum vita inferiori præeligere: dum tamen prauus non sit & corruptis moribus: nam cui refragatur vita, nulla alia ratio satis suffragatur vt fas illum sit ad ecclesiæ gubernaculum admouere. Hoc planè constat. Est enim primum prælati sacra{ Probatio conclusionis. } docere, & per eorum doctrinam & exempla subditos ad diuinorum amorem allicere ac promouere. Mox quia regimen, opus est prudentiæ, vt. 6. Ethic. Arist. autor est: & vt ibidem subdit, cùm prudentia virtutes omnes connectuntur, cunctis huiusmodi dotibus præstare debet. Enimuerò vt nisi quod ignitum est calefacere nequit, ita nisi qui charitate ardet vel lucêre alijs potest vel virtutum calorem excitare. ¶ At verò quoniam ex his dubium hoc loco præcipuum relinquitur, an scilicet vt ab hoc crimine acceptionis personarum caueatur, necessarium sit præstantiorem dignioremque semper eligere, statuitur se{ Septima conclusio. }ptima conclusio. Acceptio personarum tunc affert manifestarium crimen, quando prætermisso idoneo eligitur indignus: tunc enim impudenter & contra iustitiam commutatiuam{ Probatur conclusio. } in ecclesiam peccatur, & contra distributiuam in eum qui dignus est. Conclusio est omnibus extra controuersiam in confesso. Vnde de præben. cap. graue. Alexand. 3. in concilio, Graue, inquit, nimis est & absurdum quod quidam ecclesiarum prælati cùm possint viros idoneos ad ecclesiastica beneficia promouere, assumere non verentur indignos: quibus neque morum honestas, neque literarum scientia suffragatur: carnalitatis sequentes affectum, non iudicium rationis: vnde quanta ecclesijs damna proueniant, nemo sanæ mentis ignorat. ¶ Subtexitur deinde huic octaua conclusio.{ Octaua conclusio. } Ad hoc vt secundùm exterum ius fori canonica solidaque sit habenda ac valida electio, satis est eligere dignum. Conclusionem hanc confirmant Canones tertio argumento ante quæstionem adducti: eorum autem rationem S. Thom. & Doctores hanc reddunt, quod aliâs vnaquælibet electio calumniam pateretur: haud enim tali foro facilè expendi possunt librarique meritorum momenta, vt constet quis est optimus. Vnde dum Rex aut quiuis alius iure patronatus eum eligit dignum cui iura non refragantur, nequit vel Papa, vel inferior Prælatus electionem in fauorem dignioris perimere. Addiderim hîc, quod qui dignum elegerit, non tenebitur ad restitutionem nec digniori, nec ecclesiæ: vt lib. sequenti sub titul. De restitutione, videbimus. ¶ Nona{ Nona conclusio. } conclusio. Quo ad culpam, in foro conscientiæ & poli præceptum est eligere digniorem. Et primùm nè quis existimet solîus esse opinionem S. Tho. qui eam incunctanter, velu{ S. Thomas. }ti rem constitutissimam adstruit. 2. 2. q. 63. ar. 2. & in quotlib. q. 6. &. 8. quem sui sequuntur. Fuit quoque Alexan. de Hales. 2. p. q. 136. mem{ Alexander Halen. Nicolaus Lyranus. Henricus. Adrianus. Archidiaco. Maioris. Hugo patronus contrariæ opinionis. }bro. 2. & Nicolai de Lyra, Ioan. 21. Neque verò Mendicantium vtriusque ordinis, verùm & Henri. & Godof. in suis quodlib. Fuitque Hadrian. posteà Papæ in materia de restitu. & ex Doctorib. iuris Can. Arch. & aliorum. Hos denique Maioris postmodùm in. 4. distin. 24. q. 8. & 9. sequitur. Patroni autem contrariæ sententiæ, si tamen contrariam tueantur, sunt Hugo & Apparatus super cap. licèt ergo. 8. q. 1. & cap. Monasterium. 16. q. 7. quibus, referente Adriano, accessit Ioannes Andreas. Dixerim{ Ioan. Andr. } si contrariam tueantur: quia illi forsan id duntaxat contendunt, quod in foro exteriori non sit electio refellenda: nam de foro interiori nihil decernere debuissent. Quòd si sententia diui Tho. vera est, per nullam potest desuetudinem vel contrariam consuetudinem abrogari. Est enim de iure diuino: contra quod vsque adeò nullo tempore præscribitur, vt quo longior fuerit eius abusus, eo fiat delictum grauius. Neque in his satis est autores numero æstimare, aut dicere, hoc tenent Canonistæ, hoc verò Theologi: sed auscultandæ sunt sacrorum autoritates, rationesque examinandę. ¶ Arguitur enim primò ex iu{ Prima ratio in gratiam primæ opinionis. }re naturæ. Ecclesiastica beneficia (vt secunda conclusione asserebamus) ex bonis communibus populi, veluti stipendia instituta sunt, & ecclesiæ ministris proposita: ex hac ergo parte contra iustitiam commutatiuam fidem populo & ecclesiæ frangit qui non optimum ei ministrum absque fraude & dolo prouidet. Mox peccatur & contra iustitiam distributiuam: eadem enim virtus quæ iubet seruare in præmijs proportionem quæ est in meritis, subinde admonet vt optimus quod rationabili diligentia inueniri potest, cæteris præferatur. ¶ Deinde accedit tertiò quod Anti{ Secunda. }stites tenentur beneficia gratis conferre: qui autem meliori posthabito confert minùs digno, ille certè alia causa mouetur humana: alioqui illud non faceret: atque adeò neque dat gratis: neque ab acceptione personarum manet incolumis. ¶ Ad hæc qui ex duobus sacerdotijs pinguius{ Tertia. } confert sacerdoti minùs digno, manifestè iustitiam distributiuam acceptione personarum præuaricatur: nam id patrare non posset nisi respiciendo personam, puta qualitatem extra causam: ergo eâdem labe contaminaretur, qui vnicum beneficium minùs idoneo adiudicaret. ¶ Prætereà horum collatores munerum,{ Quarta. } dispensatores sunt, vti ait Paulus. 1. ad Corin. 4. ministeriorum Dei: in quibus, vt ini{ Paulus. }bi subiungit, fides syncera requiritur secundum verbum Dominicum citatum: Quis putas est fidelis dispensator & prudens? principis autem œconomus & dispensator qui quos posset optimos seruos eodem stipendio non ascisceret in seruitium domini, reus profectò esset aut defractę fidei, aut neglectæ prudentiæ. ¶ At verò ius diuinum est quod huic conclusioni firmiorem adstruit fidem. Atque in primis exemplum Christi, Ioan. 21. in electione Petri quod abundè rem patefacit. Ille quippe qui nemini iniuriam irrogare potuit, nempe qui non merus dispensator, sed dominus rerum erat, non alium selegit qui suus sibi vicarius succederet, quam omnium tunc temporis Apostolorum optimum. Neque verò satis duxit eum instituere quem ipse nouerat esse præstantissimum, sed id priùs voluit vt omnibus innotesceret. Hac enim, vt arbitror, tantùm de causa ter publicè Petrum rogauit an se plus cæteris diligeret (qui numerus iudicialibus monitionibus solennis est) vt cunctis liquidum fieret, iure & ordine optimum eligere: doceretq́ue perinde eos vt eandem legem in similibus electionibus sanctissimè custodirent. ¶ Quapropter absque vlla cunctatione asserere soleo illo tunc temporis articulo quo Petrus electus est in Christi vicarium: omnium fuisse Apostolorum optimum: neque tutum arbitror hoc denegare. Liquet enim solam Dei Charitatem, esse normam per quam iudicare licet bonitatis gradus apud Deum: prætereà neque hoc negari licet, quin eo gradu quo quis diligit Deum, diligitur ab illo. Si ergo Petrus Christum plus tunc cæteris Apostolis amabat, plus & ab ipso amabatur: atque adeò optimus erat. Quòd enim præ cæteris tunc Christum diligeret, ambigi nequit: quoniam Christi interrogatio non oriebatur ex dubio, quippe quo ipse non tenebatur: sed erat velut assertio. Et quanuis Petrus ad comparationem respondere citra temeritatem non valuit, eò quòd neque suorum erat, neque alienorum meritorum ponderator: tamen suum responsum, Tu scis quia amo te, Christus pro comparatiuo iuxta suam ipsius interrogationem accepit: & ideo à tertio responso continuò subiunxit, Pasce agnos meos. Dico stetisse optimum tunc simpliciter: quia nihil obstat quo minùs Ioannes indulgentiùs diligeretur, alioque fortè tempore fuisset melior: nam de intemerata Virgine hæsitare nefas esset, longè meritis cunctos antecessisse Apostolos. ¶ Secundo lo{ Secundus locus ad idem. }co accedit & apostolicum testimonium. 1. ad Timo. 3. Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat: hoc est sibi consultè videat, quantum sibi oneris imponat: quia omnium est optimum munerum quæ in ecclesia sunt: atque adeò gubernatu difficilimum. Vnde subdit, Oportet enim Episcopum irreprehensibilem esse, &c. Vbi tam amplam tamque diuitem virtutum supellectilem ab Episcopo desiderat, vt licèt nullam faciat comparationem, vix illę possint, nisi in eo qui præstantissimus est, aceruari. Quapropter inferiùs cap. 5. eundem admonet discipulum vt nemini citò manus imponat. Vbi porrò docet quantum debeat examinis præcedere antequàm huiusmodi sacerdotia distribuantur: vtpote quæ illam finalis iudicij imitari pro humana fragilitate deberet, vbi æquissima meritorum trutina vnicuique remetiendum est. ¶ Accedit tertio loco Ius canonicum sanctorumque decreta. Est in primis Hieronymus super Leuit. cap. 8. qui refertur. 8. q. 1. cap. li{ Hieronymus. }cet ergo. Refert nanque illic Leuitica historia quòd quando Aaron iussu Dei in sacerdotem vnctus fuit, congregata fuit omnis turba ante fores tabernaculi. Super quibus verbis ait Hieronymus quod licèt Dominus de constituendo principe præcepisset, singularemque elegisset, tamen conuocatur etiam Synagôga: requiritur ergo, inquit, in ordinando sacerdote etiam populi præsentia: vt sciant omnes & certi sint quod qui præstantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium: & hoc attestante populo: secundùm illud Pauli, Oportet autem illum & testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. Hæc Hieronymus. Et est allusio ad exemplum Christi qui in præsentia Apostolorum testimonium tulit excellentiæ Petri. Hac tamen non obstante verborum inculcatione Hieronymi, temperat illic eius sententiam, imò denegat Hugo, dicens satis esse eligere dignum. Cui Apparatus adhærescit. Veruntamen nisi intelligant in foro duntaxat exteriori, non sunt contra textum audiendi. Sunt & verba acerbissima Augustini super verbo Iacobi citato, dicentis, Non est putandum leue esse{ Augustinus. } peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini gloriæ. Quis enim ferat eligi diuitem ad sedem honoris gloriæ ecclesiæ, contempto paupere instructiore & sanctiore? Ausculta verbum, ad sedem honoris gloriæ ecclesiæ. Consentit & Leo Papa, can. Metropolitano. dist. 63. vbi docet quod sit eligendus o{ Leo Papa. Chrysost. }ptimus. Sed est Chrysost. sententia lib. 2. de sacerdotio, quàm maximè meditanda. Admonet enim de suo nomine ecclesiasticos pastores, quod tanto debent meritorum interuallo antestare gregi, quanta præstat excellentia pecori pastor. In cuius sententia Bernar. De consideratione ad Euge. permulta, eademque{ Bernardus. } peregregia congerit. His vnicum illustreque adiungitur capitulum, extrà, vt ecclesiastica benef. sine dis. conf. vbi in reprehensionem Episcopi apponitur quod non ex affectu carnali, sed stricto iudicio debuit ecclesiastica beneficia in persona magis idonea dispensare. Atqui in pragma. concil. Basilien. habetur{ Concilium Basilien. } hæc forma iuramenti eligentium. Ego. N. iuro & promitto omnipotenti Deo & sancto, cuius nomini dedicata est hæc ecclesia, eum eligere quem credam esse in spiritualibus & temporalibus meliorem. Neque tantùm Canonicum, verùm & Ius Imperatorium idem sanctissimè admonet, vt est videre in Authen. de monachis. §. ordinationem. Iubet quippe eum Imperator qui priùs optimus inter monachos apparuerit, pręfici in pastorem. Quòd si monachus optimus est præficiendus, profectò multò est sanctiùs eadem regula in episcopis obseruanda: vt quorum ordo sit instituto monachorum excellentior. Atqui argumenta hæc si in primordijs etiam ecclesiæ, & quando illustribus pollebat personis vim suam tenebant, quanto nunc maiorem, quando illa laboramus personarum inopia, vt vix optio permittatur: imò citra dignissimum vix possit reperiri dignus. Tempore August. Ambr. Marti. Nicolai, atque id genus mortalium, non esset immane scelus non perquirere digniorem: modò autem vt digno conferas, dignissimum debes inquirere: adeò omnia iacent. ¶ Et quando eorum quæ facta sunt argumen{ Postrema ratio. }ta nullum existeret, hoc rem ineluctabiliter conuincit, quòd postquàm in dispensatione beneficiorum non habetur exacta meritorum ratio, nemo est qui literarum studia sequatur, nemo qui alijs imbuatur moribus, quàm qui ad Curiam fuerint aptiores. Vnde quanta detrimenta ecclesiæ Christi eius sanguine fundatæ succreuerint, & hæresum pestes & animarum neglectus apertissimè testantur. ¶ At verò antequàm decimam conclusionem statuamus, operępretium est nonnulla dubiola quæ hinc emergunt diluere. In primis non contendimus in has angustias{ Prima limitatio conclu. } timoratos animos conijcere, vt quando munus ad quod persona eligitur exigui momenti est, censeatur peccatum mortale digniorem prætermittere. Mox neque est tale peccatum timendum etiam in rebus maioris momenti quando meritorum excessus non est tantus, vt videatur ad rem multùm referre: quoniam & furari exiguam monetam non est peccatum mortale: neque nos Deus cogit tam anxiè personas explorare, sed secundum prudentiam pro rei qualitate & conditione. ¶ Prætereà maximè adnotandum, non esse{ Secunda. } attendendum ad causas metaphysicæ possibilitatis: sed vt materia moralis exigit, ad id quod secundùm prudentiam speratur futurum. Enimuerò licèt occurrat vir literis clarissimus & prudentia conspicuus, est tamen vecors, vel alijs implicitus negotijs, de quo non est tanta spes quod prædicabit aut gubernabit secundum suas dotes: vel fortè etsi sit optimè moratus, publicis tamen est negotijs ineptus: huiusmodi certè hominibus ille præferendus est, qui licèt huiusmodi dotibus non sit tam potens, speratur tamen curam solicitiùs habiturum, diligentiamque adhibiturum ad suum exequendum munus. Euentus autem rei qui præter eligentium spem subsequuntur, nihil electionem vitiant: vt si negligens postmodum reperiatur, qui diligens credebatur. ¶ Emergit autem ex superioribus contra{ Primum argumentum. } hanc nonam conclusionem argumentum primum. Dictum est iustitiam distributiuam in his sacerdotijs ad commutatiuam referri: dum autem prælatus tribuit ecclesiæ curatum vel alium ministrum pro ratione suarum decimarum dignum, quia scilicet habet exilia subsidia, per illum satisfacit iustitiæ commutatiuæ: non ergo tunc tenetur alium eligere qui cumulatioribus meritis polleat. Respondentur duo. Primum non seruaretur tunc ra{ Solutio. }tio distributiuæ iustitiæ, nisi fortè in breui expectaretur locupletior præbenda pro illo digniori. Deinde quantum ad iustitiam commutatiuam, cum dignitas personæ non habeat certam præscriptam mensuram, fit vt vbi alius est dignior, vix inferior censendus sit dignus. Præterquam quod fides dispensatoris ministeriorum Christi expostulat vt cuicumque ecclesiæ asscribat ministrum optimum illorum qui illo stipendio haberi potest: nam ecclesia si loqueretur, talem eligeret: licèt hæc culpa non sit tanta vt ad restitutionem obliget, si secundum existimationem dignus eligatur: vt suprà diximus. ¶ Hinc autem exur{ Secundum argumentum. }git argumentum secundum contra eandem nonam conclusionem, quod sequiretur ex ea nonnunquam vt elector esset perplexus. Verbi gratia. Duobus vacantibus beneficijs quorum quod vberius est & pinguius nullam habeat animarum curam: alterum verò quod fructibus est sterile, eandem habeat annexam, vel plures habeat sub se parœcios, plusque doctrina indigentes: vt ecclesia nunc Toletana, quæ locupletissima est, vacante: & simul Granatensin, quę licèt sit pauperior, habet tamen multos ex Mahometismo neophytos, perplexus tunc esset & Papa & Rex. Nam si distributiuam iustitiam spectes, debet tunc illud quod est ditius digniori attribui: si autem publicam ecclesię necessitatem, potiùs deberet illi maior cura animarum demandari. Ad hoc respondetur,{ Responsio. } pluris semper esse habendam rationem publicæ necessitatis, ad quam nos Christi charitas arctiùs astringit. Et ideo animarum cura digniori est commendanda, neque inde damnum de sua dignitate reportare censetur. Nam etsi bene præsidentes presbyteri, authore Paulo, duplici sint honore digni: ille tamen qui apud Deum nos manet in primis æstimandus est: eò vel maximè, quod (vt dictum est) hæc sacerdotia in ecclesiarum commodum sunt instituta. An verò ille dignior acceptare teneretur, alterius disputationis est. Et tanta esse posset ne{ Dubium. }cessitas vt teneretur. ¶ Verum ex hoc tamen aliud enascitur dubium, vtrum lex hæc eligendi dignioris vsque ad illos etiam extendatur qui iam sunt suis ecclesijs collocati: videlicet vtrùm vacante pinguissimo beneficio vel episcopatu debeat Rex & Papa quospiam suis locis dimouere, vt omnes per gradus euehat. Videtur enim nonæ conclusioni concors. Respondetur de{ Dilutio. } hac re non posse certam stabiliri regulam. Enimuerò mutationes istæ & ascensus quam fieri possit maximè cauendi sunt: tum quod fomentum ambitioni subministrant: sunt enim in causa vt episcopi semper sint animi pendentes: &, sicuti prima materia, nunquam sua forma contenti: Quare neque charam habere possunt sponsam, neque iustam illius gerere curam: tum quòd non est pastori ætas in cognoscendis summutandisq́ue nouis ac nouis gregibus transigenda. At verò neque hoc nimium cauendum est: quandoquidem expediens nonnunquam sit & condecens vt episcopus ad aliam sedem commigret. Non enim vanus est titulus de postula. prælat. ¶ Sequitur post hæc du{ Dubium alterum de electionibus. }bium de electionibus, siue dum religiosi & Canonici prælatum eligunt, siue dum Scholastici publicum prælectorem Cathedræ, vtrùm teneatur quisque semper eligere meliorem: etiam si videat nihil se suo suffragio profuturum. Ad hoc respondetur, semper in electionibus animaduertendum fore, opus vanum non esse opus charitatis: omnesq́ue ideo leges ad mores, prudentiæ iudicio esse applicandas. Sit ergo prima responsio. Indigno nemo debet suo calculo{ Responsio. } suffragari: etiam si constiterit illum à reliquis omnibus optari: quoniam talis non nisi per nequitiam obtruditur, cui nullo colore fauendum est, neque assentiendum. Si tamen qui eligendus speratur, dignus est, tunc licet ac decet dignissimum qui eligi non potest prætermittere, vt dignior eligatur. Sunt tres, quorum Petrus dignissimus est, Paulus medius, Ioannes verò infimus. Quòd si ego in Petro persisto, neque ipse neque Paulus, sed Ioannes eligetur: me autem accedente ad Paulum, ipse vincet: hoc ergo consilium sequi debeo: etiam si iure iurando me astrinxerim eligere digniorem. Intelligitur nanque iuramentum inter possibiles. Hoc autem, similiq́ue cessante casu, semper eligendus est dignior: nam præterquàm quòd ei seruandus est honor, & legi dignitas, ad hoc etiam prodest, vt electus admoneatur æquos electores non ei fauisse. Sic enim fiet in regendo cautior. ¶ Contra{ Primum argumentum. } hæc tamen continuò se offert argumentum: quod si semper dignior eligendus esset, sequeretur quòd si minùs dignus electionem acceptaret, perinde peccaret atque collator: quoniam videtur causa esse rei illicitæ. Ad hoc{ Solutio. } autem respondetur non esse rationem parem: nam recipienti non incumbit conferendi cura: ob idq́ue neque censetur iniquæ collationis causa, perinde atque conferens. Et maximè si sit dignus. Quin imò in re dubia non tenetur ipse seipsum examinare: sed ille qui confert. Quare licèt episcopatum ambire, delictum sit: oblatum tamen citra culpam suscipi potest. Enimuerò licèt quis prætermisso charitatis ordine eleemosy nam porrigat, non patri indigenti, sed extraneo: vel præteritis pauperibus prodigat in histriones, ob idq́ue delictum faciat: illi tamen qui recipiunt non irretiuntur eodem delicto. ¶ Mox alia via arguitur ex cap.{ Secundum argumentum . } monasterium. 16. quæst. 7. quo habetur quòd vbi quis dominus instituerit Oratorium vel Capellaniam, possit cuicunque presbytero dare. Arguitur ergo. Potest quis ea lege sacerdotium instituere, vt solis suis agnatis aliúsve designatæ prosapiæ in perpetuum obueniat: nam quicunque quorumlibet bonorum dominus potest ea pro suo libito dispensare: ergo tali casu non est necessarium, imò non licet digniorem exquirere. ¶ Sunt qui di{ Solutio quorundam. }cant etiam in tali casu inquirendos esse digniores, si opùs fuerit, extra illam familiam. Attamen & vsus & ratio in contrarium reclamant:{ Reprobatio. } satis enim est inter illos designatos & vocatos præstantiorem eligere: nisi vnus sit tantum, vtputa sanguine proximus appellatus. Nam cum tali institutori ac fundatori non incumbat munere suo & officio distributionem facere, & illa sint sua bona, non stringitur rationem habere dignioris. Haud tamen erat cur Ho{ Hostien. Abbas. }stiensis & Abbas ex hoc dissimilimo textu inuitum argumentum traherent ad distributiones bonorum communium ecclesiæ: nempe quòd satis semper sit eligere dignum. Duo hîc tamen illius textus moderamina{ Duo moderamina textus citati. } recolenda sunt. Prius quòd si qui designatus est, fuerit omninò indignus, alius substituendus venit: quia nemo neque de sua substantia potest sacerdotium contra naturale ius ac diuinum creare. Secundum est, quòd si institutio illa annexam habeat curam aliquam animarum vel gubernationem, tunc iniquissima est, & non ferenda, quatenùs obstiterit vt dignior eligatur. Vt si quis prouentibus suis monasterium fundaret eo vinculo vt Prior vel Abbatissa non nisi ex suo genere aut patria crearetur, non est in contumeliam Euangelij lex illa seruanda. ¶ Enascitur autem hinc præte{ Alterum dubium. }reà dubium de beneficijs patrimonialibus, ad quæ non recipiuntur nisi ciues, vel qui inde sunt oriundi. Videtur enim sententiæ nonæ conclusionis derogare: siquidem possent pręstantiores aliundè quandoque acciri. Respondetur le{ Responsio. }ges illas æquissimas esse, quas vtinam de beneficijs saltem parœcialibus, quibus annexa est animarum cura, vbique sanciret ecclesia: quemadmodum & in Tridentino Concilio summo omnium consensu, me præsente, consultabatur. Esset enim illis decretis conforme quæ in quarto argumento accersita sunt, decernentibus vt electio ex eadem ecclesia fieret. Nam vt modò dicebam, non paruo æstimandus est ingenitus amor quem quidque ad natiuum solum habet. Præsertim quod licèt possent nonnunquam inueniri extranei meritis præstantiores, multò esset tamen ecclesiæ conducentius, vt ambitionibus & litibus sibi molestissimis ac pestilentissimis obuiaretur: prætereà vt incolæ spe illa animarentur, liberos & literis & moribus informare. ¶ His ergo absolutis dubijs ad decimam conclusionem{ Quæstio triuialis. } descendamus, qua ad illam triuialem respondeamus quæstionem, vtra scilicet facultas alteri præferenda sit in deligendo episcopo, Canonici scilicet iuris, an Theologiæ. Neque verò erat cur assertio hæc in controuersiam vocaretur: sed Hostien. cui Abb. Panormi. subscripsit super cap. 1. de consan. & affinit. fuit qui nescio quo iure hanc contestatus est litem. Aiunt enim quod vbi hæreses pullulant, præferendus est Iurisconsulto Theologus: alibi verò econuersò. Et quanuis mea me professio in suspicionem de hac re adducere possit, haud tamen idcircò his maximè temporibus, dissimulanda est rei veritas: ego enim minimè de me ipso ignoro quàm sim talium meritorum expers. ¶ In primis si mea opinio illius esset momenti, quæ in consilium admitti deberet, mallem vt post morum honestatem prudentia viri, roburq́ue animi mansuetudine insignitum, atque in agilibus dexteritas perpenderetur, quàm scientię eminentia: dummodo illa doctrinæ mediocritate polleret, quæ pondus ei authoritatis adiungeret. Itâque persona æstimanda cum primis est, non hæc aut illa scientiæ facultas. Tametsi ille in quo hæc omnia excellentia doctrinæ illustraret, maiori iure esset super ecclesiæ candelabrum erigendus. ¶ Sed tamen quòd cæteris pari{ Decima conclusio. }ter concurrentibus Theologia sit peculiaris Episcopi scientia, quam hîc conclusionem decimam facimus, nescio quis ambigat. Nam vt ab ipso pastoris nomine, quod Episcopi proprium est, exordium sumamus, ecquis dubitet præcipuum pastoris munus esse sacrorum eloquia reuoluendo recolere ac meditari, vnde doctrinæ pabulum gregi subministret. Sententia est Hieror. in Leuitico. 36. dist. can. si quis.{ Hieronymus. } vbi ait: Duo sunt pontificis opera, vt à Deo discat legendo scripturas diuinas, & sæpiùs meditando: vt populum doceat. Et dist. 38. can. omnes. admonetur Antistes vt in promptu legem habeat: videlicet tam sacros Canones & sanctum Euangelium, quam diuinum apostolorum librum & omnem diuinam scripturam. Canones scilicet Conciliorum, vt statim subditur. c. placuit. Vnde August. in{ Augustinus. } epistola ad Paulinum, quę est. 59. illud Pau. ad Ephe. Quosdam autem dedit pastores & Doctores, pro eodem vsurpat: nempe quod Episcopi eò sint pastores, quod doctores. Quid ni? nunquid non Apostolorum successores sunt? ergo proprium eorum est vt quam fidem ipsi diuulgarunt, populum doceant: eiusque mores secundum euangelicas normas componant, & veluti canes contra vitia indefessè oblâtrent. Sed quid in re non dubia testibus vtimur non necessarijs? Non interrogabantur olim dum infula insigniebantur an ius{ Prima ratio pro conclusione. Richardus. Syluester. } nossent vtrumque, sed an vtrumque scirent testamentum: vt Richard. quotlib. 4. & Syluest. in verbo, episcopus, adnotârunt. licèt iam collapsis rebus, non interrogentur nisi an velint se diuinæ scripturę sensibus accommodare, & quę inde hauserint, plebem docere. In cuius signum confertur eis euangelium, quod admonentur populo sibi commisso prædicare. ¶ Adde quod ex pri{ Secunda. }scis episcopis neminem nisi theologum comperias. Nam iura canonica theologi in concilijs sanxerunt, & pontifices maximi ex sacris collegerunt oraculis. Quapropter si nominis etymologiam inspicias, quam August. (vt refertur. 8.{ Augustinus } q. 1. c. qui episcopatum.) interpretatus est: nempe vt idem sit episcopus quod superintendens: in hoc etiam deberet superintendere canonico iuri, licèt non illud memoria retineret. Enimuerò cùm ex Theologia ius ecclesiasticum promanauerit, per eandem facultatem debent legitimi sensus canonum examinari. Præsertim quod illa iura quę ad munus episcopale quicquam referunt, Theologi, si modò secundum nomen scientia polleant, oculatius emunctiusque callere debent. Quòd si minùs calleant, multò est episcopo dignius, vt veluti de Moyse, Exo. 18. legitur, viros idoneos audiendis sæcularibus causis exponat, quò ipse sacrosanctæ meditationi & Christianæ doctrinę incumbat, quam vt, vice versa, à dulcedine scripturæ auulsus sęcularibus complicetur. ¶ Vide ergo quam longe ab scopo aberrent qui episcopi munus non aliud existiment quam hæreses extirpare: cum alia prætereà sint multò illis magis peculiaria, quam causas audire. Eò vel maximè quod si tunc sunt necessarij quando hæreses pullulant, fit subinde vt magis sint semper necessarij: nè vnquam serantur. Chirurgi sunt & causidici, qui cum litibus victitent, nollent iurgiorum causas præscindi. Cura autem episcopalis longe alia esse deberet: nempe vt populus adeò esset semper fide instructus, moribusque compositus, vt neque hæresibus neque litibus vlla relinqueretur ansa. Quapropter non solum vbi hæreses pullulant, sed vbi litium desidia serpunt, illic optatior esset Theologus episcopus, aut certe vir probitate insignis, qui lites absque prolixis terminis iuris componeret ac rescinderet. Video enim proh dolor plures foueri lites in foro ecclesiastico quam in ciuili: cum totus conatus episcopi esse deberet internas hominum conscientias sarrire, discordiarum graminaque conuellere, & non illuc curam extendere, vt pueros poma ficusque hortorum suffurantes (quia hęc est officialium sagina) excommunicationis internecione ferire: quod adeò est absurdum vt excusare se iam ecclesiastici iudices nequeant nisi affirmantes propositum non gerere ligandi. Sed & ob hoc deberent esse Theo{ Postrema ratio. }logi vt cognoscerent quanto illis esset habenda maior ratio nè populus inobedientiæ crimine quam excommunicatione feriretur: nam quamuis iudices tale non habeant propositum, populus tamen qui illud nescit, nihilo minùs conscientiam sibi vulnerat, dum fictæ non paret excommunicationi. Sed de hoc satis in præsentia. Nam & Theologos episcopos eandem video ire viam. AD primum ergo argumentum quæstionis prima conclusio respondit: nimirum{ Ad primum argumentum . } concedens personatus istos, quos vocant, & sacerdotia plùs commutatiuæ iustitiæ respectu ecclesiarum habere, quàm distributiuæ. ¶ Ad secundum inter probandam nonam{ Ad secundum. } conclusionem responsum est: vbi commonstrauimus, vsque adeò à Christo abfuisse personarum acceptionem, vt Petrum tunc Apostolorum optimum, atque ad regimen accommodatissimum, elegerit: & matrem filiorum Zebedæi petentem filijs suis sedes ad dextram & ad sinistram repulerit. Quòd autem plebeios homines & literarum rudes ad functionem euangelicam asciuerit, bina fuit causa. Prior quod ipse eos & docere potuit, & tales efficere quales ad rem decebant: electores autem humani, quia dignos eos facere nequeunt quos eligunt, eos debent ad eligendum conquirere, quos dignos inuenerint. Mox quod expediebat supernaturalem fidem non ab hominibus promulgari, qui essent humana doctrina illustres, nè in suspicionem veniret, quod de humana scientia procederet. Ideo enim iussi sunt coram regibus ac pręsidibus non cogitare quomodò aut quid loquerentur: sed quę Spiritus sanctus suggereret, illa diuulgarent. Quòd autem Galilęos cęteris mortalibus prętulerit, mysterium fuit, de quo fuerat Isaias vaticinatus: cuius ideo prophetiam Matt. c. 4. citauit: Terra Zabulon & terra Neptalim, &c. Galilęæ gentium. Populus quod ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Et Dauid: Principes Zabulon & principes Neptalim (hæc enim erat Galilæa) duces eorum. ¶ Ad tertium, quod ad{ Ad tertium. }uersus nonam conclusionem intendi videbatur, itidem satisfactum est dum concessimus secundum forum exterius satis esse digno conferri ad succidendas calumnias: secus autem in foro interiori. ¶ Ad quartum{ Ad quartum. } respondetur, iura sanxisse, dignitates & præbendas personis eiusdem ecclesiæ concedi ob hanc causam (vt ait Cœlestinus eo. c. nullus. 61. dis.){ Cœlestinus. } quod vnusquisque suum fructum militiæ habeat in ecclesia in qua suam per omnia officia transegit ætatem. Cui & alteram S. Tho. causam subnectit, quod{ S. Thomas. } mihi est probatissima: videlicet quod plurimum vnusquisque propensiorem habet animum ad suam propriam ciuitatem & ecclesiam in qua nutritus est: qua vtique ratione vtilior esse poterit. Vnde Deut. 17. Non poteris alterius gentis hominem facere regem, quod non sit frater tuus. Et ideo licèt non exquiratur extraneus dignior, per hęc fit compensatio. ¶ Quintum autem argumentum omnia quod di{ Ad quintum argumentum . }cta sunt concutit. Etenim si vera est quorundam opinio, nè dicam assentatio, cui sanctissimus Papa nunquam assensisse credendus est, videlicet quod est dominus beneficiorum, pugnantissimum extruitur inde argumentum quod non teneatur digniores eligere: imò quòd possit super hoc cum inferioribus prælatis dispensare. Responsio ergo non est alia quàm quòd nullatenùs est dominus. Aliâs profectò sicuti de illo dictum est qui de suis proprijs bonis sacerdotium creat, liberum ei esset tanquàm vero domino conferre cui mallet: quod nemo auderet asseuerare. At nullo opùs est argumento vbi apostolica tuba canit: Sic nos existimet homo vt ministros Christi, & dispensatores ministeriorum Dei. 1. ad Corint. 4. Quin verò & Christus Lucæ. 12. Quis, inquit, putas est fidelis dispensator & prudens quem constituit Dominus super familiam suam? ¶ Neque verò sacri Canones transuersum vnguem ab hoc euangelio discrepant: quia neque discrepare possunt. Quare non pigebit iuris hîc verba audire. De præbend. libr. 6. cap. 2. sic habet, Licèt ecclesiarum, personatuum, dignitatum, aliorumq́ue beneficiorum ecclesiasticorum plenaria dispositio ad Romanum noscatur pontificem pertinere. Non dicit dominium, sed plenaria dispositio. Et Cle. vt lit. pend. nihil inno. cap. si duobus. hoc modo, Salua tamen in præmissis omnibus Romani Pontificis potestate: ad quem ecclesiarum, personatuum, dignitatum, aliorumq́ue beneficiorum ecclesiasticorum plena & libera dispositio ex suæ potestatis plenitudine noscitur pertinere. Perspice ergo quô pertingit pontificiæ potestatis plenitudo: certè non vt dominus sit, sed vt plenariam habeat dispositionem. Nam, quod ait, libera, hoc tantùm significat quòd nullum agnoscit in terris superiorem. Idem patet ex superioribus. Commonstratum enim reliquimus hæc bona ecclesiastica, stipendia esse populi pro ministris, quorum idcircò Papa merus est dispensator. ¶ Imò arbitror illos qui domoinum beneficiorum eum appellant, propriam vocem ignorare. Nam si dominus est, retinere sibi potest, & in proprios vsus conuertere, ac pro libito eis vti: quod tamen nemo sanæ mentis admittet: si autem pro libito non potest vti, sed tenetur ratione dispensare, non est dominus. Quocircà sanctus Thomas. 2. 2. q. 63. ar. 2. vbi ait prælatum ecclesiasticum non{ S. Thomas. } esse dominum, sed dispensatorem, Pontificem etiam maximum complectitur: vt Cardinalis etiam Caieta. Lateralis Papæ scitè adnota{ Caietanus. }uit. Sed heu quanta mala ex contrario, eodemq́ue falso principio ecclesia quotidie patitur! Cùm tamen quo sanctissimus Papa cæteris honore & dignitate in ecclesia Dei præstat, fortiori nexu teneatur digniores semper optare. Nisi fortè (vt ad calcem quarti argumenti respondeamus) Cardinales in Pontificis electione ob eandem summam vicarij Christi dignitatem sanctiori fide perstringuntur optimum eligere. Quapro{ Falsum est non posse eligi pontificem nisi è Cardinalium cœtu. }pter nunquàm rumorem illum persuadere mihi potui: videlicet statutum illis esse, non posse deligere nisi ex suo gremio. Et tandem ab ipsis Dominis Cardinalibus audiui, falsum esse. Enimuerò quòd actiuas voces ad ipsum sacrum senatum ecclesia retulerit, decentissima ratio persuasit. 23. distin. cano. In nomine Domini. & cap. licet. extrà, de electi. &, vbi periculum. eod. lib. 6. videlicet, nè tantus episcoporum cœtus à remotissimis regionibus Romam ad eligendum cogeretur. Attamen cùm tanti referat optimum episcoporum orbis ad summam sedem euehere, quòd intra paucos vrbis passiua electio coërceatur, licèt sit credibile inter eos nunquam defore dignum, certè synceritas euangelica non permittit. Vnde in eo cap. In nomine Domini. si in Romana ecclesia non inueniatur idoneus, ex alia sumi iubetur. ¶ Igitur conclusio nona suis radicibus fixa perstat, quod non solùm in antistitibus creandis, verùm & in alijs dispensandis sacerdotijs quibus iniuncta est animarum cura, sanctè seruanda est: nam in alijs qui tali cura vacant, licèt præteritis dignioribus contra iustitiam distributiuam delinquatur: non tamen subest tantum periculi. Atqui eam ob rem aut nunquàm aut perquàm rarò peccatum illic mortale committitur: dum modò non concedantur indignis. ¶ Ex hac autem definita conclusione dubia nonnulla suboriri videntur, quæ idcircò necesse est vt per ordinem examinemus. Primum est quod proximis{ Prima dubitatio de annuis pensionibus. } verbis de beneficijs cura animarum carentibus appendet, an scilicet pensiones annuę quæ à quinquaginta hinc annis percrebuerunt in ecclesia, tutò & imponantur beneficijs, & recipiantur ab ijs quibus exhibentur. Ad hoc primùm omnium respondetur, pensiones huiusmodi non habere annexos ecclesiasticos titulos: quia pensionarius non fit beneficij possessor: sed tantùm possidenti imponitur onus soluendi. Et potest imponi vel personæ quamdiu possederit, vel quod multò est vsu frequentius, ipsis fructibus beneficiorum. Qua de re neque aliam habent annexam curam, neque canonicum persoluendi officium. Atque hac vtique ratione huiusmodi reditus tutissimi existimantur: nempe quòd nulla sint cura onusti. Ego verò, licèt de plenaria Pontificis potesta{ Autoris lima de proposita quæstione. }te in dispensandis beneficijs nihil ambigam, semper tamen arbitratus sum hæc esse periculosissima omnium beneficiorum: idq́ue propter eandem rationem qua alij censent esse tutissima. Nam si verum est quòd paulò ante commonstrare nitebamur: nempe summum pontificem non esse dominum, sed dispensatorem beneficiorum, quæ sunt ecclesiarum stipendia: consequens inde fit, vt illa adiudicare nequeat nisi pro altaris (vt ait Paulus) ministerio: vel tanquam mercedem pro aliquo seruitio ecclesiæ, etiam si non esset spirituale: vtputa duci aut militi, qui ecclesiam tempore necessitatis propugnat: qua de causa decimarum tertiæ Regi Hispaniæ tributæ sunt. Et congruentiùs possent illi concedi qui negotia ecclesiæ gereret, vel in concilio, vel in curia, vel alibi: sicuti olim mos erat his qui prælatis in adiutorium adhibebantur, prouentuum quotam impertiri. Prætereà quando dubia lis super aliquo sacerdotio dirimi aliter non posset, liceret aliquam portionem parti cedenti in bonum pacis addici: de quo vno pensionum genere vnicus est textus in toto iure, Nisi essent. de præben. At quòd citra hunc casum absque vllo titulo & obligatione bona ecclesiæ possint hoc modo dispendi, non apparet quomodò intra limites dispensationis contineatur. Et re vera rei nouitas eam in suspicionem vehementer adducit. ¶ Alterum dubium est{ Dubium alterum. } de illis qui neque eligunt neque beneficia conferunt, nihilo minùs sunt causa vt vel dignitate inferioribus vel prorsus indignis conferantur, vtrùm delictum illis sit. Et peculiariter fit interrogatio de resignatoribus. Resignat quis sacerdotium suum in manibus Prælati, sed tamen in fauorem consanguinei, vel alterius certæ personæ indignę, & non aliâs: videtur ille extra culpam esse: nam Pręlatus est cui collatio incumbit. Respondetur tamen Præ{ Responsio. }lati delictum non excusare resignantem: vtpote qui verè est causa iniquæ collationis. ¶ Vbi de hoc maximè admonere non præteribo, videlicet quàm sit cauendum nè pue{ Beneficia pueris minimè conferenda. }ris beneficia præbeantur: nam etsi contingat, vt optima sint indole, non solùm ius Canonicum, verùm neque naturale reputat eos dignos. Dignitas enim non spem, sed rem dicit. Atqui plurimùm vsu venit, vt qui de se pueri bonam fecerunt spem, quam, si absque diuitijs ecclesiasticis manerent, ad vberem frugem perducerent, cùm primùm ditantur, superbire ac ferocire incipiunt. Permulta alia dubia in præsentiarum præterimus, nè extra rem & causam distrahi videamur. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm beneficiorum pluralitas sit iure permissa. SVperiori articulo annexum est in hoc tertio de beneficiorum pluralitate disputare, vtrum sit quoquo pacto iure permissa. Pugnant enim à parte negatiua Canones plurimi, tam Conciliorum quam sanctorum patrum. In primis est decretum{ Primum argumentum. } Synodi. 7. Constantinopolitanæ, vt refertur 21. q. 1. cap. clericus. Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesijs: negotiationis enim hoc est & turpis lucri proprium commodum, & ab ecclesiæ consuetudine alienum. Vbi citatur verbum Domini, Nemo potest duobus dominis seruire. Et. 70. distinc. cap. sanctorum. ait Vrbanus, Omninò in duabus ecclesijs aliquem intitulare non liceat, sed vnusquisque in qua intitulatus est, in ea tantùm canonicus habeatur. vnde extrà, de præben. cap. quia. perhibetur præbendarum multitudinem canonibus esse inimicam. ¶ Secundò allegantur à{ Secundum. } sancto Thoma quoli. 9. ar. 15. sanctorum dicta. Ait enim Chrysostom. Quòd tenebra{ Chrysost. } erubuit, lumen erubescat: quod figuræ non fuit concessum, rei reor esse illicitum: figuræ autem, hoc est, legi veteri, non fuit inter Leuitas concessum vt qui capiebat in Bethlehem, caperet in Hierusalem: cùm nos ergo perfectiores esse debeamus, qui capit in Tyro non capiat in Damasco. Hæc Chrysostomus. & Bernard. Qui non vnum sed plures{ Bernardus. } est in beneficijs, non vnum sed plures erit in supplicijs. ¶ Item id esse videtur contra ra{ Tertium. }tionem, & ius naturale, & diuinum iam modò citatum: Nemo potest duobus dominis seruire. Cui insuper accedit iuramentum quo quisque iure antiquo fidem suam astringit seruire ecclesiæ, cui se mancipare constituit. ¶ In contrarium faciunt iura quæ plura beneficia eidem personæ indulgent: vt tum alibi, tum. 21. q. 1. frequentes Canones docent. QVæstionem hanc disserit diuus Tho. quolibet. 9. citato articul. 15. At quia{ D. Thomas. } rei huius abusus nimiùm in perniciem ecclesiæ obrepsit, non erit superuacaneum rem denuò ac sedulò examinare. Nam cùm (vti ait illic sanctus Thomas) ius hîc naturale ac diuinum implicetur & humanum, quantum ad duo priora, rei huius definitio ad Theologos pertinet: licèt quantum ad tertium, spectet ad iurisconsultos. Placet ergo veluti primum fundamentum distinctio illa sancti Thomæ: Triplex est actionum ordo: scilicet aut quæ deformitatem habent inseparabilem, vt mendacium: aut quæ indifferentes sunt, vt deambulare: aut tertiò quæ licèt per se nudè & absolutè consideratæ, deformitatem quandam repręsentent: circunstantijs tamen vestitæ licitè fieri possunt: vt hominem occidere, quod iudici, & defendenti se licet. ¶ His præiactis respondetur ad quæstionem septem conclusionibus. Prima.{ Prima conclusio. Suadetur conclusio. Secunda. Probatio. } Habere plures præbendas non est res primi ordinis. Hæc conclusio inde fit liquida, quòd multis casibus super hoc sancta iura dispensant, vt statim patebit. ¶ Secunda. Neque est secundi ordinis. Non enim est perinde indifferens atque habere plures vestes: hoc quippe absolutè consideratum, nullam implicat aut malignitatem aut indecentiam: habere autem plures præbendas, si nudè spectetur statim sonat quasdam ordinis peruersiones. Primùm, quia ratio docet vt vnicuique ministerio suus propriè deputetur minister: aliâs vnus plurium personas induit. Secundò, cultus diuinus detrimentum patitur. Et tertiò, cùm bona hæc (vt diximus) stipendia sint ecclesiarum, suo defraudantur iure. Id quod rerum vsus & experientia docet. Aggeratis siquidem præbendis multis ad personarum paucitatem, vix vlla restat ecclesia, cui pro ratione suarum decimarum seruiatur dignè. Et quartò inde sequitur distributiuæ iustitiæ præuaricatio, videlicet vt digni multi egeant: alij verò exundent. Quintò esca & fomentum ambitionis inde subministratur: nam interdicta præbendarum accumulatione, sacerdotes non tam auidè sitirent atque ambirent bonis ecclesiæ ditari. Et sextò id in causa est vt literarum studia neglecta iaceant: vtrinque etenim spes bonorum debilitatur: scilicet & quòd meritorum ratio non habetur, & quod auida ditiorum auaritia impedimento est nè inopes promoueantur. Quin verò septimò, & transgressio quædam est illius Paulini præcepti, Vnusquisque in ea vocatione qua vocatus est maneat. Atque illius prætereà ad Rom. 12. Sicut in vno corpore multa membra habemus: quod Gregor. ad hoc propo{ Gregorius. }situm citauit. 89. distin. cap. singula. vbi ait, Singula ecclesiastici iuris officia singulis quibusque personis sigillatim committi iubemus. Sicut enim in vno corpore multa membra habemus: omnia autem membra non vnum actum habent: ita in ecclesiæ corpore multa membra sunt: & ideo distincta officia esse debent, & ecclesiæ diuersis personis commendandæ: aliâs totum corpus esset oculus: aut totum auditus: aut vnus multorum corporum oculus. ¶ Tertia conclusio. Habere plures prę{ Tertia conclusio. }bendas res est tertij ordinis: scilicet quod licèt per se absolutè librata in malum sonet, vt proximè nunc rationes comprobabant: potest nihilo seciùs talibus circunstantijs exornari, vt fiat licitum. Ad huius autem lucidam{ Distinctio. } intelligentiam distinguere de beneficijs operæpretium est. Alia enim sunt quæ residentiam habent annexam: alia verò quæ liberiora sunt, vt simplicia sacerdotia quæ præstamerę vulgò dicuntur. Atque illorum quibus residentia annectitur, alia sunt quibus iniuncta subinde est animarum cura: vt episcopatus & parœciæ: aliæ verò quæ hoc onere sunt immunes. De his ergo non arbitror eodem esse pacto censendum. Hoc supposito sex casus notantur. 21. q. 1. in Summa, iuri{ Sex casus. }dici, quibus licitè compati se duæ præbendæ valent in eadem persona. ¶ Primus ratione tenuitatis: quia non possunt singulæ singulos alere sacerdotes, vt habetur. 10. q. 3. vnio. Qui quidem casus verus est etiam in his sacerdotijs quæ curæ subduntur animarum. Quinetiam posset idem & in episcopatibus licêre. Possent inquam esse adeò tenues (quales frequenter sunt in Italia) vt neuter posset episcopum pro sua dignitate sustentare: possentq́ue esse tam proximi, vt ab eâdem valerent persona administrari. Et est textus. 21. q. 1. cap. illud. vbi conceditur vt idem sit Archiepiscopus Tarraconeñ. & Episcopus Funden. ¶ Secundus ca{ Secundus. }sus, quando vna est ecclesia ab altera dependens: vt legitur cap. eam te. extrà, de ætat. & qualit. & ordi. præfici. Quomodò autem fiat ecclesiarum vnio, patet extrà, de rel. dom. c. quia monasterium. Neque quis fallatur, arbitratus in eundem casum recidere: nam primus intelligitur etiam vbi ecclesiæ non sint vnitæ. Potest siquidem Papa sine vnione adiudicare duas ecclesias propter tenuitatem vni sacerdoti: etiam cum titulo vtriusque. Est tamen hîc{ Adnotatio. } consultè animaduertendum quòd in hac tenuitate meditanda, non est respectus habendus personæ, sed communis vtilitatis ecclesiæ in quem cuncta hęc referenda sunt. Enimuerò si persona supra dignitatem suam & conditionem contendit amplam familiam splendoremq́ue vitæ sustentare, non illa lance æstimanda est prouentuum tenuitas, sed ad hoc spectandum quid ecclesiæ conducat. Prætereà cauendum maximè nè præbendarum vnio in fauorem personæ fiat, & fraudem ecclesiæ. Est illustris quispiam pluralitate beneficiorum pressus, qui ad eximendum sibi scrupulum conscientieæ procurat per annexionem cuncta in vnum coadunare. Profectò is arbitratu meo, dum hoc sophismate fascinare cogitat diuinos oculos, grauiùs turpiusque delinquit, quam si plurium figuram retineret: debet enim vnio ecclesiarum in emolumentum ipsarum absque dolo malo fieri, vt sit legitima. ¶ Tertius casus est propter paucitatem{ Tertius casus } clericorum: vt. 21. q. 1. c. clericus. adnotatur. Quamuis illic non dicatur nisi propter inopiam hominum, quod referri potest ad incolarum raritatem. Veruntamen raritas etiam sacerdotum, necessitatem inducit demandandi vni plures ecclesias. Atqui iudicanda est paucitas quando rari sunt digni. Qua porrò de causa non inhiberem in prouincijs probitate & doctrina sacerdotum destitutis, vnum pluribus ecclesijs deputari, etiam cum cura animarum: quippe quod in rem ecclesiæ fœliciùs cederet, quam sacerdotes penitùs inidoneos populo Christiano præficere. ¶ Quartus casus pluralitatem excusans{ Quartus casus. } occurrit, quando quis vnam habet præbendam in titulo, atque alteram commendatitiam: vt habetur eâdem causa &. q. cap. qui plures. Ad{ Qualiter præfatus casus sit intelligendus. }monendum tamen est de intellectu huius textus. Enimuerò iuris prudentes, qui ad forum iudiciale penitùs attendunt, tutam forsan arbitrantur cuiuslibet conscientiam hoc pacto possidentis duas præbendas: at verò qui penitiùs iudicium diuinum introspiciunt, aliter censebunt. Etenim eædem causæ, imò (vt reor) iustiores coire debent vt quis dignè in conspectu Dei altera fruatur præbenda sub titulo: altera verò sub commendatione, quàm si ambas haberet in titulo. De commendationibus quippe loquor perpetuis, quæ hoc ætatis habentur in vsu. Est lex prohibens nè Cardinales qui Romæ resident, fiant Episcopi: & nè huius fiat præuaricatio legis, commendantur illis ecclesiæ perpetuò, nihilo differentiùs quam si titulus illis inscriberetur. Profectò si fas esset ita loqui, hic commendationis prætextus præuaricatio est legis, etsi personata: & fortè eo criminosior, quo fit magis in fraudem legis. Nam in fraudem legis facit, qui saluis legis verbis, sententiam eius circunuenit. l. contra. ff. de legibus. &. C. eodem titul. Non dubium est in legem committere eum qui verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem. l. non dubium. Etenim si causa ferendæ legis fuit necessaria Episcopi residentia in sua ecclesia, quídnam quæso refert commendatariúsne absens sit, an verus Episcopus? Ratio nanque quæ iustam faciat ac legitimam commendationem, hęc esse debet, quòd haberi tunc persona non potest cui legitimè sub titulo adscribatur: non autem commendatarium ditare. Haud quidem inficias ierim quin possit Episcopus Romam à Pontifice Maximo ob publicas causas acciri: tamen quòd illic perpetuò maneat, nihil obmurmuro: sed tamen neque ambigo quin multò sanctiori fide & diuino mandato teneatur Episcopus Cardinalis præsens esse ecclesiæ suæ quam Romæ: siquidem episcopi iure diuino instituti sunt: Cardinales verò post Apostolorum sæculum creati. ¶ Quintus casus est{ Quintus casus. } quando Papa pluralitatem concedit: vt habetur eâdem quæst. cap. relatio. Et sextus si dispenset episcopus: vt habetur. 70. distin. canon. sanctorum. Hi autem duo casus ad normam quarti modò expositi auscultandi sunt, videlicet quòd quantum ad forum exterius censentur legitimè possidere: tamen vt Deo dispensatio sit accepta, debet legitimis causis circumuestiri. Quanuisiam non est in vsu vt episcopus possit super præbendarum pluralitate dispensare: quia cap. dudum ecclesiastica. extrà, de election. videtur ius antiquum abrogatum: nempe vt solus Papa dispenset: vt illic notauit Panormitanus. Tametsi hoc intelligendum sit sub ambarum titulo: quia commendare ob necessitatem bene potest episcopus dum non patet ad curiam aditus. ¶ Septimus casus{ Septimus casus. } additur extraordinarius propter sublimes & literatas personas, quæ maioribus beneficijs sunt honorandæ: vt verbis vtamur cap. de multa. de præbend. sublimes enim (vt aiunt) refertur ad sanguinem. Attamen neque illud ad illustrium commodum est referendum, sed ad ecclesiæ splendorem. Ecclesia enim dum vagiebat in cunis, & potentia sæcular. premebatur, opùs habebat illustrium viribus suffulciri: qua de causa indulgebatur vt aliquanto plus stipendiorum sortirentur. Iam verò hoc ætatis, si fas est dicere verum, nescio an eadem dispensationis causa tam legitima existat: porrò cùm rerum vsus palàm doceat sublimium potentatum ita grassatum esse in ecclesiastica sacerdotia, vt hæc fuerit non minima causa ruinæ in qua modò iacet ecclesia. Tametsi nunquàm negabo, quin si ingenui & natalibus præclari, moribus sint cum primis, mox literis ornati, plurimùm splendoris ac roboris reipublicæ ecclesiasticæ afferant. ¶ Subsequitur hîc tandem dubitandi ra{ Dubitatio. }tio, an præter hos casus licitum sit Papæ dispensare, & compatibiles facere plures præbendas & personatus. Hoc in disputationem produxerim propter multa & varia quæ à Doctoribus iuris Canonici affirmantur: vt videre quisque poterit a{ Syluester. Archidiaco. }pud Syluestrum, in verbo, beneficium. 4. Ait enim in primis Archidiacon. casus istos superiores coërcendos esse ad præbendas quæ absque cura sunt animarum, sed profectò nulla hoc ratione probatur: quin verò episcopatus pro causa, vt suprà citauimus, cap. illud. 21. q. 1. possunt eidem permitti, nè dum parœciæ si proximę sunt & tenues: quanuis tunc decentius esset vniri. Alij dicunt extra hos casus nemini licêre plures habere præbendas. Intelligendum est tamen absque legitima dispensatione: alio{ Solutio. }qui dubitari non licet, quin eadem potestas quæ superioribus casibus dispensauit, si occurrerint alij nondum cogitati, æqui tamen & iusti, possit dispensare. Consule si lubet de hac re Syluestrum & alios Summistas. ¶ Duo tamen hîc restant dubia. Prius, vtrum{ Alterum dubium. } absque dispensatione duo possint beneficia ab eodem possideri: Posterius, vtrùm vbi dispensatio requiritur, ille qui absque legitima causa dispensationem nactus est, tutam habeat conscientiam. De priori dubitatione distinguendum est inter beneficia,{ Distinctio. } quantum ad residentiam & curam: qua distinctione præhabita statuitur conclusio quę sit huius articuli ordine quarta: nam tres suprà præmisimus. In beneficijs simplicibus, sci{ Quarta conclusio. }licet, neque habentibus curam, neque residentiam exigentibus, qualia sunt præstameræ, nulla est necessaria dispensatio, vt plura eadem persona obtineat. Scio glossas sacrorum Canonum multas in contrarium ire: sed tamen non solùm iam receptus vsus, verùm & ratio nostram conclusionem edocet. Est enim adnotandum{ Probatio conclusionis. } fundamentum quod ex sancto Thoma suprà desumpsimus: videlicet in his spectandum esse trinum ius, scilicet diuinum, naturale, & humanum: quorum hoc vltimum per desuetudinem legis aut contrariam consuetudinem abrogatur: quod autem quis duo habeat simplicia beneficia, non est vsque adeò contra naturale ius & diuinum, vt consuetudo illud nequeat abrogare. Hoc patet: quoniam licèt habendus etiam oculus in istis sit ad iustitiam distributiuam, potissimùm tamen ad commutatiuam, per quam ecclesijs de ministris prouidendum est: vbi autem residentia non est requisita, ibi ecclesia non læditur ob prębendarum pluralitatem. Verum est Adrianum mitigare verbum, dicendo hanc non esse propriè abrogationem, sed derogationem: proptereà quod talis prouisio non potest fieri absque vlla prorsus causa, sed aliqua interueniente. At verò iam nunc profectò licèt nulla interueniat ratio, conferuntur ab inferioribus Prælatis sine vlla dispensatione. ¶ Quinta pro{ Quinta conclusio. }positio. In his quæ residentiam requirunt, sed curam non habent, vt sunt canonicatus, nondum ius abrogatum est: sed manet vsus vt absque dispensatione non aceruentur eidem: faciliùs tamen potest in istis procurari concedique dispensatio, quàm in habentibus curam. Quin verò in beneficijs canonicatu minoribus quæ seruitio etiam interessendi sacris obnoxia sunt, nullus est dispensandi vsus. ¶ Addiderim autem conclusionem sextam,{ Sexta conclusio. } quòd huiusmodi beneficiorum coaceruationes, siue per dispensationem fiant, siue secùs, carere non possunt culpa, etiam quandoque mortali, atque graui scandalo, in ecclesiarum detrimentum: idque potissimè vbi nimium accumulantur, & personis deputantur indignis. Conclusio hæc inter probandam conclusionem secundam constitit. Iam enim nulla{ Contra abusum in cambiendis beneficiis. } spectantur aut desiderantur merita, sed perinde, quinetiam turpiùs atque impudentiùs quàm sæcularia & profana, ambiuntur, cambiuntur, væneunt, hæreditantur, regressantur, profanantur, ac dilapidantur. ¶ Septima conclusio. Parœciæ & id genus{ Septima conclusio. } sacerdotia quæ in animarum curam instituta sunt, vsque adeò non possunt absque legitima dispensatione ab eâdem obtineri persona, vt si legitima non fuerit, nequeant tutò in foro conscientiæ apud Deum possideri. Non solùm sententia est sancti Thomæ quolib. cita{ D. Thomas. Adrianus. }to, atque Adriani in De plural. beneficio. verùm & sacri Canones id insinuant, eiusque interpretes apertè pronuntiant. Quin verò doctores conclusionem non moderantur, vt de illis solis intelligatur, sed de cunctis (quod verissimum est) quæ dispensatione indigent vt possideantur. Est tamen enormitas turpior in his quę curam habent animarum. Itaque & Papa sine legitima causa dispensans, grauiter delinquit, & eius delictum non liberat ambientem, obtinentem, & retinentem, à culpa. In pri{ Papa delinquit sine causa dispensans. Paulus. }mis quòd Papa delinquat sententia est Apostoli suprà citati: Sic nos existimet homo vt ministros Christi, & dispensatores ministeriorum Dei. Et subdit: Hîc iam quæritur inter dispensatores, vt fidelis quis inueniatur. Quin verò Christus Lucæ. 12. Quis putas est fidelis dispensator & prudens? Et re vera nullibi tanta fides exigitur quàm in committendis concredendisque animis, Christi sanguine redemptis, illius curæ, qui præsens semper gregi suo prospiciat. Vnde Bernar. de consi.{ Bernardus. } ad Eugenium lib. 2. cap. 6. ait, potiùs Pontificem summum, qui spiritualis est, omnes iudicans & à nemine iudicatus, debere non sua voluntate pro lege vti: sed Christum præ omnibus imitari, qui non suam, sed patris voluntatem venit facere: vt omnia non pro sua vtilitate, sed pro communi commodo dispenset. Aliâs vt dissipator censendus est. Nam et{ Sensus illius, Papa plenariam habet dispensandi potestatem. }si iura suprà citata plenariam ei tribuant potestatem dispensandi, id tamen intelligunt quia non habet superiorem in terra à quo possit iudicari: mittimus concilium in causa hæresis. Attamen apud Deum exactissimè respondere tenetur si fidem in dispensatione defregerit. Ratio ergò conclusionis est hæc, Sacerdotia quæ curam habent annexam, re{ Ratio conclusionis. }ctè nequeunt administrari sine præsentia: tanta est vigilantia quæ animabus curandis ac prospiciendis necessaria est: residere autem simul nemo potest in ecclesijs pluribus: ergò sine vrgentissima causa eademque ecclesię necessaria, non potest citra atrocem culpam super hoc dispensari. Sed ait fortè ille cum quo{ Inanis ac stulta obiectio. } dispensatum est, Papa dispensauit: ipse sibi viderit: ego immunis sum. Hic tamen cauillus securos multos reddit, tutum verò neminem: quoniam Papa non est dominus, vt identidem dictum est, sed dispensator: ideoque qui iniquam dispensationem petit, iniquitatis causa est: & qui ea vtitur, eadem semper irretitur iniquitate. Accedit ius Concilij Lateranen. de quo extrà, de præben. cap. De multa.{ Concilium Lateranen. } & cap. Dudum ecclesia. de election. vbi nullatenùs permittitur duas simul possideri parœciales ecclesias. Et Hostien. & Panor. & re{ Hostiensis. Panormita. }liqui super cap. extirpandæ. de præben. indubiè consentiunt, residentiam similium curatorum non posse per vicarium suppleri. Et ratio est, quia cùm beneficium conferatur in{ Ratio secunda conclusionis. }tuitu personæ, ob suam scilicet ipsius dignitatem, illa suppleri non potest per pauperem mercenarium, qui plurimùm indignus est. Et quamlibet dignus esset vt locum haberet mercenarij, non tamen pro ratione fructuum beneficij. Soluit ecclesia iusta stipendia pro viro docto & graui, qui si præsens adesset, suis eleemosynis, consilijs, fauoribusque & authoritate posset suo gregi prospicere ac deseruire: non ergò hæc possunt per mercenarium perfici. Miraculum est quòd liceat curato ob eam solam curam & onus quod vicarium viliùs quàm potuit sibi substituit amplitudinem fructuum percipere: reclamante Paulo, Qui non laborat, non{ Paulus. 2. Timoth. 3. Qui per alium laborat per alium manducet. } manducet. Sed ais, satis est laborare per alium: profectò si non debet manducare nisi qui laborat, fit vt qui non per se sed per alium laborat, non debeat ipse manducare, sed contentus esse si loco illius alius manducet. Ait fortassè parœcius, beneficij possessor, satis est huic ecclesiæ hunc vicarium substituere. Responderet autem Ecclesia si fari sciret, Ergò satis est ei hæc, quam tu illi tribuis, merces: cur ergò reliquum ex me absque vllo seruitio surripis? Insinuabat se huc de residentia Episcoporum sermo: sed hic adeò amplus est, vt illo totum ferè librum nonum compleuerimus. Audiant ergò interim supre{ Sententia authoris de residentia Episcoporum. }mum Pastorem suum, qui animam suam dedit pro ouibus suis, eos admonentem, quemadmodùm mercenarius & qui non est pastor, cuius non sunt oues propriæ, videt lupum venientem & dimittit oues & fugit. AD argumenta ergò in contrarium con{ Ad argumenta. }clusiones respondent. Commonstrant enim illa iura naturam & ingenium rei, vbi nudè præbendarum aceruus consideretur: vt secunda conclusione explicitum est: cui tamen tertia non repugnat: nempè vt ob legitimas circunstantias id fieri possit licitè. Et pariter respondetur ad sanctorum dogmata, ac subinde ad rationem tertio loco adiectam. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm in collatione sæcularium magistratuum subesse poßit crimen acceptionis personarum. POST hæc quæ de Ecclesiasticis bonis dicta sunt, continuò in hoc quarto articulo similis se insinuat disputatio de sæcularibus magistratibus, publicisq́ue officijs ac muneribus, quæ administrandæ iustitiæ creari consueuerunt in republica: nempè vtrùm in illis conferendis ac dispensandis subesse quoque possit crimen acceptionis personarum. Arguitur enim primò à par{ Primum argumentum à parte negatiua. }te negatiua. Bona hæc (veluti de ecclesiasticis diximus) sunt stipendia erecta & stata ministris rei publicæ: qui illa mercede sua quisque obsequia impendit: ergò non pertinent ad distributiuam iustitiam: sed respublica vel rex in quem publica potestas translata est, veluti propria bona potest cui libuerit elargiri, veluti conductis operarijs: ac subinde fit consequens vt nullum ibîdem locum habeat personarum acceptio. ¶ Imò apertiùs ex ea{ Argumen. 2. }dem radice secundò arguitur. Res publica atque adeò rex non solùm illa publica stipendia, verùm & iura quę quidque soluit ministris iustitiæ pro suo placito instituit: ergò nulla ratio vetare videtur quin magistratus ipsos & officialium loca vendere possit: tantum abest vt in eorum prouisione peccare possit personarum respectu. ¶ In contrarium reclamat vox populi. QVæstio huius articuli per ea quę in proximo dicta sunt perquàm facilè definitur. Est enim prima conclusio secundæ su{ Prima conclusio. }perioris similima. Bona hæc sæcularia ministrorum iustitiæ, licèt imaginem, & rei non nihil gerant iustitiæ distributiuæ, non tamen tali solùm ratione æstimanda sunt, sed velut materia iustitiæ commutatiuæ. Enimuerò non sunt ea lance libranda ac si essent rei publicę bona: ea tantùm ratione applicanda ciuibus quòd sint prouentus publici: aut tali ratione ac si sint præmia proposita honestis viris, probis, & sapientibus, pro suis virtutibus & exhaustis laboribus per literarum studia: sed tanquàm stipendia publicis ministris iustitiæ decreta, pro suis obsequijs quæ rei publicæ impendunt. Hæc conclusio patentior etiam est quàm quæ de ecclesiasticis bonis asserebatur. Enimuerò nisi necessaria esset iustitiæ administratio, nunquàm ob præmium virtutum aut literarum contributa essent à populo, vel impensa ex ærario regis. Quapropter rex per iustitiam commutatiuam debet tales ministros regno pro tributis quæ populus illi numerat. Debet enim suis ciuibus protectionem ab extero hoste: mox iustitiæ custodiam aduersus internos malefactores. ¶ Hinc subsequitur conclusio secunda. Licèt{ Secunda conclusio. } in collatione huiusmodi magistratuum atque officialium illa inspicienda sit facies distributiuæ iustitiæ, vt dignioribus maiora conferantur: illa insuper seruanda est iustitia commutatiua vt tantum stipendij cuique reddatur quanti penditur eius labor, cura, & functionis qualitas. Conclusio hæc compertior per superiorem fit quàm vt alio prætereà egeat testimonio. ¶ Tertia conclusio superiori{ Tertia conclusio. }bus agnata. Personarum merita quibus publicæ administrationes & munera demandantur, non sunt æstimanda præcisè sicut in distributiua iustitia secundùm eorum absolutam considerationem in ordine ad seipsos: sed respectu finis & functionis ad quam assumuntur. An scilicet sint ad subditos accommodi, & ad magistratum illum gerendum idonei. Ex his fit consequens, quod si indigna sit assumptio huiusmodi classis hominum, non tam pensanda est iniuria quæ fit dignioribus, quàm illa quæ fit ciuitati, vel genti cui talis persona præficitur, vel toti regno, si sint Regiæ curiæ, vel præsidentes, vel assistentes. Etenim sola (vt inculcanter repetam) populi{ Propter populi necessitatem instituti sunt magistratus. } necessitate instituti illi sunt honores, & stipendia decreta quæ illis obueniunt: & non propter personas ipsas quibus deferuntur: sicuti bona quæ per distributiuam iustitiam communicantur. ¶ Ex hoc ergò consequitur quarta conclusio. Quando digni non ob{ Quarta conclusio. }tinent istos honores & stipendia, acceptionis personarum crimen committitur, vinculumque inde adeò restitutionis oritur: non tamen quæ facienda sit ipsis qui obtinere deberent, sed certè populo qui damnum accepit & incommoda. Hæc inquam conclusio ex superioribus liquidò patet: quia in populum tunc peccatur contra commutatiuam, quæ militat sub legali vniuersaliq́ue iustitia principis. Licèt denegandum non sit quin contra iustitiam distributiuam iniuria fiat etiam & dignioribus: porrò qui cum illo intuitu literis virtutibusque insudent, quodam pacto defraudantur. Benè enim consulteque{ Solon. Democritus } & Solon & Democritus aiebant duo hæc diuina numina cuncta gubernare, præmium scilicet & pœnam, quibus ideo omnis respublica continetur. Secundum quos philosophos Vl{ Vlpianus. }pian. de Iusti. & Iure, lib. 1. Bonos, inquit, non solum metu pœnarum, verum etiam præmiorum quoque exhortatione efficere cupimus. Illud tamen personarum qualecunque ius non inducit restitutionis ligamen quæ illis sit facienda. Habet nihilo minùs (vt dicebam) locum & in istiusmodi distributionibus personarum acceptio. Vt, verbi gratia, si Rex Salmantinos tantum ad publica munera accerserit aut ad alias præbendas, ea tantum ratione quod Salmantini sunt. Secùs autem si hoc argumento vteretur ad explorandum eorum merita. ¶ Sed roget quis fortè quænam merita libranda sunt & conquirenda tam in publicis magistratibus quam in alijs ministris inferioris ordinis: vt sunt scribæ, & alij huius classis: vtrum sola eorum probitas. Hanc interrogationem pernecessariam hîc duximus, cuius ideo gratia hanc appendimus longiusculam meditationem. Statuitur ergò quinta conclusio.{ Quinta conclusio. } Nemo qui improbis est moribus, quacunque vel scientia vel prudentia, quæ potiùs in viro prauo erit astutia, præpolleat, ad huiusmodi prouincias est promouendus. Enim{ Ratio conclusionis. }uerò artes quæ solo intellectu consident, potest quidem vir nequam probè exercere: vt fidibus dulciter canere, pulchrè pingere, ad fabrè sculpere: illam verò practicam quæ in iustitiæ administratione posita est, nemo nisi virtutum vniuersitate præditus exequi va{ Illustratur satis conclusio. Aristot. }let iustè. Cuius ratio in promptu est quòd (vt. 6. Ethico. Arist. autor existit) regere atque imperare prudentiæ munus est: prudentia autem secum habet cunctas virtutes connexas: & potissimùm prudentia iudicis. Est nanque (vt. 5. Ethico. docetur) iustitiæ custos: haud tamen iniquitates omnes reipublicæ exagitare potest, ac secundùm leges vindicare, nisi fuerit virtutum omnium decôre perornatus: nam qualis vnusquisque est, talis sibi finis esse videtur: obidq́ue de officijs non potest quis iudicare bene qui malignè illis affectus est. Quin verò (vt rerum vsu & experientia constat) corruptus animus non potest non æquitatem iustitiæ labefactare. Qua vtique de causa Arist. Polit. 3. postquàm disseruit non idem{ Aristot. } esse, vt quis bonus sit ciuis, atque vir bonus, exceptionem statim subdit: videlicet eum ciuem qui præsidens est & princeps virtutibus omnibus viri boni indigere. Quin age hac ratione 5. Ethico. asseruit magistratum ostendere virum, quòd cùm virtutes reliquæ hominem in seipso componant: iustitia verò ipsum ad alios ordinet, facilius est virtutes reliquas colere quàm iustitiam: obidque non satis virtus dignitasque personæ habetur explorata, quousque magistratum ineat. Ad hæc cùm iustitię ministri, membra sint principis, in ipsis debet suam ipsius pulchritudinem exhibere ciuium oculis. Nulla enim de re certiùs perpenditur qualis sit princeps, quàm de ministrorum integritate aut corruptela. Neque enim quicquam illi aliud, seu diuinum ius spectes seu naturale seu humanum, arctiùs iniunctum est, quàm vt iustitiam custodiat: quæ non tam legum vi quàm ministrorum prudentia, & cum primis charitate & probitate custoditur, tuetur, & vegetatur. Adde quòd dum hominis iniquitas authoritate publica coarmatur, nihil esse reipublicæ pestilentius potest. Ecquid enim iniquius atque peruersius quàm eâdem authoritate quę in custodiam iustitię diuinitùs creata est, in eius exitium & interniciem abuti? Quàm hæc omnia prudenter vnico verbo. 5. Ethico. Arist. conclusit: vbi iu{ Aristot. }dicem pronuntiauit debere esse iustum ipsum viuens, hoc est iustitiæ spiritu cuncta disponens. Quare leges vt sint ipsæ sanctissimæ, tamen sine recto iudice cadauera sunt defunctæ rationis. Præterquàm quòd dum subiectus populus videt iustitiæ custodem impunè delinquere, non solùm iustitiam despectui habet, delinquendique ansam inde nanciscitur, verùm in odium virtutum pertrahitur, quam sic pessum ire videt. ¶ Inter iudicis autem{ Auaritia inter iudicis delicta primas tenet. Iustinianus. } vitia auaritia est pestilentius. Quod auct. Iustiniani, vt iudices sine quoquo suffragio fiant, disertissimè pandit. Vbi ait Imperator se non sufficere considerare & exponere quanta ex furto prouincialium iudicum fiant pessima. Sanctissimum Oratoribus fuit vt nemo in illum ordinem admitteretur, nisi in primis vir bonus esset, ac mox dicendi peritus: quanto ergò Christianis hoc debet esse sanctius in iudicibus creandis? Scopum profectò optimè ille coniectauit Moysis socer, dum gene{ Iethro. }ro huiuscemodi consilium dedit, Exod. 18. Prouide ex omni plebe viros potentes & timentes Deum in quibus sit veritas, & qui oderint auaritiam: & constitues eos tribunos, & centuriones, & quinquagenarios, & decanos, qui iudicent populum omni tempore. ¶ Huic{ Sexta conclusio. } autem propositioni sextam adhibeamus. Non solùm præter morum honestatem scientia, prudentia, & solertia, atque in primis animi robur necessaria sunt ei qui sessurus est iudex, verùm etiam expedit nonnunquàm eum qui non est tam ornatis moribus, alteri qui illis abundat anteferri propter alias dotes quibus præditus est, ad regendum accommodas. Atque hoc suo gradu in inferioribus etiam ordinibus ministrorum iustitiæ obseruandum est. Quin verò in magistratibus nonnullis creandis & generis nobilitas æstimanda est, quæ non solùm splendorem, verùm & authoritatis pondus secum affert. PER hæc solutum restat argumentum{ Ad primum argumentum . } prius. Conceditur enim stipendia publica ministrorum iustitiæ, esse reipublicæ, vbi seipsa gubernat, atque adeò regis vbi regnum est: nihilo minùs rex debet rei publicę per iustitiam commutatiuam idoneos ministros propter tributa quæ illi contribuunt: quos si non dederit, tenetur illi damna sarcire. ¶ Sed ingerit se statim dubitatio secundi ar{ Dubium circa secundum argumentum. Argumentum à parte negatiua. }gumenti non facilis, an videlicet rex possit huiusmodi magistratus & officia vendere. Obijcere se enim videtur statim verbo ipso venditionis, horribilis quędam turpitudo ac deformitas: quęstionem igitur opùs est euoluere, de suisque principijs deducere. Est enim Diuus Thomas qui (vt legitur opusculo, quod{ D. Th. interrogatus a Duce Brabantiæ. } inter sua est. 21.) interrogatus à fœmina Duce Brabantiæ an liceret illi huiusmodi officia vendere, vel mutuo à Baliuis & Officialibus aliquid certum recipere donec ex officijs suis eandem summam reficeret: respondit, licêre quidem, minimè tamen expedire aut decêre. In quam sententiam Caietan. propendet in{ Caietanus. } Summa, verbo, vænalitas. At quia solutio quæstionis huius in diuersa extrema trahitur, dum alij existimant ex natura rei esse illicitam venditionem, ac si stipendia illa iuraque officialium sua essent propria iure hæreditario acquisita vel acquirenda. Alij verò rem nimium relaxantes eadem officia vænalia perinde arbitrantur, atque prædiorum fructus. Mediam sententiam, nescio an falsus, constituere curabo: quæ subiectis conclusionibus patebit. ¶ Prima. Si munia hæc, magistra{ Prima conclusio. }tus & officia per se nudè absque circunstantijs, quæ vsu veniunt speculatiuè tantùm, vt aiunt, existimentur, scilicet vt verè dignis personis venderentur, qui iustitiam recta, bonaque fide administrarent, neque vllum eis offerretur periculum petendi quicquam aut recipiendi præter ius suum, nihil in se habent quo minùs licitè vænalia sint. Probatur. Venditionis hu{ Probatio conclusionis. }iusmodi iniustitia aut inde existeret quòd spiritualia sunt, & ideo veluti ecclesiastica beneficia gratis conferenda: impedimentum autem hoc palàm est nihil loci in præsentiarum obtinere: si quidem merè sæcularia sunt. Aut quia sunt bona communia, veluti præmia eorum qui literis & probitate pollent, atque adeò illis propter seipsos peculiariter debita, sicuti prouentus rei publicæ, vel sicuti in die iudicij bonis debentur præmia. Et hoc iam modò exclusum est: nimirum dum monstrauimus non esse nisi stipendia & mercedem pro seruitijs & obsequijs eorum qui reipublicæ inseruiunt. Alia autem ratio non apparet iniquitatis huiusmodi venditionis, si nullus aliarum circunstantiarum habeatur respectus: ergò est per se licita. ¶ Secundò &{ Argumentum princeps pro authore. } maioris claritatis gratia arguitur. Demus rempublicam quæ seipsam, verbi gratia, per consules regit. Illa facultatem habet & arbitrium constituendi ex suo ærario singulis magistratibus & officialibus stipendia, tanta vel tanta: ergò quando personam quamlibet huic aut illi officio deputat, cùm illa persona nullum prorsus habeat acquisitum ius, potest ei stipendium vel augere vel minuere: ergò eâdem ratione poterit illi imponere in tributum quotam partem eiusdem stipendij quam soluat reipublicæ. Et eâdem ratione potest illam quotam pretio taxare, atque adeò officium illi vendere. ¶ Posset autem hanc nostram conclusionem quis hoc pacto inficiari: Respubli{ Obiectio. }ca debet ęqua iura constituere ciuibus quę soluant officialibus. Verbi gratia, pro tali scripto tantum, pro sigillo tantum, pro subscriptione. etc. Quòd si pretium exuperat qualitatem officij, imperare debet ciuibus minora iura: & ideo nihil eximere potest ab illo stipendio, atque adeò neque illud vendere, sed remittere ciuibus. Por{ Dilutio obiectionis. }rò autem exceptio hæc & responsio non eneruat argumentum nostrum. Enimuerò contingere potest vt expediens ac decens sit tanta iura imponere litigantibus ad resecandas lites atque ad arcendos à tribunalibus ciues: vel quia illud est vnum iustum tributum pro republica. Hoc autem supposito fortè ex altera parte nimium crescunt scribæ, verbi gratia, aut prætoris prouentus, ita vt pro dignitate personarum redundent. Illo ergò casu non video cur nequeat respublica in suam propriam vtilitatem quotam illorum stipendiorum vertere, atque adeò vel locare officium, vel vendere. Exemplum in hisce nostris scholis patet. Iura scribæ ampla sunt, & aucta Vniuersitate decet illa persolui: factum est tamen plus nimio fructuosum officium: obidque constituit Vniuersitas sibi capere iura illa, & tabellario certam consignare pecuniam. Profectò non video dum officium prouidetur, quidnam iniuriæ sit, illa conditione ministrum suum recipere, Si vis tantum: sin verò, abi: alius accipiet. Quòd si hoc licitum est, licuit etiam totum officium cum sua amplitudine, vel locare, vel vendere. ¶ Aliam verò prætereà exce{ Alia obiectio. }ptionem forsan quisqiam obijciat. Esto respublica quæ per se regitur hoc posset, rex tamen non item: quoniam merus est dispensator officiorum. Et ideo non poterit quasi sua illa vendere, sed tenetur quasi reipublicæ officia dispensare. Attamen obiectio hęc, nisi fallor, nul{ Soluitur dubitatio. }latenùs conclusionem nostram expugnat. Rex enim non tanquam dispensator, sed tanquam ipsa eadem respublica reputandus est. Enimuerò non est æstimandus tanquam reipublicę vicarius, sicuti Venetorum Dux, qui semper est ex republica pendens: sed tanquam plenissimam habens potestatem reipublicæ, eandem scilicet quam ipsa habebat. Sic enim expressè habet Lex illa, Quod principi. ff. de const. prin. Quod principi placuit, legis habet vigorem: vtpotè cùm Lege regia quę de imperio eius lata est, populus ei & in eum omne suum imperium & potestatem contulerit. Hac enim lege atque hac de causa non potest illum vllo pacto dimouere, neque filios iure hæreditario regnandi expoliare, si illud semel illi contulerit, nisi vbi aperta tyrannide regnum pessundaret. Et tunc solo beneficio naturalis iuris quo vim vi repellere licet. Itaque regnum est suum sicut cuiusque ciuis sua est domus: atque adeò quæcunque facultas & ius rei publicę penes ipsum est: licèt non respublica propter ipsum, sed ipse propter rempublicam sit institutus: & ideo omnia debet in publicum commodum referre. Hinc fit quod magnates & domini qui sub ditione regia sunt non habeant ex natura rei eandem facultatem officia vendendi: quia Ducatus, verbigratia, vel Marchio{ Qui possunt vendere hæc officia. }natus non censentur tanquam per se respublica: neque ad illum absolutè pertinet iura quæ subditi soluunt instituere, sed dependenter à rege. At tenentur ministros iustitiæ decenti stipendio conducere. Verum est quòd opida & Vasalli sunt vera eorum possessio: & ideo si expedierit in bonum commune populi sui quotam aliquam eximere ab il{ Discrimen inter regem & alios proceres reipublicæ. }lis officijs, nulla esset iniquitas. Sed est differentia inter regem & illos, quòd quicquid rex reciperet vel exciperet ab istis officijs reputatur esse in bonum publicum: siquidem illi incumbit regnum protegere sicuti si ipse esset respublica: secùs autem domini inferiores: non enim quicquid sibi vsurparent ex huiusmodi officijs reputaretur cedere in bonum publicum, nisi ipsi ad tale bonum applicarent: puta ad reparationem murorum aut pontium. etc. Igitur nullam iniustitiam deprehendere inde valeo si dum rem nudè speculemur, rex iura officialium pro bono publico venderet: vt præturam, verbi gratia, aut scribæ officium suis aulicis donaret, qui possunt alios substituere à quibus aliquam partem susciperent, si fructuum vbertas id ferret: dum modò cunctis incommodis bona fide obuiaretur: scilicet vt qui officium administrarent digni essent, neque fraudes neque latrocinia facerent, quibus pretium quod impenderant corraderent. ¶ Secunda conclusio. Si res hæc non ita spe{ Secunda conclusio. }culatiuè, sed practicè & per applicationem ad vsus atque ad effectuum absurditatem, qui fermè necessariò inde sequuntur, consideretur: non solùm nunquàm aut expedit, aut decet: verùm secundùm moralem prudentiam neque licet. Conclusio hæc multis modis de{ Ostenditur conclusio. }monstratur. Primùm eo ipso quòd officium res fit venalis, non penditur persona cui venditur meritis, sed pecunia: quo nihil potest iniquius esse. Obueniunt enim tunc plurimùm magistratus viris ambitione & auaritia corruptis, sanguine infimis, absque prudentia & literis: quo nihil in republica pestilentius est. Præterquam quòd magistratus inde vilescunt. Mox & hac ratione via sternitur ad diripienda ciuium bona: nam eâdem de causa auaritiæ vitium palliatur. Etenim qui gratis officium receperunt, nisi impudentia insignes fuerint, non audent vltra suum ius pro suo ministerio petere: qui verò coëmerunt, occasionem, saltem fucatam habent dicendi quòd quæ priùs emerant vendere iure possunt ad redimendam vexationem suam. Quanuis re vera nullam habeant excusationem. Nam cùm iura taxata sint, sua culpa est si officium emunt, ex quo legitimè non possunt & pretium & victum conficere. Quòd si officiales huiusmodi & iustitiæ ministri repetundis pecunijs ac rebus, quas contra ius extorquent, sint populo graues, quomodò audebit qui læsus est principem aut dominum conquesturus adire? imò quomodò dominus non erubescet ministrum corripere, à quo ipse pecuniam priùs expressârat, quam ille à plebe deprædatur? Existit prætereà & aliud damnum quod huiusmodi venditiones afferunt: porrò quod homines diuertit ab alijs artibus quas exercere possent vt splendidiùs de rapina viuant. ¶ Prętereà & leges ipsę & iura hac ratione violantur & pessum eunt. Nam scriba, aut prætor, aut quiuis alius officialis qui pretium empti officij extorquere debet à miseris ciuibus, quónam putas modo non violabit fidem suam? quam non iniuriam intentabit, vt miserorum pecuniam emungat? ¶ Præter hæc demum, quando hæc scilicet cuncta cessarent, cum princeps inferioresque domini pro stipendijs quæ à populo recipiunt, iustitiam administrare teneantur, ita se gerere, vt non solùm non eam gratis administrent, verùm neque contenti litigatorum contributionibus pro ministris imperare: nouum quoque lucrum ex administratione iustitiæ sibi extorqueant: profectò non potest culpæ absurditate vacare. ¶ Hæc omnia sanctissimè Imperator Iustinianus in Authen. illo aureo, Vt iu{ Authenticum aureum Iustiniani. }dices sine quoquo suffragio fiant. quo maximè ambæ nostræ conclusiones irroborantur, luculentissimè disseruit. Illic enim persanctè iubet vt personæ quæ publicis officijs addicuntur, singula sine mercede percipiant: nihil omninò dantes neque occasione suffragiorum. Verba sunt Authentici. Tamen in causam non adducit quòd illa, natura sua vendibilia non sint, sed omnibus, inquit, manifestum est: quoniam qui aurum dat & ita administrationem emit, non hoc solùm, sed & aliud extrinsecùs addit amplius occasione commodi. Et sic vno principio illicito dato, multæ subsequuntur rapinę. Legitur prętereà iure communi eadem prohibitio. l. Hæc lex. ff. ad. l. Iuli. de ambi. Quapropter & secundùm ius commune Catholici Hispaniarum{ Reges Catholici. } Reges lege etiam prohibent (vt inter eorum Pragmaticas extat) nè electiones officiorum & potissimùm scribarum, pretio fiant: eademque Pragmatica, authoritate etiam Inui{ Cæsar. Tertia conclusio. }ctissimi Cæsaris confirmata est. ¶ Tertia conclusio. Cunctis alijs hoc esset pestilentius decôrem reipublicæ turpiùs offendens, atque adeò scandalosum si iudicatus venderentur, aut loca eorum qui regi sunt à publicis consilijs: vt audiui in quadam prouincia extra Hispaniam fieri: nam inde præsentissimum{ Quæ officia turpius vendantur. } periculum existeret iugulandi præuaricandique omnia iura. In locis autem Senatorum vendendis, quos vulgò Rectores vocant, eò minus absurditatis apparet quòd non vsque adeò sunt iustitiæ administratores. Atverò quia & vrbem suo ordine regunt, & multa publica munia gerunt, aliaque dispensant, & nonnunquam in consilium iustitiæ adhibentur: non potest non esse incongruum, si non meritorum sed pretij æstimatione eligantur. ¶ Hoc autem est hîc apprimè considerandum, quòd etsi necessitas, legis nescia, principem quandoque compulerit huiusmodi loca diuendere: emptores tamen neque vllus alius vendendi ius habet. Hoc enim esset munus eligendi senatorem vsurpare: quod rex nemini committit. Quapropter nisi facultate regis obtenta, ad quem electio pertinet, nemini licet quantouis pretio emerit, in alterum, vel nummis vel gratis transferre. Neque translatio, nisi pòst regis assensu rata haberetur, vllius esset valoris. Quòd si quis à rege facultatem transferendi locum suum petierit, non explicando venditionem, arbitror sic peccare vendendo vt ad restitutionem pretij teneatur: quia nemini fas est vendere nisi regi. Vbi autem rex eandem largiatur facultatem, cessat restitutionis obligatio: non tamen ratio peccati: postquam venditio non fit in bonum publicum. ¶ Subiecerim prætereà quartam conclusionem: Senatores vrbium, quibus concessum est scribarum functiones eligere, non solùm propter incommoda quæ secunda ac tertia conclusione expressa sunt, nequeunt vllo pacto pretio suffragia vendere, verùm naturæ & conditioni suæ functionis illud repugnat. Itaque etsi regi iuxta tenorem primæ conclusionis aliquando fortè liceret, illis tamen nequâquam pretium recipere fas est. Ratio est, quia ipsi non sunt in quos respublica potestatem publicam transtulit, veluti in regem: sed sunt meri dispensatores, & ex priuilegio simpliciter electores: quorum ideo singulariter talem ausum cohibet Pragma. illa regni{ Pragmatica regni. } citata. Ex quo fit vt neque possint stipendia iuraque scribarum per modum pensionis dispertiri: aut cogere scribam vt tantum alteri soluat. Ità enim solet inter istos senatores conuenire: Eligamus tuum hominem, qui tamen meo aliquid rependat. Re vera non auderem tutas asserere talium conscientias: hoc enim est pretio æstimare suffragium. Quapropter tota pecunia restituenda est electo scribæ, tanquàm per iniquitatem extorta. ¶ Quinta{ Quinta conclusio. } postremaque nostra conclusio sit. Inter hos omnes iniustissimè ac fœdissimè ecclesiastici Antistites huiusmodi munia vęnundant. Nam præter absurda quę superiùs numerata sunt, scandalo Christianos oculos offendunt. Gratis enim acceperunt, gratis dent: non solùm spiritualia, sed sæcularia quæ ad custodiam spiritualium instituta sunt. Haud equidem me latet, neque verò negauerim, quin aliqua iura & munera Antistitibus obuenire possint quæ antiquissima consuetudine bona fide firmata sunt: vt cap. statutum. Clem. de electio. adnotatur: vbi habetur, quicquid emolumenti episcopo prouenerit ex iurisdictione & sigillo curiæ Ecclesiasticæ vel sæcularis, futuro successori fideliter reseruandum. Neque denegandum quin fortè litigantibus etiam in curia ecclesiastica æquum sit aliqua minutissima iura imperare ad obuiandum litibus. Id tamen multò est moderatiùs faciendum quam in foro sæculari. Fieri enim non potest citra scandalum, imò forsan neque citra iniuriam vt sigilli prouentus & subscriptionum tam immodici sint: cùm illa testimonia, si ampli episcopatuum fructus spectentur, episcopi videantur gratuitò debere subditis. In illos enim multò vehementiùs militat argumentum superius, quòd cum gratis debeant administrare iustitiam, contenti sint exiguam pecuniam pro ministris à litigantibus extorquere, absque eo quòd inde sibi aliud lucrum augeant. In calce denique quæstionis postremum hoc verbum adhibuerim, quòd auctiora iura litigantium vel imponere vel dissimulare & permittere eo intuitu vt officium pluris vendatur, scelestius esset iniustitiæ crimen. ¶ Ex{ Ad secundum argumentum . } his ergò solutum restat argumentum secundum. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm in iudicijs dicundis interuenire poßit personarum acceptio. POST hæc quæ de magistratibus, deque alijs reipublicæ muneribus, atque adeò de iudicatibus instituendis ac dispensandis dicta sunt, consequitur in hoc quinto articulo vt examinemus an etiam in iudicijs dicundis crimen quoque acceptionis personarum committi accidat. Videtur enim nullum illic locum attingere. Nam dictum est vitium hoc{ Primum argumentum à parte negatiua. } iustitiæ distributiuæ contrapugnare: dictio autem iuris ad iustitiam commutatiuam pertinet, siue illam partem spectes qua inter particulares personas æquitas seruatur, vt quidque quod contulit recuperet, siue alteram malorum vindicatricem quæ ad æqualitatem vlciscitur mala, vt suprà quæstione proxima declarauimus. ¶ Prætereà secundò arguitur.{ Argumen. 2. } Arist. 5. Ethi. præcipit vt iniuriæ magistratibus irrogatæ acriori animaduersione vindicentur, quàm quę in personas inferioris classis inferuntur. Et Eccl. 4. iubetur, In iudicando esto pupillis misericos. Vtraque autem pręceptio videtur personas respicere: non ergò in huiusmodi, personarum acceptio vitium æstimatur. ¶ Tertiò si in iudicijs acceptio{ Argumen. 3. } personarum versari posset, nunquàm deberet quicquam illuc admitti quod ad gratiam attineret: nam certè cùm iudex gratuitò quidpiam concedit alteri partium, videtur personæ respectu illud facere: consequens tamen falsum apparet: nam primùm videtur ratio postulare vt vbi iudici compertum est innocentem dolo malo deferri, possit in eius fauorem multa, tum indulgere, tum dissimulare, quæ in fauorem nocentis non posset legitimè. Adde quòd & extra hunc casum in arbitrio iudicis apparet esse positum vt infra latitudinem iuris possit terminos quandoque protendere, quandoque perstringere hisque & alijs modis, & parti vni præ altera fauere in his quæ lex non vetat. Et tertiò, supremus princeps potest vitam nonnunquam vni reo donare, quam alteri simili denegat: esto vterque condemnatus esset capitis. ¶ Quartò demum{ Argumen. 4 } arguitur. Occurrit nonnunquam ius dubium de quo variè inter doctores opinatur: tunc ergò facultatem videtur iudex habere vt amicitiæ causa nunc secundùm vnam opinionem sententiam ferat, pòst verò contrariè secundùm alteram, intuitu etiam personæ: ergò personarum acceptio non semper est in iudicijs illicita. ¶ In contrarium autem est illud Prouerb. 18. Accipere personam in iudicio non est bonum. QVæstio hæc facilis expeditionis est: porrò quæ vnica absoluitur conclusione.{ Vnica conclusio. } Acceptio personarum in iudicijs dicundis sæpenumerò committitur: eademque scelus est, & immane crimen. Probatur. Iudicium{ Probatio conclusionis. IUdicium quid sit. } est recta iudicatio iusti atque iniusti, puta qua rei duntaxat causis, syncera & candida ratione perpensis, æqualitas tam inter personas quæ per dationem & receptionem inæqualia habebant constituitur, quàm inter crimina atque supplicia. Hoc autem iudicium corrumpi consueuit quoties non ad causam, sed ad personam, eiúsve preces aut pretium, aut ad odium vel fauorem conijcitur oculus: sed hoc est personam accipere seu respicere: potest ergò tale vitium in huiusmodi iudicatus obrepere. Quocircà præiudicium inde nomen trahit, quòd iudicium ante causarum legiti{ Immanitas criminis huius. Aristot. Cicero. }mam cognitionem præcipitatur. Immanitas autem huius criminis inde proditur, quòd cùm iudex (vt. 5. Ethico. author est Arist. vnde id Cicero lib. de Legib. desumpsit) custos sit vsque adeò iusti, vt eundem iustitiam ipsam appellauerit animatam: nulla esse potest portentosior peruersio, quàm à iudice iustitiam corrumpi. Est enim perinde ac si ipsa se iustitia suis manibus dilaniaret, aut certè si ratio ipsa contra seipsam ageret. Debet enim iudex (vt ibidem ait Cicero) non vt homo, sed vt ratio dominari: vtpote ad quem ita concurritur, vt ad viuam ipsam rationem, atque adeò ad loquentem æquitatis normam. Obidque (vt in art. 1. ex eodem Aristotele dicebamus) neque admittenda est in iudicium ratio illa commouendi affectibus iudicis animum, neque ille debet nisi clausis corporeis oculis iudicare: nè personarum aspectus eum commoueat. Tantum abest vt vel aures precibus, vel largitionibus manus ei liceat aperire. Quapropter nulla est bene instituta respublica, in qua non sint acerrimæ pœnæ in iudices decretæ, qui largitionibus vitiari se corrumpique sinunt. AD primum ergò argumentum respon{ Ad primum argumentum . D. Thomas. }detur cum D. Thoma, quòd iudicium, si rem ipsam iudicatam spectes, vtriusque iustitiæ rationi commune est: potest enim iudicio definiri & quemadmodum bonorum communium facienda sit restitutio, & quo quidque pacto aliena repenset: sed tamen si formam consideres, & ipsa etiam iustitia commutatiua imaginem quandam distributionis gerit: quatenus iudex ab altero capit quod alteri tribuit: & ideo illic potest acceptio personarum latitare. ¶ Secundum{ Ad secundum argumentum . } autem argumentum iam superiùs dilutum est: nam acerbior vindicatio iniurię, principi magistratuíve illatę nihil cum acceptione personarum habet commune: imò cùm personę dignitas quantitatem iniuriæ augeat, æquitas est, vt supplicium cumulatius sit. Sententia verò Ecclesiastici per alteram Exod. 23. moderanda est. Debet enim iudicem commiseratio pauperum nonnihil mouere: hoc tamen intra iustitiæ limites: nempè vt tanta sit misericordia in pauperem, quanta sufficit eum à potentia diuitis protegere. Sed quia potest etiam commiseratio exorbitare, admonemur Exod. 23. Pauperis quoque non misereberis in iudicio. ¶ Solutio{ Ad tertium argumentum . } autem tertij argumenti meditatiorem desiderat considerationem: haud enim dubium est quin vsque ad gratuita valeat nonnunquam inserpere personarum acceptio. Gratuita namque appellamus illa quæ iudici iure licent. Sunt autem huiusmodi nonnulla: nempe quę cùm lege non sint determinata, suo arbitrio relinquuntur. Igitur ad primum membrum illic designa{ Ad primum membrum. Prima propositio. }tum respondetur primùm quòd re dubia an accusatus, innocens sit, non licet iudici in eius fauorem contra tenorem iuris propendêre: tum quod aliâs periculo se errandi exponeret: tum etiam quod esset ansam iudicibus porrigere ad libitum suum arbitrandi, ac subinde callidè innectendi fraudem. Vbi verò rei innocentia in propatulo illi sit, non solùm poterit, sed enim decebit in gratuitis, quæ iure non sunt cohibita, innocenti quam fieri maximè poterit, citra scandalum tamen, fauere. Non tamen liberum illi erit legis necessaria prætermittere aut dissimulare: proptereà quod cùm sit legum custos, debet secundùm allegata & probata iudicium ferre. ¶ Adiecerim tamen huic{ Secunda propositio. } secundam propositionem, quod prætermittendo aut violando iura in fauorem manifesti sibi innocentis, licèt delinquat & nonnunquam mortaliter, tum contra officium suum legem præuaricando, tum etiam propter scandalum: ad restitutionem tamen nequâquam tenetur actori: quia nihil quod suum esset illi abstulit. ¶ Tertia propositio. Nunquam neque in gratui{ Tertia propositio. }tis inclinare liberum est iudici contra innocentem: hoc enim esset iniquitatem fouêre. At verò vbi iustitia vtrinque dubia sit, tunc non est apertum vitium in his quæ merè sunt gratuita alteram partium alteri anteferre: dummodò citra scandalum fiat, & citra alterius damnum. Nam si in fauorem amici tempus probationis, aut alios terminos prorogauerit, vt alter expensas maiores faciat, aut temporis diuturnitate lassatus lite abeat, iniuria est. Quòd si gratuitum huiusmodi beneficium pecunia vendat, hoc quidem, præterquam quod semper est iniquum, insigniter fœdum est. Quin verò addiderim, nisi id quod lege conceditur temperatissimè fiat, illicò in acceptionem personarum vergere. Quòd si contrà arguas, huius{ Obiectio. }modi vitium non existere nisi contra iustitiam: id negatur: imò & contra æquitatem committitur:{ Dilutio. } & iniquitate non caret quod gratuita omnia in fauorem vnius partis congerantur: restitutio autem non habebit locum nisi vbi lex concutiatur. ¶ Ad tertium denique{ Ad tertium membrum. } membrum respondetur, neque carere semper acceptione personarum vbi princeps gratis quibuspiam condemnatorum vitam, aliúdve supplicium remittit, quod similimis denegat. Enimuerò quanuis non iustitiæ rigor, æquitas tamen violatur, atque id consideratius prælatis præfectisque Ecclesiasticis, & maximè in religionibus animaduertendum est, nè in legum dispensationibus etiam quæ iure illis licent, aut in pœnis relaxandis sint personarum acceptores: nam profectò & in his quoque culpa hæc obrepere assolet. ¶ Ad{ Ad quartum membrum. } quartum argumentum eodem fermè pacto respondetur: haud enim dubium quin & vsus ille impingere possit in acceptionem personarum. Igitur in primis necessarium semper{ Prior propositio. } est, sententiam secundum probabiliorem opinionem subscribere, etiam si altera sit probabilis. In speculabilibus nanque scholarum disputationibus nullum inde conflatur periculum quòd quispiam minùs probabilia ingenij gratia defendat: in practicis verò quæ aliena iura respiciunt, nefas est iudici infirmiorem opinionem sectari: sicuti & medico in practica ex qua salus pendet infirmi: ac multò magis Theologo in his quæ sunt fidei. Quin verò iudex aliter faciens, restitutioni fieret obnoxius. Ex quo fit, pessimè sibi communique bono consulere iudices, atque etiam medicos, qui postquàm semel vnam opinionem imbiberint, nulla ratione possunt ab illa dimoueri: cùm tamen nè iniuriam alijs intentarent, posthabere tenerentur honorem proprium: & ad alteram, cùm primùm probabilior appareret, commigrare. ¶ Secunda propositio sit: Vbi pariles es{ Posterior propositio. }se omninò contigerit opiniones, non est apertum scelus nunc vnam nunc alteram opinionem amplecti: vix tamen carere potest scandalo. In his autem cunctis vigilanter cauendum est nè vel amicitia vel quicunque alius affectus caliginem intellectui offundat, vt eam opinionem probabiliorem iudicet, quam pro sua libidine mallet. # 6 ARTICVLVS. VI. Vtrùm in priuatis honoribus deferendis interuenire poßit personarum respectus. NON satis est de publicis communibusque honoribus dixisse, nisi in hoc sexto articulo de illis etiam sermonem subijciamus, qui à priuatis personis sibi inuicem defe{ Primum argumentum }runtur. Videtur enim nulla in his posse vsu venire personarum acceptio. Enimuerò cùm hoc vitium solîus sit iustitiæ inimicum, videtur non protendi vsque ad gratuita: qualis est vrbanitas & comitas in mutuis honoribus. Quoniam si quis dignis honorem deferat, nemini iniuriam facit: dum tamen eosdem honoris nutus ac titulos erga indignos quoque vrbanitatis gratia ostendat. ¶ Secundò arguitur. Etsi{ Argumen. 2. } honor, vt omnis philosophia proclamat, soli debeatur virtuti: tamen multi sunt praui quibus honor lege defertur: vt prælati, parentes, senes & illustres: etiam si corruptis sint moribus. ¶ Contra hęc nihilo minùs nos Iacôbus 2. cap. suæ Canonicæ, sub hisce verbis instituit: Si introierit in conuentum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida: intrauerit autem pauper in sordido habitu: & intendatis in eum qui indutus est veste præclara. etc. HAnc quæstionem ob hunc præcipuè locum Iacobi submouimus, vt exploremus quale peccatum sit indignis personis ob humanas secularesque causas honorem exhibere. ¶ Sit ergò prima conclusio. Etsi honos reuerentia{ Prima conclusio. } sit cuique ob suam excellentiam exhibita, tamen id cui propriè & singulariter honor debetur, est virtus. Huius sententiæ. 4. Ethic. cap. 3. author est Arist. vbi ideo subiunxit, honorem,{ Aristot. } maximum esse externorum bonum quo re vera solus bonus dignus est. Atque eandem ob rem, lib. 1. docuerat à viris probis elegantes honorem expetere in testimonium virtutis. Obidque honor à voce, honestum, descendit: honestas autem vni competit virtuti. Quapropter Romanus ille Marcus Marcellus ea lege Honori in{ Marcus Marcellus. } media vrbe templum erexit, vt nemini illuc nisi per ædes Virtutis patêret aditus. Et de Christo præcinit regius Psaltes: Gloria & honore coronasti eum Domine. Et Paul. 1. ad Timo. 1.{ Paulus. } Regi sæculorum, immortali. etc. honor & gloria. Atque eisdem duobus membris Rom. 2. sempiternę illius fœlicitatis qualitatem expressit dicens: His qui secundùm patientiam boni operis, gloriam & honorem. ¶ Secunda conclusio.{ Secunda conclusio. } Nihilo seciùs præter virtutem sunt quoque aliæ excellentiæ, quarum ob causas hoc sæculo mortalibus honores debentur: nempè primum propter diuinam repræsentationem: veluti principibus & magistratibus qui Dei personam gerunt. Vnde Aristo. eodem loco{ Aristot. } 4. Ethi. cap. 3. honore digni censentur, qui in potestatibus sunt constituti. Et lib. 5. cap. 6. Honor est merces & præmium magistratus. Eundemque dominis serui debent: iuxta verbum Pauli ad Timoth. 6. Quicunque sunt sub{ Paulus. } iugo serui, dominos suos honore dignos arbitrentur. Mox debetur honor in testimonium alienæ virtutis. Qua ratione honoramus illustres & sanguine ingenuos: quippe quorum maiores arbitramur virtutis gradibus sublimem conscendisse locum. Et multò iustiùs parentibus qui nos genuerunt, & senibus: Nam Leuit. 9. præcipitur, Coram cano capite consurge: &, Honora personam senis. Tametsi legamus Sapientiæ. 4. Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata. Cani autem sunt sensus hominis, & ætas senectutis vita est immaculata. His igitur honorem deferre, etsi virtus eisdem absit, nulla est personarum acceptio: quia causa non deest honoris. Quocircà Pro{ Explicatur locus Prouerbiorum elegantißime. }uerb. 26. sicut qui mittit lapides in aceruum Mercurij, ita qui tribuit insipienti honorem. Id quod non modò S. Tho. verùm & alij sui ordinis egregij authores sic interpretantur, vt aceruus Mercurij calculorum congeries censeatur, quibus in subducendis rationibus dati & accepti negotiatores vtuntur: proptereà quòd eiusmodi rationum Mercurius habebatur Deus. In huiusmodi nanque supputationibus pro libito, imò casu vt manui occurrerit, lapillus qui modò valet vnum, instituitur in denarium, ac subinde vt centum valeat aut mille. Sic licèt quispiam absque meritis ad magistratum euehatur, locus tamen facit eum honore dignum. Tametsi secundùm Hebraicam lectionem sensus longè sit diuersus. Ha{ Altera explicatio iuxtà elegans. }betur enim apud Hebræos. Sicut qui mittit lapidem in palma fundæ, videlicet vt vi eum sursum contra eius naturam eijciat: sic qui insipienti, hoc est meritis vacuo honorem tribuit. ¶ Tertia conclusio, quæ mentis Iacô{ Tertia conclusio. }bi interpres sit. Etsi diuites ratione loci honorare quem in republica sublimem habent, officium sit: tamen intuitu tantùm diuitiarum eisdem honorem deferre, peccatum est acceptionis personarum. Prior pars tum ex{ Prior pars probatur. Aristot. } superioribus colligitur, tum etiam & Aristo. assertio est. 4. Ethicorum cap. 3. vbi coniunctim affirmat honore dignos censeri eos qui in potestatibus sunt, & diuites. Secunda ta{ Posterior pars probatur. D. Thomas. }men particula asseritur à Diuo Thom. 2. 2. q. 63. articulo. 3. vbi tamen nullam subiunxit causam quàm quòd ei elici videtur ex verbis Iacôbi, licèt quotli. 10. ar. 12. emunctiùs eam exponat. Sed revera neque ratio deest naturalis quę illi patrocinetur. Enimuerò diuitiæ seorsùm existimatæ nullam præ se ferunt excellentiam honore dignam: honorabile enim & laudadile (vt. 1. Ethi. cap. 12. Arist. disserit) penes hoc differunt,{ Aristot. In quo differunt laudabile & honorabile. } quod sola illa quę sunt per se bona, quippe quæ honesta dicuntur, honore sunt digna: vtilia verò, sunt illa quę non per se, sed ad aliud relata, bona sunt: & ideò laudari quidem possedunt: honorari verò, non item: diuitiæ autem nihil boni obtinent præter vsum. ¶ At verò expedit acer{ Temepratur posterior pars conclusionis. }bitatem conclusionis temperare. Intelligenda quippe est non de his extrinsecis quibuslibet honoris signis, sed de veris honorbus. Honor enim legitimus est quando signa hæc extrinseca, vt capitis detectio, & humiliatio, tanquam testimonia exhibentur intrinsecæ existimationis: atque hæc esset personarum acceptio: videlicet si diuiti aliorum omnium meritorum vacuo, taliter ex animo haberemus honorem. Et hoc est quod Iacôbus condemnat. Vnde subdit, Nónne iudicatis apud vosmetipsos, scilicet dum pauperibus diuites præfertis, & facti estis iudices cogitationum iniquarum? Ecce ergò peccatum, iudicare diuitem ob suas diuitias pauperibus vera dignitate præstare. Ostendere autem diuitibus extrinsecùs citra internum iudicium talia signa, vt loco cedere, caput aperire, inuitare. etc. nullam habet rationem culpæ: sed est triuiali vrbanitati conniuere. Quod nisi faceres, insolens habereris. Vnde Augustini glos{ Augustinus. Explicatur plane locus Diui Iacobi. }sa ibîdem, Si hanc distantiam sedendi & standi ad honores Ecclesiasticos referamus, vt diuites pauperibus (in conferendis scilicet sacerdotijs) anteferantur, non est, inquit, putandum leue esse peccatum. Et infrà: Si autem de quotidianis consessibus loquitur, quis non id peccat? Non tamen peccat nisi cùm apud semetipsum intùs ita iudicat, vt ei tanto melior quanto ditior videatur. Hoc enim videtur significasse, subdendo, Nónne iudicatis apud vosmetipsos. etc. Hæc in glossa. AD primum ergo argumentum respondetur{ Ad primum argumentum . } primò quod non est in gratuitis habendum, sed contra iustitiam interpretandum, quod diuites vel alios quoslibet in quibus nihil virtutis aut legitimæ excellentię existit, quispiam animo reputet secundum rei veritatem alijs anteferendos, qui virtute pollent, aut alia dignitatis excellentia. Secundò, & hoc quoque mente speculandum est, quod & in gratuitis honoribus acceptio contingere potest personarum. Nam illos honoris titulos qui dignis debentur, sic euulgare ac demittere vt indignis quoque ascribantur, non caret iniuria quæ dignis irrogatur. Enimuerò cum honor in excellentia consistat, quando honoris nomen ex æquo in commune omnibus inuulgas, facis tunc illud non esse honoris nomen, ac subinde dignos iure suo depellis. Verbi gratia, si eodem titulo & Antistem salutares quo simplices sacerdotes: eodemque; magnatem atque plebeium, magistrum ac discipulum, nobilem & ignobilem. ¶ Secundum autem argumentum{ Ad secundum argumentum . } conclusio secunda abundè dissoluit. An verò regi honores pro libito inter ciues impartire liceat, & quartus partim articulus declarauit, & subsequens id faciet pleniùs. # 7 ARTICVLVS. VII. Vtrùm in tributis exigendis peccari poßit acceptione personarum. SVperest postremò in hoc. 7. ar. de tributis verbum adijcere, Vtrum & in illis quoque vsu venire possit personarum acceptio. Existit{ Primum argumentum à parte negatiua. } enim à parte negatiua primum argumentum. Acceptio personarum in bonorum distributione committitur: tributorum autem exactio bonorum communium collectio est & accumulatio: potiùs ergò (vt nomen sonat) est contributio quam distributio. Atque adeò illic nulla esse videtur personarum acceptio. ¶ Secundò{ Argumen. 2. } arguitur: Cap. licet multum. extrà, de censib. iubetur rationem haberi cæci, nè tributorum iugo afflictetur: &. ff. eodem titul. l. ætatem. sancitur quoque & ætatem esse considerandam. Nempè vt neque pueri, neque senes census soluant. ¶ Et ter{ Argumen. 3. }tiò arguitur. Nobiles tributorum exactione liberantur, quos rex pro suo arbitratu creare potest: ergò acceptio personarum non est in huiusmodi tributorum exactionibus illicita. ¶ In contrarium tamen est quod principes populum tributis vexantes, neque tam ob causas legitimas quam propter odia vel fauores eadem exigentes, non solum apud philosophos & sęculares historiographos, verùm & in sacris pessimè audiunt. Hanc enim ob rem (vt. 3. Reg. 12. sacra refert historia) Roboam maxima fuit regni{ Roboam. } portione mulctatus, quòd præ patre suo moliebatur plebi graue iugum imponere. QVàm plurima tributorum nomina iuris prudentes multiplicant: quæ inter alios Syluest. sub verbo, Gabella, propemodùm{ Syluester. } connumerauit: vt pensio, quæ dicitur à pendendo, hoc est soluendo: guidagium. etc. Quatuor tamen ad rem spectantia huc accersiuimus. Primum est census, quod à censendo de{ Quatuor tributorum nomina. Census. }riuatur: eò quod recenseri facultates debent, quò inde tributa pro earum ratione soluantur: vt habetur. l. forma. de censib. At verò vt peculiare nomen sit ab alijs distinctum, pensionem illam singulariter significat, quam ciues viritim pro capite principi pendunt. Hoc enim{ Quod tributum erat à quo se Iudæi exonerare cupiebant. } est de quo Iudæi Christum sciscitabantur, vbi quærebant, an liceret Cæsari censum soluere. Tributa enim quæ pro defensione & gubernatione reipublicæ imperabant, nihil tribuere recusabant: sed illud quod iugum subiectionis designabat, à qua ipsi se liberos arbitrabantur tanquam filij Abrahæ. Vnde alibi, Nos filij Abrahæ sumus, & nemini seruiuimus vnvnquam. Huiusmodi autem census inter Christianos principes non est vsufrequens, eò quod ad superbiæ tumorem potiùs & ad auaritiæ sitim attineat, quàm ad publicorum sumptuum necessitatem. Satis nanque se ciues subditos profitentur, cùm alia iussa capessunt. Illam ergò ob causam Cæsares describi orbem iubebant. Vnde Dauid (vt. 2. Reg. 24. memoriæ prodi{ Dauid. }tum est) inde tam acerbas dedit pœnas numerati populi. Atque huc referebatur quod Christus interrogauit, Cuius est imago hæc? scilicet numismatis, quasi solùm in signum subiectionis & adorationis Cæsaris, illud exolueretur. ¶ Tributum autem (vt nomen ipsum{ Tributum. } sonat) à tribuendo seu contribuendo dicitur: eò quod quisque stipem tribuat. Et quoniam antiquitùs illa stipum contributio non fiebat nisi ad alendum publicum militem, inde etiam stipendium deriuatum est. Vtrunque habetur lege, Ager. ff. de verb. & rer. signif. Differt er{ Differentia inter tributum & censum. }gò tributum à censu tam ratione materiæ quam ratione finis. Tributum enim de terræ nascentibus in subsidium regis vel reipublicæ contribuitur: census verò de capite ad profitendam subiectionem. ¶ Tertium autem genus{ Vectigal. Interstitium inter vectigal, censum, atque tributum. } pensionis est vectigal, ab vtroque differens fine pariter & materia. Soluitur enim de mercimonijs quæ vehuntur negotiationis gratia, ad murorum, pontium, aliorumque id genus publicorum operum refectionem. Dicitur ergò à vehendo vectigal, idemque à portu, por{ Vectigal à vehendo dicitur. Cicero. }torium: quia portitori soluitur. Quare in oratione de prouincijs consularibus vtrunque Cicero coniungit, vectigal ac portorium: indeque Hispanè Portazgo. ¶ Quartum tributum est pedagium, materia idem vectigali, quia{ Pedagium. } ex mercimonijs soluitur: fine tamen distans: quia custodiæ viarum, quæ latronibus aut hostibus sepiuntur, dicatum est. ¶ De his ergò cunctis sit prima conclusio. Hæc omnia pen{ Prima conclusio. }sionum genera si ob prædictas causas imponantur, iustæ sunt, debenturque adeò principibus à ciuibus in conscientia, iuxta verbum Pauli ad Roman. 13. Ideo necessitati subditi{ Paulus. } estote, non solùm propter iram, sed etiam propter conscientiam. Ideo enim & tributa pręstatis: ministri enim Dei sunt. Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal. Et refertur ad hoc propositum in decreto Augustini, extrà, de censib. c.{ Augustinus } Omnis. Adiecit ergò Paul. Dei esse ministros: vt intelligamus ab eius numine deriuari legem soluendi tributa ad alendos principes. At verò (vt illic bene Diuus Thomas ad{ D. Thomas. }notauit) nihil in præmium debent expetere: sed solùm ad sustentationem status & necessarios sumptus. Nam (vt ait Aristo. 5. Ethico.{ Aristot. } cap. 6.) proprium præmium principis est honor, quo qui non est contentus, tyrannus est. Honorem autem illum Christiani non ad humanum, qui vanus est, sed ad diuinum, qui in cœlis nos manet, referre debent. ¶ Secun{ Secunda conclusio. }da conclusio est. Si tributorum onera non pro ratione cuiusque facultatis & substantiæ, aut pro ratione vecturæ aut negotiationis, aliúsve legitimæ causæ: sed alîus intuitu quæ ad rem non pertinet exigatur: acceptio est personarum. Id quod non tam crebrò principi contingere potest, quàm ciuitatis quęstoribus & senatoribus: qui ideò restituere tenentur si fraude aut vi vtantur vlla. Principi enim aliud periculum imminet: nempe auctiora exigendi quàm pro regni necessitate. Hæc enim semper pensanda est, vt cessante tributi causa cesset & tributum. ¶ At quò aliquod specimen legitimæ formæ tributorum exhibeamus, sit tertia conclusio. Tribu{ Tertia conclusio. }ta facultatibus potiùs, possessionibus, ac negotiationibus imponenda sunt, quàm personis: nempè vt quo quis bonis locupletiùs abundat, aut plus lucratur, plus soluat: non quo plus indiget. ¶ Causa autem huius ex{ Tributum quod apud Hispanos Alcauala vocitetur. }plicandæ conclusionis, illud tributi genus, quod non modò Hispaniæ, verùm & in alijs quoque prouincijs in vsu est, explicemus. Id nostrates Alcaualam vocant. Hæc enim tributi forma à centum paulóve pluribus hinc annis ortum apud nos habuit: idque iusta de causa: nimirum dum Rex Alphonsus regnum Granatæ bello pete{ Rex Alphonsus. }bat. Pòst verò non modò durantibus, verùm crescentibus bellorum malis, factum est perpetuum. Et habet quidem nonnullam vectigalis imaginem pro eo quod ex mercimonijs quoque soluitur. Differt tamen latiori materia: quia{ Interest inter hoc tributi genus & vectigal. } non solum ex illis quæ à loco in locum transuehuntur, sed ex rebus quibusque venditis corraditur: à cuius prætereà solutione neque nobiles eximuntur. Quin & fine quoque differt. Quoniam non tantum reficiendis muris ac pontibus asscriptum est, sed publicis regis sumptibus. Haud tamen inde iniquitatis condemnandum est, quod nouum sit. Nam dum tributa alia facultatibus ciuium & negotiationibus imposita alendo regi sustentandeque rei publicę non sufficiunt, necesse est alia via id prouidere. Neque verò ideò arguendum est iniustitiæ quod nobiles etiam comprehenderet. Enimuerò cùm plebs reliqua potis non sit tam immodicos ferre sumptus, æquitas fit vt nobilium auxilio eleuetur. Hoc tamen in{ Iniustitia huius tributi. }iustitiæ specimen præ se fert, quam lex, Vniuersi. C. de vectiga. cauere in tributis iubet. Nempe nè pro his rebus quæ ad vsum proprium pertinent exigantur. Enimuerò quod coëmptores, qui vt reuendant coëmunt, quotam venditionis exuoluant, rationi profectò consentaneum est. Illis enim idem est lucrum, quod agricolis, fructus: sed tamen quod qui vt propriè necessitati succurrat, domum suam, aut rem aliam vendit, tributum pendat, & lex illa, & ratio reclamare videntur. Nam tunc non qui plus habet plúsve lucratur, sed qui pluris eget ampliùs soluit. ¶ Cæterum re vera nisi bellorum necessitas in causa fuisset vt fructus huius tributi diuenderentur, via erat paratissima sustentandi regni, regisque ærarium. Id tamen non potest non monstrum apparêre quod ciues ciuibus tributum soluant, illudque maximè quod regi penditur in commune bonum. Cui & aliud adiungitur incommodum: videlicet quod miseri ciues, quibus seruitia imperantur, inde grauius premuntur. Nam quantum venditur, tantum ipsi replere coguntur. Etenim cumsumptuum necessitas in dies magis ac magis regi crescat, necesse est populum multis nomibus in dies molestiùs vexari. Adde quod domini quibus huiusmodi tributum venditur, ad rigorem illud exigunt, vt decimum quenque nummum exactissimè exposcant: cùm tamen rex vix vnquam vigesimum percipiat. Et profectò quamuis decima regi sit consignata, tamen nisi vbi vrgens regni necessitas illud postularet, nimis graue esset, tributum hoc ad rigorem exigere. Quod quidem rex sanctè animaduertens, de huiusmodi quota solet cum regno componere ac pacisci, vt remissior fiat pensio ac tolerabilior: quod tamen inferiores domini non faciunt. Huic autem & aliud accedit damnum quod cùm leges exigendi huius tributi, si regij tantùm quæstores existerent, tolerabiles sint: tamen reliqua quæstorum turba in fraudem populi illis abutitur, vt illa vexatione non decimam tantum, sed plusquam octauam extorqueant. Nihil contra regum necessitatem obmurmuro, quæ legem non habet, & eorum iustos animos cogere potest: sed rei tantùm naturam explico, vt si possibile esset alijs vijs publicæ necessitati prospici, ab huiusmodi alienationibus publici ærarij caueretur. Puteus enim quotiescunque{ Perquam apta similitudo. } opùs fuerit exhauriendus est: venas tamen fontium præscindere, hoc ius naturę non sinit. Quòd si quis instantiùs sciscitetur an{ Dubitatio. } hæc tributa sic in conscientia debeantur, vt quisque neque à quæstore neque à portitore requisitus teneatur vltrò ea offerre: Responde{ Solutio. }tur primùm, nemini licêre latenter exactorem eludere, nisi vbi patentissima esset vectigalis iniuria. Secundum membrum responsionis sit, quod dum hæc magno cum rigore exiguntur, satis est quod quisque dum tributum petitur soluat obedienter. Maximè vbi debitum non est magni momenti. ¶ Quarta conclusio. Nulla est personarum{ Quarta conclusio. } acceptio si nobiles & ingenui à tributorum solutione eximantur: tum ob maiorum clara gestorum stemmata, tum quia reipublicæ tuendę designati sunt. Quin verò & assertioni huic subiecerim, quod potest rex vrgente regni necessitate huiusmodi honores vendere: si tamen duo caueantur. Primum nè adiunctam habeant iustitiæ functionem aut administrationem aliam, aut gubernationem: vt arti. 4. de senatoribus dicebamus. Mox nè id fiat in aliorum iniuriam. Potest inquam tali ingruente necessitate rusticos & humiliter natos pretio tributorum libertate donare. Nihil enim inde iniustitiæ contrahitur. Et fauere videtur. l. hoc iure. ff. de donati. &. l. si pollicitus. ff. de pollicit. quibus permittitur pollicitatio quæ gratia obtinendi publici honoris fit: sed tamen hoc cauendum est, nè tributum quo vnus leuatur, onerentur reliqui opidani: sed excipiatur à summa quam opidum soluit. PER hæc ergò solutum est primum argumentum{ Ad primum argumentum . } in frontispicio ante questionem obiectum. Enimuerò vt in distributionibus, sic & in contributionibus existere potest personarum acceptio. Ac subinde diluta sunt reliqua duo argumenta:{ Ad alia duo argumenta. } quoniam ęquitas misericordię cęcis ac truncis patrocinatur, nè miseris afflictio addatur. Et de nobilibus quarta conclusio respondit. FINIS LIBRI TERTII. # 4 LIBER QVARTVS De Iustitia & Iure. PROOEMIVM. DE altera iustitiæ specie quæ ex regione ad distributiuam ponitur, nempè de iustitia commutatiua sermonem nobis ineuntibus operæpretium priùs est de duobus eius pręambulis, videlicet primùm de rerum{ Partitio libri. } dominio, mox de earum restitutione hoc quarto libro disserere. Enimuerò dominium huiusmodi rerum, eorumque diuisio, basis fundamentumque est omnium contractum conuentorumque & pactorum, quæ per commutatiuam iustitiam celebrantur. Ac perinde cuncta quæ huic virtuti aduersantur vitia, violationes quædam sunt & corruptelæ dominiorum, rerumque possessionum. Quæ subinde iniuriarum genera contractaque debita restitutionis beneficio repensari debent. Quinque ergò conuenit de rerum dominio disputare quæstiones. Primam de re ipsa, deque eius subiecto. Secundam de eius obiecto: nempè quotuplex sit & quarum rerum. Tertiam de dominiorum diuisione ac legitima translatione. Quibus subinde de singularibus quorundam dominijs quarta adhibebitur disputatio. Ac demum quinta de dominiorum translationibus. Sit ergò primus quæstionis titulus. # 1 QVAESTIO PRIMA, De dominio in genere. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm dominium idem sit quod ius & facultas rerum. QVAESTIO pręsens in duos articulos secari se postulat: quorum alter definitionem dominij, alter verò subiectum nobis constituat. Quæritur ergò an dominium idem sit quod ius facultasque rerum. Et ar{ Primum argumentum. }guitur à parte affirmatiua. Ius idem est quod facultas disponendi de rebus, libereq́ue illis vtendi: idem autem prorsus videtur esse dominium. ¶ Secundò, mendicantes mona{ Argumen. 2. }chi quoniam ius habent vtendi cibis, vestimentis, atque alijs vtensilibus vsque ad rerum ipsarum consumptionem, dicuntur esse earundem rerum domini, vt Ioan. 22. in{ Ioan. 22. } Extrauagant. ad conditorem, concludere sibi videtur: nulla ergò restat ratio discriminis inter ius & dominium. ¶ In contrarium autem est quòd dominus & seruus sunt correlatiua: Institut. autem de iure personarum, distinguuntur homines in liberos & seruos: ergò illic denotatur quòd qui liberis præest, licèt habeat ius illis imperandi, non tamen habet eorum dominium. DVO proposita argumenta duo nobis membra designant. Est autem illicò in quæstionis introitu adnotandum, hanc vocem, dominium, non esse tam vsufrequen{ Dominium dominatus dominatio. }tem apud oratores & priscos Latinos, quàm dominatus, ac dominatio: quæ quidem duæ voces in malum crebriùs apud illos, quàm in bonum vsurpantur. Significant enim quandam tyrannidis effigiem: videlicet quando quis in rem suam abutitur sibi subditis. Vnde Cicero Tuscul. quæst. lib. 5. de Diony{ Cicero. }sio: Dum, inquit, duo & viginti natus annos, dominatum occupauisset. etc. Et libr. 2. de Oratore: Brutus populum Romanum dominatu regio liberauit. Nam illa quorum homines domini sunt, facultates dicuntur Latinè, ac substantiæ, & possessiones. Sed iurisconsulti sunt qui hac voce vtuntur, ad significandum id quod pariter vocant proprietatem rerum: quæ ab earum possessione distinguitur, atque ab vsu & vsufructu. Neque verò vox hæc secundum hunc significatum, ceu barbara aut inusitata habenda est. Versatur nanque inter illustres Latinos: vt apud Varron. de re rusti{ Varro. }ca, lib. 2. In mercando & in emptionibus & traditionibus dominium mutant. Et habetur in sacris literis, vt Thobiæ. 8. Fecit hanc scripturam vt pars dimidia quæ supererat Thobiæ dominio deueniret. Et. 1. Macchab. 11. Rex Ptolemæus obtinuit dominium ciuitatum. In iure autem vsurpatissimum verbum est. Extant quippe in Digesto Nouo, libr. 3. distincti tituli, de acqui. rerum dominio. & de acquirend. vel amit. possessione. ¶ At ve{ Quid sit dominium. Gerson. }rò circa vocis descriptionem plus operę insumunt iuniores quàm opùs esset: vt puta Gerson de Potestat. Eccle. considera. 13. & tractatu De vita spirituali, lect. 3. cui plurimum astipulatur Conrad. tract. 1. de contract. & aliorum{ Conradus. } nonnulli in. 4. dist. 15. Primùm enim omnium aiunt isti, ius bifariàm accipi. Primò pro lege: quo significatu dicimus, Ius Ciuile, & Canonicum. Secundò pro legitima potestate, qua quis fungitur in personam aliquam vel rem. Deinde aiunt dominium idem esse prorsus{ Aliena dominii definitio impugnatur } quod ius secundo modo acceptum. Quapropter dominium, inquiunt, est potestas seu facultas propinqua assumendi res alias in suam facultatem vel vsum licitum secundùm iura rationabiliter instituta. Sic isti de dominio loquuntur: an verò propriè, id perpendamus. Primò pro eodem vsurpari iuris nomen ac dominij, re vera voces ipsæ ægrè ferunt. Ius nanque (vt suprà visum est) idem est (vti ait lib. 5. Isid.) quod iustum. Est enim obiectum iustitię: puta æquitas quam iustitia inter homines constituit: dominium autem facultas est domini (vti nomen sonat) in seruos vel in res quibus suo arbitratu, ob suumque commodum vtitur. Fit ergò vt ius non conuertatur cum dominio, sed sit illi superius & latiùs patens. Habet enim vxor ius quoddam in maritum: iuxta illud Pauli. 1. ad Corint. 7. vir sui corporis po{ Paulus. }testatem non habet, sed mulier. Et filius in parentes: qui curam suorum habere tenentur: ac serui in dominos, à quibus pasci sustentarique debent. Et eâdem ratione subditus ius habet in prælatum à quo est instituendus & gubernandus: & tamen nullus istorum quantumuis nomen extendas, dominus est, appellatíve potest sui superioris. ¶ Sed ait Conr.{ Obiectio. } Saltem negari non debet quin propriè ius quodcunque superioris in inferiorem, dominium sit censendum: ita vt dominium vltra ius præcisè addat superioris rationem. At pro{ Dilutio. }fectò neque hoc ego istis facilè concedam. Enimuerò pater ius habet in filios: dominium autem, si propriè fandum est, non item. Est inquam æquum & iustum atque adeò ius vt pater filijs imperet ob suum ipsorum bonum, quos propter ipsos diligit, instituit, & educat. Dominium autem non quodcunque ius{ Definitio propria dominii. } & potestatem significat, sed certè illam quæ est in rem qua vti pro libito nostro possumus in nostram propriam vtilitatem, quamque ob nosipsos diligimus. Id quod palàm nomen ipsum auribus exhibet. Domini siquidem correlatiuum est seruus: qui quicquid est, totum est domini, veluti pecus. Nisi quod seruus occîdi non potest: quia solus Deus est vitę dominus. Vnde Aristo. 1. Polit. cap. 3. distinguit{ Aristot. } inter imperium ciuile seu regium, & despoticum, quod est dominicum: dicens animam habere in corpus dominicum principatum: mentem verò in appetitum, non nisi ciuile & regium: quod non est dominium. Et. 5. Ethi. cap. 6. distinguit inter ius herile & paternum: pater nanque possidet filium ante legitimam ætatem, non tanquàm dominus seruum, sed tanquam partem suî: & ideo ius illud non est dominicum: herus autem possidet seruum tanquàm instrumentum quo vtitur. ¶ Arguit verò contrà Richardus. Si quis aut filium pa{ Obiicit Richardus. }tri, aut marito vxorem raperet, diceretur fur: furtum autem non committitur nisi inuito domino: ergò & pater filij dominus est, & maritus vxoris. Ad hoc tamen lib. sequenti, quæstione de furto respondebitur, raptum filiorum, aut vxoris non esse propriè furtum: sed captiuitatem, vel aliam iniuriæ speciem: sed seruum surripere, propriè est furtum. Prætereà satis est ad rationem furti, quòd fiat vel inuito domino, vel eo inuito ad quem res pertinet, etiam si non sit dominus, sed alio iure possidens. Quapropter Institut. de iure persona{ Solutio. }rum, distinguuntur statim homines in liberos & seruos: quoniam ius in liberos non propriè dicitur dominium, sed in seruos. Princeps enim licèt dominus sit vrbium ac possessionum, ciuium tamen non est dicendus nisi Rex, aut Dux. etc. Imò verò cùm dominatu agit in subditos, vtendo scilicet illis ad suam propriam vtilitatem, tyrannus fit. Quare neque iudex neque prælatus, etsi ius habeat in subditos, dicitur propriè eorum dominus. Et hoc notauit Christus Matth. 20. Principes gentium dominantur eorum. etc. non ità inter vos. Etenim (vt in summa iam dicamus) do{ Dominium. }minium solùm est ius, quo quis vtitur ad suum proprium commodum: ius autem non hoc solùm significat, sed amplectitur ius etiam quo superior ac præfectus in subditorum rem & bonum ipsis vtitur. Quocircà ius tanquam superius genus ponendum est in definitione dominij: tantum abest vt conuersim dicantur. ¶ De viro autem respectu vxoris mo{ Dubitatio. }uere quempiam fortè posset illud Genes. 3. Sub viri potestate eris, & ipse dominabitur tui. Haud tamen hoc ad dominium ciuile re{ Soluitur. }ferendum est. Imò Arist. loco citato illud ius viri in vxorem innominatum esse ait. Sed dicitur dominari, primùm quantum ad vsum coniugalem: quia cùm natura integra sine vlla fuisset turpitudine laborisque molestia: post peccatum, quia in dolore paritura mulier erat, dicta est esse sub viri potestate. Prætereà quia innocentia superstite nullus esset ignorantiæ locus, vtpote quæ peccatum subsequuta est: ideo quantum ad regimen dominari dicitur vir vxori, quam docere debet: sicut infrà dicturi sumus, elegantiores rudibus dominari: non quidem legali dominio, in bonum proprium dominorum: sed vrbano, in rem ipsorum, disciplinæ egentium. ¶ Hinc sequitur neque istorum definitionem quam dominio asscribunt, legitimam esse, neque exactè contructam. Et quia (vt. 1. de Anima tex. 85. author est Arist.) recto ipsum & obliquum cognoscimus, rectam pro captu nostro statuamus definitionem, per quam de altera iudicemus. Dominium ergo, si secundùm artem{ Statuitur ac declaratur dominii definitio. } describas, est propria cuisque facultas & ius in rem quamlibet, quam in suum ipsius commodum vsurpare potest quocunque vsu lege permisso. Positum est ergo loco generis, facultas, potiùs quàm, potestas: non vtique ratione illa Ioan. Gerson cap. 3. De vita spiritua{ Facultas vnde deriuetur }li, videlicet quia facultas dicitur à fas, quare potestas latronis vtendi aliena re, non est facultas: Etenim facultas non à fas, sed à facile deriuatur: vt sit quasi facilitas. Sunt etenim contraria, facultas & difficultas. Ob idque potestas genus est plura comprehendens, quàm facultas. Potest quippe tyrannus abuti ciuium bonis, non tamen habet facultatem, id est, facilitatem: quia id sine licentia & facultate domini aut iusta intercedente causa, non potest. Quare minimè opùs est addere, propinqua: nam facultas hoc ipsum sonat. Potestas siquidem remota vtendi aliena re, non est facultas. Addiderim autem, propria, vt dominium distinguatur à mera possessione, vsu, & vsufructu. Etenim qui tantum habet vsum, aut vsumfructum, non habet propriam facultatem, sed dependentem à vero domino, vel à iudice id permittente. Itaque quod non soli barbari, verùm & latinissimi iuris prudentes more iam proprietatem dicunt, id magis latinè dicitur propria facultas. Neque opùs est addere cum Gersone, assumendi res alias. Nam & homo per propriam voluntatem, quæ motrix est omnium potentiarum, vtitur etiam suis proprijs membris: in quæ (vt paulò antè ex Arist. citatum est) habet anima dominicum imperium. Adiectum tamen est definitioni, quod dominium sit facultas ad proprium vtentis commodum, quò differat ab alijs iuris speciebus, quibus superior inferiores ob suum ipsorum bonum gubernat. At dictum est deinde vniuersaliter in quemcunque vsum, vt distinguatur dominium ab vsu & vsufructu. Est enim dominium facultas non solùm vtendi fruendique re, verùm & ipsam distrahendi, donandi, vendendi, negligendi. etc. Verùm tamen adhibitus est modus, vt vsus ille sit lege permissus ad dissoluendam obiectionem, qua quis tentaret infirmare definitionem. Enim{ Obiectio cum sua dilutione. }uerò pupillus ante ætatem legitimam dominio rerum suarum pollet: quarum tamen potiundi liberam facultatem non habet, cùm talia bona neque donare valeat, neque vendere: quoniam lege humana prohibetur ea dilapidare. Nam cùm dominium fundetur in libertate, licèt ante vsum rationis verè sit dominus, quia verè liber, & non seruus: vsus tamen dominij ei ob bonum suum interdicitur, quoadusque rationis lux illi affulgeat. Vnde vt ait Paul. quamdiu hæres paruulus est nihil differt à seruo: non quidem quantum ad dominium, sed quantum ad vsum: & ideo est sub tutoribus. Et simile fit argumentum de illo cuius bona vinculo primogeniturę obligata sunt: qui cum sit verè eorum dominus, illa tamen non potest ratione aliqua alienare, eò quod ciuili sit lege prohibitus. Nam quod verè sit dominus, inde patet quod aliâs illa bona carerent domino. Prætereà cum rex, cuiuspiam postulationi annuens, bona eius vinculo primogenituræ alligat quæ priùs erant libera, nullum ei adimit dominium: neque postmodum quando possessori facultatem concedit alienandi, nouam illi confert proprietatem aut dominium: ergò semper est dominus, prohibitus tamen sicut pupillus. ¶ Ab sit autem de illis hîc nænijs meminisse vtrùm dominium sit res ipsa quæ possidetur, an dominus, an potiùs relatio. Hoc verumtamen admonere non preteribo, vt philosophi caueant barbaras illas Terministarum loquutiones. Ecquis enim audireferat, dominium equi, esse, vel equum, vel equitem? Est enim dominium illa rerum habitudo inter possidentem & possessum: puta facultas possidentis in rem possessam. Obidque definitur per suum actum: qui quidem modus definiendis potentijs peculiaris est. Etenim vt visus est potentia sentiendi colores, & auditus potentia sentiendi sonos: sic dominium est facultas vtendi rem, fruendique. etc. ¶ Ad{ Titulus à dominio distat bis per omnia. } hæc adnotandum est diuersam rem esse titulum dominij ab ipso dominio: id quod negligentius quidam Parisiensum considerant: arbitrantes cum suo Cancellario eandem facultatem quę est dominium, esse & titulum. Enimuerò titulus, basis dominij est: seu radix ex qua pullulat. Est autem do{ Quid sit titulus. }miniorum titulus, vel natura, vel lex, vel contractus, vel electio, &c. Exempli gratia: Titulus dominij naturalis quod homo habet in terræ nascentia, est naturalis vita, quæ sine illis conseruari nequit, ratione cuius Deus & natura homini dedit vnâ cum appetitu seruandi se ius etiam vtendi necessario alimento: veluti titulus iuris (non dicam dominij) quod parentes habent in suas proles est naturalis genitura. Titulus autem quo quisque propria possidet est ius gentium, quo facta est rerum diuisio. Titulus verò episcopi est electio. Et titulus quo quis possidet domum est, vel natiua hæreditas, vel emptio, vel præscriptio, &c. ¶ Ex hac constituta definitione domi{ Discrimen inter dominium vsum ac vsumsfructum. }nij colligitur differentia inter ipsum, & vsum, atque vsumfructum. Dominium enim est facultas in substantiam rei: vsusfructus verò non nisi in eius qualitates & accidentia. In substantiam inquam rei quia si est vsu consumptibilis, veluti cibus & vestitus, potest eam dominus consumere: sin minùs, potest illam donare & vendere, vt domum & seruum: quin verò & occidere, vt pecudem. At verò vsusfru{ Vsusfructus }ctus est ius alienis vtendi ac fruendi rebus, salua eorum substantia: vt habetur. ff. de vsufruct. & Insti. eod. tit. Nam qui habet vsumfructum agri vel hortorum potest non solum fructus edere, verùm etiam & vendere: quin verò & agrum alteri locare. Nudus autem v{ Vsus nudus. }sus est ius rebus alienis vtendi salua earum substantia, non tamen fruendi. Quocircà vt habetur Institut. de vsu & habi. minus iuris est in vsu, quam in vsufructu. Fruitur enim ille re, qui in fructus habet plenam potestatem: quos scilicet non solùm edere, verùm quomodocunque alienare potest: vtitur autem, cui tantum illis vesci licet: vel sua alere armenta: haud tamen illos aliter distrahere: vt qui habet nudum vsum agri potest illuc intrare, comedere poma, & fœno iumenta sua & pecudes pascere: vendere tamen fructus aut locare non item. Quapropter in vtrâque definitione dictum est alienis rebus, quoniam verus dominus non dicitur vsuarius aut vsufructuarius: sed ille qui præcisum habet vsum vel vsumfructum. Tametsi emphyteuta dicatur habe{ Emphyteuta }re dominium vtile: ad differentiam dominij directi, quod simpliciter est dominium. Hęc autem non sunt nostræ modò speculationis. ¶ Attamen quoniam mendicantium religio{ Quæstio grauis. }nem profitemur, institutio nos admonet nostra circa hanc constitutam definitionem quadantenùs disputare, an in rebus vsu consumptibilis possit vsus à dominio distingui. Res enim vsu non consumptibiles sunt, quarum vsus non est consumptio: veluti prædium, domus & huiusmodi. Res autem vsu consumptibiles sunt illæ quarum vsus non est nisi distractio rei vel consumptio: veluti est pecunia cuius vsus est illam in alienum dominium transferre: & panis, cuius vsus est ipsum comedere. De his enim quæ vnico actu consumuntur (vt grauius sit dubium) sermo nobis est in proposito: nam in veste, licèt vsu atteratur, tamen quia non vnico actu contrita perit, posset vtcunque discerni vsus à dominio. Mouemus autem potissimè dubium propter institutum eorum qui sub sancta Regula diui Francisci degunt, & eorum qui ex nostris in eodem instituto perseuêrant. Aiunt enim Minores omne abdicasse dominium: adeò vt neque pecuniæ, neque panis, neque eduliorum quibus vescuntur dominio fungantur vt possint dici (si suo vti licet verbo) proprietarij. Neque verò tantùm inter Theologos lis hæc controuersa est & contestata, verùm & à Summis Pontificibus variæ sunt de hoc pronuntiatæ sententiæ. Extat enim Constitutio Nicolai. iij. in cap. exijt qui se{ Nicolaus. 3. }minat. de verbor. significa. lib. 6. vbi declarando dicta Gregorij aliorumque Pontificum luculenter affirmat, permultisque adiectis verbis confirmat, Fratres Minores nullum hare dominium, neque in commune, neque in particulari vtensilium, aut victualium: sed meros esse vsuarios. Dominium autem pecuniæ semper apud erogantes remanere, cibariorum verò & vtensilium apud Summum Pontificem. Eadem ferè extat sententia Clemen{ Clemens. 5. }tis. v. Clement. Exiui de paradiso. eod. titul. Contrariam verò sententiam his obiecit Ioan{ Ioannes. 22. }nes. xxij. in Extrauagantibus, Ad conditorem. &, Cùm inter nonnullos. &, quia quorundam. de verbo. significa. vbi indubius asserit, in rebus vsu consumptibilibus vsum minimè distingui à dominio: neque vllo pacto posse ab illo separari. Res certè est difficilis. Et pri{ Primum argumentum à parte affirmatiua. }mùm, vt ab ipsa natura rerum initium contrà arguendi sumamus, apparet quòd cum vsus huiusmodi rerum sit earum consumptio, nemo possit re vti nisi tanquàm verus dominus. Verum enim dominium, si eius definitionem suprà constitutam respicias, in hoc consistit quod in omnem vsum res possit assumi: postquàm autem consumitur, nullus fit eius reliquus vsus. Vnde sanctus Tho. 2. 2. q.{ S. Thomas. } 78. ar. 1. pro constanti habet, in vino, & in pecunia, & in rebus huiusmodi neutiquàm computari seorsum posse vsum præter rem ipsam: sed cuicunque conceditur vsus, eidem concedi rem, atque adeò eius dominium. Et tamen si vsus huius generis rerum à dominio secerneretur, fieret inde apertè consequens, posse locari vsum distincto pretio ab illo quo res æstimatur, vt quis mihi daret pro esu tantum, & insuper pro capone quantum valet. ¶ Se{ Secundum argumentum . }cundo loco iuris autoritate arguitur: nam ff. de vsufru. earum rerum quæ vsu consu. l. 2. cautio fit, pecuniæ vsumfructum non posse legari absque ipsa pecunia, neque aliarum rerum, puta vini & olei, quæ vsu consumuntur: quia nemo potest his vti nisi consumendo: ob idque quantum ex illo titulo syncerè colligitur, vsusfructus harum rerum ad genus quoddam mutuationis spectat. Ille enim cui vsusfructus pecuniæ vel frumenti legatur, tenetur cautionem dare quòd totam rem restituet legitimo hæredi. Et. ff. de vsufr. & quemadmod. quis vtatur. l. omnium. §. constituitur. prohibetur vsumfructum perpetuum esse, nè inutilia sint dominia: nam frustra esset rei dominium, qua nunquàm liceret vti. Ex his ergo sumitur argumentum: Si panis & vini mendicantium vsus est apud illos: & talis vsus vt nunquàm rem teneantur restituere: compertissimum fit & dominium esse penes eosdem. Respondent autem hac distinctione vsus. Aiunt inquam, vt habetur in dicto cap. exijt. duplicem esse rerum vsum: alterum videlicet iuris: atque alterum facti. Vsus iuris est concessio legis: & hic in hisce rebus non separatur à dominio: hoc tamen aiunt carere mendicantes. Vsus autem facti est actio ipsa comedendi & bibendi: atque hic tantùm illis concessus est. Sic ait Nicolaus Pontifex eodem cap. exijt. At verò distinctio hæc non est intellectu tam facilis, quàm dictu. Nam vsus iuris non alius intelligitur quàm quod ius ex voluntate domini permittit: Legauit mihi quisquam vsumfructum pecunię, inde fit vsum esse mihi legitimum. Si ergo legitimus, est ergo iure concessus. Pari modo si erogas mendicanti panem, cur vsus ille mendicantium non erit iuridicus? Accedit huc quod eodem loco ait Papa, perinde illis concedere vsum, ac si essent verè domini: quin verò Ioannes.{ Ioannes. 22. } 22. palàm ingenueque fatetur nullum se habere dominium rerum mendicantium: & si quod habet, libentissimè renuntiare. ¶ Hisce tamen minimè obstantibus, si quæstio non tantùm de nomine est, statuitur conclusio in{ Secunda conclusio. } gratiam Mendicantium, quæ sit huius articuli secunda. Vsus rerum comestibilium & vtensilium distinguitur quodam pacto à dominio: ita vt mendicantes absque vlla (vt aiunt) proprietate illis vtantur. Probatur. Ad verum{ Probatur conclusio. } dominium non sufficit vt cui liceat rem consumere: sed requiritur prætereà vt possit ipsam (quod in definitione positum est) in omnem vsum absumere: puta alienare, vendicare in iudicio, legare, negligere, &c. Minoritę autem non possunt neque conuentu iuncti talibus modis rebus suis vti. Quin verò qui pecunias illis largiuntur, possunt pro libito amouere quoties libuerit tanquàm veri domini. Aliorum verò vtensilium, atque alimentorum Pa{ Similitudo quam apposita }pa se dominum pronuntiat. Itâque quemadmodùm dum quis amicos conuiuio excipit non facit eos dominos esculentorum & poculentorum, quibus mensa extruitur: quia neque illis facit facultatem illa surripiendi vt in proprias domos importent: sed tantùm vt sedentes vescantur illis: eodem pene modo Papa inuitat quotidie fratres quibus tantùm facit facultatem edendi ac bibendi, vestiendi, &c. Quare etsi eis illa de medio tolleret, nullam eis faceret iniuriam: neque esset habendus tanquàm fur & latro, sed tanquam dominus qui sua repetit. Facit in fauorem huius conclusionis illud Act. 2. vbi habetur, Omnes credentes habuisse omnia communia. quod de illis intelligendum est qui Hierosolymis agebant: omnia ergo vsque ad alimenta erant illis communia, & gerebant se veluti conuiuæ ad mensam conuiuatoris. ¶ Prætereà egomet mihi hac ratione idem{ Secunda ratio conclusionis. } adstruxerim. Fatentur nanque impugnatores huiusmodi paupertatis, posse monachos habere proprium in communi, licèt nemo illud habeat in particulari. Vtamur ergo confessione sua: Possum ego particularis monachus vesci communibus quanuis non sim particularis eorum dominus: potest ergo pari modo totus conuentus & totus ordo eisdem vti, tametsi omni careat dominio. Neque multùm mouere debet verbum Ioannis. 22. dicentis se abdicasse tale dominium. Primum quia id non fecit legitimè, &, si fas est dicere, nec iustè: sed certè in odium forsan Occham & aliorum sui ordinis qui fuerunt ei infestissimi. Deinde quia suam renuntiationem successores eius in eâdem sede nondum probârunt: sed exemplo suorum antecessorum idem retinent dominium. ¶ Eandem conclusionem corroborat Lex, Deutero. 23. qua ingredientibus vineam proximi permittebatur uvarum vsus absque dominio. Ait enim, Ingressus vineam proximi tui comede vuas quantum tibi placuerit, foràs nè efferas tecum. Non ergo faciebat vuarum dominum, vt posset vendere aut pro alia re cambire: sed tamen vt tanquàm conuiua pasceretur. Item Insti. de vsu & habita. ei qui fundi nudum habet vsum, nihil vlteriùs conceditur quàm vt holeribus, pomis, floribus, &c. ad vsum quotidianum vtatur: videtur ergo vsum illic distingui à dominio. Ad idem pertinet quòd qui extrema laborat necessitate potest alieno pane sibi succurrere, non tamen vt illum vendat: quare profectò non videtur illic transferri dominium, sed alieno legitimè vti. Tametsi vbi quispiam laboraret inopia panis, posset rem aliam capere quam cum pane permutaret. Et sumitur coniectura quòd non{ In extrema neceßitate non transfertur dominium. } transferatur dominium in extrema necessitate, ex eo quòd aliâs ille qui sub illum articulum misero non succurreret, maneret restitutioni obnoxius: nam si tenebatur transferre dominium in alterum, perinde habuit ac si retineret rem alienam. ¶ Hæc profectò rem faciunt multùm probabilem, ex quibus modo aliquo clarescit id quod ait Nicolaus Papa: scilicet quod Minores habent vsum facti, &{ Vsus facti: vsus iuris. } non iuris: puta vsum in actu, & non in habitu. Vsus enim iuris seu in habitu est quando talis vsus non potest à domino impediri: qualiter non est apud Mendicantes: sed tantum dum actu vescuntur. Secùs autem res habet in pecunia: nam cùm talis vsus sit illam alienare, assumitur in omnem vsum: atque adeò nemo ea legitimè vtitur nisi verus dominus. ¶ Et per hæc respondetur{ Ad primam rationem. } ad rationes in contrarium. Ad primum enim dicendum, quod etsi post consumptionem harum rerum nullus alius restet vsus, non tamen continuò sequitur vt assumatur in omnem vsum: quod ratio dominij desiderat. ¶ Sed arguis{ Obiectio. } instantiùs. Si mendicantes non possunt illas alienare, illud est quia sunt lege prohibiti, sicut pupilli & primogeniti: non ergo obstat quominùs sint veri domini sicuti illi. Negatur{ Dilutio. } antecedens: quoniam nulla ciuili lege prohibentur illa vendere vel donare, &c. Sed quia verus dominus eiusmodi facultatem eis non{ Ad secundam rationem & ad D. Tho. } permittit. Ad iura autem superiùs allegata, & ad autoritatem diui Thomæ, negantis in in hisce rebus posse seorsum computari vsum ac dominium, respondetur, solùm illis iuribus constitui quòd non possit seorsum pretium sumi pro vsu aliud à pretio rei. Haud tamen negant quo minùs dominus possit vsum restringere vt alter illo duntaxat modo vtatur, & non omnibus modis qui requiruntur ad verum dominium. ARgumenta in capite quæstionis obie{ Ad primum argumentum principale. }cta satis liquidò soluta sunt. Primi enim secunda præmissa, falsa est: nempe dominium & ius æquipollêre: imò ratio dominij plus ponit quàm ratio iuris: & inde, ius, generalior vox est. Et pariter responsum est ad aliud: nempe non sufficere ius illud Mendicantium in cibos & vtensilia, vt sint eorum domini. ¶ Secundi autem vtraque præmissa vera{ Ad secundum argumentum . } est, vt secunda conclusio ostendit: scilicet mendicantes alimenta vestimentaque consumere, quorum tamen non sunt domini: non tamen inde fit consequens definitionem nostram non esse legitimam. Imò per eandem docetur non esse illarum rerum dominos: quippe cùm nequeant illa abalienare. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm tantùm Deo, intellectualibusq́ue ac rationabilibus creaturis competant rerum dominia. PRæfixa ergo dominij definitione subsequitur articulo secundo eius subiectum explorare: videlicet inquirere quibus propriè competat rerum dominium: an scilicet solis post Deum angelis atque hominibus. Arguitur enim quod brutis animalibus suo or{ Primum argumentum partis negatiuæ. }dine congruat dominium, vtputa herbarum: quę, vt legitur Genes. 1. concessæ illis sunt in pabulum. Quin videtur Dux apum dominium in suum gregem obtinere: & inter grues illa quæ aciem ducit apparet cæterarum esse regina. Et inter feras ferocissimus Leo dominari videtur reliquis bestijs: & accipiter dominatum pariter gerere in miseras aues. ¶ Secundò ad{ Secundum argumentum . } idem arguitur de inanimis cœlis qui huic sublunari mundo dominantur: vtpote cui calorem, virtutemq́ue influunt quibus fouetur ac vegetatur. Vnde Aristotel. 1. Me{ Aristo. }teôr. Necesse est mundum hunc inferiorem subiectum esse lationibus superioribus, vt eius inde virtus gubernetur. Vnde Gene. 1. creatus legitur esse sol vt præsit diei, lunaque vt pręsit nocti. ¶ In contrarium tamen est quod eodem loco Gene. 1. solis hominibus adiudicatur orbis dominium. Faciamus, inquit, hominem ad imaginem & similitudinem nostram: & præsit piscibus, &c. DE hac quæstione Neoterici, Gersônem du{ Ioan. Gers. }cem sequuti, multa comminiscuntur rationi parùm consona. Ille nanque, grauis alioqui autor, complures dominiorum species locis suprà citatis multiplicauit. Inter quas & multa tribuit dominia brutis, multaq́ue subinde insensilibus rebus: vt argumentis suprà formatis explicatum est. Hæc autem (bona venia dixerim) an tam ratione & iudicio inuenta sint, quàm pro libito asserta, examinare oportet. Etenim rerum naturam consulentibus illicò fiet compertum rationem do{ Prima conclusio. }minij non tam latè patêre. ¶ Sit ergo hæc prima conclusio. Solis illis qui intellectu & libero arbitrio vigent, conuenit dominandi ratio: illisque adeò solis habere rerum dominium. Nempe cum primis Deo, mox intellectuali naturæ angelicæ, deinde rationali homini. Deus inquam, cuius (vt ait Psalm.){ Quarum rerum Deus habeat dominium. } terra est, & plenitudo eius, iure creationis dominium gerit ac principatum rerum omnium, quas ipse condidit: vt habet Sapientis illa confessio: Dominus vniuersorum tu es. Fuit quidem ab æterno, potestate Dominus: ab orbe tamen condito, vsu & actu. Nam anteà nullæ erant res quæ illi parêrent. Est enim nefas eousque abuti nomine (quod quosdam non depudet) vt dominium inter diuinas Personas nominetur: quippe cùm nihil in Deo sit eodem ipso inferius, sed quicquid illic est, infinitum existit. Neque verò filius vllo pacto subijcitur patri: vtpote cui summè æqualis est: Ob idque tota Trinitas par habet dominium, idemque absolutum creaturarum: non solùm quantum ad vsum, verùm & quantum ad earum naturas: vtputa cui non modò pro suo arbitratu cunctis vti liceat, verùm & earum naturas creare, annihilare, ac præter naturę leges alterare: vt ignem nè calefaciat impedire: aquam absque igne calefacere: & tanquàm dominus vitæ & mortis, non solùm reliqua animalia, verùm & hominem vita priuare. Angeli autem dominium habent sua{ Angeli quibus rebus dominentur. }rum tantùm naturalium actionum: mundi verò huius non perinde atque homines. Quandoquidem propter ipsos, qui nullo egent corpore, nequâquam creatus est: sed propter solos homines quibus angeli sunt administratorij spiritus. Tametsi ipsorum Hierarchiæ per suos Principatus ac Dominationes sint distributæ: alijq́ue adeò alijs imperent. Hoc autem perparùm ad rem nostram attinet. Descendamus ergo ad genus nostrum, cui{ Conclusio ostenditur. } soli competere demonstremus sublunarium domimium. Primò: Dominus, nisi ineptissimè voce abutamur, ille solus est in cuius facultate est situm, re sic, aut aliter in suum commodum vti: hoc autem nisi per intellectum ac voluntatem nemini congruit: solus ergo homo in terris dominij ratione fulget. ¶ At quò res clariùs eluceat arguitur secundò: Dominium exterarum rerum nemini nisi hac ratione conuenit, quòd sit ipse suarum actionum dominus: dominium enim quod quisque habet in suos actus causa est & radix eius quod habet in alias res: est autem solus homo suarum actionum dominus (vt. 1. 2. q. 1. autor est sanctus Thom.) per intellectum &{ D. Thomas. } voluntatem: eâdem ergo ratione ius illi soli conuenit vt dominus sit aliarum rerum. Minorem huius argumenti præter S. Tho. vel vsus ipse loquendi hominum demonstrat. Dum enim quis mente capitur, dicitur non esse sui ipsius dominus, sed sui impotens. Maior autem in ratione naturali posita est. Etenim qui suî non est dominus, esse nequit aliorum, ¶ Sed & testimonio suprà citato scripturæ sacræ, quæ interpres naturæ est, eadem con{ Tertia ratio conclusionis. }clusio tertiò comprobatur. Dixit enim Deus Genes. 1. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram: & præsit piscibus maris, & volatilibus cœli, & bestijs, &c. Hoc est, in hoc eum faciamus ad nostram imaginem, vt reliquæ creaturarum vniuersitati, quæ nostra caret imagine, dominus constituatur: fieri autem hominem ad imaginem & similitudinem Dei, est fieri intellectu & voluntate liberum: hæc enim est facies Dei. In reliquis nanque creaturis vestigium eius tantùm relictum est, sicuti humani pedis relinquitur in puluere, per quod eiusdem hominis facies agnosci nequit. Igitur quia duæ istæ potentiæ, intellectus & voluntas, communicatæ sunt homini, per hoc conditus est ad imaginem Dei: indeque adeò ius sortitus est dominandi in cæteras animantes, rationis expertes. Haud equidem ignoro quosdam distinguere inter dominium regale & naturale: dicentes ad priorem speciem libertatem requiri: non autem ad secundam. verùm tamen hoc gratis dictum est: quia natura ipsa nemo est dominus rerum, nisi qui dominus est actionum suarum, & ideo neque rerum. ¶ Quartò{ Quarta ratio conclusionis. } arguitur. Dominium quempiam rei gerere (vt suprà ostendimus) est ipsa vti: brutæ autem animantes vti neutiquàm possunt: ergo neque vllum habere dominium. Minor est S. Thom. 1. 2. q. 16. vbi docuit brutis non competere{ S. Thomas. Augustinus. } vsum, secundùm illud August. lib. 83. q. Vti aliquod non potest animal, nisi rationis particeps. Et ratio est, quòd vti est rem in finem ordinare, quandoquidem voluntas est finis: vsus autem mediorum ad finem: & pecudes nihil agunt propter finem, quippe quem non cognoscunt: sed aguntur potiùs naturę instinctu. ¶ Et simili insuper ratione id confirmatur. Domini enim est imperare: hoc autem idem est quod rem in alium finem ordinare: quod ideo à brutis alienissimum est, vt idem sanctus Thom. q. statim. 17. common{ S. Thomas. }strauit. ¶ Quintò ad eandem conclusionem arguitur. Quicunque dominium habet cuiuslibet rei, iniuria afficitur dum illi aufertur. Bruta autem animalia neque iustitiæ capaces sunt, neque iniuriæ, neque quam non cognoscunt fœlicitatis. 10. Ethico. cap. 8. Cuius ratio est,{ Aristot. } quòd cùm non sint libera, non sunt sui iuris: sed quicquid sunt, hominis sunt, propter quem Orbis conditus est. Et ideo qui iumento & armento vel pabulum sustulerit, vel vitam, nullam ei irrogauit iniuriam, sed domino: & qui equo regis loco cedit, nullum ei honorem defert, sed regi: nullum ergo pecudes habent dominium neque ius in herbas, sed tantum appetitum naturalem: atque etiam potestatem. Quòd si brutis nullum potest dominium competere, liquidò fit multò minùs cœlis ac rebus inanimis conuenire posse. Est ergo homo hac ratione medius inter Deum & bruta. Nam irrationale animal nullum habet dominium. Deus verò supremum: nempe & quantum ad vsus, & quantum ad naturas rerum: sed homo quantum ad vsus: attamen quantum ad naturam, minimè: vtpote quas mutare non potest, nisi applicando actiua passiuis. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur perimendo totum antecedens. Haud enim bruta vllum habent herbarum dominium, quod eâdem ipsa Gene. autoritate contra citata comprobatur. Haud enim leguntur ibi herbæ pecoribus & iumentis concessæ, sed solis hominibus. Ecce enim, inquit, dedi vobis herbam afferentem semen super terram, &c. vt sint vobis in escam & cunctis animantibus terræ. Ius ergo herbarum non est concessum brutis, sed nobis pro illis quæ nobis seruiunt. Neque in apibus est nisi metaphoricus rex: quia neque examen in finem ordinat, sed instinctu naturæ vna pręit, reliquusque exercitus sequitur. Multoque minùs aut feræ bestiæ aut rapaces aues dominantur cæteris, licèt illis velut alimento vtantur. ¶ Mox ad secundum pariter respondetur, cœlos longè minùs propriè dominium habere eo significatu quo nomen in præsentiarum vsurpamus: sed dicuntur prædominari: quia eorum influxu hæc inferiora alescunt, fouentur, alterantur, ac summutantur. Sicuti & in singulis elementis illa qualitas dicitur prædominari, quæ alteri præeminet. # 2 QVAESTIO SECVNda, de rebus quarum homo est dominus. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm rerum omnium quæ sunt in mundo, sit homo iure aliquo dominus, POstquàm constitutum nobis est homini solum in creaturis corporalibus dominium rerum congruere, consequens est vt disputemus quotuplici quarumque rerum dominio fruatur. Et habebit quæstio duos articulos. Prior erit generalis: posterior verò de duobus dominijs peculiaris. ¶ At arguitur à parte negatiua, quòd non omnium prorsus quæ condita sunt in terrarum orbe sit homo dominus. Etenim aut illi naturali iure conueniret, aut diuino, aut humano. Non naturali: quia vniuersale dominium concessum est ei à Deo in eius creatione. Neque prorsus diuino: quoniam tunc iure charitatis esset homo dominus cuiuscumque rei indigeret: eademque charitate amissa, eodem decideret iure: nam Deum solis amicis suis condecet bona sua elargiri. Consequens autem est falsum & contra humanum morem, etiam Christianorum, in quibus multi iusti rerum egestate premuntur, omnium dominio orbati: multique contrà iniqui & praui bonis huius mundi, secundum leges, quæ à diuina regula non exorbitant, potiuntur. Quòd autem iure merè humano non sit homo dominus, patet: quoniam antequam leges essent humanæ, Deus nostro generi indulserat rerum dominium, quod fundamentum est humani iuris quo earum dominia diuisa sunt. ¶ Secundò arguitur. Homo non est dominus elementorum neque cœlorum: quia illa non sunt nominata Genes. 1. vbi homo constitutus est rerum dominus. ¶ In contrarium est quòd omnia facta sunt propter hominem: vt. 1. Politi. autor est Aristo. Et Dauid Psalm. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius. IN hac quæstione illi recentiores Magistri, quorum superiori quæstione meminimus, quàm plurima confarcinant dominiorum genera. Ioannes enim Gerson sex connumerauit: alij verò vsque ad nouem. Sed Conrado tractat. 1. q. 6. vigintitria collibuit recensere. Aiunt enim aliud esse dominium beatificum, quo beati potiuntur gloriæ: & aliud gratificum, quod habent iusti in res omnes creatas, vt illis iure charitatis vti possint: iuxta illud ad Roma. 8. Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Et aliud est naturale: & aliud euangelicum, &c. Isti autem (vt salua eorum existimatione dixerim) duplici sinistra causa hæc dominiorum genera gratis multiplicant. Primò, quia perseuêrant credentes, idem esse dominium, quod ius: mox, quòd dominia ex parte materialium obiectorum dissecant: quæ quidem sectio, quia arte caret, in infinitum posset abire. Discerni quippe debent duntaxat secundùm titulos ex quibus oriuntur. ¶ Sit ergo prima{ Prima conclusio. Dominium tantum quadruplex. } rei huius conclusio. Dominium quadruplex tantùm est: scilicet naturale, diuinum, & humanum: quod diuiditur in duo, scilicet in illud quod de iure gentium oritur: & alterum quod acquiritur iure ciuili. Conclusio hæc firmior per se apparet, quàm vt pluribus confirmari indigeat. Dominia enim iure aliquo introducta sunt: ius autem (vt superioribus libris ambobus visum est) non est nisi naturale, & gentium, & ciuile: quibus & diuinum additur positiuum: hoc est, quod non conuenit homini ex debito suæ naturæ, sed est ei diuinitùs ad naturam superadditum. Hoc enim dicitur diuinum positiuum contra naturale distinctum: cuius etiam Deus autor est. Igitur quòd non sint plura quàm hæc dominiorum genera, inde patet quòd nullo præter hæc potest iure quispiam vllum obtinere dominium. Nulla ergo ratio permittit distinguere dominium originale, & beatificum, &c. Nam ius quo Adam defunctus est in lignum vitæ, quod isti vocant originale, diuinum erat positiuum, hoc est supra naturam concessum. Tametsi statui illi naturale quodammodò existebat: nempe quo possent homines non mori. Multò autem debiliori occasione noua species fingitur dominij Gratifici: operum enim gratiæ non habemus dominium: quia non per nos, sed Dei fauore supernaturali ea exequimur. Et idem est de iure beatorum. Nam primùm, licèt ius habeant gloria perfruendi: illud tamen non propriè est dominium, sed ius merum concessum à Deo, qui dominus est gloriæ. Aliâs cùm gloria in Dei visione consistat, eâdem facilitate diceretur beatus, dominus esse Dei. Secundò & ius illud, quando permitteretur dominium dici, diuinum est posituum. Ius enim huiusmodi diuinum in rebus præcipuè est supernaturalibus: vt hoc nunc dictum: & ius euangelicum, quo ministri ecclesiæ habent absoluendi à peccatis, conferendique alia sacramenta, docendique fidem. Quod re vera ineptè dicitur dominium, sed est ius ministrorum Dei. Quis enim mortalium dicatur sacramentis dominari? Extenditur etiam ius diuinum posituum ad res naturales. Quale est ius decimarum, quod ijdem habent sacerdotes: scilicet metendi (vt ait Paulus) temporalia pro spiritualium seminatione. Quanuis & hoc ius fundamento innitatur naturali, quod dignus est operarius mercede sua. Ideo nanque exemplum à triturante boue Apostolus attulit. Ius item ac dominium quod Dauid habuit ad regnum, diuinum etiam fuit positiuum: quippe cùm à Deo fuerit electus, non sicut cæteri Reges à republica. Et dominium quo populus Israël in terram promissam potitus est. Quin verò & in angelos sunt qui cogitent nos dominio fungi, propter assertum Pauli ad Heb. 1. Nonne omnes sunt administratorij spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis? At verò abusus esset vocis, homines angelorum dominos appellare, quod vni homini Christo proprium est: sed funguntur hac parte ministerio Dei. sicuti neque inferorum dæmones tam domini sunt animarum quas cruciant, quam diuinæ iustitiæ executores per supplicia quæ ipsi quoque perferunt. ¶ Secunda{ Secunda conclusio. } conclusio. Homo dominium habet naturale, non solùm in omnes terræ fructus, verùm etiam quodam pacto in elementa cœlestesq́ue orbes, qui velut tectum sunt sui domicilij. Deterrenorum dominio patet Genesis. 1. Faciamus hominem vt præsit, &c. Et rursus: Crescite, & multiplicamini, & replete terram, & subijcite eam: & dominamini piscibus maris, &c. Illud enim dominium non censetur positiuum diuinum, sed naturale. Hæc enim iura & dominiorum genera non differunt ratione autoris: nam hac de causa omnia dominia dicerentur diuina: cum omnis potestas à domino Deo sit: sed differunt per hoc quòd naturale, est naturæ debitum: alterum verò, super naturam adhibitum: & dominium rerum congruit homini priori modo. Nam quatenùs homo, corporeus est, debentur illi ea quæ ad vitam eius sunt necessaria. Hac enim ratione collegit Aristoteles, omnia corporea esse facta propter hominem. Itâque quemadmodùm licèt Deus per miraculum creauerit homines, nihilo minùs membra & potentiæ naturales naturæ suæ debita sunt: sic illa collatio dominij rerum fuit explicatio quædam naturalis iuris, veluti debiti humanæ naturæ, supposita eius existentia, quam ei per creationem gratis contulerat. Et pari ratione dominium habet quodam modo in cœlos, qui sunt veluti tecta suarum ædium: atque in elementa, inque solis calorem, & lucem qua vtitur: & in alias influentias: atque in pluuiam & niuem quæ illi naturali iure seruiunt ad vitam seruandam, atque ad alimenta terrena ope paranda. Dictum est autem cum moderamine, dominium nos habere in cœlos, & elementa: quia non possumus, aut illa consumere vt terræ nascentia, aut eis vti vt animalibus. ¶ Tertia con{ Tertia conclusio. }clusio. Iure etiam humano, quod superiori libro in ius gentium & ciuile partitum est, multis abundat homo dominijs. Iure enim gentium (vt paulò pòst dicemus) propria dominia diuisa sunt: vt meum & tuum audiretur in orbe. Iure autem ciuili, hoc est cuiusque ciuitatis seu regni proprio, multa quoque mortales possident: vt iure præscriptionis, iure hæreditario, iure primogenituræ, &c. Hæc autem omnia clara sunt & patentia. ¶ Illud autem quod Gerson, & latiùs Richar{ Gersonis opinio impugnatur. }dus tractat. 1. q. 2. de dominio gratifico disserunt, animaduersione opùs habet. Bifariàm enim & per vtrunque extremum peccare de hac re contingit. Isti quippe nominati autores aiunt, eos qui in amicitiam Dei per eius gratiam recipiuntur, dominio fungi in res, quæ alio ab ipsis titulo non possidentur: vtputa in res omnes cuiuscunque possessoris, quia iure charitatis possint omnibus vti. ¶ Con{ Quarta conclusio. }tra hos autem statuitur quarta conclusio. Qui est in gratia Dei nihilo plus habet aut dominij aut iuris vtendi re aliena, quàm qui est in peccato: vterque enim in extrema necessitate vti potest rebus sibi necessarijs, cuiuscunque sint possidentis: neuter tamen citra illam. Cuius porrò contrarium, & falsum est, & assertu periculosum. Enimuerò titu{ Charitatem non esse rerum possessarum titulum. }lus quo mortales dominio rerum donati sunt, non est charitas, vt Vuicleff: & lib. 10. Armachanus, falsò arbitrati sunt: sed ius (vt diximus) naturale aut humanum. Deus nanque solem suum oriri facit super malos & bonos, & pluit super iustos & iniustos: & ideo quantunuis quisque charitate polleat, nullum tamen ius nouum in res has caducas & lubricas acquirit: sed in regnum cœlorum: de cuius tantùm hæreditate ait Paulus, Si filij, & hæredes per Christum. Neque mos & vsus reipublicæ Christianæ admittit vt charitatis titulo quis valeat aliena rapere: imò verò per hoc ab eâdem charitatis virtute decideret. Quin etiam Christus hæc omnia contemnere nobis iussit. Neque Paulus ipsis sanctis euangelij concionatoribus alio titulo concedit posse temporalia metere, quàm velut laboris mercedem, quia spiritualia seminant. ¶ Illud autem quod pro se illi adducunt, Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum: nullo colore eis patrocinatur: quoniam Paulus nihil aliud voluit quàm quòd diligentes Deum, nullis superantur turbulentis incursionibus huius mundi, sed cunctis vtuntur ceu virtutum suarum adminiculis. Et quòd adijciunt, amicis omnia esse communia: hoc tantùm conuincit quòd amicis Dei communia sunt eius sempiterna bona. Nam hæc temporalia non sunt digna quæ velut præmium ipse charis suis impartiatur. Tametsi iustos (vt ait Psaltes) in necessarijs non derelinquat. Hoc autem per eleemosynas prouidet, aut alia via legitima. NAm si charitatis titulo ius cuipiam faceret vsurpandi res alienas, paci tunc & tranquillitati reipublicæ offendiculum poneret. Horum enim temporalium tituli debent esse in foro exteriori patentes: vt quisque palàm sciat quid à se iure, quidq́ue iniuria petatur. Charitas autem in pectore delitescit. Parum profectò hæc abest opinio ab illa Lutheranorum, quam. c. 4. super epistolam ad Roma. impugnauimus: sanè qui ex illo verbo Pauli de iusto Abraham & semine eius, vt hæres esset mundi, illum ex primum sensum quod liceat iustis quocunque mundi cibo, & vestitu, ornatuque ac delitijs frui. Sed de hac falsitate nihil ad præsentem locum. ¶ Ex eâdem radîce, nempe charitatem esse rerum possessarum titulum, Vuicleffistæ in quos (vt dicebamus) Armachanus lib. 10. cap. 4. impegit, illum exprimunt sensum, quod nemo extra charitatem vllum retinet vel spiritualium ius, vel temporalium dominium. Est autem hæc fatua hæresis, sæpe ac sæpiùs condemnata. Nam licèt iniquus per modum meriti non sit dignus pane quo vescitur, neque qua viuit vita (vt Augustinus & reliqui Sancti aiunt) perstat tamen in eo naturæ ius, vt sole fruatur, quem Deus oriri facit etiam super malos. Celebrat enim scriptura sacra multos reges, etiam dum erant in peccato, non solùm, Gentium, vt Nabuchodonosor, & alios tam Chaldæorum quàm Persarum: verùm & Hebræorum, vt Saûlem, Salomônem, quin & ipsum Dauîdem. Missum prætereà facimus quanta incertitudinis nebula obtenebratam sanctam ecclesiam susque deque vesania hæc confunderet. Nam huiusmodi oppugnatio non est præsentis loci. Haud tamen eadem nota Gersoni & Richardo inurenda est, qua denotantur hæretici: quoniam secundum illos, licèt ille qui gratia Dei decidit, ius charitatis amittat fruendi alienis rebus: retinet tamen naturæ ius, quo suas proprias possidet, atque alia iura, siue ecclesiastica, siue ciuilia. ARgumenta igitur non alia noua indigent{ Ad primum argumentum . } responsione. Iam enim negata est illa consequentia primi argumenti: videlicet, Dominium rerum fuit homini à Deo donatum: ergo non est ei naturale: quoniam fuit, non tanquàm naturæ adhibitum, sed tanquàm naturæ debitum. ¶ Et ad secundum etiam respon{ Ad secundum. }detur, quòd licèt substantiæ cœlorum non sit homo dominus, vt possit eos alterare: est tamen dominus, quia eis vtitur tanquàm domicilio, & ad alia naturalia commoda. Et multò meliùs est elementorum dominus: vt aëris ad respirationem, & maris ad nauigationem, & terrę ad culturam, & ignis pariter ad meteôras impressiones. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm homo homini dominus esse poßit. COnsequitur in hoc secundo articulo de hac singulariter dominij specie dicere: an videlicet esse possit homo alterius hominis dominus. ¶ Et arguitur contra affirmatiuam partem. Nullum ius potest naturali derogare: naturali autem omnes homines nascuntur liberi: id legis ipsis latoribus planè confitentibus, Institu. de iure perso. &. ff. de sta. homi. l. libertas. quòd seruitus sit qua quis dominio alieno contra naturam subijcitur. Et Gregorio idem asserente, vbi ait contra naturam esse homines hominibus dominari: rationeq́ue idem monstrante: nam homo eo cæteris animantibus præstat, quòd ratione viget & libertatis arbitrio: ergo nullo iure in genus nostrum obtrudi seruitus potuit. Fecit enim Deus hominem rectum, vt habetur Ecclesiast. 15. & posuit eum in manu consilij sui. Atque hac de causa homo, cùm primum creatus fuit, cæteris ore Dei prælatus est creaturis: non autem homini. ¶ Secundò id præcipuè confirmatur in Christianis. Haud enim decet vt quos Christus in filios Dei adoptans libertate donauit, serui esse permittantur: nam vt ipse Dominus intulit Matth. 17. Liberi sunt filij. ¶ Contrarium decernunt iura titulis citatis de statu homin. & in Institu. & prætereà Arist. Poli. 1. quibus locis multiplex seruitutis species distinguitur & approbatur. AD hanc quęstionem quatuor conclusionibus respondetur. Prima est. Homo tam{ Prima conclusio. Duplex seruitus ex Aris. } iure naturæ quam iure gentium potest esse alterius hominis dominus. Duplicem enim seruitutem scitè Aristo. dignouit. 1. Poli. Alteram quidem naturalem, alteram verò legalem. Naturalis est qua homines elegantioris ingenij reliquis hebetibus ac rudibus dominantur. Enimuerò vt in eodem homine anima corpori: ita & in toto humano genere, homo homini (vt ait Comicus) longè pręstat. Quocircà sagax ipsa natura alios homines ingenio ad imperandum dotauit, alios verò corporeis neruis ac membris irroborauit ad seruiendum. Et quod ista dominatio naturalis, recta sit, probatur: nam hominis natura est vt secundùm rationem viuat, atque adeò eidem obtemperet: ergo sicut perfectio appetitus sensitiui in homine est rationi parêre: ita & inter homines perfectio agrestium scientiarumq́ue rudium est, sapientium gubernatui subdi. ¶ Altera est seruitus legalis. Et hæc est du{ Seruitus legalis duplex }plex, vt Institu. de iure person. refertur. Alij enim sunt serui qui liberè cùm ætatem viginti annorum excesserint, vendunt sese, causa participandi pretium. Cuius quidem seruitutis vsus fuit in lege veteri. Legitur enim Exod. 21. Si emeris Hebræum, sex annis seruiet tibi: in septimo autem egredietur liber. Et Leuitic. 25. Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non opprimes eum seruitute famulorum. & infrà, Seruus & ancilla qui in circuitu vestro sunt, hoc est ex Gentilibus, hos habebitis famulos & hæreditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum. Fratres autem vestros, filios Israël, non opprimatis per potentiam. Interiectum ergo erat discrimen quòd serui ex Gentibus esse poterant perpetui: Hebræi verò minimè: sed temporarij. ¶ De hac ergo seruitute ponitur secunda{ Secunda conclusio. } conclusio. Talis seruitus est licita. Nam etsi homines facti sunt à Deo liberi: tamen tam innatum est animantibus cunctis desiderium ac ius seruandi vitam, vt possint se eius gratia miseri in seruitutem adigere. Nam licèt Non bene pro toto libertas venditur auro: vendi tamen pro vita fas est, quæ omni est pretiosior auro. Imò & parentes egestate compulsi, liberos suos antiquo iure vęnundare permittebantur: vt eodem loco Leuit. 25. memoriæ proditum est. Et cap. de patribus qui filios suos distraxerunt. l. 2. & Inst. de patria potest. in glossa: licèt iam inter Christianos huiusmodi leges non sint in vsu. ¶ Aiunt tamen apud Aethiopes eundem adhuc vigere morem: quô ad eorum mercatum Lusitani adnauigant. Quòd si liberè vęneunt, non est cur mercatura illa crimine vllo denotetur. Verum tamen si, quæ iam percrebuit, vera est fama, diuersa est ferenda sententia. Sunt enim qui affirmant fraude & dolo calamitosam gentem seduci: inescarique nescio quibus iocalibus, & astu pellici versus portum, & nonnunquam compelli: & sic neque prudentes, neque quid de illis fiat opinantes, huc ad nos transmitti & vęnundari. Quæ si vera est historia, neque qui illos capiunt, neque qui à captoribus coëmunt, neque illi qui possident tutas habere vnquam conscientias possunt, quousque illos manumittant: etiam si pretium recuperare nequeant. Nam si qui rem alienam possidet, etiam si mercatu vel alio iusto titulo eam acquisierit, cùm primum alienam esse resciuerit, tenetur cum pretij etiam dispendio domino reddere: quanto magis liberum natum hominem, per iniuriam manu captum, astringitur in suam restituere libertatem? Quòd si quis id sibi prætexere cogitauerit, quod præclarè cum illis agitur dum pro seruitute beneficium eis Christianismi rependimus, iniurium se nouerit esse in fidem, quæ summa est libertate docenda ac persuadenda: tantum abest vt eorum excusationem Deus admittat. ¶ Tertia seruitutis species est etiam legalis. Vnde (vt lege citata &. ff. de stat. ho. l. libertas. docemur) seruitutis nomen deriuatum est. Videlicet quòd Imperatores bello captos vendere, neque occîdere solent, sed seruare. Et isti dicuntur mancipia: quia victores, quos gladio transfigere possent, manu capiunt, vt seruent. ¶ Ac de ista seruitute subditur tertia conclusio. Non modò est li{ Tertia conclusio. }cita, verum de misericordia profecta. Si enim quis gratia sustinendæ vitæ libertate se priuare potest, satius quisque ducere debet seruituti quam morti tradi. ¶ Est autem latum inter has seruitutis species interuallum. Nam genus illud dominij seruitutisque naturalis non plenam attingit rem, quam nomen sonat, secundum ea quæ præcedenti quæstione explanata sunt. Seruus enim secundæ ac tertiæ speciei, quia liber non est, quicquid est, domini est: neque dominus eo vtitur in bonum ipsius serui: sed ad suam propriam vtilitatem, sicuti iumento. Vnde Institutio. Per quas perso. nobis acqui. §. item vobis. & de acquirendo rerum dominio. l. etiam inuitis. quicquid seruus acquirit, adiudicantur domino. Quamuis & inter duas istas seruorum species nonnihil mihi videar discriminis inspicere. Illi e{ Quando liceat seruis fugere. }nim qui se inopia pressi seruituti mancipârunt, quia liberèse pretio vendidêre, fugere iure nequeunt: sicuti neque furari quem vendidissent equum: seruos autem bello captos non auderem in has cogere angustias. Est quidem glossa super. c. ius gentium. d. 1. quæ ait seruos in genere non posse aufugere: quam sententiam elicit ex cap. si quis seruus. 17. q. 4. sed tamen illud caput solùm prohibet nè quis seruum vt recedat solicitet: quod de emptitijs intelligi potest. Neque (vt reor) discrepantia est inter Christianos atque infideles: quoniam ius gentium gentibus cunctis æquale est. Quamuis Christianis etiam à Christianis captiuis congruentiori ratione fugere liceat: nisi pollicitus quis non fugere, suam impignorauerit fidem: quam porrò seruare constringitur. Pariformiter mihi videor verè ac legitimè inter has seruorum species distinguere quantum ad ea{ Quibus rebus poßint serui vti tanquam propriis: & qui serui hoc poßint. } in quibus tenentur dominis seruire. Christiani nanque à Christianis bello capti, non tenentur vt mancipia seruire: neque eorum bona, nisi quæ tunc in bello in prædam deuenerint, sunt dominorum. Imò neque mancipia quæ ab infidelibus Christiani iure belli arripiunt, sic arbitror quicquid sunt dominorum esse, vt quicquid vel dono susceperint, vel hęreditario iure, vel licito ludo fuerint lucrati, teneantur in conscientia dominis exhibere: quoniam cùm non sua sponte in illam conditionem inciderint, non est eorum miseria tanta afflictione coërcenda: quandoquidem, vt est in Regulis iuris, Fauores ampliandi sunt: pœnę verò restringendæ. De illis autem qui seipsos vendiderint, aliquantulò est ratio apparentior, quod quicquid sint, domini sint, iuxta præscriptum legum, quas nuperrimè citauimus. Tametsi de horum omnium iudicio, iuris prudentibus deferendum est. ¶ Verumtamen de prima specie seruitutis longè aliter speculandum est. Etenim qui natura est dominus, nequit natura seruis veluti rebus possessis in suum ipsius commodum vti: sed tanquam liberis suique iuris hominibus in rem ac bonum ipsorum: eos scilicet docendo moribusque instituendo. Quapropter neque illi tenentur, veluti mancipia eis seruire: sed ęquitate quadam & honestate naturali, nisi vbi essent mercede conducti. ¶ Et per hæc satisfieri illis debet, qui sciscitantur vtrum iure naturalis dominij possimus Christiani infideles armis infestare, qui pro suorum morum ruditate, naturales videntur esse serui. Nullum enim inde ius contra eos acquirimus vi illos subiugandi. Eò quod seruitus illa libertatem non tollit, veluti illorum conditio, qui vel se vendiderunt, vel bello capti sunt. Et cùm fundamentum dominij sit libertas, nullum amittunt suarum rerum ius. Aristoteles enim non solùm constituebat illam seruitutem inter vnam nationem & aliam: verùm inter personas eiusdem vrbis, & eiusdem domus. Sunt enim in eâdem Christianorum vrbe natura serui, qui tamen non subinde possunt suis expoliari: etsi parêre natura dominis renuant. In eo autem quod idem ait Aristoteles eodem. 1. Politicor. cap. 3. scilicet quòd sicut bestias venari, ita contra eos homines qui ad parendum nati sunt possumus bellum moliri: eatenùs audiendus est, quòd illos qui ferarum more palantes oberrant, nulla seruantes gentium fœdera, sed aliena petentes quocunque grassantur, possumus vi abigere & subigere, & in ordinem cogere. Sed de hoc latiùs in libello nostro De ratione promulgandi Euangelium: vbi de dominio & iure quo catholici Reges in Nouum Orbem oceanicum funguntur, amplior patebit dicendi locus. AD argumentum ergo in contrarium respon{ Ad argumentum. }detur per seruitutem non contrairi aut propriè derogari naturali iuri. Haud enim ius naturæ prohibet seruitutem, tanquam peccatum: aliâs nunquàm esset licita. Sed (vt. 4. senten. dist. 36. author est sanctus Tho.) bifariam aliquid est à natura intentum: Vno mo{ Intentionum distinctio. }do secundùm intentionem primam, quemadmodùm generationem intendit, corruptibilis naturæ conseruatricem: Altero modo quantum ad secundam intentionem: quo pacto corruptionem intendit vt generet. Vnde Arist. 2. cœli, tex. 37. senium ait esse præter naturam. Simili ergo ratione aiunt iura, seruitutem esse contra naturam: nempe contra primam naturæ intentionem, qua cupit omnes homines secundùm rationem studiosos esse. Attamen illa deficiente intentione, ex culpa subsequuta est pœna, quæ est conformis naturæ corruptæ. Atque inter pœnarum genera vnum est legalis seruitus. Nam ex peccato originali subsequuta est egestas & bellorum turba, quæ homines in seruitutem adigunt. ¶ Quare neque Christianis eiusmodi seruitus repugnat. Christus enim liberos à lege nos tantùm peccati & mortis fecit, vt ad Roma. 8. ait Paul. Nulli tamen nos iuri gentium exemit. Imò ad Titum. 3. admonet seruos obedire dominis: & Petrus addit, etiam dyscolis: scilicet infidelibus, qui extra ecclesiam vagantur. &. 1. ad Corint. 7. monet vt qui seruus vocatus est, seruus maneat. Verum est tamen quòd propter decentiam Christianæ libertatis consuetudo iam pridem obtinuit nè Christiani bello capti more mancipiorum seruiant: vt Barto. adnotauit. l. hostes. de capt. & postl. reuer. Seruitus autem naturalis non incidisset in statum innocentiæ, vti modò existit: quia nulli essent rudes & ignari. Tametsi infantes & pueri non omnia scirent qui adulti. Neque fuissent omnes eodem ingenij acumine nati. Fuit ergo seruitus per idem peccatum ingressa, per quod (vti ait Paul.) introiuit mors. Quòd autem Amb. ait (vt refert. d. 35. can. sexto die.) per ebrietatem obrepsisse seruitutem in orbem, fateor me non intelligere: nisi seruum appellet ebrium, qui rationis vsura orbatus, fit sicut iumentum. ¶ Videri autem cuipiam possunt iura suprà citata secum pugnare. Asserunt quippe ex vna parte seruitutem iure gentium esse constitutam: ex altera verò Imperatorum esse sanctionem. Haud tamen vllam habent contrapugnantiam. Existit enim seruitus de iure gentium, vt expressè habet Canon Gregorij, cùm Redemptor. 12. q. 2. vbi ait, homines quos ab initio natura liberos protulit, ius gentium iugo substituit seruitutis. Dicitur enim ius gentium, proptereà quòd ratio naturalis omnes gentes illud ius docuit. Dicitur verò & imperatoria constitutio, eò quòd Imperatores tum ratum illud habuêre, tum more & vsu confirmârunt. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm homo sit vitæ suæ ac famæ dominus. REstat in hoc tertio articulo de dominio proprię vitæ ac famæ tantillum sermonis adijcere. Vtrum scilicet homo suæ propriæ vitæ ac subinde honoris & famæ dominio fungatur. Arguitur enim de vita quod sit suę quisque dominus, ex illo Ecclesiasti. 15. Deus ab initio constituit hominem, & reliquit eum in manu sui consilij. Relinquere namque in manu consilij sui nil aliud esse apparet quam facere eum dominum suî, atque adeò suæ propriæ vitæ. ¶ Secundò. Propter quod vnumquodque tale (vt est in Poste. Analyticis) & illud magis: est autem homo dominus reliquorum bonorum propter vitam: ergo excellentius est dominus vitæ. ¶ De fama autem arguitur tertiò à parte negatiua, quod non sit homo suæ proprię dominus, ex illo Sapientis præcepto, Eccles. 41. Curam habe de bono nomine. vbi custodes institui videmur famę: non domini, vt pecuniæ. Cui & illud accinit Prouerb. c. 22. Melius est bonum nomenquam diuitiæ multæ. ¶ Quartò arguitur autoritate Augustini de bono viduitatis, ca. 20. quod refertur. 11. q. 3. c. Non sunt audiendi. vbi in reprehensionem eorum qui propriam negligunt famam, subdit, Quia nobis necessaria est vita nostra, alijs verò fama nostra. Quibus verbis insinuare videtur dominium famæ nostræ non esse penes nos, sed penes rem publicam. Item. 1. de Ciuita. Dei, cap. 20. ait, illo præcepto, Non falsum dices testimonium: prohiberi quemque aduersum se falsè testari, sicuti aduersus proximum. Quemadmodùm alio præcepto, Non occides: vnà & proximi homicidium & proprium prohibetur. Ex hoc ergo arguitur. Pariter hæc duo præcepta prohibent tam testimonium aduersus propriam famam, quàm proprium homicidium: & ex hoc secundo colligitur hominem non esse dominum vitę: ergo ex altero pariter elicitur neminem esse dominum suę propriæ famæ. ¶ Contra partem autem affirmatiuam prioris membri extat illud Sapien. 16. Tu es Domine, qui vitæ & mortis habes potestatem: & deducis ad portas mortis, & reducis. vbi solus Deus insinuatur vitæ dominus. De fama autem in contrarium facit, quòd ipsa & honor connumerantur in bonis proprijs acquisitis, quibus ad fœlicitatem vtimur: ergo sicut quisque vti potest facultatibus suis & possessionibus, sic vt in alienando nemini faciat iniuriam: ita vti potest honore & fama: atque adeò simili modo talium bonorum homo est dominus. ET si duo hæc quæsita contrarijs responsionibus dissoluantur, coniugauimus tamen ambo sub vna disputatione, vt contrarię ipsorum rationes ex regione oppositæ apertiùs res ambas elucidarent. Ad quæstionem ergo respondetur quatuor conclusionibus. Prima est. Homo non est suæ vitæ domi{ Prima conclusio. }nus. Probatur primò tam autoritate Sapientiæ modò citata, quàm ex illo Deuteron. 22. Ego occîdam, & ego viuere faciam. Quibus locis probatur dominium vitæ nostræ Deum sibi reseruasse. Dein de ab effectu probatur ratione quæ à definitione dominij suprà exposita colligitur. Dominus rei cuiusque ille est qui citra iniuriam quæ cuipiam irrogetur, potest illa, vt libuerit, vti, etiam vsque ad eius dispendium & consumptionem: homo autem occidere se non potest, lege iustitiæ id vetante: ergo nemo est suæ vitæ dominus. Meminerim legis iustitiæ, nè quis obijciat legem etiam prohibere, nè quis bona sua exteriora absque vllo fructu dilapidet, quorum nihilo minùs est dominus. Enimuerò licèt lex charitatis, qua se quisque & sua diligere tenetur, id prohibeat: non tamen lex vlla iustitiæ: & ideo citra iniuriam potest talia bona effundere tanquàm verus dominus. Prætereà pupillus alienare vetatur bona quorum est dominus: non tamen lege iustitiæ, vt qua prohibetur aliena furari: sed vt propria custodiat. Secùs autem de vita: lege enim iustitiæ prohibetur homo se occidere, sicut & alios: quia non est magis dominus suæ quam alienæ vitæ. Sed ais, hoc est principium petere. Vnde enim monstratur, præceptum nè se homo interficiat, esse præceptum iustitiæ prohibentis rem alienam auferre: dicere enim quis potest esse tantùm iussionem charitatis similem alteri qua prohibemur bona nostra per prodigalitatem decoquere. ¶ Arguitur ergo secundò nè petitio principij censeatur. Si homini dominium concessum est propriæ vitæ, hoc esset vt aliquando posset illam dispendere & à se alienare, sicut potest iustis de causis alia bona: nam frustra est potentia & facultas quæ nunquàm exire potest in actum: homo autem nullam ob causam, quouis colore censeatur iusta, potest se vita priuare: ergo signum est non esse dominum. ¶ Tertiò arguitur à priori & à legitima causa. Si aliquo iure homo esset vitæ dominus, id esset naturale, aut diuinum, aut humanum: naturale autem non: quoniam primum naturalium appetituum, atque adeò temporalium summum est, quo vnaquæque res appetit se conseruari in esse: iuxta illud dæmonis, sed tamen verum apud Iob, Pellem pro pelle, & cuncta quæ habet, dabit homo pro anima sua. Quare nulli rei natura tribuit, seu qualitates seu instrumenta quæ in suam essent interniciem: sed illa quibus conseruaretur: vt igni calorem, & aquæ frigiditatem: & cunctis animantibus suas debitas qualitates: ergo ius naturæ neutiquàm permisit homini se interimere, atque adeò nec ei tribuit vitæ dominium. Cùm autem ius naturæ effectus munusq́ue Dei sit, fit vt nec iure diuino positiuo concessa sit talis facultas. De iure autem humano clarum est. Eò vel maximè quòd nec diuinum nec humanum de re hac vsquàm legitur verbum. Nam Genesis. 1. vbi factus est homo omnium dominus, etiam animalium, quæ ideo in suos vsus mactare potest: non si mul tradita ei est suæ vitæ potestas. Ecce conclusionis origo. Cùm vita sit fundamentum bonorum omnium temporalium, quam quidem vitam homo non per se acquirit, sed Dei beneficio parentumque opera recipit: non decuit illi concedi eius dominium, sed vt Deus eius autor id retineret: vt ne fas homini esset, iniussu ipsius de vita, in quam ipse per se non ingreditur, exire. Id quod & lumine naturali notum fuit. Sic enim ait Lyricus, Nemini iniussu Regis de vita exeundum. Sed de hoc iterum lib. sequenti, sub titulo De homicidio. Constitutus ergo iure naturali ac diuino homo est suæ vitæ custos: porrò quam sustentare tenetur, non autem dominus. ¶ Quòd si contra obijcias, hominem posse etiam priuata autoritate vitam pro amicis exponere, imò etiam ad deferendum sua propria bona: posseque membrum salutis gratia abscindere, cùm tamen membra sint pars vitæ: quę omnia attestari videntur dominium penes hominem esse suæ propriæ vitæ. Respondetur, nequâquam id consequi: nam membra abscindere non licet nisi in custodiam vitæ: & vitam exponere pro amico vel bonis temporalibus non ad hoc reducitur quod est hominem se occidere: id quippe illic non intenditur: sed ad hoc quod est mortem perpeti, nè homo deserat virtutum officia: quod tam diuinum quam naturale ius approbat. ¶ Secunda conclusio. Non{ Secunda conclusio. Solus Deus est dominus vitæ. } solum homo priuatim, verùm nec respublica nec princeps absolutum habet dominium vitæ subditorum, sed solus Deus. Hoc patet, quoniam princes non potest innocentes vlla ratione interficere: sed solum nocentes: aut qui tales fuerint legitimo testimonio probati ad vindicanda crimina: id quod non arguit principem esse dominum vitæ: sed iudicem malefactorum. Potest prętereà in bello ciues obijcere periculo mortis ad defensionem reipublicę: sed nec hoc indicium est dominij vitę: sed huius prorsus quod sit reipublicæ custos. Igitur quoties audieris qui se vel alterum necauerit iniuriam facere reipublicę, quod Aristo. ait lib. 5. Ethi. c. 11. neutiquam id eô referas{ Respublica tantùm vitæ custos. Tertia conclusio. } quod dominium vitę sit penes rempublicam: sed eô quod ei custodia ac tutela vitæ ciuium commissa est: ipsaque sola potest homines vita multare. ¶ Tertia conclusio. Deus est absolutus vitę dominus, nempe quod non solum tanquam iudex puniendo, vel tanquam custos defendendo: sed absolutè tanquam humanę vitæ autor potest homines morti tradere, sicut vnusquilibet iumentum suum. Sua tamen inenarrabilis misericordia est, quod nunquam hac absoluta domini potestate vsus est, nec in vitam nostram, nec in reliqua bona. Etenim si Hebręos iussit vt expoliarent Aegyptios, iusto id iudicio fecit: quoniam Aegyptij mercedem eis debebant pro seruitio luti ac lateris. Et si Oseæ præcepit vt ex meretrice filios tolleret, quod tanquam dominus corporum poterat: credibile tamen est Prophetam illam priùs duxisse in vxorem, vt eam iure etiam humano cognosceret. Et si Abrahæ tanquàm dominus vitæ præceperit vt filium in sacrificium immolaret: id tamen pòst non permisit. Et si Exo. 32. pręcepit per Moysen vt vnusquisque occideret fratrem suum: id iussit tanquam vindex conflati vituli. Vide ergo quam contra naturam sit immanitas illa (si vera fama est) Turcæ, & quorundam barbarorum principum: qui in ea sunt cæcitate, vt se dominos existiment{ Fera cæcitas } vitæ subditorum: ita vt possint illos absque vlla vel culpa vel causa, veluti pecora, trucidare. ¶ De fama autem, quia id copiosius in nostra relectione tegendi & detegendi secretum, tractauimus, vnica hîc conclusione, quæ sit ordine quarta, satis est respondere, contraria illi quæ{ Quarta conclusio. } asserta est de vita. Homo dominium obtinet honoris sui & famę: nempe vt possit illis veluti pecunijs vti, licet pretio sint maiori æstimanda. Scio equidem multos, etiam ex nostris, vt Caieta. diuersam. 2. 2. q. 73. & in sua Summa, sequi sententiam: semper mihi tamen hæc gratiùs arrisit. Ad intelligentiam autem huius conclusionis adducenda est in iudicium contraria sententia, vt opposita iuxta se posita magis elucescant. Triplex est nostrorum bonorum genus: Primum est vita, postremum temporalia bona, medium honor & fama. Et quidem de extremis nulla est disceptatio, quin omnium est confessio, neminem esse vitæ suæ dominum, vt possit se vllam ob causam citra iniuriam necare: sed esse iniustitiæ scelus. Et per contrarium extremum fatentur esse quemcunque bonorum exteriorum dominum: sanè quæ potest citra cuiuspiam iniuriam alienare ac dispendere. Opinio ergo nostræ contraria, collocat honorem{ Opinio Cai. } & famam in ordine vitæ: nos autem in ordine bonorum exteriorum. ¶ Et ratio nostra{ Opinio autoris. } prima est superiori contraria. Homo verè ac legitimè est suorum bonorum omnium dominus, vt citra cuiuspiam æ, quæ propriè sit contra iustitiam, possit illa dispendere ac negligere, illisq́ue vti: honor & fama sunt propria hominis bona, ei iure naturali concessa, atque ab ipso acquisita & aucta: neque vlla iustitiæ lege, si est priuata persona, prohibetur illa dispendere: ergo nemini iniuriam facit, si illa reijciat: atque adeò est verè eorum dominus. Dixerim nulla iustitiæ lege, quo verbo res tota detegitur. Prohibemur enim charitatis lege, qua nos & nostra diligere tenemur, prodigos esse honoris & famæ (sicuti & externarum facultatem) nè absque causa ea negligamus, vt patet locis suprà citatis, Curam habe de bono nomine, &c. nulla est tamen lex iustitiæ quæ nos vetet eadem expendere tanquam aliena. Atque hoc est quod probare intendimus. Enimuerò de vita extat (vt nuperrimè dicebamus) Deu. 23. Ego occîdam, & ego viuere faciam. & Sapi. 16. Tu es Domine, qui vitæ & mortis habes potestatem. Ex quibus colligitur minimè nos esse vitæ dominos. Atque his accedit naturalis ratio. Vita namque fundamentum est omnium bonorum temporalium, quam homo ipse non acquirit: sed diuino beneficio, parentumque opera recipit. De honore autem & fama nullibi tale legitur. Imò ratio naturalis contrarium docere videtur. Honorem enim & famam, vt proximè dicebamus, nosipsi post receptam vitam acquirimus & comparamus. Adde quòd honor, vt. 1. &. 10. Ethic. ait Arist. præmium virtutis est: virtus autem naturalis saltem proprium opus est nostrum, per concursum generalem Dei: sicuti & virtus supranaturalis, quodammodò etiam nostra per eius singulare auxilium. Item honor & fama, vt ibîdem ait Arist. pars sunt fœlicitatis: fœlicitas autem proprium nostrum bonum est: sumus ergo eorum domini, vt si velimus illa prodigere, nemini faciamus iniuriam. Nisi quis persona esset publica. Loquimur enim secundum rei naturam omnibus circunstantijs nudam. ¶ Et confirmatur hæc nostra sententia autoritate diui Tho. 2. 2. q. 64. art. 5. vbi ait quòd occidens seipsum non solùm facit contra charitatem, sed contra iustitiam respectu reipublicæ, cuius est vita hominis. De fama autem nihil simile subinfert. Quin verò in solutione ad tertium contrarium de ipsa sentire videtur. Ait quippe licitè posse hominem de seipso disponere quantum ad ea quæ pertinent ad hanc vitam, quæ hominis libero arbitrio regitur: sed transitus de hac vita ad aliam fœliciorem non subiacet libero arbitrio hominis, sed potestati diuinæ: & ideo nemini mortem oppetere licet. Videtur ergo vniuersa hominis bona subiecisse eius dominio præter vitam. ¶ Secundò conclusio hæc lucidiùs probatur ex his proximis verbis sancti Thomæ: Si non essemus aliter domini famæ & honoris quàm vitæ, sequeretur quòd nullo fine neque propter ipsam vitam spiritualem ad euitandum peccata & consequendum vitam æternam possemus honorem famamq́ue postponere & abijcere: quod planè absurdum est. Consequentia patet, quoniam (vt loco modò citato autor est diuus Thomas, & lib. 1. de Ciuit. Dei. cap. 20. Augustin.) nec causa fruendi æterna fœlicitate liberum est homini mortem sibi consciscere: atque adeò neque qui cognosceret vitam temporalem esse sibi pestiferam ad salutem animæ, manifestamque inferni causam, posset se illa priuare. Longè tamen secùs de honore & fama. Ecquis enim ambigat quin si persona priuata rescisceret famam sibi & honorem impedimento esse ad vitam æternam, posset talia bona subterfugere, & oblata negligere? Quin verò etiam si esset persona in dignitate constituta posset magistratu excedere, honoresque ac famam posthabere: ergo est homo dominus honoris & famæ, aliter quam vitæ. Iam idem diuo Ambrosio teste confirmatur:{ Pactum Amb. dubium. } si eius vera est historia, vbi legitur fœminas in cubiculum inclusisse vt per illam infamiam eriperet se nè in antistitem eligeretur. Et Augustin. multa suorum peccatorum detegit: & Anselm. amissam virginitatem lamentabiliter deplorat. quod illis profectò nefas esset, nisi propriæ essent famæ domini. ¶ Tertiò idem patet: quia vitam nemo potest, vbi inuaderetur, sibi adimi permittere, saltem vbi illam seruare posset sine alterius detrimento: puta fugiendo vel alia simili via: famam verò quiuis{ Priuatus potest famam relinquere, & eam tueri potest. } potest, modò sit persona priuata, cùm sibi aufertur relinquere ac deserere: etiam vbi illam possit tueri. Sententia est sancti Thom. 2. 2. q. 73. artic. 4. ad primum, vbi ait quòd in cuiusque arbitrio est detrimentum suæ famæ pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum. Nequiuerat profectò apertiùs affirmare hominem esse dominum suæ famæ. ¶ Quartò arguitur. Et si fama & honor præstantiora sint bona quàm pecunia, tamen ingens acceruus pecuniæ pluris æstimatur humano vsu quàm tenuis honor & fama: quare potest repensatio honoris & famæ fieri per pecuniam: ergo si homo est pecuniæ dominus, est etiam & famæ. ¶ Quintò id confirmatur Redemptoris autoritate, qui nos splendorem omnium bonorum temporalium, honorum scilicet & gloriæ humanæ, despectui habere admonuit: nempe vt honores, & primas sedes, & sæcularem fastum fugeremus: tantum abest vt nos illa obligaret seruare, perinde atque vitam. ¶ Hunc articulum in hac materia dominij adhibere operæpretium duximus, qui esset plurium aliorum locorum huius nostri operis fundamentum. Hinc enim quæstione. 6. elicienda est responsio illius quæsiti, an liberum sit homini restitutionem remittere suæ famæ, quod contra aduersam sententiam concedemus. Item libr. sequenti in materia de detractione, per hoc examinabimus quale quantumq́ue committat crimen qui seipsum infamat: & vtrùm id aliquando liceat. Enimuerò vt perfunctoriè in præsentiarum hæc prælibemus, cùm persona priuata per sui criminis detectionem se infamat, nullatenùs contra iustitiam peccat, neque vlli iniuriam irrogat: quare genere suo non est nisi veniale contra sui ipsius charitatem: licèt grauius quàm pecuniam prodigere: quia fama pretiosius bonum est. Potest tamen fieri mortale si de sua se iactando turpitudine id faciat. Vnde Dauid, Quid gloriaris in malitia? &c. Et Esaię. 3. obiurgantur qui peccata sua sicut Sodoma prædicant. Item si sit persona publica, qui famam suam & bonam existimationem in bonum subditorum obligatam habet, contra iustitiam mortaliter peccaret. Attamen qui non in vanum, sed bona causa tale occultum crimen suum propalaret: vt si latro quò acerbitatem tormentorum euaderet, certè nihil delicti committeret, quin fortè probè id ageret. Imò verò si mentiendo se tunc infamaret, quanuis culpa mendacij admitteret, non tamen esset perniciosum, atque adeò neque genere suo mortale. Secludimus tamen semper personas publicas: prætereà absurdissima nefandaque flagitia quæ aures exhorrescunt: nam de illis se hominem infamare, vix posset à lethali scelere excusari. AD primam igitur Ecclesiast. authorita{ Ad primum argumentum. }tem respondetur sensum esse, quòd Deus fecerit hominem dominum suarum actionum: hoc est enim relinqui in manu sui consilij: non tamen inde sequitur esse dominum vitæ. ¶ Ad secundum negatur illud axiôma{ Ad secundum } Philosophi, Propter quod vnumquodque tale, &c. aptè ad rem præsentem accommodari. Esse enim nos rerum dominos propter sustendandam vitam, solum arguit nos esse custodes vitæ, non autem dominos. Sumus etenim domini actionum propter amicitiam Dei comparandam: tamen non sumus eiusdem gratiæ diuinæ & amicitiæ domini. ¶ Authoritas autem Ecclesi. tertio loco allata de fama id prorsus conuincit quod tenemur præcepto charitatis nostrî curam habere, honoris, & famæ: non tamen quod contrarium delictum in persona priuata sit iniuria contra iustitiam, sicut si quis se occiderit: quo vtique scelere & in Deum iniurius esset, penes quem dominium est vitæ: ac subinde in rem publicam, quæ eiusdem est custos. Adde quod modus procurandi bonum nomen,{ Optimus inquirendi honoris modus. Ad priorem argumenti locum. } ille est penitùs vt curam habeas colendi virtutes, quas, veluti vmbra sequitur honor & fama. Et ideo in bonum virtutis possumus illa, si opùs est, dispendere, tanquàm veri illorum domini. ¶ Authoritas autem prior argumenti nihil nos oppugnat: nam si ex illo secundo membro quòd fama nostra est alijs necessaria, inferre contenderes dominium eius non penes nos, sed penes rempublicam esse: pariter ex priori quo ait vitam nostram esse nobis necessariam, inferres dominium vitæ nostræ penes nos esse, quod Augustinus non concederet. Hoc ergo præcisè nos admonet vt non simus negligentes propriæ famæ, qua possumus reipublicæ seruire, vt sine legitima causa illam despiciamus. Et maximè quando sine scandalo non possumus illam prodigere. Loquebatur enim mulieribus quibusdam quæ cùm egregio sanctitatis loco haberentur in populo, moliebantur humilitatis prętextu sinistram de se suspicionem generare vt viliùs æstimarentur: per quod scanda{ Ad posteriorem argumenti locum. }lum dabant. ¶ Posterior verò eius autoritas. 1. de Ciuitat. Dei, quæ paulò vrgentior est, hoc solùm conuincit, quòd illo præcepto, Non falsum dices, prohibemur testimonium aduersus nosipsos dicere: quia hoc est contra charitatem, vt subiuncta eius verba docent: non tamen inde consequitur vt sit perinde peccatum iniustitiæ ac si te occideres, aut falsum testimonium proximi proferres, detegerésve secretum crimen. Quocircà ex illa pręcisa forma præcepti, Non occides, non colligitur proprium homicidium esse contra iustitiam, sed esse peccatum. Aliæ namque nos rationes erudiunt, quas suprà in struximus, non esse nos dominos vitæ: ex quibus concludimus esse contra iustitiam. # 3 QVAESTIO TERtia, de rerum diuisione. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm humano iure rerum dominia fuerint olim diuisa. POST constitutum tam subiectum quàm obiectum dominiorum, ordo postulat vt tertio loco de eorum diuisione disseramus. Atque à parte negatiua more nobis consueto arguitur vt suprà de seruitute. Iuri naturali nullum humanum contrauenire potest: quòd autem bona huius mundi in commune possideantur, constitutio est naturalis iuris: vt patet Gen. 1. vbi homini in commune concessa est rerum possessio. Idemque affirmat Isidôrus, lib. 5. quod refertur dis. 1. c. ius naturale. Neque verò tunctantùm integra natura, verùm & posteà iam corrupta, simile legimus Gen. 9. Noë dictum & filijs eius: Crescite, & multiplicamini, & ingredimini super terram, & implete eam. Vbi Deus nihil videtur voluisse fore diuisum. ¶ Secundò id apertiùs confirmatur sententia Clementis in epistola. 4. quæ refertur. 12. q. 1. can. dilectissimis. vbi legitur, Communis vsus omnium quæ sunt in hoc mundo omnibus esse hominibus debuit: sed per iniquitatem alius hoc dixit esse suum, & alius istud: & sic inter mortales facta est diuisio: iniquitas autem contraria est iuris æquitati. ¶ Tertio loco accedit & charitatis ratio. Nam si omnia in commune possiderentur, multò esset firmior inter mortales amoris nexus. Nam cùm vbi est thesaurus tuus, ibi sit & cor tuum, si nihil haberent diuisum, nihil restaret cur animis diuiderentur. Vnde in primordijs Hierosolymorum ecclesiæ, quò feruentiùs omnium amor coälesceret (quod in Acta Apostolorum relatum est) in communi viuebant: atque hoc exemplo monachorum vitæ institutæ sunt. Quare August. in Regula, Sit vobis anima vna & cor vnum in Deo, & non dicatis aliquid proprium: sed sint vobis omnia communia. Innuens cordium vnitatem non aliter vegetari posse quàm ablegatis, meum, ac tuum. Id quod nec Christianum illum Poëtam latuit, qui ait, Si duo de nostris tollas pronomina rebus, Prælia cessarent, pax sine lite foret. Atque hac de causa illud axiôma celelebratissimum semper fuit, Amicorum omnia sunt communia. Qua vtique ratione sancti patres illo idiomate semper loquuntur, vt omnia sint communia: vt August. super Ioan. tract. 6. & habetur dist. 8. can. quo iure. Et Ambr. 47. dist. sicut hi: Nemo dicat proprium, quod commune est. Chrysosto. super Lucam. c. 6. ADeo percepimus omnia: quod autem dicimus, meum & tuum, mendacij sunt verba. Neutiquàm ergo licuit diuisionem rerum facere. ¶ Contraria est sententia Christi Redemptoris nostri, Matthæ. 22. Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari: & quæ sunt Dei, Deo. DE hac quæstione etiam inter philosophos depugnatum olim fuit. Enimuerò Plato (cui Aristot. hanc rempublicam in fronte 1. Polit. asscribit) omnia contendebat debe{ Vxores & liberos communes esse voluit in republica Plato. }re esse communia: non modò possessiones, verùm & vxores & natos. Quanuis Socrates apud alios feratur talis reipublicę primus autor, quem Plato in Timæo inducit loquentem: idemq́ue ipse Aristoteles statim cap. 4. insinuat. Meminit quoque idem Plato de huiusmodi republica. 5. dialogo de republica. Hanc autem nimiam rerum communitatem ea ratione conabantur persuadere, quam modò nos formabamus. Nempe vt omnium corda in vnum maximè coadunarent ac compingerent. Isti autem eò non erant digni qui audirentur, quod naturam nostram in ea prorsus innocentiæ synceritate contemplabantur, in qua à Deo per misericordiam creata fuit: ne scientes à parente nostro per iniustitiam fuisse inde depulsam. ¶ Responsum ergo huius quæstionis quinque conclusionibus constat. Prima est. Vt statui innocentiæ concors erat re{ Prima conclusio. }rum possessio in communi, præterquam vxorum, quam possessionis figuram ius naturæ docebat: sic & conditioni naturæ corruptæ vsque adeò congruens est dominiorum diuisio, vt citra miraculum neutiquàm posset aliter genus humanum longo sæculo durare. Prior pars per se ipsa liquet. Tunc enim temporis, terra, vel inculta, sua sponte fructus tulisset: vel illa indiguisset perparua cultura, quam refugisset nemo: vt sic illud intelligamus Gen. 2. Tulit Deus hominem, & posuit eum in Paradiso voluptatis, vt operaretur & custodiret illum. Et prætereà neminem rerum tunc auiditas exercuisset. Nam post peccatum dictum est, In labore vultus tui vescêris pane tuo. Illum quippe ętatis florem olfaciebat illic Ethnicus ille, Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec vllis Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus: Contentique cibis, nullo cogente, creatis. Quapropter nullum extitisset periculum aut quòd fructus terræ deficerent, aut quòd vlla inter fœlices illos oriretur discordia. ¶ Posterior autem pars ex duabus contrarijs radicibus probatur. Illam enim seu Socraticam seu Platonicam vxorum natorumq́ue communitatem non opùs est multis hîc concuti, vt eius appareat absurditas. Primùm enim eadem charitas quæ per illam curabatur fulciri, per eandem labefactatur. Aiebant enim illi Philosophi quòd tunc omnes viri vocarent quamcunque mulierem, mea vxor: & pueros omnes, mei filij: & iuuenes seniorem quemlibet, meus pater. Id autem optimè Aristoteles redarguit. Si enim intelligerent nomen, omnes, collectiuè, verum esset: complexim nanque omnes senes essent patres illorum filiorum. Attamen perparùm id ad charitatem referret. Esset enim tunc tenuis exilisq́ue ille amor in tota republica, sicuti mellis tantillum in multa aqua, quam dulcorare nequiret. Imò inde citiùs languesceret amor, quòd nemo cognosceret suum proprium, seu filium, seu patrem. Si autem intelligerent diuisiuè de singulis: nempe quòd singuli essent singulorum filij, id certè plurimùm ad amorem conduceret: sed tamen est impossibile: quia vnus nequit esse nisi vnius matris filius: & fortè nisi vnius patris. Quin etiam inde fieret neglectus filiorum: quòd rarò quis cognosceret suum proprium. Ad hæc sæpe de lineamentis vultus deprehenditur proles, cuius sit patris: ob idque tunc non posset non esse propensio animus illius hominis in suos liberos quam in alienos. Itaque natura ipsa illi confusæ communitati reclamabat. Præterquam quod post collapsam naturam fieri non posset minùs quin inter homines iurgia oborirentur: ac subinde inter incertos patres & natos, tum impiæ fierent cędes, tum nefandi inirentur amores & coitus. In summa, adeò est naturale vxorum natorumq́ue distinctio, vt etiam natura integra, vbi nullus patebat locus prauis istis affectibus, non fuisset intrusa absurda illa vxorum permistio, sed quisque haberet suam. Nam erunt, inquit, duo in carne vna. Expediebat namque etiam tunc, vt quisque nosset qua esset necessitudine & sanguinis glutino cum alijs coniunctus. Et quamuis lex prisca, gratia propagandi peculiarem Dei populum in hoc dispensauerit: nunquàm tamen vt vna vxor duobus nuberet viris: sanè vt caueretur prolium incerta turba. ¶ Hac ergo delira communitate prætermissa, reuertimur ad demonstrandum quàm sit congruens naturæ corruptæ, possessionum diuisio. Idq́ue ex duabus corruptis radicibus: nempe ex humana negligentia, & ex cupiditate. Etenim dum terra ex vna parte ob hominis rebellionem ei ipsi rebellans, spinas & tribulos ferre cœpit, sudoreque humani vultus indigere, vt hominem ipsum aleret: atque homo ex altera post esum ligni vetiti tam multis fuit cupiditatibus oppletus: ea fuit rerum possessio necessaria qua rei vtrique commodissime seruiret. s. & terrę colendę, nè fructus deficerent: & reprimendę humanę auaritię quæ vix satiari potest: talis autem possessio esse non potuit in communi: ergò necessaria fuit diuisio. Probatur hæc postrema subsumpta. Nam (vti ait loco citato Arist.) trifariàm{ Triplex rerum communitas impugnatur. } intelligere possumus hanc in communi possessionem: nempè quòd vel fundiessent proprij, fructus verò communes: vel contrà, vt agri essent communes, pòst verò fructus diuisi: aut quòd & agri & fructus essent communes. Si primum largiris, tunc ansam porrigis discordijs: quia tunc labores essent impares: nam qui plus haberet soli, plus laboraret, fructus tamen pariter cunctis pro cuiusque necessitate obuenirent: & tamen nemo æquanimiter ferret, non tanto plus fructuum percipere, quanto plus hausisset laboris. Si autem agros vellent esse communes, inde occasionem homines nanciscerentur ignauiæ & socordiæ: nam ineffabile est quàm sit ardens amor ad propria, quamque deses & languens ad communia: sicuti dum multi sunt serui, eò peiùs seruitur, quòd quisque alios expectat vt faciat quæ ipse erat facturus. Hunc quippè in modum tali reipublicæ vsu veniret. Qua vtique ratione malignè prouenirent fructus. Idemque sequeretur incommodum si & fructus & fundi essent communes. Ac subinde alter quod præ humana rerum siti tunc pro se quisque contenderet, quantum posset humana arripere. Per quam viam necesse erat pacem & tranquillitatem ciuium, &, quam illi philosophi fouebant, amicitiam perturbari. ¶ Secunda ratio sumitur ex debito ordine in republica, qui aliter nequiret cum decoro seruari. Necessarij quippè sunt diuersi ordines, diuersæque classes hominum, vt Socrates ipse agnouit. Tres enim ordines constituebat: scilicet{ Tres hominum ordines secundum Socratem necessarii } agricolarum, quibus connumerandi sunt opifices: & custodum, nempè militum ac nobilium, tutamini reipublicæ adscriptorum. Et tertiò legum prudentum, qui ius dicant, & de rebus dubijs respondeant. Hinc ergò arguitur. Si omnia essent communia, vnusquisque recusaret agricolarum onus, anhelaretque vt esset miles. At imminenti bello, nisi propria essent stata præmia, omnes se periculo subducerent: quotquot denique possent ad gubernacula inhiarent. Mox cùm isti supremæ classis pluribus indigerent, succederet vt alijs maiora onera, alijs verò maiores honores decernerentur. Quod, nisi essent dominia diuisa, non posset non vehementer rempublicam inquietare. ¶ Tertiò eadem patet conclusio. Quemadmodùm concessa vxorum communitate tollitur temperantiæ virtus, qua quis abstinet ab alieno toro: sic concessa possessionum communitate tollitur & virtus liberalitatis: quod non infirmum est rei publicæ lumen. Qui enim proprium non habet, liberalis esse non potest: & qui omnia possidet, alienæ liberalitatis non eget. Et sic periret virtus suscipiendi hospites, & peregrinos, succurendique miseris: ac subinde animorum gratitudo pro susceptis beneficijs. Est ergò assertio diuisionis rerum eo gradu certa, vt eius negatio hæretica sit: vt ait August. in lib. de hære. Vbi. 40. loco{ Hæresis est negare rerum diuisionem. } Apostolicorum hæresin refert, qui illo se nomine iactabant, eò quòd in suam communionem non reciperent vtentes coniugibus, & res proprias possidentes. Etin Concilio Constan. de hoc etiam damnatus est Ioannes Hus: qui clericos posse negabat proprium quippiam possidere. ¶ Quòd si arguas, per rerum diuisionem non satis itum fuisse obuiam huiusmodi malis ac reipublicæ incommodis: nam & sunt modo propter hominum ignauiam incultæ terræ: & homines ambitione, ac rerum siti inferentes se in aliena iura: & id genus reliqua mala. Respondetur non esse necessarium ad ęquitatem legis vt perfectè finem assequatur suum: satis quippe est illa pro sua facultate stabilire quæ ad illum finem accomodantur: nam effrænis hominum libertas nullis potest habenis in totum conpesci. ¶ Secun{ Secunda conclusio. }da conclusio. Etsi conueniat res quantum ad proprietatem & dominium diuisim possideri, vt suum quisque iustitiæ lege cognoscat, ab alienoque manus abstineat: tamen quantum ad vsus, debent per misericordiæ & liberalitatis benignitatem esse communes: vt qui abundat, det egenti: & qui eget, gratias illi referat. Hac enim ratione mortalium amicitia faciliùs coalescit quàm si omnia communi dominio possiderentur. Hinc nanque elicitum illud axiôma est, Amicorum omnia sunt communia. ¶ Tertia conclusio. Prima rerum ex{ Tertia conclusio. }ternarum diuisio facta fuit iure gentium: licèt posteà iure ciuili plures accesserint. Iam enim. 1. lib. q. 5. ius humanum in hæc duo sectum est. Patet hac ratione conclusio. Porrò{ Dominium cœpit à principio orbis. } dominium ab orbe condito (vt suprà diximus) cœpit. Tunc enim primùm Deus habere cœpit quibus dominaretur, ac perinde tunc tam angeli quàm homines suapte natura & iure cœperunt esse domini suarum actio{ Dominiorum diuisio iure naturæ constans. }num, vt illa libertate creatori seruirent. Quo fit vt aliqua dominiorum diuisio iure naturali facta fuerit: nempè hæc actionum, & quòd homo habet proprij honoris & famæ. Haud enim iure gentium, sed naturali factum est cuique proprium. Possessionum autem (vt prima conclusio docuit) non fuit facta distributio ante peccatum, sed pòst statim: nam inde (vt diximus) enata est ratio diuisionis. Quocircà confestim legimus inter duos fratres diuisa esse peculia: obtulit quippe Cain de fructibus terræ, & Abel de optimis sui gregis. Quòd si sua non essent cuique propria, nullam mereretur, vel Abel laudem, vel Cain vituperationem. ¶ Dicitur autem diuisio facta iure, non naturali, sed gentium: proptereà quòd ius naturale nulla indiget ratiocinatione, sed scriptum est in cordibus: vt coniunctio maris & fœminæ: ius verò gentium est illud quod{ Quid ius gentium. } collatis principijs ratio cuiusque infert. Et ideo dicitur gentium, id est hominum: quibus proprium est ratiocinari. Enimuerò ex principijs naturæ corruptæ docta fuit statim familia Adæ ac deinceps in vniuersum gentes, vt suum quisque possideret. ¶ Quòd si quæras quis primùm huiuscemodi diuisionem fecit: sunt qui respondeant, Adam primum fuisse diuisorem: verùm tamen alij contra arguunt, ipsum non habuisse regiam potestatem, authoritatémve rei publicæ coërciuam: sed tantùm fuisse patremfamiliâs, qui non potuit filijs distribuere nisi proprium peculium. At{ Adam princeps eo ipso iure quo & primus parens: quin et dominus totius orbis. }tamen argumentum hoc non est ita multùm vehemens: tum quòd forsan (licèt nullibi legatur) authoritatem habuit principis, ipso forsan iure quòd fuit primus solusque parens humani generis. Nam verisimile non est vt aliquo esset tempore mundus absque humano principe, qui posset malefacta vlcisci: tum etiam quòd iure etiam paterno potuit suas facultates, quibus amplissimis affluebat, distribuere filijs. Imò neque esset absurdum dicere, fuisse dominum totius orbis: quandoquidem mundus propter hominem factus est, & tum ipse fuit solus. Neque erat mundus tam frequens hominibus, quin posset illos per suos ministros regere. At verò quantum ad diuisionem de iure gentium, non est nobis necesse hisce angustijs coërceri. Illa enim quę tali iure statuuntur, neque indigent principe, neque vllo rei publicæ conuentu. Hac nanque ratione ius gentium differt à ciuili, quòd scilicet ratio ipsa singulos seorsum homines illud docet. Quare ex condicto poterant fratrum singuli, ac deinceps nepotes ac pronepotes singulos fundos & agros occupare, & peculium augere: ipsa docente ratione, vt res dominorum nesciæ, primo occupanti cederent, ab eisdemque alij abstinerent: vt habetur Inst. de iure pers. §. feræ. Quod enim, inquit, antè nullius fuit, id naturali ratione occupanti conceditur. Et in hoc quòd dicit, naturali ratione, intelligit ius gentium, id ex principijs naturalibus colligentium. Sic enim legitur, Cain vrbem ædificasse: & Genes. 10. dispersam esse propaginem Noë ad diuersas regiones & insulas orbis. Sic statim cap. 11. disgregatam progeniem Nemrod, & eorum multitudinem, qui cum eo conspirauerant vt turrim extruerent. Sic & statim Genes. 13. legitur diuisio pacto facta inter Abraham & Loth: Ecce vniuersa terra coram te est: recede à me obsecro: si ad sinistram iëris, ego dexteram tenebo: si tu dextram elegeris, ego ad sinistram pergam. Ex quo fit non solùm diuisionem in genere, verùm & quòd istæ nationes hanc regionem possideant, & aliæ aliam, esse de iure gentium. Contra quam Caietan. 2. 2. q. 66. arti. 2. opinatus est. Etenim quia S. Tho. dicit in solutione ad primum, quòd diuisio rerum pertinet ad ius positiuum. Et tamen quęstio ne. 57. dixerat esse de iure gentium: existimans Caie. diuersa esse dicta, intulit quòd diuisio in genere est de iure gentium: appropriatio tamen in particulari, de iure positiuo, hoc est ciuili. Attamen S. Tho. ius positiuum extendit ad omne ius humanum, vt includat ius gentium. ¶ Secundum autem conclusionis membrum, nempè iure postmodùm ciuili, hoc est singularium ciuitatum & regnorum, multa esse adiudicata particularia dominia, clarissimum est. Inde nanque temporum lapsu respublicę imperium suum & regnorum dominia in reges transtulerunt, vt habetur. l. Quod principi placuit. ff. de const. princip. Atque inde per legem Agrariam communes agri diuisi: & iure diuino positiuo (vt suprà diximus) promissa est, donataque Chananæorum regio Israëlitis ac Saûli Dauidique regnum. Et pòst Leuitis decimæ: & nunc Ecclesiasticis. ¶ Quarta conclusio. Complura manserunt communia{ Quarta conclusio. } iure naturæ, quorum dominia ius gentium dispertiri nequiuit: Puta locus, vt ait illic Arist. nempè ciuitas, itinera. etc. Et (vt refertur eodem, Insti.) elementa: videlicet aër, aqua, littora, & portus, pisces, feræ, aues, etc. Iure enim naturali, & permissione iuris gentium, piscatio & venatio communes sunt: licèt iura posteà ciuilia, forsan non tam æquitate quam licentia & consuetudine, plus nimio interdi{ Quinta conclusio. }ctæ sint. ¶ Quinta conclusio eademque facilis est. Translatio dominiorum omni iure fieri potest. Primùm enim suppositis per rerum diuisionem peculiaribus dominijs & possessionibus, iure naturali libertatis, quo liber est homo, suorum dominium in alium transfert: Tum spontanea donatione, tum etiam quacunque alia libera commutatione: scilicet vendendo, cambiendo. etc. vt lib. proximè præcedenti adnotauimus: & in subsequentibus fusiùs expandetur. Prætereà & hæreditariam successionem filiorum in bona paterna iure gentium arbitror fuisse constitutam. De hoc enim ratio naturalis statim vniuersitatem gentium erudiuit: scilicet vt in filijs & substantia quodammodò patris permaneret, & nomen, et bonorum ius. Deinde ius ciuile particularium regionum adhibuit iura primogenituræ, præscriptionis, & alia, quibus dominia transferuntur. Prętereà contra domini voluntatem transferuntur dominia in vindictam & vltionem criminum. Priuantur enim homines suis bonis, ob hæresis impietatem, ob crimen læsæ maiestatis, & ob alia id genus multa. Item causa rescindendarum litium, vt in præscriptione. AD primum argumentum varij existunt respondendi{ Ad primum argumentum . } modi. Sunt enim qui axiôma illud, Iure naturali omnia sunt communia, non vniuersaliter, sed strictim intelligant: scilicet aut in necessitate extrema, aut inter amicos. Huic autem sensui neque res ipsa neque Iurisconsulti applaudunt. Intelligunt enim illud de illa generali communitate, quæ posteà iure gentium diuisa fuit: vt patet loco citato apud Isidorum, & dist. 8. cap. differt. apud Gratianum. Sco{ Scotus. }tus autem. 4. dist. 15. q. 2. scitè illud vniuersaliter recipiens, ait post naturam corruptam idem ius naturę derogatum esse. At verò, salua Doctoris autoritate, minùs hoc rationi congruens apparet. Primùm, quia naturale ius immobile est: vt patet per Isidô. dist. 6. can. Non est{ Isidorus. } peccatum. §. Isitaque. Inde enim colligit præcepta Decalogi esse immutabilia, quod sunt de iure naturæ. ¶ Item aut fuit præceptum iuris naturæ quod res in communi possiderentur: aut nullum fuit tale. Si prius dederis membrum, tunc vel illud præceptum vniuersale fuit pro quocunque statu: & hoc nemo sanæ mentis fatebitur: nam error esset sic dictare, vt in natura collapsa perseueraret idem possessionis modus: aut fuit particulare pro illo statu innocentiæ: & illius nulla est facta derogatio: nam quòd diuisio fiat in nostro statu, illi æquitati non derogat, vt perdurante innocentia communis possessio perduraret. Responsio ergo legitima extat apud S. Thom. q. 66. ar. 2. licèt emunctiùs per distinctionem respondebitur. Est enim in rebus considerare & dominium, & vsum. Et quantum ad dominium, ius naturæ nunquam præcepto inhibuit rerum diuisionem, quod per contrariam legem fuerit derogatum: sed eo sensu negatiuo dicitur communis possessio de iure naturæ, quod nunquam lex naturalis eandem præcepit diuisionem, sed permisit hoc vel illo modo possideri, quo pacto diuersis hominum statibus commodius esset & expeditius. Quare ius naturale non est mutatum, sed res. Sententia est Augustini lib. 1. conf. quam optimo exemplo clarificat. Est, inquit, medicinalis regula, vinum esse hominibus congruum: hæc autem minimè derogatur dum infirmo potus vini interdicitur: sed mutatio fit in homine, cui perpetua illa regula non congruit. At verò quantum ad vsum, potest quodammodò affirmari ius naturæ præcipere omnia esse communia in necessitate. ¶ Ad secundum argumentum, quod{ Ad secundum argumentum . } ex dictis Clement. in can. Dilectissimis, factum est, mirabilis est expositio glossæ Ioannis Teuthonici. Ait textus vsum omnium rerum omnibus esse debuisse communem, sed per iniquitatem alius dixit hoc esse suum, alius istud. Ait verò gloss. per iniquitatem, id est per consuetudinem iuris gentium, ęquitati naturali contrariam. Profectò si ius gentium iniquitas esset, neutiquam iuris appellatione censeretur. Planus ergò sensus est, per iniquitatem, id esse, quod per originale peccatum: quo dissoluta libertas contineri non poterat, nisi facta rerum diuisione. ¶ Ad tertium nega{ Ad tertium argumentum . }tur quod corrupta natura, firmior fuisset amoris nexus inter mortales rebus in communi possessis: vt conclusionum serie satis liquet. Exiguus enim monachorum numerus, monasteriorum claustris circunseptus, potest quidem pacificè in communi viuere: vastæ tamen mortalium respublicæ, quarum ciues ad res sęculares tam anhelant auidè, non item. Dictum autem Poëtæ, quòd duo pronomina, meum ac tuum, litium præliorumque semina existunt & fomenta, ingenuè fatemur: multò tamen oborirentur plura si omnia in communi possiderentur. Sancti verò loquuntur de rerum vsu quando proximi pauperes indigent: tunc enim iam dictum est, vsum debere esse communem, quatenùs ad liberandam miserorum inopiam satis fuerit. # 4 QVAESTIO QVARTA, De peculiari quorundam dominio. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm hominum quispiam totius sit orbis dominus. POST disputationem de dominio in genere, sequitur vt peculiariter de singularium quorundam dominijs disseramus. Primùm enim de Christo Seruatore nostro arguere pro parte affirmatiua possemus. Extat enim Ioannis authoritas Apocalyp. 9. Qui vidit in vestimento & in fœmore sedentis super equum album: hoc est super eius innocentissimam, eandemque candidissimam humanitatem, cuius virtute veluti fœmoris, filios progenuit cœlestis regni hæredes: scriptum, Rex regum, ac Dominus dominantium. Mox & de Pontifice Maximo idem sentiendum apparet: vtpote quem idem Redemptor vicarium in terris sibi substituit, qui sua fungeretur potestate. ¶ Attamen quia in præsentia de Imperatore peculiariter disputatio instituitur, arguitur primò quòd nullus sit legitimus rex. Deus (vt ex Ecclesiastico citatum est) reliquit hominem in manu consilij sui, hoc est liberum: quem vtique ab initio constituit rerum dominum, nemini autem subiectum: ergò nemo esse legitimè potest aliorum princeps. Mox arguunt, qui hoc sequuntur commentum: Neque ante diluuium, neque pòst aliquo tempore vllius fit memoria principis vsque ad Nemrod, qui per tyrannidem & vim, potestatem regnandi obtrusit in orbem: nulla ergò regnandi est via legitima. Quare eos qui Reges Roma exegerunt, & qui Iulium Cæsarem enecârunt, laudibus Romani Annales efferunt. ¶ Accedit, aiunt, deinde quòd præter Saûlem & Dauîdem, quos Deus creauit reges, atque Dauîdis successores, nemo legitur diuino iussu ascitus in regnum: intrusi ergò sunt omnes contra ius. Adiungunt denique in suum patrocinium illud Christi, Matth. 17. Reges terræ à quibus accipiunt tributum vel censum? nam respondente Petro, ab alienis, intulit Dominus: Ergò liberi sunt filij. ¶ In contrarium autem est ad Ro. 13. Paulus: Omnis potestas à Domino Deo est. IN hac quæstione de tribus esset nominatis personis disputandum: nempè de Christo Redemptore nostro, deque eius vicario Pontifice Maximo, ac demum de Imperatore. Enimuerò de Christo, qui rem superficie te{ An Christus fuerit totius orbis dominus. }nus cogitant, inficias ire non audent, quin fuerit in quantum homo in temporalibus orbis dominus. Neque tamen alia ratione mouentur, quàm quòd erat Deus. Sic habet Ioannes Faber egregius autor super lege, Cunctos populos. C. de sum. Tri. Et Burgen. additione 3. super cap. 1. Matthæi. Ex quo principio doctores plurimi canonici iuris idem Summo Pontifici tribuunt temporalium dominium ac plenissimam potestatem: addentes insuper eundem Imperatorem ab illo imperialem suscipere, ac subinde reges omnem regalem. Attamen de Christo hîc non disputabimus, neque de eius vicario: eò quòd in commentarijs nostris super Matthęum suis (vt reor) numeris easdem quæstiones pro exiguitate nostra absoluimus. Nempè de Christo super cap. 1. & de Summo Pontifice super. 20. In præsentiarum autem non de spiritualibus illis quæstionibus, quæ Euangelij commentarijs aptiùs accommodantur, sed de sæcularibus disserendum instituimus. ¶ Quòd si iudicium nostrum, quod illic abundantiùs ac locupletiùs patefecimus, summatim audire libet: Persuadere ibi contendebamus vtriusque quæstionis, scilicet tam de Christo, quàm de Papa, negatiuam partem. Primùm inquam sup{ Neque Christus neque Papa est totius orbis dominus. }posuimus fidei confessionem: porrò quòd Christus in quantum Deus, dominus sit, non modò terræ & plenitudinis eius, tam in spiritualibus quàm temporalibus: verùm & cœlorum cœlestiumque spirituum: eo iure quo cuncta ex nihilo condidit, & in nihilum redigere potest. Deinde quantum ad eius huma{ Exponitur quomodo Christus fuerit rex in quantum homo. }nitatem pariter secundùm eandem fidem catholicam agnouimus, eundem quatenùs hominem iure redemptionis vnicum fuisse regem regni cœlorum: quippe cui incumbebat cuncta, quæ ad sempiternam hæreditatem attinent, dispensare, administrare, ac disponere: nempè ecclesiam fundare, sacramenta instituere, magistratus ecclesiasticos creare, leges condere: ac demum omnes iudicare, & cuique pro meritis pręmia æterna ac supplicia decernere. Subindeque reges vniuersos, vt suis legibus parêrent, cogere: eorumque leges, qua parte suis aduersarentur, abrogare: vniuersa denique temporalia, quoties ad suum Spiritualium finem opùs esset, in suum vsum assumere. Cæterùm quantum ad sæcularem potestatem contrarium arbitrati sumus: videlicet quatenus hominem, non fuisse regem: non quòd non potuit: erat quippe Deus: sed quia neque eum decuit, neque subinde voluit. Enimuerò cùm non venerit in mundum (vt confessio habet catholica) nisi tanquàm Redemptor propter nos homines, & propter nostram salutem, nullam huius mundi potestatem assumpsit, nisi quę illi negotio deseruiret: nihil enim honoris illi qui Deus erat, futilia hæc & lubrica regna accumulabant: sed omnia contempsit vili pensaque abiecit. ¶ Regnum autem quod illi tribuunt hæreditarium, per Dauîdis prosapiam descendens, illud quidem particulare erat super tribus Israël, idque iam prorsus in Ioacim filio Iechoniæ, seu in eius patruo Sedechia cessauerat, iuxta vaticinium Hierem. 22. Deinceps nanque non in regibus, sed in sacerdotibus, & in Macchabæis perstitit sceptrum Iuda vsque ad Christum: atque hac ratione (vt illic meminimus) impleta est prophetia Iacob, Non auferetur sceptrum de Iuda, & dux. etc. (dux inquit non rex) donec veniat qui mittendus est. Constat prætereà nullam talem potestatem vsu exercuisse, vt contrarij fatentur: in vanum ergò eam assumpsisset. Et ideo in Psal. 2. Ego, inquit constitutus sum rex ab eo super Syon montem sanctum eius: id est super ecclesiam: prædicans præceptum eius. & Matth. 28. Data est mihi omnis potestas, in cœlo & in terra. Euntes ergò docete omnes gentes. etc. Regnum ergò eius fuit prædicare & docere fidem. Vnde ad Pilatum, sic non negauit se regem, vt tamen fateretur, non esse regem veluti reges mundi. Regnum enim, inquit, meum non est de hoc mundo. Docens (vt Isaias cap. 9. prædixerat) regnum suum in sempiternum duraturum: & (vt est in Psal.) regnum omnium sæculorum: nullum ergò habuit caducum ac temporale. Erat nihilo minùs (vt ait Ioannes) Rex regum, & Dominus dominantium: quia spiritualis eius scopus fini temporali omnium regum præeminet, & ideo cunctis poterat ad illum finem vti. ¶ Quòd si ipse tale regnum non assumpsit, citra controuersiam certissimum est neque illud reliquisse vicario suo Pontifici Maximo, sed illam prorsus potestatem, qua ipse functus est, illi commisit. Nempè vt quoties ad illum finem necessarium esset, regibus cunctis imperaret, leges eorum corrigeret, vniuersa denique temporalia vsurparet. Sunt nihilo seciùs spiritualis, sæcularisque po{ Spiritualis & secularis distinctæ sunt potestates omninò, licet hæc illi vtcunque subsit. }testates vsque adeò distinctæ, vt sæcularis non deriuetur ab spirituali, sed illa præcisa ratione ab illa dependeat: quòd si ab illa per rebellionem exorbitauerit, possit coërceri nè diuinas & ecclesiasticas pręuaricetur leges: quod quàm proximè declarabitur. Et hæc est plana sententia ipsius Summi Pontificis eodem cap. Solitæ. vbi ait se esse Solem, qui spiritualium diei præest: Imperatorem verò, Lunam, quæ præest sæcularium nocti. Quare in spiritualibus asserit se illic superiorem: præcellere autem Imperatorem fatetur in temporalibus. Et idem fermè habetur. 96. dist. can. Duo sunt. Horum omnium fundamenta, cui placuerit, vbi prædictos commentarios nostros in Matthæum citauimus, fusè firmiterque corroborata potest inspicerere. ¶ His ergò non tam in præsentiarum prætermissis quàm alibi pro virili nostra constabilitis, duobus articulis quæstio hæc absoluetur. Prior est vtrum ciuilis, tam Imperialis scilicet quàm Regia potestas diuinitùs sit instituta: posteriori autem explorabimus, vtrùm Imperator vniuersale dominium habeat totius orbis. Et quidem{ Articulus. 1. } quantum ad primum, duæ sunt inter se per extrema diuersæ sibi opiniones, de quibus non est cur hîc latè disputemus. Sunt inquam qui Imperatori non solùm iurisdictionem orbis tribuunt, verùm & dominium ac proprietatem bonorum omnium, eumque adeò appellantes proprietarium dominum. Quin verò Hostien. in titulo de præscripti. §. quæ autem. omnes principes facit hoc modo proprietarios. Et afferunt pro se verbum. l. Bene à Zenône. C. de quadri. præs. Omnia sunt principis. Et aliud in Authen. vt de cætero. etc. colla. 5. vbi habetur quòd Imperium potest aliquando aliquid accipere venerabilium domuum dum voluerit. Est tamen inopinabilis opinio. Quare, vt bene adnotauit Ioannes Fab. super eâdem. l. Codicis, communis opinio est in contrarium. Et hæc sit prima hîc nostra conclusio. Neque Imperator neque prin{ Prima conclusio. }cipum vllus est hoc pacto proprietarius. Turca enim est qui, vt fertur, illa dominatur tyrannide, vt cunctas subditorum substantias, tanquàm suas proprias sic possideat, vt pro libito, vniuersa sibi, vt putat, possit vsurpare. Iure autem naturæ, etsi transtulit respublica in principem potestatem suam, & imperium, ac iurisdictionem: non tamen proprias facultates: quibus ideo princeps vti nequit, nisi quando eidem reipublicæ tuendæ & administrandæ necesse fuerint. Quòd autem lex ait, omnia esse principis: de his quæ fisco aut publico ærario obueniunt, intelligitur. ¶ Aliorum prætereà Christianorum opinio est per aliud extremum, Quòd principes omnes per tyrannidem respublicas obtinent: Illis scilicet rationibus argutantes, quas à parte negatiua quæst. obiecimus. ¶ Hic autem, non opinio, sed manifestarius error est, totiusque reipublicæ peruersio. Quin verò contraria veritas vt meridies lucida est, quam secundam hîc ideo conclusionem statuimus. Nempè regiam{ Secunda conclusio contra secundam opinionem. } Imperatoriamque potestatem, cæterorumque principum authoritatem non hominum esse inuentum, sed Dei sanctissimam ordinationem: aliam tamen à potestate spirituali. Hanc enim per se ipse Christus immediatè instituit, cui ceu caput vicarium suum præfecit, eidemque subinde vicario potestatem suam contulit, perpetuò in ecclesia duraturam. Itaque potestas illa neque facta est à re publica, neque per rempublicam deriuata, sed à solo per se Christo. Potestatem autem ciuilem Deus per{ Potestatem ciuilem lege naturali constare optime probatur. } legem naturalem, quæ suæ sempiternæ participatio est, ordinauit. Hoc autem sic patet. Deus per naturam dedit rebus singulis facultatem se conseruandi, suisuqe resistendi contrarijs: non modò quantum ad incolumitatem temporalis salutis, verùm & per eius gratiam quantum ad prosperitatem spiritualis. Hanc autem homines facultatem cùm exequi commode dispersi nequirent, adiecit eis instinctum gregatim viuendi, vt adunati alij alijs sufficerent: congregata verò respublica neutiquàm se poterat gubernare, hostesque propulsare, malefactorumque audaciam cohibere, nisi magistratus deligeret, quibus suam tribueret facultatem: nam aliâs tota congregatio sine ordine & capite, neque vnum corpus repręsentaret, neque ea prouidere posset quę expedirent: ergò eâdem ratione doctę diuinitusque instructæ respublicæ, aliæ annales Consules, aliæ alias publicarum administrationum formas sibi instituerunt. Atque eodem iure quælibet potuit ac debuit, vbi expedire cognosset, totam suam potestatem & imperium in vnum regem (qui secundùm Arist. optimus genere suo est principatus) transferre: vt lege sæpè citata, Quod principi placuit, sancitur: penes quem summa esset rerum. Ecce quemadmodùm publica ciuilis potestas, ordinatio Dei est. Non quòd respublica non creauerit principes, sed quod id fecerit diuinitùs erudita. Vnde illud Sapient. 14. Tua Pater prouidentia ab initio cuncta gubernat: per leges naturales intelligendum est, tam per illas quas rebus irrationalibus ingenuit, vt mari & ventis, quam per illas quas indidit hominibus. Et ideò Paul. ad Rom. 13. authoritatem principum non in rem publicam tantùm, sed in Deum ipsum refert. Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi à Deo: quæ autem sunt, à Deo ordinata sunt: itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et ad Titum. 3. Admone illos, principibus & potestatibus subditos esse, dicto obedientes. Neque verò potestates tantùm Christianorum principum: verùm & quę sunt penes infideles, à Domino Deo sunt: quia fides naturam non destruxit, sed perfecit. Et per illas potestates gubernare possunt plebes in his quæ sunt naturalis iuris. Sic enim DAn. 2. legitur, Deum cœli regnum & imperium tradidisse Nabuchodonosor. Sic & Christus ait ad Pilatum, Non haberes potestatem aduersum me vllam, nisi tibi datum esset de super. Vnde etsi in primordijs Ecclesiæ omnes fermè principes, infidelitate tenerentur, præcipit nihilo minùs Petrus Christianis. 1. Pe. 2. vt subiecti essent omni humanæ creaturæ propter Dominum: siue regi, inquit, quasi præcellenti. etc. Et infrà: serui subditi estote in omni timore dominis: non solùm bonis & modestis, sed etiam dyscolis. Atque hinc fit, vt lib. 1. q. 6. dicebamus, principem potestate fungi ferendarum legum quibus rempublicam coërceat. Fitque prætereà vt non solùm singulis reipublicæ membris superior sit, verùm & totius collectim corporis caput: totiq́ue adeò sic eminens, vt totam etiam simul punire valeat. Quare neque per rempublicam Rex{ Respublica non potest regem regno spoliare nisi ob tyrannidem. } potest regni iure expoliari, nisi fuerit in tyrannidem corruptus. ¶ Per hæc demum id quod suprà diximus clarescit: videlicet potestatem ciuilem non sic dependêre ab spirituali, vt ab illa instituatur, suamque accipiat facultatem: ab illáve possit, vel amoueri rex vel cogi, vel corrigi, nisi quando à diuinis legibus fineque spirituali rebellaret. Nam etsi ambæ à Deo procedant, non tamen altera per alteram, sed modis varijs: prior scilicet à Deo immediatè: posterior verò mediante lege naturæ per ciuilem rempublicam. Atque hoc pacto intelligendum est verbum Authent. de instru. caut. & fid. coll. 6. Imperium Deus de cœlo constituit. Atque aliud Authent. quomodò oportet episcopos. etc. vbi legitur, sacerdotium & imperium dona esse Dei à superna collata clementia. Hæc ergò non animaduerterunt qui aiunt rempublicam ciuilem ab spirituali, scilicet à Summo Pontifice facultatem suam mendicare. Quorum est Bart. super Extrauagan. Ad reprimendum. ARgumenta ergò in contrarium nullo sunt pondere: nam etsi homines naturaliter liberi creati fuerint: eiusdem tamen naturæ instinctu, ceu ciuilia animalia, quò se pro naturali appetitu conseruent, Reges ac Principes sibi præficiunt, quibus obtemperantes, tutiùs fœliciusque viuant. Et quamuis in Biblijs{ Ante diluuium fuit etiam aliqualis principatus. } ante Diluuium nullus legatur princeps: est tamen vero proximum illos Patriarchas illic recensitos, monarchas extitisse, vt lib. 15. de Ciuitate Dei, ait de Cain August. qui ciuitatem condidit: vel gentes illas Aristocratiam, aliámve gubernationem habuisse. Quod autem de Nemrod subijcitur, fatemur & à tyrannis inuasas respublicas. Nam etsi potestas principum, ordinatio Dei sit: vsurpatio tamen earum, quando violato iure fit, non est à Deo præcipiente, sed tamen id in punitionem subditorum permittente. De quibus per Oseam cap. 4. ait Deus: Regnauerunt, & non ex me: principes extiterunt, & non cognoui. Et Iob. 34. Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Et Prouerb. 28. Propter peccata terræ, multi principes eius. Quemadmodùm & potestatis vsus, quando legitimè fit, inspiramen Dei est. De hoc enim vsu peculiariter illud intelligitur Prouerb. 8. Per me Reges regnant, & legum conditores iusta decernunt: nam de alijs (quod lib. 1. citauimus) lamentatur Isaias cap. 10. vbi ait, Væ qui condunt leges iniquas: quæ re vera Deo non authore, sed permissore instituuntur. ¶ Ad aliud de Saûle & Dauîde conceditur, quòd etsi illos tantùm diuino iure positiuo Deus instituerit, ordinauit tamen iure naturæ vt alij à republica eligerentur. Quod autem de Christo afferunt, qui asseruit filios esse liberos, neutiquàm sic audiri potest, vt Christianos omnes principum potestate liberauerit: quandoquidem eius Apostoli nos admonitos curauerint vt eisdem obsequeremur: sed id peculiariter sacerdotibus competit: quod ad præsens nihil attinet negotium. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm Imperator sit dominus orbis. POstquàm fundamenta reipublicæ ciuilis perfunctoriè iecimus, sequitur vt hoc articulo secundo ad id quod de Imperatore proposuimus descendamus: an scilicet sit dominus totius orbis. Et arguitur à parte affirmatiua. In primis (vt extrà de maio. & obed. c. solitæ. habetur) Summus Pontifex & Imperator duo sunt in orbe luminaria magna. Summus autem Pontifex vnus est totius orbis in spiritualibus: quia decuit vniuersæ corporis Ecclesiæ vnum esse caput: ergò eâdem fuit ratione congruens vt in tempor alibus esset vnum caput: quod nequit aliud fingi quàm Imperator. ¶ Accedit huc tam ius canonicum quàm ciuile. Est enim tex. Hiero. 7. q. 1. can. In apibus. vbi ait, quòd sicut in apibus vnus est princeps, & inter grues dux vna: sic Imperator vnus. Et cap. de bonis quæ lib. etc. l. cum multa. Imperialis fortuna omnes supereminet alias. Et ad. l. Rhodiam de iactu. l. deprecatio. ait Antoninus, Ego mundi dominus. Et Extrauagan. Ad reprimendum. quomodò in læsæ maiest. etc. ait Henricus Cæsar: In tranquillitate Romani Imperij totius orbis regularitatem requiescere. ¶ In contrarium autem facit lex, Cunctos populos. C. de sum. Tri. & fide catho. vbi Iustinianus ait, Cunctos populos quos clementiæ nostræ regit Imperium. quibus verbis limites Imperio suo circunscribit. DE hac quæstione bipertiti sunt vtriusque iuris doctores. Nam Hostien. & Ioan. Andreas, & (vt fertur) Itali opinionem sustinent quod sit vniuersalis orbis dominus. Et peculiariter Bal. super lege citata, cunctos populos. Et Bart. l. Hostes. ff. de capt. & postli. reuers. Vbi addit, forsan qui negauerit, hæresin incurrere: eò quòd Lucæ. 2. legitur edictum à Cæsare Augusto exisse vt describeretur vniuersus orbis. Et in fronte trac. super Extrauagan. Ad reprimendum. idem repetit veluti de fide. At verò Faber super eandem. l. Codicis & Vltramontani, contrariam tuentur sententiam. Verùm tamen quia de re hac sola legum citatione controuersantur, quę amphibolis loquuntur verbis, opùs est, rationibus earum mentem eruere. ¶ Est ergò huius articuli conclusio. Licèt imperatoria{ Sententia authoris. } maiestas donum institutioque Dei sit: tamen quod totius orbis imperio fulgeat, nulla fit ratione credibile. Prius membrum satis suprà confirmatum est: posterius ergò commostrare restat. Et nè verbi significatio ancipites nos teneat, orbem appellamus totum terrarum aquarumque globum & ambitum: nam orbem Romani appellabant illam terræ portionem sibi cognitam, quam suo Imperio subiugauerant: de quo alia est quęstio: sed in sensu quem verba faciunt probatur conclusio. Et loquimur (vt suprà diximus) de dominio iurisdictionis: nam de rerum proprietate iam id priore conclusione superioris articuli negatum est. Igitur quanuis neganti hanc imperij infinitatem, opinionem suam probare non incumbat: sed qui asseruerit, prouinciam subeat tale ius demonstrandi: nihilo minùs pro asserta conclusione arguitur. Si Imperator esset vniuersi dominus: aut id sibi iure diuino competeret, aut naturali, aut humano, gentium videlicet aut ciuili: nullo autem istorum: ergò. Primùm quo de iure diuino positiuo vt à naturali distinguitur arguamus. Saûli quidem, Dauidique, & eius prosapiæ sacra referunt oracula concessa fuisse regna: quippe quos Deus ipse ore suo instituit: prætereà nemini. Ius autem naturæ nudè consideratum nullum mortalium cæteris dominio prætulit. Omnes enim nascuntur liberi, vt iam monstratum est. ¶ Confirmatur autem hæc veritas. Si vagi homines dispersique viuerent, nullus esset cæterorum dominus: dum ergò in vrbes & opida sese receperunt, nullus iure naturæ erat reliquis superior legali dominio, quo reliquos posset legibus cogere: sed tantum naturali, quo ingenio præstantes rudibus dominantur: qui (vt dictum est) vi non vigent coërciua: ergò si aliquis est dominus orbis, is creatus est authoritate & concessu reipublicæ: quo pacto dictum est diuinitùs esse ordinatam potestatem ciuilem. Quòd autem hoc modo non fuerit creatus, probatur. ¶ Ad hoc quòd aliqua respublica Regem sibi vel Imperatorem instituat, in quem suam transferat potestatem, requiritur publicus eius conuentus vt saltem maior pars in talem consentiat electionem. Vniuersus autem terrarum ambitus nunquàm talem fecit conuentum, nec verò pars decima, si mentis oculis Antipodas, cunctasque nationes in gyrum lustraueris: ergò nunquam vnus extitit dominus orbis. Neque Romanorum Cæsarum nomen & fama vsque ad Antipodas & Insulares à nobis repertos vnquam penetrauit. ¶ Secundò arguitur: dato, vniuersas mundi nationes vel in vnum locum conuenire possent, vel per literas conueniri vt vnum eligerent Monarcham: id tamen minimè iure naturæ expediebat. Arist. nanque Polit. 7. cap. 4.{ Aristot. } docuit rempublicam non esse meliorem eò{ Princeps in eos tantum recte imperat quos copmmode administrare potest } quòd maior: sed tantam debere sub vno principe agere, quantam ipse per se vel per suos posset commodè administrare. Veluti nauis neque iusto minor nauigationi apta est, nec si duorum esset stadiorum posset commode gubernari. Et August. lib. 4. de Ciuita. Dei, cap. 15. Iniquitas, inquit, ampliora fecit regna. Et perdomitis gentibus dilatare regnum, malis videtur fœlicitas, bonis necessitas: nempè quod hostium iniquitas cogit vt bello supprimantur, nostroque adhibeantur Imperio. Hæc fermè ille. Est enim Rex anima regni: vnde sicut autore. 2. de Anima, eodem Philosopho, non potest quæuis anima quantumcunque animare viuificareq́ue corpus: sed quorumcunque natura constantium præfinita est methodus & mensura: quia neque formica ad hominis proceritatem augeri potest, neque homo ad illam quæ est elephantis: sic neque princeps calore suo totam potest rempublicam nationibus ac regionibus vastissimè dispersam fouere, vt valeat, quæ quaque prouincia fiunt, nosse, emendare, corrigereque ac disponere: vnus nanque non potest vndecunque orbis nuntios breui tempore suscipere: neque quocunque gentium prætores suos ministrosque alios dimittere, & quæ vbique fiunt castigare: imò neque eius metus ad tam vasta locorum spatia potest pertingere. Igitur cùm potestas sit propter vsum, si vsus amplissimę huius potestatis non est possibilis, fit vt vana fuerit talis institutio: Deus autem & natura nihil faciunt frustra. ¶ Sed sit qui contra hoc insurgat. Christus prouidentissime instituit vniuersalem vicarium mundo, vt in primo argumento dicebamus: cur ergò non potuit per vnum idem mundus in temporalibus gubernari, sicuti in spiritualibus? Respondetur mul{ Notanda differentia inter principatum Ecclesiæ & Ciuilem. }tò esse rationem disparem. Nam Christus fuit vniuersalis Redemptor, ac subinde Rex vnicus Regni cœlorum toto orbe diffusi: qui sua infinita virtute cuncta disponit. Et ideo potest per vnum vicarium totum regere orbem. Eò vel maximè quòd sub illo vicario instituit ordinarios Patriarchas, Archiepiscopos, aliosque Antistites, ac sacerdotes qui afflatu Spiritus sancti spiritualia administrarent: de quibus rebus non est necesse tam crebrò in vnum vniuersale Concilium omnes coïre, sed satis est eius sanctiones quocunque dimitti. Reges autem quia à suis regnis potestatem recipiunt, non est cur ab vno omnes dependeant in toto orbe. ¶ Tertiò arguitur. Si vnus est orbis vniuersalis in temporalibus monarcha, vel hoc introductum fuit iure naturę ante Christianismum, vel iure Euangelico: non primum, quia ante natum Christum viguerunt tres illæ monarchiæ, scilicet, Chaldæorum, Persarum, & Græcorum: quibus, sęculo propemodum Christi successit quarta Romanorum: has quippe in illa statua inspexerat Daniel, vt legitur cap. 2. suæ prophetię. Nulla autem illarum fuit totius orbis domina, sed nationum quæ certis erant limitibus circunseptę. Christus autem in Euangelio de ciuilibus monarchis nihil disposuit, aut mutauit: quare neque Papæ hoc commisit, nisi ratione prædicta in quantum spiritualium finis id exigeret. ¶ Quartum ego mihi sumo validum argumen. ex cap. Per venerabilem. qui filij sunt legit. Vbi Innocentius Tertius fatetur,{ Nemo superior rege in temporalibus. } Regem, superiorem in temporalibus minimè recognoscere: quod licèt gloss. id de facto intelligat, non autem de iure, profectò non probat: quia caput quod citat, In apibus, id non concludit: vt confestim patebit. Et quanuis interpretes verbum peculiariter intelligant de Rege Franciæ, textus tamen hunc non patitur limitem: nam absolutè de rege loquitur quatenus rex est. Haud quidem negauerim Im{ Quomodo Imperator sit Christianis regibus superior. }peratorem Christianis regibus esse superiorem. Est enim fidei protector ac propugnator, per Pontificem ad hoc coronatus: & ideo in causis fidei, scilicet tam ad inimicos crucis arcendos & abigendos, quàm ad restinguenda schismata, potest Christianos Reges conuocare. Quòd autem in ordinarijs causis ad illum fiat prouocatio, non est in vsu nisi in ciuitatibus, nationibusque ac prouincijs imperialibus. ¶ Existit autem argumentum quod cæteris vrgentius censetur contra hanc (quam arbitror) veritatem: idque sumitur ex August. libro. 5. de Ciuitate Dei, cap. 12. &. 15. Vnde multi existimant elici de{ Vnde eliciant quidam Imperatorem esse mundi dominum iure diuino. } iure diuino Imperatorem esse mundi dominum. Ait enim quòd cùm diu fuissent regna Orientis illustria, voluit Deus & Occidentale fieri, quod tempore esset posterius: sed Imperij latitudine & magnitudine illustrius: idq́ue Romanis contulit, qui pro suo modo boni erant. Deus ergò illis dedit Imperium (vt etiam Opuscu. de regimin. princip. libro 3. ait Sanct. Thom.) ob suas scilicet morales virtutes: quanquàm illis non promeruissent fœlicitatem æternam. Potissimùm propter{ Romanorum dotes. } amorem patriæ, zelumq́ue iustitiæ, ac ciuilem beneuolentiam. Accedit autem, veluti huius sententiæ robur, quòd neque Syluest. Christianissimo Constantino, neque Theodosio Ambrosius scrupulum iniecerit vllum, vt Imperium abdicassent. ¶ Ad hoc autem non vno respondetur modo. In primis sæpe adnotaui quàm fuerit August. hoc loco sinistrè vulgò intellectus: haud enim asserere cogitauit quòd Deus quasi præmium suarum virtutum Imperium Romanis adiudicauerit. Ex professo nanque ambobus capitulis citatis monstrare contendit, quicquid illi faciebant, intuitu mundanæ gloriæ, suiq́ue nominis ampliandi gessisse: quare aut neminem aut vnum aut alterum censet fuisse verè studiosum: pro eo quòd appetitus ille peccatum erat, saltem veniale. Quapropter licèt Catonis, inquit, virtus propinquior esset veræ virtuti quàm virtus Cæsaris: neutra tamen fuit propriè virtus: ob peccatum autem Deus nullum repensat præmium. Sed ait Deum illud iusto iudicio permisisse, eo modo quo ait Christus eos qui iustitiam suam faciunt coram hominibus, recepisse mercedem suam: nempè ab hominibus ipso permittente ac res naturali cursu disponente. Vnde post verba citata in calce cap. 12. ait: Quia pro vno isto vitio, id est amore laudis, pecuniæ cupiditatem & alia multa vitia comprimebant, concessit illis Deus illud Imperium: si ergò pro vitio, non aliter intelligitur concessisse quàm permittendo. Deniq́ue ad idem propositum cap. 15. sic concludit. Non est quòd de summi & veri Dei iustitia conquerantur: quia perceperunt mercedem suam. Ad Euangelium nimirum alludens: de his qui ob vanam gloriam operantur. Haud ergò eos Deus fecit dominos, vt Saûlem aut Dauîdem reges: sed vel iure belli, vel per suam tyrannidem id permittente. ¶ Prætereà quanuis prauè super hoc intelligeretur Augustinus ac si vellet Deum tanquàm legitimarum virtutum mercedem contulisse Romanis Imperium, non de alio loquebatur Imperio quàm de illo quod anteà fuerat Orientale, in Chaldæis scilicet, & Persis, & Græcis: illud autem nunquàm fuit vniuersale totius orbis, sed regionum quarundam. Et ideo subdit Romanorum Imperium fuisse extensius: non tamen totius globi. Scio Bart. tracta. illo citato suprà, extrà, Ad reprimendum. contrariam tenere sententiam, scilicet, regem Nabuchodonosor, regem fuisse vniuersalem orbis: citans illud Danie. 2. Tu rex regum es. Deus cœli regnum, & fortitudinem, & Imperium, & gloriam dedit tibi. Illud autem hoc tantùm significat quòd erat regum tunc cognitorum maximus, vti ait Nicolaus. Haud tamen quòd dominium & Imperium in totum haberet mundum. ¶ Profectò si fundamentum Imperij Christiani firmius non esset quam quod Orientales subindeque Romani vsurpârunt in orbe, exilius esset & infirmius, quàm vt tutas reddere posset Imperatorum conscientias. Ambigere nanque ne{ Ius Imperatorum antiquorum potißimum in armis fuit. }mo potest quin ius potissimum habuerint in armis: atque adeò potentatu potiùs quam iure perterritas gentes suppeditauerunt. Nam etsi aliquæ nationes legantur ob fœdera rupta, bello ab ipsis lacessitæ: fuerant tamen fœdera illa extorta, quæ frangere nefas non erat. Quid enim iuris habebant in remotissimas gentes? &, vt alias mittamus, in terram Israël? quam Deus illis promiserat & concesserat, & quibus lege prohibuerat (vt legitur Deut. 17.) nè regem facerent alienigenam. Neque verò Christi verbum, Quod est Cæsaris, date{ Christus non probauit dominatum in Iudæos. } Cæsari: in contrarium vllo aculeo pugnat: illic enim non approbauit Cæsaris dominatum: sed eximere se volens ab illo iudicio, ius tantùm naturæ retulit: Si quid Cæsari debetis, soluite: sed in primis Deo, quod illi debitum est. Sed hoc est quod multi non animaduertunt: nempè quod cùm ob peccata forsan illarum nationum permisisset eas Deus sub iugum Romanorum venire, inferant iure ipsos illas subegisse: cùm re vera nulla sit consequntiæ vis. Tradidit enim Deus sæpè Israëliticum populum in manus Philistinorum & Chaldæorum: & tamen error esset apertissimus affirmare ius factum fuisse illis debellandi illum populum, & in captiuitatem redigendi. Ad hæc{ Iulius Cæsar per iniuriam dominatus est. } Iulius Cæsar priuata authoritate rempublicam peruasit, ac subinde per iniuriam eius obtinuit dominatum, de quo supplicium capitis pertulit. ¶ Ius ergò legitimum Christiani Im{ Ius Christiani Imperti. }perij, hoc est quod vel in Augustum, vt fertur, vel in Christianos pòst successores, vt in Constantinum respublica consensit: cuius concessu legitimus est Christianorum Imperator. Hic ergò priùs à Gręcis eligebatur: posteà verò anno Domini septingentesimo sexto pontificia autoritate translata est electio ad Ger{ Imperatoris electio à Græcis in Germanos transfertar. }manos: vt ad perpetuam memoriam scriptum est, cap. venerabilem. de elect. Igitur vt rem summatim concludamus, iure optimo est vnus Christianorum Imperator, fœlicissimus & inuictissimus. Quod tamen totius sit orbis dominus, neque ratio neque ius patrocinatur: nam pars quæ consensit perexigua erat respectu totius orbis. Quare iure reclamante naturæ non potuit illa antipodibus reliquisque regionibus Imperatorem præficere. Papa verò, quia vt arti. proxi. dicebamus, authoritate Christi non est rex in temporalibus, nisi quatenus ad finem spiritualem sunt necessaria, nusquàm legitur tale Imperium ampliasse. AD argumenta in contrarium, vt doctori{ Ad argumenta. }bus respondere incipiamus, re vera Bal. (si quæ dicta sunt respexeris) nequicquàm conatus est contrariam sententiam in iure naturæ fundare: neque verò mirum hoc est, cùm ad iuris prudentes non attineat ius naturæ perpendere. Sed multò (vt cum bona venia dixerim) absurdiùs Bar. ad ius Euangelicum supra suam facultatem gressum fecit: vbi hæresin censuit, negare, propter verbum Lucæ, Imperatorem esse dominum orbis. Euangelista nanque hanc tantùm historiam nudè retulit quòd exierit edictum à Cęsare Augusto vt describeretur vniuersus orbis: nullatenùs tamen affirmat edictum illud legitimo iure prodijsse. Perinde est ac si inferas: Regius Psaltes affirmauit, Dixit insipiens in corde suo, non est Deus: ergò affirmauit, non esse Deum. Quin imò si mysterium mediteris, apertiùs videtur Euangelista edictum illud condemnasse. Apparet nanque spumosam illam Augusti insolentiam in hoc retulisse, vt admoneret, non ipsum (vt se iactabat) sed illum qui nascebatur, esse orbis Dominum: quippe quem, & legibus vniuersum obligauit, & in iudicium est demum conuocaturus. Prætereà neque illic nomine vniuersi orbis intelligitur totus globus. Haud enim tam fuisset Augustus mentis inops, vt iuberet describi Antipodes atque alias, tot miliaribus à se distantes, sibique inauditas nationes: sed vocabant vniuersum orbem vniuersam ditionem suam quæ latissimè patebat. Quo idiomate & nos Insulas & continentem vastissimis spatijs iacentem, Nouum orbem, Nouumque mundum appellamus. Sic enim frequenti erat Latinis in vsu appellitare orbem, orbis portionem: Vt Lucanus in. 3. Ignotum vobis, Arabes, venistis in orbem. Peiùs autem in supradicta Extraua. idem Bar. Ad reprimendum, impingit in Paulum. Ait enim Apostolus Ro. 13. nihil aliud quam, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Refert verò ipse eos qui Romano Imperio non obtemperant, diuina præcepta demoliri: vtpote quibus iubetur, Omnis anima Romanorum principi sit subiecta. Paulus enim non loquebatur de Romano principe, sed in genere de omnibus potestatibus, vt suis singuli præfectis obtemperarent: adiectio ergò illa, præuaricatio fuit sacræ scripturæ. ¶ Ad illud autem in fronte quæstionis citatum, cap. solitæ. iam satis responsum est. Vbi explicuimus quomodò potestas spiritualis, ac ciuilis, duo sunt luminaria: Sol tamen totius orbis immediatè à Christo oriens diuino iure positiuo. Luna verò ab eodem Deo mediante iure naturæ per rempublicam dimânans: quæ tamen non potuit vnum eligere totius orbis, sed Christianismi. Illud autem Hieronymi, can. in apibus. hoc tantùm docet quod sit vnus Imperator vnius reipublicæ. Haud tamen affirmat vniuersum orbem sub vno Imperatore degere in temporalibus: sed quòd in toto Christianismo est vnus, ad quem etiam Imperia Turcarum & Sarracenorum regna, quę Christiani iuris fuerint, attinent. Quia neque inter apes vnicus est dux omnium quæ sunt in orbe: sed cuiuslibet aluearis vnus. Quòd autem ex. l. cùm multa. citatur Imperialem fortunam cęteris antecellere, id fatemur ingenuè: quia est omnium præstantissima: haud tamen inde fit cunctis totius orbis vnicum dominari. Est enim regalis dignitas excellentior Ducatibus, ac Marchionatibus omnibus: non tamen Rex vnicus cunctis pręest ducibus orbis, sed illis qui in regno suo vitam viuunt. Verbum autem Antonini in. l. deprecatio. negari non potest arrogantiam redolere: quis enim citra talem notam dicere potuit, Ego mundi dominus? vni nanque Deo est illud proprium. Et ideo illius assertio nullam facit fidem. Modestiùs nanque longè ait in contrarium citatus Iustinianus: Cunctos populos quos clementiæ nostræ regit Imperium: qui quicquid glossematum comminiscantur interpretes, syncerus tamen sensus est quod voluerit suum Imperium non solùm de iure, sed de facto limitibus circunscribere. Et. l. In nomine Domini. C. de offi. pręf. præt. Afri. terminos quoque nominat regionum suarum. Et Inst. qui. mo. ius patr. potes. solu. §. si ab hostibus. ponitur limen imperij, vnde deriuatur nomen postliminium. &. l. Mercatores. C. de commer. distinguit inter suos & regis Persarum subiectos. Et Clem. Pastoralis. de sententia & re iud. videtur Papa præscribere terminos Imperij. Illi ergò qui respondent quosdam aut præscriptione aut priuilegio esse exemptos, deberent priùs fundare vniuersale eius dominium in totum orbem, vt inde inferrent quotquot modò extra Imperium agunt, particulari iure esse exemptos. Super alia verò lege citata in Extraua. Ad reprimendum. multa Bart. comminiscitur: Imperatorem affirmans esse vniuersalem Orbis dominum: atque hoc per Pontificis summi institutionem: quod profectò neque vnquam vllus Cæsarum admisit neque docet ratio: nam, vt suprà dictum est, per electionem ciuilis reipublicæ descendit ciuilis potestas. Sed eodem modo intelligendus est hic totus orbis, quo suprà dictum est: scilicet amplitudo portionis illius mundi tunc notæ, quę Romano Imperio parebat. Vel fortè vult dicere Cæsar quod per regularitatem Imperij Romani non solùm eius subditi in tranquillitate erant: verùm & extranei reges metu eius deterriti conquiscebant. Haud enim oculatè inspexit Barto. quemadmodùm ciuilis potestas per ius naturæ, perque ideo reipublicæ constitutionem à Deo descenderit, atque adeò neque ante aduentum Christi vnum fuisse totius orbis monarcham: neque verò eundem Seruatorem nostrum ius gentium hac parte demutasse. Deposcere hîc series videbatur, vt de singulari dominio quod Catholici Reges erga infideles illos occidentales à quinquaginta hinc annos inuentos habent, quæstio adhiberetur: fuisset tamen nimis longa: quam ideo in libello de Ratione promulgandi Euangelium, quem paratum habemus, disputandam reposuimus. # 5 QVAESTIO QVINTA, De translatione dominiorum. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm sua quisque voluntate, naturali iure valeat rei suæ dominium in alterum transferre. QVAESTIO hæc demum postrema de dominiorum translatione, ad materiam iam restitutionis proximè appropinquat. Obligatio nanque restituendi ex ratione & modo quo translatum fuerit dominium dependet. Quęritur ergò primò vtrùm sua quisque voluntate naturali iure rei suæ dominium valeat in alterum transferre. Et arguitur à parte negatiua primò. Si pro sua{ Primum argumentum. } quisque voluntate transmittere posset dominium, sequeretur actu quoque solo mentis interno id posse: quia mentalis conceptus vera loquutio est, cuius voces secundùm Aristo. 1. Periher. sunt signa: qua vtique ratione votum Deo mente factum validum est: si ergò voce quisque donare potest, fit vt & mente possit: consequens tamen videtur falsum: nam matrimonialis consensus per quem vterque coniugum alteri se tradit, nisi voce extrà aut nutibus explicetur, minimè solidus est. ¶ Se{ Argumen. 2. }cundò. Si id vnicuilibet ius naturale indulgeret, vt suæ esset arbiter voluntatis in rerum suarum dominijs transferendis, sequeretur eiusmodi voluntatem neutiquàm ciuili lege posse cohiberi: nam humanæ leges, vt lib. 1. &. 3. monstratum est, nullum obtinent contra ius naturæ vigorem: consequens autem creberrimus vnicuiusque bene institutę reipublicæ ostendit esse falsum. Prohibentur namque minores ætate vigintiquinque annorum sua alienare bona: vt patet. ff. eodem titulo. l. 1. Item legibus quorundam regnorum particularibus sic sunt maioratuum iura instituta, vt eorum possessores nequeant vinculata bona dispendere. Item neque ecclesiæ bona alienare pro libito potest aut Pręlatus, aut Capitulum, nisi certis de causis, certisque præscriptis modis, vt patet ex decreto Leonis. 12. q. 2. can. sine exceptione. & toto titulo de reb. Eccle. non alien. ¶ Tertiò: Si vnusquilibet posset{ Argumen. 3. } suo arbitrio rem suam alienare, sequeretur eundem perinde posse pretij mercedisque dominium pro re turpi in alterum traducere. Consequens tamen est falsum. Nam qui corrumpendo iudici aut assasino vt hominem occîdat, aut per vsuram, aut per Symonias quicquam confert: etiam si vltrò id faciat, dominium non transfert: vt iura sanctè decernunt: ergò ius naturæ non est vt quisque possit liberè sua donare. Neque verò desunt qui idem de meretrice sentiant quæ merito sui corporis nullius potest mercedis dominium recipere. ¶ Quartò arguitur: Iura nonnul{ Argumen. 4 }la particularia in Hispania atque in alijs quibuspiam regnis animum cohibent parentum ac præcipuè sacerdotum nè spurijs suis filijs quicquam suorum bonorum impertiantur: & tamen si ius naturale libertati cuiuscunque concederet suam distrahere substantiam, leges illæ nulla se æquitate protegerent: ergò libera alienatio non est iuris naturæ. ¶ In contrarium est iuris authoritas, Instit. de rerum diui. §. Per traditionem. &. ff. de acqui. rer. dom. l. qua ratione. §. literæ. qua habetur, nihil esse tam conueniens naturali æquitati, quàm voluntatem domini volentis rem suam in alium transferre, ratam haberi. QVæstio, vt dicebamus, perquàm necessaria est cognitu ad materiam, non modò restitutionis, verùm totius iustitiæ commutatiuæ. Ad cuius igitur intellectum primùm omnium nosse operæpretium est, duobus tantùm modis posse transferri dominium: nempè aut domini voluntate, aut le{ Domini voluntate, aut lege transfertur dominium: aliis verò titulis acquiritur de nouo. }ge. Dico duobus tantùm: nam loquor, non de acquisitione quacunque dominiorum, sed peculiariter de translatione. Dominium nanque non solùm per translationem ab vno in alterum transit, sed iure quoque gentium per diuisionem atque per inuentionem, vt titulis modò citatis. ff. & Institu. patet. Enimuerò res quæ primo occupanti conceduntur, non acquiruntur per translationem. Quapropter nullam hîc mentionem facturi sumus de rebus inuentis, in cuius veniant dominium: sed vsque ad quintum librum, sub titulo de furto, id nobis est differendum. Translatio ergò{ Definitio translationis dominii. } dominij est transmissio rei ab eo qui priùs legitimè possidebat in alterum: qui perinde incipit esse dominus. Hæc ergò non fit nisi aut voluntate legitimi domini, aut lege in ipsum potestatem habentis. ¶ Secundò notandum quod lex non solùm diuina, verùm & humana duplicem vim habet in translationem dominiorum. Potest enim translationem impedire tam cohibendo domini voluntatem, nè det, quàm adimendo alteri facultatem, nè recipiat. Et secundò potest translationem facere inuito domino, tam in pœnam criminis, quàm in subsidium tuendæ reipublicæ. De his itaque tribus membris dicendum est quæstione præsenti: videlicet de voluntaria translatione, deque legali impedimento, ac de translatione itidem legali. ¶ His ergò præhabitis, duabus conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prior.{ Prima conclusio. } Vnusquisque mortalium ius habet naturale donandi & quomodocunque alienandi res quarum verè ac legitimè dominus est. Conclusio hæc ex superioribus elicitur. Diximus nanque fundamentum dominij rerum naturale ac diuinum esse humanam rationem ac libertatem. Enimuerò quia Deus hominem ad suî imaginem condidit, hoc est rationalem ac liberum, per quam rationem & voluntatem dominium habet suarum actionum: inde factus est rerum dominus: secundùm illud Genes. 1. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram, vt præsit piscibus maris. etc. Qua vtique de causa soli homini demonstrauimus inter sublunares creaturas competere vt sit rei alicuius dominus. Si ergò per voluntatem constituitur dominus, per eandem potest dominium ab se quodcunque abdicare. ¶ Secundò id probatur. Res vniuersæ propter hominem conditæ sunt, atque adeò illis quas ipse possidet ad libitum potest vti. Quin verò, vt in definitione dominij suprà posita videre est, nihil aliud est dominium rei quàm facultas & ius eâdem vti, quocunque vsu lege permisso: puta donandi, vendendi, consumendi, & quomodocunque alienandi. Res est clarissima. Quin verò non modò res quisque suas, verùm & seipsum potest vendere, vt suprà assertum est. Nam etsi nemo sit vsque adeò suî dominus, vt vita se valeat iure priuare: est tamen eius custos, vt quò vitam seruet, seipsum vendere queat. ¶ Posterior{ Secunda conclusio. } conclusio. Eodem naturali iure nihil obstante, lex potest tum voluntatem domini cohibere, tum etiam ipso inuito suorum dominio priuare. Conclusio hæc nihilo obscuriùs quàm superior ex naturæ principijs colligitur. Est enim homo naturaliter animal ciuile: coalescere autem in vnum mortalium vita non potest, nisi à publica authoritate in pace contineantur: quæ quidem authoritas tum custos est rei publicæ, tum & iustitię iudex. Ad legitimam verò custodiam primùm{ Quaarte respublica ciues in rectis vsibus contineat. } necessarium est, vt ciuibus prospiciat, nè antequàm eorum libertas pleno iudicio rationis ducatur, sua bona dilapident. Quam ob rem prohibentur pupilli de bonis suis disponere: sic vt eorum alienatio irrita sit & nulla. Secundò & necessarium est, sumptus eidem reipublicæ necessarios à ciuibus colligere. Nam iure naturæ, partes sunt propter totum. Ac demum tanquàm iudex custosque iusti ad eum spectat maleficia vlcisci. Quare sicuti vita, ita & bonis potest quemlibet ciuium expoliare. Vide ergò duas conclusiones quæ primo aspectu secum pugnare videntur, quàm sint eodem naturali iure parente progenitæ. Est inquam ius naturale, vt quisque sua voluntate possit de suis bonis disponere. Sed tamen quando voluntas possit ratione duce non errare. Quocircà ead. l. 1. de minoribus. Prætor, inquit, naturalem æquitatem secutus. etc. cauit, nè pueri quorum consilium infirmum est, multorumq́ue insidijs expositum, suam dispensarent substantiam. Quare etsi. l. 1. de pact. idem Vlpian. æquitatem quoque naturalem appellasset, vt pactorum fides seruaretur: subdens, Quid enim tam congruum fidei humanæ quàm ea seruare quæ inter homines placuerunt: non est tamen veritus & æquitatem quoque appellare naturalem: vt qui in tenera ætate de rebus suis paciscuntur, fidei suæ stare non obligentur. AT verò quanuis conclusio vtraque liquidò constet: argumenta tamen in contrarium ambiguitate non carent. Et quidem primò{ Dubium. } dubium est quo fortè quispiam moueatur, vtrùm per actum interiorem possit transferri dominium: hoc autem lib. 8. sub titulo De voto, vbi Di. Thomas ait promissionem non fieri inter homines nisi per actus exteriores, emunctiùs examinabitur. Interim autem per{ Ad primum argumentum . } hæc dicta ad argumentum respondetur. Primùm translatio est duplex: Alia scilicet quæ per transactionem fit & contractum, nempè quo, vt ait Iurisconsultus. l. Labeo. 2. ff. de verb. sig. vltrò citroque nascitur obligatio. Et de hac nemini dubium quin absque extera significatione fieri non possit: quandoquidem illic non est simplex datio, sed hypothetica: mutua scilicet, do vt des: vt patet in emptione & venditione, & similibus. Ac præcipuè in contractu matrimoniali, cuius ideo consensus nullus est nisi extrinsecùs explicetur. Alia verò est simplex translatio, qualis est donatio quæ nullam ab altera parte obligationem expostulat. Et de hac est dubium. Etenim si ego firmato consensu mente do aut polliceor rem aliquam, postquàm illa est vera assertio videtur hominem ligare. Quare nullum est quorundam argumentum (inter quos est Almayn in. 4. distinct. 15. quæst. 2.) qui ex hoc quòd coniugalis consensus expressionem externam requirit, inferunt nullum posse dominium per mentalem donationem in alterum traduci. ¶ Sed arguis: Dare, correlatiuum huius est, quod est accipere: ergò vsquequò alter accipiat, nulla fit translatio. Respondetur, argumentationem hanc verissimè concludere: hoc tamen est de quo controuertimur, vtrùm qui mente apud se dixit, Do tali inopi puellæ hanc dotalem eleemosynam, aut tali hospitali tantam pecuniam: teneatur posteà illis quibus interest mentem patefacere suam: quam si acceptauerint, obligetur implere. Nam si votum fieret Deo, non est dubium quin teneret: vnde aliquanta cum probabilitate infertur vt teneatur etiam patefacere hominibus, qui illis pollicitus est. Teneatur inquam lege naturæ in conscientia. De iure nanque ciuili palàm est neminem cogi posse per actum interiorem quoadusque foris explicitus sit. Tametsi perquàm probabile quoque sit vt talis mentalis donatio anteà quàm alteri innotescat, possit mutari fortè pro libito. Id quod loco citato, li. 8. pluribus rationibus vtrinque disputabimus. ¶ Ad secundum{ Ad secundum argumentum . } secunda conclusione responsum est: vbi reddita est naturalis ratio cur expedierit nè in ætate pupillari committeretur puero suorum dispensatio. Sed neque de primogenituris{ De primogenituris. } ratio deest naturalis, cur fuerint illo vinculo colligatæ nè dispendi possent. Nam etsi ex vna parte argumentum sit haud infirmum iuri naturæ repugnare, proptereà quod omnes liberi eorundem parentum æqua sorte nascuntur, ac perinde æquo iure nutriri debent atque educari: propter quam rationem multæ respublicæ iura primogenituræ non sic augent, vt in totam substantiam paternam primogeniti succedant: tamen ex alia parte id non solùm in decôrem reipublicæ, verùm & in eius emolumentum & firmamentum cedit. Haud ergò arbitrentur magnates ipsorum{ Institutionis maioratuum ratio. } causa maioratus esse institutos: scilicet vt eorum prosapiæ perpetuò durarent, sed in bonum reipublicæ. Expedit nanque vt eius commune corpus ossa habeat & neruos quibus fulciatur. Ob idque decretum est vt tanquàm reipublicæ robora aliquæ persisterent illustres domus, tùm vt à consilijs essent, tùm etiam vt tempore belli eius essent sustentacula. Et quoniam, vt ait Lyricus, " Et genus & virtus, nisi cum re, vilior alga est: "{ Horatius. 2. Serm. Saty. 5 } visum meritò est regibus domorum perpetuitati sic consulere, vt domus in primogenitum descenderet: reliquæ verò proles suis essent alimentis contentæ. Similis nanque est agricolarum prudentia qui arbori & viti minores ramunculos circunquaque amputant, vt præcipuum germen in truncum excrescat. Fit ergò vt tam primogeniti, quàm illi qui legitimam non sunt ætatem ingressi, sic iure & meritò cohibeantur bona sua abalienare, vt alienatio irrita nullaque sit: vtpote per quam nullum transfertur dominium. ¶ De Eccle{ De bonis Ecclesiasticis non alienandis. }siasticis autem bonis aliæ sunt non inferiores rationes: nam cùm Ecclesiasticum seruitium, non minùs necessarium quàm religiosum, sine bonis quæ hominum pietas huic muneri mancipauit perdurare nequeat: & ex vna parte Capitulum & Prælatus non tantam illorum curam gerant, quàm si essent propria: sed ex altera sæcularis auiditas quocunque se inferat, consultissimum fuit arctissimè cauere, nè eiusmodi facultates Ecclesiasticæ, nisi iustissimis causis, consultissimisq́ue formis alienarentur. ¶ Ad{ Ad tertium argumentum . } tertium paulò differentiùs respondetur: Princeps enim sicuti quia reipublicæ custos est cogere potest ciues vt vbi opùs fuerit contribuant: sic quia iustitiæ iudex, potest & propter crimina tum dominos bonis suis priuare, tùm alios, nè recipiant, inhabiles efficere. Atque hac ratione & qui vel corrumpendo iudici vel assasino pecuniam offert, eâdem mulctatur: & quibus offertur, inhabiles meritissimò fiunt, nè eius dominium acquirant. De qua re quæstione septima explicatior habebitur sermo. Et idem censendum de Symoniacis, nisi quòd ratio restituendi paulò est differentior, vt in calce sexti libri disputabitur. De lucro autem meretricio, quæstione eâdem. 7. idque diuersa ratione dicendum nobis restat. ¶ Quar{ Ad quartum argumentum . }tum autem argumentum præcipuam mihi ambiguitatem offert, saltem de filijs sacerdotum. Sunt enim spuriorum atque eorum{ Spuriorum quatuor genera. } qui non ex legitimo matrimonio nascuntur quatuor genera: quæ notantur capitul. Nisi cùm pridem. de renuntiatione. sunt inquam manzeres, qui ex ignoto scorto, puta ex vaga meretrice quæ omnibus exposita est, nascuntur. Spurij autem qui ex peculiari concubina sustolluntur. Et isti dicuntur naturales: quanuis si Etymologiam græcam sequamur, spurius idem est quod sine certo patre natus: atque adeò meliùs conueniret illis qui vago concubitu generantur. Nothus verò, vt Quintilian. libro. 3. inquit, est ille qui ex vxore non legitima natus est, nempè ex adulterio. Nam quia Latinum nomen non habemus, peregrino vtimur. Græci nanque quicquid illegitimum est, id est legem non seruat, nothum appellant: vt febrem notham dicunt illam quæ legitimam periodum & terminum non seruat. In præsentiarum autem manzeres & spurij eodem gradu æstimantur, quantum ad successionem hæreditatis. Enimuerò eiusmodi spurij non succedunt in hęreditatem neque patris neque matris, si filios habeant legitimos. Nam testator non videtur alienas successiones proprijs anteponere. l. cùm acutissimi. ff. de fidecommis. vnde. l. 9. Tauri originem duxit: quę spurios ab hæreditate repellit. Potest tamen illos mater ex quinta parte assis hęredes instituere. Si autem mater legitima careat prole, succedunt illi ab intestato: non tamen patri, quia non est certus. Si verò sint ex damnato concubitu nati ex parte matris, puta ex incestu, aut stupro, & potissimùm ex adulterio, non succedunt neque ex testamento neque ab intestato. Non tamen prohibetur quin tam mater quam pater possit illis quintam etiam partem legare. Hæc autem extra vllam sunt controuersiam. ¶ Quod autem in litem huc vocamus est, vtrùm pater vel mater extra testamentum possit illis aliquid in conscientia relinquere contra legis prohibitionem: vel amici fidei committere qui illis posteà tradat. Et de vtroque respondendum est, scilicet an sit peccatum mortale, tam patri quam amico, quam etiam filio recipienti. Et vtrùm eiusmodi bona sint restituenda, & cui. In eiusmodi ergò casibus discernendum est naturale ius à ciuili. Si enim ad merum ius naturale{ Quid poßit pater iure naturæ cum filiis nothis. } spectemus, dubium non est, quin pater possit sua bona notho filio, sicuti cuicunque donare citra culpam: & alter etiam potest illa absque culpa possidere: nisi forsan alios haberet liberos quos illa causa in pauperiem adigeret: quod ad præsens negotium nihil attinet. Sed dubium est vtrùm lex ciuilis sic fecerit inhabiles eiusmodi nothos ad fruendum paternis bonis, vt nullatenùs possint dominium acquirere: vel vtrùm solùm per modum pœnæ eiusmodi bonis illos priuet. Permultùm enim refert: nam si inhabiles fiunt quemadmodùm pupilli ad dandum, & simoniacus ad suscipiendum: nulla spectata sententia tenentur illa restituere. Si verò lex tantùm est pœnalis, tunc, vt lib. 1. latissimè disputauimus, ante latam in iudicio sententiam potest ea filius cum bona conscientia possidere. ¶ Et nè longius disputationem protrahamus, arbitror sub distinctione respondendum de filijs nothis sæcularium, & de filijs clericorum aut religiosorum. Enimuerò de iure communi nihil expressum reperitur quo prohibeantur parentes extra testamentum aliquid illis, aut viuentes donare, aut morientes relinquere. Sed leges particulares regni sunt quæ rem in dubium reuocant. In legibus autem regni nihil arctiùs contra filios nothos sæcularium decretum inuenitur quam quod lege 3. definitur, titu. 15. par. 4. Nempè quod non pos{ Quid lex ciuilis de filiis nothis sæcularium statuat. }sunt hæreditario iure succedere in bona paterna. Et. l. 1. fori, titulo de hæredi. successi. item prohibentur nè possint in hæreditatem succedere: quod & lege. 9. Taur. citata confirmatur. De istis ergò asseruerim quod si pater aliquid fidei amici committit quod det suo filio ex adulterio suscepto, amicus ille tenetur ius naturale seruare, hoc est dare filio: & filius potest recipere perinde ac si esset extraneus. Itaque omnia sua bona potest illi pater dare, si filios non habet legitimos: si autem legitimos habet, non potest illos exhæredare, nisi vsque ad quintam. Neque arbitror vllum interuenire peccatum. Cùm autem fiscus petierit, standum est iuri exteriori. Conclusionem hanc mihi eò persuadeo quod lex illa, cùm sit in odium filiorum, non est vlteriùs dilatanda quam sonat: non autem prohibet nisi esse hæredes: ergò pater extra testamentum bona sua donans non facit contra rigorem legis: neque verò in eius fraudem: quia lex pœnalis tantum ad id obligat quod sonat. ¶ Dubium autem intri{ De filiis clericorum & religiosorum. }catius restat de filijs clericorum, hoc est sacris initiatorum, & de filijs religiosorum. De his namque licèt non in iure communi, tamen in iure particulari regni verba habentur multò significantiora atque strictiora. Extat enim lex. 22. li. 1. titu. 3. &. l. 2. titu. 3. lib. 5. regalium ordinamenti. in hanc formam: Quò nulla offeratur occasio vt vlla mulier clericorum concubinatui addicatur, si clericorum filij in eorum bona hæreditario iure succederent, constituimus & præcipimus vt eiusmodi clericorum filij (& l. 9. Tauri extenditur perinde ad filios religiosorum) neque habeant, neque hæreditent neque hæreditare possint bona suorum parentum, neque aliorum consanguineorum. Et sequitur, Neque suscipiant. hoc enim Hispanè sonat vox, Ni ayan: neque potiri possint quocunque legato, aut donatione, aut alia collatione quæ illis fuerit facta. Quæ quidem verba non solùm eos excludunt nè hæredes esse possint, verùm etiam videntur eos facere inhabiles & incapaces ad vllo pacto possidenda paterna bona: nisi peculiari regis concessione. Et quod tam strictam legem rex possit facere, non est ambigendum: nam vt lib. 1. decisum est, leges humanæ obligant in foro conscientiæ quando sunt iustæ: eiusmodi verò odium in clericorum sobolem, æquum est. Quare profectò mihi est probabile, eandem legem non modò esse pœnalem, verùm impeditiuam translationis dominij, sicut si vel pupillus donaret, vel Simoniacus vel assassinus susciperet. Nihilo minùs pater tenetur eum alere quamdiu viuit & educare: quia ius illud naturæ no est reuocabile. Potestque adeò ei viuens donare vnde vitam sustentet. ¶ Ad casus ergò consuetissimos vt respondeamus, nempè cùm sacerdos vel clericus in sacris bona sua amici fidei concredit vt det suo filio, primùm quantum ad culpam fortassè mortaliter peccat contra legem illo rigore obligantem. Secundò pro captu meo censuërim, illum fideicommissarium nullatenùs teneri eadem bona filio clerici adiudicare: etiam si pollicitus fuerit id facere. Nam fidem contra ius ciuile impignoratam, lex naturæ seruare non cogit. ¶ Quæritur ergo quantum ad restitutionem quid de illis bonis agendum sit? Respondetur, si meum iudicium vllius est momenti, quod si clericus amico det, non sub conditione vt reddat filio, sed absolutè: neque alter sub illa conditione recipiat loco filij, sed tanquàm sua: etiam si clericus fiduciam certam conceperit quòd amicus esset traditurus filio, & aliâs non illi relinqueret, nihilo minùs ille amicus potest tutò in conscientia bona illa possidere tanquàm sua. Et ratio nostra est quòd etsi lex filium inhabilem fecerit ad suspiciendum illa quæ nondum possidebat: priuare tamen clericum suis bonis non potuit nisi in pœnam, quæ ante iudicis condemnationem, vt libro. 1. dictum est, non obligat: & ideo donatio facta amico tenet quoadusque per condemnationem priuetur. Imò nec per fiscum condemnari ille potest nisi probetur pręsumptio quòd recepit vt redderet filio clerici. Quòd si tunc amicus tanquàm propria bona vult donare eidem filio clerici, etiam tenebit donatio. Si verò clericus dedit amico non absolutè, sed sub conditione vt daret filio: neque ille suscepit nisi sub illa conditione: tunc neque donatio facta amico tenuit: quare ipse retinere non potest, neque verò ipse potest dare filio clerici. Arbitror ergo de illis bonis antequàm condemnatio fiat, in conscientia censendum esse ac si ab intestato relinquerentur: nam fiscus non habet ius quoadusque fiat condemnatio. Et ideo si clericus hæredem ab intestato legitimum reliquit, sua sunt: sin minùs, eroganda essent in pios vsus: si modò ille fideicommissarius tutus esset, nunquàm id in notitiam fiscalis peruenturum: nam si id metueret, consultius esset fisco patefacere. Hæc tam multis expresserim, quia creberrima de hoc consilia petuntur. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm per ludum dominium transferatur. CIRCA hoc membrum ciuilis potestatis, qua dominiorum translationem irritare potest, disputandum sequitur de his quæ ludo acquiruntur. Videtur nanque nullum earum rerum acquiri dominium: sed nulla expectata sententia restitutioni esse obnoxias. Est enim ludus, potissimùm alearum: ac perinde quicunque id genus fortunæ subiectus, vtroque iure prohibitus clericis, videlicet iure canonico, vt patet, De vita & honest. cleric. cap. clerici. 2. & distinct. 35. can. episcopus. vbi & laicus iubetur aut à ludis desistere, aut communione priuari. & in Authentica de sanctissimis episcopis. §. interdicimus. Ac perinde laicis iure ciuili: vt videre est. l. alearum vsus. C. de religio. &. l. solent. ff. de aleatoribus. Et prætereà particularibus regni legibus. Hęc autem prohibitio eiusdem arguitur esse generis quo pupilli vetantur sua alienare bona: & quo, vt proximo articulo dicebamus, clericorum filij adeundis hæreditatibus redduntur inhabiles. Nam pariter in odium ludi illę sancîtę sunt leges. ¶ Secundò id confirmatur. In ludo tot coëunt vitiorum genera vt meritò sit dominiorum per ipsum translatio interdicenda. Quoniam vt habetur eâdem. l. alearum. licèt res esset antiqua, prodit tamen pro tempore in lachrymas: nam quidam ludere nescientes, proprias substantias perdiderunt: consequenter autem ex hac inordinatione blasphemare conantur. Et præter illa quæ illic commemorantur, ille qui ludit, tam suorum profusus est ac prodigus, quam alienorum auidissimè cupidus: generat enim ludus insatiabilem lucrandi sitim: quod adeò ad auaritiam attinet, vt in furtum vergere videatur. Vnde Aristot. 4. Ethicorum, cap. 1. aleatores cum latronibus componit, deque auaritia infamat & illiberalitate: quippe qui ab amicis eripiunt quod potiùs illis deberent elargiri. ¶ Denique tertiò arguitur ex verbis legis citatæ, Alearum. C. de religi. vbi habetur quòd si contrà factum fuerit, id est, si quis ludo fuerit quidpiam lucratus, nulla sequatur condemnatio qua scilicet cogatur qui perdidit soluere: quòd si soluerit, solutum reddatur. ¶ In contrarium autem est quòd iure naturæ quisque potest per ludum sua bona alteri tradere: quare non est ciuilis cohibitio latiùs extendenda quàm ratio persuadet, & legum verba sonant, & iudiciorum vsus habet. Hæc autem non aliud videntur contendere, quàm quòd qui perdidit, repetitionem habeat in iudicio, vt illicò monstrabitur. Ob idque dum ille non repetit, lucrator legitimè possidet, atque adeò verum habet dominium. AD quæstionem hanc, de qua plus fortè{ Prima conclusio. } Docto. iusto reperias controuersos, quatuor conclusionibus respondetur. Prima: Ludus, si in genere nomen accipias, rem de se licitam iure naturæ sonat: quin & virtus esse potest, vt sanctus Tho. 2. 2. q. 168. autor est. Enimuerò etsi homo ad laborem natus in sudore vultus vesci debeat pane suo: haud tamen, cùm corruptibilis sit, in labore durare potest nisi animi nonnunquàm recreatio laborem interpolet, sudoremque abstergat: licet ergo animi leuandi gratia nonnunquàm ludere: dummodo moderamen non absit. Quo fit vt sicuti alias animi recreationes moderato pretio licet pro cuiusque statu procurare, vt venationem, & similia: sic nonnunquàm liceat, quin verò & virtus etiam esse possit in pecuniam ludere. Hoc patet: quia sicut in cibos honestos quibus corpus refocillatur licet sumptus erogare: sic cum & lusibus quoque & animus vegetetur & corpus, non est cur & in illis non liceat aliquid expendere, quod maiori necessitati non subtrahas. Vnde Aristo. 2. Ethic. cap. 6. vt in cæteris virtutibus, sic & in ioco mediocritatem constituit, quam eutrapelîam vocat: nos autem iucunditatem dice repossumus: quare & deficere quoque censet nonnunquàm homines à lusibus: quos ideo agrestes appellant. Et Cicero libr. 1. de offi. ait, ludo & ioco vti quidem licêre, sed sicut somno & quiete: quæ ob seipsa non sunt necessaria, sed vt recreati vegetiores ad labo{ Secunda conclusio. }rem resurgamus. ¶ Secunda conclusio. Ludus vt ex multis accidentibus honestatur, sic & ex plurimis vitiatur. Prior pars probatur. Primùm, vt ea mittamus quæ in solennitatibus ecclesiasticis, vt in festo sacratissimi Corporis Christi, instar Dauîdis coram Arca Domini saltantis, quod. 1. Regum. 6. legitur, permittuntur, leges etiam ipsæ id contestantur. Lex enim citata, Solent. qua ludus in pecuniam prohibetur, permittit hastiludium, luctamina, atque alia pugnæ simulachra, bellorumque meditationes: quòd virtutis, inquit, hoc est fortitudinis exercendæ causa fiunt: quæ quidem exercitia. l. alearum. nominibus Gręcis iterum referuntur. Quare & pila ludere nulla respublica prohibuit. Quin verò ad neruorum consolidationem membrorumq́ue agilitatem comparandam nobilibus decori est. Hæc autem ad rem modò nihil attinent.{ Quæ ludum dehonestant. } ¶ Accidentia verò quæ ludos illicitos constituunt, quamplurima sunt. Primum est periculum: qua ratione prope titulum de homicid. adhibiti iure Canonico & alij sunt quibus torneamenta & sagittariorum ars sub anathematis interminatione vetantur. Secundo præcipuè ludus dehonestatur ex gestibus aut verbis turpitudinem præ se ferentibus: quales potissimùm gentibus in vsu erant. Qua vtique ratione in sacris literis malè audiunt ludi. Vnde Tobi. 3. Nunquàm cum ludendibus miscui me. & Hieremi. 15. Non sedi cum ludentibus in consilium. Quare passim apud sanctos conuitia legas quibus ludos vituperant. Adeò vt Chrysostom. hom. 6. super Matth. in hæc verba proruperit, Non Deus dat ludere, sed diabolus: sedit enim, inquit, populus manducare & bibere, & surrexerunt ludere. Tertiò accidit vt ludus sit peccatum propter scandalum personæ: qua ratione clericis ob eorum honestatem interdicti sunt ludi alearum: debent nanque esse luctui potiùs dediti quàm effusis gaudijs. Hęc autem atque his similes circunstancias, puta loci, vt si in ecclesia fiant: aut temporis, veluti ad rem præsentem parùm attinentia, missa hinc faciamus. ¶ At id quod modò in controuersiam ascîmus, non est nisi vt de ludo acquisitis examinemus, quídnam iuris in se habeant. Aliud ergo accidens quod ludos facit esse reprobos, est, quod & homines facit & sua propria prodigere & alienis inhiare. Vnde multa alia suboriuntur mala: atque id potissimùm vbi nihil artis aut exercitamenti inest, sed multum desidię, & secundùm humanum iudicium fortunæ plurimum. ¶ De hoc ergo ludi genere sit ad nostrum propo{ Tertia conclusio. }situm tertia conclusio. Alea ludere reliquisque lusibus lege prohibitis quæ à populo recepta est, neque per consuetudinem abrogata, est peccatum. Probatur conclusio. Nam lex iusta nihil, vt libr. 1. diximus, prohibere potest, nisi quod ita decêre iudicatur: quod ergo lex prohibet, illicitum facit, atque adeò culpam ad quam absque dubio lex ciuilis obligare potest. Huiusmodi autem ludi prohibiti sunt, quia perniciosi reipublicæ iudicati: ergo peccatum est huiusmodi leges violare. Neque obstat quòd pœnæ sint transgressoribus positæ: quin verò, vt illic abundè, vt reor, commonstrauimus, pœna si id nominis mereatur, poni non potest nisi pro culpa. Et quamuis iure communi cartharum ludus non sit interdictus: prohibetur tamen iure regni, vt patet eo. ti. de collusoribus. ¶ An verò genere suo sit peccatum mortale, non facilè decreuerim. Hoc enim ex natura & grauitate operis, vt eodem lib. dicebamus, perpendendum est. Et quidem eiusmodi ludi, si cunctis suis prauis qualitatibus eos denudes, cùm non sint genere suo aut contra charitatem aut contra iustitiam, non apparent mortali charactêre denotandi. Quin verò vel ad conuiuia ludere, vt habetur. l. quod in conuiuio. de alea. vel in paruam pecuniam, virtus esse potest. Vix tamen dum ampla pecunia exponitur, absque prauitate exerceri possunt: puta absque litibus, periurijs, atque blasphemijs. Præterquam quòd illa vna est omnium paratissima via ad dilapidanda bona, demoliendasque illustres domos. Vnde Lyricus, " Quem damnosa Venus, quem præceps alea nudat. " Quam ob rem vsque adeò receptores aleatorum inuidiam in republica odiumque contraxere, vt olim qui eos, aut verbo, aut verbere, aut alio damno dato læsissent, impunè id facere permitterentur: vt habetur. l. prætor. de aleator. Sacerdotibus autem vix citra mortale vti licet ludis vetitis: ac præsertim religiosis, & Antistitibus: quoniam ludus illis non qua ratione sæcularibus, sed quia contra eorum est honestatem, prohibitus est. ¶ Vt autem simul ambæ mutuò se dilucident, subiungitur quarta conclusio. Illa quæ ludo ac{ Quarta conclusio. }quisita sunt, in dominium lucrantis transeunt: quapropter antequàm qui perdit repetat, non sunt restitutionis vinculo alligata. Ad conclusionis euidentiam ius priùs naturale consulendum est: vt inde fiat ad ciuile descensus. Enimuerò quòd iure naturali{ Iure naturali potest quis bona sua per ludum in alium transferre. } vnusquisque possit per viam ludi bona sua in alterius dominium traijcere, nemini potest in dubium cadere. Nam vt suprà diximus, nulla est dominiorum translatio, naturę germanior, quàm quæ libera domini voluntate fit. ¶ Sed secundò id explicatiùs probatur. Si eiusmodi dominij traductio iure naturali esset inhibita, id maximè vel ex forma, vel ex obiecto, vel ex affectu, vel aliunde. Primùm ex forma non vitiatur iure naturę: nam præterquam quòd posset vterque ludentium gratis donare, illa non est simplex donatio: sed quædam pactio, Do vt des. Nempe meam pecuniam periculo expono, vt tu vicissim exponas tuam. Et tanti æstimatur periculum vnius, quanti alterius. Neque verò condemnanda est: quia res ancipiti fortunæ committitur, hoc est euentui, cuius causa nescitur nisi à Deo: hoc enim modo nihil absurdi sonat inter Christianos fortunæ nomen. Enimuerò multa sunt alia humana negotia licita, quę dubiæ illi varietati committuntur. Primùm diuisoriæ sortes, videlicet cùm qui{ Diuisoriæ sortes licitæ. } de re qualibet diuidunda conuenire non possunt, rem sorti committunt: quod sanctus Thomas ex sententia Augustini. 2. 2. q. 95. licitum censet. Mox & depositiones, videlicet dum de aliqua re decertantes sequestrum faciunt, quòd illi obueniat à quo steterit veritas. Atque aliud sortium genus dum pecunia multorum congesta iocalia coëmuntur, quæ inter eos sors prolata distribuit. Et (de quo lib. 6. dicturi sumus) contractus assecu{ Assecurationis contractus licitus secundum omnes Docto. }rationis maritimarum mercium vno Doctorum consensu tanquàm licitus habetur: in quo tamen plurimùm dominatur humano loquendi more fortuna. Neque obstat quòd in ludo ille qui perdit nihil recipit emolumenti pro sua pecunia. Nam, vt diximus, illud sua sponte dedit pro spe si sibi alea caderet. ¶ Quod autem rem quibusdam magis facit dubiam, est auaritia: puta immanis cupiditas rei alienæ. Sed neque ista peccati per se est causa mortalis: tantum abest vt oneri restitutionis lucrantem subijciat. Auaritia namque,{ Auaritia duplex. } vt diuus Thomas. 2. 2. q. 118. doctè admonuit, duplex est. Altera quæ opponitur iustitiæ: videlicet quando quis contra ius appetit alienum. Et hæc genere suo mortale est. Altera verò, quæ opponitur liberalitati, Latineque dicitur illiberalitas: scilicet ardens illius cupiditas, qui tamen nihil contra ius vult recipere: & hæc non est genere suo peccatum mortale, nisi eousque animum occuparet vt opera charitatis necessaria impediret. Ad propositum ergo quòd collusor lucrari exoptet, nullum est peccatum, non solùm eò quod pugnanti victoria dulcis est, verùm & amore lucri. Neque si ardentissimè id cupiat, dum{ Lucri cupiditas si citra fraudem se contineat non est mortalis. } tamen iustitiæ iura non violet, peccatum mortale est: vtpote dum cum illo non ludat, qui sui iuris non est, ad alienandum bona sua: neque vim inferat, nec fraudem nectat: vt S. Tho. 2. 2. q. 32. art. 7. autor est. Quocircà non aliter necesse est moderari cupidinem quàm secundùm iustitiæ limina, vt non sit genere suo lethale crimen. Quanuis eximia sitis bonorum temporalium de se sit peccatum veniale. Neque verò ludentium prodigalitas genere suo est peccatum mortale, nisi ea prodigantur quæ vel alendæ familiæ necessaria sunt: vel ad implendum præcepta Dei. ¶ Igitur secun{ Secundum ius naturæ in ludo nec peccatum est mortale nec restituendi obligatio. }dùm merum ius naturæ, neque peccatum est mortale ludere, neque vlla inde nascitur restituendi obligatio. Quocircà sæculares, si qui sunt imperialibus legibus exempti, ludendo non peccant. Nam, vt ibidem sanctus Thomas de hac ipsa reloquens, ius ciuile non omnes obligat: neque illi apud quos eiusmodi leges per contrariam consuetudinem abrogatæ sunt. Quo fit vt si aliquod interueniat peccatum aut restituendi vinculum, hoc à iure ciuili pendeat, vel communi, vel particulari. De quibus igitur videndum est quomodò prohibeant ludum. Etenim si traductionem dominij vetant, clarum est eum qui lucratur perinde ac vsurarium nulla expectata sententia, restitutionis lege teneri. Si autem lucrans non nisi per modum pœnæ lucro priuetur, aut ad alterius repetitionem: tunc ad nullam anteà restitutionem tenetur: quia verè acquirit dominium. Et quidem quod prohibitio illum faciat priorem sensum, hoc vnicum inuenio verbum iuris quodammodò insinuare in citata. l. alearum. quod inter arguendum retulimus: videlicet si contrà factum fuerit, nulla sequatur condemnatio, scilicet perdentis vt soluat: sed solutum reddatur. Si ergo reddendum est, videtur dominium non transferri. ¶ Hoc tamen verbo nihil obstante, certò credo non esse tantum rigorem legis. Primùm quia hoc quod dicit, solutum reddatur, statim Imperator exponit, subdens: & actionibus competentibus repetatur ab ijs qui dederunt: debet ergo reddi si petatur: aliâs qui perdidit, verum dominium transtulit. Et ratio id profectò egregiè persuadet. Nam cùm illic nulla interueniat vis aut fraus, sed libera pactio, non est cur cohibendi essent animi colludentium nè possent in se mutuò transferre dominium. Satis enim est quod dentur perdenti induciæ ad repetendum. Item si lucrans teneretur ad restitutionem, vel teneretur domino qui perdidit, vel pauperibus. Paludanus in. 4. dist. 15. q. 3. astruit quod de{ Sententia Pal. de restitutione lucri. }bet restituere pauperibus antequam sit à iudice condemnatus. Nam iure, inquit, naturali tenetur pauperibus: & solo iure ciuili repetenti. Quare si priùs dedit pauperibus, potest posteà in iudicium vocatus excipere coram iudice, se iam ius naturæ seruasse. Quòd autem iure naturæ teneatur indiguis, probat ipse: quia colludentes dant operam rei illicitæ: & ideo qui perdidit amisit dominium, & alter non acquisiuit. Verumtamen opinio hęc nullius est prorsus probabilitatis: Imò iure naturæ nemo prohibetur illa via omninò alienare sua bona. Quare lucrans nulli teneretur restituere. Et si teneretur, id deberet facere vero domino: nam mendici iure natu{ Quando pauperibus rei alicuius dominium acquiritur. }ræ non succedunt, nisi vbi non habetur copia domini. Cùm ergo ipse sua sponte dederit, nulla restat restitutionis obligatio, nisi idem ipse iure ciuili repetat. ¶ Hęc demum omnia liquidò confirmantur, tum lege particulari regni, tum etiam vsu. Extant enim leges titu. 10. regalium ordina. qui est de collu{ Leges quæ de collusoribus extant. }soribus: nempe prima de militibus dum sub vexillis agunt: quod quicunque ab illis quicquam tunc lucratus fuerit, teneatur eisdem protinùs restituere: vbi certè insinuatur impediri translationem dominij: quod non videtur ab æquitate longè distare, in fauorem militis agentis in bello. De alijs autem generaliter sequitur secunda lex Ioannis secundi, verbis à priori differens sub hac forma: Præcipimus vt quicunque aliquid ludo perdiderit, possit illud ab eodem repetere qui fuerit lucratus: dum tamen id faciat intra terminum octo dierum: quòd si illo termino non petierit, possit quicunque alius id petere: atque alio deficiente, iudex ipse & prætor officio suo id repetat. Et hæc est lex quæ vsu habetur. Ex quo fit vt si non repetatur, optimè, qui lucratus est, possidere potest, neque restituere tenetur. ¶ Restat hîc tamen ambiguitatis nonnihil{ Dubium ex verbis sancti Thomæ. } ex verbis sancti Thomæ loco iam bis citato 2. 2. q. 32. ar. 7. Ait quippe quòd circa illa quę per aleas acquiruntur, aliquid est illicitum iure diuino & naturali: scilicet quod aliquis lucretur ab his qui rem suam alienare non possunt: vt sunt minores & furiosi: & quòd aliquis trahat aliquem ex cupiditate lucrandi ad ludum: & quod fraudulenter ab eo lucretur. Et in his, inquit, casibus tenetur lucrator ad restitutionem. ¶ Adnotandum hîc tamen primum de minoribus & pupillis: quia id Scholaribus sæpe vsu euenit, quod illi quos patres in studio vel in curia sustentant, credibile est posse paruam aliquando quantitatem respectu sui status ludere: vt qui centum ducatos quotannis exponit, si quatuor aut quinque ludo dispendat, vero similimum est patrem suum habere ratum: nam probè sciunt vix iuuenes posse sine illis dispendijs viuere. ¶ An verò Scholasticus, hoc est scholarum magister, qui est non solùm constitutionum, sed legum omnium custos, possit rem hanc arctiùs constringere: prohibet quippe, verbi gratia, nè cui vltra duos argenteos ludo perdere liceat, vtrùm obliget. Ad hoc non simplex, sed multiplex est responsio. Primum enim penes huiusmodi magistratum nulla est potestas condendi leges: hoc enim ad solam pertinet Vniuersitatem: sed hoc tantum iuris habet, vt leges, tam Vniuersitatis quàm alias custodiri ab Scholaribus faciat. Quo fit vt non possit ipse nouam legem facere de ludo: nempe prohibere nè Scholaris qui sui iuris est, vltrà quam ipse præscribit, dominium ludendo transferat. Imò si iure communi, & regni id licet, non ob obstante eius lege fiet translatio: etiam si bona sua cuncta ludat. Habebit autem repetitionem. At verò potest per suam legem nouas pœnas legibus tam Vniuersitatis quàm alijs adhibere: vt cautiùs seruetur (puta excommunicationes atque alias pecuniarias). Quare si quis vltra eius præscriptum ludat, ad solam tenebitur pœnam si condemnetur: quamuis & nonnullam contrahet inobedientiæ culpam. Et quidem mortalem, si pœna adhibeatur excommunicationis: sed tamen qui lucratur quantamuis maiorem quantitatem, ad nullam tenetur restitutionem, nisi fiat repetitio: aut nisi ille qui perdit fuerit filiusfamiliâs. ¶ Aliud dubium est, vtrum si filiusfamiliâs aliquid ab alio lucretur plusquàm ipse perdere poterat, teneatur ipso facto ad restitutionem? Apparet enim non teneri: nam scienti & volenti non fit iniuria: quare cùm ille qui cum illo ludebat probèsciret se non posse quippiam à filiofamiliâs legitimo iure lucrari, & nihilo minùs ludere voluit, visus est sua sponte donationem illius facere quod ipse perderet. Et ita forsan res potest sustineri. Nihilo minùs probabilius est quòd nisi revera alter extra conditionem ludi donationem fecerit, filiusfamiliâs non acquirit dominium illius quod lucratur. Debet enim colludentium vtriusque conditio par esse: quare nulla est æquitas vt filiusfamiliâs plus possit in conscientia lucrari, quam perdere. ¶ De illo autem qui alium ad ludum trahit, an restituere teneatur, licèt id D. Thomas affirmet, meritò ambigitur. Vnde Adrian. qui in. 4. in materia de restitution.{ Adriani sententia D. Tho. aduersa. } cap. quia in superioribus, hactenus nobiscum consentit: videlicet quòd lucrans non teneatur ad restitutionem: in hoc tamen deserit diuum Thomam. Quoniam qui alium trahit, nihil facit contra iustitiam. Respondetur au{ Exponitur sententia D. Tho. }tem sanctum Thomam non id censere de quocunque tractionis genere. Nam proptereà quòd quis alium inuitet, & quadamtenus ad ludum moueat, nullo se grauat restituendi onere, dum modò alter sua sponte veniat: vtpote qui aliâs paratus erat, vel facili negotio adductus est. Sed tractionis nomine intelligit quando quis alterum inuitum trahit: scilicet aut vim ei infert aut fraude eum inescat. Tunc enim clarum est ad restitutionem teneri: quia ab inuito lucratur. Neque solus censendus ille est inuitus trahi qui simpliciter vi illata ludit: sed ille etiam qui improbis precibus & verbis eousque instigatur, vt nisi luderet pudore suffunderetur, & haberetur tanquàm inurbanus & ignobilis. Est verbi gratia ingenuus quispiam vel optima existimatione habitus, & homo qui aliquo splendore vitæ viuit, quem alter cum verborum improbitate pudore suffundit nisi ludat: qui tamen constitutissimum habebat non ludere: profectò tenetur tunc tractor ille ad restitutionem. Nam ludus debet esse prorsus liber, vt qui perdit, transferre dominium videatur. ¶ Aliud verò verbum quod illic subdit sanctus Thom. scilicet quod qui legibus ciuilibus sunt astricti, tenentur restituere, contrarium videtur nostræ quartæ conclusioni. Attamen vel intelligit quando lex ciuilis exprimeret non transferri dominium. Aut intelligit quod restituatur si repetatur. Aliâs profectò durissimum verbum esset. ¶ Vnum autem non{ Dubium de his qui ludunt in absentem pecuniam data fide } est hîc in calce silendum, videlicet vtrùm qui non in præsentem pecuniam, sed in absentem & creditam impignorata fide ludit, teneatur soluere. Apparet enim pars affirmatiua vera iure naturę: postquàm pollicitus est: neque verò lege ciuili prohibitus dare. Respondetur nihilo minùs quod dum non nisi simpliciter pollicitus est, non est censendus renuntiare iuri suo, quod habet beneficio ciuilis legis, repetendi. Et ideo sicut si soluisset nihilo minùs potuisset repetere: ita qui pollicitus est potest in conscientia iudicio se defendere vt non soluat. Neque facit contra ius naturæ, licèt inter nobiles daretur ei opprobrio. Si autem expressè pollicitus est se non vsurum beneficio legis repetendi, credo potuit sua sponte ab suo abscedere iure: ad minus, si iurauit, tenetur stare iuramento: nisi tanta esset bonorum iactura, vt posset dispensationem petere. ¶ Sit autem postremum verbum: Est verbi gratia qui amplam pecuniam ludo perdidit, veretur tamen publico iudicio id repetere: vtrùm posset latente via id{ Dubium notandum. } ab altero suffurari aut recompensationem sibi facere aliorum debitorum quæ aliâs illi forsan debet? Et quidem loco citato Adrianus id licêre censet: nam postquàm ille potest publico iudicio petere, potest, inquit, & alia via recuperare. Nescio tamen, salua autoritate viri, an adeò sit certum vt ipse arbitratur. Nam postquàm vera fit translatio dominij, non potest alia via recuperare quam vtendo beneficio legis: in primis infra terminum lege præscriptum: puta infra octo dies in Hispania. Nam quòd lege alearum iubetur vt horum præscriptio ante quadragesimum annum non fiat, nullibi est iam in vsu. Deinde forsan debet repetere in iudicio. Aliâs alter in conscientia non teneretur: quia leges nihil aliud decernunt, nisi quòd detur illis iudicialis actio. Quanuis de hoc non sum vsque adeò certus. Et forsan si perditor infra terminum iuris priuatim petat, tenetur lucrator reddere: tametsi in alteram partem libentiùs propendêrem. AD primum igitur argumentum: nem{ Ad primum argumentum . }pe ad iura, iam satis responsum est: quomodò id prohibeant. Neque clerici, si lucrentur, neque alij qui lucrantur ab illis, aliter teneri videntur ad restitutionem, quàm fit inter sæculares. Nam etsi propter scandalum ac propter suam honestatem grauiùs peccent: tamen obligatio restitutionis non est alia quàm inter sæculares. Quæ enim sa{ Sacerdotes, Episcopi etiam possunt rem ludere, vt alii. }cerdotes ludendo perdunt, facultatem habent perdendi: etiam Episcopi, vt libro. 9. patebit. Sunt enim suorum bonorum domini. De religiosis autem diuersa est ratio. Negatur ergo leges prohibentes ludere perinde prohibere translationem dominij atque pupillis & symoniacis. ¶ Ad secun{ Ad secundum. }dum autem respondetur, quòd etsi illa vitia quę ludis permiscentur mortalia esse possint, nulla tamen inde oboritur restituendi obligatio, nisi modo exposito. Enimuerò licèt prodigalitas nonnullum peccatum sit, prodigus nihilo minùs dominium transfert. Et ad verbum Aristotelis coniungentis aleatores cum latronibus, respondetur, non id fecisse quasi eadem sit vtriusque ratio: sed quia aleatores, illiberales sunt, & contra ius amicitiæ delinquentes. Debet enim homo cum amicis ludere: quibus potiùs debet elargiri sua, quàm eorum bona ab illis corradere. ¶ Ad tertium denique{ Ad tertium. } etiam responsum est, vbi exposuimus verbum illud iuris: solutum reddat: scilicet si repetatur. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm per contractum qui nullus est iure ciuili, transferatur dominium. CIRCA idem membrum ciuilis potestatis quo voluntas domini cohibetur transferre dominium, examinare pertinet, vtrùm contractus qui est nullus iure ciuili, sit etiam in conscientia nullus: ita vt verè dominij translationem impediat. Et arguitur à parte negatiua. Vbi finis ciuilis legis cessat, lex ipsa vim suam amittit, atque adeò standum est tunc naturali iuri: finis autem legum, contractuum solennitatem iubentium est, vt fraudibus & dolis eatur obuiàm: ergo vbi constat nullam interuenisse fraudem, contractus tenebit in conscientia. ¶ Secundò ad declarationem prioris præmissæ arguitur. Lex diuina cessante fine non obligat: ergo tanto minùs humana, quanto inferior est. Probatur antecedens in præcepto correptionis fraternæ: quòd, vbi nulla est spes correctionis quæ correptionis finis est, non obligat. Ait quippe Augustinus de pœnit. distinct. 7. canon. si quis. 2. si scirem non tibi prodesse, non te terrerem, non te admonerem. Pari ergo modo, vt exempli gratia dicamus, vbi ciuilis solennitas testamento defuit, constat tamen testatoris voluntas, standum est iuri, non ciuili, sed naturali, vt eadem impleatur voluntas. ¶ Tertiò arguitur. Si illo rigore seruandum esset ciuile ius, vsu sæpe veniret, vt nullatenùs morti proximus suam posset explere voluntatem: vt puta si legitimi testes haberi non possent. Quod tamen concessu videtur absurdum. ¶ In contrarium tamen est quòd leges ciuiles, vt libro. 1. dictum est, obligant in foro conscientiæ: per quas tamen absolutè stabiliuntur contractuum solennitates, sub illo verborum rigore, vt aliâs contractus pro infecto habeatur: vt de testamento patet. l. hac consultissima. C. de testamen. QVæstio præsens non est magnoperè inter Doctores agitata: sed Innocentius in. c. quia plerique. de immun. ecclesia. vnum ait{ Sententia Inno. } obiter verbum, scilicet quod qui per contractum, cui deficit solennitas iuris, aliquid possidet, tenetur ad restitutionem. Vbi docet contractum minùs solennem esse nullum in conscientia. Subdit autem exemplum de contractu qui per voluntatem pupilli sine assensu tutoris factus est. Panormi. verò super eodem{ Sententia Pan. contraria Innoc. quæ communis est. } capitulo, Antonio de Butrio adhærens, contrariam est sententiam amplexus: videlicet quòd vbi fraus abest & dolus, standum est naturali iuri, vt contractus teneat, non obstante ciuili lege. Atque in hanc sententiam subscripsit Syluest. in verbo, Alienatio. §. 12. & verbo, testamentum. 1. §. 5. Et posteà Adria. quotlib. 6. ar. 1. propter rationes quas modò in fronte quæstionis recitauimus. Et quidem Antonius de Butr. sic asserit consuluisse vt legata illegitimi testamenti nihilo minùs seruentur. In quorum consequentiam addit in suo tractatu Minoritano, quòd legatum minoritæ factum, licèt iure humano inhabilis ille sit ad recipiendum, est nihilo minùs persoluendum in conscientia. Hæc ergo est opinio communis. ¶ Sunt tamen profectò argumenta in contrarium adeò multa, eademque non infirma, vt contrariam sententiam maiori cum probabilitate confirment. Audiui ergo iampridem in his nostris scholis contrariam sententiam, ceu multò probabiliorem defensari: nempe contractum nullum iure ciuili, esse etiam in conscientia nullum. Haud tamen ego tam absolutè opinionem hanc asserere audeo, vbi casus huiusmodi mihi occurrunt. Sed mediam sententiam vtrinque temperatam pro captu meo amplector. Ad cu{ Documentum authoris. }ius explicationem notandum est, rempublicam & Principem sæcularem bifariàm posse dominiorum translationem impedire. Vno quidem modo absolutè: cuius exempla in pupillo ante legitimam ætatem & in maioratus possessore produximus: per quos idcircò procul dubio dominium non transmittitur. Altero verò modo non simpliciter & absolutè, sed modum contractus ad obuiandum fraudibus præscribendo: sicut respublica ciuilis iubet testamentorum solennitates: & ecclesiastica, formas contractuum quibus ecclesiæ bona alienantur. Et de istis ad quęstionem hac conclusione respondetur. ¶ Contractus cui deest essentialis solennitas{ Sententia authoris. } iuris, licèt in conscientia non sit ipso facto simpliciter nullus, veluti ille qui fieret à pupillo illegitimæ ætatis: eatenùs tamen est nullus, vt bona conscientia possit quisque legis beneficio in tali casu vti. Exponitur conclusio. Vbi frater meus liberis orbus per testamentum minùs solenne, puta cui ea solennitas iuris deest, cuius defectu in iudicio meritò pronuntiabitur tanquàm nullum (nam cui minor solennitas defuerit, pro legitimo est habendum:) vbi inquam frater meus, cuius ego ab intestato hæres sum, per tale testamentum extraneum nuncupauit hęredem: ego tuta conscientia possum hæreditatem adire, & defendere me nullitate testamenti, quanuis sciam absque fraude id fratrem meum aliter disposuisse. Ac proinde dum mihi in foro exteriori adiudicabitur, possum optima fide hæreditatem possidere. Eodem modo si pater meus per huiusmodi testamentum legata fecit (pia modò missa faciamus) ego non teneor in conscientia legata implere. Cur autem fuerim conclusionem sic moderatus quod non penitùs translatio dominij in his euentibus ipso facto irritatur & annullatur, dicam in calce probationum conclusionis. Neque verò conclusionem sic audeo asserere vt contrariam omninò existimauerim improbabilem: quoniam vbi assertionem nostram apud alios non inuenio, paulò soleo esse cunctantior ad asserendum. Nihilo minùs argumenta subijciam quæ mihi profectò multò probabiliorem hanc faciunt opinionem, quàm est contraria. Et si ego inter theologos vllius essem autoritatis, profectò iudicium iuris naturalis, ac potissimùm conscientiæ, non alijs quàm Theologis est deferendum. Supponamus ergo ciuilium legum tenorem. In testamento, verbi gratia, nuncupatiuo, puta vbi sine tabellionis subscriptione ver{ Solemnitas testamentorum describitur. }bo nuncupantur hæres & testes, requiruntur septem testes: vt habetur Instit. de testa. §. fina. Et pariter in testamento subscripto, sed tamen occluso & obsignato: vt habetur l. citata, Hac consultissima. C. de testament. &. l. peculiari regni. 3. Tauri. Tametsi in testamento apertè scripto sufficiant tres testes cum tabellione, & quinque sine illo. Quanuis antiquo iure quandoque requirantur plures, quandoque pauciores: vt in testamento Imperatoris, & in testamento militis, & in testamento cæci &c. vt in glossis super eisdem titulis Institu. &. C. &. ff. latè à Doctoribus adnotatum est. Requiruntur etiam testes legitimi: puta vt neque mulier, neque surdus, neque mutus, neque infamis admittatur: vt in eodem Institutio. §. testes cauetur. Quanuis de hoc nihil hîc definimus: sed id ad iudicium sæculare deferimus. Similiter iure pontificio cautissimum est nè res ecclesiæ sine tribus contractibus distrahantur: vt. 10. q. 2. can. ea enim. & 12. q. 2. can. sine exceptione. & de rebus eccles. non alien. à Doctoribus adnotatur. Ait ergo contraria opinio quod etiam si in foro exteriori testamentum pronuntiaretur nullum, standum tamen est in conscientia voluntati testatoris, vbi non interfuit fraus. Et pariter dum in alienatione bonorum ecclesiæ defuerit contractuum solennitas. ¶ Nos autem in contrarium hæc subijcimus argumenta: Supponamus enim primò ex lib. 1. leges ciui{ Opinio autoris patet. }les obligare in conscientia: vt ipse idem Panormi. eodem loco cum eodem Innocentio planissimè consentit. Tunc inquam arguitur sic. Leges eiusmodi nullam prorsus exceptionem faciunt, sed absolutè aiunt, vbicunque defuerit talis solennitas nullum esse contractum. Sic enim concludit dicta lex Codicis, Hac consultissima. vbi testamentum non fuerit subscriptum, pro infecto haberi conuenit. Et rursus. Ex imperfecto autem testamento voluntatem tenere defuncti non volumus: nisi inter solos liberos à parentibus vtriusque sexus habeatur: videlicet nisi liberi in sola diuidunda hæreditate voluntatem habeant patris: vt ait glossa. Et Institu. quib. mod. test. infirmentur. §. ex eo. ait Iustinianus: Imperfectum testamentum sine dubio nullum est. Et posteà ait se velle eisdem ll. viuere. Et. l. regni citata. 3. Tauri, habetur quòd vbi testium numerus iustus non fuerit, testamentum nullam fidem faciat, neque in iudicio neque extrà. Et in can. citato, sine exceptione, habetur quòd alienatio inconsultò facta rerum ecclesiasticarum, sit irrita: cùm ergo lex eandem vim habeat quam verbis personat, fit vt sine vllo interpretamento sit illi obediendum. Sed ais, Leges non adhibent verbum, in conscientia. Hic autem cauillus est: nam non est in more legislatoribus talia adijcere verba: sed ex natura legum sequitur obligatio in conscientia. ¶ At quò rei punctum patentius fiat, arguitur secundò sic. Lex, vt solennissimum habet Docto{ Ratio secunda. }rum axiôma, accidentarios casus non respicit: sed ea quæ plurimùm contingunt. Iura enim, vti. ff. de leg. Pomponius ait, constitui debent in his quæ accidunt, & vsu venire possunt: non tamen in his quæ præter opinionem & insperatò contingunt. Igitur licèt ratio istarum legum fuit vt fraudibus dolisque obuiaretur, nihilo minùs etsi in aliquo casu finis ille deficiat, lex suum retinet vigorem. Exempla sunt frequentissima ac patentissima, quæ demirandum est Panormitanum & suos non inspexisse. Prohibet lex, vt art. 1. dicebamus, pueros sua propria sponte bona sua alienare: cuius vtique finis est nè per eorum imprudentiam malè dilapidentur. Contingit esse puerum decem vel duodecim annorum qui sapienter & in rem suam possit de suis bonis disponere, vtrùm proptereà contractus inconsulto tutore ab ipso factus, tenebit in conscientia? Profectò non tenebit. Item legis ieiunij finis est corporum maceratio: Vtrùm proptereà quòd quis illa maceratione non indigeat, fiat exemptus à lege? minimè gentium. Prohibet etiam lex arma nocturna: vtrùm qui pacificus est possit illa deferre? Nequâquam. Eodem ergo modo in proposito, licèt in aliquo casu nullus interfuerit dolus, nihilo minùs vis legis non extinguitur. Et ratio huius est patentissima: quia alioqui leges scrupulos pusillorum conscientijs inijcerent. Sæpe enim obscurum & ambiguum esset vtrùm tanta esset fraus vt sufficeret ad parendum ciuili legi: an verò tam parua vt propendendum esset in ius naturæ. Noluit ergo legislator ciues esse horum iudices, sed quòd syncerè auscultarent legi quandiu non esset contrarius naturæ. ¶ Sed ais: Contra ius naturæ est vt si quis sic voluit disponere de suis bonis propter defectum solennitatis non impleatur eius voluntas. Profectò non est. Imò quàm maximè eidem naturæ consentaneum: nempe vt fraudes tollantur & deceptiones, quas in defunctos humana fallacia extrueret. Hac enim de causa artic. 1. dictum est, posse rempublicam naturalem voluntatem ciuium cohibere in suis dispensandis rebus: atque adeò modum illis præscribere. Imò verò arbitror quòd si ex{ Potest lex solutionibus modum statuere. } occulto modo soluendi debita fraudes crebrescerent, posset princeps leges sancire vt solutio quæ coram testibus non fieret non valeret: adeò vt in conscientia posset, quod contra leges solutum esset, iteratò peti. Sed quicquid hoc veritatis habeat, ambigendum non est quin possit in conscientia pro infecto haberi illegitimus contractus, etiam si fraus non interfuerit, ob id quod interesse potuit. Quòd si id potest, nescio quánam efficaciùs verborum significatione efficere potuit quàm istorum: Sit testamentum nullum: habeatur pro infecto. Et si fuerit imperfectum, voluntatem defuncti non teneat, sit irritum, nullam fidem faciat, neque in iudicio neque extrà. ¶ Tertiò arguitur. Qui testamen{ Tertia ratio }tum relinquit illegitimum, perinde decedit ac si absque vllo prorsus moreretur: quandoquidem iure illud nullum est: ergo sic prorsus de tali defuncto censendum est ac si intestatus decessisset. Si autem quis absque vllo testamento legata fecisset, aut hæredem nuncupasset, profectò hæres ab intestato non teneretur in conscientia illa implere, etiam si nulla interfuisset fraus: ergo neque vbi testamentum non est iuridicum. Exempli gratia. Si quis absque liberis moriens præsente fratre diceret, Ego constituo talem hæredem extraneum, aut tale facio legatum, quod non esset donatio: frater tamen non polliceretur id ratum habere: imò renueret, & haberi non posset copia tabellionis neque testium vt secundùm leges conderetur testamentum: profectò ille frater legitimus hæres licèt optimè nouisset defuncti voluntatem, neque vllam iniectam fuisse fraudem, non teneretur in conscientia aut alteri hæredi cedere, aut legata implere. Non obstante iure naturæ: Nempe quia lex iustè ad euitandas fraudes voluit nè defuncti voluntas vlla esset nisi per testamentum constaret. Quin verò & id iustè potuit facere in pœnam negligentiæ testatoris, vt statim de præscriptione dicemus: ergo vbi testamentum non fuerit iuridicum, idem erit iudicium. ¶ Quartò arguitur. Idem est{ Quarta ratio. } penitus iudicium in foro conscientiæ quod in foro exteriori vbicunque res gesta constat, vt iudicium exterius non procedat ex falsa præsumptione: si quis autem intestatus decederet, licèt legitimus hæres ab intestato fateretur in iudicio alium fuisse institutum hęredem: aut talia defunctum fecisse legata, sine testibus tamen: talis hæres ab intestato non compelleretur hæreditatem alteri concedere, neque legata implere: ergo idem debet iudex pronuntiare quando testamentum est illegitimum: quandoquidem iure est nullum: atque adeò ille ab intestato hæres manet tutus in conscientia: quandoquidem sententia non emanauit ex falsa præsumptione. Scio equidem de hoc variatum nonnunquàm esse inter iudices: quando scilicet hæres fatetur voluntatem defuncti, sed profectò crediderim perinde pronuntiandum esse ac si nihil defunctus disposuisset. Sed ais, tales sententiæ solum tenent in foro exteriori, non autem in foro conscientiæ. Imò verò si non obligarent in conscientia, tunc leges illæ conscientiarum essent illaqueatrices, nec deberent ab ecclesia tolerari: secundùm verbum illud in cap. quoniam. de præscrip. Quod absque peccato mortali non potest obseruari, derogandum est. Enimuerò si dum iudex non ex falsa pręsumptione procedens, sed secundùm eius confessionem qui reus fit eum absoluit, non manet in conscientia tutus, iniqua est lex: cùm tamen meritò non sint abrogatæ, sed approbatæ. ¶ Quintò arguitur. Ex contraria huic{ Quinta ratio. } nostrę opinione consequitur vsu venire posse, vt quispiam absque vlla sua culpa nullaque alia illata vi, sed ob solum tenorem legis euitare aliter peccatum mortale non posset, quàm grauissimam faciendo suorum bonorum iacturam. Sit enim pupillus ab intestato defuncti hæres, qui alium extraneum per testamentum illegitimum hæredem nuncupauit. Tunc tutor si hæreditatem pro suo pupillo non petat, reus ipse fiet in iudicio: & ob negligentiam condemnabitur vt pupillo refundat quæ sua causa perdidit. Si autem petat, manifestè peccat secundùm opinionem nobis aduersam: quandoquidem sciens & prudens petit quod non est pupilli. Supponimus enim ei constare nullam interfuisse fraudem. Hoc autem non est concedendum. ¶ Sextò denique ac postremò arguitur. Nisi{ Postrema ratio. } eiusmodi leges in conscientia obligarent, non satis esset illi fini prouisum ob quem institutæ sunt. Prouidit exempli gratia ecclesia nè eius bona nisi tali solennitate & cautione alienarentur: si ergo ab illo qui aliter emit non possent rursus clerici ac religiosi bona conscientia repetere, frustranea fuisset cautio legis. ¶ Nunc igitur explicato opùs est, cur dixerimus, non prorsus per tales contractus impediri dominij translationem. Causa enim est quòd tunc si ille nuncupatus hæres per inualidum testamentum fortè hæreditatem possideret, deberet absque vllo iudicio & petitione illa restituere hæredi ab intestato. Et pariter si legatarius legatum possideret, deberet illud protinus eidem hæredi reddere: quod tamen esset nimio rigore leges intelligere. Crediderim ergo quod qui possidet rem aliquam per contractum minùs solennem sibi acquisitam, dum modò fraus omnis, vis, & dolus abfuerit, non tenetur restituere nisi vocatus in iudicium & condemnatus. Et eodem modo si quis iusto pretio emit bona ecclesię sine dolo & fraude, licèt non interuenisset solennitas contractus, iustè potest, ecclesia tacente, possidere: sed & ecclesia etiam potest bona conscientia repetere. Et ratio mea est quod iura humana nihil aliud volunt quam quod in iudicio tales contractus habeantur nulli: non autem quod ipso statim facto translatio sit nulla. Quare et si ille cui competit repetitio ob ignorantiam non petit: nempe quia nescit testamentum aut contractum non fuisse legitimum, quamuis possessor id sciat, non tenetur ei reuelare. Si autem exempli gratia (de quo casu ego ipse consultus fui) defunctus per illegitimum testamentum nuncupauit extraneum hæredem, & neque ille neque frater ab intestato succedens possessionem adiuit, sed vterque ea est probitate vt nolit possessionem capere nisi sibi ius faueat, absque dubio nuncupatus hæres debet cedere & post haberi: & succedens ab intestato hæreditate potiri. Hæc etsi non pro demonstratis duxerim, crediderim tamen esse verissima. Si quis autem contraria teneatur opinione, illam aut respuat, aut sequatur: quoniam qui contra conscientiam agit, prauus est, secundùm illud, Quod non est ex fide, peccatum est. ¶ Verumtamen nihilo minùs huic nostræ assertioni non nihil ambiguitatis obmoliri quispiam posset. Primùm Panormi.{ Argumentum contra sententiam autoris. } pro se in contrarium ad ducit regulam eiusdem Innocentij, cap. quod sicut. de electio. Vbi ait electionem quæ iuri naturæ consentit, licèt non seruentur iuris solennitates, tenere. At verò profectò, salua existimatione solennis Abbatis, eiusque sequacium, non est ab illis syncerè & candidè intellecta, neque verò citata, regula Innocentij. Ipse enim non loquitur vbi electio nulla est iure positiuo: sed vbi esset infirmanda, vt ait text. si in iudicium deferretur. Subdit enim exemplum, vt si aliquis electorum ex contemptu non fuisset vocatus: tunc enim si electio fit à maiori parte, illo connumerato, tenet quidem iure tam humano, quàm naturali. Quanuis contemptus ille possit agere ad infirmandam electionem. In tali inquam casu ait electum tutum esse in conscientia quousque quassetur electio. Quæ quidem sententia adeò non est contra nos vt sit etiam pro nobis: nam licèt iure naturæ fateatur Innocentius electionem valere, dicit quòd potest iure humano infirmari. Haud ergo credendus est Innocentius sibiipsi contradixisse. ¶ Neque alia regula{ Secundum. } eiusdem illic Panormitani quidpiam contra nos in præsentiarum agit: nempe quod quando ius ciuile aliquid disponit contra ius naturæ, standum est iuri naturæ. Hæc enim legis dispositio non est contra ius naturę, sed eius moderatio & restrictio pro bono pacis. ¶ Quod autem omnium vehementissimè contra{ Tertium ex c. cum esses. de testamen. } nos pugnare videtur, est cap. cum esses. de testa. vbi Alexander. iij. videtur contrarium decernere. Fuit enim de consuetudine interrogatus quæ erat in episcopatu Hostiensi, vbi nullum testamentum nisi secundùm leges humanas, puta septem aut quinque testibus subscriptum, admittebatur: & respondit, tales leges à diuina lege, & sanctorum patrum institutis, & à generali ecclesiæ consuetudine esse alienas: & ideo standum esse contra illas iuri naturali, secundùm quod In ore duorum vel trium stat omne verbum. Et ideo vbi quis parœcianorum coram presbytero suo & tribus vel duobus alijs testibus testamentum ediderit, valere decreuit. ¶ At verò, vt cum debita reuerentia ad textum respondeamus, licèt ius naturæ sit vt duo vel tres te{ Exponitur illud, In ore duorum vel trium &c. Respondetur ad c. cum esses. }stes sufficiant: nam vbi homines naturali synceritate viuerent ille sufficeret numerus: tamen nullatenùs negari potest quin vbi humanæ fraudulentiæ rempublicam inserperent, neque tuta esset fides, sanctissimum sit numerum testium lege augere. Nam ius naturæ non est prohibitiuum, scilicet nè plures exigantur testes, sed synceritatis humanæ expressiuum: nempe quòd vel tres sufficiant: qui ideo numerus, licèt plurimùm in causis tam ciuilibus quàm ecclesiasticis sufficiat, tamen meritò in aliquibus requiruntur plures, vt libr. nos. 5. tractabimus. Vult enim eadem ipsa ecclesia, vt patet. 2. quæstio. 5. cano. Præsul. in nonnullis causis plures testes esse necessarios. Nempe ad condemnandas personas Curiæ insignes: vtputa Cardinales, presbyteros, &c. ergo eadem san{ Personæ in dignitate constitutæ non fcile criminibus notandæ. }cta ecclesia quæ ob personarum dignitatem quorum crimina difficilè creduntur, voluit augeri testium numerum, non est cur leges repellat ad confirmandam defuncti voluntatem: qui, si cauilletur, pro se loqui non potest: ampliorem quoque numerum requirit: præcipuè vbi testamenta aut non sunt subscripta, aut sunt occlusa: nam in apertis ius naturæ seruatur trium testium cum tabellione. Igitur illic Pontifex summus non est credendus leges eiusmodi abrogasse: quia non habet autoritatem in leges principum nisi quatenùs sunt contra ius diuinum, vt ipse Papa fatetur, can. cum ad verum. & can. duo sunt. 96. d. neque abrogationis verbo illic vtitur: neque talis abrogatio recepta vnquàm à principibus fuit. Igitur licèt alijs prætereà duobus modis glossa illic textum interpretetur, satis sit nobis altero duorum modorum respondere, scilicet aut quòd id restringendum est ad pia legata, vt explicatur cap. statim proximo, relatum. quæ quidem legata minorem exigunt solenni{ Aliæ solutiones. c. cum esses. }tatem. Vel fortè meliùs quòd cùm episcopatus Hostiensis esset in territorio ecclesiæ, potuit Papa præcipere vt non seruarentur leges ciuiles. Nam profectò neque in pijs causis vbique admittitur iure legatum illegitimi testamenti. Tametsi hæredes de honestate illa doceat implere. ARgumenta autem in capite quæstionis obiecta nullius sunt ponderis. Respon{ Ad primum principale in principio conclusionis. }detur enim ad primum, finem legis dupliciter cessare posse: scilicet aut generaliter in republica, aut in particulari casu: & quando cessat primo modo, cessat lex: quando verò non nisi in particulari, non cessat, vt latè expositum est. Quod autem Adrianus subdit de correptione fraterna, nulla similitudine pugnat. Præceptum nanque correptionis fraternæ non habet pro fine commune bonum, sed particularem emendationem fratris: & ideo quando ille cessat, superuacanea esset correptio. Finis autem legum annullantium illegitimos contractus, est bonum commune: quod nunquàm cessat. Item præceptum correptionis fraternæ, est affirmatiuum: quod non obligat nisi quando & vbi oportet: leges autem illæ sunt generales. ¶ Ad ter{ Ad tertium. }tium demum respondetur nullum esse inconueniens vt quis citra suam culpam & negligentiam ob fortuitum euentum cohibeatur de suis bonis disponere, vt pax tuta sit in republica. Leges nanque non valent singularia cuncta cauêre. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm præscriptio dominium in possessorem transferat. EXpediuimus membrum prius publicæ autoritatis, quæ cohibere potest legitimum dominium nè sua bona pro suo libito dispendat. Sequitur ergo secundum, quod est ad auferendum quoque ciuibus eadem ipsa bona. Et peculiariter id disputabimus in præscriptione: de qua quæritur vtrum præscriptio dominium ab inuito domino auferat, & conferat possessori. Et arguitur de more à parte negatiua. Respublica, nisi quando ipsa indiguerit, neminem ciuium expoliare potest inuitum sua substantia, præterquam ratione delicti: vsu autem venire potest vt absque vlla prorsus domini culpa aut negligentia quispiam triginta quadragintaque annis possideat alienum: ergo tunc nulla est causa cur eiusmodi possessor dominium acquirat. ¶ Secundò. Si præscriptio tanta pollêret vi, sequeretur vt possessor malæ fidei præscriberet. Nam si causa legis fuit dominum ob negligentiam punire, non est dignus minori pœna dum possessor mala fide possidet, quam dum possidet bona. ¶ Tertiò arguitur. Si mala fides intra tempus præscriptionis ad restitutionem obligat, sequitur quod etiam quando possessor dubitat an res quam possidet sit aliena, ius præscriptionis impediatur. Consequens tamen videtur esse contra Augustinum. 34. q. vnica: can. si virgo. vbi ait, Tam diu quemque possessorem bonæ fidei rectissimè dici, quàmdiu se possidere ignorat alienum. ¶ In contrarium autem est autoritas Gelasij. 16. q. 3. can. Præsulum. & can. quicunque. can. placuit. 1. quibus decernit, præscriptionem triginta annorum, etiam inter episcopos & ecclesias vim obtinere. Secunda pars humanæ potestatis qua princeps reipublicæ tam ecclesiasticæ quam ciuilis potest ab inuitis tum bona sua auferre, tum etiam in aliorum transferre dominium, Primum ratione subueniendi reipublicę, vt ar. 1. dictum est, vim suam exercere potest: nempe vt dum ei{ Quibus titulis poßit res publica ab inuitis ciuibus bona aferre. } opùs est ciuium subsidio, eos ad contributionem cogat: quoniam sumus, vt ait Paulus ad Rom. 12. membra vnius corporis: & ideo tenemur succurrere corpori nostro: Secundò prætereà ratione delicti potest malefactores bonis suis multare. Etenim quod per quodcunque peccatum mortale ipso facto delictor suis sit priuatus bonis, iam suprà tanquàm hæreticum reiectum est. De alijs autem modis quibus princeps hac fungitur potestate nihil ad præsentem locum: solùm enim de præscriptione nobis est quæstio. ¶ Igitur præscriptio nomen iuris est: idem nimirum significans quod, per possessionem præscri{ Præscriptionis definitio. }pto à lege tempore protractam dominium rei acquirere. Et quamuis non solum inter Doctores, verùm & quandoque in iuris contextu explicationis gratia distingui consuescat inter præscriptionem & vsucapionem, quòd præscriptio sit rerum immobilium, vsucapio verò mobilium: tamen crebrò etiam iura ambabus promiscuè vtuntur vocibus. Vsucapere enim nihil aliud est quam vsu vendicare: hoc est per vsum legitimo tempore continuatum rei dominium acquirere: vt legitur. ff. de vsucapi. l. vsucapio. idque ipsum est præscribere. Loquendum autem est vt plures, & sentiendum vt pauci: & ideo non est cur non eâdem vtamur distinctione. Itâque vsucapio duobus modis differat à præscriptione, scilicet & ratione materię, vt modò dicemus: & ratione temporis, vt dicere pergimus. ¶ Igitur quoniam hîc tantùm de foro conscientiæ disputamus, supponamus tam Imperatorum quam Pontificum leges. Vsucapio nanque rerum{ Quanto tempore fiat vsucapio. } mobilium triennio fit, aut quadriennio: vt habetur Institu. de vsucap. &. C. eod. l. quas actiones. Præscriptio verò altera est longi temporis: alteraverò longissimi. Præscriptio{ Præscriptio longi temporis & longißimi } longi temporis per decennium inter præsentes, & per viginti annos fit inter absentes: vt eod. Insti. subsequitur: & eâd. l. C. &. C. de præscrip. longi temp. l. malæ fidei. Ratio enim postulat vt præsentium negligentia, nempe quod in eadem prouincia, vel in eadem vrbe commorantur, breuiori tempore puniatur, quam absentium, ad quos non tam citò penetrare potuit rerum notitia. Præscriptio autem longissimi temporis est triginta annorum inter præsentes, & quadraginta inter absentes: quæ in rebus ecclesiasticis est necessaria. De qua ideo præscriptione plura extant capitula. 16. q. 3. Et. l. citata,{ Quod in rebus ecclesiæ locum non habeat nisi quadragenalis præscriptio. } quas actiones. hæc omnia distinguuntur: scilicet quòd decennalis & vicennalis præscriptio in sæcularibus sufficiat: tricennalis autem & quadragenalis competat religiosis rebus. Vsucapio verò triennio fiat inter præsentes, aut quadriennio inter absentes. Atque hoc propriè loco vsucapio à pręscriptione distinguitur. Romana verò ecclesia, vt illic subiungitur, gaudere debet tempore centum annorum: itâque contra illam breuiùs non præ{ Contra ecclesiam Romanam non præscribitur nisi centum annis }scribitur. Quocircà etsi Imperator præcedenti lege, Vt inter, omnibus ecclesijs hoc tempus centum annorum indulsisset: modò tamen sola ecclesia Romana illa gaudet, iuxta tenorem eiusdem authentici, quas actiones. vt habetur. 16. q. 3. cap. nemo. ¶ His ergo prænotatis quæstio nostra est an in conscientia qui præscriptis temporibus rem possedit, quanuis posteà resciuerit eam esse alienam, tutò illam possideat. De qua re tres sunt diuersæ opiniones: duæ nimirum extremæ: quarum altera{ Opiniones duæ extremæ. } tenet quòd semper est iudicandum secundùm leges concedentes præscriptionem cum mala fide. Et hæc est glossa cap. finalis de præscriptionib. Altera verò quòd quanuis bona fide toto tempore legis quis rem possideat, nihilo minùs quotiescunque resciuerit eam esse alienam, etsi in foro exteriori res sibi possessa adiudicetur: tamen in conscientia nunquàm est tutus quousque eam restituat. Et hęc est Summæ Rosellæ, in verbo, præscriptio. ¶ Inter has ergo nos media via incedentes, duabus conclusionibus{ Prior conclu. } ad quæstionem respondemus. Prior est. Nemo beneficio humanæ legis sana conscientia præscribit, nisi toto præscriptionis tempore bona fide possideat. Conclusio est expressè asserta in illa regula Iuris, Possessor malæ fidei non præscribit. Est autem recolendum, secundùm ciuiles leges olim possessoribus etiam malæ fidei rem possessam fuisse adiudicari solitam, vt Gratianus adnotauit. 16. quæsti. 3. cano. dilectio. §. potest. Et expressè habetur cap. vigilanti. de præscrip.{ Olim possessor malæ fidei præscribebat secundùm leges. } vbi refertur Ephesinum legislatorem propter vitandam miserorum segnitiem, & longi temporis errorem & confusionem, primum omnium tricennalem vel quadragenalem præscriptionem lege sanxisse. Alexand. verò tertius, eod. capite easdem leges vel con{ Corrigitur ius antiquum. }futat, vel saltem moderatur, quantum ad hoc quòd possessoribus malæ fidei non faueant: eandemq́ue reuocationem seu moderationem Innocentius tertius in Concilio Lateranen. confirmauit eod. titul. cap. fina. Et ratione probatur. Possessor malæ fidei dicitur{ Quis possessor malæ fidei. } ille qui conscius est aut dubius rem quam possidet non esse suam. Accipitur enim hîc fides pro conscientia, secundùm illud Pauli, Quod non est ex fide, id est conscientiæ concors, peccatum est. Qui autem contra conscientiam rem alienam possidet, in peccato perdurat: & qui addubitat, scrutari tenetur veritatem: peccatum autem nemini suffragatur: ergo eiusmodi possessori nullum patrocinatur ciuile ius. Atque hanc rationem huius conclusionis assignat eod. cap. Innoc. Quare glo. quæ dicit non credere Papam potuisse leges illas reuocare, nullius profectò est probabilitatis. Nam etsi potestas Imperialis distincta sit à Pontificia: neque sit, vt illi aiunt, quos suprà refellimus, simpliciter & absolutè illi per omnia subdita: tamen quia quantum ad animarum regimen, spiritualis temporali diuinitùs est prælata, potest leges ciuiles delictorum fautrices de medio tollere: qualis certè est quod possessoribus malæ fidei faueret. ¶ At quò res patentior fiat, vel glossa illa vult leges ciuiles possessoribus malæ fidei in conscientia tradere rem possessam. Et iste esset intolerabilis error: esset enim contra naturam quòd latro aut qui mutuum accepit, proptereà quòd decem aut viginti annos in mora sit soluendi, dominium acquirat. Aut vult id tantùm, vt sentire videtur, & sanctus Thomas quotl. 12. ar. 25. interpretari, quòd negligenti domino post illud tempus non detur petendi ratio: quemadmodùm decepto citra dimidium iusti pretij denegatur in iudicio actio, licèt alter teneatur in conscientia excessum iusti restituere. Sed neque hic sensus vlli est æquitati consonus: quoniam in emptionibus & venditionibus præsumptio legis est quòd cùm pretia rerum non sint ita planè omnibus comperta, posset quis ignoranter & bona fide sesquialtero pretio rem vendere vltra iustum: & ideo denegatur alteri actio ad rescindendas lites. Quòd autem nefarius latro, aut vsurarius, aut qui mutuum accepit, per manifestum diuturnumque peccatum ius acquirat, vt legum beneficio protegatur nè cogatur soluere, nulla fert ratio: etiam si alterius negligentia id commereretur. ¶ Posterior conclusio. Possessor bo{ Posterior conclusio. }næ fidei elapso legitimo tempore, tuta conscientia rem tanquam propriam possidet: quoniam lex ciuilis dominum ipsum re vera constituit. At, nè per ignota vlteriùs progrediamur, explicare congruit quænam sint ad bonam fi{ Quæ requiruntur ad bonam fidem. }dem requisita. Ad quod respondetur, exacta esse quatuor. Primùm omnium requiritur substantia ipsa fidei: hoc est scientia vel credulitas quòd res sit tua. Vbi enim fundamentum hoc non adest, tota præscriptionis machina labascit. ¶ Secundò requiritur possessio. Nam vt habet Regula iuris, sine possessione non præscribitur, neque vsucapitur: vt. ff. de vsuc. l. sine possessione. Quapropter cum ius spiri{ Laicus non potest præscribere ius exigendi decimas. }tuale laicis non competat, licèt laicus ius allêget possedisse exigendi decimas quadraginta vel quinquaginta annis, nunquam præscribit: quia non est possessionis capax: neque res illa est præscriptibilis. Potest inquam laicus decimas recipere ex concessione: non tamen quod penes ipsum sit ius exigendi, hoc est imperandi earum solutionem. Pariter neque seruus, neque Mendicantium{ Mendicantium religiosus non potest quicquam præscribere. } religiosus possidere potest: atque adeò neque præscribere. ¶ Tertiò deposcitur titulus vel naturalis, vel iure legitimus, vel præsumptus. Qua ratione fur, & vsurarius nullo tempore præscribit: quia possidet sine titulo per vim. Eadem ratione neque mutuatarius. Nam licèt titulo mutuationis acquisiuit dominium, illo tamen pacto vt redderet. Si autem latronis filius bona fide hæreditatem paternam adiuit: nimirum credens bona illa legitimè fuisse acquisita, & toto tempore pręscriptionis illa fide possidet: transacto illo, quanuis innotescat fuisse aliena, tutus manebit in conscientia. Et pari modo qui à latrone bona fide rem{ Qui à latrone rem emit potest illam præscribere. } alienam emit: vt habetur. ff. de vsucap. l. si aliena. Nam licèt ille titulus non sit verè naturalis, est tamen lege præsumptus. Eâdem ratione in calce superioris libri diximus, quod cum sententia iniqua nemini in conscientia ius auferat aut conferat, fit vt qui per talem sententiam mala fide rem acquisiuit: nempe quia quando lata fuit, sciebat esse iniustam: nullo tempore præscribat. Nam perinde recipit ac latro. Si autem arbitratus esse iustam, possidere cœpit: sed tamen infra tempus præscriptionis in notitiam sibi venit sententiam fuisse iniquam, tenetur restituere. Attamen vbi legitimum tempus præscriptionis transierit, licèt posteà id nouerit, non tenetur. Nam postquam legitimo titulo, hoc est lege præsumpto rem bona fide possedit, factus est eius dominus. ¶ Quartò requiritur eandem bonam fidem toto tempore absque interruptione continuari, vt expressè habetur. c. fina. de præscrip. Nam si interrupta fuerit: nempe quia dominus petijt, aut alia via: tunc tempora illa interrupta non censentur vnum legitimum constituere. An verò qui de re illa quam possidet ambigit sitne sua, præscribat, quia longiuscula est disputatio, post conclusionis demonstrationem adiungetur. ¶ Reuertamur ergo his suppositis ad secundam conclusionem, quam, vt dicebam, Summa Rosella simpliciter negat in verbo, præscriptio: & vt Syluest. eodem verbo, §. 13. refert: Anton. quoque de Bu. in. cap. vigilanti.{ Nequeuunt. H. secundum aliquos veros dominos dominio priuare propter negligentiam repetendi. } quia credere nequeuunt, leges vero dominio legitimos dominos priuare posse eò quod in leui sint negligentiæ culpa: esset enim, vt arbitrantur, contra ius naturæ: sed tantùm denegatur eis petitionis actio. Et aiunt isti more suo hanc esse opinionem Theologorum: quos tamen si vidissent, secùs pronuntiassent: cùm diuus Thomas quotlib. 12. articu. 25. & Scotus. 4. dist. 15. & omnes conclusionem à nobis assertam meritissimò teneant. Adria. autem{ Opinio Adriani. } eo modo procedit quo superiori articulo: nempe quod vbi negligentia veri domini ad culpam pertingit mortalem, tunc qui præscripsit tutus est in conscientia, etiam si posteà intellexerit rem esse alienam. Cui quidem iuri illud supponit fundamentum, quòd Imperator est dominus orbis: & ideo potest dominium ab vno in alterum transferre. Attamen si ille non fuit mortaliter negligens, tunc licèt in foro exteriori res præscribenti adiudicetur, tenetur tamen in conscientia restituere. Ratio eius est illud suum axiôma perperàm intellectum: Cessante causa legis, cessat subinde eius vinculum: cùm ergo lex pręscriptionis in culpa negligentis rem suam fuerit condita, illa cessante, cessat præscriptionis causa. ¶ His veruntamen non ob{ Sententia authoris. }stantibus absolutè asseritur conclusio, quòd qui bona fide præscripserit, siue dominus negligens fuerit, siue secùs, tutus manet in conscientia, quanuis transacto præscriptionis tempore, resciuerit alienum esse quod possidet. Conclusio probatur non solùm authoritate diui Thomæ, & Scoti, & Theologorum, vt modò dicebamus: verùm & sacrorum Canonum Gelasij & concilij Toletani. 16. quæstio. 3. & Augustini loco citato, cano. si virgo. 14. quæst. vnica. & de præscription. can. sanctorum. & multis alijs. Et quòd dictæ leges non solùm approbentur à Pontificibus in foro exteriori, sed etiam conscientiæ, solidissimum sumitur argumentum ex cap. vigilanti. & cap. fina. de præscriptio. Nam postquàm illic consultissimi Pontifices præscriptionem duntaxat malæ fidei irritauerint, à contrario sensu illam confirmant quæ bona fide subnititur. ¶ Sed quò ad rationes descendamus, nulla est illa Adriani,{ Respondetur Adriano. } nempe quòd Imperator sit dominus orbis: tum quòd illud falsum est, vt suprà commonstrauimus: tum quod etiam si dominus esset regnorum orbis, non tamen rerum habet dominium, vt pro suo libito possit res alienas vsurpare: quod suprà quoque ostensum est. Prętereà quia non solùm Imperator, verum & reges & inferiores principes possunt facere leges de translatione dominiorum, etiam si non sint rerum domini. Ratio ergo est quam ar. 1. declarauimus: nempe quod reipublicæ princeps, tanquam pacis custos, vt potest criminosos suis bonis mulctare, ita & ab ipsis inuitis pro bono pacis suorum dominia in alios traducere, idq́ue lege, vt suprà diximus, in foro poli cogente, atque adeò possidentis conscientiam pacante. Alioqui, vti suprà arguebamus, si conscientiam possidentis eiusmodi leges non quietarent, tum frustraneæ essent, tum etiam iniquæ: quandoquidem ei rem adiudicarent, qui tamen eam tuta conscientia possidere nequiret: idemque per sententiam, quæ, non ex falsa præsumptione, sed ex certa scientia procederet. Isti enim talem principibus negantes in conscientia facultatem tanti faciunt hæc bona exteriora, vt arbitrentur esse ceu supremum reipublicæ finem: cùm tamen nos Christus tantoperè contra admonitos curauerit, vt ad redimendum tempus contendentibus nobiscum de tunica, relinqueremus & pallium. Hæc quippe sancta meditatio antiquis legislatoribus altiùs in corde insidebat quàm iudicibus modò: & ideo huiusmodi condiderunt præscriptio{ Quatuor argumentis confutatur sententia Adri. }nis leges. ¶ Hinc ergo gradum aduersus Adrianum faciamus. Quatuor enim inter alia argumentis eius opinio confutatur: hęc scilicet quod si dominus non fuit mortaliter negligens, dominium non amittit. Primum, quòd in iure nulla eiusmodi legitur exceptio: quam tamen sancti Pontifices conscientiarum consultores, non prætermisissent. Secundum, quod etsi vulgò non alia præscriptionis causa circunferatur quam culpabilis domini negligentia: si iura tamen & rationes consulas, non hęc est potissima, sed certè bonum publicum: vt scilicet certa sint dominia, & error longi temporis tollatur, & tranquilla sit rerum possessio. Audi legem primam. ff. de vsucap. Bono publico introducta est vsucapio, nè scilicet quarundam rerum diu & ferè semper incerta dominia essent: cum sufficeret dominis ad inquirendas res suas statuti temporis spatium. Et cap. vigilanti. de præscriptio. Ephesinus, inquit, legislator, solùm propter vitandam miserorum segnititiem, & longi temporis errorem & confusionem, primus tricennali & quadragenali præscriptioni vigorem legis imposuit. Non ergo lex punitiua fuit alienæ culpæ, sed consultiua communis boni. Atque adeò non ille, sed hic fuit potissimus finis. Quapropter illo cessante, nihilominùs lex præscriptionis ius tribuit in conscientia. ¶ Tertiò, in corroborationem huius arguitur. Si culpa domini finis fuisset legis, profectò vel iniqua fuisset, vel quam rarissimè suum assequeretur effectum. Nam culpa negligentis bona sua perquam, rarissimè, quod isti non aduertunt, est peccatum mortale. Enimuerò prodigalitas, vt omnibus in confesso est, genere suo non est mortale. Ob idque neque qui sua bona negligit, mortaliter vnquam peccat, nisi accidentarie: nempe in casu grauis necessitatis familiæ aut pauperum quos sibi alere incumbit: ergo propter illam culpam rarò contingeret præscriptionis iustitia: non ergo illa fuit causa. ¶ Quartò denique, vt superiùs arguebamus, etsi ille fuisset finis, nihilo minùs illo in euentu particulari cessante non subinde legis vigor extinguitur: sed si in communi cesset. Est ergo tutus in conscientia qui legitimè pręscribit, etiam si posteà illi innotuerit rem possidere quæ fuit aliena. ¶ Superest ergo tandem id examinare quod suprà in lite reliquimus. Diximus enim ad bonam fidem exigi, vt neque possessor dubitet rem esse suam: sed id certò credat: aliâs possessor esset malæ fidei. Enimuerò gloss. cap. fina. de præscripti. aliter sentit. Nempe quòd dubitans, etiam si iustam{ Opinio, quòd iure dubitans an res sit sua bona tamen fide poßidet. } habeat dubitandi causam, nihilo minùs est in bona fide. Et citat pro se. §. bonæ fidei. l. qui scit. ff. de vsur. Eôdemque vergit Panormitan. quòd ait ad literam probari, ex cap. si virgo. suprà citato. 34. quæst. vnica: vbi ait Augustin. tam diu bonæ fidei possessorem rectissimè quenquam, dici quàm diu possidere se ignorat alienum: cùm verò sciuerit, tunc esse malæ fidei. Qui enim dubitat, vt censet Panor. ignorat. ¶ Et arguitur prætereà in fauorem huius opinionis. Qui dubitat rem quam possidet esse suam, potest illam bona conscientia in iudicio defendere, donec à se euincatur: hoc est iudicio subtrahatur: manet ergo semper in bona fide. ¶ At ve{ Contraria sententia autoris }rò absque dubio contrariam sententiam crediderim: nempe quod tempus quo quis, non quidem tenui scrupulo, sed probabili coniectura dubitat rem esse suam, non annumeratur præscriptioni: imò tempus eius legitimum interrumpit. Et ratio est quòd iam habet conscientiæ vulnus, atque adeò fides eius non est bona: nam bona idem est quod sana & quieta: atque adeò ille iam non ignorat rem esse alienam, vt vult Augustinus, quod revera Panormitan. vt probè Adrian. in. 4. in quæsti. de præscripti. ait, non attentè animaduertit: quia non erat dialecticus. Ignorantia enim, altera est puræ negationis, id est carentia scientiæ, quæ stat cum dubio: altera verò prauæ dispositionis, quæ est contrarium iudicium. Augustinus ergo non loquitur de hac posteriori, vt putat Panormitanus, sed de priori. Haud inquam vult possessorem in bona fide manere quàm diu ignorat, hoc est quàm diu non certè iudicat aut opinatur rem esse alienam, sed quamdiu ignorat, id est, nullam habet vel probabilitatem vel coniecturam, sed certò credit esse suam. Id enim sonat bona fides, id est illæsa conscientia. Neque illud. §.{ Ad argumentum proprima opinione. } citatum. ff. de vsuris. contrarium insinuat. Illic enim tantùm habetur, quòd si quis fundum bona fide ab vsurario emit, sed antequàm fructus perciperet agnouerit esse alienum, hoc est probabiles habuerit coniecturas: potest quidem fructus percipere quoadusque fundus euictus sit, hoc est publico iudicio sublatus. Non autem habetur quòd illa conscientia tempus præscriptionis legitimæ continuet. ¶ Ad rationem autem quam nos adiecimus Adrianus respondet, nemini esse licitum rem illam possidere quam dubitat esse suam, nisi quantum temporis sibi conceditur ad inquirendam veritatem. Quin verò subdit paulò inferiùs regulam, videlicet quòd{ Regula Adrian. } sicut iniustè quis capit rem de qua dubitat an sit sua: ita & iniustè tenet & possidet. At verò profectò regula hæc in primis fal{ Regula impugnatur. }sa est, totiq́ue iuri aduersa. Enimuerò cùm melior sit possidentis conditio, non tanta scientia requirirur ad retinendum id quod possides, quanta ad capiendum priuata authoritate id quod non possides. Et ideo sub dubio tueri possum quam habeo possessionem rei, quam sub eodem dubio non possem ab alio suscipere. Quando ergo rem habeo de qua dubito, hoc est sub formidine iudicio esse alienam, si nemo ex me petat, explorare teneor veritatem: quam si assequi neutiquàm possum, non ideo teneor totam dimittere: sed pro ratione dubij vel cum illo diuidere quem dubito esse dominum, vel partem erogare in pauperes. Ratio ergo quare dubium tollit bonam fidem, non est quia sub illo non possum rem in iudicio defendere, vel illa vti: sed quia, vt{ Quare dubium tollit bonam fidem. } diximus, saucia tunc conscientia non meretur nomen bonæ fidei ad præscribendum. ¶ Post hęc autem non est silentio prætereunda opinio quam Adrian. ex his modò dictis sibi elicit: nempe v{ Opinio Adria. de redditione debiti. }xori quæ hæsitat an vir cui coniungitur verè ac legitimè suus sit, non solùm non licere officium debitum ab illo exigere, verùm neque ipsi exactum reddere. Et ad cap. dominus. de secund. nuptijs. vbi præcipitur reddere, respondet id intelligendum esse in foro exteriori: cogetur enim habitare cum illo, tamen ei non licet cum ipso se amplexu maritali commisceri: perinde ac si post clancularias nuptias, viuente priore viro cogeretur habitare cum secundo. Ratio verò eius{ Impugnatur opinio Adri. } eodem semper peccato delinquit. Putat enim quòd sicut dubius de re sua non potest illam possidere: ita & dubia illa non potest ad virum accedere. Quæ profectò conclusio, sicuti & ratio, falsissima est: & illi. c. dominus. planissimè contraria. Illic enim non dubitatur de foro exteriori, sed de conscientia. Obidque discrimen interponitur inter debitum reddere & postulare. Et ratio est plana. Nam maritus legitimam habet possessionem vxoris: qua ideo non potest vxor eum expoliare per hoc quod habeat dubium quousque sit certa: sicuti ego non possum surripere ab alio sua bona per hoc quod dubitem esse mea. Et ideo illa legitima possessio vxorem excusat à fornicatione dum debitum reddit. Idque expressè habetur cap. laudabilem. nè lite pend. longeque apertiùs cap. inquisitioni. de sententia excom. à quibus profectò capitulis Adria. in omne se vertens latus, neutiquàm extricare valet. Quòd enim in cap. inquisitioni. de sedandis conscientijs habeatur sermo, planè inde colligitur quòd fit trimembris diuisio: nempe vt qui coniugum certus est, coniugium non esse legitimum, potiùs sententiam excommunicationis humiliter sustineat, quàm vt reddat vel petat: qui verò leui temerariaq́ue credulitate id credit, confessario suo parens, resputo scrupulo, & reddat & petat. Qui verò probabili credulitate laborat, non reddat, sed petat. ¶ Hoc autem mihi profectò maiorem inijcit scrupulum quòd in illis capitulis, Dominus. &, Inquisitioni. ille qui dubius est, petere cohibetur. Ex quo statim fit consequens, vtroque hæsitante neutrum posse debitum petere. Et ratio scrupuli mei est, quòd si qui dubitat indagandæ veritati diligentiam adhibuerit sufficientem, neque tamen illam possit assequi, non est cur arceatur à petendo: aliâs maneret absque sua culpa semper ligatus, vt neque præsente coniuge vti posset, neque ad alterum transmeare. Quod concessu durum esset. Et ideo existimo dicta cap. sic intelligi, quòd ille qui probabiliter dubitat, dum non facit diligentem inquisitionem, reddere quidem potest, sed non petere: quia est in mala fide: illa tamen facta, arbitror, sub aliorum censura, posse etiam petere: quia iam est in bona fide. Nam tunc vanum est habere positiuè assensum, virum illum non esse suum. ¶ Argumenta ergo o{ Ad argumenta in princ. conclusionis }mnia in assertis conclusionibus planè soluta sunt. Primi enim antecedens negatur: nempe non posse rempublicam quenquam nisi propter crimen suis bonis priuare: imò potest propter pacem. Et quantum ad secundum, iam satis explicatum est quemadmodum possessor malæ fidei non pręscribat. Et circa tertium pariter quemadmodùm dubitatio bonam etiam fidem interrumpat. # 6 QVAESTIO SEXTA de restitutionis substantia. S. Tho. 2. 2. q. 62. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm restitutio sit actus commutatiuæ iustitiæ. ALterum pręambulum quod vitijs pertractandis, iustitiæ commutatiuæ contrarijs debet quisque prænoscere, est resitutionis necessitas, eiusdemque legum modus & forma: nempe vt quæ in subsequentibus libris ostenderimus aut sublata per iniuriam esse aut retineri, constet qua lege sint redhibenda. Prima ergo quæstio est de restitutionis substantia: in cuius primo articulo interrogatur an restitutio sit actus commutatiuæ iustitiæ. Primum enim quod ad inuestigandam definitionem inquiritur, est genus. ¶ Arguitur ergo à parte negatiua: Primò sic. Restitutio nihil à satisfactione distat: promiscuè nanque vtimur vtroque nomine: quin verò & iura pro eodem vtrunque videntur accipere: vt extrà, de iniur. & da. dato. c. si culpa. vbi cùm iubetur tam pro damno dato quàm pro iniuria satisfactionem fieri, vtraque eodem nomine, scilicet tam damni restitutio, quàm satisfactio pro iniuria, comprehenditur: satisfactio autem est pars pœnitentiæ pro offensa in Deum commissa: inter Deum autem & nos non est ratio iustitię commutatiuæ: quia (vt. 5. Ethic. Aristo. autor est) Dijs & parentibus æquale reddere non valemus: restitutio ergo non propriè ad commutatiuam attinet iustitiam. ¶ Secundò arguitur. Restitutio non tantum locum habet in commutationibus, verum etiam in distributionibus: vt dum quis non distribuit præmia secundùm meritorum ponera, refundere ei tenetur qui minùs iusto recepit: ergo non tantùm commutatiuæ, sed & distributiuę etiam actus est. ¶ In contrarium est quod restitutio ablationi opponitur: ablatio autem alienæ rei, peccatum est iniustitiæ circa commutationes: restitutio ergo eiusdem est iustitiæ actus quæ in commutationibus dirigendis versatur. PRo solutione quæstionis notandum est,{ Restitutionis etymologia. } restituere (vt nominis compositio præ se fert) idem esse quod iterum quempiam in suum locum & ius statuere: haud enim huiusmodi nominum allusiones & etymologiæ vilipendendæ sunt: quoniam cùm nomina sint conceptuum notæ, talia curare debent linguarum conditores rebus indere, qualibus rerum natura explicetur: primum imitantes parentem nostrum, qui idem obseruauit: secundum illud Gene. 2. Omne quod vocauit Adam animę viuentis, ipsum est nomen eius. Est autem restitutio, verbum Latinis celebre. Dicitur enim quisque in suum locum, dignitatem, ac ius restitui, perinde atque homini restitui bona sua. Vnde. ff. de verb. & rer. signific. l. plus est. habetur plus esse in restitutione quam in exhibitione. Nam exhibere est præsentiam corporis præbere: restituere est etiam possessorem facere, fructum reddere, &c. Vt si quis vi raptus est, aut per iniuriam in carcerem intrusus, suisque bonis expoliatus, non restituitur, licèt exhibeatur, hoc est, liberè permittatur ad proprios lares remeare, nisi in locum suum pristinum statuatur. ¶ Hinc ergo colligitur conclusio{ Conclusio. } huius quæstionis. Restitutio est actus iustitiæ commutatiuæ. Probatur. Contraria ad idem genus pertinent, vt in Præd. c. 8. Aris. docet: auferre autem rem alienam inuito domino, est vitium iniustitiæ circa commutationes: restitutio autem est recompensatio contraria: est ergo eiusdem generis iustitiæ. Secundò. Restitutio, vt legitima sit, fieri debet ad æqualitatem rei quæ ablata est: siue per iniuriam sublata sit, vt furto & rapina: siue per domini voluntatem, vt mutuo & cæteris contractibus: æqualitas autem rerum (vt. 5. Ethico. Aristo. docet) per iustitiam commutatiuam constituitur: hac nanque ratione à distributiua di{ Iustitia commutatiua & distributiua quomodò differant. }stat, quod illa non constituit æqualitatem, nisi inter proportiones meritorum & proportiones præmiorum: est ergo restitutio actus commutatiuæ iustitiæ. Ex quo fit vt restitutio propriè locum non habeat nisi vbi ratio debiti interce{ Restitutio non est vbi debitum non erat. }dit. Si enim quis dono mihi dedit centum: post verò ego, vt gratiam illi referam, tantumdem re dôno: non est censenda hæc mea gratiæ relatio restitutionis nomine. Nam etsi similitudinem quandam restitutionis habeat materialem, vt aiunt: idcircò quòd res eadem redditur: deest tamen restitutionis forma, puta obligatio à qua restitutio & speciem & nomen sortitur. Ob idque donatio illa non ad iustitiam commutatiuam, sed ad liberalitatem potiùs spectat. Neque verò opùs est ad restitutionis naturam vt eadem numero aut specie res quę accepta fuit, reddatur: tametsi primæua eius significatio id videatur auribus exhibere: sed satis est quod tantundem valeat. Enimuerò sicut commutationis appellatio, quæ propriè in rebus fit, vt commutatio vini pro oleo, & merces pro pecunia, ad actiones & passiones est more & vsu translata: sic & restitutionis nomen extensum est. Vt si quis mihi contumelioso verbo iniurius fuit, quem ego posteà fuste cæcîdi, quædam fieri potest commutationis compensatio. Et pari ratione qui iniuriam irrogauit, potest eam pecunia resarcire. ARgumenta verò in contrarium obiecta non{ Ad primum argumentum . } nihil afferunt difficultatis. Ad primum ergo respondetur, quod etsi nonnunquam duo hæc nomina, satisfactio, & restitutio, vsu confundantur, quando scilicet res in controuersiam non veniunt: longo tamen interuallo actiones ipsæ differunt. At verò quæ differre monstrantur, ostendi priùs debent quo pacto conueniant: nam (vt initio huius ex Arist. 5. Ethi. c. 1. citatum est) quo res æquiuocæ viciniores sunt & propinquiores, eò magis æquiuocatio latet. Sit ergo primum nostrum assertum. Satisfactio perinde atque restitutio ad iustitiam pertinet commutatiuam: nam vtraque fit secundum ęqualitatem rei ad rem, in quo commutatiua iustitia à distributiua seiungitur, qua præmia secundum dignitatem personarum distribuuntur. Enimuerò, qui iniuria alium læsit, ad æqualitatis mensuram debet ei satisfacere. Scio equidem Scotum in. 4. dist. 14. q. 2. constituere pœ{ Opinio Scoti de pœniten. }nitentiam sub iustitia vindicatiua, quam speciem esse putat distributiuę. Considerat enim pœnitentem non solum tanquam reum, verum tanquam ministrum iustitiæ Dei: qui quidem pœnitens de seipso supplicium sumit. Quapropter cum satisfactio sit pars pœnitentiæ, subsequenter concederet ad eandem iustitiam pertinere: vtputa cum quis ieiunijs & vigilijs se affligit. Atque hanc sententiam amplexus videtur S. Tho. 4. dist. 15. q. 1. ar. 1. Attamen multò fortè congruentiùs pœnitens non consideratur ceu minister iustitiæ vindicatiuæ, sed tanquàm offensor, qui de iniuria lata se accusat & pro eâdem satisfacit ei in quem commisit offensam: puta Deo, vel homini, vt iudicis vindictam effugiat. Quam ob causam idem S. Doctor. 3. p. q. 85.{ Opinio Diui Tho. de pœnitentia alia ab Scot. sententia. } ar. 3. pœnitentiam sub iustitia commutatiua collocat: etiam quantum ad satisfactionem si bene inspiciatur articulus: nam afficere quenquam iniuria, eôdem redit, ac si rem illi abstuleris: & ideo satisfacere pro offensa eiusdem est iustitiæ, ac si rem ablatam rependas. At verò quoniam Deo corporeum aliud post contritum animum reddere gratius non possumus quàm corporis castigationem, apparet in satisfactione respectu ipsius quædam punitionis forma: secundùm famosam illam Augustini definitionem, Pœnitentia est quędam dolentis vindicta, semper puniens in se quod dolet commisisse. ¶ Huic igitur ratio{ Septem diffrentiæ inter restitutionem & satis factionem. }ni qua restitutio cum satisfactione conuenit, subijciuntur septem differentię inter easdem duas virtutes. Atqui prima sumitur ex parte materiæ: quam differentiam constituit S. Tho. 4. dist. 15. q. 1. ar. 5. Inęqualitas nanque, quę iustitiæ commutatiuæ contraria est, duobus modis vsu venit. Vno in rebus exterioribus, vt dum quis rem alienam occupat: altero verò in actionibus & passionibus iniuriosis, vt cùm quis ciuem violenter verberat, aut conuitijs aspergit. Modus prior restitutionem exi{ De quibus restitutio et de quibus satisfactio. }git, qua in rebus ablatis æqualitas constituitur: posterior verò expostulat satisfactionem: vt videlicet de commissa culpa fiat proximo compensatio. Itaque satisfactio non est nisi vbi iniuriosum crimen adfuit: restitutio verò etiam vbi nulla interfuerit ablationis culpa. Hoc autem discrimen vel ex ipsis vocibus innotescit. Restituere namque est reddere quod ablatum est: satisfactio verò quia pars est pœnitentiæ, est iniuriam resarcire. Consequitur ergò ex hac propositione tanta disgregatio inter satisfactionem & restitutionem, vt licèt quandoque ambæ concurrant, possit tamen altera absque altera reperiri. Exemplum accipe. Latrones & fures qui vi aut furto alienam domum compilauerint, tenentur in primis ad restitutionem eorum quæ rapuerint: & prætereà de illata iniuria satisfacere: puta aut petendo veniam, aut alia via. At verò cùm quis nihil surripuit, sed tamen aut conuitio aut manuum iniectione iniuriam fecit, satisfacere potest per supplicem submissionem, vel per alia grata officia citra restitutionem. Et econuersò qui æs creditori debet quod ab illo mutuatus est, restituere quidem tenetur: satisfacere verò non item: quia nullum commisit crimen, quoadusque in mora est soluendi. ¶ Se{ Secunda differentia. }cunda differentia ex hac prima enascitur, respectu illorum quibus fit satisfactio & restitutio. Illa enim non solùm hominibus, ve{ Quibus fiat restitutio: quibus itidem satisfactio. }rùm & Deo, eidemque præcipuè fit: restitutio verò propriè solis hominibus. Prior pars est certa. Quoniam licèt in proximos contingat etiam peccare, quos diligere vt nos ipsos tenemur, atque adeò illis ratio vlla satisfactionis debeatur: propriè tamen in Deum{ Propriè in solum Deum peccatur. } solum peccatur: dicente Augustino, peccatum esse dictum vel factum etc. contra legem Dei: & regio Propheta confitente, Tibi soli peccaui. Haud enim proximorum læsiones scelera essent, nisi Dei autoritate fuissent inhibita. Nam etsi lex naturæ obliget,{ Omnis obligatio legum authore Deo est. } illa etiam obligatio ab authore Deo dimânat: sicut & lex humana: nam per me, inquit Sapientia, Prouerb. 8. Reges regnant, & legum conditores iusta decernunt. Ex quo fit consequens vt ei propriè debeatur ad iustum satisfactio: quæ vel hîc vel in purgatorio persoluenda est. Vnde Leuit. 6. cautum erat vt ille qui vi aliquid extorsisset, aut fecisset calumniam, aut quidpiam simile commisisset, omnia integra primùm restitueret: mox pro peccato offerret Deo arietem immaculatum. Fit ergò propriè satisfactio Deo. Haud quidem negandum, vt quidam contendunt, quin suo quoque gradu fiat hominibus: sed tamen maximè fit Deo. Restitutio verò non illi, sed solis hominibus. Et ratio est in promptu: quia Deo nihil propriè auferimus, neque auferri vllo modo potest: licèt per analogiam ad nos, dicamus illi per peccatum honorem adimi: sicuti ait Paulus Roman. 2. Tu autem Iudæus cùm sis, Deum inhonoras? Prætereà neque ei possumus quicquam reddere quod illi accrescat. Etenim quia Deus est, nostrorum bonorum non indiget. Quanuis per eandem analogiam satisfactio quæ illi fit, dicatur esse honoris restitutio. ¶ Ex his rursùs{ Tertia differentia. } sequitur tertia differentia inter has virtutes, ab effectuum diuersitate percepta. Perrestitutionem non remittitur peccatum, sed tantum cessatur à peccando: per satisfactionem verò remittitur quantum ad pœnam, remissa culpa: eò quod est solutio pro peccati debito. Hunc autem effectum sortitur virtute passionis Christi. Quo id { Extra gratiam, per satisfactionem nil pœnæ remittitur. } circò caret si extra eius gratiam fiat. Restitutio autem legitimè fieri inter homines extra gratiam Dei potest, quin etiam extra amicitiam humanam: quod satisfactioni repugnat. Et hęc est quarta differentia. Enimuerò qui ini{ Quarta differentia. }mico, quod ab illo mutuo receperat, integrum reddit, perfectè restituit: licèt eum in suam amicitiam non recipiat: ei autem qui iniuria affectus est non fit satis, nisi per amicitiæ reconciliationem: nisi fortè per ipsum quo minùs fiat, stetur. Hæc quippe ex diuersis debitorum radicibus pensanda sunt. Restitutionis inquam debitum non nascitur ab iniuria, sicuti satisfactionis. Et ideo licèt illa non habeat pro fine amicitiam: hæc non fit legitimè nisi illa recuperetur, quæ amissa fuit, gratia. At verò etsi ob satisfactionem quæ Deo fit, pœna ab ipso condonetur peccatori: non tamen ideo censenda est propriè restitutio: vt in. 4. dist. 15. ar. 5. placet Richardo. Arbitratur enim quòd peccator restituit quod Deo debet. Est enim hæc verbi abusio: quia, vt diximus, neque Deo quicquam adimimus, neque illi acquiritur quod in remissionem culpæ ei offerimus: Imò fit tunc debiti remissio. ¶ Huic{ Quinta differentia. } ergò quartæ subnectitur quinta intercapedo: videlicet restitutionem non esse pœnitentiæ partem, veluti est satisfactio: sed dumtaxat est præambulum vt quis à peccato desistat. Etenim si quis alienum æs contraxit, quod dum est soluendo, inuito domino, retinet: vel iniuriam quam illi intulit diluere recusat: non potest dignè ad pœnitentiam accedere, nisi ab illo delicto per restitutionem euellatur. Itaque restitutio contritionem, quæ ordine prima est pœnitentiæ pars, antecedit: satisfactio verò etiam confessionem, quæ secunda est, subsequitur. ¶ Ex quo denique colli{ Sexta differentia. }gitur sextum discrimen. Satisfactio arbitrio sacerdotum virtute clauium constituitur, eademque in illis tribus generibus, scilicet in oratione, ieiunio, & eleemosyna: restitutionem verò ad æqualitatem quisque tenetur sua sponte facere, vel sententiæ parêre iudicis. ¶ Septi{ Septima differentia. }mum prætereà si libet interuallum accipito. In purgatorio nulla fit, fieríve expectatur restitutio: sed tantùm fit satisfactio, seu potiùs satispassio. Hoc dixerim ad depellendum er{ Nulla hic restitutio facienda hominem in Purgatorio remoratur. }rorem vulgi, quod arbitratur defunctos in purgatorio remorari quousque restitutiones quas hîc suis commendarunt, executioni mandentur. Est enim deridiculum. Haud siquidem lex esset digna Deo si sanxisset vt quis pro ea culpa pateretur quę nullatenus in sua est iam libertate. Alioqui si hæredes nunquam restituerent, nunquam miser ille exiret illos purgatorios carceres: qua vtique ratione purgatorium verteretur in infernum. Viderit sibi scilicet quisque quomodò in hoc sæculo restituere mandauerit. Nam si negligens fuerit, etiam si culpa remittatur, luet in purgatorio pœnas: quanuis post eius obitum illicò fiat restitutio: illis autem pœnis persolutis, etiam si nunquàm restitutio fiat, liberabitur. Ineptissimè enim in contrarium adducitur, quod ego meis auribus audiui, illud Augustini, quod statim articulo proximo audiemus, Non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum. Illud nanque de remissione culpæ intelligitur in hoc sæculo: quia qui non restituit, reus est semper culpæ. Ecce quanta intercapedine satisfactio & restitutio distent. Ex qua dilutio colligitur prioris argumenti. ¶ Ad poste{ Ad argumenta. }rius autem probè respondet S. Tho. quòd restitutio illius quod per iustitiam distributiuam conferri omissum est, ad iustitiam spectat commutatiuam. Nam quanuis illud nunquam fuerit ab illo cui dandum erat possessum, fuit tamen debitum: & ideo quodammodò sublatum: ac subinde functio commutatiuæ iustitiæ est, idem rependere. Quo fit (vt scitè Caieta. colligit) quòd si princeps aut dominus aliquot annis distributionem prætermiserit, quam inter conscriptos ciues facere tenebatur, & posteà pœnitentia ductus restituere constituerit, non debet præsentibus tunc ciuibus restitutionem facere: sed eorum defunctorum hæredibus, quibus viuentibus debebatur. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm sit ad salutem necessarium, rei quæ ablata est, restitutionem fieri. SECVNDO articulo, qui apud S. Thom. primus est, supposita restitutionis interpretatione, de eius est necessitate respondendum. Vtrùm scilicet ablati restitutio sit ad salutem necessaria. Et arguitur ad negatiuam partem. Ad salutem animæ, hoc est ad vitam æternam consequendam, satis est seruare mandata: secundùm verbum Domini, Matthæi. 19. Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. Quòd si quis in culpam fuerit collapsus, satis est quòd per pœnitentiam, quæ secunda est tabula post naufragium, conscientiam abluat: restitutio autem neque inter præcepta neque inter partes pœnitentię, vt suprà dictum est, connumerantur: ergò non est hominibus necessaria. ¶ Secundò arguitur. Si restitutio esset necessaria, maximè quia aliquo est præcepto imperata: id autem in Decalogo nullum extat, præter illud, Non furtum facias, hoc verò negatiuum est: præceptum autem restitutionis affirmatiuum esse deberet, vt nomen ipsum sonat: ergò nullum est tale præceptum. ¶ In contrarium est August. in epist. ad Macedo. quæ refertur. 14. q. 6. Si res aliena propter quam peccatum est, reddi possit & non redditur: pœnitentia non agitur: sed simulatur. Si autem veraciter agitur, non remittitur peccatum nisi restituatur ablatum. QVæstio hæc nemini dubia esse potest. Vnica ergò conclusione absoluitur. Ablatorum restitutio sic necessaria est, vt absque{ Conclusio. } illa durare nemo posset in gratia Dei, illámve recuperare. At verò in gratiam S. Tho. exponendi sunt termini: eò quod hic secundus articulus sub obscurus, quin truncatus etiam nonnullis videtur. Ait enim, id quod iniustè ablatum est restitutio{ Exponitur D. Thomas. }ni esse obnoxium: quod verò iustè, minimè. Cùm tamen tam mutuatum, quod quis iustè sustulit, quam pretium rei credito emptæ sit etiam restituendum. Notandum ergò est quemadmodùm nos S. Tho. proprias rerum locutiones docue{ Quando quis in tempore reddit quod ex contractu aliquo ciuili debet, non dicitur restituere. }rit. Illius enim quod quis vel mutuo vel quolibet ciuili contractu accepit, non propriè ad restitutionem conuincitur, quoadusque sit in mora & culpa: nam mutuum vel pretium ante statutum tempus reddere, non est necessarium. Et dum in tempore redditur, non dicitur propriè restitutio: eò quod cum creditor illuc vsque sua sponte careret illa re, nondum censebatur minùs iusto habere, aut suo iure & statu esse deiectus: sed dicitur illa vel simplex redditio mutui, vel solutio pretij. Quamuis largo modo restitutio dicatur. Nomen igitur restitutionis strictè solùm in{ Restitutio solum locum habet in rebus iniustè ablatis vel retentis. } rebus ablatis locum habet, puta quæ vel per iniuriam surreptæ sunt: vel si iustè fuerint acceptæ, iniustè tamen vltra constitutum tempus retinentur. Et ideo ait August. non dimitti peccatum, nisi restituatur ablatum. Quòd autem ait D. Tho. id quod iustè ablatum est, inæqualitatem esse restitui, non intelligas de mutuato, aut de pretio rei futura moneta venditę, aut de similibus quę iustè accipiuntur, sed vt reddantur: at de illo quòd quis, quia suum erat accepit: vt depositum suum, aut laboris mercedem, aut dono datum, aut quid simile. His præhabitis probatur conclusio. Iusti{ Iam probatur conclusio. }tia commutatiua est ad salutem obseruatu necessaria: restitutio autem importat redditionem illius rei quæ iniustè vel aufertur vel retinetur: quæ quidem redditio opus est iustitiæ commutatiuæ: ergò illa est necessaria. Hinc fit consequens, præceptum extare restitutionis, idque sub reatu mortalis culpæ obligans. Aliter non esset ad salutem simpliciter necessaria. Etenim qui rem detinet alienam inuito domino, & iustitiam violat, & subinde proximi charitatem. ¶ At pro exactiori eiusdem conclusionis examine intelligamus in primis quo gradu certitudinis habenda est: an scilicet sit pro veritate Catholica reputanda. Hoc pro eo interrogauerim quòd Guido Carmelita inter Græcorum alias, hanc{ Græcorum amentia ex Guidone. } quoque hæresin connumerat, quòd eorum sacerdotes nullam furibus & latronibus restitutionem pro manifesta rapina iubebant: sed oleo simplici illos inungentes absoluebant. Illa duntaxat iniuncta pœnitentia, vt sibiipsis furtorum partem impartirent. Nescio tamen qua essent insania illi correpti, qui ita desiperent. Lutherani nanque (vt est art. 5. Lutheri ad{ Lutherani satisfactionem inficiantur. } Leonem videre) satisfactionem inficiantur: hoc tamen colore quòd Christus abundè delictis totius mundi satisfecit: nescientes discernere inter satisfactionem quo ad sufficientiam, & quo ad efficaciam. Quòd autem restitutio non sit necessaria, non solùm hæresis, verùm phrenesis est. ¶ Hîc autem lectorem admonitum facere non præteribo, vt si inciderit in Erasmi adnotationes, vsque ad quartam{ Erasmi documentum reiicitur: quod & ipse re iecit. } editionem, caueat ab illo adnotamento quod Luc. 11. super verbo illo, Quod superest, date eleemosynam. subiecit tale: Illud adnotandum, cùm modò fecerit mentionem rapinæ, non fieri in remedium mentionem restitutionis: tantùm pollicetur eleemosyna data, omnia fore munda. Quo sanè loco visus est restitutionis necessitatem, vel infirmare, vel negare. Pòst tamen æditione quinta, notam hanc, quam sibi ipse inusserat, abrasit. Ad rem igitur vt redeamus meritò dicebam huiusmodi hęresim in phrenesim incidere. Cautum enim in Decalogo est: Non furtum facies: qui autem rem alienam inuito domino retinet, perinde habet ac si furtum faceret: pro eodem enim prorsus recidit, rem alienam subripere, eandemque retinere. Vnde Paul. ad Rom. 13. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum. etc. Et vt cuncta expressiori emphasi complecteretur, subdit negatiuè: Nemini quicquam debeatis, nisi vt inuicem diligatis. Huius autem voculæ, nisi, ille nobis sensus placuit, qui non est exceptorius, sed potiùs expositorius. Nam cùm rem alienam vsurpare dilectioni proximi obuersetur, admonet nos vt nihil debeamus, videlicet vt syncerè diligamus. Tametsi Chrysost. & August. veneranter sint auscultandi: qui exceptionis gratia illud Pau. aiunt addidisse. Quasi admonuisset vt dilectionem semper deberemus: quippe cuius debitum quantumcunque soluatur, nunquàm cessat. Item Christus Matth. 22. Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari: & quæ sunt Dei, Deo. Imò verò qui rem non abstulit, sed bona fide possidet, quoties constiterit esse alienam, naturali ratione doctus, tenetur illam domino tradere. Vnde Thobias, vt eius tradit historia, cap. 2. cùm vocem balantis hedi, quem vxor attulerat, audisset: Videte, inquit, nè fortè furtiuus sit: reddite eum dominis suis: quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. In summa, Deus Ezech. 33. nemini pœnitentium veniam pollicetur, nisi priùs pignus rapinamque reddiderit. Adde quòd eodem iure quisquis rem nouit furto sublatam, tenetur eam domino indicare. Sic enim intelligendum est verbum Hieronym. super illud Prouerb. 29. quod refertur extrà, de furtis. c. qui cum fure. vbi ait, qui cum fure partitur: vel secundùm aliam literam, participat, scilicet, in crimine, occidit animam suam. Non ergò fur solus, verùm & ille reus tenetur, qui furti conscius, quærente possessore non indicat. Haud tamen tenetur occultum furem prodere, sed furtum pandere. PER hæc ergò ad primum argumentum{ Ad argumenta. } contra quæstionem respondetur, concessa priori assumpta: nempè satis esse ad salutem si quis innocenter viuat per expletionem mandatorum: posterior vera perimitur. Etenim qui furto commisso aut illata iniuria corruerit in culpam, nunquàm inde resurget nisi præuia restitutione: nam aliâs semper tenebitur reus furti, aut illatæ iniuriæ: quod est contra Decalogi prohibitionem. ¶ Contra hanc autem solutionem non desunt argumenta. Primum enim statim præ foribus extat hu{ Arguitur contra solutionem. }iusmodi. Nemo reus est furti alîúsve detentionis, cui constat legitimum dominum consentire, aut consentire debere: lex autem charitatis hoc vinculo videtur mortales & maximè Christianos conglutinare, vt corporalia hæc & temporalia quisque propria saluti spirituali proximi posthabeat: ergò quisque consentire tenetur vt alius possideat bona sua, nè iniustè alius retinendo occidat propriam animam. Hoc argumentum sunt qui arbitrentur alicuius esse ponderis: cùm tamen nullius sit prorsus. Respondet enim Adrianus quòd etsi dominus rei fortè consentiat, hoc tamen non constat ei qui iniustè possidet: & ideo contra conscientiam retinet. Solutio autem non eneruaret argumenti vires, si vllas haberet: nam satis esset quòd illi constaret, debere dominum consentire. Respondetur ergò facilimè quòd quanuis quisque teneatur salutem animæ proximi ordine charitatis proprijs bonis corporis & vitæ etiam temporali anteferre (vt S. Tho. 2. 2. q. 26. arti. 5. autor est) attamen hîc charitatis ordo solùm obligat exponere corporalia bona pro tuenda salute animæ proximi, quando vel talia bona sunt illi simpliciter necessaria, vel quis ex proprio officio curam gerit animæ illius. Alioqui solùm ad perfectionem charitatis hoc pertinet. Vnde cùm ille qui alienam rem iniustè vsurpat, non id proptereà facit quòd extremam necessitatem illorum bonorum patiatur: sed ex sua libidine & corrupta voluntate, non tenetur dominus consentire in illam iniustam possessionem. Simile est in mortis articulo cùm quis alium inuadit occidendi animo. Aiunt enim quidam nimium misericordes, quòd inuasus potiùs debet permittere suî occisionem, quàm alium mortaliter delinquentem interficiat, vt sua temporali morte æternam euitet in proximo. Sed re vera nulla hoc ratio probare poterit: quia vita illius qui inuaditur, non est inuadenti necessaria: & ideo quia iniustè illam petit, potest alius illam defendere: etiam si sciat alterum in peccato mortem obire. An verò sit consilium suam ipsius mortem permittere pro salute alterius, non est præsentis negotij disputare: maiorem enim charitatem nemo habet quàm vt animam suam ponat pro amicis suis. ¶ Secundo argumento petitur dubitationis{ Ad secundum argumentum . Dub. an eodem præcepto prohibeatur furtum & præcipiatur restitutio. } solutio, quæ forsan non ad rem tantum spectat, quàm ad nomen. Videlicet an diuersa sint præcepta, quo furtum prohibetur, & quo restitutio præcipitur. Etenim quòd eadem sit præceptio, est argumentum primum, quod idem pollere videtur: Non furtum facies. &, Non retinebis alienum. Sic enim negatiuè ait Paul. nemini quicquàm debeatis. Et S. Tho. 2. 2. q. 66. ar. 3. detinere, inquit, id quod alteri debetur, eandem rationem nocumenti habet cum acceptione iniusta. Et ideo sub iniusta acceptione intelligitur etiam iniusta detentio. Mox arguitur: quòd si præceptum restitutionis singulare esset, non posset nisi affirmatiuum existere: præceptum autem affirmatiuum non obligat pro semper: restitutio verò facienda est absque mora: nam quandiu quis in ære alieno manet inuito domino, quasi fur reputatur. Vnde fit vt semper & pro semper teneatur restituere. Nihilo seciùs{ Solutio dub. } exactior loquutio erit si dicamus duo esse quodam modo præcepta. Illud scilicet abstinendi à furto, merè negatiuum: hoc autem restitutionis, affirmatiuum, implicans in se negationem, quo prohibemur rem alterius detinere: vt. 2. 2. q. 62. ar. 8. author est S. Tho. Et hoc patet ex obiectorum diuersitate. Actiones enim malæ prohibentur negatiuis præceptis: bonæ autem affirmatiuis mandantur: furari autem malum est: restituere verò, bonum. Idem patet ex forma Christi: Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari. Quare Paulus ambo copulauit, scilicet, Reddite omnibus debita: &, nemini quicquam debeatis. Falsum ergò est idem esse prioris vel obiectum vel præceptum: reducitur tamen hoc ad illud Decalogi, Non furtum facies. Et per hoc responsum est principali argumento. ¶ Ad illud autem quod modò de præceptis affirmatiuis subijciebamus, respondetur, quòd licèt mandatum restituendi affirmatiuum sit, nihilo minùs propter id negationis quod includit non habet circunstantiam temporis, sicuti alia, definitam: sed sua substantia est vt statim & absque mora fiat. Hęc autem mora accipienda est secundùm ciuilium morem. Dicitur enim quis esse in mora cùm rei opportunitatem nactus, non statim operatur. Quapropter (vt postremo articulo huius libri repetendum est) obligatio huius pręcepti quantum ad actum animæ interiorem, est, vt cùm primùm cuique constiterit rem possidere alienam, animo proponat reddere: non tamen est in culpa si statim non reddat, quousque habita tum creditoris copia, tum opportunitate soluendi, soluere ampliùs distulerit. An verò quàm diu quisque in mora durat, tam diu crescat culpa: & an aliquando eadem innouetur: ad eundem postremum articulum huius libri pertinet satisfaciendo respondere. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm omnia in vniuersum quæ quis vel ab alio abstulit, vel inuito domino retinet, teneatur restituere. POST substantiam necessitatemque restitutionis videre tertio loco restat amplissimam eius obligandi vniuersalitatem. Quæritur ergò vtrùm omnia in vniuersum ablata & retenta, teneatur homo restituere. Et arguitur à parte negatiua. Duo sunt bonorum genera in quibus quis alteri nocere potest, scilicet spiritualium, & temporalium: spiritualium autem non est necessaria restitutio: ergò cùm sint temporalibus præstantiora, fit vt neque temporalium sit necessaria. Minor exemplo monstratur. Enimuero qui alterum ad peccandum induxit, nihil illi restituere tenetur: tum quòd ille liberè fecit, tum quòd & ipse se potest in pristinum statum restituere. ¶ Secundò. Si quis à monachatus professione vel cohibuit, vel abstraxit, eisdem prorsus rationibus modò adductis, nihil ei restituere cogitur: ergò neque in hoc casu restitutionem facere est operæpretium. ¶ Tertiò. In bonis temporalibus maximum est vita: sed qui vitam alteri, vel membrum abstulit: nulli restitutioni manet obnoxius: quia ad impossibile nemo obligatur: quale est vitam aut membrum restituere. ¶ Quartò. Nemo ad peccatum obligatur: quandoque autem fieri nequit restitutio citra culpam. vt puta cùm quis alienam famam reuelatione occulti criminis denigrauit: ergò eiusmodi restitutio neutiquàm est necessaria. ¶ Quintò. Honor quem quis alteri contumelijs deturpat, nullatenùs restitui potest: quia ad præteritum non est potentia: ergò illic locum non habet restitutionis vinculum. ¶ Sextò. Dum quis cuipiam impedimento est nè aliquod spirituale sacerdotium assequatur, auferre id illi censetur: nam (vt Philoso. 2. Phys. text. 56. author est) quod parùm distat à re, nihil distare videtur: & tamen nullo innodatur restitutionis nexu: quia præbenda non debet ab altero auferri, vt priori conferatur: ergò non est omnium in vniuersum necessaria restitutio. ¶ In contrarium est diuina sententia, Ezech. 33. Si impius egerit pœnitentiam à peccato suo, feceritque iudicium & iustitiam, & pignus restituerit, rapinamque reddiderit. etc. vita viuet. vbi omnium insinuatur necessaria restitutio. QVæstionis huius conclusio statuitur affirmatiua. Omnium in vniuersum quæ{ Conclusio. } quis vel iniustè sustulit, vel iusto aliquo ciuili contractu accepta retinet, præceptum est, restitutionem fieri. Neque verò nouis opùs est testimonijs aut rationibus post ea quæ proximo articulo dicta sunt. Enimuerò vt prohibitio furti, sic & restitutionis præceptio, generalis est, vniuersa complectens. Et ideo nisi aliqua de causa excusatio contingat, aut attenuatio culpæ, semper est mortalis eius transgressio. Excusatio autem fit aut per ignorantiam, aut per impossibilitatem: absolutio verò ab obligatione per domini voluntatem, illam remittentis: sed attenuatio contingit ratione tenuitatis materiæ. Nam qui parum retinet, nihil retinere videtur: ideoque leui tangitur culpa. AT verò argumenta quæ obiecta sunt non parùm considerationis postulant. Et quoniam tria sunt mortalium bona (vt. 7. Polit.{ Tria hominem bona. } cap. 1. Arist. meminit) scilicet animæ & corporis: atque illæ facultates quæ extrinsecùs possidentur, decere existimauimus secundum eorum dignitatem ordinem sequi dicendi. Bonorum autem animæ alia sunt naturalia{ Bona animæ subdiuiduntur } vt intellectus: alia verò acquisita, sed tamen temporalia, vt scientia: alia denique simpliciter spiritualia, vt virtus & gratia. At verò de prioribus nulla est necessaria peculiaris disputatio: sunt enim simpliciter temporalia bona: & id circo qui hominem (vt exemplum ponam) vel præstigijs vel alia via dementaret, vel per vim aut fraudem à literarum studio diuerteret, teneretur ad arbitrium prudentium damnum, sicuti in alijs temporalibus, reficere. Restat ergò vt ab spiritualibus exordium capiamus, qualis est gratia, & quibus ipsa nutritur, virtutes. De his enim pri{ Ad primum argumentum . Scotus. }mum argumentum propositum est. Ad quod Scotus. 4. dist. 15. q. 3. art. 1. & Richardus eadem dist. ar. 4. q. 2. quem ibîdem sequitur Paludanus: & in materia de restitutione Adrianus: respondent affirmando quòd quicunque alteri est causa peccati, ipsum scilicet inducendo, obligatus fit restitutioni, sic vt commodiori qua poterit via eum teneatur in Dei gratiam reuocare, suadendo illi vt resipiscat, orandoque pro eo, eumque pro posse iuuando. Quin verò addit Adrianus neminem posse suorum{ Adrianus. } restitutionem bonorum spiritualium remittere veluti corporalium: vt pote quorum nemo præter Deum dominus est. Et quidem si iacturam tantùm inspexeris quam homo facit cùm de diuina gratia decidit, hoc certissimum est quòd tanto exitialiùs perniciosiusque; nocet qui proximum consultò in talibus bonis nocet, quàm si noceret in corpore, quanto anima pretiosior est corpore, & gratia Dei vniuerso orbe. Vnde Gregorius, quod refertur. 6. q. 1. cap. ex merito. Deteriores, inquit, sunt qui vitam, moresque bonorum corrumpunt, his qui substantias aliorum prædiaque diripiunt. ¶ Attamen licèt alij prudentiùs me forsan iudicent, nihilo minùs nullam mihi videor rationem videre quæ hanc sententiam confirmet, quam præfati doctores affirmant. Et primùm omnium quantum ad culpam. Qui dedita opera idque ex odio contendens proximum procurat de gratia Dei expellere, & in eius inimicitiam conijcere, enormiùs peccat quàm si vitæ temporali pararet insidias: quia longè nocentius malum intendit. At verò cuius propositum non est proximo sic enormiter in spiritualibus nocere, sed vel suum commodum assequi, vel suam explere voluptatem: non tanta grauitate delinquit, quàm si eius diriperet bona temporalia. Ecquis enim asserat eum qui liberam mulierculam corruptam, absque vlla vi & fraude solicitet, etiam si vel prece vel pretio vrgeat, tam graui crimine compicari, quam si bonorum eius copiam deprædaretur? Re vera nulla est in tali assertione apparentia rationis. Fallax ergò est argumentum: Plus nocet: er{ Non semper quiplus nocet grauiùs peccat. }gò grauiùs peccat. Cætera enim non semper sunt paria. Enimuerò qui aliena bona surripiunt, id faciunt inuito domino: vnde iniuria ac subinde culpa suscipit incrementum: qui verò alium allicit ad malum, nullam infert vim aut necessitatem, atque adeò neque iniuriam. ¶ Sit ergò secunda conclusio supe{ Secunda conclusio. }rioris expositoria. Qui alterum in crimen conijcit vi aut fraude, tenetur eatenùs illi restituere, vt quem seduxit veritatem doceat: & si vim intulit, liberum relinquat vt in bonam redeat mentem. Decepit quis fortè hominem, docens non inesse culpam vbi erat: puta quempiam contractum non esse vsurarium, qui tamen erat, ob quam deceptionem exercet ille talem contractum: in tali casu tenetur fallax ille homo docere alium veritatem, nè falsus male agat. Quapropter hæresiarcha qui hæreses seminauit, tenetur recantare palinodiam, & quantum in se fuerit conuellere iniqua semina. Eodem iure si ego quempiam induxi vt inimicitias gereret cum inimico meo, & mea causa illas exercet, teneor illum liberum relinquere nè sim illi causa mali. Conclusio manifesta est: quoniam ego sum causa non solùm ob quam deliquit,{ Tertia conclusio. } verùm ob quam in delicto persistit. ¶ Tertia conclusio. Si quis alium absque vi & fraude induxit in peccatum, etiam si consultò & ex animo induxit, alius autem scit se esse in peccato, estque ei liberum exire dum voluerit: tunc inducens non tenetur peculiari præcepto iustitiæ commutatiuæ restituere, sed generali præcepto correctionis fraternæ sicut cæteros. Prior pars probatur. Primùm, iste inducens propriè loquendo nihil ab altero sustulit: nam aufert nemo quidpiam nisi ab inuito: qui autem sciens & prudens peccat, quantumuis precibus alterius succumbat, non facit inuitus: aliter non peccaret, dicente Augustino in De vera relig. &. 1. lib. retract. Peccatum adeò est voluntarium vt nisi sit voluntarium, non sit peccatum. 15. q. 1. c. quod autem. Respondent autem Scot. & sui, quòd licèt taliter inducens non sit tota causa peccati, existit nihilo minùs pars causæ & occasio, & ideo manet quodam pacto restitutioni obnoxius. Contra hoc tamen est argumentum. Quando ego precum improbitate donum aliquod ab amico citra vim & fraudem extorqueo, nullatenùs illi teneor vt restituam vi iustitiæ: nisi mea liberalitate illi decreuero esse gratus: pari ergò iure qui à muliere vel prece vel pretio consensum expressit in malum, postquàm illa vltrò consensit, liber est qui extorsit à restitutione: scienti enim & consentienti non fit iniuria: de regul. iur. in. 6. Et facit ad idem tex. eod. titulo, cap. nullus. eodemque titulo. ff. l. consilij. quibus nimirum docetur neminem ex consilio quod fraudulentum non sit, restitutioni obligari. ¶ Secundò aliter idem comprobatur. Nemo ei restituere tenetur, in cuius potestate non est restitutionem fieri: Deus autem solus est author gratię: homo ergò eodem vinculo est solutus. Quòd si vrgeas saltem obligari ad id quod potest, aliter arguitur. Nemo ei adstringitur restituere, qui sua sponte condônat quod sibi ablatum est: sed ille qui non vult resipiscere à peccato, virtualiter condonat quod ablatum sibi est: quoniam cùm in sua potestate per solius Dei auxilium positum sit diuinam gratiam recuperare, si non recuperat, videtur illam sua culpa negligere: atque adeò alter fit à debito liber, quia non retinet alienum. Etenim si ego furto sustuli auri pondus quod expositum manifestumque relinquo domino, vt quando ei libuerit possit sine mea vlliúsve alterius opera capere: profectò si non capit, censetur illud renuere: atque adeò ego non ampliùs teneor facere. Etenim neque obligor illum admonere vt capiat, neque rogare: Ecce quod tuum est: aut cape, aut abi. Ad nostrum propositum: Vnde quæso obligor iniquum in bonam mentem reuocare, si cùm ipse absque opera mea possit, minimè vult emendari? ¶ Accedunt & argumenta alia minora: nam secundùm authores contrariæ sententię consequens fit primum, vt si quis mulierem quæ in sordibus iacebat ad sordidum actum induxit, teneretur eam emendare: quod nulla suadet ratio. Item quòd qui non potest eum qui corrumpit in viam reuocare, teneatur saltem pecunia pro posse ei satisfacere: licèt diuina gratia nulla sit existimatione pendenda. nam in honoribus ita vsu fit: quod tamen in spiritualibus nusquam obseruatur: nulli enim confessionariorum tales restitutiones iniungunt. Tertiò sequeretur vt qui publicè peccauit singulis eorum quibus fuit occasio ruinæ teneretur restituere. Et accedit profectò (vti ait Syluest. in verbo, restitutio) non debile argumentum in fauorem huius sententiæ, quod cùm S. Tho. solertissimus omnium scrutator de hoc genere restitutionis nihil vspiam meminerit, nullatenus iudicauerit esse necessarium. ¶ Adiecimus autem in secundo membro quòd ligamine correptionis fraternæ, quod est charitatis, tenetur talis homo corripere fratrem: & forsan arctiori vinculo quam reliquos, cæteris paribus: nam alioqui quem in maiori periculo video, citiùs teneor corripere. Atque eum maximè quem quis illata vi in peccatum compulit: vt puta si quis mortis comminatione virgini stuprum obtulit. At neque vinculum hoc exit lineas correptionis fraternæ. Non inquam ingreditur iustitiæ limites: vnde Exo. 22. solum sancitur vt qui dormierit cum virgine dotet eam, ducatque in vxorem: quòd autem procuret eam emendare, non adhibetur. Hæc dicta sunt non vt habenas perditis hominibus laxemus: est enim enorme scelus hominem alienos mores veluti iniquitatis magistrum dæmonisque administrum deprauare. Nam etsi postmodùm tanta adhiberetur cura, vt errantem in viam reduceret, peccatum tamen ipsum & tempus quo in peccato quis durat resarciri vix potest. Sed tamen admonita sunt vt quisque intelligat quousque Lex restitutionis obligando pertingat. In secundo argumento tangitur aliud dubium{ De secundo argumento. } huic affine de illo qui quenquam à religionis professione retraxit, aut inde detraxit. De hoc enim pari iure, vt eis apparet, isti suprà citati autores pronuntiant. Palud. namque eodem loco citato adstruere non formidat eum qui alteri propositum religionis sic dissuasit vt nè intraret persua{ Palud. }deret, vel alia via eum vitę monasticę subduxit, teneri ad restitutionem in integrum: nempe aut illi ingressum rursùs persuadendo, aut alterum eius loco sustituendo, aut, si neutra istarum via patuerit, obstringitur, inquit, idem ipse intrare. In eandem sententiam subscribit Antonius Florentinus. 2. parte, titulo. 2. cap. 2. Et nè opinio hæc monachorum tantùm censeatur propria, sequitur eandem Adrianus in. 4. in eâdem citata. q. de bonis animæ restituendis. Et prætereà Maior. q. 17. & adducit Palud. exemplum Raimundi celeberrimi generalis ordinis nostri, qui eâdem de causa habitum nostrum induit. Argumentum isti venantur ex cap. si seruus. primo, dist. 54. vbi iubetur episcopo ordinanti seruum nesciente domino duplum eidem reddere. Inde ergò & fortiore (vt putant.) ratione colligunt obligationem restituendi religioni in eo exurgere, qui eidem religioni monachum subtraxit. Verum est tamen Adrianum & alios sententiam mitigare, dicentes tunc esse veram, quando quis vel religionis odio vel alio malo animo id fecit: secùs autem si amicitia ad id adductus est, aut parentum commiseratione. Nam tunc & si peccatum committatur, restitutionis tamen lex non ligat. ¶ At verò neque opinio hæc multum probabilitatis habet. Prima ergò conclusio{ Prima conclusio. } sit secundùm moderationem Adriani. Qui bona intentione impedimento est volenti monasticum institutum capessere nullam facit religioni iniuriam: quippe quæ nullum dum ius acquisierat. Cui prætereà accedit quod licèt monachatus professio in genere, adeò sit Euangelicum consilium, vt nullo sit alio opùs particulari: tamen quòd hîc & modò & cum cæteris circunstantijs tale institutum suscipiat, res est quæ citra iniuriam in consultationem potest ascisci. ¶ Sit autem secunda{ Secunda conclusio. } conclusio. Nemo qui alteri, etiam iniquo animo monachatum dissuaserit, vel alia illi ratione obstiterit quo minùs monachus fiat, obnoxius subinde fit restitutioni vel eidem faciendæ vel conuentui de rigore iustitię: sed tantùm tenetur charitatis lege & correptionis fraternæ. Conclusio hæc perinde atque superior, quin verò firmiùs demonstratur. Primum enim illi qui à religione retractus est nulla debetur restitutio: quia neque vi cohibitus est, neque fraude seductus, atque adeò neque iniustitiam passus: nam vbi non inuenitur inuoluntarium sed spontanea concessio, nulla subest iniustitia: atque adeò neque iustitia restitutionem iniungit. Sed tantùm esse illic potest peccatum contra charitatem: quæ ideo charitas postmodùm admonet correptionem fraternè fieri. Enimuerò qualem radîcem habuit peccatum, scilicet vel contra charitatem vel contra iustitiam, talis est & virtus cui emendatio competit. Secundum argumentum est superioris simile. Ille qui à religione est impeditus, in sua pòst habet libera potestate suum prius propositum exequi: si autem non vult, tunc ille qui eum abduxit exoneratus est onere restitutionis. Et sunt argumenta hæc inde fortiora quòd perniciosius est hominem in peccatum contra legem adducere, quàm à consilio religionis reducere. ¶ Neque verò restitutio necessariò est religioni facienda. Nam nullo pacto vrget argumentum quòd religio illa & ordo ius quoddam habebat, saltem proximum. Enimuerò illud semper dependebat à voluntate illius qui poterat à proposito retrocedere. Quòd si sua sponte mutauit, nulla restat obligatio restituendi. Imò eâdem ratione addiderim quòd etiam si quis à professione neophytum, puta qui habitu indutus est & catechumenus, absque vi & fraude abduxit, licèt graue committat peccatum, tamen cùm non sit nisi contra charitatem, nulla iustitia eum obligat ad restitutionem. Nam si ego istum iam adornantem intrare hanc religionem ad aliam diuerterem, non fio debitor priori conuentui: ergò nullum habebat ius quod me obligaret etiam si simpliciter extraxissem. Quin verò neque ille qui iniquissimo animo professo persuaserit exire, planè video quo iure ad restitutionem teneatur. Neque argumentum quod à serui similitudi{ Ad argumentum aliorum. }ne deducitur prorsus in contrarium cogit. Etenim quicquid de seruo sit, de quo idem iudicium erit in conscientia, quod secundùm leges ciuiles fuerit: non tamen eadem apparet ratio de monacho. Mancipium enim dominus in suam propriam vtilitatem veluti equum suum possidet: de monacho autem non sic censendum. Nam qui se diuino obsequio mancipârunt, etsi astrictissimi sint religionis voto, non tamen possidentur vt serui ob Prælatorum temporale commodum, sed ob suum ipsorum spirituale. Quare seruitus illa libertate plena est. Qua licèt monachus abutatur, habitum exuens, tantùm obligatur lege obedientiæ redire, vt dignus efficiatur regno cœlorum. Et ideo si sua sponte exierit, nulla inde nascitur ciuilis obligatio ad restitutionem. ¶ Tertia conclusio est. Si{ Tertia conclusio. } quis alium vi, vel minis, vel fraude, seu retraxerit seu extraxerit à vita monastica: vt pote dicendo non esse bonam: ille, quia contra iustitiam fecit, inuoluntarium hominem permouendo, tenetur, fateor, detecta fraude veritatem docere, & vim amouere, vt liberè possit redire: teneturque forsan propter illatam iniuriam procurare vt iterum in conuentum recipiatur. Si tamen non redit, nullum tamen superest restituendi ligamen. ¶ Quarta con{ Quarta conclusio. }clusio. Quamuis quis iuuenem vel impedierit vel abduxerit, vel vi à monasterio expulerit, etiam illum qui fuerat professus, neque tenetur alium loco ipsius subrogare, neque ipse intrare. Hanc conclusionem præterquam superioribus rationibus, hac præsertim mihi persuadeo. Consilium religionis nemo nisi cum omni libertate sequi tenetur. Est enim religio, quippe qua homo ab se abdicat propriam libertatem, perdifficilis: obidque lege sanctè decretus est annus integer probationis. Nullo ergò aut metu aut commissione delicti potest quis in religionem obtrudi, etiam si quis monachos plures vt exirent peruerteret. Neque vllus potest casus dominicum illud verbum mutare, quo ait: Si vis perfectus esse, vade. etc. sed vniuersim hoc relinquendum est libero cuiusque arbitrio. Nemo ad fidem nisi spontaneus admittitur: qua ergò lege possumus ad opera consilij inuitum cogere? Contrarium porrò nos canonicę leges docent, quę licèt vel adulteras, vel hæresiarchas, vel scelestissimos alios intra monasteriorum septa, atque in arctissimas cellulas occludant, neminem tamen ad professionem religionis cogunt. Isti ergò qua ratione putant institutis monasticis fauere, sunt fortè in religionis vota, quæ liberrima esse debent, iniurij: eaque dum homines eô cogunt, odiosa reddunt. Accedit huc, quòd forsan retrahenti alium, minimè illud congruit institutum religionis: neque fortè conuentui expedit. Hac enim de causa statutus est professionis annus ergò si ante ingressum scit sibi non esse salutare, neutiquam intrare tenetur. ¶ Pugnat insuper aduersum istos validum argumentum. Sequitur enim ad eorum opinionem quod qui professum monasterio ademit, profiteri cogatur. Consequens tamen est contra ius concedens probationis annum: quo qui expertus fuerit non sibi ex re esse tale institutum, liberè recedat. Accedit prætereà quod non semper est personarum paritas. Vtrùm vir illustris aut egregiè doctus teneatur ideo religioni se mancipare quod religioni vel parùm vel nihil vtilem extraxerit? Extat deinde ar{ Optimè explicatur quando in conscientia quis ad restitutionem tenetur. }gumentum quod restitutio in foro conscientiæ non obligat nisi illis casibus, quibus si veritas publicè constaret, obligatio secundùm leges oriretur in foro exteriori: at verò neque Papa neque Pręlatorum vllus talis reum criminis compelleret illo pacto restituere: nulla ergò est obligatio in conscientia. ¶ Quinta ni{ Quinta conclusio. }hilo seciùs adhibenda est conclusio. Qui conuentum aliquem aut religionem persona aliqua expoliauit, quę religioni erat frugi (nam de inutilibus nullus subesse potest scrupulus) fortè teneretur de damno dato: neque verò in integrum, sed ad prudentium arbitrium: vt qui rectorem Cathedræ vel fraude dementaret, vel vi exire constringeret, teneretur de damno cessantium prouentuum. Haud tamen hoc tanquam mihi compertissimum statuerim. Imò standum arbitror tunc foro exteriori: nam (vt dixi) non eadem est hîc prorsus ratio quæ de seruo. Hæc autem disputata sint de iustitia: nam de consilio aliud est. Peregregiè nanque fecit Raimundus, per suum ipsius ingressum damnum compensando, quod religioni dederat. ¶ Tertium argumentum iam nos in con{ De tertio argumento. Tria bonorum temporalium genera. }siderationem mittit restituendorum temporalium bonorum. Hæc autem triplici sunt differentia. Alia quippe sunt corporis, alia verò exteriores facultates, ac tertia inter hæc media, puta honor & fama. Quod Ioannes in sua Canonica dixit: Omnia quæ sunt in mundo, aut sunt concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitæ. Inter hæc autem illa sunt nobis congenita penitiùs, ac natiua, atque adeò potiora, quæ ad corpus attinent. In quibus primum est vita quę per homicidium tollitur. De qua re S. Tho. ac Theologi summo consensu respondent in tali casu,{ Qualis debeat fieri pro vita ablata compensatio. } quia æquivalens restitui nequit, sat esse vt fiat possibilis repensatio: veluti quia Deo & parentibus reddere ad iustum non valemus, vt potè à quibus suscepimus vitam, sufficit eis reddere quantum possumus. ¶ At verò operæpretium est hoc pressiùs explicare. Atqui in primis recolendum est ex superioribus necessariam esse homicidæ & restitutionem facere damni dati, & satisfactionem de iniuria: & ideo de vtraque est dubium in foro conscientiæ: nam in foro exteriori posita est talionis pœna: vt iuxta verbum Domini, Qui gladium acceperit, gladio pereat. Hoc autem nihil ad nos: qui tantùm instituimus confessarios ad pœnitentias iniungendas. Dicamus ergò priùs de damno dato. De quo est omnium conclusio, quòd si occisus familiam sudore proprio alebat, tenetur tunc homicida illud damnum compensare, alendo eandem familiam. Et ratio fit illis comperta ex natura commutatiuæ iustitiæ. Sustulit ille viduæ & orphanis alimoniam: reddat ergò. Sic enim decretum est. c. fin. de iniur. & dam. dato: Si tua culpa datum est damnum, iure super his satisfacere te oportet. Hi autem sermones vniuersales, sunt magis veri & minùs vtiles. Opùs est nanque respondere an quicunque{ Dubium. } sit ille homicida: & quantacunque fuerit defuncti familia, debeat illam perpetuò sustentare. Maioris. 4. distin. 15. q. 19. dubio po{ Opinio Maioris. }stremo ait teneri homicidam tantùm reddere hæredibus defuncti quantum ipse iudicio prudentium lucratus fuisset tota vita: deductis laboribus. quia non tantum, inquit, debetur quiescenti homini, quantum laboranti. Hoc autem nihil est dicere: quoniam si illi{ Impugnatio } qui suis manibus victitat laborem ademeris, nihil relinquis: cessans quippe ab opere nihil lucraretur. Item argumentum est contra hoc vrgentissimum. Si enim quis quenquam ab opere & labore cohibet, in integrum tenetur de damno, ac si ille laboraret: nam ille accinctus est operi. Si tu ergò illi obstas, adstringeris ei quod ipse lucraretur refundere. Et ideo Scotus dist. 15. q. 3. ait talem homici{ Scotus. }dam teneri ad sustentationem familię defuncti: non solùm vxoris & liberorum, verùm si ille matrem quoque & propinquos nutriebat, vniuersos quoque cogitur ipse pascere. Et sequitur eum Adrian. eádem distin. citatque in eandem sententiam Speculatorem & Panor. dicentes quod quisque hęredum potest agere pro operis defuncti, quas posset exercere toto suæ vitæ tempore. Hæc autem regula non est{ Improbatio } ad amussim certa, sed dura valde circunspectorum conscientijs. Sequeretur enim quod homicida ante iudicis condemnationem in summam pauperiem redigi deberet, & talem deberet imponere confessarius pœnitentiam. Vnde si homicida pauper est, qui tantum lucratur quantum ille lucrabatur defunctus, teneretur totum dare, & nihil sibi reliquum facere. Quòd si fortè ille occisus erat mercator, cui ampli prouentus proueniebant, & homicida itidem est mercator, teneretur tantundem hæredibus refundere. Adrianus concedere videtur: Maioris verò negat. nam dicit quòd postquàm familia habet aliunde victum, non tenetur homicida illum ei suppeditare. At verò hoc nihil refert: nam si nudam commutatiuam iustitiam consideres, nil interest sintne hæredes diuites, an pauperes. Etenim (vt 5. q. superioris libri dicebamus) non hoc attendit: sed pręcipit vt quantum ablatum est, reddatur, modò qui abstulit soluendo sit. ¶ His ergo prætermissis, certissima quæ hîc potest conclusio stabiliri, est hæc. In his quæ secun{ Conclusio authoris. }dùm speciem reparari nequeunt, restitutio est ad arbitrium prudentium facienda. Neque particularius aliud S. Thomas respondet: nimirum intelligens nihil posse certius constitui. In hoc autem arbitramento habenda est ratio personarum, tam occisi quàm occidentis, quàm etiam hæredum: nam (vt modò disputabamus) nulla aliarum regularum est solida. Quapropter hæc est quæ prudentibus habetur in vsu. Atque adeò plus huc conducit prudentum sententia, quàm Theologorum scientia, vel Iurisconsultorum. Quando enim homicida est diuitijs prępotens, maior est ei restitutio iniungenda, quàm si egeret. Et si occisus inutilis erat suis, minor quàm si erat frugi. Est prætereà in hisce iniurijs considerandum quòd qualitas defuncti non tantum pensari habet ex vtilitate ipsius, indigentiaque suorum, verùm etiam ex valore & dignitate personæ. Nam qui virum ingenuum literísve aut alia ratione insignem occîdit, ad maiorem multò restitutionem tenetur quàm si personam inferioris classis trucidaret. Falluntur ergò qui arbitrantur ob id quòd non reliquit familiam inopem non esse restitutionem necessariam: quoniam talis persona multò pluris erat quàm alia. Quin verò & occidendi modus, si per insidias, aut fraudem, aut per insignem atrocitatem homicidium perpetratum est. Hæc inquam omnia venire debent in consilium vt restitutio legitimè fiat, dummodò hęc omnia iniurius possit soluere, etiam cum graui detrimento suorum bonorum. Tametsi, vt ad superius quoddam verbum respondeamus, non sit propter restitutionem in foro conscientiæ in extremam aut grauem necessitatem quisquam conijciendus. Sed & restat insuper in huiusmodi casibus animaduertendum, id quod in spe est tantùm, non æquipollere ei quod est in re: nam poterat defunctus citò mori, aut languere, ita vt non posset familiam sustentare. Idem prorsus dicendum de mutilatione membri: vt qui manum alteri abscidit tenetur soluere operas medici, & damna, cessantesq́ue labores in integrum: ad arbitrium tamen sapientum virorum. Quòd si quis sententiæ huic obijciat illud Exod. 21. quod iure etiam Canonico de iniur. & dam. dat. cap. si rixati. pro lege susceptum est: nempè quòd si percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, & ille mortuus non fuerit, ille qui percusserit, opera eius & impensas in medicos restituat, cæterùm innocens erit. Respondetur quòd erit innocens respectu homicidij: & si ille qui læsus est, plenè conualuit, euadet tunc & percussor prorsus liber. ¶ Ex his fit consequens quòd non debet æstimari pretium huiusmodi læsionum ad libitum illius qui damnum accepit. Amputauit quis manum alteri, aut eruit oculum: vtrùm teneatur tantum reddere quantum ipse peteret, si ante mutilationem ipse vellet vendere membrum suum? Minimè gentium. Est plebeius qui pro mille aureis nollet orbari oculo: & tamen postquàm auulsus ei est, non tenetur qui eum eruit tantum reddere. Non enim est eadem hîc habenda ratio quæ in rebus recuperabilibus. Si furto surripui equum, debeo vel ipsum reddere, vel simpliciter quantum valet: at quia membra non possunt eadem restitui, non debent tanti æstimari quanti homines illa faciunt quando habent. Quanuis etiam deformitas quæ in mutilo restat, sit etiam repensanda. Sed est tandem adnotandum quòd inter illustres istæ restitutiones non petuntur. Nam damna facilè condonant: iniuriæ enim sunt, quas nunquam obliuioni tradunt. ¶ Secundò, præter damna data tene{ Præter damna etiam iniuria compensanda. Scotus. }tur iniurius satisfacere pro iniuria: sed de hoc quoque diuersæ versantur opiniones. Est inquam Scoti grauis seueraq́ue sententia loco citato. Ait inquam quòd vbi lex talionis iure sancita est, illa est sancta & legitima: & ideo iustè inquit debet illic homicida patienter soluere illam pœnam. Quòd si intelligat dum captus fuerit supplicioque destinatus debere patienter tolerare, verissimum est. Attamen si intelligat quòd ipse se debeat offerre prætori, hoc profectò nulla probabilitate sustineri potest: quoniam nemo reus esse tene{ Nemo reus esse tenetur & actor. }tur, ac simul actor, vt sponte se patibulo obijciat: esset enim hoc contra ius naturæ, quod tam truces leges & præcepta non admittit. Haud tamen credibile est grauem doctorem ita sensisse. Id quod ex subiunctis statim verbis conijcitur. Subdit nanque quòd vbi lex talionis non fuerit statuta, reus non tenetur sibi eam inferre: quia nullus debet esse homicida suî. Hinc enim colligitur quod neque vbi statuta fuerit tenetur reus obijcere se iudici. Hoc enim eôdem recideret, ac si eam sibi inferret. Adijcit nihilo minùs expedire tunc tali homicidæ vt exponat vitam suam in causa iusta, vtpote in bello contra inimicos ecclesiæ pro restitutione facienda illi cuius vitam abstulit. Et subdit quòd si neque tantam restitutionem velit facere, non potest omninò esse immunis à restitutione. Est satis seuera & rigida censura: quam videtur sibi satis corroborare verbo Christi: Qui gladio occîdit, gladio peribit. Et Adrianus consentit cum illo. Ego verò fateor quòd{ Improbatio } neminem possem sic obligare. Christus nanque de vindice gladio reipublicæ loquebatur, quo malefactores pereunt. Imò verò probo viro qui ira succensus vnum homicidium fecit, non subinde consilium esset illa de causa committere se bello: secùs si esset eousque perditis moribus vt esset velut publica pestis. Aliter ergò facienda est satisfactio pro{ Quomodo facienda satisfactio iniuriæ. } iniuria, petendo videlicet suppliciter veniam, vel arbitraria pœnitentia. ¶ Quando verò nulla alia patet restituendi via, commoda restitutio est si interfector orationibus & precationibus mortuum suum apud Deum adiuuet. Idq́ue salutare est vt in sacramentali confessione pœnitentiæ loco iniungatur. Tametsi, vt verum fatear, iustitiæ obligationem de huiusmodi spirituali restitutione planè non video. Neque S. Thom. illius meminit. Quamlibet Scot. loco citato necessariam existimet. Neque verò in foro iudiciali compulsio fit nisi de damno temporali dato, deque compensione iniuriæ. Sed est nihilo minùs saluberrimum consilium, quando interfectus indiget. Nam si à fide catholica alienus vixisset, ridicula esset talis restitutio. ¶ Restat au{ Dubium quibus debeat fieri restitutio. }tem dubitationis nonnihil, qui sint illi hæredes quibus facienda est restitutio de necessitate. Ait enim Scot. quòd si ille defunctus alebat parentes & alios cognatos & propinquos, omnes tenetur interfector pariter sustentare. Et eum sequitur Adrianus, & alij. Respondetur tamen per temperamentum huius{ Sententia authoris. } sententiæ. Sunt enim aliqui hæredes necessarij: nempè qui tale ius habent vt nequeant in totum ab hæreditate excludi: sicut sunt vxor & maritus, parentes & filij: hos enim tenebatur pater sustentare si egerent. Quapropter & hic hæredum ordo succedit in ius defuncti: quibus ideo de iustitia facienda est restitutio. Et ratio est quòd homo est quoddam bonum, non solùm suum, sed vxoris, & prolium, & parentum. Et ideo qui hominem gladio sustulit, illis sustulit. Alij verò sunt hæredes solùm ab intestato, qui tamen non sunt necessarij: vt fratres, & inferiores cognati. Et his rigore iustitiæ in conscentia non tenetur homicida: nam licèt defunctus sua liberalitate illos aleret, non ideo illa obligatio transit in homicidam. Aliâs teneretur pariter alere amicos & famulos, & quoscunque ille in domum receperat. Verum est tamen quòd in foro exteriori fratribus & reliquis agnatis, quia ius habent agendi de iniuria, solet, vt eam remittant, pecunia rependi: non tamen quòd pro damno dato illis quicquam debeatur. ¶ Quòd si super his perconteris, vtrum{ Dubium, an obligatio restituendi transeat ad hæredes. } hæredes homicidæ si ipse viuens non satisfecit, teneantur de damno in conscientia? Respondetur ipsos teneri si defunctus bona reliquit: aliâs minimè. Iniuriam autem compensare, non item conuincuntur. Nisi viuens homicida condemnatus esset transiretque in rem iudicatam vt pro iniuria tantum solueret. SEquitur vt in quarto argumento de fa{ De quarto argumento. }ma & honore lęsis, quomodò debeant restitui. Qualiter autem fama & honor differant, libro sequent. quæstio. 9. vbi eorum tractatus proprium habet locum, explicabitur. Nunc autem satis est nosse famam, quæ bona est existimatio de homine publicitùs habita, per detractionem denigrari: ob idque infamator commodiori aptioriq́ue possibili modo, restituere, resarcireq́ue eam tenetur. Est enim in bonis temporalibus post vitam præcipuum. Neque verò est, sicuti ablata vita, irrecuperabilis: potest enim in integrum restitui. Attamen præstituenda est statim in fronte regula, Quòd læsa fama non{ Regula de fama restituenda. } est de necessitate salutis restituenda, nisi quando contra iustitiam aufertur. quæ regula vniuersalis est in omnibus bonis. Vnde cùm S. Thomas tres assignet infamandi modos: Primus, inquit, cùm quis scilicet verum dicit & iustè non obligat ad restitutionem. ¶ At quia de hac re variæ circunferuntur opiniones, nè tanta authorum citatione stylum obnubilemus, subiectis notabilibus rem aperiamus. Primùm, vt obligatio restitutionis{ Primum notabile. } famæ oriatur, requiritur vt verè fuerit ablata, vel obscurata: nam quandoque ratione obiecti apparet auferri, quæ tamen re vera non aufertur. Id quod quatuor modis{ Quatuor modis obiecto crimine homo non diffamatur. } contingere potest. Primò, si qui diffamatur talis homo est, cui secundùm humanam reputationem illa non est infamia. Dixisti aulicum hominem seruire, vt ipsi aiunt, aulicæ etiam fœminæ: licèt suspicio inde oriatur si modò fœminam nullatenùs infamares: profectò viro non teneris ad restitutionem. Neque si diceres descendisse in duellum cum alio: quanuis hoc secretum esset, & forsan mendacium: quia tali hominum ordini nulla aut perquàm exilis oboritur ex his infamia. Secundò neque aufertur fama quando persona iam publicè erat infamis. Mentitus es, verbi gratia, meretricem tali nocte admisisse lenonem, quem non admiserat: re vera non esset peccatum mortale non restituere ei famam: quia nullam inde maculam ipsa contraxit. Tertiò si infamia est de re leuissima. Vt si quis alium infamaret quòd esset negligens in studio: & quòd non ieiunaret Quadragesimam totam, quanuis mendacium esset: si persona illa erat vulgaris, pro nihilo ducit. Quartò si infamator vel non est fide dignus, vel ioco videtur dixisse: quoniam cui nulla datur fides, etsi delictum incurrat, quia tamen nullam generat infamiam, nullo se illaqueat restitutionis nexu. ¶ Prætereà requiritur vt alius fa{ Secundum notabile. }mam obnubilet per iniustitiæ delictum. Etenim qui more & lege verum crimen propâlat, nihil aufert quo restituere teneatur. Vt si quempiam in iudicio rectè accusasti: aut si per fraternam correptionem ad maiorem emendam prudenter plures accersisti testes, quibus proximi delictum patefaceres: aut si bono amici tui consulens, qui criminosum aut malè fidum seruum recipere in suam familiam adornabat, id nè faceret admonueris: nullus istorum casuum iugo restitutionis hominem subdit. Mox si quis quempiam infamet contra charitatem non violando iustitiam, neque sic innectitur restitutionis necessitate. Detulisti criminosum in iudicium qui re vera dignus erat supplicio, & testibus conuinci poterat, non tamen ad bonum suspiciens, sed iniquo animo, puta ex odio aut ex auaritia, vt illi in sua dignitate per ambitionem succederes. Deliquisti quidem contra charitatem & liberalitatem: non tamen restituere conuinceris: quia non fecisti contra iustitiam. Pari ratione si prælatus proderet reum quem licitè condemnauit: proderet autem quibus illud erat ignotum. Impingit quidem in charitatis iura: haud tamen restituere tenetur. Neque verò qui legitimè diffamatum in vno loco traducit in alio, vbi res nondum erat audita. ¶ Ad hæc requiritur tertiò quod quod læsus est non alia{ Tertium notabile. } via famam recuperauerit: nam tunc immunis fit ille qui infamauit à restitutione: quippe cùm alter iam habeat quod perdiderat. Vt si ille quem de concubinatu traduxi, adeò se compurgauit vt nulla mihi ampliùs habeatur fides, onere sum restituendi exoneratus. Ecce ergò tres conditiones ex quibus obligatio conflatur ad restitutionem: scilicet vt auferas famam, & contra iustitiam, & quam alter non iterum in integrum reparauit. ¶ Post hæc ergò ad singularia descendenti{ Duobus modis quis contra iustitiam infamatur. }bus dicendum restat quòd duobus modis (vt ait sanctus Thomas) vsu venit contra iustitiam infamatio: scilicet quando quis falsum crimen imponit atque iniustè: secundò quando imponit verum, sed iniustè. Sed nun{ Dubium. }quid fieri potest vt impositio falsi criminis sit vnquam nisi iniusta? Quid ergò opùs erat post falsum, addere iniustè. Respondetur fuisse{ Solutio. } necesse: nam (vt libr. sequent. quæst. 4. visuri sumus) iudex ante cuius tribunal ille legitimè probatur nocens, quem ipse nouit esse innocentem, tenetur ipsum supplicio addicere: quo vtique casu falsum illius crimen facto ipso affirmat, iustè tamen: & ideo ad nullam cogitur restitutionem. At verò neque iudex extra illum casum, neque vlla priuata persona sciens ac prudens falsum de alio crimen adstruere valet citra iniustitiam. Tunc ergò ille non faciet idoneam restitutionem antequàm asserat se esse mentitum, nisi forsan inter illos conuenerit, vt alia sit remuneratione contentus. De quo statim verbum alterum adhibemus. Quin verò & hoc obseruandum est documentum, quòd non satis est{ Notandum documentum in restitutione famæ. } coram eisdem, quibus mendacium dixeras, te mentitum asserere: verùm teneris contrariam quam feceras fidem facere: videlicet quia homines procliuiores sunt ad credendum mala quàm bona, iureiurando si opùs fuerit, adhibitisque insuper testibus, monstrare te debes falsum dixisse: vt qui tua culpa fuerat infamia respersus, tua quoque diligentia repurgatus euadat. ¶ Secundo modo, obscuratio{ Secundus modus. } alienæ famæ fit contra iustitiam, quando quis verum crimen detegit: tamen contra iuris necessarium ordinem. Vt si quis occultum crimen vel extra iudicium propalauit, vel in iudicium accusando detulit, quod tamen probare nequiuerat. Quando verò aliâs prætermisit ordinis minutias, non fit subinde restitutioni obnoxius. vt puta si accusauit die festo, aut loco indecenti, aut non seruatis alijs ceremonijs, quæ rei substantiam non mutant. ¶ Veruntamen hic restitutionis casus, perquam difficilis est, si fieri ritè debet ac rectè. Enimuerò hoc certum est non licêre illi infamatori dicere se fuisse mentitum: esset enim hoc ipsum mendacium: quod pro salute totius mundi neutiquàm dicendum est. Atqui id quod sanctus Thomas & Scotus & pleriq́ue Doctorum aiunt, debere scilicet illum tunc dicere se perperàm illud dixisse, atque iniquè proximum diffamasse, neque esse sibi adhibendam fidem, vsque adeò vel parùm vel nihil ad restitutionem confert, vt citiùs ac sæpiùs noceat. Alij ergò recentiores aiunt infamatorem tunc debere vti amphibolis verbis, vt sic ipse non mentiatur, vt tamen alij arbitrari possint, fuisse mentitum. Sed re vera præterquàm quòd hoc, genus esset mendacij, nihil vtilitatis afferret. Ob idq́ue satius mihi semper visum est, quod & hîc Caiet. ait, non ampliùs talem detractorem coram eisdem de re illa fari debere: sed bonam vbique eiusdem hominis existimationem dispergere, videlicet quantum citra mendacium valet. Et quanuis inde alij quòd non se ipse retractat, colligant verum dixisse, non tamen ipse ampliùs facere valet. At verò tenetur ei, cuius infamiam vulnerauit de damno dato: nempè si causa illius iniuriæ aliquam iacturam suorum bonorum fecit. Non tamen in integrum, ac si per mendacium eum diffamasset, sed ad arbitrium sapientum prudentumque virorum. ¶ Verùm tamen in his restitutionibus faciendis pensanda est rei possibilitas. Ecquis enim restituere valeat si ei quem diffamauit impedimento fuit nè episcopatum aut egregiam cathedram amplámve dignitatem obtineret? Debet ergò in hisce casibus consilium teneri sapientum. ¶ Tertius verò modus qui ab Scoto & Richardo & cæteris adijcitur iniustè in{ Tertius modus infamandi iniustè. }famandi, vsu venit quando quis negat occultum suum crimen, quod alter iniustè detegit, siue in iudicio siue extrà. Vt dum occultus concubinarius aut fur præter ius denuntiatus, ait denuntiantem fuisse mentitum. Dubium enim est teneatúrne illi restituere famam quam ei sauciat, dicendo illum esse iniquum delatorem. Et quidem Caietan.{ Caietanus. } hîc: & in Summa, in verbo, restitutio, vtrunq́ue eorum ait teneri alteri restituere: quandoque mutuò sunt sibi inuicem iniurij: & nullus, vt ipse arbitratur, potest suam famam remittere. Scotus verò & Richar{ Scotus. }dus mitiùs respondent: nempè illum concubinarium non teneri sic denuntiatori restituere famam, vt occultum suum crimen fateatur: sed alijs verbis eum excusando: nempè dicendo bona intentione & zelo illum fuisse adductum. ¶ Crediderim tamen, si{ Sententia authoris. } meum est auscultandum iudicium, quòd licèt hoc quod Scotus admonet salûbre sit consilium: tamen secundùm iustitiæ rigorem ille iniustè infamatus nullatenùs tenetur denuntianti vel accusanti restituere: etiam si suum crimen negauerit, ex qua negatione colligatur alium fuisse vel mentitum, vel falsum locutum. Id quod & ante nos Syluest. adstruxit, in verbo, restitutio. 3. §. 3. Nam qui suo vtitur iure, nemini iniurius est, atque adeò rigore iustitiæ non cogitur illi quidpiam restituere: ille autem qui tali casu suum celat crimen, suo vtitur iure. Quòd si arguas, illum dum negat crimen quod fecit, mentiri: & si cum iuramento id negat, peccare mortaliter: ex quo consequens apparet, alteri ad restitutionem teneri. Respondetur primùm quòd potest celare tacendo, scilicet neque affirmando neque negando. Secundò respondetur quòd etiam si negando citra iuramentum peccet, non tamen mortaliter: quia non perniciosè mentitur: quandoquidem ius habet celandi. Et quanuis deierans mortaliter peccet contra Deum, non tamen iniustitiam contra reuelatorem committit. Neque verò, vt Scotus putat, contra rem publicam: quoniam quandiu ipse habet ius suum contegendi crimen, non est inobediens iudici: atque adeò neque ad restitutionem cogitur. Est enim alta mente, illa supraposita regula seruanda, Nullum peccatum ad restitutionem obligat nisi sit contra iustitiam. Quocircà metaphysica hæc distinctio Caie{ Caietanus. }tani, scilicet quòd accusator potest considerari vel tanquàm iniustè accusator: & tunc alter crimen negando, non facit ei iniuriam: sed tamen potest etiam considerari tanquam homo, & tunc fit illi iniuria. Metaphysica inquam hæc distinctio, profectò nihil ad mores refert: nam cùm ipsissimus homo sit qui accusat, nullam ei irrogat iniuriam, qui se suo iure ab illo tuetur. Prætereà inanis est ille modus mutuæ restitutionis. Nam si qui accusauit non potest dicere falsò se accusasse, quia mentiretur: sed accusasse iniustè, per hoc non resarcit alterius famam: imò potiùs confirmat rem veram affirmasse. Item postquàm alter non tenetur crimen suum occultum confiteri, si diceret, vt vult Caietanus, alterum non fuisse calumniatorem, illa esset quasi confessio proprij criminis. Ille ergò infamatus non tenetur restituere accusanti: sed si alteruter, potiùs accusator qui priorem intulit iniuriam tenetur accusato. ¶ Præter hęc quando vterque teneretur, certum est, contra quam Caietanus censet, locum habere compensationem: vt scilicet iniuria pro iniuria remitteretur. Potest enim quisque suam famam & remittere & commutare, vt statim videbimus. ¶ Quartus denique modus iniustè infamandi est tanto pernicio{ Quartus modus infamandi iniustè. }sior, quanto vsitatior & minoris æstimatus. Nempe dum quis quæ audiuit retulit. Audisti scilicet vicinam tuam amicum receptare: id autem, vt ingenium est hominum, statim in aures viciniæ hisce verbis susurras: Hoc aut illud audiui: ego quidem non credo, sed audita refero. Est profectò ingeniosus, sed pestilens detrahendi modus. Nam quo tu teipsum sanctiùs iustificas, maiorem tibi arrogas fidem, & ideo peiùs infamas. Sic enim fama, vt ait ille, vires acquirit eundo. Quare etsi Scot. loco citato distinct.{ Scotus & Caietanus. } 15. q. 4. & Caietan. 2. 2. quæstione. 73. articu. 2. illam censeant non esse directè infamationem, quia ex natura rei non aufert famam, neque obligare putant ad restitutionem nisi ratione scandali: profectò ego non sic auderem tutas reddere conscientias. Imò qui sic infamat, licèt non teneatur dicere se esse mentitum, quandoquidem id audiuit: tenetur tamen non solùm dicere leuiter se esse locutum, verùm & operam dare, vt opinionem quam alij conceperunt illis adimat. Nisi fortè res sit tam publica, vt alia via inserpserit. Cauendum ergò est maximè ab huiusmodi susurris. ¶ Præter hæc autem de hac famæ restitutione multa doctores controuersantur dubia, quæ sunt ordine discutienda. Primum est vtrùm cum detrimen{ Primum dubium. }to propriæ famæ restituenda sit aliena. Apparet enim id non esse necessarium: tum quòd vnusquisque debet potiùs suæ famæ consulere quàm alienæ: tum etiam quòd fama quam ego alteri abstuli, non mihi accreuit. Debeo inquam quos deprædatus sum nummos eò restituere, quòd mihi accreuerunt: ob id autem quòd famam alterius obscuraui, mea non fuit facta clarior. ¶ Respondetur, nihilo minùs procul dubio cum propriæ famæ detrimento eam tenemur, quam lacerauimus, reficere. Nam licèt nostræ propriæ quàm alienæ accuratiùs debeamus prospicere: haud tamen vlli licet cum alterius iniuria sibi consulere. Neque dissimile est in alijs bonis temporalibus. Si enim alienam domum incendio absumpsisti, aut hominem coëgisti suas merces in vndas iactare, licèt nihil tibi accreuerit, teneris nihilo minùs restituere. Vnde acutè profectò Aristot. 5. Ethicorum docuit in huiusmodi iniurijs, licèt non proprium, tamen metaphoricum esse lucrum: nempè quòd tuam explens voluntatem alium deuicisti: od idque perinde teneris restituere ac si quod abstulisti tibi esset appositum. ¶ Hoc autem dubium, al{ Alterum dubium. }terum parturit: vtrùm scilicet vsque adeò hoc sit verum vt nullam exceptionem admittat. Est enim prægraue, vt si Antistes, vel alter egregiæ existimationis, famam priuati hominis maculauerit, teneatur cum tanta iactura suæ alienam reficere: dicendo se esse mentitum, vel quid simile. Respondetur leges has morales non esse tanto cum rigore auscultandas, sed vt sapientissimus quisque ponderata personarum qualitate censeret: & ideo personæ illustri satis est si quam obtenebrauit alterius famam, pecunia, vel alia ratione compenset. Quòd si alter noluerit, non tenetur infamator amplius facere: nam etiam in pecunijs si debeo decem, quæ soluere non possum nisi cum milium detrimento, profectò differre possum solutionem, vel aliam viam indagare soluendi. ¶ Grauius autem dubium,{ Tertium dubium. } huic affine, est, vtrùm fama sit cum detrimento propriæ vitæ restituenda. Caiet. nanque. 22. q. 62. ar. 6. quem iuniores nonnulli sequuntur, tres rerum ordines distinguit: nempè pecu{ Bonorum distinctio. Regu. Caiet. }niam, honorem ac simul famam, & tertiò vitam. De quibus hanc constituit regulam. Rem inferioris ordinis nemo tenetur cum detrimento rei superioris restituere: vt pecuniam cum detrimento seu famæ seu honoris: nec famam vel honorem cum detrimento vitæ: sed rem cuiuscunque ordinis cum detrimento rei eiusdem ordinis. ¶ Regulas autem huiusmodi ex visceribus metaphysicæ expressas, multò plus nimio Caietanus ad morum philosophiam accommodauit: quæ ideo non possunt non esse fallaces. Profectò{ Reprobatio } non est quòd ambigi possit, quin pecunia debeat nonnunquàm cum detrimento famæ restitui. Primùm enim nemini fas est cum detrimento & iniuria alterius suum protegere honorem & famam: neque alter qui læsus est tenetur iuri suo etiam pecuniario cedere, vt qui iniuriam intulit, suam protegat famam. Suffuratus es, verbi gratia, amplam pecuniam: haud dubium quin debeas omnem adhibere diligentiam vt secretò restituas. Si tamen neutiquàm sine famæ & honoris periculo potes, non ideo debet alter sua denudari substantia: maximè cùm damnum illius graue est. Haud enim negamus quin debeat respectus haberi famæ & pecuniæ: sed tamen, cæteris paribus, maius est ius innocentis, qui à te iniquè læsus est. Secundò, quanuis metaphysicam rationem inire velimus, & si fama genere suo præstantior sit quàm pecunia: tamen tantum potest æris accumulari, vt cumulus ille multò sit pretiosior fama tua. Est quidem aurum suo genere argento pretiosius, sed tamen tantum esse potest argenti pondus, vt multò æstimetur pluris, quàm minus auri. Porrò ergò illa regula valde perniciosa est in rem publicam: quam idcircò absit vt vllus credat qui suæ studet conscientiæ consulere. ¶ De vita autem quòd quis cum{ An cum periculo vitæ teneatur quis restituere. } eius periculo aliquam teneatur restitutionem exequi, vrgentius dubium est. Etenim cùm, vt suprà diximus, non modò nemo sit dominus vitæ, verùm neque ob vllum delictum teneatur se morti offerre, vt libro proximo dicturi sumus, aut mortem sibi ad quam condemnatus est asciscere: consequens esse apparet vt cum eius periculo nemo ad restitutionem teneatur. Respondetur ergò quòd secundùm communem legum ordinem & morem nullus tenetur cum periculo mortis restituere, non solùm pecuniam aut famam, verùm neque vitam quam alteri abstulit, etiam si insignem virum occiderit. Et in hoc etiam fallit regula posita, scilicet quòd res debeat semper restitui, etiam cum periculo rei eiusdem ordinis. Secundò nihilo minùs, saluo meliori iudicio, crediderim singularem posse euentum contingere quo quis cum periculo propriæ vitæ teneatur restituere, non solùm famam & honorem, verùm etiam fortèrem pecuniariam. Exempli gratia. Si quis illustrem familiam de hęresi aut de crimine læsæ maiestatis mendaciter diffamasset, ita vt nisi mendacium retractasset, eadem prosapia perpetua illa labe maneret infecta: deberet quidem omnem adhibere diligentiam vt vitam propriam in tuto constituendo testimonium peremisset. At verò etiam si non posset sine periculo vitæ, credo nihilo minùs teneretur. Veruntamen prudenter discernendum est, delictúmne & damnum iam transierit, an verò sit semper dependens. Occidisti hominem, vt dicebam, quem iam in lucem restituere non potes, non teneris vt pecuniam pro illo restituas periculo te mortis exponere: neque si famam denigrasti quam infamatus recuperare non potest. Sed tamen de illo casu loquor quando ex te fama actu pendet vt recuperari possit. Idem censuerim de vita: vt si ob tuum solum falsum testimonium vinctus quispiam est qui morti addicitur: profectò tenereris etiam cum periculo tuæ{ Notanda distinctio. } vitæ illum morti eripere, in quam tu illum adigis. Secùs si tu crimen commisisti ob quod ille falsò condemnatur. Enimuerò si tu illi non imposuisti, nihil tua refert: ob idq́ue nulla lex teipsum tunc prodere cogit. ¶ Quid autem dum quis famam restituere non potest? Diuus Thomas ait debere aliter recom{ D. Thomas. & Scotus. }pensationem facere: idemque Scotus in. 4. distinctio. 15. secundùm tenorem illius glossulæ super cap. ecclesia. vt lite pend. nih. innoue. Cùm res restitui non potest, in alio æquiualenti fieri debet restitutio. Syluest. verò in{ Syluester. } verbo, detractio. §. 4. affirmare audet contrarium: Illa nimirum similitudine ductus, quòd sicut pecunię debitor dum non est soluendo, non tenetur honorem aut famam exhibendo recompensare: ita neque qui famam restituere nequit tenetur pecunia satisfacere. Et habet probabilitatis nonnihil. Nam aliâs qui neque per pecuniam potest restituere, deberet eam orationibus vel alia via repensare. Nihilo minùs non est ab opinio{ Sententia authoris. }ne regia diuertendum. Enimuerò cùm pecunia pretium sit omnium rerum, illa æstimatur & honor & fama. Et ideo per illam aut per aliud pecunia æstimabile, facienda est horum restitutio. Quando verò illa deest, non est cur per orationes vel per honores restituatur: quia hæc non sunt rerum pretia. ¶ Super his autem omnibus potissima hîc quæstio de hoc disputatur, vtrùm fas cuique sit suæ remittere famæ restitutionem. Cuius vtique partem negatiuam tuetur Caiet.{ Caietanus. } 2. 2. quæst. 73. articulo. 2. & in sua Summa, verbo, detractio: cui non desunt alij recentiores sequaces. Atqui fundamentum eius est hominem non plus esse famæ suæ & honoris dominum quàm vitæ: atque adeò sicuti occidere se non potest, neque eandem facultatem alteri facere, ita neque famæ suæ restitutionem remittere. Sed tamen hæc quæstio non est quod magnum nobis negotium hîc facessat: quippe qui suprà quæst. 3. contrarium fundamentum iecimus, & vt arbitror constabiliuimus: nempè quòd homo est honoris sui & famæ dominus sicuti pecuniæ. Tametsi in eodem ordine pluris habenda sit quàm pecunia: secundùm illud Prouerb. 22. Melius est bonum nomen, quàm diuitiæ multæ. Ex{ Solutio dub. Prima conclusio. } quo quidem contrario fundamento contrariam modò elicimus conclusionem: videlicet remittere famæ restitutionem atque honoris, genere suo non esse peccatum mortale: nisi circunstantia personæ, scilicet quia est in publica dignitate aut magistratu constituta: aut fortè alia ratio mortale illud efficiat. At si absque vlla causa illam quis remittat, aut se non grauiter infamet, erit ei peccatum veniale: sicuti prodigalitas pecuniæ quæ genere suo non est mortale: vel saltem in eodem ordine paulò deformius. Et ratio est: quia eiusdem ad seipsum in his quorum homo est dominus nulla intercedit ratio iniustitiæ: sed erit peccatum præter charitatem qua quisque tenetur se & sua diligere: quod quidem in temporalibus non attingit ad mortale. ¶ Ex{ Secunda conclusio. } qua quidem conclusione subinfertur secunda: scilicet quòd si quis aliqua bona & honesta causa ei qui se infamauit citra aliquam restitutionem parcat: nempè vt illius qui aliâs probus est, honori consulat: aut propter aliam pietatis rationem: non solùm nullam contrahet culpam, verùm & officium præstabit charitatis. Loquimur enim semper absque circunstantia personæ publicæ. Conclusio est non solùm nostra, verum Adriani, authoris non infimæ notæ, in. 4. quæstione penultima, de restitut. quinetiam Sancti Thomæ expressè, quicquid Caietan. contrà conetur. Ait siquidem. 22. quæstione. 64. articulo. 5. hominem esse constitutum dominum suijpsius per liberum arbitrium, & ideo licitè de seipso disponere posse quantum ad ea quæ pertinent ad hanc vitam. Neque quicquam excipit præter transitum huius vitæ ad aliam. vbi palàm asserit omnium præter solam vitam esse hominem dominum. &. q. 73. ar. 4. absque vllo ęnigmate explicatissimè ait, in arbitrio hominis positum esse detrimentum suæ famæ pati: nisi hoc vergat in periculum aliorum: vtpote si quis persona sit publica: secundum illud Greg. homi. 9. super Ezech. Linguas{ Gregorius. } detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare, nè ipsi pereant: ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, vt nobis meritum crescat. Quin verò non solùm ex doctoribus, verùm ex Euangelio id non est illatu difficile. Haud enim Christus tantam honoris & famæ curam nobis commendauit, vt declararet non habere nos illorum dominium. Imò Matth. 5. & alibi sæpe, honores omnes cum splendoribus huius mundi impendiò nos admonet vt abijciamus. Et alibi, nè optemus primas cathedras. Et de fama ait Paulus, pro minimo habere, iudicari ab hominibus. Non ait pro nihilo, sed pro minimo: quia fama aliquod bonum est, sed non de præcipuis. His adiecimus loco citato sanctorum exempla: puta Ambrosij, Augustini, & Anselmi, qui seipsos in suis scriptis humilitatis gratia diffamârunt. Quod certè non fecissent nisi intra limen virtutis id illis licuisset. At si fundamentum illic satis demonstrauimus, quod arbitror demonstrasse: nempe hominem esse dominum suæ famæ: nulla est ratio cur hîc in confirmandis his conclusionibus immoremur. sanè quæ inde planè colliguntur. At verò quando infamia esset hæresis aut apostasiæ quæ contra fidem & religionem ex regione militant: talis infamia non est ferenda, sed omninò repellenda, & quàm fieri maximè potest abstergenda. Exemplo Christi, qui, vt legitur Matth. 4. cùm alias sibi illatas à dæmone iniurias æquanimiter tulisset, vbi de idololatria eum tentauit, acerbitate vsus in eum est. Istæ autem conclusiones apertiùs etiam num dilucidabuntur lib. proximè sequenti, quęst. 10. Vbi ex eodem fundamento collecturi sumus non esse homini contra iustitiam seipsum infamari permittere: quin verò quandoque virtutem. Et re vera contraria huic nostræ opinio turpiter derogat iuribus amicitiæ. Possum enim pro amico vitam exponere, quanuis illius non sim dominus: cur ergo non possim exponere famam & honorem? ¶ At verò non desunt in contrarium{ Argumenta contra conclusionem. } nonnullæ obiectiones. Prima videlicet quæ ex Sapiente asciscitur, Curam habe de bono nomine: bonum enim nomen melius est quàm diuitiæ multæ. Respondetur tamen curam quod habenda est boni nominis eandem esse, quod nobis virtutis incumbit: vtpote cuius præ{ Colenda virtus quam sequitur honor. }mium est bonum nomen. Debemus ergo bonum procurare nomen insequendo virtutem. Est enim eius vmbra. Quapropter sicut eum qui recta pergit ad solem vmbra sequitur: sic & qui virtutem colit subsequitur honor. At quia, vt ait Aristot. honor non est in potestate honorati, sed honorantis: non est tanta cura facienda per se boni nominis. Propter quod dicebat Paulus, perparuifacere iudicari ab hominibus. Et Augustin. 11. q. 3. Can. senti. ait Secundino Manichæo: Senti de Augustino quicquid libet: sola me in oculis Dei conscientia non accuset. Imò qui bonum nomen nisi per virtutem procurat, nunquàm illud attingit: sicuti qui Soli terga vertit, vmbram quam persequitur nunquàm assequitur. ¶ Quòd si nobis eundem Augustinum obijciamus. 11. q. 3. can. nolo. vbi homines crudeliter ait propriam famam contemnere. Nam vita, inquit, nostra est necessaria nobis, sed fama nostra necessaria est alijs. Respondetur non infinuasse Augustinum dominium famæ nostræ non esse penes nosipsos. Imò id potiùs de vita debuisset asserere, cuius non sumus domini: & tamen ait quòd vita nobis est necessaria. Sed tantum ait quòd licèt fama res sit propria nostra sicut nostra pecunia: vbi tamen opùs illa fuerit reipublicæ, debemus per bonam nostram famam ei seruire: sicuti qui diues est, suis pecunijs. Attamen inde hoc tantum fit consequens quod homo in dignitate constitutus, aut reipub. necessarius, famam propriam suæ functioni mancipatam habeat & obligatam: vtpote sine quod gubernare nequit subditos: & ideo non ita possit eam negligere. Haud tamen inde sequitur quòd priuatus homo teneatur suam seruare famam, sicut neque alia bona temporalia. Præterquàm quòd August. loquebatur quibusdam mulierculis, quæ consultò humilitatem venditantes, diffamabant sese, admittentes ad se viros: quod certè non erat licitum. ¶ Hinc ergo ad præfectos gradum faciamus. De quibus prima sit nostra{ Prælatus negligens famam peccat mortaliter. } assertio, quòd prælatus quamdiu prælatus est contra iustitiam mortaliter peccaret, si in re præcipui momenti suam negligeret famam: quoniam, vt modò dicebam, habet illam officio mancipatam. Attamen si non esset persona adeò egregiè vtilis reipublicæ, & vellet magistratum abdicare, non magis teneretur seruare famam quàm persona priuata: secùs si vult in loco publico perseuerare. ¶ Ex{ Quorundam opinio. } his autem plerique colligunt, eum qui prælati famam dilacerat, non illi tantum obligari ad restitutionem: sed etiam subditorum collegio. Nam fama, inquiunt, non sua est tantum, sed & collegij. At verò absque moderatrice distinctione non id crediderim. Fama enim pręlati sua est propria, ac si persona esset priuata: licèt ad suam functionem illa indigeat. Ob idque dum infamia, de prælato tantùm dispersa est, puta quòd concubinam habet, vel aliud crimen in quo subditi cum illo non participant, illi satis est restitutionem fieri: licèt maior sit faciendi obligatio quàm si persona esset priuata. Si tamen ipse ab restitutione infamatorem absoluat, profectò crediderim, licèt ipse malè faciat, alium nihilo minùs tutum manere: neque quidpiam ampliùs debere collegio: sicuti si suam prodigeret pecuniam, qua egebat vt erogaret in pauperes. Nam ipse est dominus suæ famæ, licèt malè dispenset. Secùs si crimen totum collegium subnotaret: vt puta si infamaretur de symonia, aut de hæresi, vnde subditi infamiam participij contraherent. Tunc etenim & collegio debetur restitutio. ¶ Ex his quæ dicta sunt dubiolum aliud solutum euadit. Nempe vtrùm possit compensatio fieri in fama. Planè enim colligitur fieri posse. vt si tu meum de re aliqua corrosisti nomen, atque ego vicissim tuum, non solum conuenire possumus vt vterque cum suo maneat vulnere, si personæ sumus priuatæ: verùm etiam mihi licebit non tibi velle restituere nisi eandem tu mihi solutionem facias. Probatur: quoniam, vt diximus, fama potest per pecuniam repensari: & ideo ficut in nummis, ita & in fama locum habet huiusmodi cambium. Haud tamen infamatus potest per modum vindictæ infamatoris nomen lædere: sed tunc duntaxat vt vim{ Infamando vim vi repellere licet. De quinto argumento. Differentia famæ & honoris. } vi repellat: prodendo scilicet aliquod verum eius crimen, quod ad labefactandum illius testimonium necessarium est. ¶ Quintum argumentum: Vbi de honoris restitutione inquisitio fit, non est tantæ ambiguitatis. Differunt autem honor & fama, vt. q. 9. latiùs dicturi sumus, quod bona fama est bona existimatio & opinio quæ de homine habetur: quæ ideo per detractionem denigratur: nempe aut per impositionem criminis falsi, aut per veri propalationem. Honor verò est reuerentia quæ alteri fit propter aliquam excellentiam, aut virtutis, aut generis, aut magistratus, aut doctrinæ, &c. qui quidem honor deteritur auferturque per conuitia aut contumeliam. Ob idque faciliùs restitui potest quam fama: scilicet per contrariam reuerentiam. ¶ Sed de hac tamen reuerentia hęsitari assolet, vtrum ad{ Dubium. } honorem rependendum satis sit veniam petere. Ad quod Caieta. q. citata. 22. q. 72. art. 3. imperti{ Opinio Cai. }nentem esse censet ad honoris restitutionem, veniam petere. Haud tamen tam absolutum verbum proferre aufim: sed per hæc documenta potiùs ineunda est responsio. Primum, petere veniam, decentissimus est & rei accommodatissimus { Primum documentum. } modus honoris restituendi: quandoquidem restitutio per antidotum fieri debeat, hoc est per contrarium: vnde cùm contumelia & conuitium signa sint contemptus, videlicet quod contumeliator vt superiorem se gerit, alterum subigens: proprium antidotum est contraria humiliatio: etiam corporis inflexio. Secundum assertum est, hoc neque{ Secundum. } sufficere semper, neque semper esse requisitum: sed prudenti arbitramento opùs esse. Quòd enim non semper sufficiat, patet: nam aliquando contumelia est tanta vt id non sufficiat, sed alia sit compensatio requisita. Quòd autem neque id requiratur, liquet ex regula beati Augustini, qui ait, non decere prælatos veniam à subditis petere. Quare neque plebeius homo iusta ratione à viro illustri tantam humiliationem exigeret: sed aliter fieri posset restitutio. Quin adde cùm mos inter nobiles & illustres non sit huiusmodi venias petere, non sunt à confessoribus ad illas cogendi: sed more suo, qui tamen ab euangelico non exorbitet, eiusmodi restitutiones facere. ¶ Ad hæc discerniculo quoque opùs est{ De his qui paßi sunt iniurias. } quantum ad illos qui sunt contumelias passi, quomodò sit eorum conscientia ad remittendum iniuriam stringenda. Tenentur enim non habere animum vindicandi se priuata autoritate. Nam, vt habetur Deutero. 32. & ad Roma. 12. Mihi vindictam, & ego retribuam. sed tamen non tenentur aut damnum acceptum aut iniuriam remittere: dum tamen more & ordine per publicam potestatem eam exequantur. AD sextum argumentum de eo qui ob{ Ad sextum argumentum. }staculum est alterinè beneficium adipiscatur, sanctus Thomas respondet tribus dictis. Primum. Si quis iustè, puta intendens honorem Dei, vel ecclesiæ commodum, minùs dignum impediat, vt sacerdotium digniori conferatur, nulla inde emergit restitutionis obligatio: quia nulla interuenit culpa. Secundum dictum est. Si quis iniustè, odio scilicet eum, consilio, vel alia via qui dignus est & idoneus impediuerit, anteà tamen quam prælatus aut electores firmatum habeant animum ei conferendi, tenetur ei compensationem aliquam facere, conditionibus personarum perpensis & propinquitate in qua erat ad obtinendum, secundùm Sapientis arbitrium. Non autem tenetur in totum, eò quod prouisio illa impediri poterat. Tertium as{ Tertium. }sertum. Si autem eum quis impediat nè beneficium obtineat cui pręlatus firmiter iam conferre constituerat in totum, per regulam Aristotelicam argumento citatam: Quod parùm distat à re, nihil distare videtur: secundùm tamen possibilem facultatem. ¶ Anteà verò quàm ad istorum examen descen{ An qui non confert digniori vel digno teneatur ad restitutionem. Opinio Cai. }damus, quæ de impediente asserta sunt, explorandum est de conferente, an si non conferat digniori, aut saltem digno ad restitutionem teneatur, & cui sit illa facienda. Hoc enim hîc à diuo Thoma desideratur: cùm tamen inde res tota pendeat. Et quidem Caietan. hîc, art. 2. in dubio tertio pro indubitato habet, quòd non conferens digniori teneatur eidem ad restitutionem. Nam peccat, inquit, contra iustitiam distributiuam: & certum est huiusmodi iniustitiam obligationem párere restituendi: nam distributor tenetur id quod est totius rei publicæ, partibus applicare. Quare si alicui pro merito non conferat, deinceps distributiua iustitia vertitur in commutatiuam, secundum quam restituere ei tenetur: vt planè diuus Thomas ar. 1. huius quæstionis in solutione tertij docuit. Et quidem si Caietani fundamentum esset veritatis germanum, indubitabilis esset conclusio. Arbitratur nanque bona ecclesiastica{ Fundamentum Caieta. } perinde omninò habere ac bona reipublicę, quæ sola distributiua iustitia debentur ciuibus: vtpote quæ in bonum eorum instituta sunt. At verò fundamentum hoc pro nostra virili falsitatis redarguimus libr. proximo, quæs. vltima: vbi & sacris oraculis & bonis rationibus contrarium constabiliuimus: nempe quod quanuis negandum non sit quin beneficiorum collatio instar fieri debeat distributiuæ iustitiæ, finis tamen eius est ęqualitatem constituere commutatiuæ. Eò quòd decimæ non sunt institutæ in præmium personarum pro eo quòd literis & moribus pollent. Nam si ecclesiæ non essent nobis necessariæ, nunquàm fuissent Christianis decimę imperatæ. Sunt ergo mera stipendia ecclesiæ, ministris pro eorum ministerio instituta: quæ dantur illis non quia boni sunt presbyteri, vt illic adnotauimus, sed quia bene præsunt: iuxta verbum Christi, Dignus est operarius mercede sua. Et illud Pauli, Si nos vobis spiritualia seminamus, non est magnum si carnalia vestra metamus. 1. Corint. 9. Eadem ratione imperatæ fuerunt olim Leuitis. Hęc autem omnia iam illic satis explicuimus: quæ ideo repetitione non indigent. Meditanda ergo hîc est potissimùm commutatiua iustitia per quam pontifices electoresque ministrorum ecclesiæ debent eisdem ecclesijs idoneos ministros pro ratione stipendiorum quæ singulæ illis persoluunt. Contemplandus enim est Christus tanquàm institutor Christianæ familiæ, qui ministeria ecclesiæ instituit & ministris decimarum mercedem proposuit, & fidelitati prudentiæque dispensatorum commisit vt idoneos ministros suis prouiderent ecclesijs. ¶ Ex his ergo planè, ni fallor, duæ colliguntur conclusiones. Prior. Prouisor te{ Prior conclusio. }netur per iustitiam commutatiuam dignum ecclesiæ prouidere: quod ideo qui non facit, sed illo repulso præfert indignum, tenetur, non illi quem prætermisit, sed ecclesiæ restituere. Atqui hoc ipsum Adrian. posteà{ Adrianus. } Pontifex censuit in illa restitutionis quæstione quæ est De collatione beneficiorum. Tametsi rem non vsque adeò disseruit. Conclusio est nota: quia ille non peccat contra iustitiam commutatiuam nisi in ecclesiam quæ stipendia soluit. Nam dignus nullum habet ius acquisitum, neque eius causa, quæ præcipua fuerit, institutæ sunt decimæ. ¶ Et confirmatur similitudine iam insinuata. Si enim paterfamiliâs œconomum suum conductum operarios mitteret, ille autem illos studio conduceret qui non essent ad operas idonei: restituere profectò teneretur, non illis idoneis, quos prætermisit, sed domino cui damnum dedit. Atque huic porrò sententiæ communis animorum conceptio applaudit. Si enim Rex aut Pontifex inidoneo atque indigno ecclesiam aliquam desponsaret, consensus populi non censeret eum teneri ad restitutionem illi cui non dedit, sed revera ecclesiæ. Cui idcircò deberet alium episcopi adiutorem adhibere: vel alia ratione prospicere vt damnum illi in detrimentum animarum datum, alleuiaret. ¶ Posterior conclusio est, quòd vbi digno{ Posterior conclusio. } sacerdotium confertur, digniore prætermisso, quanuis grauiter elector aut prouisor peccet, tamen non est quod rigore iustitiæ ad restitutionem condemnetur. Prior pars iam satis illic à nobis demonstrata est: vbi malorum turbam protulimus quæ inde nascuntur quod digniores non eliguntur. Posterior tamen inde veritatem sortitur, quòd tunc non peccatur contra iustitiam commutatiuam: appellamus enim dignum pro ratione prębendæ. Si ergo ecclesiæ minister applicatur pro quantitate sui stipendij, non fit ei iniuria contra rigorem iustitiæ commutatiuæ, vt debeatur ei restitutio. Dixerim contra rigorem: quia semper fit ei aliqua iniuria contra fidelitatem, postquàm alius dignior poterat ei prouideri. ¶ Contra hæc autem est argumentum quod vulgus nobis obmoliri potest: isti nanque qui ad hæc sacerdotia anhêlant, sibi potiùs cum Caietano arbitrantur faciendam esse restitutionem: quia peccatur contra iustitiam distributiuam. Eisdem autem non sic est respondendum vt negetur iniustitiam distributiuam obligari ad restitutionem illis faciendam quibus malè distribuitur. Sed tamen id intelligitur quando illa est mera iustitia distributiua: scilicet qua distribuuntur bona quę ciuibus ob suam ipsorum causam sunt instituta. Hæc autem iustitia non est in proposito, vt expositum est: quoniam etsi sacerdotia & præbendæ debeantur dignis, & ditiora dignioribus: hoc tamen non est propter ipsos, sed propter ecclesias quibus ministeria debentur. Haud tamen diffitendum quin ob violatam distributiuam iustitiam de{ Quomodò tenetur prælatus digniori prætermisso. }beat prælatus illius dignioris prætermissi, vbi alia electio occurrerit, accuratiorem rationem habere. ¶ Idem affirmatiùs & clariùs asseruerim de conferendis magistratibus sæcularibus, qui administrandæ iustitiæ seruiunt. Debentur inquam dignioribus per distributiuam iustitiam: sed tamen si illi prętermittantur, restitutio non est facienda prętermissis, sed populo qui stipendia contribuit, & damnum accipit iniuriaque afficitur. ¶ At verò statim contra hæc insurgit argumentum: nimirum quòd si hæc vera sunt, inferri inde protinùs apparet, vt neque qui alterum à consecutione beneficij per iniuriam impediuit, teneatur eidem ad restitutionem: cuius tamen contrarium & S. Thom. & vniuersi Theologi docent. Respondetur nullam esse consequentiam. Nam etsi qui malè eligit, commutatiuam iustitiam aduersus ecclesiam violat: nihilo minus qui capax est sacerdotij, atque ad illud idoneus, ius habet peculiare petendi & procurandi: atque, si ei concedatur, possidendi: ob idque qui contra hoc ius illum obtinere conantem impedit, eidem facit iniustitiam, atque adeò restituere debet. Quocircà falsa est illa regula ac seductrix Geraldi Ol{ Regula Geraldi falsa. }donis, quam recitat Adrian. illo cap. de restitutione: Consequenter quæro, videlicet quod impediens aliquem ab eo quod nondum erat sui iuris, sed dependebat ab alterius mera voluntate, non fit ei ad restitutionem obnoxius. Falsa inquam est: Nam etsi in arbitrio prælati sit dare huic vel alteri, nihilo minùs alter expoliatur iure particulari quod habet petendi. Sicuti qui pauperem per vim aut fraudem impediret eleemosynam petere, tenetur illi ad restitutionem. Nam licèt alij gratis conferant, ille tamen ius habet petendi. ¶ Hęc ergo præmeditati ad literam sancti Tho. de{ Litera sancti Tho. exponitur }scendamus. Atqui circa primum eius assertum, scilicet quòd qui alicui impedimento est vt detur digniori, restitutionis funiculo non ligatur: dubitas fortè an idem de illo sit{ Dubium. } pariter intelligendum qui digno obstat, vt detur alteri digno. Respondetur idem esse iudicium: quia cùm ambo habeant ius petendi, possum ego ei fauere cui voluero. Eò vel maximè quòd tunc distributiua iustitia non violatur. ¶ In his tamen omnibus hæc appri{ Regula. }mè regula meditanda est, nè vis aut dolus interueniat. Si enim ego vim intulero aut fraudem digno nè obtineat, haud dubium quin iniuriam illi irrogauerim: atque adeò ad restitutionem illi tenear: quanuis si in gratiam alterius digni id fecerim, fortè non tenear in totum. ¶ Neque refert vtrùm alium impedias vt detur alteri digno, an vt tibiipsi, qui etiam dignus es. Quicunque enim ius habet pro se petendi illa quorum dignus est. Et quanuis procurare beneficia quæ habent annexam curam animarum peccatum sæpenumerò sit, non tamen ideo restitutionis nexum inijcit. ¶ Illa tamen sententia Scoti. in. 4. distinc. 15.{ Sententia Sco. & Richard. } ibidemque Richardi non est hîc absque examine prætereunda. Aiunt enim quod si quis sibi vel alteri præbendam procurans sit alteri obstaculo nè obtineat: idque faciat non vt alteri noceat, sed vt sibi vel amico prosit, ad nullam tenetur restitutionem. Si verò facit alterius procurans nocumentum, tunc tenetur. Cui quidem sententiæ & Caieta. in dubio hîc se{ Caietanus. }cundo videtur subscribere. Atque in eandem sententiam citant. l. 2. de noui oper. denunt. quæ tamen illic non est, sed est. l. 2. ff. de aqua pluuia arcend. §. idem Labeo. 2. vbi habetur quòd qui non animo nocendi aquæductum qui per suum fundum ad vicini possessionem deriuatur rumpit, non est iniurius. Si verò id faciat non vt sibi prosit, sed vt obsit vicino, iniurius est illi. At profectò regula illa iuris malè ab istis intellecta est. Animus enim nocendi potest quidem esse peccatum contra charitatem: sed tamen obligare ad restitutionem, vt suprà sæpe diximus, non potest nisi vbi fuerit contra iustitiam. Videndum ergo est quantum ad restitutionem res attinet, non quo animo id facias, sed quo iure. Et sic est intelligenda lex: nam qui non vt sibi prosit aquam vicini arcet, videtur non facere iure proprio: & ideo potest in foro prohiberi. Si autem vult fundamentum muri ducere per aquæ ductum, qui per suum transit fundum, ob idq́ue venas aquæ rumpit, licèt ex odio faciat inimici & charitatem violet, nihil ei tamen restitutionis debet. Ad propositum igitur nostrum qui suo vtens iure præbendam absque vi & fraude sibi vel amico procurat, etiam si ex odio alterius id faciat, & contra charitatem delinquat, ad nullam tenetur restitutionem. ¶ Et per hoc claret ratio secundi dicti san{ Explicatur secundum dictum S. Thomæ. }cti Thomæ: nempe quòd qui impedit eum qui in via erat ad obtinendum, si iniustè id faciat, tenetur ad restitutionem: puta quia intendit eius nocumentum propter odium aut vindictam. Facere enim ex odio aut vindicta, non te onere restitutionis grauat, sed facere iniustè: scilicet nullo tuo iure, sed violando alienum: facere tamen ex odio, est signum aliquod nullo tuo te iure vti. ¶ In ter{ Explicatur tertium. }tio verò dicto explicando multum operis Caieta. insumit: nempe ad explicandam illam regulam Aristo. 2. Physic. text. 56. Quod parum distat à re, nihil distare videtur. Obijcit nanque exceptiones multas in materia morali. Qui enim parùm abest vt peccet, non ideo peccat. Et multò minùs qui parum abfuit vt hominem occideret, non punitur tanquàm homicida, neque ad restitutionem tenetur. Sicut neque ille qui parùm abfuit vt furaretur: sed qui revera furatur. Quemadmodum si parùm abfuit vt rex in insidias incideret, licèt fortunatus ipse fuerit: non tamen qui illas te tenderant, tenentur ei ad restitutionem. Hisce ergo, nisi ego fallor, obiectionibus falsus pla{ Caietanus. }nè Caie. aduersatur menti sancti Tho. immeritò regulam eius inficians. Has verò omnes exceptiones potuisset excusare, si mentem diui Thomæ tantisper fuisset speculatus. Laborauit enim amphibologia. Longe quippe aliud est parùm abesse vt damnum des, quam damnum dare in eo quod parum abest vt sit. Et diuus Tho. non somniauit quod qui parum abest{ Explicatio authoris. } vt damnum det teneatur ad restitutionem, vt Caieta. putat: sed qui re vera damnum dedit in re quæ parum abest vt sit. Exempli gratia. Est vinea aut sunt sata quorum fructus iam iam maturescent: si parùm abfuit vt venator cum suo comitatu circumcurrens illa pessundaret, ad nullam tenetur restitutionem: quia nullum dedit damnum: sed si medius transiens illa pessundedit, tenetur in totum: quia damnum dedit in fructu qui perparum aberat vt esset. Pariter in proposito. Si parùm abfuisset vt impedires hominem à præbenda, certè nulli esses restitutioni obnoxius: quia nullum dedisti damnum. Si tamen re vera impedimento fuisti quare ille non est assequutus, damnum dedisti in re quæ parùm aberat vt ipse haberet: atque adeò secundùm tuam facultatem teneris in totum. Addidit tamen prudenter hoc verbum diuus Tho. secundum suam facultatem: quia profectò in huiusmodi impeditionibus vix potest contingere vt fieri possit in integrum restitutio. ¶ At verò quoniam hæc in vsum venire possunt, non te pigeat si rem vrgentius exprimamus. Quando ait sanctus Tho. tunc impeditorem teneri in totum quando firmatus est animus electoris huic dare: aut intelligit quando iam dedit: & hoc non esset impedire, sed auferre. Aut intelligit quando nondum dedit: & tunc apparet quòd non est perinde ac si dedisset vt impeditor teneatur in totum: nam poterat elector mentem mutare. Quin verò iustè, si alter posteà occurreret dignior aut æquè dignus. Respondetur non esse intelligendum quando iam dedit. Tres enim gradus discernit diuus Thomas. Primus est quando elector nondum animo constituerat huic dare, sed erat tamen in via: & tunc restitutio est facienda ad arbitrium prudentis. Tertius est quando iam contulit, & de hoc nihil meminit: quia hoc non esset impedire, sed tollere. Quare si quis collatione facta possessionem iniustè impediret, manifestum est teneri in totum. Medius autem casus est de quo S. Tho. loquitur, quando scilicet pręlatus constituerat illi dare. Et tunc ait Caie. in quarto dubio, ideo impedientem { Caie. expositio. Reprobatio. } teneri in totum, quia iam elector tenebatur dare illi. Hoc autem nescio vnde intulerit ex S. Tho. neque secundum veritatem. Nam diuus Tho. radîcem restitutionis non illic collocat quòd elector tenebatur dare, sed quod constituerat iam dare. Quare licèt ille non fuisset dignior, sed dignus: si impediens per vim vel fraudem mutauit animum collatoris, profectò tenetur in totum. Nam licèt collator sua sponte conferret, neque teneretur isti dare: nihilominus ipse ei per fraudem abstulit quod iam penè habebat. Et istud significat D. Tho. quando dicit, iniustè & propter indebitam causam. Ex quo ego infero quod si non per vim aut fraudem id{ Corollarium primum. } impediens faceret, sed precibus patefaciendo veritatem: licèt mutaret eius voluntatem in fauorem alterius digni, non teneretur ad restitutionem. ¶ Atque inde secundò in{ Corollarium secundum. }fertur idem esse censendum in legatis testamentorum. Caietanus enim & nonnulli alij discrimen constituunt inter impedientem aliquem à consequutione beneficij, & impedientem legatarium nè testator illi faciat legatum: dicentes quòd impediens legatarium nullo modo tenetur ad restitutionem. Mihi autem, ni fallor, diuersa arridet dicendi ratio. Vtendum inquam arbitror distinctione posita, an videlicet per vim & fraudem impedias, an precibus. Si enim vim facis aut fraudem nè ille qui paratus erat legare sua bona Petro id perficiat, restituere teneris. Nam licèt testator sua sponte id faciebat, tu tamen per iniuriam abstulisti ab illo ius quod habebat recipiendi: id est facultatem, & capacitatem, & proximam aptitudinem. Si tamen neque vim intulisti neque fraudem creasti, non teneris, licèt id precibus feceris. ¶ Postremùm denique in gratiam nostra{ De Scholaribus suffragia præstanbus. }rum Scholarum operæpretium est verbum in præsentiarum adhibere. Quomodò scilicet aut Scholares qui suffragia præstant, aut alij aliter quempiam impedientes nè cathedram assequatur, teneantur ad restitutionem. Ad cuius vtique ineundum responsum hoc primùm omnium non est cur in dubium reuocetur, quin Scholares suffragia præstantes non testes, vt aliqui opinantur, sed verè electores sint. Etenim si essent testes, non opùs esset vniuersos auditores accersere, sed satis esset iustum numerum sciscitari: neque opùs esset suffragiorum numero stare: neque per secretos calculos sententias rogare. In summa, non solùm suffragandi forma, sed ratio ipsa ostendit esse electores: quandoquidem Rector stare omninò tenetur eorum suffragijs. Quo fit vt compelli ceu testes non possint ad suffragandum, sed possunt renuntiare iuri eligendi: nisi quandoque Rectori, & qui eisunt à consilijs: vel propter paucitatem, vel ad rescindendas alias fraudes ratio appareret vt compellerentur. Hoc supposito sic de illis omninò censendum est, ac de præbendis diximus: nempe quòd qui prætermisso digniori dignum eligit, licèt mortaliter contra iustitiam distributiuam peccet: nullo tamen restitutionis nexu illaqueatur: quia Vniuersitati dat quod ei de rigore iustitiæ commutatiuę debet. Sin verò prætermisso digno eligat indignum: atque ea, quod arbitror, vera sunt quæ suprà diximus, restitutioni tenetur: non illi prætermisso digno, sed Vniuersitati, si id modò posset restituere. Nam stipendia Vniuersitatis non sunt instituta in rem ipsarum personarum, sed sunt mera stipendia quæ Vniuersitas soluit suis ministris. Vnde sicut Rex qui non præficit dignum ministrum reipublicæ, nihil debet digno prætermisso, sed reipublicæ: ita qui eligit indignum, damnum non dedit nisi reipublicæ, quæ suum soluit stipendium. Et ideo elector licèt Cathedram debeat digniori, hoc non est propter ipsum: sed quia per iustitiam commutatiuam debet Scholis talem ministrum. Haud tamen negauerim quin aliquam ei faciat iniuriam: & ideo teneretur in alia Cathedra, cæteris paribus, illi fauere. De impedientibus autem alia est ratio. Qui enim per vim vel fraudem aliquem impediret nè obtineret Cathedram: non dico alteri suffragium suum præstando, sed si arceret eum nè Cathedram peteret, quam certum erat se alioqui obtenturum: aut si deciperet electores nè illum eligerent: quia spoliat ipsum eo iure quod ad petendum habet, tenetur ei vel in partem vel in totum pro ratione fraudis aut vis. ¶ At de priuatione suffragantium, lib. 1. tetigimus: & nunc ampliùs dicere repetimus. Bifariàm nanque{ Notanda distinctio. } Scholares iniustitiam faciunt suffragando. Vno modo dum furtim se ingerunt, cùm non sint eiusdem Cathedræ auditores: atque isti si damnum dent, statim restitutioni tenentur: quia revera nullum habent suffragandi ius. Alio modo quia auditores sunt: tamen suffragandi iure propter delictum, verbi gratia, ambitus, &, quod aiunt, subornationis, sunt priuandi. Et tunc antequàm condemnentur, suffragari vtique possunt. Quo circà si Rector eos delictum non interrogat, non sunt suffragando iniqui: si autem interrogantur, fateri tenentur veritatem: maximè si sunt suspecti: & condemnati tenentur parêre. Nam si nulla infamia aut indicijs laborant, iniuriosa est interrogatio: & ideo, dum citra mendacium id valent, tacere possunt. Si autem iustè interrogati veritatem celant, tunc perinde ac si condemnarentur iniquissimè faciunt, & contra iustitiam si suffragium præstant: quandoquidem per iniuriam rectum iudicium suffugerunt. Et idem de illis censendum qui Scholarium albo non sunt adscripti. Haud enim ipso facto suffragandi iure carent, si re vera sunt ordinarij auditores. Et ideo nisi per sententiam priuentur, eodem possunt iure vti. ¶ De his quæ ludo acquiruntur quemadmodùm sint restitutioni obnoxia si petantur, aut si vis dolúsve interuenerit, satis quæstione præcedenti dictum est. De inuentis autem, lib. sequenti quæst. de furto dicendum. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm satis sit id simplum restituere quod iniustè sublatum est. NON satis est definijsse omnia quæ ablata sunt restitutionis onere esse grauata, sed & id quoque perscrutandum vtrùm satis semper sit simplum restituere. Et arguitur à parte negatiua. Legitur namque Exod. 22. Si quis furatus fuerit ouem aut bouem, & occiderit aut vendiderit, quinque boues pro vno boue restituat, & quatuor oues pro vna oue. Illud autem fuit iudiciale: cuius instar similia sunt sub lege gratiæ à principibus constituta. Simile enim dixit Zachæus, vt se apud Christum commendaret, Lucæ. 19. Si quid fraudaui, reddo quadruplum. Similisq́ue est fori exterioris praxis: quippe qua fur non ad simplum tantùm condemnatur, sed vt multiplicatum reddat, vel supplicium pendat: cùm ergo leges ciuiles obligent in conscientia, fit vt non semper sufficiat simplum restituere. ¶ In contrarium autem est quòd restitutionis obiectum non est nisi inæquale illud quod per ablationem factum est, per æqualitatem ad iustum reuocare: quod fit si quantum abstulisti, tantumdem reddas. AD quæstionem duabus conclusionibus respondetur, iuxta duo huius distinctionis{ Duo in ablatione rei alienæ consideranda. } membra. Duo nanque in ablatione rei alienæ est considerare. Primum scilicet substantiam ipsam ablationis ex qua inæqualitas resultat, vt minus ille habeat à quo res sublata est: plus autem ille qui sustulit. Et hoc ipsum commune est tam iustis quàm iniustis ablationibus. Nam siue rem mutuato, siue furto accipias, siue credito emas: tanto alter minus habet, quanto tu plus. Secundum quod in ablatione consideratur, est modus ipse auferendi: puta si quis per fraudem aut vim quidpiam vel aufert, vel auferre conatur. Et hoc vbique habet conuolutam iniustitiam: seu re vera rem auferat, seu nihil auferat: vt ille qui in conatu suo quo præualere non potuit succubuit. ¶ Sit ergo prior conclusio. Quantum{ Prima conclusio. } ad naturam attinet ac finem restitutionis, satis in vniuersum est illud simplum restituere quod sustuleris: siue per fas id feceris, siue per nefas. Enimuerò restitutionis nomen officium est præcisè iustitiæ commutatiuæ, nil attinens ad vindicatiuam. Ob idque nihil ei refert iustáne fuerit ablatio, an verò iniusta: sed solùm æqualitatem constituere. Accepisti quatuor siue per mutuum siue per furtum: totidem ergo via restitutionis debes. Conatus autem es furtum facere, nihil tamen potuisti surripere, nihil via restitutionis debes. Quo fit vt restitutionis obligatio quando debitum certum est, nullam expectet iudicis sententiam: sed ex lege ipsa oriatur. De hac autem auctuaria restitutione, nempe si aliquando quis plus secundùm conscientiam debeat restituere quàm abstulit, lib. sequen. sub titulo de furto redibit sermo. ¶ Poste{ Secunda conclusio. }rior conclusio. Ad pœnam quæ debetur ratione iniustæ acceptionis nemo ante iuris condemnationem tenetur: sed tunc quando facta fuerit condemnatio. Conclusio hæc in latissimum hîc nos campum disputandi mitteret, nisi tam longa tamque accurata disputatione lib. 2. q. 6. fuisset à nobis pertractata. Illic enim eius veritatem longa rationum acie constabiliuimus. vbi declarauimus quemadmodum si sententia sit pecuniaria, illicò sit à reo soluenda: si autem sit corporalis supplicij, non teneatur se offerre, sed satis sit si absque illata ministris iustitię iniuria, eam patiatur. Quocircà de hac secunda conclusione nullum hîc verbum addendum nobis est, nè simus nostra repetitione molesti. Illic enim cuius interfuerit inspiciat. Sed neque de priori conclusione dubium restat vllum post illa quæ hactenùs dicta sunt. ¶ Quod ergo{ Distinctio notanda. } ad hunc articulum spectat, id tantùm est vt discernere discas quando res ad meram attineat restitutionem: quando verò ad pœnam iuris. Illa enim illicò nulla spectata sententia restitutionis oneri subijcitur: hæc verò non nisi post latam sententiam. Exemplum vnum pro pluribus esto. Dicebamus enim illic quod dum lege frumento, aut vino, aut cuiuis aliarum mercium pretium statuitur, tunc qui cariùs vendit, statim ceu fur tenetur ad restitutionem excessus iusti pretij: ad pœnam verò non nisi condemnatus. Pari modo qui ouem aut bouem furatur, statim tenetur valorem pecoris restituere. Quadruplum verò aut septuplum non nisi condemnatus. Per quod vtique satisfactum est primo membro capitalis argumenti. Horum ergo instar de cæteris conijcito. Perspiciendum inquam est an leges, pœnales sint: & tunc non obligant nisi post latam sententiam: secùs autem si alîus generis extiterint. Quo fit vt vectigalium leges &{ Leges vectigalium obligant in conscientia. } tributorum quæ publicitùs regi tanquam stipendia contribuuntur, in conscientia obligent ad soluendum ante sententiam: quia non sunt pœnales. Dico dum tributa iusta sunt. Atqui vbi res est dubia, tunc iudicium non pertinet ad subditos: sed recurrendum ad principem, & interim seruandæ sunt leges: nisi apertissimam præ se ferrent tyrannidem. ¶ De illo autem tributo quod nostri Alcaualam nuncupant, iam in calce superioris libri disputatum à nobis est: vbi quanta polleat iustitia, pro captu nostro diximus. Est enim, si cum moderatione exigatur, æquum & iustum. Diximus tamen inter alia hoc forsan moderamine vti in conscientia licêre, quòd dum res venduntur quæ non sunt grandis pretij, non tenentur venditores publicanos ad soluendum quærere: satis enim est soluere dum ab illis petitur. Dum modò venditores non vtantur fraude & dolo vt se occultent. ¶ Leges autem quibus transitus mercium prohibetur ex regno, pœnales sunt: & ideo neque si frumentum, equos, vel aurum efferas, pœnam teneris soluere nisi captus. Quanuis, vt in superioribus tetigimus, peccatum sit mortale eiusmodi res quæ in regni commodum euehi vetantur, foràs asportare. Neque in contrarium vrget quod publicani qui sua pecunia eiusmodi fiscales pœnas redimunt ius habent recipiendi: & ideo qui non soluit, damnum illis dat. Non inquam hoc vrget: quoniam illa se conditione intelligere debent easdem redimere fiscales pœnas, vt ab eis præcisè, quos ceperint extorqueant. Quin verò{ Nota. } hoc in præsentiarum obiter addiderim, quòd in regnorum confinibus quæ eiusdem sunt regis non deberent hæ mercium extractiones & commercia prohiberi: quippe quę non tam in regnorum bonum prohiberi videntur, quàm in quæstum. Sed nolo in publi{ Dubium de cædentibus ligna in alienis nemoribus. }cas leges oblatrare. ¶ Dubium autem hîc proprium est de his qui furtim in alienis ne moribus ligna cædunt: aut in alienis pascuis furtim suas pascunt. Putat enim vulgus ob id quòd qui capiuntur pecunia multantur, quæ pœnali lege decreta est, eos qui euadunt ad nullam teneri restitutionem. Quod tamen manifestè falsum est: imò eâdem regula vtendum est, scilicet vt pœnam à pretio rei furto sublatæ discernas. Hac enim ratione claritatis gratia vti pro meo captu soleo. Aut enim{ Distinctio. } cędua sylua, eiusdem vrbis aut castri propria est: cuius qui ligna cędunt, sunt ciues aut incolæ. Et tunc arbitror nisi insignem stragem faciant, ad nullam teneri restitutionem, neque pœnæ neque pretij nisi capiantur. De pœna enim res est certa, sed & de pretio: inde id mihi suadeo quod oppidum videtur suis oppidanis illa lege ligna distribuere, vt qui capiatur pœnam luat: qui verò euaserit, gratis sibi prædam acquirat. Idq́ue censuerim si vtrunque duorum oppidorum quæ propinqua sunt nemora habeat: tunc enim videntur etiam & sibi mutuò illa lege ligna condonare. Quare non tenentur ad restitutionem nisi insignem aliquam deprædationem, vt dicebamus, faciant: sed si capiantur, tenentur subire pœnam. Aliter verò contingit ligna furtim ex nemoribus euehere quæ prorsus aliena sunt. Nempe quæ neque sunt tui oppidi, neque alterius vicini, cuius oppidani vicissim nemora tui oppidi participant, vt modò dicebamus: quia fortè tuum castrum nullum possidet nemus. Et hoc est quod in quæstione versatur. Sunt enim qui illam amplexi regulam, quòd vbi{ Regula aliquorum. } lex pœnam adhibet non obligat ad peccatum, securas eorum conscientias reddunt, qui ligna furantur, vt nisi capiantur, non sint restitutioni subiecti. Hæc tamen, vt libr. 1. latè discussimus, deceptoria est regula. Imò proptereà lex pœnam imponit, quòd culpa subest. Pœna enim nisi pro culpa non potest poni: ob idque qui ligna ab eiusmodi nemoribus deprædantur, tenentur omninò ad restitutionem pretij lignorum. Nam verè committunt peccatum furti, genere suo mortale. Atque idem de pascuis censendum. Ad pœnam autem non, nisi capiantur & condemnentur. Secùs si fortè qui nemus vetat suam explicet voluntatem, quòd sub illa lege & conditione vult dare ligna: quod tamen nunquam audiui contigisse. ¶ Nonnulla autem in præsentiarum admonito opùs est. Primùm lici{ Notabile primum. }tum esse cæsionem syluæ vetari in bonum reipublicæ: nempe nè in eius perniciem dissipetur. Secundò est notandum quòd do{ Secundum. }mini quibus rex opida cum nemoribus elargitur non possunt alia ratione illa custodire quàm rex fecisset. Non enim aliud eis ius concedit quàm habet. Et ideo, si nemora hoc ferunt, non sunt oppidanis vetanda ad necessarios vsus. Imò verò etiam si nemora propria sint domini, non sunt eo rigore vetanda vt corporalis infligatur pœna: neque verò grauis pecuniaria. Enimuerò arbores & ligna quæ absque cultura terra progenuit, iure gentium communia esse deberent. Nequit enim vita humana sine quotidiano lignorum vsu transigi. Ob idq́ue eorum furtum non est ea lance æstimandum ac si quis ab arca tua, aut de tua domo nummos aut supellectilem furaretur tuam. Quocircà qui ligna cædunt, nusquàm gentium infamia latronum aut furum denotantur. Satis ergo est moderatas exigere pœnas. Et re vera vbi domini tam acerba animaduersione miseros subditos à nemoribus arcerent, vt prægrauem paterentur inopiam, fortè sine mortali culpa possent illa suffurari ligna quæ quotidianis vsibus saltem foci essent sibi necessaria. ¶ Pari fermè modo est de venatione arbitrandum. Venatio enim primùm omnium iure gentium communis est: nempe vt fera & auis quæ à nemine capta priùs fuerat, in ius transeat capientis: vt patet Institu. &. ff. de rerum diuisio. Vnde Aristote{ Aristot. }les. 1. Politico. cap. 5. venatoriam, partem esse vult rei bellicæ. Et fundatur hoc ius in illo dominio Gene. 1. hominibus datum in cuncta animalia terræ, & volatilia cœli, atque{ De venatione quibus causis vetetur. Prima. } aquarum natatilia. Nihilo minùs verò triplici de causa iure venatio vetatur. Primùm etsi venationis locus communis sit ciuitatis aut opidi, vetari licitè potest à principe, & à domino per viam gubernationis: nam feræ ac pisces non solùm ornamento sunt & decôri reipublicæ, verùm & necessitati seruiunt. Ob idq́ue non est vulgi temeritati venatio committenda: sed debet ordine ac lege fieri, nè dispereat. Secundò, princeps etiam communia{ Secunda. } loca reipublicæ potest aliquot proprio vsui dicare: neque ad hoc, vt quidam autumant, requiritur consensus populi. Iustum quippe est vt pro sua dignitate gratia recreandi animi venationem habeat paratam. Prætereà quoniam apros ac ceruos, & id genus bestias, non condecet à plebeis venatu impeti: sed vt reseruentur ingenuis, qui præliorum simulacra aduersus eas meditentur. ¶ Hoc autem non est hîc absque admonitione silendum, quòd non est eadem ratio in magnatibus ad custodiendam suî gratia vetandamq́ue venationem, quanta in principe: etiam si cum suis iuribus ea fuerit ipsis largitus. Nam Rex potest, exempli gratia, in toto regno decem aut duodecim loca sibi reseruare: & forsan non posset bis aut ter centum. Si autem magnatum singuli in suis opidis aut territorijs plura haberent loca custodita, grauamen regno fieret intolerabilius. Sunt enim feræ aues & pisces de iure gentium communes: vt locis Insti. &. ff. de rer. diui. citatum est: & ideo non est nimium populus à venatione cohibendus: quandoquidem libertatem etiam habeat illo modo tum animum recreandi, tum & quæritandi victum. ¶ Sed tertio modo, quod ad rem pertinet,{ Tertia. } custoditur venatio: nempe quia est in loco, non communi opidi, sed proprio ipsius domini, quo suam custodit venationem. Nam, vt habetur locis proximè citatis de rerum diuision. potest fundi dominus prohibere nè quis venationis gratia illud ingrediatur. At verò in his omnibus primùm omnium, vt de syluis dicebamus, cauendum est nè pœnæ acerbæ statuantur: quia illud non existimatur furtum aut latrocinium, perinde ac dum domus aut bursæ compilantur. Quare profectò crudele est pœna corporali plecti ingredientes loca vetita venationis gratia: sed satis est si duplum aut triplum soluerent, & plagas instrumentaque perderent. Prætereà hoc sanctissimè admonendum, vt qui feras custodiunt { Qui feras custodiunt ad damna data tenentur. } damna data in integrum soluant: quod quam rarissimè fit. ¶ At quò tandem prætermissis pœnis, quod absque dubio ante condemnationem non debentur, ad restitutionem valoris bestiolæ aut piscatus descendamus, dicendum quod vbi venatio in loco communi seruatur, & qui venatur ciuis est, arbitror ad nullam restitutionem teneri: tametsi fortè aliqua culpa sit facere contra legem: quoniam cum venatio illa sit totius reipublicæ, non pręsumitur lex obligare ad restitutionem, sed ad pœnam si condemnetur. Id enim iustius sanè est, quam quod de lignis diximus. Quando verò locus est proprius domini, si locum ipsum ingrediaris, species est furti: & tunc maximè dum muro est cinctus: & ideo ad restitutionem damni teneris. Dixerim, si locus muratus fuerit, quoniam si fuerit patulus, non video cur restitutionis obligatio emergat. Enimuerò etsi fundi dominus id iuris habeat illic venandi, vt alios inde arcere valeat: non tamen inde fit consequens dominium habere ferarum, quæ illic nutriuntur, perinde atque arborum aut terræ nascentium. Primùm quod feras terra non fert, vt cæteros fructus, sed ipsæ se animantes progignunt: tum etiam quod eadem animalia, vaga sunt, & ad quocunque diuagandum libera: si ergo dominus fundi non est syluestrium animalium dominus, fit vt qui illa occiderit, non fiat restitutionis reus. Atque huic definitioni maximè consonat. l. 16. Partit. 3. titul. 28. qua sancitur, vt qui à domino fundi non præmonitus quippiam fuerit in fundo alieno venatus, sibi quod cepit acquirat. Quod certè iniustum esset, si id sub dominio esset domini. Qui autem præmonitus bestiolam ceperit, non sibi, sed domino fundi obueniat: in pœnam scilicet quod ingressus est alienum fundum. Quare fortè ante condemnationem in nihilum tenetur. Si autem extra domini locum feram transfixeris, aut laqueo ceperis, certum est te ad restitutionem non teneri: præsertim si in prædio tuo illam fueris venatus: ac multò minus si feram damnum tibi dantem repereris. Nisi forsan inter opidanos ac dominum conuentum stato pretio fuerit, quod dominus constituit, vt nullibi venatione nocerent, sed suo venandi, quod gentium est, iuri renuntiarent. Fortè quia dominus & damna bona fide soluit, & tributorum remissionem illis nonnullam facit, vt eidem iuri renuntient. ¶ Aues autem in triplici sunt differentia: nam aliæ sunt merè syluestres: & harum aucupium defendere, etiam in fundo proprio iniquitas est: quandoquidem nullibi nisi per modum transitus commorantur. Præterquàm si pretiosissimę essent, vt accipitres: de quibus plusculum dubij esset. Sed tamen nec auderem ad istam restitutionem obligare venantes. Aliæ sunt in alio extremo cicures ac domesticæ. Quas surripere absque vlla controuersia, furtum est. Sed aliæ sunt mediæ: vt columbæ: quæ nec prorsus do{ De columbis }mesticæ sunt, nec prorsus syluestres. Et de his haud dubito, quin standum sit municipialibus legibus sicuti de aluearibus: nempe quòd si lege præscripta est periodus, vt scilicet intra tot passus nemo illas capiat, censendum est vsque ad illam lineam esse domesticas. Quare extra illam potest eas quisque captare: modis tamen lege permissis. Nam potest etiam Rex vetare nè certis laqueis aut plagis irretiantur: tunc autem non emerget restitutionis obligatio, sed pœnę. post condemnationem. Si autem infra spatium lege præscriptum capiantur, fortè non sunt captores à restitutione immunes: quandoquidem vsque ad limitem illum factæ sunt columbæ domesticæ. Tametsi nec summo sunt rigore vrgendi ac si de ipso columbario illas furarentur. Vbi autem nullæ extant ciuiles leges, si solùm naturale ius consulas, apparet nemini reclamantibus illis qui sata cicumcircà habentes damna sunt accepturi, licitum esse columbarium extruere. Quin verò si Caietanum in sua Summa auscultes, peccatum est mortale columbas in aliorum perniciem alere. At verò licèt quando ingens esset detrimentum id fortè verum habeat, si tamen domini pabulum sufficiens pro columbarum numero in columbario suppeditent, non tantum agnosco criminis. Est enim hoc genus auis non solùm in escam, verùm ratione stercorationis reipublicę vtilis: quare non est cur prorsus à ciuili republica abigantur. ARgumenta igitur in fronte quæstionis obiecta, solutione non indigent: sed attentione eorum quæ dicta sunt. Lex enim illa quadrupli aut quintupli, iudicialis erat: & ideo furem, quantum ad restitutionem, satis erat reddere simplum: sed condemnatus deberet soluere pœnam. Zachæus autem inter alia supererogationis opera hoc ponebat quòd reddebat sua sponte quadruplum, si quid furaretur: non quòd ante condemnationem obligatus esset. Ad tertium verò membrum negatur consequentia: iustè enim iudex in vindictam condemnat reum ad aliquid quod anteà non tenebatur. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm debeat aliquis id quod non abstulit restituere. IN quinto articulo, qui apud diuum Thomam quartus est, quæritur, vtrum id debeat quispiam restituere quod non abstulit. Et arguitur à parte affirmatiua. Primùm de illo qui semina effôdit nè venirent ad messem: qui videtur grana debere quorum damnum dedit, quæ sibi tamen non vsurpauit. ¶ Secundò de illo qui mutuatum æs aut aliter debitum vltra præfixum terminum retinet: qui tenetur tam de lucro cessante quàm de damno dato: cùm tamen id sibi ipse non acceperit. ¶ Et tertiò arguitur autoritate Redemptoris, Matthæ. 25. Sciebas quod meto vbi non semino, & congrego vbi non sparsi. Vbi insinuatur quòd Deo debemus plus quàm ab illo accepimus: & cùm humana iustitia à diuina deriuetur, id etiam videtur inter homines obseruandum. ¶ In contrarium autem est quòd restitutio ibi perficitur vbi æqualitas constituitur inter acceptum & datum: si ergo quis plus rependere teneretur quàm accepisset, restitutio illa à iustitia exorbitaret. QVæstionis responsio tribus facilimis conclusionibus{ Prima conclusio. } constat. Prima est ceu superiorum repetitio. Vnusquisque tenetur damnum quod alteri dedit ad iustum restituere. Probatur. Damnum quempiam alteri dare idem est quod quidpiam ab ipso auferre: siue pecunia sit, siue aliud bonum illa æstimabile: nam damnum quempiam accipere, vt ait. 5. Ethi. c. 4. Arist. nihil aliud est quam minus habere quam habere debuit: qui autem alteri quidpiam abstulit, virtute iustitiæ cogitur tantumdem, neque plus neque minus reddere. ¶ At{ Distinctio. } verò bifariàm contingit vt quis quid alteri auferat: nempe aut illud quod ille actu habebat, aut quod habebat in potentia. Est ergo secunda conclusio. Quicunque id alteri adimit quod{ Secunda conclusio. } actu habebat, tenetur ad æqualitatem idem repensare: vt si domum abstulisti, teneris de iusto pretio: & si honorem & famam, eandem, vt dictum est, secundùm facultatem tuam reficere. Res est iam in superioribus liquida. ¶ Tertia conclusio. Quicumque alteri in eo damnum{ Tertia conclusio. } dat quod nondum actu, sed potentia habebat, non tenetur id ad æqualitatem restituere ac si actu illud habuisset, sed ad æqualitatem illius potentiæ: pensata scilicet quam esset actui proxima, perpensisque personarum atque negotiorum conditionibus. Vt si sata tuis equis conculcans effodisti semina, pensari debet potentia vsque ad messem. Si autem iam albescentes segetes dissipasti, tanto plus debes, quanto iam fruges propinquiores erant. Probatur conclusio. Id enim quod nondum actu est, sed in via & virtute, non tanti æstimatur, quanti si esset in actu: quare si secundum illum actus valorem reddendum esset, non simplum, sed præter iustitiam auctum restitueretur: ad quod vtique ratio iustitiæ non obligat. ¶ De duabus prioribus conclusionibus nihil est quod in dubium vocari possit. Porrò autem contra tertium argumentum se statim{ Argumentum contra tertiam conclusionem. } offert, non vtcunque validum. Enimuerò si ille qui rem habet in spe, non vult illa in sola spe vendere, sed expectare pericula omnia vsque ad rem: tunc ille qui contra eius voluntatem rem illam diriperet, non solùm teneretur restituere quantum in spe valebat, sed, vt apparet, quantum erat res ipsa valitura: ergo conclusio falsa. Accipe antecedentis exempla. Est miser agricola qui semina sua terræ concreditit, & mauult omnia cœli terræque pericula subire, & euentus expectare, quam iacturam seminis certo pretio facere. Et meritò quidem. Nam vt habetur Ecclesiast. 11. Qui obseruat ventum, non seminat: & qui considerat nubes, nunquam metet: ergo si isto inuito sata eius tu destruas, certè ratio persuadere videtur quod tenearis in totum. Est verbi gratia totum vnum opidum aut castrum, quod, si semina omnia effoderentur, aut cùm herbescerent eradicarentur, non possent non graui posteà inopia laborare: quæ si non destruerentur, locupletissimas meteret messes: & volunt opidani pericula expectare: cur ergo priuandi sunt inuiti illa sua expectatione. Item habet quis tenerrimum pullum equinum, qui de se magnam promittit spem: nunc verò non æstimatur nisi decem, valiturus tamen centum: re vera non apparet iustitiæ consonum, vt res tunc sit compensanda solùm secundum potentiam, & non secundum actum. Respondetur ergo quod conclusio S. Tho.{ Exponitur conclusio S. Th. } est intelligenda, primùm quando damnum datur casu, & non consulto per iniuriam, renuente domino. Tunc enim deducendæ in primis sunt impensæ quas facturus erat dominus: quandoquidem illæ non sunt ei sublatæ, sed penes ipsum manent. Et deinde pericula pensanda si qui sunt ad arbitrium prudentium qui bona fide id iudicent. At verò quando reuente domino damnum per iniuriam datur, multò est auctior æstimatio facienda: & maximè quando damnum est graue: vt si latissimum vinetum destrueres aut vastissimum segetum campum, ita vt prouincia vel ciuitas graue detrimentum pateretur. PER hæc ergo liquet solutio primi argumenti. Circa secundum verò dubitatio{ De secundo argumento. }nem nobis offert doctrina Caietani. Ait enim diuus Thomas quòd qui in mora est soluendi mutuum, aut alia ratione debitum, tenetur non solùm quod accepit refundere, verùm & damnum quod creditor ex dilata solutione patitur, & quod illi cessat lucrum. Quod quidem iustitia præcipit postquàm alteri inuito totum illud aufertur. Caietanus autem inde infert eâdem ra{ Sententia Cai. de restitutione lucri cessantis. Distinctio authoris. }tione & à principio posse inter mutuantem & mutuatarium conuenire de lucro cessante. Quod quidem si intelligat à temporis articulo quo in mora cœperint esse, bona fortè est illatio. Mutuo, verbi gratia, tibi vsque ad festum Ioannis decem: quæ si tunc non solueris, quia me inuito deinceps retinebis, & sum ego mercator, cui tua culpa cessaturum est lucrum: dabis ergo mihi tantum. Si autem intelligat lucrum cessans statim à tempore mutuationis persoluendum, profectò illatio nulla est. Tota enim ratio quare ab illo qui est in mora potest negotiator lucrum cessans exigere, non est ea præcisè, quòd pecunia negotiatoris in virtute plus valet quàm si non esset negotiationi exposita: sed hæc iuncta cum alia causa, quòd præ{ Cur liceat lucrum cessans exigere. }ter voluntatem ipsius mercatoris retinetur. Quare dum sua ipse sponte alienatam à se habet pecuniam, perniciosum est concedere vt possit lucrum cessans exigere. Hoc autem libr. 6. sumus fusiùs disputaturi. Et ideo de hoc modò satis. ¶ Solutio tertij argumenti,{ Ad tertium. } expositio est illius loci euangelici, Sciebas quod meto vbi non semino, & congrego vbi non sparsi. Cuius duplex est expositio. Primùm enim hoc nos certissimum catholica fides docet, quòd radix nostrorum omnium meritorum est gratia Dei, per quam illi sunt accepta: & ideo quicquid illi meritorum offerimus, ipse in nos priùs seminauit. Vnde alibi, seminanti semen suum sese comparauit. Et ideo prior expositio est, quod verbum Christi non intelligitur secundum veritatem, sed secundum existimationem illius serui nequam, qui ex odio arbitrabatur Deum petere quod seminauerat: & ideo ait Christus, ex eius ore eum iudicare: quasi non ex rei veritate. Posterior verò solutio est quòd aliquid pręter gratiam quam ipse nobis confert, exigit à nobis, scilicet assensum nostrum vt sinamus nos ab illo moueri: & prætereà vsum eiusdem gratiæ, quo per meritorum incrementa ipsa augetur. Porrò autem syncerior apparet prior solutio. Nam & ipse nos mouet ad assentiendum: & fruges meritorum nostrorum ipse in nobis seminauit per gratiam. Vnde Paulus: Ego plantaui, scilicet{ Paulus. } prædicando, & Apollo rigauit: Deus autem incrementum dedit. ¶ Est hîc autem ab illo Lutheranorum dogmate cauendum, quod nos lib. 3. de Natu. & grat. cap. 8. expugnauimus. Aiunt enim, opera nostra non esse nostra me{ Dogma Luther anorum }rita, sed Deum per nos mereri. Qua quidem falsitate nihil ineptius dici potuit. Meritum enim non dicitur nisi vnius ad alterum. Quare cùm mereri non sit nisi de Deo & erga ipsum, non potest ipse mereri. Decipiuntur autem falso intellectu verbi Augustini in De gratia & liber. arbit. quo ait Deum in nobis coronare dona sua. vbi August. non dicit quod opera nostra sunt merita Dei, sed quod sunt dona Dei: & simul vtrunque verum est, quod sunt & dona Dei, & merita nostra. Nam quia non sunt merita nisi quatenùs ex radîce gratiæ Dei pullulant, eius dona dicuntur, & sunt. At quia quatenùs ex consensu libero voluntatis nostræ diuinitùs motæ fiunt, sunt merita nostra. Coronat ergo Deus merita nostra, quatenùs dona eius sunt: & ideo quodammodo illi damus quod non accepimus, puta auctum quod in radîce accepimus: sed tamen nihil damus quod ipse non seminauit & incrementum dedit. # 7 QVAESTIO SEptima, de circunstantijs restitutionis. S. Thomas. 2. 2. q. 62. ar. 5. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm semper oporteat ei restitutionem fieri à quo res sublata fuit. QVoniam quæstio pręcedens substantiam nobis restitutionis patefecit, decet vt in hac septima circunstantias eiusdem exploremus. Nempe cui, quis, quomodò, quando restituere debeat. Est ergo primus articulus qui apud D. Tho. est quintus: vtrùm sit semper restitutio ei facienda, cui res sublata est. Apparet nanque id non semper oportêre. Primum quia restitutio non debet illi esse nocua, cui fit, neque alteri iniuriosa: Si autem ei cuius res est, esset semper restituenda, vsu quandoque veniret, vt in eius perniciem esset vel aliorum: vtputa dum domino petenti suum gladium vt homicidium faceret, redderetur: ergo non semper est vero domino restitutio facienda. ¶ Secundò: quæ quisque iniustè prauoq́ue fine dat, indignus fit qui eadem recipiat: solent autem homines aliquid symoniacè dare, vel ad corrumpendum iudicem, vel ad hominem enecandum: quæ quidem largitiones iniquæ sunt: ergo non est illis facienda restitutio. ¶ Tertiò. Nemo ad id cogitur quod impossibile est: quandoque autem restitutio non est factu possibilis, si ei fieri debeat à quo res ablata est: nempe vel quia est vita defunctus, vel peregrè profectus, vel prorsus ignotus: ergo tunc non est necesse restitutionem eidem fieri. ¶ Quartò. Iustiùs homo cogitur ei beneficium repensare à quo maius accepit, quam ei à quo recepit minus: ergo ingruente simul parentum inopia, dum tempus restituendi alteri occurrit, si vtrunque simul non est possibile, citiùs rependendum est parentibus beneficium quàm debitum extraneo restituendum. ¶ Quintò. Frustraneum esset ac perinde vanum id restituere quod rursus in possessionem restituentis esset reuertendum: dum autem prælatus quidpiam ecclesiæ debet, si eidem ecclesiæ restituatur, in suam ipsius regreditur potestatem: quandoquidem ipse est bonorum ecclesiæ administrator & custos: ergo tunc non decet restitutionem ecclesiæ fieri. Atque adeò non semper ei debet fieri restitutio à quo res ablata est. ¶ Contrarium autem nos Paulus admonitos curauit ad Roma.{ Paulus. } 13. inquiens, Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal &c. QVæstio huius articuli præcipua est in materia restitutionis: ad quam plerique Doctorum conclusionum multitudine respondent:{ Aliorum sententia. } nempe quod bona defuncti restituantur hæredi: & quæ ignoto debentur, restituantur pauperibus: & horum instar fiat de alijs. At verò licèt forsan ad rem non ita multùm differat, tamen si loquendi proprietatem obserues, multò synceriùs & ad rem propiùs vnica conclusione diuus Tho. respondet: quæ sit vniuersalis hæc, Necessarium vbique & semper{ Conclusio. } est restitutionem eidem fieri à quo res sublata est. Enimuerò hæredes personam defuncti gerunt, & ideo quod eis confertur datur defuncto: & quod restituis pauperibus, vero domino reddis: nam illi per se nullum acquirunt dominium nisi quia loco veri domini subrogantur. Probatur ergo conclusio. Restitutio, vt suprà dictum habemus, est actus commutatiuæ iustitiæ, per quam æqualitas constituitur inter personas quæ inæqualia habent: hæc autem rerum adæquatio legitimè constitui non potest nisi eidem ipsi id reddas quod ei abstulisti: siquidem ille est qui propter tuam ablationem minus habet: ergo vero domino facienda est semper restitutio. ¶ Anteà tamen quam ad argumentorum solutionem descendamus expli{ Explicatur conclusio. }canda est conclusio. Consultò quippe dictum est restitutionem fieri debere vero domino. Nam si rem ab eo sustuleris qui eius non erat verus dominus, vtpote à latrone, non est ei reddenda, sed domino, cui ipse surripuerat: ac perinde rem filiofamiliâs ademptam, suo patri: & quam monacho eripuisti, eius prælato. Enimuerò vt articulo proximo dicturi sumus, duplici ex fonte oritur restitutionis obligatio: nempe & ratione acceptionis, & ratione rei acceptæ. Ob idq́ue in hisce casibus, etsi nihil ab eiusmodi dominis acceperis, nihilo minùs quia eorum res penes te sunt, teneris in eorum potestatem tradere. Est autem operæpretium tria{ Triain restitutione obseruanda. Primum. } in eiusmodi restitutionibus obseruare. Primum, vt tibi citra vllam dubietatem constet rem quam Petro eripuisti, non esse suam, sed Pauli. Nam dum res tibi dubia est, tunc quoniam melior est conditio possidentis, eidem debes reddere: vt ipse videat cuius est. Quandoquidem in foro iudiciali, nisi tu planè probaueris rem non esse illius, eidem à quo abstulisti compelleris reddere. Et consultò dixerim, non esse illius, puta quia nunquàm eius habuit dominium, sed per iniuriam surripuit. Nam si ille à quo sustulisti ratione mutui vel alîus legitimi contractus rem illam debet alteri, non tu potes priuata authoritate ei reddere sed ei ipsi debes qui dominium habet. Secundò vt tenearis dare do{ Secundum. }mino, requiritur quod id possis absque magno tuo detrimento facere. Quoniam si latronem timeas, aut filiumfamiliâs, à quibus nisi eis reddas vapulabis, aut graue aliquod damnum accipies, non teneris cum tuo incommodo reddere nisi eis. Et tertiò,{ Tertium. } quando restituis vero domino teneris tam latronem admonere quàm etiam dominum: illum scilicet nè posteà pœnitentia ductus iteratò restituat quod semel restitutum est: hunc autem, nè alia via procuret illud recuperare. ¶ Arguitur autem con{ Argumentum contra secundam moderationem }tra secundam moderationem: nempe quòd res tunc restituenda est domino, si fieri illud potest sine restituentis detrimento. Ille qui rem sustulit à latrone tenetur restituere vero domino, non solùm charitatis iure, verùm & iustitiæ rigore: ergo non solùm absque detrimento, verùm etiam cum illo debet talis restitutio fieri. Probatur primò antecedens. Nam qui rem alienam habet inuito domino, res ipsa accepta, vt modò dicebamus, in causa est vt restitutio iustitiæ vinculo fiat. Item verus dominus posset possessorem in foro iudiciali compellere vt sibi conferat: ergo tenebatur de iustitia. Nam ad id ad quod sola charitate tenemur, non possumus in iudicio cogi. Item quia, vt articulo proximo dicturi sumus, etiam qui furtum à latrone emisset, teneretur illud domino restituere: ergo quomodocunque accipiat. Consequentia autem prima inde probatur quòd iustitia etiam cum detrimento restituere obligat: vt suprà diximus. Ad{ Ad argumentum. } hoc respondetur quòd non solùm charitas, sed iustitia obligat ad reddendum vero domino, quomodocunque ab iniquo possessore acceperis. Negatur tamen consequentia, qua infertur etiam cum detrimento esse restitutionem perficiendam. Quando enim teneris ratione acceptionis: nempe vel quia iniquè à domino eripuisti, vel mutuatò: tunc restituere etiam cum aliquo detrimento, vt diximus, cogeris: haud tamen cum detrimento vitæ. Quando verò non ratione acceptionis, sed tantùm ratione rei acceptæ: tunc nullum cogeris subire periculum: si re vera periculum est alicuius momenti: sed satis est tunc vt eidem reddas à quo accepisti: admonendo, si potes, verum dominum. Quandoque autem egregium officium præstabis amico si periculo te obijcias vt rem suam serues. De hoc autem iterùm expressiùs articulo proximo. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum principale. }det diuus Thomas, quòd casu quo restitutio grauiter ei nocet cui fit, vel in nocumentum alterius vergit, non ei tunc fieri debet, eò quòd restitutio in vtilitatem eius fit cui debetur: sed debet in tempus congruum prolatari: vel apud alterum res deponi, qui tutiùs custodiat. Hæc autem responsio nonnullas parturit dubitandi ratiunculas. Et quò omnibus fundamentum subijciamus, quęri{ Dubium. }tur quo iure depositarius teneatur in tali casu seruare depositum, atque id domino denegare: charitatisne an iustitiæ: multum enim refert. Nam si iustitia illud seruare cogit, consequens fit vt si restituat, teneatur ad restitutionem damnorum quæ ipse intulerit: sin autem solo charitatis vinculo, nulli inde fit restitutioni obnoxius. Responsio huius in{ Responsio sub distinctione } distinctione posita est. Aut enim ille qui petit vult re sua in iniuriam sui vel aliorum abuti: & tunc de iustitia teneor ei illam negare. Vt si gladium à me insanus petat vt se vel alterum occidat. Si modò tamen id sine meo incommodo possum. Non enim teneor subire periculum quod mihi ille offert si non reddo. Sicuti non teneor exponere me periculo ad defendendum vitam proximi: & quòd qui potest sine periculo teneatur de iustitia negare, inde patet, tum quòd reddendo causam dat iniuriæ, tum quòd si reddat condemnabitur in iudicio: licèt non ad totum. Missam hîc semper faciamus ignorantiam quæ homines potest excusare. Et eâdem ratione, imò maiori denegare debeo quando in præiudicium reipublicæ id petitur: vt qui amplam pecuniam deberet tyranno, quam ipse vt exercitum in interniciem reipublicę armet petit, tenetur ei tunc temporis de iustitia denegare. Si verò dominus rem suam petat in{ Secunda pars distinctionis. } aliquem abusum qui non habet annexam iniuriam: vt si pecuniam quam illi debeo ad scortandum, vel ad ipsam prodigendum ex me reposcat, tunc de iustitia non teneor non reddere: quandoquidem reddendo nullius sim iniuriæ causa: imò ipse petit suo vtens iure. Teneor tamen ex charitate rei proximi consulere, atque adeò, si possum restitutionem differre in aliud tempus. ¶ At verò emergit à contraria parte ar{ Argumentum contra secundam partem distinctionis. }gumentum. Nemo habet ius peccandi: ergo quomodocunque ille petat ad peccandum, etiam citra aliorum iniuriam, denegandum illi est de iustitia. Quòd si respondeas licitum illi esse dares corto pro re illicita: & ideo petere vt vtatur iure suo, instruatur argumentum de datione quæ intrinsecè est peccatum. Vt si petat ad exercendam symoniam, quæ quidem datio intrinsecè mala est. Ca{ Responsio Caieta. }ietanus hîc ingenuè fatetur tunc etiam non licêre ei dare. Nam dicit non licêre pecuniam depositam domino reddere vt Cardinalatum emat: & multò minùs illi pecuniam in talem vsum mutuare. Sed revera, quicquid sit de mutuatione, in quo maior contra esse videtur ratio culpę: quia mutuans cùm minùs compellatur, magis videtur esse causa: depositum tamen tunc reddere, nullam videtur iniustitiam afferre. Nam ipse petit quod suum est, non ad irrogandam iniuriam alicui tertio, neque sibi, sed solùm ad peccandum: sicuti si peteret vt mala causa daret amicæ. Et ideo alij volunt eludere argumentum propter vitium appellationis. Non enim sequitur, nemo habet ius peccandi: & iste petit pecuniam suam ad peccandum: ergo non petit vt vtatur iure suo: quia petit ad dandum ad quod habet ius: licèt non ad culpam quę rationi adiungitur. Atverò profectò illo modo quo non habet ius ad peccandum, neque ius habet ad dandum, si datio ipsa sit peccatum. Secùs de meretricia mercede: quia dare non est peccatum: licèt fornicatio sit peccatum. Duobus ergo modis congruentiùs respondetur.{ Prima solutio. } Primò, quicquid sit de illo vsu ad quem suam à me pecuniam petit, tamen petendo vtitur iure suo: quia petit suum. Sed ais, Petit tamen vt ea vtatur contra ius suum. Respondetur{ Solutio secunda. } ergo secundò, quòd vti quemquem iure suo, bifariàm intelligitur. Si enim ius accipiatur pro lege, nemo habet ius peccandi: quoniam neminem lex peccare permittit. Si autem ius vniuscuiusque accipiatur pro eo quod est suum, scilicet quo citra iniuriam vtitur: tunc ille qui dat pecuniam simoniacè, vel ad corrumpendum iudicem, vtitur iure suo: hoc est dat quod suum est: atque adeò nemini iniuriam facit, sed legi: quam quidem ego qui habeo eius depositum, non teneor vitare. AD secundum argumentum respondet di{ Ad secundum. Illicita datio duplex. }uus Tho. sub distinctione. Bifariàm enim contingit aliquem quidpiam illicitè dare. Vno modo quia datio ipsa est contra legem: sicut simoniaca: & tunc, quia dans meretur dominium perdere, quod alter nihilo magis acquirit, restitutio fieri debet, non ei, sed pauperibus. Si verò datio ipsa non sit illicita, sed causa propter quam datur, vt scorti merces: non est restitutioni debita. ¶ Et quidem secundum membrum adeò liquidum est, vt nullo indigeret examine, nisi quidam nuperrimus autor Complutensis hanc sententiam sancti Thomæ, quæ omnium ferè est Theologorum, inficias iuisset. Ait quippe meretricem nihil in pretium & mercedem{ Sententia Ioan. Medinæ. } suæ turpitudinis recipere posse: sed tantùm donationis via. Itaque si in pretium reciperet, restituere teneretur. At verò, salua egregij Doctoris existimatione, ratio eius tam debilis est, quàm conclusio falsa. Inquit enim duo esse rerum genera quæ diuersa ratione non sunt pretio æstimabilia: nempe spiritualium, quæ ideo pretio non æstimantur, quòd omne excedunt pretium: & operum quæ delicta sunt, quæ propter eorum vilitatem nullo sunt pretio digna. Porrò autem vtrunque{ Impugnatur Medina. } membrum falsum est. Spiritualia namque non illa ratione iniustè venduntur. Nam etsi supranaturalia sint, nihilo minùs quantum ad humanos vsus attinent, emerent illa homines quanto pretio possent. Vita enim omne pretium excedit: & tamen homicida condemnatur, vt vitam quam abstulit ad arbitrium prudentum restituat. Prætereà spiritualia quæ habent fructus temporales annexos possent tunc illa ratione emi: vt sunt sacerdotia. Ratio ergo quare spiritualia væ{ Quare spiritualia vænalia non sunt. }nalia non sunt, non est nisi quia gratis sunt diuinitùs collata. Et ideo dispensatores illorum cùm non in peculiare suum commodum, sed in bonum commune ea receperint: debent quæ gratis acceperunt, gratis dare: vt libro nono latiùs patebit. Quare scientia quam quis propriè acquirit, vendibilis est. At verò de peccatis, licèt ratione culpæ non solùm vilia sint nulloq́ue pretio digna, imò abhorrenda & execranda: nihilo minùs ratione consensus illius, qui suas locat operas, rationeque voluptatis illius quem conducit, quatenùs ad humanos vsus accomodantur, possunt mercede & pretio redimi. Quapropter mulier quæ sui corporis copiam facit, mercedem recipere potest pro voluptate quam vir captat, sicut posset vt prolem illi gigneret. Imò vtrâque ratione posset etiam ma{ Potest vir à fœmina pretium recipere. Alexander & Amazon. }sculus à fœmina pretium recipere: quin verò æquiùs: quia plus præbet. Sicuti Alexander iure naturę potuit à duce illa Amazone quę illum gratia recipiendæ prolis inuisit: quod & prece & pretio, vt fertur, impetrauit. Nam illi fœminarum generi in more erat pretio accersere viros qui ad illas ingrederentur. At verò quia fœminis maior inest pudor, ob idq́ue rariores sunt quę illi turpitudini vacent quàm viri, pretium ipsæ iustiùs recipiunt. Item si causa salutis quispiam emissione illa egeret, posset amplexum illum pretio coëmere: non obstante innatum haberet flagitium. ¶ Et quòd non solùm donationis via, sed loco pretij id possint recipere, manifestè probatur: quia respublica non solùm miseras illas fœminas permittit, sed & pretium eis taxat: id quod nomen ipsum meretricis admonet. Dicitur enim à merendo. Et qui illis statum pretium non persolueret, cogeretur in foro iudiciali: quod non contingeret si donatio esset. Idq́ue. l. idem si ob stuprum. ff. de cond. ob turp. caus. adstruit: quippe quæ ait meretricem iustè recipere id quod pro iniusto actu accipit. Meretrix enim, inquit, turpiter facit, quòd sit meretrix: non tamen turpiter accipit, cùm sit meretrix. ¶ Item arguitur contra huius Doctoris assertum, quo ait: si prostituta quidpiam animo recipiendi pretium accipiat, ad restitutionem teneri: si verò animo recipiendi donationem, minimè teneri. Arguitur inquam: quia non tam eius mens existimari debet quàm ipsa traditio: & re vera consuetissimo vsu nemo illis donat, sed pretium soluit: atque ipsæ id planè intelligunt: quare semper tenentur ad restitutionem. ¶ Neque contra nos quidpiam facit. l. syncera. C. de donatio. inter vir. & vxor. vbi miles donare prohibetur quidpiam meretrici. Illic enim non iustum pretium prohibetur, sed larga donatio: idque in fauorem militis. Nam alij donare etiam illis possunt: vt patet. l. affectionis. ff. de dona. ¶ Maiori tamen apparentia obijci nobis illud posset Deutero. 23. Non offeres mihi turpe lucrum: nempe meretricis. Sed tamen neque hoc quicquam euincit. Ibi enim non condemnatur meretricis pretium, sed propter fœditatem prohibebatur in templo offerri. Sicuti & pretium canis: quia non erat animal vtile. Vel, quod verisimilius est, vt ait illic Iosephus, in more erat{ Iosephus. } vendere coïtum canis ad impręgnandum capram: ad nullam ergo meretrices restitutionem tenentur. ¶ Maius autem dubium est an aliæ quæ non sunt publicitùs expositæ, sed maiori cum verecundia copiam suî faciunt, possint pretium recipere. Sunt enim qui hoc proptereà ne{ Aliquorum sententia. Sententia autoris. }gent, quod lex non permittit nisi illas quę sunt in fornicibus, neque alijs pretium taxat. Porrò autem crediderim has multò iustiùs posse recipere pretium: quippe quæ ob maiorem honestatem pluris sint æstimandæ. Quòd si de{ Aliud dubium } alijs etiam scisciteris quod neque publicitus sunt prostitutæ, neque se tradere consueuerunt: sed sunt puellæ aut maritæ quæ semel aut bis collabuntur. De his enim maior est apparentiam quod non possint pretium recipere, sed teneantur ad restitutionem: eò quod non modò non sunt lege permissę, verum lege agitur contra illas, aut de stupro, aut de adulterio. neque in iudicio audirentur, si promissum sibi pretium peterent. Ni{ Solutio. }hilo minùs & illis quoque liceret pretium recipere: tenebitque in foro conscientiæ qui illis promisit soluere: nisi excessus iustæ æstimationis pro ratione personarum immodicus esset. Et ratio est eadem sancti Thomæ. Nam licèt flagitia illa sint lege vetita, datio tamen non est prohibita. Et ideo iuri naturali standum est: quo vtique iure concessio illa corporum æstimabilis est pecunia. Atque ad hoc facit. l. suprà citata, idem. ff. de condi. ob turp. causam. vbi ei qui aliquid ob stuprum obtulit denegatur repetitio. ¶ Sed tamen quantum ad forum iudiciale, est differentia inter has mulierum species, quod meretrici datur in iudicio actio petendi pretium: ei autem quæ non est publico loco exposita, denegabitur: quia illis solis lege decreta sunt pretia. Vxores autem & virgines non solum à iudicio arcentur nè petant, verum in pœnam sui criminis priuabuntur acquisito pretio: sed tamen ante condemnationem iure naturæ illis debetur. Quod autem adduci potest ex. l. Lucius Titius. ff. de iure fis. vbi mulier quæ marito venenum propinauerat condemnatur vt quæ turpiter in adulterio receperat fisco applicentur, nihil ad rem facit. Primum quod ante condemnationem iure naturæ poterat id recipere: deinde quod condemnata est, non solùm in odium adulterij, sed homicidij. ¶ Vtrùm autem marita teneatur{ An marita teneatur pretium sui corporis viro reddere. } pretium reddere viro si id saluo pudore suo posset, & filia patri: respondetur idem esse iudicium atque de alijs quæ operis manuum suarum acquisierint. Potest enim clam marito, & filia clam patre, illa in suos vsus vertere: nisi amplam supellectilem illa via acquisiuisset quam idcircò in vsum mariti venire deberet. Haud ergo eiusmodi mulieres ad restitutionem tenentur: nisi ab eo receperint qui non erat sui iuris, vt tam amplam pecuniam possit illis vsibus expendere. Nam si res est modica pro qualitate personæ, etiam si à filiofamiliâs recipiat, retinere potest. Nam præsumitur pater scire, ratasq́ue subinde habere eiusmodi expensas. ¶ An verò, vice versa, qui puellam vi{ De eo qui puellam vitiauit. }tiauit teneatur in conscientia in totam dotem: Respondetur quòd si ipsa consensit non tenetur de rigore iustitiæ ad aliud nisi ad id quod pollicitus est. Nam scienti & volenti non fit iniuria. Tametsi æquitas honestatis sit, vt si illam ob causam nuptui tradi non potest, aliquid elargiatur. Neque verò si sit sub cura parentum tenetur illam dotare: secùs si inuitam rapuit. ¶ Adiecit tamen prætereà hoc verbum sanctus Thomas, quòd si mulier superfluum per fraudem & dolum extorserit, tenetur amasio restituere. Vbi notandum quod etiam si superfluum recipiat, dum tamen neque fraus adsit neque dolus, nulla est necessaria illi restitutio. Fraus autem est si, verbi gratia, diceret se esse viro incognitam, aut non nisi semel, idq́ue à magnate: qua fraude plus extorqueret: restituere profectò teneretur. Sed si falsò dicat se perditè illum deamare: aut facetijs & illectamentis quidpiam extorserit, fraus illa non obligat ad restitutionem: quoniam probè omnes nôrunt illas esse meretricum technas. ¶ An verò contrà, si quis illis superfluum ali{ Dubium. }quid polliceretur, teneatur promissum soluere: Respondetur teneri in conscientia: quia ius hoc naturale docet: nisi excessus ad prodigalitatem pertingeret. Nam tunc, male promissum esset, in quo rescindenda esset fides: etiam si cum iuramento esset promissum: nam iuramentum de re illicita non obligat. Neque{ Iuramentum de re illicita non obligat. } simile est de illo qui iurauit latroni pecuniam se largiturum ad redimendam vitam: quoniam illud licitè potuit iurare. Consultius est tamen in eiusmodi euentibus relaxationem iuramenti procurare. ¶ Retrocedendum ergò est ad prius responsionis membrum: quando scilicet datio ipsa est illicita, cui nam sit restitutio facienda: vt in Symonia. Harum ergò quæ illicitæ sunt, dationum triplex est dif{ Triplices dationes illicitæ. Primus modus. }ferentia. Vno enim modo datio potest esse mala solùm ex parte recipientis: vt si cui piam pecuniam porrigeres, nè peccatum committeret. Et tunc ille qui dat, potest repetere: eò quod alter tenebatur id gratis facere. De quo extat. l. vt puta. ff. de cond. ob tur. caus. Ex qua infert gloss. quam Summistæ sequuntur, illum qui recipit ad restitutionem teneri. Haud tamen consequentię vim intelligo. Imò crediderim tali esse distinctione vtendum. Aut inquam vitium à quo illum donario meo{ Distinctio notanda. } cohibere procuro, perniciosum est alteri: aut nullam habet annexam iniuriam. Si enim est iniuriosum ac perniciosum: vt puta cum amico munus aliquod offero nè homicidium aut furtum faciat: tunc mihi posteà repetitio dabitur. Atqui hoc tantum exemplum est in lege. Nihilo minùs si ego non repeto, crediderim ad nullam illum teneri restitutionem. Nam & si ille gratis teneretur abstinere, nihilo minùs quia in gratiam meî abstinet, alioqui mala illa facturus, potest iure naturæ pro sua illa voluntate pretium ex me recipere. Quare lex translationem dominij non prohibet, sed repetitionem concedit: vt in ludo diximus: idque in odium illius criminis, nè homines iniurias quas in alios meditantur pretio venderent. Quando verò vitium non est contra iustitiam: vt si ego amico quidpiam darem nè scortaretur, profectò non solùm ille recipere potest, neque ad restitutionem tenetur: verum, vt credo, neque daretur mihi repetitio: quoniam lex illa pœnalis restringenda est ad suum ipsius exemplum: quod non profert nisi in vitijs habentibus iniuriam annexam.{ Secundus modus. } ¶ Secundus ergò modus dationis iniustę sumitur ex parte vtriusque: scilicet tam dantis quàm recipientis: non quidem quia actio pro qua munus offertur non sit natura sua pretio æstimabilis, sed quia habet annexam iniuriam contra iustitiam. Vt si litigator aut iudici, aut scribæ, aut testi corrumpendo munera offerret: aut assasino vt hominem interficeret. Tunc enim vterque delinquit: & ideo tam qui dedit quàm qui recepit eodem pretio iure mulctatur: ac proinde largitio illa fisco iure addicitur: vt patet. l. Mulcta. C. de mod. mulct. Non quòd actiones illę, puta hominem occidere, aut sententiam in tuum fauorem proferre, non sint natura sua pretio æstimabiles: sed quia actiones iniuriosę sunt, indignus iure fit ille qui accipit vt dominium acquirat. Qua perinde ratione intelligenda est lex illa. ff. de verb. oblig. Generaliter noui{ Turpes stipulationes nullius esse momenti, exponitur. }mus turpes stipulationes nullius esse momenti. Intelligitur inquam quando vtrinque iniusta est (vt lex statim proxima declarat:) veluti si quis homicidium vel sacrilegium se facturum promittat: quia homicidium & sacrilegium sunt delicta contra iustitiam. De quibus etiam restitutionibus habetur iure Canonico. 14. q. 5. can. Non sanè. qui est Augustini. ¶ Interrogas autem cùm leges istæ, pœ{ Dubium. }nales sint, vtrùm qui recepit teneatur ante sententiam restituere. Videtur enim ex his quæ diximus lib. 1. non teneri. Respondetur nihilo minùs, teneri. Et ratio est, quia lex fecit eum inhabilem ad recipiendum in odium delicti, quod est contra iustitiam: & ideo nullum acquisiuit dominium. Haud tamen tunc tenetur restituere fisco: nam etsi ille, inhabilis fieri potuit ad recipiendum quod non erat suum, alter tamen qui dedit, non potuit re sua, nisi per iudicis sententiam expoliari: ob idque antequàm condemnatio fiat, restitutio debet fieri domino qui dederat. Nihilo minùs facta etiam restitutione vbi fiscus resciuerit, recuperabit. Quando verò delictum non est iniuriosum, optimè transfertur dominium: quia, vt suprà diximus, datio non est illicita. Vnde, vt suprà citatum est. l. Idem. de condi. ob turp. caus. danti ob stuprum pecuniam, non conceditur repetitio. ¶ Sed nunquid{ Dubium. } licebit munera iudici aut alteri iustitiæ ministro ad redimendam vexationem largiri: apparet enim id licêre, eò quòd cuique fas est suum protegere ius. Respondetur autem nemini id licêre: quoniam iustè quod iustum est exequeris: & quoniam lex eiusmodi largitiones vetuit, subinde cohibuit illa via redimere vexationem. Illo enim palliamento multæ fierent corruptiones. Nam cùm quisque in propria causa iniquus sit iudex, cuique apparet ius habere certum, atque adeò suam vexationem redimere: quæ quidem in litibus maxima pernicies est: nempè dum vterque litigantium vt vexationem redimat, vexando præuenit alterum: datque illi causam vt & ipse suam redimat. Idque vtinam non vsque ad principum palliandas discordias procederet. ¶ Tertio{ Tertius modus dationis illicitæ. } modo dationem contingit esse illicitam, etiam ex parte vtriusque, tam dantis quàm recipientis: tamen ratio non est ei similis quæ in proximo membro signabatur, videlicet quòd actio quæ emitur est iniuriosa: sed quia non est pretio æstimabilis, qualis est datio simoniaca. Quòd enim mihi detur pretio sacerdotium si sum dignus, non est alterius iniuria: veruntamen quia res illa quæ emitur, non est pretio æstimabilis, proptereà quòd Antistites gratis acceperunt vt gratis dispensent, fit vt qui pretium pro re spirituali recipit, nullum adipiscatur dominium: obidque statim tenetur ante sententiam id relinquere. ¶ At verò{ Dubium. } vtrùm tunc teneatur restituere pauperibus, an ei qui dederat, dubium est. Nam à priori parte facit quod iura in pias causas iubent fieri restitutionem: vt can. Qui habetis. 14. q. 5. & can. De hoc. de simo. cautum est. Et in foro exteriori eodem modo fieret condemnatio: eò quod qui dedit, meretur dominio priuari: imò iustiùs quàm qui dedit ad labefactandum iudicem. Sed ab altera parte est argumentum quòd nemo expoliandus est re sua nisi per iudicis sententiam. De hac ergò re, loco proprio, libr. 9. disserendum est. Interim tamen stando in iure naturali, dicendum quòd ante condemnationem facienda est restitutio ei qui dedit. Caueat sibi tamen restituens, nè posteà cùm in notitiam venerit ecclesiæ, denuò condemnetur. SOlutio tertij argumenti trimembris est.{ Ad tertium argumentum . } Aut enim creditor cui restitutio debetur defunctus est, aut absens, aut prorsus ignotus. Et quidem loco defuncti hæredes subrogantur. Qui in triplici sunt differentia. Aut enim{ Hæredes triplices sunt. } sunt necessarij: vt puta quos testator, nisi legitima rarissimaque de causa, exhæredare non potest. Quales sunt parentum filij, ac filiorum parentes. Alij verò succedunt ab intestato: vt fratres & consanguinei. Sed alij ex testamento: vt alieni. Et quomodocunque quis sit alterius hæres, eidem est facienda restitutio. Quin imò, vt dicebamus, in hærede fit ipsi defuncto. ¶ Pulsare autem cuipiam conscientiam{ Dubium. } potest, an qui inuestigatis hęredibus nulloque inuento, restitutionem in pios vsus confert: posteà reperto hærede qui inuentus non fuerat, eidem nihilo minùs debeatur restitutio. Apparet enim id ratio poscere: quoniam ille non debet inscius & inuitus priuari iure suo. Ad hoc respondetur quòd quando restitutio alicuius est ponderis, hæresque non inuenitur coram publica potestate, debet fieri diligentia: & penes ipsam deponendum est debitum. Si autem eius authoritate vel in pauperes vel in pios vsus dispendatur, tunc restitutor tutus manet, tam in conscientia quàm in foro iudiciali. In rebus autem leuioris momenti non est tam anxia indagatio necessaria. ¶ Quando verò creditor absens est, tunc quo{ De restitutione creditori absenti facienda. Scotus & Richardus. } commodiùs fieri posset, transmittenda illi est restitutio. Quid autem si transmissio sine magno sumptu fieri non potest? Scotus quidem & Richard. in 4. distin. 15. aiunt quòd quando ingentibus opùs est sumptibus, non tenetur debitor illos facere: sed potest tunc in pauperes quantum debet erogare. At verò S. Tho. de sumptibus nihil meminit: sed consultò id conticuit: quia simplicem constituere regulam non poterat. Est ergò discretio{ Sententia authoris. }ne opùs: nempè perpendendum vtrùm id quod debes per iniuriam retinueris, an verò per contractum licitum: puta aut venditione, aut mutuato. etc. Si enim per contractum licitum in tuum ius res illa venit, & ante solutionis tempus ille recessit, nullas teneris facere expensas ad restituendum: quia non plus debes quam acceperis. At si sine illis transmittere nequis, vel custodire debes, vel apud iudicem deponere. Nam in pios vsus non licet dispendere, nisi longo expectetur tempore. Si autem per iniuriam id illi debes, puta si furatus es: aut si quamuis iustè accepisses, tamen ante solutionem peregrè profectus in mala es fide: absque dubio teneris sumptibus tuis restitutionem illi mittere: quandoquidem eum stringeris indemnem seruare: quia absque sua culpa suo caret iure. ¶ De{ Dubium quando creditor ignotus est. } illo verò qui prorsus ignotus est, grauius est vsitatiusq́ue dubium. Hic enim articulus ad istos coëmptores, & negotiatores, ac salsamentarios spectat: qui minutatim quoslibet defraudant, atque expilant: ac subinde ad illos qui vrbem aliquam iniusto bello in prædam dederunt. Prætereà ad illos qui inuenerunt thesauros: de quibus sub titulo De furto dicturi sumus. Huiusmodi nanque debitoribus ignotisunt sui creditores. Primum ergò omnium admonendi isti sunt quisnam dicatur ignotus. Haud enim quicunque censendus est debitori ignotus, qui in sua non est notitia, neque memoria: sed ille prorsus qui facta pro ratione debiti solerti diligentia, inueniri non potuit. Quapropter antequàm hęc fiat indago, non licet in pios vsus restituenda dispensare: neque compositionem facere authoritate Cruciatæ Bullæ. Illa enim præcisè dicuntur debi{ Bulla Cruciata. }ta incerta, quorum domini post vigilantem indaginem quæ bona fide fuerit facta inueniri non possunt. Quin verò qui per iniustam acceptionem æs alienum contraxerunt, suis proprijs sumptibus tenentur eandem facere inuestigationem. Quocircà vbi sub dubio compertum fuerit, isti aut illi certò deberi: nempè cùm duo ad tuam tabernam accesserint, & certus sis alterutrum defraudasse: licèt scire nequeas vtrum eorum: teneris nihilo minùs inter illos aut suos hæredes debitum æs dispertiri: quoniam tunc creditor non est omninò ignotus. Qua vtique ratione sunt qui censeant eum qui certus est cuius ciuitatis fuerit ille cui restitutionem debet, si ille neque hæredes haberi possunt, restitutionem debere pauperibus eiusdem loci. At verò nulla paparet huius necessaria ratio: sed forsan distinguere est operæpretium. Dum enim exerci{ Distinctio. }tus ciuitatem communi nomine fuerit deprædatus, tunc fortè si ignoti sunt domini, facienda est vrbi restitutio, vt respublica ipsa eam distribuat. Quando verò non illo modo per iniuriam toti reipublicæ illatam contractum est debitum, sed per iniuriam singularium ciuium: non est necessarium in eodem opido fieri. Est ergò conclusio doctorum omnium, quod ignoto domino, facienda est pauperibus restitutio: vel potiùs ipsi in pauperibus, vt suprà dicebamus. ¶ Veruntamen quò modus{ Dubium. } hic restituendi de sua radice innotescat, quęritur quo iure pauperibus elargienda sint quę incertis dominis debentur. Vtrùm sit naturale, diuinúmve, an humanum. Quis inquam illos fecit huiusmodi creditorum hæredes? Et arguitur sic. Obligatio restituendi iure naturę vniuersos obligat mortales, siue Christiani sint, siue sola lege naturę viuentes: natura autem non docet, ignoto domino, pauperibus id deberi: imò videtur tunc res transire in ius possidentis. Habetur enim Inst. de rerum diuis. quod res cuius non est dominus, occupanti conceditur: quando autem dominus non comparet, perinde habet ac si non esset. Prętereà quod restitutio fiat pauperibus, sola lege canonica introductum est: vt patet cap. Cùm tu. de vsur. & can. Non sanè. &, Qui habetis. 14. q. 5. Pontifices autem non potuerunt inuitis dominis præter ius naturæ debita incerta in vsum pauperum addicere. Nam ante illa sancita decreta, non apparet eiusmodi restituendi modus fuisse necessarius. ¶ Ad hoc primùm{ Responsio. } omnium respondetur, eiusmodi incerta debita, si ius tantum consulas naturale, in vsus communes reipublicæ cedere. Nam cum res vniuersæ, vt lib. præcedenti dictum est, traditæ in communi sint humano dominio, quarum diuisio iure gentium facta est, fit vt dum expectatus legitimo tempore dominus, non comparet, iteratò veniant in vsum publicum. At verò quoniam Christi vicarius toti reipublicæ Christianæ curam pauperum gerit, iure & merito potuit hęc bona quasi communia reipublicæ pauperibus applicare: qui eiusdem reipublicæ sunt egena membra. Idque Alex. sub anno Domini. 1170. faciendum, Salernitano Archiepiscopo iussit: vt patet dicto cap. Cùm tu. de vsur. Non tamen quod ipse fuerit primus rei huius autor: sed exemplo adductus est antiquissimorum sanctorum, Augustini scilicet, vt can. citatis. 14. q. 5. constat: atque aliorum. Quin verò & naturali iure edoctus & Euangelio. Nam quod cuique superest, erogandum est in pauperes: huiusmodi autem bona redundare censentur in republica. ¶ Ex quo sequitur primò dominium harum rerum non transire in pauperes, ac si creditorum hæredes essent: sed dum ipsis datur quasi creditoribus ipsis soluitur. Et tunc per dationem ipsam acquirunt verum dominium: quasi Papa tunc dominorum nomine illis tribuat. Subsequitur deinde secundò quod dum respublica in alios vsus pios illis debitis eguerit, cessat tunc ius erogandi pauperibus. Et potest respublica illa in tales vsus consumere. Nam ius positiuum non potuit naturali derogare. Ob idque princeps tunc sæcularis fortè potest incerta ipsa debita exigere & compositionem facere: puta pro certa quota reliquum remittere, vt facit Papa: vt illicò dicemus. ¶ Quòd si scisciteris an quisque priuatim{ Dubium. } possit illa quæ debet, vt libuerit, in pauperes diffundere: D. Tho. nihil hîc de hac refassus{ D. Thomas. } est: tamen in. 4. dist. 15. q. 1. ar. 5. ait debere fieri restitutionem secundum arbitrium episcopi, velillorum ad quos pertinet cura ciuitatis. Vbi insinuare videtur rempublicam ipsam talem habere facultatem. Sco.{ Scotus. } verò eadem distin. q. 2. negat id esse necessarium: imò ait per se quemque id exequi posse. quem Ri{ Richardus. Sententia authoris. }char. ibidem sequitur, ar. 5. q. 4. Crediderim tamen, vbi modica est restitutionis quantitas, per se quemlibet restituere id posse. Cum verò res est cumulatioris pretij, consilium est vt arbitrio prudentis confessarij fiat: imò posset tam ingens esse, vt consulendus etiam esset episcopus, vt eius prudentia commodiùs restitutio fiat. Haud tamen id ceu de necessitate salutis asseruerim. Neque S. Thom. diuersum docuit. Maximè cùm in Summa de hac re siluerit. ¶ Vtilior{ Dubium. } autem erit responsio, vtrùm ipse qui æs habet ignoti domini posset sibi partem capere, dummodò sit pauper: vel suis consanguineis & familiaribus elargiri. Caietan. quidem id{ Caietanus. } absolutè affirmat: ego verò absque temperamento non auderem. Si enim hanc facias vnicuilibet licentiam, illicò sibi suisque effinget paupertatem pro ratione sui status, vt aiunt. Igitur vbi necessitas non fuerit patentissima & clarissima, nemo tutò potest sibi vsurpare quod restituere debet: licèt possit restitutionem differre. At si cogitat sibi capere, id debet facere authoritate episcopi, aut sui parœciani curati, aut confessarij, si prudens est & sapiens. Idque tunc fieri licebit quando grauiores aliæ miseriæ pauperum non se oculis obijciant. Quando verò authoritate prælati aliqua sibi eleemosyna ex ijs quæ debebat applicatur, verè fit eius dominus: neque veniens in pinguiorem fortunam tenetur id ampliùs restituere. ¶ Percontaris autem de compositionibus istis quas nuperrimè nominauimus, sintne licitę, vt Cruciatę forma habet: nempè vt qui incerta debita contraxerit, certam soluens portionem liber fiat à reliquo debito. In huius responsione interrogationis illud semper optima fide cauendum est, nè quispiam se ipsum seducat, arbitratus quidpiam censeri incertum antequàm diligens peragatur indagatio ad comperiendum debitorem. Hoc autem supposito nulla esse videtur ambigendi ratio, quin si legitima adsit causa possit Summus Pontifex eiusmodi compositiones facere: quando quidem iure naturæ, vt dictum est, illa bona sunt reipublicæ: quæ tunc in tales vsus illis indiget. Quin verò vt proximè insinuabam, quando reipublicæ necessitas esset apertissima, rex quoque fortè posset id facere. Tametsi quia Summus Pontifex iustior est eleemosynarum iudex, neque causa ita semper est euidens, ille adeundus est, cuius authoritate id fiat. Quòd si quis arguat, ignotos creditores forsan non consentire: id negatur: imò consentire videntur: quia illa habent pro amissis: & liberiùs quisque ac gratantiùs contribuet centum quæ pro perditis omninò ducit, quam quatuor quæ habet in crumena. Et quanuis non consentirent, respublica id potest facere. Sed rursùs arguis: quanuis illa Papa colligere possit, quam tamen habet facultatem remittendi partem? Respondetur quòd tanquam legitimus iam tunc bonorum administrator propter ingruentem instantemque publicam necessitatem, vt faciliùs expeditiusque fiat collectio, potest partem condonare vt reliquum soluatur. ¶ Hactenus de iure. Defacto nanque & executionis modo nihil loquimur. Aequitas enim iuris huius hæc est vt per eiusmodi compositiones tanta conficeretur pecunia publica, quæ vel alia tributa vel bonam eorum partem posset excusare: idque sic fieret, vt non offerretur iniquis suæ iniquitatis ansa: & tamen ex centum & quinquaginta argenteis quæ reipublicæ pauperibusque debentur, tantùm colligere duo, ac remittere reliqua, plus detrimenti offert pauperibus, quorum Papa est pater, rexque patronus, quam emolumenti in bonum publicum conferat. Prætereà præsentissimum creatur periculum istis coëmptoribus & raptoribus, vt huius fiducia nihili faciant quoscunque passim defraudare. Atque idem periculum fit inde præsentius, quod certi sunt tertio quoquo anno eiusmodi indulgentias prouenturas. At verò bellorum frequentia quæ non tantùm ab infidelibus nobis indies ingruunt, huius inter alia nobis sunt causa mali, vt in conquirendis vndique subsidijs modum non permittat. Quocircà neque nos in quenquam obloquimur: quia neque nostra est authoritas tanta neque audacia. Sed tamen postquàm ius probamus, admonere subinde cogimur fraudatores istos publicos, coëmptores inquam ac negotiatores nè fiducia istiusmodi immodicæ remissionis freti contrahere fraudibus pergant æs alienum: quòd si fecerint, restituere non tardent. Nam qui propositum non habet restituendi quousque veniat indulgentia, in peccato mortali se sciat persistere: quoniam habita restituendi opportunitate, per nullum tempus licet alienum retinere. AD quartum argumentum respondetur{ Ad quartum argumentum . } vnumquenque de his quæ sibi propria sunt arctiùs stringi parentibus succurrere, quàm alijs: ea verò quæ aliorum sunt, potiùs illis sunt rependenda quàm impendenda parentibus: nisi forsan, vt ait S. Tho. in casu necessitatis extremæ, in quo posset & deberet quisque etiam auferre aliena, vt patri subueniret. ¶ Contra hoc autem postremum verbum de tempore extremæ necessitatis dubia existunt nonnulla. Atqui vt inde exordiamur, vbi patentior est dubitandi ratio, quęritur vtrùm debitore{ Dubium. } & creditore extrema necessitate coactis teneatur debitor creditori præ seipso succurrere, an potiùs sibi ipsi illo neglecto? Et quidem Scotus. 4. dist. 15. q. 2. hac vtitur distinctione.{ Scotus. } Si creditor in necessitatem priùs incidit, tenetur tunc debitor illi soluere: si verò priùs debitor, tenetur sibi prouidere. Atqui ambo hæc membra adeò sunt certa vt de neutro possit vllus dubitare. Nam etiam si nihil extrema patienti deberes, cogeris illi succurrere: & quando tu eâdem necessitate strangularis, quanuis nihil tibi alius deberet, teneretur tibi. Quando autem simul eadem necessitas ambos occupat, tunc ait Scotus debitorem, vita propria posthabita, debere creditori quod suum est reddere: quare homicida, inquit, esset, si sibi tunc vsurparet. Neque desunt alij, quorum est Richard. qui in eius sententiam subscribant. Et ratio eius est hæc, quòd cùm ambo necessitate pares sint, hoc iure creditor debitorem superat, quòd res illa necessaria, nempè cibus aut pecunia quam debitor retinet, ipsius est, scilicet, creditoris. Et potuisset suam prætereà opinionem inde suffulcire, quòd in tali necessitate neuter posset ab altero quod ei necessarium erat eripere. Ex quo fieri videtur consequens vt neque debitor tunc retinere id posset quod alterius est. Idem enim esse videtur ac si ab ipso id eriperet. ¶ Nihilo minùs contraria sententia non so{ Sententia authoris. D. Thomas. }lùm multò est probabilior, verùm proculdubio complectenda. In primis S. Tho. licèt non id expressè asserat, insinuare tamen illam videtur: quandoquidem absque vlla exceptione ait quòd casu extremæ necessitatis, citiùs debitor deberet præsidio esse parentibus: & à fortiori, sibi. Quare Caieta. eandem amplexus{ Caietanus. } est sententiam. Ratio autem est hæc, ab illa Scoti diuersa. Ambo sunt necessitate pares: & possidentis conditio quę melior semper est, plus debitori fauet, quàm fauebat creditori rem sibi esse debitam: ergò sibi potiùs debitor consulere debet, saltem, potest, quàm creditori. Enimuerò tam intimè innatum est homini generalissimum illud rerum omnium desiderium, ac subinde ius seruandi sese, vt nulli quicquam tunc plus debeat quam sibijpsi. Quocircà siue per contractum licitum id ab altero acceperit, siue per furtum aut rapinam: siue in mora sit soluendi, siue secùs: in summa, quomodocunque illud alteri debeat, ius sibi retinendi natura ipsa concedit. In tali enim casu vniuersa cessant alia debita. Quare etiam si iure iurando te astrinxisses soluere illa die, iure naturæ intelligebatur facta exceptio extremæ necessitatis. ¶ Et confirmatur sententia hæc ratione, ni fallor, manifesta. Iuræ naturæ, vt dictum est, omnia sunt communia, sed iure gentium, rerum dominia diuisa sunt: ius autem gentium nequit extremæ necessitati præiudicium facere: atque adeò, illa præsente, quantum ad vsum, omnis cessat vis peculiarium dominiorum, ac subinde debitorum. Quocircà etsi dominus priùs in necessitatem illam extremam impegisset, qua ratione sub reatu homicidij tenerer illi quod debebam soluere. Si tamen non solui, & posteà ego in eandem incidi necessitatem, iam tunc non teneor. ¶ Respondetur ergò ad argu{ Ad argumentum. }mentum quod faciebamus, diuersam esse rationem, túne rem possideas quando extremè pateris, an alter qui simile patitur. Si enim ille possidet, tu non posses illi surripere: eò quod tunc surripere esset occidere: quia esset vera actio, qua vitam alteri directè adimis, ac si hominem strangulares. Quando verò tu possides, id est penes te rem quomodocunque habeas, non agis, sed tantùm cessas succurrere cùm possis. At verò non succurrere cùm possis, non est directè occidere: neque verò per accidens, nisi quando teneris succurrere: & in tali casu non teneris. Sic enim intelligendum est Ambrosianum verbum, Quem pascere{ Ambrosius. } potuisti, si non pauisti, occidisti. Intelligitur enim quando non te aliud ius excusabat. ¶ An{ Dubium. } verò parente tuo ac tuo pariter creditore in eandem extremam necessitatem coniectis tenearis potiùs patri quàm creditori, arbitror problêma esse in vtranque partem probabile.{ Problema. } Et qui dixerit, creditori, bona quidem ratione tuebitur. Nam solum illud ius quod vnusquisque habet seipsum seruandi, videtur in tali casu vsum alienæ rei debitori vendicare. Qui verò crediderit parenti potiùs, & ipse quoque pietatis officium prætexere sibi poterit. Nam ferè idem est, patris ac tuam ipsius vitam seruare. Sed tunc idem crediderim de vxore & filio. Nam ad fratres minimè liceret idem protendere ius. ¶ Vtrùm verò qui ex{ Dubium. }trema suppressus egestate rem insumit quam alteri vel anteà debebat vel tunc arripit, debito absoluatur: an verò pòst ditior soluere nihilo minùs obligetur, decidere superest. Nam quòd prorsus absoluatur, argumentum est: quòd si tunc ab altero eriperet, non teneretur. Ad hoc scitè Scotus loco citato per hanc{ Scotus. } distinctionem respondit. Si ille virtute alius contractus rem illam ante extremam necessitatem debebat, non fit à restitutione immunis: sed si tunc accipiat, non fit restitutioni obnoxius. Et ratio est in promptu: quia cùm in extrema necessitate omnia sunt communia, tunc qui capit nullum contrahit debitum. Nihilo minùs si debitum erat contractum, non est cur dissoluatur præcedens vinculum: manebit ergò. ¶ At verò Adrian. in materia{ Adrianus. } de restitu. huiusmodi disiunctionem non admittit: sed absolutè tenet, illum qui extremæ subditus necessitati aliena capit pinguiori arridente fortuna ad restitutionem teneri. Cui & sui asseclæ non desunt. Quin verò eius opinionem corroborant. Et pondus suorum argumentorum huc propendet quòd in extrema necessitate non omnia sunt communia, quantum ad dominium. Nam aliâs qui tunc indigenti non succurreret, ad restitutionem posteà teneretur: quod re vera non est credendum: eò quòd succurrendi præceptum non est iustitiæ, sed charitatis. Sunt ergò non aliter communia quàm ad vsum: quo fieri videtur vt transacto vsu, tenearis ad restitutionem rei. ¶ Secundò arguitur. Extremè indigenti abundè subuenitur per rem mutuatam: nemo ergò tenetur simpliciter dare: atque adeò qui rem consumit, subiectus manet restitutioni. Et tertiò. Extremè indigenti non tenetur medicus suas gratis impendere operas, neque pharmacopolę sua donare pharmaca. Satis enim est si solutionem expectent. Accedit & tex. can. si quis. de furt. Vbi habetur quòd qui propter necessitatem famis aut nuditatis aliena occupauerit, si posteà oblatum reddiderit, non cogatur ieiunare. Vnde à contrario sensu colligitur quòd si non reddiderit, ieiunare cogatur. ¶ His nihilo minùs nihil obstantibus persistendum est in priori sententia: dum tamen rectè explicetur. In primis quando res{ Explicatur opinio Scoti } est parui momenti omnes fatentur nullam restare restituendi obligationem: sed si res qua extremè ille indiget maioris est existimationis, considerandum est sitne ille simpliciter indigens: nempè qui nullibi habeat vnde soluere possit: an verò licèt id hîc non habeat, forsan habet alibi, vel ei debetur. hîc enim non est censendus simpliciter indigens: & ideo satis est si quis ei credito mutuet vnde suæ necessitati occurrat. Sola enim absoluta necessitas ius in tali casu accipiendi alienum facit: Si autem sit simpliciter indigens, citra controuersiam esse debet quòd ille nulli manet obnoxius restitutioni si rem qua indigebat insumpsit. Enimuerò licèt ita sit quod tunc solùm sint omnia communia quantum ad vsum: tamen quia in his quæ vsu consumuntur, ad vsum lege naturæ sequitur dominium: vt puta si sit cibus, aut potus, aut pecunia: qui accipit, fit dominus. Et in hoc, si nos non fallimur, contraria opinio suos decipit. Esse enim communia omnia quo ad vsum, est quòd tunc possit indigens res alienas insumere ac si suæ essent. Atque adeò non tenetur credito recipere, sed alter tenetur gratis dare. Si verò res esset quæ non vsu consumitur, tunc cessante necessitate teneretur illam reddere. Vt si quis equo alieno vteretur vt periculum mortis effugeret: aut si indigeret lecto tempore infirmitatis. Per hoc responde{ De Medico & Pharmacopola. }tur ad argumentum de Medico, deque Pharmacopôla. Porrò nanque si alter extremè indigeret sua opera vel sua medicina, teneretur sub peccato mortali: licèt circunstantes tenerentur nihilo minùs eodem ligamine contribuere, si res esset adeò pretiosa. Tametsi in his medicinis subtrahendis non adeò frequens contingit culpa sicuti in cibo, ac in alijs rebus: quia non ita esse solent necessariæ: neque misericordię vinculum obligat vt morti pauperis admodùm pretiosa medicina occurratur, tantáve medici solertia. ¶ Quod autem ex cap. si quis. de furt. adductum est, nihil sanè ad rem pertinet: planum quippe est illic mentionem non fieri necessitatis extremæ, vt bene ait gloss. sed leuioris. Ait siquidem tex. S quis propter necessitatem occupauerit, etc. pœniteat hebdomadas tres. & liquidum est quòd cùm in extrema necessitate alienum occupare, nulla sit culpa, nulla imponeretur pœnitentia. SOlutio quinti argumenti in longam nos{ De quinto argumento. } hinc transmitteret disputationem de restitutione bonorum clericorum, quæ non ritè expenduntur, sed in malos vsus dissipantur: nisi latissimus esset de hac nobis habendus sermo, libro. 9. &. 10. à quo ideò in præsentiarum supersedendum est. Quod autem ad rem præsentem attinet, trifariàm præ{ Trifariàm potest prælatus res ecclesiæ occupare. }latus res ecclesiæ vsurpat. Vno quidem modo si res illa non sibi deputata est, sed alteri: puta capitulo: Et tunc qui res illas ab illo pręfecto receperit, siue dono siue pretio, tenetur eas ratione rei acceptæ restituere vero domino. Si verò res ecclesiæ quæ sub sua sunt administratione: vt si exemplum ponamus in fabrica, vel in alijs, alienauerit in consanguineos vel in alios, illi tenentur restituere, non episcopo: nè illas iterum dissipet: sed ecclesiæ, vt in deposito essent vsque ad futurum possessorem. Sed si penes se illas retinet & veluti proprias possidet, satis est vt animum illum deponat. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm ille qui accepit, teneatur semper restituere. POST circunstantiam cui, sequitur quis: de qua sunt duæ quæstiunculæ. Prior huius secundi articuli est, vtrùm vniuersim qui accepit, quisquis ille fuerit, teneatur restituere. Et arguitur à parte negatiua. Restitutio (quod identidem repetimus) est æqualitatis constitutio: qua scilicet ab eo subtrahitur qui plus habet, & ei apponitur qui habet minus. Vsu autem sæpenumerò venit vt qui rem sustulit, citra suam culpam sit illa priuatus: vt si quis ab eo eandem surripiat: ergò tunc non tenebitur eandem restituere. ¶ Secundò. Nullus tenetur suum prodere crimen: secundùm illud Chrysosto. Non tibi dico vt te prodas. contingit autem quandoque vt debitor citra suam infamiam restitutionem facere nequeat: ergò tunc iugo restitutionis liberatur. ¶ Tertiò. Vna res vna simplici restitutione contenta est: contingit autem nonnunquàm vt quàm multi furati sunt, vnus in integrum restituat: ergò alij tunc ad nullam ampliùs restitutionem tenentur: atque adeò non omnis qui rem sustulit, ad restitutionem obligatur. ¶ In contrarium autem est quòd ille qui peccat satisfacere pro culpa tenetur: culpa autem, vt ait Augustinus, non dimittitur nisi restituatur ablatum: ergò eidem incumbit restitutionem facere. QVæstio hæc in materia restitutionis egregium obtinet locum. Ad quam ideo distinctione præmissa quatuor conclusionibus respondetur. In eo nanque qui{ Distinctio. } rem occupat alienam duo est considerare: scilicet & actionem qua eam accepit, & rem ipsam. Est ergò prima conclusio. Quicun{ Prima conclusio. }que penes se rem habet alienam, ratione rei ipsius quæ accepta est, tenetur eandem vero domino restituere. Probatur. Quicunque enim habet vltra id quod suum est, debet illi reddere cuius est: hoc enim ratio iustitiæ commutatiuæ exigit: quippe cuius officium est æqualitatem inter eum constituere, qui minus habet, & eum qui plus. ¶ At verò acceptio ipsa triplex esse consue{ Acceptio triplex. }uit. Quandoque nanque est iniuriosa: nempè quæ inuito domino fit: qualis est furtum & rapina: de quo membro statuitur secunda conclusio. Quicunque rem per iniuriam{ Secunda conclusio. } accepit, tenetur eandem ratione acceptionis restituere: etiam si illam iam apud se non habeat, sed fortè sibi furto sublata sit. Probatur. Quicunque alteri iniuriam intulit, tenetur eandem resarcire: etiam si nulla sibi fuerit inde lucri accessio facta: eò scilicet quòd alteri vel famam vel honorem abstulit: ergò eâdem ratione qui rem iniustè eripuit, quandoquidem in re illa damnum dedit, restituere iure cogitur. ¶ Secundo modo: actio illa citra donationem accipiendi iusta esse potuit, atque in vsum & commodum ipsius qui accepit: vt cùm quis rem suscepit mutuatam, vel credito emptam: de quo subijcitur conclusio tertia, superiori similis. Quicunque hoc modo rem acce{ Tertia conclusio. }pit, tenetur eam vel pretium restituere: non solùm ratione rei acceptæ si apud se perseuêret, verùm & ratione acceptionis: etiam si illam qualitercunque amiserit. Conclusio est clara: nam qui alienam rem iustè citra donationem in vsum suum accepit, non solùm propter beneficium acceptum, sed de iustitia obligatur illum indemnem seruare. ¶ Tertio modo: Acceptio etiam iusta esse potest ex voluntate domini, quæ tamen non vergit in vtilitatem recipientis: sed in rem ipsius qui dedit. De quo adhibetur quarta,{ Quarta conclusio. } eademque bimembris conclusio. Nemo qui ceu depositarius rem alienam seruat, tenetur ratione acceptionis illam restituere: sed ratione rei quam habet acceptam. Quare si citra suam culpam illam perdiderit, nulli restat restitutioni subditus: secùs autem si magna sua culpa illam amiserit. Probatur prior pars contrario modo quàm tertia. Qui illo modo rem accipit, nisi pretio custodiæ suscipiat, vel aliter se seruare constrinxerit, non fit eiusdem rei custos ratione iustitiæ: sed ex gratia & beneuolentia: & ideò si absque sua culpa res perdatur, non ipsi sed domino perijt. Secundæ verò partis probatio est. Quòd iure naturæ (vt regula habet iuris) qui causam damni dat, damnum dedisse videtur. Quare si tua grauis culpa in causa fuit vt res periret, reus inde fis damni repensandi. ¶ Vt autem conclusiones istæ suo ordine examinentur ex duabus prioribus regula cum primis colligenda hæc est. Omnis re{ Regula notanda. }stitutionis obligatio ex altero duorum capitum enascitur: videlicet aut ratione acceptionis, etsi rem non habeas, & ratione rei acceptæ quam habes licèt, illam non acceperis. Quare si accepisti & habes, vtroq́ue es funiculo colligatus. Nomine autem acceptionis quęcunque actio intelligenda venit per quam damnum dedisti, aut iniuriam irrogasti: etiam si nihil fueris lucratus: vt si incendisti alienas ędes, aut contumeliatus es. ¶ Quo fit rursùs vt quomodocunque res in tuam potestatem venerit, scilicet iustè, aut iniustè pretio aut gratis, cùm primùm resciueris esse alienam, teneris domino reddere: non solùm charitatis iure, sed etiam iustitiæ. Vt si ab illegitimo possessore: verbi gratia, à latrone, vel furto, vel dono, vel mutuo, vel in depositum receperis, vel pretio emeris, reperto domino teneris illi conferre: nisi ius tibi fortè fauerit præscriptionis. Probatur conclusio. Duobus tantùm medijs quæstione. 5. diximus rem legitimè possideri: scilicet aut domini voluntate, aut legis permissu: quomodocunque autem ab illegitimo possessore rem susceperis, neutra istarum causarum interfuit: quia neque verus dominus annuit, nec lex concessit: nullatenùs ergò dominium nactus es, atque adeò reddere domino cogeris. Quòd si non feceris, cùm sine tuo magno detrimento, vt suprà diximus, id exequi possis: sed illegitimo reddideris possessori, restitutioni manes obnoxius: quandoquidem de iustitia tenebaris. Crediderim tamen in{ Quis excusetur à restitutione. } hisce restitutionibus accidere posse ignorantiam iuris: quæ si excusat à culpa, excusabit subinde à restitutione. Haud enim tenetur plebeius quisque has iuris subtilitates scire. Et ideò qui id quod à latrone receperit ignorans, & bona fide eidem reddiderit, non est in conscientia restituere cogendus. Exceperim prætereà ius pręscriptionis: quoniam postquàm emptionis titulo aut donationis, qui legitimus est, rem bona fide iusto legis tempore possedisti, licèt tibi posteà innotuerit esse alienam, immunis es à restitutione. Secùs si furto eam sustuleris: quia semper caruisti titulo, ideoque nunquàm præscripsisti. ¶ Ratio{ Dubium, quid rei nomine intelligatur. } hinc tamen dubitandi exurgit, quidnam hîc rei nomine sit intelligendum: vtrùm scilicet res ipsa præcisè, an verò etiam fructus. Et loquamur, exempli gratia, de illo qui non ratione acceptionis: sed solum ratione rei acceptæ tenetur. Emi fundum à latrone qui mihi fructus tulit: vtrùm tenear etiam fructus restituere. Ad hoc respondetur per regulam iure solennem ac celeberrimam. Quicunque solùm ra{ Regula notandaiuris. }tione rei acceptæ restitutioni subijcitur, tenetur rem, seu id quod illius habet, & quicquid quo per ipsam factus est ditior, restituere: non tamen illud quod bona fide consumpsit per quod non est factus locupletior. Regula est iuris. ff. de peti. hæred. l. item veniunt. §. Præter hæc. qua regula ait gloss. nulla esse veriorem. Et. l. sed & si lege. eodem titulo. Exempli gratia, teneris restituere fructus arui alieni: non solùm quos habes, sed quos illis consumpsisti vsibus: in quibus nisi illos haberes fructus, alios insumpsisses. Deductis tamen expensis & laboribus. Si tamen illos ideo consumpsisti quòd, verbi gratia, amplus fundus tibi donatus est, cuius donatione ductus statum mutasti & splendidiùs vixisti: tunc sanè non teneris nisi in eo quod aliâs consumpturus eras. Pari modo si vestem sericam vili à latrone emisti, qua ratione illam vsu attriueris: cùm aliâs non induereris serico: non teneris nisi ratione vestis quam indui solebas. Similiter si donato tibi à latrone equo vsus es non in necessarijs casibus ad quos equum vel emisses vel conduxisses: nihil pro vsu teneris restituere: quia non es factus locupletior. Secùs autem si eius operas locasti, quibus factus es ditior: tunc enim deductis sumptibus in reliquum teneris. Pari modo si furtiuas escas inuitatus à latrone bona fide insumpsisti, in nihilum posteà teneris, nisi domi eras aliquid insumpturus. Ex quo fit quòd si remillam quam ab illegitimo possessore bona fide accepisti citra magnam culpam tuam amisisti, nulli manes restitutioni subditus. Vice versa, si rem furtiuam quam dono receperas, pretio vendideris, teneris posteà idem pretium restituere: vtpote per quod factus es ditior. Intellige autem si factus es locupletior ex re ipsa: nam si ex tua industria id tibi accreuerit, ad illud restituendum non perstringeris. Vt si pecunia aliena negotiando tuam auxisti substantiam, de solo capitali teneris. Per hæc{ De retinente per ærem alienam. } ergò de cæteris conijcito. ¶ De illo autem qui per iniuriam rem alienam retinet, alia est ratio: tenetur quidem de damno emergente, & de lucro cessante: vt sub titulis de furto & de vsur. iterum videbitur: atque de omnibus fructibus quomdocunque illos consumpserit. Non autem de illo lucro quod per suam industriam per furtiuam pecuniam acquisierit: vt locis citatis locupletiùs monstrabitur. ¶ Contra hanc autem decisionem est{ Argumentum contra. } argumentum, illum qui rem à latrone bona fide emit, non teneri gratis reddere vero domino. Dictum enim est articulo præcedenti, ratione rei acceptæ neminem ad restitutionem cum magno suo detrimento obligari: nemo ergò tenetur sine sua culpa secundùm conscientiam dispendium pati pretij quod expendit. Si furto inquam, vel mutuo, vel dono accepit, bene quidem: de emptore autem alia esse videtur ratio. Ob hoc fortè non deerit qui arbitretur licêre tunc emptori rem latroni reddere vt pretium recuperet: Nihilo minùs id falsum est. Licitum quidem ei est si fieri potest latronem conuenire, & capere à quo pretium extorqueat: tamen periculo rem exponere vt in manus domini non veniat, non est licitum. Res enim ipsa in cuiuscunque potestate sit, reum eum facit reddendi legitimo domino: quòd si non faciat ad restitutionem obligatur: vt suprà dictum est. Et confirmatur hæc veritas. Nam si latro disparuisset, vt comparere non posset, tunc qui rem emit debitor esset domino: eique in foro iudiciali compelleretur rem cum iactura pretij exhibere: quod, vt suprà diximus, signum est teneri illum de iustitia: ob id autem quòd reperiri latro possit, idem dominus nullum ius amisit: ergò etiam tunc tenetur domino. Et confirmatur: nam si in foro iudiciali compertum esset illum emptorem postquàm certò sciuit rem esse alterius domini tradidisse latroni, conuinceretur domino soluere. Quo circà quando diximus non teneri possessorem rei alienæ, ratione solùm rei acceptæ restituere cum suo detrimento, intelligitur de illo detrimento quod ab alio timet, videlicet quo impeditur ipsa restituendi actio: non autem de iactura quam ipse fecit emendo. Quicunque enim sibi videat dum emit: sciens illo periculo emere, vt si res aliena sit pretium amittat. ¶ Quid autem iuris si il{ Dub. de vendente bona fide rem à latrone emptam. }le qui à latrone rem mercatus est alteri bona fide vendidit: vtrùm sciens posteà esse alienam, contractum teneatur rescindere, reddereque pretium suo emptori & rem domino. Apparet enim non teneri quandoquidem neque tenetur ratione acceptionis: quippe cùm neque ipse rem accepit, nec fraude vendidit, neque ratione rei acceptæ: si quidem neque eam habet, neque per eam factus est ditior. Supponamus enim tanti vendidisse quanti fuerat mercatus. Nam si pluris vendidit, haud dubium quin illum pretij excessum teneatur domino reddere: eò quod pars illa rei penes se est. Argumentum sanè est quod posset multos decipere. Nam si res illa, vt suprà diximus, primo emptori citra suam culpam fuisset furto sublata, vel bona fide consumpta, taliter vt non esset factus ditior, in nihilum teneretur: cùm ergò bona fide vendidit: idem apparet iudicium. Nihilo minùs respondetur quòd etsi domi{ Solutio dub. }no eiusdem rei non maneat obligatus, vt argumentum conuincere videtur: tamen tenetur emptorem suum indemnem seruare. Et ideo cùm sciat nullum in eum transtulisse dominium, sed iure restituendi periclitari, iure cogitur suum ei restituere pretium. Perinde ac si à latrone vitrum pro pretiosa gemma magno emisset, eodemque pretio bona fide rursùs venderet: sciens nanque tum posteà rei falsitatem, teneretur contractum rescindere. ¶ Ex quo sequitur quòd si emptor ille secundus non compâret: neque vllus sit metus quòd sit ab illo exigenda res illa: tunc ille qui bona fide illi vendiderat, licèt tunc sciat fuisse alienam, ad nullam restitutionem tenetur: quoniam à domino rei liber est, postquàm nec rem habet, nec factus est per eam ditior: & alteri nullum dedit damnum. ¶ Horum instar cen{ De præda belli iniusti. }sendum de illo est, qui bello iniusto res deprædatus est: bona tamen fide: quia putabat esse iustum. Tunc enim sciens posteà non fuisse iustum, tenetur illa restituere quibus factus est ditior: non autem ædes quas incendit, aut animalia quæ occidit. ¶ De negotiatoribus autem qui crebros fecerunt contractus, quos legitimos esse censebant, posteà verò intelligunt fuisse vsurarios, vtrum satis eis sit illam præcisam pecuniam restituere quam per vsuram lucrati sunt: an verò etiam illam quam rursùs negotiatione eiusdem pecuniæ acquisiuerunt, sunt qui dubitant. Apparet enim eis pecuniam vsurariam cum lucris etiam esse restituendam: illo adducti simili quòd res aliena cum fructibus est restituenda. Sed absque dubio satis est si vsurariam pecuniam restituant. Nam cùm pecunia de se non sit fructifera, sed per negotiantis industriam, nulla à rebus adduci potest similitudo quę per se fructificant. De hoc autem rursus libro. 6. Atque hactenus de primis duabus conclusionibus. ¶ In ter{ Dub. circa. 3 conclusionem. }tia verò exiguum latet dubium. Designabatur enim secunda acceptionum species, quando quis iustè quidpiam recipit in suum proprium commodum & vsum: vt mutuum: & assertum est tunc ratione acceptionis, etiam si res citra culpam perdatur, necessariam esse restitutionem. ¶ Apparet tamen contrarium esse cap. vnicum de commod. vbi habetur quòd qui sine sua culpa commodatum perdidit, ad nihilum tenetur. Res tamen est facilima. Commodatum quippe &{ Differt inter commodatum & mutuatum. } mutuum differunt, si ad nomina spectes, quòd illud restituendum est in propria specie: vt si equum vel vas commodato receperis quæ vsu non consumuntur: mutuum autem non est necesse in eadem specie restitui: vt si pecuniam, aut vinum, aut grana mutuo receperis, quæ vsu consumuntur, satis est reddere pretium. Reale tamen discri{ Alia differentia. }men est quòd rei commodatæ non transfertur dominium, sicuti rei mutuatæ. Et per hoc detegitur spiritus legis. Rem nanque tibi commodatam non debes ratione acceptionis: quandoquidem non es eius constitutus dominus: ob idq́ue dum sine culpa tua perit, non tibi sed domino perit: sicuti si penes ipsum deperijsset. At verò commodationis iure teneris, etiam de leui culpa, vt text. ipse ait. Non quidem in totum, sed in partem pro ratione culpæ. Et quod de accommodato dicimus, de locato quoque intelligito. Nam si mihi vel domum vel equum locasti, quanquam in communem vtriusque vtilitatem cesserit, si tamen res sine mea culpa perditur, nihil debeo. Illi enim se periculo locator subijcit: teneor tamen de leui culpa, in partem: & de graui, in totum. Quando verò res tibi mutuatur, quia dominus eius constitueris, ratione acceptionis efficeris restituendi debitor. Quare licèt citra tuam culpam pereat, tibi, qui dominus es perijt, onereque adeò restitutionis non exoneraris. ¶ Atque hinc commodè transitus fit ad quar{ De quarta conclusione. }tam conclusionem de deposito. Nempè quòd depositarius non tenetur rem restituere, si citra magnam suam culpam illam amiserit. Ità. ll. habent. 1. &. 2. de deposito. Itaq́ue inter accommodatum & depositum differentia est quòd commodatarius tenetur de leui culpa: eò quòd in suum commodum rem petierat: atque adeò de iustitia tenebatur eam custodire. Depositarius verò non nisi de magna: quia non in suam vtilitatem illam custodiebat: & ideo solùm charitatis beneficio tenebatur eam seruare. Intelligendus ergò est depositarius, vt suprà diximus, qui merè est depositarius, hoc est qui non pretio se obligauit custodire: nam huiusmodi custos etiam si citra suam culpam rem perdat, de iustitia tenetur: sicuti qui contractu assecurationis, periculum mercium subit. Quòd autem magna culpa eum obligat ratio est quòd causam damni dat: & ideo Iurisconsulti appellant eam latam culpam: & aiunt talem teneri de dolo. ¶ Dubium autem est{ Dubium. } quænam culpa dicatur leuis, quæ verò grauis. Et quidem primo aspectu videtur culpa leuis, illa censeri, quæ apud Deum venialis est: atque illa grauis quæ apud ipsum est lethifera. At verò non est isto Theologo more differentia hæc pensanda, sed iuridico, secundùm humanum arbitramentum. Crediderim nanque in foro conscientiæ leuem culpam commodatarij non obligare eum ad restitutionem, nisi sit mortalis apud Deum: nam à venialibus vix homo liberari potest: quare propter illas non est homo tanta pœna plectendus aut mulctandus: sed dicitur arbitratu humano & iuridico leuis, respectu alterius qui in depositario cumulatior requiritur vt condemnetur. Hæc autem omnia existimanda sunt secundùm iudiciale forum: cuius sententiæ in conscientia standum est. AD primum igitur argumentum responsum{ Ad primum argumentum . } est quod qui tenetur ratione acceptionis, non solùm æqualitatem tenetur facere: quia plus ipse habet, sed quia alter habet minus. Quocircà etsi quomdocunque rem amiserit, debitor nihilo minùs manet. ¶ Secundum ar{ Ad secundum argumentum . }gumentum exquirebat quomodò sit facienda ab eo restitutio qui secreto delicto rem vsurpauit alienam: nam ille non se tenetur prodere. Ad quod D. Thom. nil ampliùs re{ S. Thomas. }spondit quàm quòd tunc id per confessarium secretò peragi debet. Si autem illo fieri non potest secreto modo, quid tunc faciendum supersit, nil respondet. Caietanus autem arbitra{ Caietanus. }tur nunquam cum periculo famæ necessariam esse restitutionem. Hanc autem suam vniuersalem regulam superiori quæstione planè ac plenè arbitror esse confutatam: imò verò prudenti discretione vtendum est, vt pretium famæ cum iniuria & damno quod datum est conferas, ac perinde iudices an aliqua sit facienda famæ iactura vt restitutio fiat: tum præcipuè quando res pendens, & (quod aiunt) in fieri est vt possit recuperari. ¶ Dubium{ Dubium de adultera. } autem inter Doctores vulgatissimum est de adultera quæ nothum filium marito supposuit, vtrùm se prodere teneatur nè legitimos hæreditate defraudet. Multa enim tam Theologi doctores in. 4. distinct. 15. quàm iuris interpretes eademque varia de re ista commentatur. Extat enim casus in. c. officij. de pœniten. & remiss. Et quidem vt à certioribus rem aucupemur, operæ pretium est distinguere. Aut enim mulier illa, vel dotem vel bona alia habet propria, eademque libera quibus damnum compensare possit vero hæredi: & tunc communis confessio est quòd nequaquam se infamare tenetur, sed satis est alia via restitutionem facere. Si verò non habet vnde restituat, tunc subdistinguendum. Aut enim{ Distinctio. } credit se reuelando profuturam, aut secùs: si enim nil ipsam prodesse speratur, certissimum est nullatenùs teneri: quoniam opus vanum, neque opus est charitatis neque iustitię: quare temeraria esset tunc illa infamatio, quia frustranea: sed reputanda illa tunc mulier est ac debitor qui non est soluendo. Ait nihilo minùs Scot. eâdem dist. quæst. 2. quòd{ Scotus. } debet tunc quantum potest facere vt hæreditas spurio filio non obueniat: vt puta consulendo ei religionis ingressum. At verò de iustitia non est cur ad hoc teneatur. Si verò putat se profuturam quia nothus filius ei fidem perhibens hæreditatem recusabit, vel fortè probare taliter poterit vt in iudicio faciat fidem: tunc si id potest sine aliquo detrimento aut vitæ aut famæ, constantissimum est teneri: si autem non potest sine periculo famæ & honoris, Scot. tunc huc inclinat quòd non{ Scotus. Caietanus. Adrianus. } tenetur: & Caiet. in sua perseuêrans regula id certò asseuêrat: Adrian. verò. 1. q. de restit. contrarium censet: nempè ipsam teneri cum detrimento famæ. ¶ Attamen iudicio meo (si vllius est ponderis) per prudentiam libran{ Sententia authoris. }da est tunc adulteræ fama cum iactura quam verus hæres facit. Si enim pretiosior est multò fama mulieris, aliâs nobilis & honestæ, quàm hæreditas, quæ fortè tenuis est, consulendum illi est vt taceat. Si autem hæreditas contrà maioris æstimatur: nempè si est illustris maioratus, & illa non est tanti nominis, detegere se tenetur: saltem sub mortis articulum vt periculum homicidij non subeat. Cæteris tamen paribus, melior est conditio legitimi hæredis. Hoc tamen contrà quam Adrian. censet, arbitror. Ait enim ille nunquàm esse desperandum quin adultera rem detegendo prodesse possit: & ideo plurimùm in hanc partem inclinandum esse, vt se prodat. Ego verò contrarium pro meo tenui captu crediderim: videlicet nunquàm eiusmodi detectionem quicquam prodesse, nisi tunc quando euidens est tempore conceptionis abfuisse maritum: aut quando probari alia via possit, tunc non fuisse ab illo cognitam: vt habetur l. filium. ff. de his qui sunt sui vel ali. iur. Nam spurius nullam tenetur matri, quamlibet iuranti, adhibere fidem: sed in iudicio existimandus est legitimus: vt eadem iubetur lege. Neque suam alleganti turpitudinem vlla debetur fides: ob idque vix offerri potest necessitas vt ipsa se teneatur infamare. Nam in casu prædicto euidenti, non opùs est sua confessione: & in alijs nihil prodest. ¶ Tametsi & hoc{ Nota. } non est in præsentia silentio prætereundum, quòd tam vehemens esse possit matris persuasio, vt adulterinus filius credere intus mente conuincatur: & tunc licèt in foro exteriori sibi adiudicetur hæreditas, crediderim nihilo minùs secundùm conscientiam teneri à se illam abdicare: nam tunc sententia fun{ Quando adulterinus tenetur à se hæreditatem abdicare. }datur in falsa præsumptione. Neque in contrarium vrget argumentum, quòd si quis mihi legasset centum, credens me esse suum filium: sua tamen leuitate deceptus, vel ab alio citra meam culpam: ego possum iure optimo illa possidere. Vnde à simili videtur colligi, quòd licèt relatione matris ego sciam me spurium, si pater mihi sua bona relinquat, possum possidere. Haud inquam argumentum solidè vrget, neque adducit simile: quoniam in illo allato casu ego non fui per iniuriam causa illius ignorantiæ: in nostro autem præsenti, pater non sua me sponte hæredem instituit: sed lege coactus: nimirum putans me esse legitimum. Et ideo quod legis vigore agit, nil mihi suffragatur, scienti non esse legitimum. ¶ Grauius autem existit dubium an tenea{ An cum periculo mortis teneatur adultera se prodere. }tur eadem adultera etiam cum periculo mortis se prodere. Ad hoc Innocent. Hostien. & Panor. super dicto cap. officij. incunctanter negant illam teneri: nam reuelando, periculum animarum excitat, puta mariti qui de eius nece meditabitur. Atqui secundùm communem legis rationisque ordinem ita indubiè censendum est. Nam, vt suprà diximus, vita non est pro restitutione temporalium bonorum morti offerenda. Nihilo minùs egregius extraque ordinarius casus contingere po{ Quando cum periculo mortis tenetur se prodere. }test, vt aliud forsan consulendum esset. Enimverò si regnum aliquod aut præclarissima domus silente adultera ad alienos deberet transire, vix posset aut deberet eiusdem adulterę conscientia pacari, si res esset certa quòd esset omninò suo testimonio profutura, nisi se etiam cum periculo vitæ proderet: dummodò priùs nullus non lapis esset motus vt tale periculum caueretur: nam peccatum mariti ipsa non tenetur cum tanta iniuria veri hæredis euitare. ¶ Capitulum ergò officij citatum ad hæc applaudit quę dicta sunt. Delatum quippè illic est ad Pontificem, mulierem quandam sterilem, veritam nè mariti hæreditas ad alienos transmigraret, sese grauidam finxisse, alienumq́ue pro legitimo supposuisse marito filium, consultus ergò Innocent. an deberet absolutionis beneficio gaudere antequàm fraudem detegeret, affirmando respondet, scilicet absoluendam. Et subditur exemplum de adultera cum qua similiter est agendum. Cogitauit enim Pontifex aut quòd nihil esset reuelando profutura, aut quòd sibi fortè periculum mortis immineret, aut quòd non erat egregius casus in quo deberet se pro hæreditate infamare. Eò præsertim quòd cùm maritus legitima careret prole, non offerebatur tantum periculum si effictus filius succederet. Iubetur nihilo minùs vt competens illi satisfactio per confessarium iniungatur. ¶ Sed{ Dubium de adultero ipso. } molestior atque vtrinque vrgentior fuit mihi semper in præsentiarum dubitandi ratio de adultero: nempè de illo qui ex aliena vxore prolem sustulit, vtrùm teneatur tum eius marito ea restituere quæ in alendo educandoque supposititio filio expendit: tum etiam legitimo hæredi eam, qua defraudatur, hæreditatem. Pugnat enim à parte affirmatiua hæc ratio, quòd ipse causam aliquam illius damni dedit: à parte verò negatiua quòd ipse non supposuit filium marito. Faciamus enim eum nunquam mulieri suassisse vt maritum de re illa deciperet, dicens esse suum. Ad hoc igitur pro captu nostro respondemus, adul{ Responsio. }terum huiusmodi non tanto restitutionis vinculo illigari, quanto adulteram, de qua fassi sumus: præsertim si ipsa sua sponte in adulterium consensit. At quò rem à prima linea exordiamur, si soluta mulier cum duobus conuersetur, neuter eorum tenetur credere ex se habuisse in vtero. Imò licèt Petrus suum esse credat, & Paulus eum suscipiat, & nutriat, & ditet: non tenetur Petrus rem detegere: quandoquidem alter vel sua leuitate, vel mulieris impostura deceptus est: neque ipse eum decepit. Pari ergò ferè iure se potest adulter defendere nè credere adducatur suum esse filium. Haud enim scit an alium secum illa admiserit: quæ enim vnum recipit, absque iniuria credi potest alium pariter admittere. Quocircà, vt lege, Lucius. scriptum est. ff. de conditionibus & demonstrationibus. nemo cuius patris filius sit, satis probare potest. Hæc ergò prior est ratio cur adulter non vsque adeò restituere teneatur sicut adultera. Posterior verò est quam proximè faciebamus: nam etiam si de facie vel alia via ei constiterit prolem esse suam: tamen ipse non supposuit marito. Enimuerò etsi fuerit causa remota, quia adulterium commisit, ipsa tamen sibi vidisset, postquàm sua sponte fuit adultera, quid sibi esset de suscepto filio disponendum. Quocircà si domi nutrit, sibi imputetur. Re vera non planè video cur adulter ad aliquam de iustitia teneatur restitutionem. Nihilo minùs adiecerim quòd dum certissimum est filium genuisse, potensq́ue est aliquam facere aut marito aut hæredi compensationem: aut filium citra periculum atque scandalum nutrire: tenetur id ob honestatem ac decentiam facere. ¶ In tertio argumento postu{ De tertio argumento. D. Thomas. }latur regula modi restituendi, dum plures in idem furtum coïuerunt. Diuus enim Thomas solùm respondet quòd vno restituente cæteri non tenentur domino, sed illi pro rata qui restituit. Indiget hoc tamen ampliori explicatioriq́ue responso: quippè quod non simplex, sed multiplex est. Attamen quia articulo proximo eadem regressura est materia, illic exactiùs decidetur. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm illi etiam qui nihil acceperunt restituere teneantur. DE CIRCVNSTANtia, quis, non solùm examinare oportet vtrùm quicunque accepit restitutionis lege teneatur: verùm etiam vtrùm & ille quoque qui non accepit. Arguitur enim à parte negatiua. Restitutio, quædam pœnæ species esse videtur: pœnæ autem nemo subditur nisi ratione culpæ: ergò qui nihil accepit, nihil debet. ¶ Secundò. Lex restitutionis non exigit vt plus refundatur, quàm fuerat sublatum: si autem qui nihil accepit nihilo minùs teneretur, vsu venire posset vt auctior quàm fas esset fieret restitutio: tum quòd sæpè plures eum qui accepit vel consilio vel fauore iuuant, à quibus ideò pluries deberet fieri restitutio: tum etiam quòd nonnunquàm dare id damnum connituntur, quod re tamen dare non possunt. Quare si tunc necessaria esset restitutio, conferretur alteri quod non fuerat ei sublatum. ¶ Tertiò. Si ille qui non accepit proptereà quòd aliquam dedit causam, restitutioni esset obnoxius: pari modo & qui iniuriosæ acceptioni non obstat, dum potest, restituere cogeretur. Hoc autem falsum est: quia nemo propter seruandum rem alienam tenetur se periculo obijcere: & tamen sæpè se obijceret si in latrones proclamaret, aut illis se contrà opponeret. ¶ In contrarium tamen est illud ad Roman. 1. Digni sunt morte, non solùm qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Enimuerò si consentientes digni sunt pœna, pariter & alij quomodolibet iuuantes. AD quæstionem quatuor conclusionibus respondetur. Prima sit generale cætera{ Prima conclusio. }rum fundamentum: Quicunque causa est iniustæ acceptionis, ad restitutionem tenetur ratione eiusdem acceptionis: licèt nullatenùs fuerit acceptæ rei particeps. Conclusio iam suprà probata est: vbi ostendimus ex duplici radice oriri obligationem restituendi, scilicet ratione acceptionis & ratione rei acceptæ: qui autem causa est acceptionis, fit eiusdem reus. ¶ Secunda conclusio. Nouem mo{ Secunda conclusio. }dis accidere potest vt quis sit acceptionis causa: qui hoc versu explicari solent, Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manifestans. Numerus quippe iste hisce distinctionibus colligitur. Bifariàm potest esse quis causa vt{ Distinctio. } alter quid agat vel accipiat, videlicet directè & indirectè. Et quidem directè tripliciter, videlicet aut ex parte acceptionis: mouendo scilicet ad ipsam vno quatuor modorum: nempè præcipiendo, consulendo, consentiendo, & factum laudando. Secundo modo ex parte accipientis: nempè quia ipsum quis ad se recurrentem receptat, alióve modo fouet ac protegit: quod vno recursus nomine significatur. Tertio id modo contingit ex parte rei acceptæ: nempè dum eiusdem furti vel rapinæ particeps fit, vel maleficij socius: & hoc significatur voce, participans. Indirectè verò quis dicitur esse causa, cùm quem impedire potest ac debet, non impedit. Et hoc tripliciter, scilicet quia præcipere cessat, aut nè faciat consulere, vel qui auxilium quo obsistere posset subtrahit, vel factum occultat. ¶ Tertia conclusio. Ex his{ Tertia conclusio. } nouem modis quinque genere suo ad restitutionem obligant. Primus scilicet ac potissimè iussio. Enimuerò qui iubet, princeps causarum est, ac subinde præcipuè restitutionis legi se subdit. Secundo loco est illius consensus, sine quo res non fieret: vt si domus custos furem intus admittat. Tertiò, recursus: qui enim latronum receptator fautorque est & protector, magnam damni causam dat: quippe quibus latrones potissimùm confisi, suam nutriunt audaciam. Et quartò, qui vel in crimine, vel in pręda participat. Ac denique quintò ille qui cùm obstare deberet, non obstat: vt princeps, aut eius minister: sanè qui in hoc tributa stipendiaque recipiunt, vt malefactoribus rempublicam expurgent. Conclusio hæc pro suis omnibus partibus vnica ratione innititur, quòd isti omnes iuxta tenorem primæ conclusionis verè sunt actionis causæ. ¶ Quarta conclusio. Ex alijs quatuor recen{ Quarta conclusio. }sitis casibus non semper restitutionis vinculum emergit, eò quòd non perinde atque superiores in causam actionis semper veniunt. Qui enim consilium præstat, non semper est actionis causa: sicut neque ille qui adulatur & laudat. Quare nisi quando causa verè extiterint, non fiunt restituendi debitores. Pariterque & de muto, qui dum res fit non clamat: & de non manifestante postquàm factum est, sentiendum: quia non semper manifestare tenentur. ¶ Ad examen autem accuratius harum{ De prima conclusione. } conclusionum descendentes, primùm circa basilarem primam conclusionem exploremus, quisnam sit actionis causa censendus. Et quia id dupliciter contingit, scilicet directè{ Distinctio. } atque indirectè, de ambobus dicamus modis: Idque à participantibus exordientes, in quibus res est clarior. Adrianus nanque illa quæstiun{ Adrianus. Syluester. }cula de concurrentibus cum fure, quo Syluest. in verb. restitutio. 3. cum quibusdam Iurisconsultis super cap. sicut dignum. de homicidio. alludit, hanc sibi habet regulam persuasam, quod ille tantùm sit acceptionis causa sine quo illa non fieret. Vnde isti inferunt, quod si fur nihilo minùs sine vllo socio facturus erat furtum, ille quem sibi adiunxit, non tenetur in solidum, sed pro parte quę sibi obuenit: quia non fuit alteri causa furti. Addit autem eorum interpres Adria. quod si alter non erat nisi cum aliquo socio facturus, licèt absque isto fecisset cum alio: nihilo minùs iste comes tenetur in solidum: quia verè est causa. Sed profectò nulla isti probabilitate tueri se possunt: quod bene Caieta. hîc ante nos agnouit. Sequeretur enim in primis eâdem ratione, quod si quis plures habens seruos qui sibi essent ad nutum obsequi paratissimi, cuipiam illorum homicidium aut furtum iuberet facere, quod per se ipse paratissimus erat facere: vel si seruus videns herum iam iam scelus adornantem eum sua sponte præuenisset, tunc patrator ille sceleris non teneretur in solidum, neque in partem: quoniam herus per se solus fecisset: quod tamen concessu absurdissimum esset. Quod autem consequentia concedenda sit, patet. Nam perinde est te pro alio facere quod ipse per se iam iam erat facturus: ac si cum ipso tali casu concurras: quare si concurrens non tenetur, certè nec faciens. Igitur siue alter cum quo Petrus concurrit facturus fuisset sine illo cum alio, quia sine comite non fecisset, siue omninò esset absque vllo socio facturus: nihilo minùs Petrus si concurrit, tenetur in solidum. Quare in huiusmodi moralibus euentis non requiritur illum qui ad restitutionem tenetur fuisse causam sine qua res non fieret. Quocircà nulla regula ab huiusmodi negationibus sumenda est, quòd sine socio fecisset: sed ad affirmationem tantùm perspiciendum est: nempè vt quicunque ceu causa efficax cum altero concurrit vt vnam efficiant causam, censeatur causa vt teneatur in solidum. Id quippe ratio naturalis ostendit. Dum enim duo ignes eidem admouentur passo, licèt vterque per se illud exureret, nihilo minùs dum simul coëunt vterque est causa. Idque inde præcipuè confirmatur, quòd in foro iudiciali nulla auditur eiusmodi exceptio, si alter esset facturus nécne: sed vterque in solidum condemnatur: cùm ergò leges obligent in foro conscientiæ, fit secundùm illas de conscientiæ securitate iudicandum esse. Prætereà conditionales istæ nihil ad mores attinent: videlicet neque virtutes augent, neque attenuant peccata. Forsan domus quam diruisti, casura statim erat: & quas destruxisti segetes, turbo statim transiens erat euulsurus: nihil te tamen à restitutione liberat. Atque eôdem pertinet illud Matthæ. 18. Necesse est vt veniant scandala: sed væ homini per quem scandala veniunt: id est, quanuis scandalum per alium venturum esset: ille tamen solus per quem venit in culpa est.{ Quando aliquis sit alteri auxilio. } Ratio ergò qua percipiendum est an aliquis sit alteri auxiliaris causa, hæc sola est, si fecit aliquid quod alicuius esset momenti ad rem pertinentis. Obuios noctu habuisti fures, quibus admouentibus muro scalam tu quoque illam tetigisti: nihil tamen ex te illud pendebat: nam ipsi iam faciebant: non es ergò secundum conscientiam causa censendus. Sicuti neque vsurarij famulus qui non aliter quàm tangendo vel seruando pecuniam est causa: quia nihil moraliter loquendo illud ad rem attinet. Illi autem qui sunt eorum agentes, qui scilicet contractus peragunt & negotia tractant, verè sunt causa: vt libro. 6. patebit. ¶ Dixerim dum ambo vel dum plures coëunt in vnam causam: nam si seorsum, exempli gratia, furati sunt: vnus scilicet vnum scutum, & alius posteà alium, & sic ærarium expilassent, nemo tenebatur in totum: vt habetur. l. Vulgaris. ff. de furt. ¶ Contra hanc{ Argumentum contra. } tamen sententiam aduersarij obijcere nobis possunt verba eiusdem legis. §. qui furti. quæ etiam habentur. l. ita vulneratus. ff. ad legem Aquil. Nempè quòd si duo aut plures simul eandem trabem, aut tignum, aut quiduis aliud ponderosum furtum important, quod singuli baiulare non possent: tunc vnusquilibet tenetur in solidum actione furti. Ex cuius contrario sensu eliciendum videtur, quòd si singuli totum portare possent, nemo teneretur nisi pro parte: nempè quia nemo videtur totum capere voluisse, sed partem. Respondetur non hanc esse textus mentem: imò contrariam. Studuit enim Iurisconsultus tacitæ obiectioni respondere. Enimuerò dum pondus singuli portare non possunt, non singuli sed collectim omnes sunt causa: nè ergò quis inde eliceret non singulos, sed omnes simul teneri pro rata ad restitutionem, exit obuiàm Iurisconsultus, admonens singulos nihilominùs teneri in solidum. Quare licèt quisque per se portare posset, arctiori vinculo teneretur quisque in solidum. ¶ Ecce ergò de participante in crimine quomodò sit causa, teneaturq́ue in integrum. Nam si non in crimine, sed solùm in præda bona fide participat, iam suprà dictum est, non teneri nisi ratione rei acceptæ: pro eo quòd habet, & factus est ditior. Et per hoc de militibus censendum est qui bello iniusto simul domum deprædantur. Nam etiam si singuli per se id facerent: imò mallet vnusquisque solus domum aggredi, vel duo, vel tres: quia non pluribus indigent auxiliaribus: nihilo minùs quotquot ceu vna manus eam expoliant, tenentur in solidum. Neque contrarium, quicquid alij dicant, assertu tutum est. ¶ Dubium au{ Dubium. }tem restat de illis qui non simul vt vna causa, sed disiunctim magnum damnum dederunt, quomodò culpæ labem, restitutionisque obligationem contrahant, si adeò minutatim furati sunt vt nulla eorum actio fuisset peccatum. Exempli gratia: Singuli transeuntium diuersis diebus prope vineam acceperunt duos aut tres racemos: tandem verò totam illo modo præmaturè vindemiârunt: vtrùm posteà singuli in integrum ad restitutionem teneantur. Videntur enim sic teneri: quia si restitutio sub pœna excommunicationis tunc præcipiatur, tenentur ad illam sub reatu mortalis culpę. Cùm tamen si nullus teneretur nisi pro sua parte, nemo peccaret mortaliter non restituendo: quia rem tam paruam furari non est mortale. Respondetur eiusmodi furatiunculas non fuisse peccata mortalia. Neque propter damnum quod posteà ingens emersit, vllius actio fuit facta mortalis. Nihilo minùs cùm posteà ratione enormis nocumenti restitutio sub pœna excommunicationis præcipitur, quicunque sub pœna peccati mortalis tenetur vel respondere, vel soluere id tantùm quod accepit. Quare qui partem suam soluerit, non tenetur se prodere. Quòd si arguas, excommunicationis comminationem non esse licitam nisi pro peccato mortali: Respondetur id esse per se verum ratione culpæ: secùs autem ratione emergentis damni quando fit graue. ¶ Hactenus de causa directa: ad hoc autem quòd quis indirectè sit causa quam vocant etiam per accidens, tria sunt requisita. Primum, vt malo non obstes: Secundò, quòd obstare possis: & tertiò, quòd obstare tenearis: vt. 1. 2. quæst. 6. articu. 3. Diuus Thomas cum Aristot. docuit. Ad hoc enim quòd alterius actio mihi indirectè fiat voluntaria, requiritur, quòd cùm debeam impedire non impediam. Nauis quippe gubernator dum illam seruare potest quæ sub sua est cura, causa est eius submersionis. Attamen si altera quæ sibi commissa non est, submergatur, licèt ei potuisset succurrere, non censetur eius naufragij causa. Quin verò adde non satis esse vt malum quod non cohibes cohibere debeas, vt restitutionis nexu irretiaris: sed requiritur vt ad id te iustitia obliget: nam solum charitatis præceptum, vt sæpè in superioribus admonuimus, ad restitutionem non obligat. ¶ His igitur præhabitis examinandum restat discrimen quod tertia quartaque conclusione positum est: nempè quinque causarum species ad restitutionem obligare: reliquas verò quatuor, minimè. Videtur enim{ De iubente & consentiente. } neque iubentem neque consentientem semper ad restitutionem esse cogendos: quia non semper sunt efficax causa. Respondetur ergò, per prædictas conclusiones illud discrimen S. Tho. duntaxat constituisse, quod est de per se: cui ideo non obstat: quin & illa, quandoque non obligent. Exempli gratia, dictum est participantem in crimine, hoc est cum altero concurrentem per se teneri: nihilo minùs quando non est efficax causa, non tenetur. Similiter iubens per se quidem est causa motiua: imò omnium potissima: applicans ministrum ad opus: nihilo minùs nonnunquàm contingere posset vt iubens nihil ad rem faciat. Primùm quando non subsequitur damnum. In his enim omnibus hæc est infallibilis regula obseruanda, quòd vbi re vera iussio, & consilium, & reliquæ causæ non sortiuntur effectum: licèt peccatum committatur: nulla tamen oritur restitutionis obligatio. Item quando alter sic est certus rem facere, & in procinctu est operis vt impediri non posset. Tunc qui diceret, Abi ergò & fac: non esset{ Regula notanda. } causa efficax quæ ad restitutionem obligaret. Secùs si iubendo moueret. Prudentia enim hoc perpendendum est. Nam etsi nequam meus seruus certus esset homicidium facere, nihilo minùs si ego qui impedire possem iuberem, aut iubendo quodammodò mouerem, non sum à restitutione liber. Pari modo receptans per se sonat causam. Neque obstat quin verè sit causa: licèt alius receptasset, vt dictum est. Sed tamen si illa receptatio non esset efficax causa: quia tantùm hospitio recipio latronem: neque illum moueo: imò dissuadeo, neque quicquam furti participo, & sunt circùm multa diuersoria paratissima illum recipere, non sum in foro secreto conscientiæ condemnandus. ¶ Similiter iudicandum de consentientibus,{ De tacentibus & non obstantibus. } & non obstantibus, & tacentibus. Si enim non possunt obstare, vel de iustitia non tenentur, non sunt causa. Quapropter illi cui ex officio incumbit, vt princeps & prætor, consentiens in malum & non obstans, semper est in causa, & tenetur ad restitutionem. Pariter famulus qui custos est domus, vel ex qua latro exit ad furandum, vel quam adit, si consentiat, siue vnus vt exeat, siue alter vt intret, verè causa est: nam de iustitia tenetur resistere. At verò si vicini domum latronibus impeti vides, aut à furibus perforari, licèt non obsistas dum possis, peccas quidem grauiter contra charitatem: nulli tamen secundum conscientiam te subiugas restitutionis iugo. Si autem quispiam prauo animo faciat: nempè quia odio vicinum habet, cuius ideo nocumentum gratum ei est: Richardus & quidam ex Sum{ Richardus. }mistis arbitrantur eiusmodi hominem teneri. Meliùs tamen Scotus & reliqui id negant.{ Scotus. } Persistendum nanque est in illa superiùs asserta regula, quòd sola contaminata charitas, nisi iustitia violetur, necessitatem restitutionis non inducit. Imò verò censuerim{ Nota. } quòd etiam si latro tunc in flagranti delicto munus vicino offerret, qui de iustitia non tenetur inclamare, vt taceret, non fieret ille secundùm conscientiam restitutionis reus. Tametsi in foro exteriori propter præsumptionem condemnaretur. Dico non fieri reum in conscientia si non pecuniam furto sublatam, sed aliud pretium reciperet. Et ratio est: quia iste non facit contra iustitiam, sed duntaxat contra charitatem. Quinimò etsi posteà interrogatus sit priuatim ab eo qui damnum accepit, an latrones vel vidisset vel audisset, non tenetur de iustitia respondere. Secùs si interrogetur à iudice: tunc enim si negat, ad restitutionem tenetur: vt sequenti libro sub titulo de testibus, dicturi sumus. ¶ Ad hunc ordinem restituendi reducuntur illi quorum culpa aut damnum datur aut irrogatur iniuria: vt extrà de iniur. & damno dato, cap. fin. iubetur. Vnde Exo. 21. Si quis aperuit cisternam in quam bos aut asinus cecidit, reus damni fit. Cui consonat. l. qui foueas. ff. ad. l. Aquil. Et Exod. 22. Si egressus ignis inuenerit spicas. etc. reddet damnum qui ignem succenderit. ¶ At verò de alijs causarum speciebus: nempè de{ De eo qui laudat. D. Thomas. } illo qui malefactorem laudat, deq́ue alio qui consulit, ait Diuus Thomas non semper ad restitutionem obligare: quia non semper sunt efficaces causæ. ¶ Veruntamen de consiliario{ De co qui consulit minus nocumentum volenti maius inferre. } dubium se offert non dissimulandum, vtrùm scilicet qui minus consulit malum ad illud euitandum quod nocentius est, laqueo restituendi innodetur. Vides latronem pretiosum equum furantem, quem nullatenùs cohibere vales: consulis vt strigoso alio minoris pretij sit contentus: vtrùm tenearis illum restituere. De iure quidem & culpa, an vlla scilicet sit, minus malum consulere quando ad obuiandum grauiori necessarium medium iudicatur, libro sexto, sub titulo de vsur. disputaturi sumus: atque in illam partem propensuri quòd nulla sit culpa: imò sit quandoque virtus. Modò autem quicquid sit de culpa, dicendum de restitutione existimo ad nullam prorsus consulentem teneri. Id quod & Adrian. meritò{ Adrianus. } opinatur: nam consulere minus malum, non est consulere simpliciter malum: sed comparationem illam quæ habet rationem boni. Neque intentio tunc fertur in malum quod minus est: sed in hoc quod est maius impedire. Quare non solùm non est nociuum, imò est commodum. Et hoc profectò ex communi animi consensu patet. Quis enim eiusmodi hominem ad restitutionem obligaret. Quin verò neque rei dominus talem restitutionem reciperet: quippe cuius negotium optimè gestum est. Intelligenda enim responsio hæc est quando tam res minoris pretij quàm res maioris, eiusdem sunt domini: nam tunc citra vllius alterius iniuriam rem eius seruas. Etenim si ad euitandum damnum quod Petro datur consulis vt minus detur Paulo, citra dubium teneris: quandoquidem illum læsisti. ¶ Circa hanc totam materiam disputandum hîc fuisse quis cogitet quomodò teneantur aut fures aut testes secreta debita detegere quando sub generalis excommunicationis comminatione præcipitur. Sed tamen de hoc libro proximo, q. 6. &. 7. latiùs habendus est sermo. PRimum igitur argumentum iam satis so{ Ad primum argumentum . }lutum est. Haud enim ille tantùm qui in scelere princeps est, delinquit: verùm & quicunque illum vel iussu mouent, vel consensu, vel consilio, vel alia quacunque ope iuuant: & ideo homines eodem restitutionis nodo complicantur. ¶ Circa solutionem autem{ Ad secundum argumentum . } secundi notandum est, quòd dum plures ad idem damnum aut iniuriam concurrunt, ille præcipuè ac præ omnibus qui princeps fuit, & alios mouit, restituere obligatur. Pręcipuè inquam quantum ad culpam: hoc est grauiùs peccat si non restituat: siue iussor fuerit siue quomodocunque aliter mouens. Nihilo minùs illo non restituente, singuli, vt dictum est, tenentur in solidum. Illo autem vel quouis alio restituente, cæteri non ampliùs tenentur vero domino, sed illi. ¶ Indiget hoc tamen, vt suprà insinuauimus, ampliori explicatione. Vbi notandum est quod non eodem modo cæteri complices tenentur primo restituenti, quo omnes anteà tenebantur domino: nam illi debitores erant, non solùm ratione rei acceptæ, verùm & ratione acceptionis, etiam si rem iam non haberent: restituenti verò nihil ratione acceptionis debent: quoniam ab illo nihil acceperunt: sed ratione rei acceptæ, scilicet pro ea parte qua quisque potitus est. Sint igitur, verbi gratia, latrones tres, quorum primus pœnitentia ductus totum restituit: tunc clarum est nihil alios in conscientia debere domino postquam ei redhibitum est quod ei fuerat ablatum: & ad pœnam non tenentur nisi condemnati. Vtrùm verò cæteri teneantur pro rata ei qui restituit, distinguendum est. Si enim eorum quilibet parte prædæ potitus est, citra dubium singuli tenentur pro sua præcisè parte. Quo fit vt si ille qui restituit, totum insumpserat, reliqui nihil illi debent. Si verò ille nullum furti perceperat fructum, sed alius vel alij, ille qui consumpsit debet ei totum ratione rei acceptæ. At verò si nulli eorum quicquam ex illo damno dato accreuit lucri: nempe quia diruerunt domum, aut quam eripuerant prædam proiecerunt in flumen nè caperentur: tunc etiam discernere oportet, an ille qui restituit alios prorsus sic adduxerat vt sine suo persuasu illi non fecissent: & tunc existimauerim, vt hîc ait Caieta. reliquos nihil ei debere: quia{ Caietanus. } non ratione rei acceptæ, postquàm nullum perceperunt fructum: neque ratione acceptionis, quia ille fuit tota causa. Tametsi & hoc negandum non sit quin si ille absque sociorum comitatu rem non aggrederetur, teneantur etiam ei de aliqua portione. Si denique omnes sua sponte sese sceleri obtulerunt, tunc singuli aliorum debent primo restitutori singulas tertias partes. ¶ Ex dictis colligitur solutio al{ Soluitur aliud dubium. }terius dubitatiunculæ: vtrùm duobus qui furtum commiserunt in solidum obligatis, possit dominus alteri remittere, & ab altero totum exigere. Planum enim est id in præiudicium restituentis non posse. Si enim totum ab vno extorquet, facere non potest quin alter teneatur restituenti pro rata, modo exposito. Si ergo alterutri donare libuit, debuit tanto minùs ab altero extrahere, quantum alteri condonauit. ¶ Ad{ Ad tertium. } tertium demum respondetur, illum qui non de iustitia, sed ex charitate aut resistere malefactori tenetur, aut eum prodere: neque teneri, vt diximus, se periculo obijcere: neque si non resistat, restituere cogi. Secùs autem de illis quibus ex officio incumbebat: vt iam explicatum est. ¶ De istis autem forsan sciscitari pergis, vtrùm ad id etiam teneantur cum{ Dubium. } periculo mortis. Vt si prætor noctu latronibus domum inuadentibus occurrit, vtrùm teneatur illos aggredi etiam si aggressu ipso periclitetur ei vita. Videtur enim ratio id postulare, cùm istis ex officio incumbat custodia. Sed nihilo minùs respondetur pensandum esse damnum, & cum periculo conferendum. Haud enim semper tenetur prætor quocunque casu obijcere morti vitam: sed vbi detrimentum reipublicæ id exposcit, & ipse iustum recipit stipendium, & vbi citra temeritatem potest obsistere. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm qui debet, statim restituere teneatur. POstrema restitutionis circunstantia est, tempus: de quo idcircò quæritur, vtrum statim teneatur quisque restituere. Et arguitur à parte negatiua. Præcepta affirmatiua non obligant pro semper, vt aiunt: sed præceptum restituendi est affirmatiuum: ergo non obligat nisi occurrente temporis circunstantia: atque adeò non semper. ¶ Secundò: nullus ad impossibile obligatur: sed accidit quòd qui debet non statim potis sit restituere: ergo tunc non tenetur. ¶ Tertiò: restitutio est actus virtutis: tempus autem est vna circunstantiarum quæ sunt ornamenta virtutum: fit ergo vt quemadmodùm reliquæ circunstantiæ non sint lege designatæ, sed per prudentiam reliquantur deter minandæ: ita neque lex sit vt statim fiat restitutio, sed quatenùs fuerit per prudentiam vbique definitum. ¶ In contrarium est quòd eadem est ratio generis restitutionis quæ in aliqua eius specie: opus autem mercenarij statim reddendum est: iuxta illud Leuitic. 19. Non morabitur opus mercenarij tui apud te vsque manè: ergo omnis in vniuersum restitutio illicò facienda est. AD quæstionem vnica respondetur con{ Conclusio. }clusione. Vnusquisque tenetur, quàm primùm sibi fuerit possibile, vel restituere, vel temporis inducias ab eo cuius inter est deposcere. Probatur conclusio. Quemadmodùm rem alienam surripere peccatum est contra iustitiam, ita & eam inuito do mino detinere. Nam similiter impeditur eius vsus, qui finis est dominij: in peccato autem remorari neque per minimum tempus fas est: imò licêre esse in peccato, implicatio est contradictionis: vnde Ecclesiast. 21. Quasi à facie colubri fuge peccatum: est ergo res aliena, vbi primùm adsit possibilitas, restituenda. ¶ Iam suprà, quæstione præcedenti, artic. 2. explicuimus quemadmodùm præceptum restitutionis, quanuis formam habeat affirmatiuam, vti hîc in solutione primi ait san{ Præceptum restituendi non omninò affirmatiuum est. }ctus Tho. nihilo minùs negationem includere non retinendi, quæ ad illam reducitur quæ est, Non furaberis. Et hac ratione non perinde atq; alia affirmatiua pręcepta aliquam fert circumstantiam temporis, puta vt fiat quando oportet, vt honorare parentes: imò sicut cætera negatiua omne excludit tempus: ac subinde nullam permittit moram. Vnde Paulus vtrunque coniunxit, Reddite omnibus debita: & nemini quicquam debeatis. Illic ergo si lubet reuise. ¶ Ex quo fit vt hoc quod dictum est, statim, aliter de actu mentis interno in{ Exponitur quomodò statim restituendum. }telligendum sit: aliterq́ue in extremo opere arbitrandum. Nam quantum ad internum propositum, cùm primùm in mentem cuique venerit, in debito esse rei alienæ, proponere debet habita opportunitate restituere. Quoniam si, doctore Augustino, non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum: absque tali proposito nulla esse potest vera pœnitentia. In actu verò exteriori id quod est, statim, non est iudicandum mathematicè, quasi in puncto indiuisibili: sed moraliter ac ciuiliter. Dum enim in lecto tibi iacenti, aut ad mensam recumbenti occurrit te aliquid debere, non iure perstringeris statim surgere: sed expectare potes absque fraude & dolo opportunitatem: qua transacta incipis esse in mora, ac subinde in culpa. ¶ Quòd si arguas: ergo habet hoc præceptum circunstantiam temporis, sicuti cætera affirmatiua: Negatur consequentia. Nam materia honorandi parentes, aut audiendi Missam, non semper occurrit: & pariter contingit in actibus fortitudinis, & in præceptis misericordiæ: & ideo non obligant pro semper: sed secundum prudentiam arbitranda in illis est circunstantia temporis. In materia verò restituendi, semper existit necessitas per legem posita: sed quia requiritur actio quæ subitò fieri non potest, permittitur opportunitatem expectare. ¶ Ad perspicaciorem autem rei euidentiam quæritur quo sensu intelligendum{ Dubium. } sit restitutionem esse statim necessariam. Potest enim esse duplex: scilicet vel quòd sit necessaria ad exeundum à priori peccato, vel quod sit necessaria sub reatu noui peccati. Et quidem in primo sensu nulla est controuersia quin sit statim necessaria, vt modò dicebamus, quantum ad propositum. Enimuerò sicut qui in proposito persisteret furandi, semper esset in peccato: sic & qui sciens se habere alienum, non statim proponeret restituere. Quod inde etiam confirmatur, quod si dominus statim peteret, statim reddere tenereris. Prætereà quòd si non statim esses reddere obligatus, eadem ratione neque tenereris cras, neque postridie. De hoc ergo sensu nulla restat dubitatio. ¶ Sed tamen de altero est du{ An peccet nouo peccato qui non restituit cùm potest. }bium. Et arguitur quod fur, verbi gratia, præter peccatum quod eripiendo commisit, recens quocunque momento committat quo restituere non proponit. Diximus enim quæstione præcedenti præceptum restituendi esse distinctum à prohibitione furandi: quod patet tam ex obiecto quàm ex forma. Nam prohibitio furti est prohibitio mali: præceptum autem restituendi, est iussio boni: est enim bonum restituere, sicuti & satisfacere. Quare Christus affirmatiuè dixit, Reddite quae sunt Cęsaris, Cęsari. & Paulus, Reddite omnibus{ Paulus. } debita. Ex hoc ergo arguitur. Hoc præceptum est affirmatiuum, cuius circunstantia est, statim: ergo quocunque momento tenetur quisque id proponere aut tale continuare propositum. Aliâs nouum semper erit peccatum omissionis. Ad hoc, concesso esse distinctum præceptum, vt loco citato expositum est, respondetur primum, præter peccatum furti dum fit, non illicò committi nouum omissionis si non fiat restitutio: illud tamen ipsum continuò crescit quando maior est restituendi mora. Etenim quòd non statim committatur peccatum omissionis, patet primùm: quia non protinus debet homo, imò neque moraliter loquendo, semper ad peccatum attendere: tum etiam quòd quanuis attendat, si continuat antiquum propositum retinendi, illud impedit contrarium restituendi: atque adeò non est aliud nouum peccatum omissionis boni propositi, quàm sit illud continuationis antiqui. Et confirmatur hoc: quia neque Deo tenetur homo statim sub reatu noui peccati mortalis per pœnitentiam satisfacere: sed manet in priori reatu. Quòd autem peccatum crescat, liquidum est, tum quòd peccatum eo peius quo diuturnius: tum etiam quòd damnum semper in dies datur maius ac minus domino: quippe quem vsu rei suæ diutiùs tenet priuatum. Quin verò tanta esse potest restituendi mora vt sit de necessitate confessionis. Nam licèt peccatum continuatum, in esse naturæ non mutet speciem: tamen in genere moris grauiter augetur: sicuti augeri potest ex parte obiecti. Qui enim decem milia Ducatorum furatus est, non legitimè confitetur nisi quantitatem exprimat. At verò hoc grauitatis augmentum non fit per quæcunque momenta. Perparum enim refert si rem detineas duas trésve horas aut certè dies, nisi grauis sit domini necessitas. ¶ Petrus quidem de Palude in{ Paludanus. } 4. distin. 15. q. 2. ait, quòd qui per annum retinet alienum grauiùs peccat, licèt vnum sit induratum peccatum, quàm si pluries identidemque per annum pluribus actionibus id furaretur. Nam in priori casu semper est in peccato: at in posteriori, aliquando cessat. Attamen quamuis hoc probabilite non careat, contrarium tamen est probabilius. Primum quia, vt modò dicebam, non quæcunque horaria aut diurna habitualis continuatio auget culpam augmento notabili: tum etiam quòd illi iterati multiplicatique conatus ad furandum, peiores esse videntur quam habitus continuatio, quæ sæpe ex desidia & negligentia contingere potest. ¶ Secundo nihilo minùs addiderim, quandoque nouum committi peccatum contra præceptum restituendi, quatenùs affirmatiuum est. Primùm scilicet quoties proponis non restituere: ille enim actus prauus est. Mox quoties creditor legitimè petit. Imò verò dum eum vides graui premi necessitate. In his inquam casibus nouum peccatum est non restituere. ¶ Post hęc pro{ An liceat restitutionem differre. }ximè sequitur vt videamus an liceat quandoque restitutionem differre. De hac enim re varia apud Doctores inuenias. Multa enim hîc pensanda sunt antequàm id permittatur. Et quidem Scotus in. 4. distin. 15. & aliorum{ Scotus. } plerique pro regula habent, quòd vbi debitor absque ingenti detrimento suo restituere nequit, differre eam possit. At verò prudenter quidem in præsentiarum distinguere mihi videtur Caieta. de detrimento triplici. Si enim{ Caieta. egregia distinctio. } detrimentum id appellaueris quòd ingens substantia est restituenda, nihil hîc prorsus iuuat vt proroganda sit restitutio. Aliâs melior esset conditio eorum qui æs alienum ingentius per iniuriam contraxerunt, quàm qui minora debent. Secundum detrimenti genus est lucrum quod debitori cessabit si rem soluat. Et re vera neque hoc excusat quominùs illicò sit facienda restitutio. Nam nemo ius habet lucrandi aliena pecunia inuito domino. Tertius ergo detrimentorum ordo est damnum emergens: nempe si qui centum debet, restituere non potest quin plurium insuper dispendium faciat: quin scilicet merces vilissimo pretio intempestiuè distrahat: aut domum fundúmve vendat vnde viuit: idque cum maiori iactura quàm sit ęs quod alteri debet. Atque hoc est, ratione cuius, si quando licitum est, differre licet restitutionem. Et ratio inquit Scot. est, quia dominus malle debet ingens damnum debitori cauere, quam vt sibi debitum restituatur. At verò hęc causa non prorsus rem conuincit: quoniam nemo tenetur iuri suo cedere ad euitandum alterius damnum, nisi in extrema necessitate, aut tam graui vt deberet id quod habet porrigere: & ideo graue debitoris detrimentum non iure stringit creditorem solutionem expectare. Ratio ergo si vlla est prolatandi{ Ratio protrahendi restitutionem. } tunc restitutionem, aliunde sumenda est: inde videlicet quòd debitor pro illo temporis articulo non est simpliciter soluendo: quia moraliter, quod fieri nisi cum tanto detrimento non potest, non reputatur possibile. ¶ Quin verò pluribus est vestienda circunstantijs{ Circunstantiæ huius prorogationis. } tunc prorogatio, vt sit iusta. Animaduertenda enim in primis est acceptio, fuerítne iniqua an iusta: nam si per latrocinium aut per vsuras, aliásve iniurias debitor ille in ære est alieno, profectò qualecunque citra extremam necessitatem patiatur detrimentum, tenetur illicò restituere: etiam si statum perdat. Hoc enim non est de suo statu cadere, imò in suum ab illo descendere qui non erat suus. Si autem per acceptionem iustam debita contraxit, tunc etiam existimandum est qua via in pauperiem incidit: nam si citra suam culpam aliqua eum aduersa fortuna suis nudauit bonis, faciliùs indulgenda illi est restitutionis prorogatio. Atque id demum etiam librandum, an creditor ferre dilatationem possit, an verò etiam ipse inopia laboret. Nam citra extremam necessitatem melior est multò creditoris conditio quàm debitoris. ¶ Vnum hîc autem silendum non arbitror, quod Syl{ Syluester. }uest. verbo, restitutio. 5. §. 5. affirmat, quod, bona eius venia, non crediderim. Ait enim inquam quòd in huiusmodi arbitrandis casibus deferendum est confessario. Quod opinionem Directoris sequutus affirmat: videli{ Director. }cet si creditor non vult restitutionem expectare, & debitor induci non potest ad restituendum statim: tunc inquit sacerdos potest eum absoluere, si cautionem capiat quod certo pòst tempore soluet. Et ratio inquit est, quia tunc vtiliter gerit creditoris negotium: nam si pœnitens non absolueretur, forsan ille nunquam debitum suum recuperaret. Et adducit. l. soluendo. ff. de nego. gest. & alias nescio quas. Attamen regula hæc quòd vtiliter ge{ Impugnatur Syluest. }ratur creditoris negotium, licèt in foro exteriori iuuet, tamen in conscientia, nulla est. Sacerdos nanque non est inter creditorem ac debitorem sequester, aut creditoris procurator: sed nomine Dei conscientiarum expurgator. Et ideo in hoc tantum debet esse intentus vt secundùm causas & merita quæ modò explicabamus, perpendat an debitor sit soluendo nécne: nam si soluendo est, nullatenùs inuito creditore est absoluendus, nisi restituat. Quanuis periculum immineat vt nunquàm sit restitutio facienda. Ipse enim pœnitens sibi viderit. Potest tamen accidere, vt satisfaciat, si per partes statis temporibus restituat. Quin verò, vice versa, in casibus implicatis & iure dubijs non est necesse vt semper pœnitens confessario auscultet, nisi doctrina polleat. ¶ Ex his ergo facilè colligas{ Procrastinantes restitutionem in quanto versentur periculo. } in quàm aperto versentur periculo, imò in quàm manifestario iaceant peccato, qui restitutionem vsque ad mortis articulum procrastinant. In primis enim hoc certum est quod quicunque pro comperto habet se ære grauari alieno, & non habet propositum restitutendi vsque ad mortem, licèt firmissimum illud habeat tunc restituendi, aut restitutionem in testamento præcipiendi, perdurat in peccato mortali: neque est absolutionis beneficio donandus. Et ratio est, quia habita opportunitate, per nullum tempus licet retinere alienum inuito domino. Quare si subita fuerit morte correptus, qualis plurimùm eiusmodi hominibus accidere solet, in statu discedit damnationis. Et idem est censendum de illis qui ambigentes an id quod habent alteri debeant, nolunt superstite illis vita id iudicio decernere: sed satis ducunt si proponant in testamento id hæredi suo demandare. Atque idem omninò de illis iudicandum, qui sub mortis articulum, cùm ipsi per se possint restitutionem facere, id renuunt: arbitrantes satis esse id hæredibus iubere: quoniam illi re vera non habent syncerum & candidum animum restituendi: nam qui tunc non restituunt, indicium apertum perhibent, quod neque si vixerint restituent: atque adeò restituendi intentio non illis est nisi conditionalis, si moriantur: quæ profectò ad pœnitentiam non sufficit. Atque hoc potissimùm periculum magnatibus imminet, quorum testamenta nunquam, aut vix vnquàm hæredes complent: sed satis se fecisse arbitrantur vt quam restitutionem auus patri, & pater sibi testamento præcepit, eandem ipse, alijs recentibus onustam, filio iubeat, quam ipse posteà committat nepoti. Nescio ergo an hîc sit legitimus illius verbi euangelij sensus: Impossibile est diuitem intrare in regnum cœlorum. PRimum igitur argumentum satis solutum{ Ad primum argumentum. } est, vbi exposuimus præceptum restitutionis includere negationem: ratione cuius restitutio prorogari non potest. ¶ Ac perin{ Ad tertium argumentum . }de soluitur tertium. Haud enim eodem modo præfinitur circunstantia temporis in restitutione, atque in alijs pręceptis affirmatiuis. ¶ Secundum autem est quod nonnul{ Ad secundum argumentum . }las secum affert ambiguitates. Conceditur nanque ad impossibile neminem obligari: ideoque qui nunc non potest, ius habet prorogandi: & qui nullatenùs potest, omnino est absolutus. Subdit autem diuus Tho. quod debet{ S. Thomas. Obiectio contra S. Thom. } nihilo minùs debitor aut dilationem petere à creditore, aut omninò remissionem. Contra hoc autem statim se offert argumentum quod eiusmodi inops nullatenùs teneatur: nam impossibilitas eum in conscientia absoluit. Quare licèt creditor remittere abnuat, tamen ipse non tenetur ampliùs facere: superuacanea ergo est illa postulandi ceremonia. Re{ Dilutio. }spondetur, diuum Thomam non sentire id esse necessarium quando impossibilitas est patens. At verò quoniam rarissimè est ita liquida, salûbre consilium est, vbi quidpiam{ Interrogatio. } dubitationis superest, illo vti remedio. ¶ Interrogas autem quænam cautela necessaria est, vt qui remissionem efflagitat, tutus in conscientia{ Solutio. } maneat. Respondetur vnico breuissimo verbo. Ea prorsus, vt remissio sit verè libera: itaque neque requiritur vt sit liberrima, neque sufficit si sit coacta. Cauendum ergo est nè vis intersit aut fraus. Si enim creditorem decipis, aut persuades minus debere quàm debes, aut non tanta te æquitate in illa debita esse collapsum, aut maiori te multò egestate comprimi quàm premeris, donatio non est libera. Aut si aliquid comminaris, nisi tibi remittat: aut licèt non commineris, id tamen subsignificas, pariter est coacta. Idq́ue cauere quàm maximè debent magnates à subditis remissionem petentes. Cautio tamen illa quam aliqui scrupulosi putant esse necessariam, vt scilicet debitor pecuniam priùs in potestatem creditoris tradat, nimia est. NAm præterquàm quòd rarò accidat vt debitor eam habeat, vt bene adnotauit Caieta. præ{ Caietanus. }sens aurum & oculos fascinare solet, & aninimas subinde mutare. Pensandę ergo sunt rei circunstantiæ, vt remissio sit libera. ¶ Postremum hîc denique dubium est de{ Dubitatio. } hac impossibilitate: quando scilicet restitutio arbitranda est impossibilis. Quod est quęrere, vtrùm debeat homo in quamcunque necessitatem citra extremam adigi vt restituat. Nam quòd in extremam nemo sit inijciendus, non est qui ambigat: quoniam (vt suprà diximus) in tali necessitate omne debitum cessat. Sunt autem qui astruant, citra illam in quancunque esse debitori descendendum, vt soluat. Ita vt debeat etiam ille qui est nobilis manibus laborare: & si opùs est, etiam mendicare. Quia vt nemini citra extremam necessitatem fas est alienum rapere: ita neque alienum retinere. ¶ Attamen quia hæc mo{ Dubii submotio. }ralia sunt, ciuili more sunt arbitranda. Perspiciendum inquam in primis id quod nuperrimè dicebamus, quibus modis & artibus fuerint debita conflata. Nam qui per iniuriam, videlicet per latrocinium & fraudes illa fecit, profectò ad inopiam redigendus est. Qui verò bona fide negotia contrectabat: neque ganeis & lusibus atque immodicis pompis sua dilapidauit bona, sed reflante fortuna factus est non soluendo, non est ita rigidè cogendus. Neque si nobilis est manuales operas debet exercere, neque mendicare: satis est vt viliùs viuat & abiectiùs, denique miserè, atque omnem deponat pompam: nam etsi in tali necessitate non posset aliena rapere, non inde sequitur vt nequeat particulam illius retinere vt viuat, quod bona fide acquisiuit. ¶ Vltimum autem miserorum remedium, quod leges miserabile ac flebile vocant, est bonis cedere. De quo sciscitatur quis for{ Cedere bonis quando liceat. }san, vtrùm tuta conscientia possit quisque bonis cedere, idq́ue à republica permitti. Ad hoc cum eâdem prorsus distinctione respondendum est. Etenim qui negotiationes subdolè & vafrè vel ingrediuntur vel exercent, re vera non essent permittendi. Sunt enim qui cùm nihil in bonis habeant, credito vndique corradunt, vnde fidem aliquam sibi arrogent, & (quod ipsi vocant) creditum. Neque ea fraude contenti, viuere lautè atque in dies lautiùs perseuêrant. Qua ratione æs alienum ingens conflant, quo posteà pressi in sacrum aliquod se recipiunt. Hoc profectò pestilentissimum est latrocinij genus: neque essent isti à republica ferendi (vt libr. 6. iterum dicturi sumus) sed ceu latrones plectendi. Qui autem bona fide negotiantur, sed calamitosè sunt in pauperiem reiecti, optima conscientia possunt legum beneficio vti, nè carceribus absumantur: ob hoc enim beneficium instituta est ceremonia cedendi bonis: vt habetur l. 1. C. qui bon. ced. poss. Ac subinde possunt licitè illa retinere quæ sibi leges permittunt: puta instrumenta suæ artis, quotidianaq́ue alimenta, & menstrua, atque annua: vt habetur. l. qui bonis. ff. eod. tit. Est enim habenda ratio nè egeant: vt sanctè cauetur. l. in condemnatione. ff. de regu. iur. Quocircà bona etsi aliqua posteà lucrentur, quæ quotidiano victui sibi sunt necessaria, retinere illa possunt: quandoquidem eadem lex, Qui bonis. iubet non esse illis vendenda. ¶ Vtrùm{ Quando teneantur restituere qui bonis cesserunt. } verò veniens ad pinguiorem fortunam teneatur secundùm conscientiam restituere, fortè dubitas. Apparet nanque per illam ignominiam, legi, ac subinde creditoribus satisfecisse. At verò leges ipsæ eandem dubitationem abstergunt, decernentes omnino tunc teneri: nam beneficium illud eatenùs (vt dictum est) illis suffragatur nè carceribus sint intrusi. Vnde. l. 1. citata in. C. Qui bonis, inquit, cesserint, nisi solidum creditor receperit, non sunt liberati. Et. l. cùm & filij. eod. tit. si quid pinguius posteà eis accesserit, hoc iterum vsque ad modum debiti potest à creditoribus legitimo modo auelli. Idemq́ue. l. is qui bonis. 2. ff. eod. titul. sancîtur. FINIS LIBRI QVARTI DE IVSTITIA ET IVRE. # 5 LIBER QVINTVS De Iustitia & Iure. PROOEMIVM. EXpeditis libro quarto duorum disputationibus, scilicet dominij ac restitutionis: quæ ad commutatiuam iustitiam, eique subinde contrariam iniustitiam cognoscendam viam communiunt: iam nunc ex ordine de vitijs dicere aggredimur eiusdem iniustitiæ. Porrò autem Aristo. 5. Ethic. cap.{ Aristot. Bipertita humana commercia. Ordo librorum. } 2. humana commercia in duo partitus est: scilicet in ea quæ homines sua sponte faciunt, atque ea quæ ipsis inuitis fiunt. Et quoniam in hoc secundo commutationum genere plus multò inest iniustitiæ, congruit vt Quintus hic liber de huiusmodi vitijs, per quæ inuitis hominibus iniuria eis fit, instituatur. Quem sextus ac subinde septimus subsequentur de iniustitia quæ in liberis spontaneisq́ue contractibus vsu venire solet. Irrogatur autem homini iniuria quoties illi contra ius nocumentum infertur: idque aut facto, vel in personam suam, vel in sibi coniunctam, vel in res suas: aut denique verbo. Et quoniam bono{ Partitio libri. }rum omnium temporalium primum maximumq́ue est vita, prima quæ interrogatur quæstio, est de homicidio. # 1 QVAESTIO PRIMA de homicidio. Sanct. Thomas. 2. 2. quæst. 64. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm aliquod viuentium quæ perfecta sunt, occidere liceat. QVONIAM diuus{ S. Thomas. } Tho. Peripatetico vbique more ab vniuersalibus rem auspicatur, in ingressu statim tractatus de homicidio minimè ineptum ducit disputare vtrùm liceat brutas animantes interimere: perfectas scilicet: nam de his quę per corruptionem generantur, quid opùs est meminisse? Haud enim desunt à parte negatiua argumenta. Horum autem primum est hoc: Vita est nobis cum cæteris animantibus{ Primum argumentum partis negatiuæ. } communis: quam ob causam commune pabulum nobis ipsisq́ue initio statim Genes. Deus contulit: vbi ait, Ecce dedi vobis omnem herbam &c. vt sint vobis in escam & cunctis animantibus terræ, omnique volucri cœli: ergo & natura ipsa, & eius autor Deus, prohibuisse videntur cunctorum animalium occisionem. ¶ Secundò arguitur. Si illa fas{ Secundum argumentum. } esset occidere, vnus eorum vsus foret, vt nobis essent in cibum: hoc autem videtur crudelitatem quandam ac fœditatem animorum arguere: vt scilicet carnibus, in quibus fuit anima viuens, vescamur: nam hac de causa fertur ante diluuium non fuisse talis vsus permissus: quia neque in principio Genesis concessus alius esus legitur, quàm herbarum: ergo non omni culpa vacare videtur, animalia in talem vsum interficere. ¶ In contrarium est quod Gene. 9. ait Deus Noë: Omne quod mouetur & viuit, erit vobis in cibum. in cibum autem nisi mactata venire non possunt. AD quæstionem hanc duabus conclusionibus, iuxta numerum argumentorum, respondetur. Prima. Licita est tum naturali{ Prima conclusio. } iure, tum adeò concessione diuina animalium brutorum occisio. Conclusio primùm statim patet ratione, ordineque naturæ, quem Ari{ Aristo. }stote. 1. Politico. agnouit: vbi docuit inferiora creata fuisse propter ea quæ sunt perfectione præstantia: scilicet herbas propter animalia: reliquos verò fructus terræ, & animalia ipsa propter hominem. Nempe quæ & viuentia adiumento nobis sint, & mortua in cibum. Adde & in vestitum & in alios vsus. Seruiunt enim nobis & lana, & corio, & elaboratis ossibus, ac multis alijs quæ nobis sunt vsui. Vnde. 2. Ethi. docuit idem Philos. hominem esse finem omnium. Quapropter citata illa Genes. 9. diuina concessio, Omne quod mouetur & viuit, erit vobis in cibum: perinde est explicatio naturalis iuris, atque altera Genes. 1. Ecce dedi vobis omnem herbam & vniuersa ligna fructifera vt sint vobis in escam: nam tam naturales cibi nostri sunt carnes, quam terræ fructus. Vsque adeò hæc vera est conclusio, vt sit etiam verissima, & fidei catholicæ confessio: cuius adeò contraria fuit Ma{ Manichæi. Augustinus }nichæorum hæresis, vt Augus. 1. de ciui. Dei, cap. 20. refert, &. 6. contra Faustum Manichęum edisserit. Aiebant enim vesani illi, animalium{ Vesania Manichæorum. } animas membra esse Dei. Et ideo impietatem esse carnibus earum vesci. Ait ergo contrà August. eodem. 1. de Ciuit. cap. 20. Nunquid cùm{ Augustinus. } audiuimus, Non occides, virgultum vellere nefas ducimus? & Manichæorum errori insanissimè acquiescimus? Et infrà: Non illud accipimus de frutetis, neque de irrationabilibus animalibus. Nam iustissima ordinatione creatoris, & vita, & mors eorum nostris vsibus subditur. Hæresis ergo hæc loco citato, Gene. 9. condemnatur: Omne quod mouetur, erit vobis in cibum. Atqui erat iam tempore Apostolorum oborta. Illos enim Paulus. 1. ad Timot.{ Paulus. } 4. vetare aiebat, abstinere à cibis quos Deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione. Et Actu. 10. Petro formidanti animalia comedere quæ ostensa illi fuerunt in linteo, responsum cœlitùs est, Quod Deus purificauit, tu commune nè dixeris. De hac igitur conclusione nemini dubitare licet. ¶ Hoc autem in quæstionem acciri potest, vtrùm{ Dubitatio. } ante diluuium fuerit esus carnium in vsu. Videtur nanque pars negatiua ex loco illo Genesis. 9. colligi. Cùm enim tunc Noë ex diluuio emergenti Deus in alimoniam indulserit omne quod mouetur & viuit, grande argumentum est anteà nondum id fuisse concessum. Eò vel maximè quòd Genesis. 1. solas herbas legimus, & terræ nascentia pariter hominibus ac iumentis concessa. Mox accedit coniectura ex eodem cap. 9. Nam post citata verba continuò subditur: Quasi holera virentia tradidi vobis omnia. Ac si dixisset, Et si hactenùs non nisi holera vobis in escam permiserim, iam hinc perinde atque indulta holera, trado vobis animantia in edulium. Accedit insuper & subiunctum verbum, Excepto quòd carnem cum sanguine non comedetis. Enimuerò si anteà in more erat carnium victus, aut illas cum sanguine deuorabant, aut secùs. Si prius dederis, responde quæso cur non illucusque horridum illud facinus fuerit per mille sexcentos annos prohibitum? Si autem posterius concesseris: quid rogo tunc demum monito opùs erat? Fit ergo coniectura quòd anteà nullus erat vsus carnium: ob idque tunc primum indulto docuit Deus homines quemadmodum eis sine sanguine, hoc est elixis vel assis vterentur: non crudis, vt feræ. Fuit enim & gentibus Pythagorico dogmate im{ Pythagoras. }butis solenne à sanguine abstinere: eò quòd animarum sedem arbitrabantur: semperque & vniuersis mortalibus horror fuit sanguinem sorbere. Arguitur deinde ratione. Nam ante diluuium virtus in herbis vigebat ad alenda, vegetandaq́ue, & irroboranda mortalium corpora: quia nondum erat terra alluuione illa stagnata: tunc ergo non erat carnium vsus necessarius, vt posteà. Atque hæc apparet ratio quare tunc temporis fuerint concessæ, sicuti & vinum: quia neque herbæ, neque aquæ pristinum vigorem retinebant, & humana corpora languere cœperant, & in vitam breuiorem ire. Quare de illo omnium primo sæculo ait Naso, { Ouidius. } Contentique cibis nullo cogente creatis. ¶ Prætereà esus carnium præ se antiquis ferre videbatur nescio quam animi crudelitatem ac feritatem. Vnde idem Poëta libr. 15. eiusdem Metamor. " Parcite mortales dapibus temerare nefandis " " Corpora: sunt fruges ", &c. Et infrà, Carneferę sedant ieiunia: nec tamen omnes: " Quippe equus & pecudes, armentaque gramine viuunt. " Et inferiùs, " Heu quantum scelus est in viscere viscera condi! " " Congestoq́ue auidum pinguescere corpore corpus! " " Alteriusque animantem animantis viuere letho! " Communis ergo ferè opinio est, ante diluuium nullarum fuisse vsum carnium in cibis. Tametsi sanctus Thomas. 1. 2. quæst. 102.{ D. Thomas. } articu. 6. cunctabundus dixerit. Videtur esus carnium post diluuium introductus. Nicolaus verò Lyranus Genesis. 9. incun{ Lyranus. Abulensis. }ctanter id asserit. Sed Abulensis, Genesis. 1. non id tantùm, sed insinuat insuper prohibitum fuisse tunc tale nutrimentum. Ait enim Deum taxasse omnibus herbas in cibum. Caieta. verò eodem loco Gen. 9. medium{ Caietanus. Sententia autoris qua dissoluitur dubium. } se interponit dicens, neque fuisse prohibitum carnibus vesci, neque tamen fuisse in vsu. ¶ Ego tamen mihi (vt sub aliorum censura id asseruerim) suadere videor hanc, quae sit huius articuli secunda conclusio. Ante diluuium{ Secunda conclusio. } non solùm non fuit prohibitum carnes edere, verùm est valde probabile illas post naturam lapsam illicò inter humanos cibos vsurpatas. Diuus enim Tho. neque de prohibitione meminit, neque asseueranter vsum negauit. Dixerim autem, post naturam lapsam: Nam in statu innocentium facilimum creditu est quod quantóuis sæculo durasset, nunquam vsurpatæ fuissent carnes in escam. Et ratio est quod fructus paradisi fuissent tum affluentissimi: tum & virtute solidissimi ad nutriendos, vegetandosq́ue homines. Et cùm in illa fœlicitate nullus esset vitiatæ affectionis locus: nullus vteretur superfluis: sed fuissent necessarijs contenti. Atque eò præsertim quòd esus ligni vitæ eos valebat incolumes seruare, vt possent non mori. ¶ Verum tamen de statu na{ Probatio conclusionis. }turæ corruptæ probatur nostra conclusio. Esus carnium est vitæ humanæ post naturę lapsum, eiusque incolumitati quàm maximè naturalis: adeò vt Medici nihil salubrius in cibis ponant, tam ad bonam valetudinem quam ad virium robur: hanc autem naturam statim à sua conditione carnes habuerunt. Arguitur ergo. Si mortales illi nunquàm carnes degustârunt, aut hoc fuit quia fuerant illis interdictæ: aut quia earum salubritas & sapor nunquàm eis fuerant cognita: aut quia non erant necessariæ. Prohibitio autem nulla scripta legitur, neque ratione naturali doceri poterat: imò (vt iam dicebam) contrarium natura docet. Quòd autem earum naturam ad cibum accomodatissimam in mille sexcentis annis nunquàm speculando agnouerint, neque experiendo deprehenderint, nullatenus fit credibile: tantoque minùs quanto illas gentes circa ortum humani generis credibile est ingenio & sagacite præ suis posteris valuisse. Si dicas non fuisse talem cibum necessarium propter fructuum radicumque abundantiam, virtutem, ac salubritatem: hoc satis euincere concedam quod si status innocentiæ durasset, nunquam in vsu fuissent, propter humanam tunc frugalitatem ac modestiam. Attamen vitiata natura, nullum est argumentum, quòd si carnes non erant necessariæ, ideo non essent in vsu. Corruperat enim omnis caro viam suam. Quapropter cùm homines illi ad malum proni peioribus se voluptatibus immergerent, fit impendiò probabile & talibus etiam escis, atque eduliorum delitijs ac lautitijs sese dedisse. Et maximè propè ante diluuium, quando (vt ait lib. 1. antiquitatum Iosephus) nulli parcebatur vitio aut flagitio. ¶ Mox arguitur. Cuncta animalia facta sunt propter hominem: sunt autem complura quæ non aliter illis hominibus vsui esse poterant, quàm comesta: velut sunt pisces, perdîces, gallinę, & alia id genus. Præsertim quòd venatio (vt ait. 1. Politicor. Aristo.) naturalis est homini: atque adeò agre{ Aristot. }stibus illis hominibus non dubium quin fuerit in vsu. ¶ Tertiò arguitur. Offerebantur tunc Deo animalium sacrificia, vt de Abel legitur: quam ob causam Noë dicitur clausisse in Arca de animalibus mundis septena & septena: sacrificia autem non fiebant de rebus inanibus, & quæ non possent sacerdotibus vsui esse: ergo sumebantur in cibum. Ecquid enim laudis commeruisset Abel quod opima & pinguia gregis sui Deo litasset, si tantùm pelles & lana in rem essent sacerdotum, non autem carnes? Prætereà credibile est vsos illos homines fuisse lacte: cur ergo non carnibus? Iam cùm tot animalium corpora in dies pellibus nudassent vt corio induerentur & lana, non est credibile, carnes canibus ac volucribus proiecisse. Imò fit maximè verisimile, igni tandem vt gustarent admouisse: nam & panem & herbaceos cibos igne apparabant. ¶ Neque verò ad locum Genes. 9. respondere operosum est: imò dicendum quod cùm Gene. 1. herbæ tantummodò declaratę à Deo fuissent in cibum propter ligna paradisi, in quo hominem Deus collocauerat, quæ illi statui affatim sufficiebant: & pòst natura vitiata humanum genus naturali iure carnes adhibuisset in cibum: & fortè prope diluuium eô hominum feritas euaserat, vt crudis carnibus cum sanguine vterentur: Deus à diluuij periculo emersis concessit, tanquàm naturale ius, vt pisces & carnes ederent, excepto sanguine: hoc est vt non crudas, sed igne paratas intelligerent in cibum humanum cedere. Ob idque Hebræi plus nimio carnes sanguine euacuabant. Et ideo horror illis erat vel in farciminibus vel in ferculis sanguinem gustare: quod gentibus erat in vsu. Atque eapropter in eorum gratiam, Actuum. 15. indicta abstinentia fuit à suffocato & sanguine. ARgumenta verò in contrarium facilimę{ Ad primum argumentum . } solutionis sunt. Ad primum enim respondetur, quod etsi vita nobis cum cæteris animantibus communis sit: non tamen æquo iure: sed sua est propter nostram. & ideo neque qui suam occidit pecudem vllifacit æ: neque qui occidit alienam, vllam irrogat pecudi, sed possessori: neque Deus pecora pascit nisi propter nos. ¶ Ad secundum verò sa{ Ad secundum argumentum . }tis responsum est, neque vllam esse feritatem aut crudelitatem carnibus vesci: tametsi illa Poëtæ ingenij gratia decantarent. At Manichęi erant quos August. libr. 6. contra Faustum cucurbitarum homicidas appellat: eò quòd arbitrabantur nefas esse mortificare viuentia. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm liceat maleficos occidere. A Brutis pecoribus, primus gradus in hoc articulo secundo fit ad improbos homines, qui à sua degenerantes, in iumentorum naturam, Dauîdis testimonio desciscunt. Quæritur ergo an illos liceat à viuentium cœtu morte resecare. Videtur enim nefas, hominem, quan{ Primum argumentum partis negatiuæ. }tunuis scelerosum vita multare. Exempla enim Christi amplectenda nobis sunt: prohibuit autem Apostolos, vt Matthæ. 13. legitur, extirpare zizania: hoc est filios nequam: nè vnà conuelleretur & triticum: ergo id nobis præceptum putandum est. ¶ Secundò.{ Secundum argumentum . } Deus (vt Ezechielis ore ipse testatur) non vult mortem peccatoris, sed vt magis conuertatur & viuat: ergo eius exemplo neminem peccantium debemus extinguere: sed ad pœnitentiam animare: tunc præcipuè dum constat supplicium illi periculum creare perditionis æternæ. ¶ Accedit tertio loco, quòd{ Tertium argumentum. Aristo. Augustinus } id quod genere suo malum est, nulla de causa, vti ait. 2. Ethico. Aristo. fieri potest bene. Vnde Augustinus in lib. contra mendacium, probat ipsum nunquàm esse licitum: occidere autem hominem per se est malum: adeò vt, sicut lib. 2. diximus, sit omninò indispensabile: ergo nunquam est licitum. Eo vel maximè quod Christiana charitas non solùm ad amicos, verum & ad inimicos & malos protenditur. ¶ In contrarium autem est citatum illud Exod. 2. Maleficos non patieris viuere. Et Exod. 21. Si quis per iniuriam occiderit proximum suum & per insidias: ab altari meo euelles eum, vt moriatur: quod citatur in. c. 1. de homici. QVæstio præsens alicui fortè postulasse videatur vt de prohibitione homicidij{ Scrupus. Dilutio. } statim in fronte diceretur. At verò animaduertere oportet hîc non de iustitiæ præceptis iniri tractatum: is namque lib. 2. vbi Decalogum interpretabamur absolutus est: sed agimus de contrarijs iniustitiæ vitijs. Ad quæstionem{ Conclusio vnica. } ergo citra controuersiam respondetur affirmatiua conclusione. Iustum est malefactores interficere. Cuius rationem pulchrè diuus Tho{ Ratio conclusionis. S. Thomas. }mas ex superiori articulo deduxit. Definitum quippe est ob id animalia bruta licitè mactari, quod in nostrum vsum ordinata sunt: sicuti imperfectius propter id quod perfectius est. Pari ergo iure cùm omnis pars à natura facta sit propter totum corpus, atque adeò vbi saluti hominis necessarium est membrum putridum resecatur, nè contagione cætera, ac demum totum perdat: singuli autem ciuium totius sint reipublicæ partes: consequens fit vt vbi incolumitati reipublicæ expediuerit, ius eadem ipsa habeat ciuem morte resecandi, nè totam inficiat. Nam vt ait. 1. Corint. Paulus, Fermentum modicum totam{ Paulus. Obiectio. } massam corrumpit. ¶ At verò hoc occurrere cuique potest argumentum contra hanc veridicam assertionem. Prohibitio hæc, Non occides, est diuina, eademque generalis, quę cunctos mortales nemine excepto occidere vetat: nemini autem inferiorum facultas suppetit dispensandi in lege superioris: ergo nullo humano iure constitui potest vt homo quantumuis peccator occidatur. Hoc argumento Scotus{ Scotus lapsus est in explanatione huius precepti, Non occides. } in. 4. d. 15. q. 3. persuasus, quatuor asseruit. Primum. Illud præceptum esse generale. Nam Exo. 20. absolutè ponitur. Et Matt. 5. sub eadem forma refertur, Non occides. Secundo ex hoc infert quod nullum nocentium hominem priuata publicáve autoritate interficere licet, nisi in casibus veteri lege exceptis à Deo. Neque verò lex humana vllum potest aliud crimen morte vlcisci. Illud probat eodem argumento. Nam cum hoc sit præceptum diuinum, nulli possunt homines super eo dispensare. Tertiò infert non esse licitum furem interficere diurnum: scilicet illum qui latenter furatur. Hoc probat: quia vt patet Exod. 21. vbi denarrantur crimina & scelera quæ erant capite plectenda, casus iste non connumeratur: quin verò cap. statim. 22. exprimitur vt nocturnus fur in flagranti delicto captus morte opprimatur: diurnus verò minimè. Et bullam, inquit, super hac exceptione nullam audiuimus. Quartò demum infert, quod neque inter Christianos adulteram interficere fas est: quoniam licèt olim, Leuitic. 20. id præcipiebatur, tamen Ioannis. 8. Christus idem pręceptum reuocauit: vbi adulteram impunitam dimisit. Quare secundùm Scotum, leges quæ contrarium præcipiunt non sunt iustæ. ¶ At ve{ Impugnatur Scotus. }rò salua existimatione celeberrimi autoris, ex falso fundamento non potuit non falsas elicere conclusiones. Falsum inquam est, præceptum illud, Non occides, ea esse generalitate intelligendum, vt cunctas in vniuersum hominum occisiones comprehendat. Primum enim inuasorem in culpata tutela transfigere, nullatenùs illo præcepto prohibetur, aliâs cum in lege veteri non sit exceptum, secundum eius regulam non esset licitum. Neque legitima est responsio, quod inuasus non intendit alium occidere, sed se defendere. Nam etsi ita sit quod superior finis sit defensio, nihilo minus tanquam medium sumitur aggressorem occidere: potest namque qui se defendit hostis iugulum recta intentione petere. Neque rursus solida est aliorum responsio, quòd ille non occidit priuata autoritate, sed publica aut diuina: quoniam profectò non alio, sed eo priuato iure quo quis potest ad seruandam vitam comedere, potest aggressorem interimere. Vnde qui ait publica autoritate occidi inuasorem, deberet dicere, publica etiam hominem comedere. ¶ Secundò arguitur contra id quod secundò infert: nempe non licêre reipublicæ alios occidere quam qui lege veteri excepti sunt. Primum enim si præceptum illud, Non occides, adeò erat generale, non erat cur Deus in tot casibus super illo dispensaret. Imò verò cùm præceptum esset Decalogi, idque negatiuum, neque Deus potuit in illo dispensare, vt lib. 2. ostendebamus. ¶ Mox arguitur. Aut præcepta illa occidendi malefactores, legalia erant, aut naturalia: si legalia, prorsus cessârunt: quare neque liceret modò homicidas occidere, neque aliorum vllum qui illic capitali supplicio subditur. Si autem fuerunt, vt verè fuerunt, naturalis iuris interpretamenta: ergo lumine ipso naturali illi casus excepti erant ab illo præcepto, Non occides: vel potiùs non erant illo comprehensi. ¶ Et confirmatur ratione, ad quam mirandum est Scotum non animaduertisse.{ Caligat in hac re Scotus nimis. } Ante legem scriptam respublicæ gentium scelera iure & merito, capitis supplicio vlciscebantur: & tamen id non faciebant quia excepti illi casus essent à lege scripta, quæ nondum erat. Imò verò sæculo illo legis scriptæ illa non tenebantur: & nihilo minùs cædibus autoritate publica vindicabant scelera, idq́ue iustissimè: ergo ratio quare id reipublicæ licet non est exceptio scriptæ legis, sed ius ipsum naturæ. Id quod manifestissima demum ratione hac patefit. Tam naturale est vt nocentes homines & in rempublicam pestilentes rescindantur, quàm quòd non occidantur innocentes: ergo potestas hæc reipublicæ non pendet ex illa exceptione legis antiquæ, sed iure sibi naturę conceditur. ¶ Ad hæc si respublica modò ciuilis facultatem non haberet naturalem alios interficiendi malefactores quàm eos qui lege veteri excepti erant, neque liceret illos alijs excogitatis mortibus interimere, neque alios vllo corporali supplicio afficere, puta fures flagellis cædere: neque alia enormia delicta mortis comminatione prohibere: consequens tamen absurdissimum est, & contra tenorem Legis, capitalium. ff. de pœnis. vbi incendiarijs atque alijs pœna capitis decernitur: & parricidæ in dolium occlusi submerguntur: & hæretici exuruntur: & læsores maiestatis meritissimò dilaniantur: & alij flagellis vapulant: atque alij in exilium relegantur: quæ tamen pœnæ illic non erant positæ. ¶ Igitur nè rei{ Explicatio elegantißima illius præcepti, Non occides. } explicationem diutiùs prolatemus, præceptum hoc, Non occides, sicuti cuncta Decalogi, vt libr. 2. ostensum est, id quod neque Scotus negare potest, præceptum est iuris naturalis: ex illo scilicet principio elicitum, Id nè facias alijs, &c. Quocircà legitimum eius sensum, ratio nos naturalis docet: atque adeò eousque generale est quousque natura vitam vult humanam seruare. Quo autem casu ratio naturalis hominis occisionem, aut iubet, aut permittit, idem casus eodem præcepto non comprehenditur. Ex quo fit vt aggressoris interfectio non sit eiusdem præcepti exceptio: quia neque tale homicidium vetitum à natura est, neque subinde vetari potuit. Atque eâdem, imò æquiori ratione, neque malefactorum extinctio quæ publica fit authoritate, exceptio est eiusdem præcepti: quoniam neque illo fuit vnquàm comprehensa. Imò ipsa eadem natura nihilo minùs id iubet, quàm innocentium sospitatem. Quo enim se quisque iure tueri potest cùm hostis internicie, & quo potest sibi membrum amputare vt ipse sit sospes, potest respublica se incolumem per ciuis necem seruare. ¶ Sequitur subinde secundò, casus illos antiquæ legis non omnes fuisse merè legales, sed interpretationes iuris naturæ. Tametsi ingenio illius gentis congruens fuerit vt aliqua tunc adhiberentur acerbiora legalia: vt fuit talionis pœna, & lapidationis adulteræ, atque alia id genus quæ non{ Pœna talionis. } in tota Christiana familia perdurant. ¶ Sequitur tertiò quòd præter illa supplicia potuit semper, potestq́ue quisque princeps iusta ratione doctus, leges nouas facere mortis inflictiuas: quoniam illud pręceptum, Non occides, manus reipublicæ, quatenùs ratione ducitur, non alligat. De tertio Sco. asserto, scilicet an liceat fures occidere, commodiùs quæstio. 3. disputabimus subtitulo de furto. ¶ Quartum verò quod de adultera asserit, nempe Christum reuocasse legem illius occidendę, nescio qua consequentia potest ex euangelio colligi. Redemptor enim illic non induit iudicis personam: imò negare visus est sibi, quatenùs homini, illud competere sæculare iudicium: sed tanquam minister ac rex regni cœlorum admonitos illos curauit accusatores vt si in aliquo essent crimine, resipiscerent: intelligentes cuiusque iudicium à seipso inchoandum esse. Hoc enim erat institutum regis regni cœlorum: non autem sæculares causas iudicare. De adultera verò iterum articulo proximo. ¶ Per hæc demum aliorum opinio secunda recutitur. Sunt enim qui contra Scotum in alterum extremum impingunt. Aiunt enim dictum præceptum non solùm non esse generale, sed hoc modo particulare, Non occides innocentem. Nam licèt Exod. 22. absolutè positum sit, tamen statim cap. 23. subditur: Insontem & iustum non occides. At verò neque hic modus dicendi tutus est: quoniam & qui priuata autoritate sontem hominem & iniquum occidit, contra idem præceptum peccat, vt articulo proximo patebit. Imò & autoritas publica si eundem prætermisso ordine iuris occidat, similiter contra idem ipsum peccat. Igitur nullis opùs est moderaminibus illum præceptum onerare: quia si opùs illis fuisset, in Decalogo fuissent expressa. Neque oportet sub illa forma explicare, Non occides, nisi vbi causa fuerit iusta. Nam hæc forma quædam appareret petitio principij: sed absolutè est intelligendum vt iacet: attamen quatenùs ratio id naturalis explicat. Similem enim effigiem præfert totus Decalogus,{ Sensus præceptorum negatiuorum Decalogi. } Nolite iurare omninò: & tamen subintelligitur nisi ratio naturalis contrarium exegerit. Et pariter interpretabimur illud, Non furtum facies. Et hoc est quod docet diuus Thomas. 1. 2. quæstio. 100. articu. 8. vbi ait, homicidium quod in Decalogo prohi{ D. Thomas. }betur habere rationem indebiti. Neque hæc est petitio principij. Est enim sensus quòd prohibetur id quod iure naturæ indebitum est: nempe id quod genere suo est malum: sed nihilo minùs ex causa vsu venire potest vt sit bonum. Causæ verò explicandæ sunt dum quis inculpata tutela se defendit, & quando iudex lege agit in malefactorem. Vnde cum homicidium rem dicat intrinsecè malam, illę hominum occisiones non sunt nuncupandæ homicidia. REstat nihilo minùs argumenta diluere quæ non sunt prorsus ambiguitate vacua. Ad primum quidem respondet sanctus Thom. cum sanctis interpretibus. Quo{ Ad primum argumentum. S. Thomas. }rum prima solutio est, quòd vbi improbi absque proborum periculo interfici nequeunt, abstinendum est. Id autem dupliciter vsu venire potest. Primò si praui ad eò sunt cum iustis commixti vt dignosci nequeant. Quare si constaret in ciuitate maiorem eius partem hæresi esse infectam, non liceret ad puniendum crimen totam incendere. Secùs in aggressu hostilis vrbis: tunc enim licèt sulphuris iactibus illam petere cum innocentum periculo. Secundò, si puniri non possunt nocentes sine grandi commotione innocentum, qui scilicet sanguine vel alia necessitudine illis sunt coniun{ Augustinus. }cti. Atque hæc est Augustini expositio contra Parmeniamum. Quin verò aliud nobis documentum dedit Redemptor, vt potiùs sit propter bonos parcendum malis: vti angeli pollicebantur Abrahæ, vt si decem iustos Sodomis inuenirent, toti ignoscerent genti: quàm propter malos bonis incommodandum. Tametsi prudenter regula hæc ad humanam facultatem accommodanda est. Humanus enim princeps non tam absoluta viget authoritate quàm Deus. Ille enim omnia ad postremum iudicium reseruat: principi autem non licet quacunque de causa delictoribus parcere. Hoc enim in cladem reipublicæ cederet. Quapropter quanuis multi scandalum accipiant, nihilo minùs si id commodè exequi potest, non debet à malorum punitione cessare. Hanc e{ Paulus. }nim ob causam, vti ait Paulus, gladium portat, vt tumultus ac seditiones exequutioni iustitiæ obsistentes placare possit: & v{ Ad secundum argumentum . }bi opùs fuerit, etiam conterere. ¶ Ac pariformi modo respondetur ad secundum. Deus nanque arcanorum cordium scrutator atque humanæ salutis auidus, longanimi expectatione, vti ait Paulus, malos ad{ Paulus. }ducit ad pœnitentiam: idq́ue consulit sanctus Thom. & humanam iustitiam pro pos{ S. Thomas. }se imitari debere. Ait tamen, pro posse, quando peccata non sunt publica, atque in aliorum perniciem vergentia. Nam aliâs, vt diximus, non habet tam amplam facultatem quàm Deus. Quod dixerim ad obuiandum vulgatium interrogationi. Dubitare nanque quis posset, vtrùm dum iudex aut prin{ Cauillum vulgarium tollitur. }ceps indicijs conijcit, si reum supplicio afficiat, perditum eum iri in infernum: si autem ei ignoscat mentem mutaturum progressurumq́ue adeò per viam salutis, debeat ei parcere: hoc enim ratio eò suadere videtur quòd vita corporalis in spiritualem est semper ordine charitatis referenda: cuius vtique charitatis, iustitia non est inimica. Respondetur primò quòd iudices, quatenùs leges ferunt, multò esse debent in clementiam propensiores, quàm in rigorem iustitiæ. Nihilo minùs tamen quanuis per reuelationem etiam constaret, supplicium reo causam esse damnationis æternæ, non est illi indulgendum. Alioqui facile cuicunque esset illa vti vafricie, vt se impœnitentem fingeret. Et ratio est quòd punitio publica non refer{ Punitio in bonum publicum ordinatur. }tur in emendam neque in bonum ipsius qui punitur, sed in bonum publicum, vt alij terreantur: & quoniam bonum publicum præstantius est particulari, ordine charitatis præ illo diligendum est: nam & ista via etiam consulitur saluti spirituali reipublicæ. ¶ Ad tertium denique respondetur,{ Ad tertium argumentum . } quòd hominem occidere non est eo modo intrinsecè malum, vt mendacium: puta ita generale: sed quando est contra naturam: tunc autem est contra naturam quando homo dignitatem suam seruat: hoc est secundùm rationem viuit: per hoc enim est liber ac propter seipsum existens: quando autem inde decidit, tunc in vilitatem seruitutemque brutorum animalium degenerat: secundùm illud Psalmi, Homo cùm in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis. &c. Ob idque perinde atque brutum licet eum occidere. Est enim corruptus homo, vt. 7. Polit.{ Aristot. Homo improbus fera bestia peior. } &. 1. Ethi. ait Arist. tanto fera bestia peior ac nocentior, quanto per ingenium & voluntatem pluribus abundat nocendi modis. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm scelerosum hominem vnicuilibet priuato occidere liceat. HAVD satis est definijsse licitum esse homines nequam interficere, nisi & modum exploremus, nempe an id cuique liceat priuato ciui. Arguitur enim{ Primum argumentum partis affirmatiuæ. Secunndum argumentum. } primùm a parte affirmatiua, ex illo Mosaicomandato, Exod. 32. Vnusquique fratrem suum amicum & proximum occidat. ¶ Secundò arguitur ex eo quòd articulo proximo corruptum hominem ac perditum cum bestijs conferebamus: syluestrem autem bestiam, ac pręsertim si nocua sit, vnicuique liberum est occidere: pari ergo ratione & brutum hominem. ¶ Tertiò, laude dignum{ Tertium argumentum. } est vt homo id etiam priuatim faciat, quod in commune commodum est: occisio autem malefactorum vtilis est reipublicæ: ergo illa etiam si priuatim fiat, iusta est & sancta. ¶ Contrà stant illa verba Augustini. 1. de Ci{ Augustinus }uit. Dei: Qui sine aliqua publica administratione maleficum occiderit, velut homicida iudicabitur. Et tanto ampliùs, quanto sibi potestatem à Deo non concessam vsurpare non timuit. QVæstio facilis est, quę hac vna negatiua conclusione dissoluitur. Soli reipu{ Conclusio vnica. }blicę, principique, ac publico magistratui licitum est maleficos occidere. Conclusio in primis elicitur ex verbis Pauli ad Ro. 13. vbi solum publicum iudicem appellat in hoc Dei ministrum, atque eadem causa gladium portare, vt vindex in iram sit ei qui malum egerit. Et probatur ratione. Nocentium hominum interfectio non est per se bona, sed quatenùs in bonum publicum refertur: ergo illi præcisè incumbit, cui cura commissa est & custodia communis boni: quemadmodum amputatio membri quæ proficua est corpori, medico pręcisè incumbit: cui cura infirmi demandatur, vt iudicio secundum medicas leges id fiat. Cum ergo cura communis boni solis principibus eiusque ministris sit commissa, nisi vbi se respublica per seipsam regit, fit vt illis tantùm id competat, maleficos occidere. ¶ Hîc primùm omnium accuratiùs meditanda est ratio cur nulli priuatim fas sit alterum occidere, neque in vindictam sui ipsius, vt vulgaribus respondeamus qui vix id sibi persuadere possunt. Audias enim passim non solum blaterones quosdam, verùm & ingenuos alios tantum suo protegendi honori tribuentes, vt iniustum arbitrentur cohibitos esse homines proprias vindicare iniurias. Memini cuiusdam hanc audisse blasphemiam, Neque id Deum prohibe{ Blasphemia hominis turpißimi. }re posse. Cùm tamen etsi Deus id non prohibuisset, ipsissimum naturæ ius vetaret. Imò diuina prohibitio explicatio est naturalis iuris. Et ratio est in promptu. Si enim eidem ipsi qui iniuriam passus, est vindictam natura commisisset, nemo non se vltra iustum vindicasset. Dolor enim illatæ iniuriæ & rationem obnubilat, & affectum in rabiem inflammat, atque adeò nemo se quam iustè deberet, sed quam posset maximè vindicaret. Documento nobis{ Perniciosus abusus nobilium in vindicandis iniuriis. } est manifesto perniciosus abusus nobilium, qui honoris ceremonias tam superstitiosè persequuntur, vt pro minima iniuria in mortem homines euocent. Igitur cùm præclarissima iustitiæ virtus non animo perturbato, sed integro iudicio mandari debeat executioni, iuxta illud diuinum oraculum Deute. 16. Iustè quod iustum est exequêris: impendiò quàm maximè necessarium fuit vt non pars læsa, sed communis persona, omnique affectione libera iniurias vlcisceretur. Quin verò neque hominibus id debuit prorsus concredi, vti Aristot. ait. 5. Ethic. cap. 6. sed rationi legibus{ Aristot. } instructæ. Qui hanc veridicam sententiam non plenè deprehenderit, non de re hac iudicet dum iniuria ipse affectus est, iracundiaq́ue illi dominatur: sed quando eâdem ipse alium affecit, & ratio libera est ad iudicandum. Tunc enim non iustum censebit vt hosti suo modus commitatur vindictæ. Quam ob rem neque correptionis gratia, licet patribus aut dominis filios aut seruos vel occidere vel certè mutilare: vt quæstio. 3. dicturi sumus. ¶ At verò conclusione hac{ Dubia particularia. Primum dubium. } nihil obstante, dubia nihilo minùs existunt particularia. Primum de tyranno, an cuiuis ciuium liceat eum priuatim extinguere. Apparet enim id esse, natura magistra, legitimum: Nam vnicuique conceditur ius defendendi sese. De hoc diuus Thomas. 2. sen{ S. Thomas. }tentia. distinctio. 44. quæstio. 2. articu. 2. & opus. 20. de regimi. princ. cap. 6. optimè disserit. Summa autem disputationis secundum quosdam eius interpretes, atque alios Doctores, hæc est. Bifariàm quempiam contin{ Tyrannus duplex. }git esse tyrannum, videlicet aut potentatus acquisitione, aut sola eiusdem administratione quem iustè adeptus fuit. Atqui in hoc secundo casu communis consensus est nemini licêre ipsum priuatim interimere. Et ratio est quòd cùm ius habeat ad regnum, non est illo nisi per publicum iudicium expoliandus, vt scilicet audiatur. Lata verò in eum sententia, quisque potest institui executionis minister. Prætereà dum particulariter ciuem quempiam aggreditur, vt vel ipsum trucîdet, vel sua rapiat, potest ciuis ille vim vi repellendo eum interimere: dum tamen constantissimum sit esse tyrannum. Nam si qui aliâs bonus est princeps, subito motu id semel inceptet: non perinde ac priuata persona periculo mortis obijciendus est. Igitur vt ad rem re{ Bifida ad dubium responsio }uertamur, quando secundo modo princeps tyrannidem exercet, tunc verum habet illud monitum Petri, vt etiam dyscolis dominis obtemperetur. Hæc enim, inquit, est gratia, si propter conscientiam Dei patiatur quis: tristitias patiens iniustitiæ. Quare si respublica superiorem habet, ille adeundus est vt remedio succurrat: sin verò, illa potest in ipsum coarmari. Dum autem potens non est, tunc Deus est orandus, in cuius manu cor Regis existit: quique & propter peccata populi sinit nonnunquàm hypocritam regnare. Atque in hoc casu intelligenda est sanctio Concilij Con{ Concilium Constantien. explicatur. }stantien. sessio. 15. vbi tanquàm hæresis condemnatur eorum error qui affirmabant cuilibet licêre tyrannum occidere. Si verò tyrannide inuasam rempublicam obtinuit, neque vnquàm ipsa consensit, tunc quisque ius habet ipsum extinguendi: nam vim vi repellere licet: & quandiu ille rempublicam sic obtinet, perpetuum gerit in ipsam bellum. Adducitur exemplum de Aiod, Iud. 3.{ Aiod. } qui in viscera tyranni Eglon sicam abdidit. Eademque ratione Tullius lib. de offic. quem{ Cicero. S. Thomas. } diuus Thomas loco citato auscultat, interfectores Cæsaris laude commendat: quippe qui per tyrannidem dominatum fuerat adeptus. Et pariter Decius Brutus commendatur,{ Decius Brutus. } qui extincto Tarquinio Reges exegit. ¶ At verò etsi forsan summo rigore iuris{ Limitatio huius opinionis. } hoc liceat, non tamen consilium est semper: nisi vbi respublica nulla alia patente via, tum in extrema sit necessitate, tum præcipuè in promptu habeat, vt illo extincto liberetur: quia aliâs huiusmodi interfectiones non solent prosperos habere successus. Imò interfectores quando id priuata autoritate exequuntur, peiùs pestilentiusq́ue in rempublicam debacchari solent, quàm prior faciebat tyrannus. Quaratione{ Anus Syracusana. } anus illa Syracusana incolumem Dionysium optabat, nè sicut ipse durior alteri tyranno successerat, ita & immanior tertius illi succederet. Frequentissima sunt passim scripta exempla. Et re vera historia Aiod parum ad rem facit: tum quòd ille diuinitùs fuit ad illud facinus electus, tum quòd & à populo etiam fuerat ad id missus. Et prætereà non solùm tyrannus ille erat gubernator, sed actu hostis. Qua ratione & Mutius Scę{ Mutius Scæuola. }uola eatenùs laude dignus est quòd Porsenæ exitium aggressus fuit: licèt quòd flammis brachium admouerit, non fuit virtutis opus: sed, vt ait Augustinus, inanis gloriæ cupiditas. AD primum igitur argumentum cum Au{ Ad primum argumentum . Augustinus. Dionysius. }gustino. 1. de Ciuitat. Dei, respondetur: quæ etiam Dionysij doctrina est. 12. cap. cœlestis Hierar. quòd dum quis quidpiam per ministerium, quod iubenti debet, facit, non ipse propriè facit, sed alter qui iubet. Et ideo cùm Moyses legitimus esset loco Dei iudex ad vlciscendam immanem illam idololatriam conflati vituli, & tanta esset facienda cædes, nempe vigintitrium milium, necesse habuit plures instituere executores ministros. Quare id quod ait, vnusquisque fratrem suum, &c. occidat, non est intelligendum quòd temerè ac promiscuè vnusquilibet quemlibet occideret: fuisset enim illa truculenta Andabatarum pugna: sed conde{ Andabatæ. }mnatis illis qui fuerant in culpa numerosam copiam ministrorum destinauit: quibus ideo necesse erat vt amicus amicum, & frater fratrem occideret. Præterquàm quòd fratres appellabantur, non solùm eodem parente geniti, sed omnes eiusdem populi. ¶ Ex hac autem solutione dubium ena{ Dubium secundum. }scitur, vtrùm princeps possit quibuscunque priuatis facultatem facere occidendi malefactores. Respondetur id non licêre, nisi cer{ Solutio. }tis moderaminibus. Primùm enim non posset generalem facultatem ciuibus facere, vt vnusquisque quem obuium haberet nocentem, absque alia condemnatione interficeret. Est enim contra ius naturæ vt contra inauditam partem, indictaq́ue causa, sententia feratur: sed quicunque quantumuis perniciosus, audiendus est, vt Actuum. 25. habetur: nisi forsan publicus esset reipublicæ inuasor aut Regis: nam tunc liceret vnicuique vim in rempublicam illatam repellere. ¶ Secundum assertum. Post latam sententiam licet quosque ministros instituere. Primùm in publicos latrones apertissimosq́ue reipublicæ hostes, qui alia via comprehendi non possunt. De quibus habetur cap. pro humani. de homicid. volun. lib. 6. Et prętereà filijs & fratribus concedi solet ministerium occidendi interfectorem patris aut fratris. Attamen hanc facultatem non valet inferior iudex concedere, sed tantùm princeps. Imò neque id fieri passim debet, sed quàm rarissimè & in casibus egregijs. Nam præterquam quod eiusmodi executores vix expurgare conscientiam possunt odio atque iracundia, quare vt insidias condemnatis tendant alia accumulant peccata, vsu sæpe venit vt sine sacramentaria confessione occidantur. Quocircà profectò non{ Venetorum consuetudo non probatur. } omnibus satis probatur Venetorum mos qui cùm complures à patria exules habeant condemnatos, singulis facultatem faciunt, vt qui alium eorum interfecerit, vita ac libertate donetur. ¶ Subsequitur & de viro qui vxorem in flagranti adulterio enecat, de quo nemini aut Theologorum aut Iurisprudentum in dubium cadit, quin contra prohibitionem homicidij mortaliter peccet ratione iam dicta: quia nemo antequam iudicetur adiudicandus est morti, & eo casu intelligendus venit Canon Nicolai Papæ. Interfectores. 33.{ Nicolaus. } q. 2. vbi eiusmodi homines censentur homicidæ. At verò lege non puniuntur propter doloris grauitatem quem tunc ferre difficilimum est: vt habetur. l. Gracchus. C. ad. l. Iuliam de adul. &. l. Marito. ff. eo. tit. ¶ Grauius au{ Tertium dubium. }tem dubium est, vtrùm marito liceat vxorem sibi à iudice permissam occidere. Sunt enim qui hoc negant, proptereà quod permissio illa non est præceptum, quali cogitur carnifex ad executionem iustitiæ. Accedit citatus canon, Interfectores. qui absque exceptione illos censet homicidas: & expressè canon proximus, Inter hęc. explicat quòd quanquam liceat marito secundùm mundanam legem vxorem interficere, tamen sancta ecclesia non stringitur eisdem legibus: vbi glossa annuere videtur quod semper est peccatum. ¶ Duplex autem{ Duplex quæstio. } hîc implicatur quæstio. Prior de lege, an sit licita. Antiquitùs enim licebat patri filiam in adulterio captam interficere: vt patet. l. patri. &. l. neque in ea. ff. ad. l. Iuliam de adulter. &. l. castitati. C. eodem titulo. Posteà verò mutata est lex, vt patet. C. eodem titul. in Aucten. sed hodie. vt scilicet verberata in monasterium occluderetur. Et ista lex in vsu est nunc in Gallijs, & in alijs multis prouincijs respectu mariti: nam illa patris iam oboleuit ab vsu. Sed tamen lex Hispaniarum sequitur antiquam: non quidem cum illo rigore vt adultera necessaria morte damnetur, sed traditur marito cui facultas fit, si eam velit occidere. Et quòd lex sit iusta, non est{ Dilutio vtriusque quæstionis. } cur dubitetur. Nam præterquàm quòd crimen id videtur mereri, profectò Hispanorum de hac re ingenio vix fieri aliter posset satis. Neque vt paulò anteà inter respondendum Scoto dicebamus, Christus illam legem reuocauit. Posterior verò sensus quæstionis est, vtrùm eâdem concessa marito libertate secundùm conscientiam liceat ei id persequi: & re vera de hoc minor est dubitandi ratio. Nam etsi non instituatur vt necessarius minister iustitiæ, instituitur tamen liber: quare ius ei fit vt illam occidat. Quapropter licèt opus fuerit misericordiæ illi parcere, tamen iustitiam neque coram hominibus violat, neque coram Deo. Et est porrò efficax argumentum, quòd si marito citra peccatum non liceret eam iugulare, peccatum esset principi & iudici illam facultatem illi facere. Neque valet solutio si quis dicat, non illi permitti tunc vxoricidium, sed vt impunè id faciat: quoniam illo priuilegio iam fruebatur, etiam si absque iudicio in flagranti delicto illam interficeret. Cùm ergo solenni forma iudicij condemnata illi traditur, testimonium apertum est fieri illi ius occidendi ceu ministro iustitiæ. ¶ Ad secundum principale argumentum respondetur, quòd etsi{ Ad secundum argumentum . } homines à sua natura degeneres cum brutis conferantur, differunt tamen quòd bestiæ natura sua sunt tales: ideoq́ue & syluestres quisque citra iniustitiam occidit, & domesticas citra ipsarum iniuriam, licèt dominis inferatur: peccator autem quia non est per naturam pecus, non debet nisi publico illius iudicio cui id incumbit damnatus interfici. ¶ Solutio autem tertij argumenti saluberrimum est documentum. Etenim v{ Ad tertium argumentum . }bicunque proximo citra alterius nocumentum & iniuriam prodesse quis potest, laudabile officium est eius commodum procurare: vbi autem nocumentum alterius sese offert, quale est mors peccatoris, non debet nisi iudicio illius ad quem functio illa pertinet intentari. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm clericis etiam maleficos liceat interficere. POST decisionem illius quod publicæ potestati non solùm licitum, verum & sanctum est, maleficos extirpare, consequitur vt videamus an præfectis etiam ecclesiasticis idem sit licitum. Existit enim à par{ Primum argumentum partis affirmatiuæ. }te affirmatiua argumentum, quòd secundum Paul. 1. ad Corin. 4. imitatores eius ac perinde sanctorum esse debemus, sicuti ipsi fuerunt Christi. Deus autem maleficos perimere solet, secundùm illud Psal. Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum. Et Phinees quanuis sacerdos interfecit Israëlitam cum Madianitide coëuntem: vt legitur Nu. 25. Et Samuel Propheta interfecit Agag regem Amalech. Et Helias sacerdotes Baal. Denique Petrus Ananiam & Sapphiram. ¶ Secundò. Cùm potestas spiritualis supe{ Secundum argumentum. }rior sit temporali, Deoq́ue coniunctior, non est cur habeat minorem facultatem occidendi eos malefactores qui sibi subduntur quàm sæcularis. ¶ In contrarium est illud. 1. ad Timotheum. 3. Oportet Episcopum sine crimine esse, non vinolentum, non percussorem. &c. QVæstio est solutu facilis, quæ hac vna conclusione neganter deciditur. Mi{ Conclusio vnica. }nimè clericis, quacunque sint ecclesiastica potestate constituti, fas est vllum quantunuis criminosum morti addicere, aut mutilare. Pro{ Ratio conclusionis. }batur duplici capite. Primò propter repræsentationem. Consecrantur enim altaris ministerio: vbi iugis fit memoria Passionis Christi: qui cùm in ara crucis occideretur, percussus, vbi ait Petrus, non repercutiebat: cuius ergo imitatione non debent esse percussores. Nam vt Ecclesiast. 10. commonefit: secundum iudicem populi, sic & ministri eius. Secundo id inde confirmatur quod in Euangelio, cuius clerici sunt ministri, nullum capitis supplicium aut mutilationis membri vlli vindicando crimini decretum est. ¶ Hîc primùm omnium animaduertendum quo iure clerici sanguinis effusione interdicantur. Haud enim interdictum hoc, iuris est naturalis. Imò si merum illud consideres, non obstat quo minùs episcopus subditos suos patibulo adiudicare possit. Dubium autem est, an sit de iure diuino. Ad hoc enim sunt qui distinguentes respon{ Responsio quorundam. }deant. Aiunt inquam duobus modis præceptum aliquod censeri posse de iure diuino. Vno modo, quia in sacra pagina scriptum est: altero verò, quia est à Deo ipso positum tanquàm de re supranaturali: qualia sunt sacramentorum mandata. Sic enim. 1. ad Corin. 7. distinguit Apostolus, dicens vxorem{ Paulus. } à viro non discedere, præceptum est Dei: quod autem fidelis ab infideli vxore secum habitare consentiente non discedat, ego dico, non dominus. Prohibitio ergo clericorum nè sanguinem effundant, licèt non posteriori, tamen priori modo, aiunt isti, est diuinum: quia extat apud Paulum loco citato. 1. ad Timoth. 3. Quòd si hæsites, num quicquid Paulus ius{ Obiectio. }sit pro præcepto habendum est Dei? quandoquidem quicquid Apostoli tanquam apostoli loquebantur quasi diuina organa proferebant: Respondetur quod in assertione fidei immedia{ Solutio. }ta reuelatione mouebantur. Quare enuntiationes eorum, vt diuina fides habentur: tamen in legibus aliquibus ferendis, licèt Spiritus sanctus eis assisteret, sicut nunc ecclesiæ, nihilominùs tales leges non sunt propriè iuris diuini, sicuti neque modò Papæ, & Conciliorum iussa. Vnde Actuum. 15. Visum est, inquit Petrus, non tantùm Spiritui sancto, sed Spiritui sancto & nobis: quia tunc in Concilio non vtebantur immediata reuelatione, sed humana consultatione, Spiritu sancto, nè errarent, assistente. Secùs in fide proferenda: de qua admoniti sunt nè cogitarent quomodò aut quid loquerentur, sed sola vterentur reuelatione. ¶ At verò quanuis distinctio hæc{ Excluditur responsio illa ad dubium. } ex re ipsa perspectè fiat, nescio tamen an ad propositum satis queat applicari commode. Paulinum enim illud verbum, attentè perspectum, non huc spectare videtur, vt clericos inhibeat nè tanquàm publicæ potestates malefactores occidant: sed nè tanquam priuatæ personæ sint percussores. Vnâ enim composuit, sobrium, prudentem, &c. non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum. Pręterquàm quòd illic tantum cum episcopis sermo illi erat. Neque verò inibi sæculares iudices eiecit, nè in sacerdotalem ordinem admitterentur: quod tamen ecclesia facit. Quapropter si huic tantùm loco insistas, profectò neutro superiorum modorum prohibitio hæc est de iure diuino. ¶ Aliud autem argumentum posset validius{ Cauillum. } ad propositum adduci: nempe quod Christus, vt præcedenti lib. q. 4. meminimus, non assumpsit sæcularem potestatem iudicandi, sed spiritualem regni cœlorum. Vnde fieri videtur consequens vt nec clerici possent illam exercere. Attamen neque argumentum hoc rem demonstrat: sed hoc tantùm, quod potestas ecclesiastica, qua ratione spiritualis est, non se extendit ad iudicia sæcularia ferenda: nisi quatenùs ordinem habent ad finem spiritualem. Huic{ Solutio. } tamen minimè repugnat quo minùs clerici possent esse sæcularium principum ministri, vt eorum nomine nocentium sanguinem effunderent. Imò verò neque repugnat quo minùs episcopi eos possent gladio ferire qui spiritualem ipsum finem perturbarent. ¶ Ex his ergo sequitur (quod certò credide{ Solutio veræ principalis dubii. S. Thomas. }rim) prohibitionem hanc solùm esse de iure merè positiuo ecclesiastico. Neque verò sanctus Thomas verbum adduxit apostolicum ac si esset habendum pro lege, nè clerici in causa sanguinis iudices sederent, sed solum per viam consequentiæ & exempli: nempe quòd postquam admonentur nè sint percussores, meritò ecclesia cauit vt ab omni percussione abstinerent. Et in eodem sensu citat idem verbum Gratianus in fronte dist. 45. vbi ca. neminem. & can. episcopum. eadem habetur prohibitio. Et expressè cap. sententiam. nè cleri. vel mona. Et in titu. de cleri. percus. Ratio ergo huius ecclesiæ sanctionis non fuit nisi decentia & honestas duplex, quæ ad conclusionem allata est. Et prætereà mundities quæ esse debet non solùm in sacerdotibus, verùm in vasis etiam sacris. Quapropter qui sacris initiantur, vt votum emittunt nè se semine polluant, ita & lege prohibentur nè contaminentur sanguine. Quæ quidem duæ sordium species, si in templo fundantur, illud quoque pollutum relinquunt, & suo modo irregulare. ¶ Nomine autem clericorum in eius{ Quos comprehendat ista sanctio. }modi prohibitione omnes promiscuè comprehenduntur tam minoribus ordinibus quam sacris initiati. Tametsi quantum ad culpæ gradum non sit eadem omnium ratio. Nam qui in minoribus constitutus iudicatum sæcularem vsque ad sanguinis effusionem exerceret, non peccaret mortaliter: quia ordines illi non sunt propriè sacri: qua tamen lethali culpa inficeretur qui esset in sacris: siue tanquàm iudex, siue tanquàm iustitiæ minister se cruentaret. At verò etiam in minoribus ordinibus nonnullum esset peccatum. Nam omnibus interdicta est sanguinis effusio. ¶ Sed de irregularitate iure patentissimum{ Quando incurratur irregularitas. } est, occisores ac mutilatores fieri omnes irregulares, siue post susceptos ordines id fecerint, siue antè: vt patet can. Episcopum. distinct. 45. & distinct. 51. cano. aliquantos. &. 23. q. 8. can. 1. & can. clerici. & can. quicunque. & de homi. volun. cano. de cætero. & ca. ad audientiam. & multis alijs locis. Quod latè Syluest. tractat, verbo, homicidium. 3.{ Syluester. Sola sanguinis effusio non est irregularitatis causa. } ¶ Sed est notandum, quod licèt citati canones, percussores omnes, imò & arma sumentes, vt habetur dict. cap. clerici. irregulares esse decernant: intelligunt tamen doctores eos tantùm comprehendi qui occisores fuerint, aut mutilatores. Quare Panor. in cap. 1. qui cler. vel vouen. Sola, inquit, sanguinis effusio non inducit irregularitatem. Et ità expressè habet gloss. Clem. vnicæ de hom. iuxta tenorem textus, Occidit aut mutilat. Sed de hoc standum est mori ecclesiastico. ¶ Caue tamen nè excommunicationis censuras cum irregularitate permisceas. Hactenus enim de clerico percussore aut sæculari dictum est. Qui verò, vice versa, in clericum manus violentas iniecerit, licèt neque mutilator sit neque sanguinis effusor, sententiam excommunicationis incurrit secundum Canonem, Si quis suadente. Quòd si fuerit sacerdos & celebret, tunc fit irregularis, & pariter qui semen aut sanguinem in sacro loco effuderit: si modò effusio notabilis, vt aiunt, esset. Etenim qui pueri cùm se inuicem pugno cædentes, parùm sanguinis de naribus mittunt, non subinde sunt excommunicati. ¶ Homicidium autem etiam citra sanguinis effusionem irregularem facit homicidam. Neque requiritur vt eiusmodi actiones peccata sint vt sint irregularitatis causa. Imò etiam si sint virtutes, dum modò sint liberæ, id ipsum efficiunt: vt iudex eiusque ministri, qui iustè iniquum interficiunt, irregulares fiunt ad sacros suscipiendos ordines, atque omnes ministri iustitiæ: quos glossa refert super dicto can. aliquantos. ¶ Dixerim autem, Dummodò sint actiones liberę & voluntariæ: quoniam, vt in articu. 8. dicturi sumus, per homicidium casuale & per alias actiones quæ præter hominis voluntatem accidunt, nulla incurritur irregularitas. Imò cùm quis se aut sua inculpata tutela defendendo alteri aut mortem infert, aut causam mortis: vt habetur Clemen. vni. de homi. & eodem titulo, lib. 6. cap. prælatis. ¶ Ex his fit consequens irregularitatem{ Irregularitas non est culpa. } non esse culpam: imò neque semper propriè pœnam: vt lib. 1. q. 6. adnotauimus: quia vbi nulla est culpa, nihil propriè habet rationem pœnæ: sed est inhabilitas quædam & indecentia propter immunditiem ad sacrorum administrationem. Quapropter cùm in pontificijs Bullis confertur facultas absoluendi à quibuscunque peccatis & censuris, censurę nomine non venit irregularitas. ¶ Quòd si quis forsan ambigat, vtrùm Pontifex Maximus super hac lege dispensare possit, tam quantum ad culpam quàm etiam quo ad irregularitatem, facilimè colligitur ex superioribus affirmatiua responsio. Enimuerò cùm lex sit merè positiua, non solùm quia, vt diximus, verba Pauli non faciunt illum sensum, verùm etiam quòd quanuis eum facerent, non esset lex diuina illius generis, quòd non cadit in dispensationem Pontificis: colligitur posse eundem pontificem iusta de causa dispensare, vt sacerdos, iudex sæcularis esse possit, & in bello miles: quibus functionibus annexa est sanguinis effusio. POst hæc nulla restat difficultas ad argumenta quæstionis respondendi. Primi igi{ Ad primum argumentum . }tur responsio est, quòd Deus vnicuique secundùm suam congruentiam imitandus est. Enimuerò neque liceret sic totam vrbem punire vt ipse puniuit Sodomam: Neque verò (vt suprà diximus) omnibus parcere quos ipse ad pœnitentiam expectat. Sed vnicuique agendum est secundùm præscriptam sibi legem: quæ in hac parte congruenter clericis legis gratię posita est. Sacerdotes nanque veteris testamenti non tractabant spiritualia, sicut nostri: neque ministeria occisi innocentissimi Christi. Sed erant legis ministri, qua corporalia supplicia, etiam mortis, maleficis decernebantur. Quod autem de Petro adductum est, nihil ad rem facit: quoniam neque ipse coniuges illos occidit, neque eius iussu interfecti sunt: sed quasi ore Dei promulgauit sententiam, qua audita exanimati corruerunt. ¶ Ad secun{ Ad secundum argumentum . }dum respondetur quòd potestas spiritualis clericorum non in hoc debet potestati principum præcellere vt corpora interficiat, sed vt animarum consulat saluti. Qua vtique ratione dicuntur principes terræ. Et per hoc sol{ Ad tertium argumentum . }uitur tertium. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm alicui liceat seipsum occidere. QVanuis articulo tertio conclusum fuerit, nemini priuata authoritate licitum esse quenquam occidere, quia id est contra iustitiam: restat nihilo minùs scire vtrùm cui piam id liceat in seipsum. Pri{ Primum argumentum. }mum enim argumentum à parte affirmatiua est, quòd prohibitio homicidij est prohibitio iustitiæ: vnde cùm iustitia non sit nisi ad alterum, fit (vt quemadmodùm ostendit 5. Ethico. Arist.) nemo sibi faciat iniustitiam,{ Aristot. Argumen. 2. } etiam si se occidat. ¶ Et accedit secundo loco quòd quando iudex qui alios habet interficiendi potestatem, ea est ipse dignus morte qua alios meritò condemnaret: apparet tunc & sibijpsi eandem inferre posse. ¶ Ter{ Argumen. 3. }tiò arguitur. Licitum est cuicunque periculo minore maius euitare: sicuti membrum sibi infectum resecare, vt vitam seruet: contingere autem posset vt quis seipsum occidendo à maioribus se malis eripiat, videlicet ignominia, aut periculo, aut turpitudine alicuius flagitij: ergò tunc id erit licitum. ¶ Quartò,{ Argumen. 4. } Samson, vt legitur Iudicum. 16. seipsum ruina templi contriuit. Et Razias vt. 2. Maccha. 14. refertur, seipsum interfecit: eligens potiùs nobiliter mori, quàm iniquorum fieri subditum: quod & de Catone memoriæ proditum est. ¶ In contrarium est verbum August. 1. de Ciuitate Dei: quod refertur. 23. q. 5. si non licet priuata potestate hominem occidere, profectò etiam qui seipsum occîdit homicîda est. Et paulò pòst: Præstat vt de homine intelligamus illud quod dictum est, Non occides, neque alterum: ergò neque te. Neque enim alium quàm hominem occidit, qui seipsum occidit. AD quæstionem vnica conclusione respondetur.{ Vnica conclusio. } Nemini fas est seipsum occidere: & qui contrà facit grauissimi peccati mortalis reus fit. Idque tribus rationibus comprobatur. Primò quòd si homo secundùm seipsum{ Prima ratio conclusionis. } consideretur, contra suam ipsius naturalem inclinationem atque amorem, quem sibijpsi naturaliter debet, facit, dum sibi vitam adimit. Secundò quòd si consideretur vt pars to{ Secunda ratio. }tius reipublicæ, in bonum totius ordinatur: atque adeò, vt. 5. Ethic. cap. postremo ait Arist. qui seipsum enecat, iniuriam irrogat reipublicæ. Tertiò quòd si consideretur vt effectus{ Tertia ratio } est Dei, vita humana diuinum donum est, à Deoque subinde pendens, tanquàm eius possessio: ob idque qui seipsum perimit, perinde in Deum peccat, cuius est seruus, atque ille qui rem alienam vsurparet. Ad solum enim ipsum pertinet iudicium vitæ & mortis: secundùm illud Deut. 23. Ego occîdam, & ego viuere faciam. ¶ De conclusione nemo est qui dubitare possit: adeò est contra vniuersalem naturam vt sibi quisque mortem consciscat per quam vita priuatur, quæ omnium est fundamentum bonorum. Circa rationum autem discrimen priùs perpendendum est, quod si hominem absolutè in seipso consideres, non est propriè contra iustitiam vt se occidat, sed contra amorem quo res quælibet seipsam diligit. Si autem consideretur velut opificium Dei, ac reipublicæ membrum: tunc quia ordinem habet ad alios, iniustus respectu eorum fit qui se occîdit. ¶ De{ Obiectio contra primam rationem. } eâdem tamen prima ratione dubium existit: haud enim efficax satis apparet illatio, quòd si homicidium fiat contra propriam inclinationem naturalem, sit protinus peccatum mortale. Inclinatio nanque naturalis, non omnis est bona: imò contra illam facere nonnunquam officium est. Enimuerò inclinatio humana in bonum delectabile, naturalis est: quinetiam genere suo bona. Appetitus enim animalis suapte natura fertur in id quod est delectabile. Qua vtique ratione natura necessarijs officijs conseruandi, tam indiuiduum, quàm speciem delectationem immiscuit, vt essent appetibilia. Et nihilo minùs eadem inclinatio sępe numerò est mala: eidemque adeò resistere, bonum. Quapropter virtus temperantiæ ac fortitudinis secundùm Arist. ad moderandum reprimendumque naturales affectus nobis inseruiunt: ob idque virtutis opus, laboriosum est ac difficile: nempè quòd eius conatibus contra naturalem inclinationem pugnamus, quæ superatu difficilis est. Adde quòd & iustitia originalis ad easdem infrænandas naturæ affectiones donata primis parentibus fuit. Qua ratione, videlicet quia illæ naturales erant, iustitia ipsa fuit supernaturalis. Hac enim de causa Paul. ad Rom. 7. conquerebatur aliam in membris legem præsentiscere repugnantem legi mentis. Quodnam igitur argumentum est, fit contra inclinationem naturalem, ergò est peccatum? Quòd si intelligas illam inclinationem esse bonam, id tibi restat probandum: quandoquidem ex hoc quòd sit naturalis, non conuincitur. ¶ Ad hoc{ Dilutio. Duplex inclinatio naturalis in homine. } iam aliâs me dixisse memini. Habet enim homo duas, easdemque ambas naturales inclinationes: alteram ratione generis, alteram verò ratione speciei: quarum ideo prior materialis est, secunda verò formalis. Habetque subinde hoc inter omnem creaturam corporalem singulare, quòd istæ inclinationes post naturam corruptam sint sibi inuicem contrariæ. Caro enim inquit Paul. concupiscit aduer{ Paulus. Quæ dicatur absolute inclinatio naturalis hominis. }sus spiritum: & spiritus aduersus carnem. At verò quia id simpliciter rei naturale est, quod formaliter & secundùm speciem congruit: illud autem quod competit, materialiter competit secundùm quid: fit vt secundùm rationem contra materialem, hoc est, contra sensualem inclinationem facere, ad hominis perfectionem pertineat. Igitur quando dictum est inclinationem naturalem ad vitæ conseruationem ferri, atque eius amorem esse naturalem: intelligitur secundum rationem: ob idque facere contra illam inclinationem peccatum est, non solùm inhumanum, verùm & contra totum fundamentum naturæ. Quòd enim viuere sit rationalis inclinatio, inde patet, quod rationalis natura est per rationis opera fœlicitatem consequi: quæ quidem opera nisi à viuente exerceri non possunt. ¶ Posthæc circa alias duas rationes explicandum esset quomodò homo non sit suæ vitæ dominus, nisi hæc conclusio superiori libro. q. 3. satis fuisset à nobis demonstrata. Recolere autem id opùs est quod ibidem demonstrare etiam curauimus: nempè rempublicam non propriè habere dominium vitæ ciuium, sicuti Deum. Haud enim princeps pro libito, velut ille, potest innocentem in mortem adigere, quod ad rationem dominij esset necessarium: sed tantùm vt reipublicæ propugnator, iustique custos: vt inibi satis expositum est. Atqui huc applaudit exemplum totius, respectu partium. Homo enim non fungitur absoluto membrorum dominio, vt possit ea dum libuerit sibi amputare: sed vt custos vitæ potest illa obijcere ad defendendum totum: ac pariter dum putrescunt, rescindere. Sic ergò intelligendus est Aristot. 5. Ethico. cap. 11.{ Aristot. } vbi ait homicîdam suî, iniuriam irrogare reipublicæ. Disputatio se hîc longa ingerebat, an liceat quempiam damnare vt seipsum occidat: nempè vt venenum epotet, aut fame pereat, aut de carcere non fugiat: hæc autem proprium locum inferiùs habent. q. 6. vbi de remedijs quibus reus vti potest, articu. 4. latè disputandum est. REliquas ergò quæstiunculas huic principali adhærentes, inter soluendum argumenta dissoluere restat. Ad primum au{ Ad primum argumentum . }tem iam responsum est: nempè quòd homicidium, peccatum est tum contra iustitiam, tum etiam contra charitatem. Quare qui mortem sibi consciscit, respectu suî non facit contra iustitiam, sed contra charitatem: respectu verò reipublicæ ac Dei, facit contra iustitiam. ¶ Ad secundum autem quod adijcitur dum{ Ad secundum argumentum . } iudex simul est morte dignus: Respondetur quòd nemo constituitur sui ipsius iudex: quia nemo de seipso rectè iudicare potest. Quare sicut ægroto medico non est committenda suijpsius curatio: ità neque malefactori iudici seipsum condemnare. ¶ Ad tertium{ Ad tertium argumentum . D. Thomas. } argumentum Diuus Thomas respondet id quod præcedenti libro à nobis citatum meminimus: nempè quòd cùm homo constitutus per liberum arbitrium sit suijpsius dominus, hoc est suarum actionum: de omnibus quæ eidem libero arbitrio subsunt disponere potest: non autem de vita, quæ Dei potestati, à quo illam recepit, tantùm subditur. Et ideo ob nullam prorsus causam licitum vlli est sibi vitam adimere. Argumentum est quod locupletissimè August. disserit li. 1.{ Augustinus. } de Ciuit. Dei: à cap. 17. vsque ad. 26. Quare neque qui illo Pauli desiderio arderet dissoluendi,{ Paulus. } vt esset cum Christo: potest se illa causa necare. Neque vt extremas mundi huius calamitates suffugiamus. Nam cùm secundùm Philosophum. 3. Ethico. vltimum sit temporalium{ Aristot. } malorum, mors: qui illa se orbaret vt malis alijs careret, maius tunc contra naturam eligeret malum vt euitaret minus. Neque summa quis immanissimi criminis pœnitudine perculsus, potest in se nefarias manus inijcere vt se absumat. Neque verò ad euitandum atrocissimum scelus id licitum est. Quapropter Lu{ Lucretia. }cretiæ per mortem, quam sibi ipsa inferret, non licuit adulterium cauere: & multò minùs postquàm illam passa est iniuriam, vt Liuius lib. 1. refert, ignominiam morte contegere: vt illic autor est August. Nam si resistendo,{ Augustinus } se à culpa liberauerat, non erat digna quæ se occideret: & si in culpam consenserat, non erat suijpsius iudex. Occidit ergò sese ex pusillanimitate: quia ferre infamiam non valuit: sicuti & Cato, qui Cæsaris dominatum subire{ Cato. Quæstio. } potens non fuit. ¶ Quòd si hîc obiter quæras quid ferre debeat pudica puella antequam in stuprum consentiat? Revera quodcunque{ Solutio. Altera quæstio. } genus mortis. At verò vtrùm si non pro virili sua contra pugnet, membrisque resistat, sed immota manens nihil agat, consentire censeatur? Respondetur: In foro exteriori si immobilis{ Responsio. } tacensque maneret, rea stupri iudicaretur. Sic enim iubebatur, Deut. 22. vt puella quæ in vrbe comprimeretur, quia tacuerat, lapidibus obrueretur. Tamen in foro conscientiæ tantùm tenetur non consentire, neque se sceleri ac commodare. Quare si metu tacet, non peccat mortaliter: dummodò nullum præbeat consensum. Neque verò manus in alterum tenetur inijcere. Tametsi quæ honesta est & ingenua, non debet facere quantum debet, sed quantum potest. Quæ autem inuita patitur, virginitatem non amittit: quia, vt Lucia aiebat, non inquinatur corpus nisi de consensu mentis. Vnde quæ se occideret vt stuprum caueret, maius peccatum faceret vt euitaret minus. ¶ Ad quartum de Samsone sunt qui{ Ad quartum argumentum . Samson. } respondeant per virtutem fortitudinis ei licuisse ad hostium cladem cum proprio periculo sese accingere. Ad hoc tamen iam lib. 2. q. 3. arti. 8. respondimus, quòd cùm ille ausus, non fuerit humanus, sed supernaturalis: quia iam illi coma creuerat quam Deo dicauerat: dicendum est potiùs cum Augustino quòd id diuina reuelatione fecerit. Id quod eius oratio testatur, qua diuinitùs suppetias petebat. De Eleazaro autem qui legitur. 1. Maccha.{ Eleazarus. } 6. vt elephantem occideret, ab eodem oppressus, facilè, vt illic dicebam, crediderim virtute ac robore animi id aggressum fuisse. Razias{ Razias. } autem non est cur excusetur, vt bene ait S. Tho. nam animi mollities fuit & languor pro{ S. Thomas. }prio gladio malle occumbere, quàm vinci: Quod & Saûli vituperio datur, & Catoni. Vnde quòd historia addit, maluisse nobiliter mori. etc. non dicitur secundùm rei veritatem, sed secundùm eius existimationem. At verò de Apollonia, cuius historia refert quòd{ Apollonia. } carnificum operas pręueniens exiliuit in flammas, August. non est omninò certus. Si autem{ Augustinus. } id verum fuit, vel dicendum est quòd erat iam tam rogo admota vt penè esset coniecta: vel quòd cùm esset fœmina, acuminisque adeò iuris inscia, per inuincibilem ignorantiam sit excusanda: vel ad hoc cum eodem Augustino recurrendum, quòd id diuino instinctu egerit. # 6 ARTICVLVS. VI. Vtrùm liceat vitam, pro defensione amici aut cuiuscunque virtutis, exponere. ARTICVLO proximè præcedenti operæpretium duximus hunc sextum adhibere: licèt D. Thom. silentio hîc eum præterierit. Sunt enim apprimè affines & germani. Quæritur ergò vtrùm vitam propriam liceat pro amico aut pro quacunque{ Primum argumentum à parte negatiua. } virtute morti offerre. Arguitur enim à parte negatiua. Vitam periculo mortis obijcere eodem recidit ac si quis seipsum occidat: nam gubernator nauem non seruare dum potest, perinde habet ac si illam submergeret: occidere se autem nemini licet, cùm non sit vitæ suæ dominus, sed custos: ergò neque vitam pro alio exponere. ¶ Secundò. Ordine cha{ Argumen. 2. }ritatis plus se quisque diligere tenetur quàm alterum: saltem non licet alterum plus diligere, mandante nobis Deo vt proximos sicut nos ipsos diligamus: qui autem propriam pro vita amici exponit, plus alium diligit quàm se ipsum, vt lib. de mend. cap. 6. arguit August.{ Augustinus. } ergò id non licet: vt ipse ibîdem concludit. ¶ Tertiò. Sicut vita spiritualis ad spiritualem,{ Argumen. 3. } sic & temporalis ad temporalem: nemini autem spiritualem propriam licet pro spirituali totius mundi amittere: ergò neque temporalem propriam pro temporali amici. ¶ In contrarium est verbum Christi, Ioannis. 15. Maiorem hac dilectionem nemo habet, quàm vt animam suam quis ponat pro amicis suis. QVæstio est egregia: neque solùm Philosophis digna, verùm & Theologis: tametsi non pro eius dignitate viderim ex professo disputatam. Tribus ergò conclusioni absoluendam duxerim. Prima est. Ponere vi{ Prima conclusio. }tam pro Deo, atque in testimonium eius fidei, catholica fides iubet: cuius perinde contraria assertio, hæresis est manifestaria. Hoc patet ecclesiæ testimonio, quæ ob hanc præcipuam virtutem martyrum ordinem, ceu inter diuos præcipuum, vsque adeò colit, vt censeat per actum martyrij omnia condonari peccata. De hoc ergò non pertinet ad præsentem locum disputare. Sed adiungimus eidem conclusioni, pariter pro tutela cuiusque virtutis id ipsum licêre. Ob id enim Ioannes Baptista martyrum catalogo adscribitur, quòd de iniquitate incestuosum Herôdem redarguebat. Neque solùm in præceptorum tutamen, verùm & ad defendendum consiliorum veritatem id ipsum laus esset: nempè vt quis defenderet consilium esse, vota religionis suscipere. Hæc enim omnia in custodiam propugnationemque fidei referuntur. Neque verò est qui negare possit quin etiam pro republica liceat periculum subire mortis: quandoquidem, vt anteà sæpè diximus, respublica ad id potest ciues suos cogere: sicuti totum, membra, ad suî defensionem. Hęc ergò citra disputationem iacta sint fundamenta. ¶ Quò au{ Secunda conclusio. }tem alterum, quod patentissimum etiam est, extremum, cum hoc ipso componamus, sit secunda conclusio. Nullatenùs licet aut vitam spiritualem, hoc est Dei gratiam, amittere: aut minimam eius iacturam facere pro salute spirituali totius mundi. Imò, vt absit blasphemia verbo, si casus per impossibile accidere posset, neque pro sanctorum defendenda gloria. Memini enim quosdam hoc in dubium reuocare: nihilo minùs conclusio adeò per se nota est, vt contraria manifestam complicet repugnantiam. Enimuerò optare de gratia Dei cadere, vt alij in ipsa persistant, est eligere esse in odio Dei: quod autem hoc sit virtus, implicatio est contradictionis. Nam quòd est virtus, licet: per id autem quod licet, non perditur gratia. Item optare odium Dei est optare id quod intrinsecè est malum. Imò & minimum veniale peccatum licêre admittere pro salute spirituali totius mundi, contradictionem inuoluit. Sed neque optare minùs diligi à Deo vt alij magis diligantur, fas esse potest: nam qui minùs diligitur, minùs diligit: optare autem minùs diligere, est quid optare contra naturam ipsam charitatis: atque adeò implicatio contradictionis est illud esse opus charitatis. ¶ Contra hanc ni{ Obiectio. }hilo minùs veritatem arguitur. Sequeretur neque licitum esse vitam spiritualem periculo obijcere pro salute animarum: nam si illam neutiquàm licet perdere, videtur sequi, neque eius periculum subeundum esse. Consequens tamen est falsum: quoniam prudens charitatis feruor nonnunquàm hominem animat vt ad conuertendas perditas mulieres cum aliquo suo periculo earum colloquium adeat: vel aliquô ad prædicandum pergat, vbi in maiori versabitur periculo vitæ spiritualis, quam si intra claustra se monasterij contineret. Respondetur, primam consequentiam nullius{ Solutio. } esse valoris. Nam iacturam facere gratiæ, detrimentum est ipsius charitatis: exponere autem illam periculo, adeò non est charitatis remissio, vt ex nimio eius ardore procedat. ¶ Tertia conclusio, ad cuius veritatem explo{ Tertia conclusio. }randam præsens mouetur quæstio, sit. Licitum est, & sæpissimè officium, vitam corporalem exponere, non solùm pro vita spirituali amici, verùm & pro temporali: quin verò pro eius honore, & fama, & pro eius bonis temporalibus. Atqui de hac quæstione Diu. August. diuersè locutus est: loco nanque inter{ Augustinus. } arguendum citato visus est ad partem negatiuam annuere. Tamen lib. de Amicit. cap. 10. expressè ait vitam corporis ponendam esse pro amico: vt sanxit, inquit, diuina authoritas. Nimirum ad verbum Christi alludens à nobis citatum, Maiorem charitatem nemo habet. etc. Et re vera nunquam mihi in dubium venire potuit, quin certò crediderim peregregium hoc esse amicitiæ, ac subinde virtutis officium. Et primùm autoritas Christi, si meditatè{ Maiorem charitatem nemo habet. &c. } perpendatur, hunc planè sensum facit: tametsi non desint qui cauillantes dicant Seruatorem nostrum hunc tantùm docuisse, quod liceat vitam corporalem pro spirituali amici, sicut ipse fecit, exponere. Enimuerò quanuis ipse ad hoc propositum illud citauerit, nihilo minùs dicterium illud vulgò inter philosophos circumferebatur: illud nimirum vbique docentes, Amicus est alter ego. Quare eorum sensus non ad vitam spiritualem referebatur, sed ad hoc quod ius amicitiæ sit cum periculo propriæ vitæ bona amici etiam temporalia tueri. Quocircà Christus vulgatum allegans axiôma, eundem sensum approbauit. Videlicet quod cùm charitas sit, dispendium cæterorum bonorum amici gratia facere: hæc tamen summa sit, vt etiam vitam ponas. ¶ Adde quod Christus pro vita temporali nostra propriam posuit. Nam sicut per{ Christus pro vita temporali nostra propriam posuit. } peccatum, vt ait Paul. mors introiuit in orbem: ita & redemptoris munus fuit liberando nos à peccato liberare etiam à temporali morte, donando nobis immortalia corpora. Quare eodem cap. 5. Paul. concludit: sicut regnauit peccatum in mortem: ita & gratia regnat per iustitiam in vitam ęternam. Et cap. 8. Lex spiritus vitæ in Christo Iesu liberauit me à peccato & lege mortis. ¶ Prætereà illo verbo Christus voluit mortalium amicitiam sibi maximè conciliare. Ob idque illud absque vlla exceptione absolutè citauit: scilicet quòd in hoc maximè ostendatur charitas quod quis ponat vitam pro amicis. Non enim ait pro hoc vel illo bono amici, sed pro amico, vbi tua ipse vita indiguerit. ¶ At verò vt ad rationes naturales descendamus, illa qua quidam vtuntur, non est satis firma. Arguunt enim ob id licêre vitam exponere pro amico, quòd iustum est illam ponere pro virtute, & vera laude: & ponere vitam pro amico est virtus. Hęc nanque ratio principium petit. Nam hoc ipsum est in controuersia. Amicitia enim non est virtus, sed virtuti proxima, vt ait. 8. Ethic. Philosophus: Sum enim alteri amicus, quia{ Aristot. } studiosus est. Sed de hoc est quæstio, vtrùm ius amicitiæ hoc permittat vt vitam cuius tu non es dominus, possis pro illo exponere. Eò præsertim quòd cùm vita sit bonorum omnium temporalium maximum, & amicitia non sit nisi temporale bonum, videtur vita non esse pro amicitia commutanda. Ra{ Ratio efficax conclusionis. }tio ergò conclusionis sic efformatur. Vita nihil altius est quàm quoddam temporale bonum, quod non est supremus finis in quo nostra consistit fœlicitas: sed est tantùm medium ad ipsam consequendum & conseruandum: bonum autem vtile licitum est in defensionem alterius boni exponere, quod pars est nostræ fœlicitatis, etiam si per se consideratum minoris esset pretij. Potest enim iure optimo quisque vitam periculo obijcere ad defendendum bona sua temporalia: eò quòd bona ipsa rursùs ordinantur in conseruationem eiusdem vitæ, atque in statum eius fœlicem: vita autem amici mei est proprium meum bonum, ad meam etiam fœlicitatem pertinens: ergò eâdem ratione mihi licebit, imò multò decentiùs, propriam vitam pro illa ponere: nam meritò illam pluris facio quàm bona mea: quandoquidem per ipsam fœlicem statum vitæ meę conseruo. Quin verò eâdem ratione sequitur, vt possim illam exponere ad protegendum eius honorem & bona temporalia, si fuerint vsque adeò ampla. ¶ Secundò arguitur exemplo Christi. Certum enim est vitam eius etiam temporalem præstantiorem fuisse nostra spirituali: nam erat vita Dei, per quam scilicet homo verè erat Deus: & tamen quia vita nostra æterna in eius redundabat gloriam, illam in pretium nostræ dispendit. ¶ Tertiò arguitur. Iure naturæ omnes mortales sumus eiusdem corporis membra: ergò sicuti membrum eiusdem corporis vnum pro alio exponitur vt inuicem se custodiant: sic licitum est inter homines. ¶ Quartò. Sicut pro republica debitum est vitam ponere, quia partes eius sumus, quam ideo conseruare tenemur: sic & pars se potest periculo alterius partis exponere: quandoquidem salus reipublicæ ex salute partium constat. ¶ Adde quod negare filium cùm proprię vitæ periculo debere vitam patris tueri, feritas profectò esset, & barbaries: cum eandem vitam à parentibus receperimus. Concesso ergò semel quòd iure charitatis hoc liceat, non est descensus difficilis, vt etiam pro vxore, pro filio, pro patre, atque adeò pro amico id liceat. Nam pro rege, nemo dubitat. ¶ Prætereà nullus philosophorum sapientumque physicorum non laudat facinus Pyladis atque Orestis, siue historia{ Pyladis atque Orestis memorabile facinus. } fuerit siue fabula, vt Cicero lib. de Amicitia, insinuat. Tametsi mentiri vt alter pro altero haberetur, non fuit virtus. ¶ Sed quid in re non dubia moramur? vox populi, vox natu{ Vox populi vox naturæ. }ræ est: & tamen nulla fuit, seu barbara natio, seu sancta, etiam si Christianam intelligas, in qua non egregiæ laudi daretur, ac detur, quod qui hominem in periculo mortis coniectum viderit, eidem se offerat periculo vt proximi vitam, dum possibile apparet, eripiat. Dum possibile, inquam, apparet: nam aliâs, temeritas esset. Exempli gratia: qui gladijs se inuicem impetentes aspectat, & potens cum aliquo suo periculo litem dirimere, non se medium infert etiam si non teneatur: profectò vt ignauus & infamis habetur: tantum abest vt si id fecerit perperàm fecisse iudicetur. Idemque ferè iudicium est de protegendo amici honore, atque alijs magnis bonis, quibus vita eius sustentatur & honor. In summa, qui hoc negat officium esse eximium amicitiæ, ornamentum profectò eius præcipuum de media republica tollit. AD primum igitur argumentum negatur{ Ad primum argumentum . } idem esse, vitam quempiam pro amico ponere, quod seipsum occidere: iam enim suprà diximus, occidere se quempiam bifariàm{ Occidere se bifariam contingit. } contingere. Vno modo directè & per se: & hoc nunquam licet neque pro amico, neque pro virtute ipsa. Haud enim poterat martyr strangulare seipsum pro fide. Altero verò modo id contingit per accidens: scilicet quando quis propriam vitam non seruat, quam seruare potest: & hoc non reputatur homicidium nisi quatenus ipsam seruare tenetur. Et quanuis homo non sit suæ vitæ dominus, sed custos: tamen non tenetur eam omni possibili modo seruare. Potest quippe eam, vt{ Qui teneamur seruare vitam propriam. } diximus, non solùm pro virtute, verùm & pro bonis temporalibus exponere. Quin verò etiam potest non vti optimo cibo ac regimine, aut optima medicina ad ipsam seruandam: eâdem ergò ratione potest illam exponere pro amico. Sed tunc peccaret quando illam prodigeret: hoc est, pro nullo bono fine aut pro exiguo illam dispenderet. vt si ad defendendum valorem vnius scuti, periculo illam obijceret. ¶ Ex hac autem solutione oritur scru{ Scrupulus. }pulus, vtrùm in naufragio vbi tantùm vna est tabula quæ duos seruare non potest, liceat vni alteri cedere: Et fac esse filium & patrem. Ex conclusione enim videtur sequi id esse licitum: ex hac autem solutione apparet contrarium colligi. Nam qui tabulam desereret, perinde haberet ac si se in mare proijceret: quod est se directè occidere. Profectò res est dubia. Respondetur ergò quòd antequàm tabulam filius capiat potest illam relinquere patri: quia non hoc est positiuè se occidere, sed permittere se mori: postquàm verò eidem insidet, re vera non apparet licitum esse vt se in fluctus deijciat. ¶ Ad secundum respondetur, quod or{ Ad secundum argumentum . }do charitatis quo homo tenetur non plus proximum quàm seipsum diligere, attendendus est secundùm vitam spiritualem: cuius ideo detrimentum homo non debet pati pro toto orbe: sed quantum ad temporalia non est ille ordo necessarius: quoniam temporalia per se non pertinent ad perfectam fœlicitatem, sed sunt tantùm media, vt diximus. Vnde S. Thom. 2. 2. q. 26. ar. 5. in solutione pri{ D. Thomas. }mi, ait, quòd cùm vnumquodque id sit quod in ipso præcipuum est, magis est proximus diligendus quantum ad spiritualia quàm corpus proprium: vt si simpliciter fuerit necessaria vita nostra pro salute spirituali eius, tunc sit nobis expendenda: vbi explicat ordinem qui est ex necessitate præcepti. Sed tamen inferiùs in solutione tertij ait, quòd licèt non sit de necessitate charitatis quòd homo proprium corpus exponat pro salute proximi, nisi in casu quo tenetur eius saluti prouidere: tamen quòd aliquis sua se sponte ad hoc offerat, pertinet ad perfectionem charitatis. Vbi non distinguit de salute spirituali & corporali, sed vtrunque videtur intelligere. ¶ Postremum denique argumentum solutum{ Ad tertium argumentum . } est, vbi monstrauimus non esse eandem rationem de spirituali & temporali salute. Quare falsum est eandem esse rationem spiritualis ad spiritualem quæ temporalis ad temporalem. # 7 ARTICVLVS. VII. Vtrùm liceat in aliquo casu interficere innocentem. POST nocentis homicidium, quod quemadmodum lege fiat dictum est, subsequitur in hoc septimo articulo, qui est apud S. Th. sextus, disputare vtrùm liceat in aliquo casu innocentem interficere. Arguitur enim à parte affirmatiua. Abraham{ Primum argumentum. } hac laude inter cætera commendatur, quòd innocentem filiolum aræ destinauerat. ¶ Secundò. Si id licet quod maius nocumentum{ Argumen. 2. } infert, & id licebit quod infert minus: nam de illato nocumento existimatur peccati grauitas: licet autem peccatorem occidere, etiam si periculo perditionis æternę nonnunquàm exponatur, vt suprà dictum est: ergò & innocentem quem certiùs creditur miserijs huius sæculi solutum ad æternam fœlicitatem aduolare. ¶ Tertiò: quod secundum ordinem{ Argumen. 3. } iustitiæ fit, nullum est peccatum: sed quandoque iudex secundum allegata & probata innocentem in mortem adigere cogitur, quem scit falsis testimonijs delatum: & pariter minister qui eius dicto audiens esse tenetur: ergò licitum est quandoque innocentem interficere. ¶ In contrarium autem est illud Exod. 23. Insontem & iustum non occides. QVæstionis titulus de duplici innocen{ Titulus quæstionis illustratur. Duplex innocens. }te, intelligi potest Primò de eo qui non solùm re vera est innocens, verùm etiam legitimè: quia non probatur nocens: & de hoc præsens intelligitur interrogatio. Alius verò est, qui licèt re quidem sit innocens, tamen legitimè probatur nocens: de quo, cùm grauior sit abstrusiorque dubitandi ratio, inferiùs. q. 4. articulo. 2. mouebitur peculiaris quæstio. Hæc ergò facilimè vnica conclusione expeditur.{ Vnica conclusio. } Nullatenùs licet hominem innocentem, cuius nulla habetur sinistra opinio, interficere. Probatio est peruia. Homo enim, vt ex dictis{ Probatio. } patet, & secundùm seipsum consideratur, & prætereà in ordine ad bonum commune. Et quidem secundum priorem considerationem, scilicet quatenùs est rationalis naturæ, neminem interficere licet. Nam & iniquissimi etiam peccatoris natura, quatenus Dei figmentum, diligenda est: ob solam ergò causam communis boni peccator occiditur: in innocente autem nihil est cur ius rei publicæ fiat ipsum occidendi: quoniam præcipua est reipublicæ pars, atque ad eius salutem præcipuè conferens. ¶ De hac conclusione non est cur multùm dubites: offeruntur nihilo minùs nonnullæ, licèt tenues, dubitandi rationes. Prima dum in obsessa à tyranno ciuitate ciuis innocens est, cuius caput tyrannus ille petit: eò forsan quod sibi est aduersus. Historia est de Demosthe{ Demosthenes. }ne, quem, dum Athenien.. ciuitas obsidione opprimeretur, tantùm dux ille hostis petebat, vt incolumen relinqueret ciuitatem. Tunc enim ille in senatu fabulam illam luporum retulit, qui ab ouibus canes deposcebant, illa vafricie vt securi posteà possent in inermem pauidumque gregem irruere. Dubium ergò est vtrùm tunc pro salute totius reipublicæ licuisset innocentem in manus hostis perdendum tradere. Apparet enim fuisse licitum. Primùm quia respublica ius habet exponendi ciues patenti morti pro salute totius: vt patet in bello: sicut totum, suas partes. Deinde quòd & ipse tunc innocens, cuius morte salus totius ciuitatis agitur, tenetur se hosti dedere: ergò ad id potest respublica ipsum cogere. Nihilo minùs respondetur nequâ{ Solutio. S. Thomas. }quam id esse tunc licitum. Quare D. Tho. generalem statuit conclusionem. Nam, vt ad primum argumentum respondeamus, tunc respublica potest exponere ciuem quando necessarius ad pugnandum est & resistendum hosti: quia tunc est per se necessarium medium: non autem quando tantum est necessarius ex malitia alterius. Quoniam cum homicidium per se non sit bonum, nunquam fit licitum nisi ex fine cuius est per se medium. Et innocentis mors nunquam est hoc modo reipublicæ necessaria. Quare sicuti, vt paululò antè meminimus, non licet tibi iubente tyranno eruere tibi ipsi vnum oculum, vt alterum serues: ita neque tunc reipublicæ innocentem morti tradere. Nam, vt superiùs dictum est, non est absolutè domina vitæ ciuium, sicut Deus: & ideo in innocentis vitam solus Deus potestatem habet. ¶ Sunt qui licèt diffiteantur rempublicam tunc iussu tyranni posse eum occidere, fatentur tamen posse ipsum eidem tradere ad occidendum. Porrò autem idem est vtrunque prorsus: atque adeò neutrum licet. Posset nihilo minùs eum illo casu non defendere: quia respublica cum suî periculo non tenetur defendere priuatum ciuem. ¶ Quòd si contrà similitudine arguas:{ Obiecto à similitudine. } Si quis mihi mortem comminaretur nisi manum aut linguam abscindendam illi offerrem, possem membrum tradere vt vitam seruarem: licèt medium illud non sit necessarium nisi ex malitia alterius: ergò similiter posset respublica ciuem suum tradere. Negatur consequen{ Dilutio. }tia: quoniam membrum non habet esse distinctum ab esse totius: neque vllo modo est propter se, sed propter totum: neque per se est capax iuris vel iniuriæ. Homo autem quamuis sit pars reipublicæ, est nihilo minùs & suppositum propter seipsum existens, atque adeò per se capax iniuriæ, quam respublica non potest illi irrogare. ¶ Vnde ad secundum suprà obie{ Soluuntur rationes contra obiectæ. }ctum argumentum respondetur, quod quanuis ipse teneatur tunc proprio se offerre periculo vt publicum caueat: non tamen ad id iure cogi potest: quoniam tenetur non de iustitia, sed de charitate. Sicut stat me in graui necessitate ad eleemosynam teneri ad quam cogi non possum. ¶ Alius dubitandi casus est in{ Secundus scrupulus. } bello: & quidem in communi aggressu, vbi permixti sunt innocentes cum nocentibus: non est dubium quin liceat hostes inuadere, cum innocentum periculo. Sed dubium est in singulari certamine. Video militem in me irruentem quem scio innocentem esse: puta qui certò credit bellum iustum contra me gerere. Videtur ratio suadere quòd tunc non possim illum occidere. Nam bellum non potest esse iustum ex vtraque parte. Si ergò ille iustè contra me pugnat, non possum ego iustè me defendere. Respondetur nihilo minùs li{ Submouetur dubium. }cêre. Primùm quia iustè ambo pugnare possumus ex ignorantia, quando vterque putat se iustam defendere causam. Prætereà licèt tunc in conflictu vni militum constaret iustitiam ab alterius parte stare, potest se defendere: quia non tenetur illam pati mortem. Quare non solùm tunc ex falsa præsumptione (vt quidam aiunt) nempè quia vterque putat alterum esse nocentem: sed etiam si sciat esse innocentem, licitè tunc pugnat. Non posset autem alterum occidere nisi in suam defensam. Sed rogas, vtrùm miles possit alterum aggre{ Tertius scrupulus. }di quem scit esse innocentem. Respondetur quòd si bona fide credat, iustum se gerere bellum, etiam si alium putet esse innocentem, putà quia vel idem ipse credit, vel inuitus in exercitu retinetur, potest illum aggredi: tum quòd aggressus ipse in bello est defensio: tum etiam quòd vnus princeps ius habet aggrediendi alterum. Qui autem miles crederet bellum se gerere iniustum, aggredi non posset. AD primum autem argumentum in con{ Ad primum argumentum . }trarium, lib. 2. satis responsum est. q. 3. articu. 8. Deus nanque non tanquàm legislator, vt Scotus putat, dispensare valet super homicidio: sed tanquam vniuersalis vitæ dominus, potest cuiuis potestatem facere alterum occidendi: sicuti fecit Abrahæ: cuius ideo obedientia laude digna fuit. Tametsi pro sua clementia id non permiserit executioni mandari. Nemo autem mortalium hoc absoluto vtitur vitæ dominio. ¶ Solutio autem argumenti se{ Ad secundum argumentum . D. Thomas. }cundi notanda est apud D. Tho. nempè peccatorum grauitatem de se primò attendendam esse, non penes illatum nocumentum, sed penes obiectum. Quapropter innocentis occisio scelestior est & maiori digna supplicio quàm occisio impuri ac perditi hominis. Primò, quia huiusmodi occisor præstantius bonum lædit, quod magis est per se diligendum: quapropter peiùs contra charitatem peccat. Secundò, quia & illi iniuriam facit qui minùs erat illa dignus: atque ideò iniquiùs iustitiam violat. Et tertiò, quia rempublicam meliori priuat bono, ac subinde in bonum commune est pestilentior. Postremò & Deum ipsum impudentiùs spernit, qui iustos chariores habet, secundùm illud Lucæ. 10. "Qui vos spernit, me spernit." Quòd autem iusto mors in bonum æternæ gloriæ cedat, occisioni accidentarium est. ¶ A solutione au{ Ad tertium argumentum . }tem tertij argumenti quod de innocente legitimè probato nocente addebatur, supersedendum est vsque ad locum citatum. q. 6. # 8 ARTICVLVS. VIII. Vtrùm ius sit vnicuique proprium inuasorem in suî defensam occidere. CVM suprà definitum sit nemini priuata authoritate licêre malefactorem occidere, explorandum supererat vtrùm saltem liceat aggressorem per modum defensionis interficere. Sunt enim nonnullæ sanctorum authoritates quæ id vitare videntur. Ait quippe August. ad Publi.{ Primum argumentum à parte negatiua. } De occidendis hominibus, nè ab eis quisque occidatur, non mihi placet consilium, nisi fortè sit miles aut publica functione teneatur, vt non pro se hoc faciat, sed pro alijs accepta legitima potestate. vbi negare videtur, cuipiam nè occidatur licêre priuatim occidere. ¶ Et in. 1. de libe. arbit. Quomodò, in{ Argumen. 2. }quit, apud diuinam prouidentiam à peccato liberi sunt qui pro his rebus quas contemni oportet, humana cæde polluti sunt? Et censet illas res in vniuersum esse contemnendas, quas homines inuiti amittere possunt, in quarum numero est vita. ¶ Et Nicol. Papa,{ Argumen. 3. } can. de his clericis. dist. 50. ait: De his clericis quibus consuluistis, scilicet qui se defendendo paganum occiderant, si posteà per pœnitentiam possunt ad pristinum statum redire, aut ad altiorem ascendere, scitote nullam nos occasionem dare, neque vllam tribuere licentiam eis quemlibet hominem quolibet modo occidendi. Cui quidem legi cùm ad mores pertineat, videntur & laici esse subiecti. ¶ Quartò. Homicidium est grauius quam{ Argumen. 4 } simplex fornicatio: sed nemini hæc ad seruandam vitam est licita: ergò neque homicidium facere. ¶ Postremò. Si arbor est{ Argumen. 5. } mala: ergò & fructus, vt habetur Matth. 7. sed defensio ipsa videtur illicita contra illam Pauli monitionem ad Roman. 12. Non vos defendentes charissimi: ergò & aggressoris occisio erat peior. ¶ In contrarium autem est illud Exod. 22. Si effringens fur domum siue suffodiens inuentus fuerit, & accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis: licet ergò æquiori ratione vitam propriam vsque ad mortem inuasoris defendere. AD quæstionem tribus conclusionibus respondetur. Prima. Nemini licet aggres{ Prima conclusio. }sorem occidere nisi id fuerit necessarium medium: nempè si alia via se non potest defendere. ¶ Secunda. Vbi medium illud{ Secunda conclusio. } fuerit necessarium, licitum est vim vi secundùm iura repellendo, cum moderamine inculpatæ tutelę illum occidere. Probantur simul ambæ conclusiones. Ad quarum probationem supponitur contingere posse vt vnius actionis duo existant effectus: quorum alter ex intentione agentis proferatur, alter verò accidat præter eius intentionem. Vt dum quis fodiens vt vitem plantet, thesaurum reperit. Morales autem actus ex eo speciem sortiuntur quòd in intentione & proposito agentis extiterat: ab eo autem quod accidentarium est, nihil laudis vel vituperij recipiunt: vt si venator intendens sagittam in feram dirigere, hominem transuerberet, non est censendus homicida. Ad propositum ergò nostrum, vbi quis se defendit, duos est considerare effectus, scilicet & pro priæ vitæ conseruationem, & exitium alienæ: quorum prior fuit intentus, posterior verò accidentarius. Ille autem per se effectus ex quo actio speciem sortitur, nullam habet rationem rei illicitæ: quippe cum hoc sit ius naturale vnicuique proprium: ergò inde nullatenùs vitiatur actio. Ex accidentario autem effectu qui ex illo subsecutus est fine, vitiari non potest, nisi vbi medium illud proportionem non habuit legitimam ad finem, hoc est non fuit necessarium. Fit ergò vtraque conclusio ex eodem syllogismo consequens: nempè quod vbi illud medium non fuit necessarium iniusta fuit occisio: vbi verò fuit, non fuerit nisi licita. Nam cùm quisque potiùs teneatur suæ propriæ consulere vitæ quam alienę, nemo tenetur iuri suo cedere, vt alienam vitam propriæ anteferat. ¶ Tertia conclusio.{ Tertia conclusio. } Nemini priuata authoritate licet ex intentione hominem occidere, vt propriam vitam seruet: sed illud tantùm munus est publicæ potestatis, quæ talem occisionem in publicum bonum refert: vt patet in principe edicente alteri bellum: & in ministro malefactorem capiente. Probatur: quia occidere alium ex intentione, non est nisi publicæ potestatis ad conseruandum bonum commune. ¶ Hîc in primis notandum est, conclusionem secundam quæ princeps huius quæstionis existit, in corde esse iuris naturalis. Vnde distin. 1. can. ius naturale. inter alia eiusdem iuris ponitur, violentiæ per vim repulsio. Idque patet. ff. de vi & vi arm. l. 1. Et. ff. de iust. & iure. l. vt vim. ait Florent. Iure hoc euenit vt quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, iure fecisse existimetur. &. l. iniuriarum. ff. de iniur. Iuris exequutio non habet æ: cùm quisque ergò habeat ius se defendendi, nemini tunc iniuriam facit. In summa, cap. significasti. 2. de homicid. & cap. si verò. 1. de sententia excomm. Vim, inquit, vi repellere, leges omniaque iura permittunt. Et. ff. ad. l. Aqui. l. sed etsi. expressè habetur quod qui alium ferro se petentem occiderit, non videtur iniuria occidisse. Adeò enim naturale est cuique rei existere, vt in id quod sibi noceat statim insultet. ¶ Exigit autem istarum conclusionum{ Declarantur conclusiones. S. Thomas. } declaratio vt à tertia inchoëtur. Dubium namque statim existit, quidnam sibi D. Tho. voluerit vbi ait, nemini licêre hominem ex intentione occidere vt seipsum defendat. Videtur nanque negare illud medium esse licitum, atque adeò sibiipsi contradicere. Nam si intelligit quando illud non est necessarium, iam id docuerat in prima, atque adeò repetitione vtitur inutili. Si verò quando est necessarium, contrarium dixerat in secunda. ¶ Huius solutio apud Caiet. nisi ampliùs explicetur, me{ Caietanus. }taphysicam obscuritatem præfert. Ait enim licêre cuique vt se defendat, hostem occidere: non quidem vt occisio illa eligatur tanquam medium, sicuti medicus ex intentione pharmacum porrigit ad consequendam salutem. Et hoc est quod asseritur in tertia conclusione. Sed vt sit defensionis effectus: quemadmodùm debilitas infirmi non est in intentione medici, sed est curationis effectus qui pręter intentionem sequitur. ¶ Hac autem re{ Impugnatur Caietan. }gula nisi acutè legatur, multi decipientur. Arguitur enim contrà: licitum est inuaso, dum videt aliter inuadentis manus euadere non posse, directo spiculo iugulum eius ex intentione petere, vt illum priùs consternat: ergò regula falsa. Patet antecedens. Docet nanque Arist. 6. Ethico. ad efficacem volunta{ Aristot. }tem finis perinde sequi electionem medij, quod iudicatur necessarium, atque in speculabilibus sequitur expræmissis conclusio: potest autem ille iure velle illum finem, quem rectè iudicat aliter assequi non posse: ergò & illud eligere medium. Inuenias aliquos etiam ex nostris hæc omnia negantes antequàm concedant licêre in conflictu illi qui inuaditur eligere alterius mortem. Sed profectò si licita est defensio, & iudicatur illud necessarium, nescio cur non liceat in hostis iugulum rectà dirigere ensem. Quin verò qui videt hostem in se rectà euaginato gladio tendere, & timet consertis manibus defendere se non posse, potest sagitta eminùs iacta, vel globulo illum solo sternere. Hæc enim est defensio cum moderamine inculpatæ tutelæ. Mens er{ Mens D. Tho. aperta. }gò S. Tho. clara est, & planè physica: censet enim tunc duntaxat homicidium ex intentione fieri propter defensionem, quando quis alterum aggreditur ipsum præueniens: vel ad vindicandam pręteritam iniuriam: vel ad cauendam futuram. Et ideo optimè ait in tertia conclusione id tantùm licêre publicæ potestati, vel per bellum respectu exterorum hostium, vel per executionem iustitiæ respectu pestilentium ciuium, per quorum punitionem respublica sese defendit. Atqui hoc propriè censetur, medium eligere ad illum finem: quod quidem priuatæ personæ non licet. At verò quando quis inuaditur, tunc quomodocunque inuasorem occidat inculpata tutela: puta quia videt aliter non posse eius manus euadere, etiamsi directè sagitta aut alio iaculo iugulum aut cor petat, censetur id non intendere, sed solùm suî defensam. Et hoc sensu bene potest teneri quòd illa occisio non est medium, sed conseruationis effectus. Tametsi{ D. Thomas semper sibi constat. Inculpata tu tela. } consueto sermone rectè etiam appellatur medium, eodemque nomine vtitur Diuus Thomas in prima & secunda conclusione. ¶ At verò de tutelæ moderamine quidnam requiratur vt sit inculpata, dubitari etiam potest. Nam sunt qui aiunt illum qui inuaditur debere summum adhibere iudicium, an possit aliter quàm per illatam mortem se defendere: nempè vel fugiendo, vel pacem deprecando, vel leuiter hostem cædendo, antequàm ei liceat illum transfigere. At verò licèt ita sit quòd haberi debet horum ratio si commodè potest: tamen quòd in conflictu agonizantem tanto negotio obligemus, nulla iubet ratio: tum quòd melior est conditio illius qui inuaditur, postquam alter illi offert iniuriam: tum etiam quòd illo temporis articulo metus non sinit iudicium liberum. De fuga autem pòst dicemus. Hoc dixerim quantum ad forum conscientiæ: De foro enim iudiciali iuris prudentes iudices sunto. ¶ Existit autem nihilo minùs argumentum{ Obiectio contra tertiam conclusionem. } permolestum, quippè quod rem valde facit ambiguam. Apparet inquam licêre priuatæ personæ hostem occidere, idque tanquam medium eligendo: nempè ipsum præueniendo & aggrediendo: quod in tertia conclusione negatum est. Faciamus enim eum qui per inimicitias diuexatur, occlusum esse in aliquo opidulo vnde nullatenùs effugere potest, vel in eisdem ædibus vbi est hostis: qui & certissimus absque vllo dubio est eundem hostem eum decreuisse occidere: sed expectare horam, vel socios vel aliam iam iam instantem opportunitatem. Apparet enim eiusmodi miserum posse alium præuenire, & dum securus est, eum opprimere. Vel fac innoxiam mulierem cum marito eodem lecto iacentem euidenter scire eundem sub ceruicali abdidisse gladium, quo ipsam dormientem iugulet: neque patêre miseræ suffugium aliud: nunquid non ipsa posset eundem gladium furtim arripere, & fabulam anteuertere? Profectò res est dubia. Ad quam aliud responderi non{ Dilutio. } potest, quàm quòd dum actus ille, aggressio est, nullatenus est licitus. Si tamen est defensio, non est cur condemnetur. Vtrum autem eorum sit, non est lege aut scientia definiendum, sed arbitrio prudentis quocunque casu iudicandum. Seruit autem hoc ad pacandas conscientias post factum. Haud tamen est in publico hæc licentia prædicanda, nè rude vulgus, quod discernere nescit quando est aggressio, quando verò defensio, eam per abusum amplificet. ¶ At verò contra secundam conclusio{ Argumentum contra secundam conclusionem. }nem existit argumentum huiusmodi. Necessarius ordo charitatis exigit, vt modò dicebamus, vitam spiritualem proximi propriæ corporali præferre: quandoquidem spiritualis non solùm perfectior est, verùm & finis ipse ad quem temporalis refertur: quisquis autem priuata authoritate alterum vi aggreditur, est in peccato mortali, quia id nemini licet: ergò alterum idem ordo charitatis stringit vt mori se citiùs permittat, quàm alterum in infernum obtrudat: atque adeò neutiquàm licet eum occidere. Argumentum est quod non modò sciolos multos cogit vt eius conclusioni fidem adhibeant, verùm & Gersonem, grauem alioqui autho{ Gerson }rem: qui tract. de Eucharistia eam habet pro confessa. At verò hoc esset non solùm naturale ius peruertere, verùm & Christi iugum, quod suaue est & leue, acerbum facere, atque importabile. Quænam enim iustitia esset in lege quæ subditos cogeret, vt vitam quam mortales tanti æstimant, cuiuscunque temeritati & audaciæ dono darent? Si me tyrannus ad malum vrgeret, vitam pro virtute deberem ponere: sed tamen quòd cuicunque volenti me iniquissimè occidere id permittere cogar, intolerabilis res esset. Imò non solùm vitam non cogor illi dare, verùm neque honorem, neque famam, neque bona mea. Est, verbi gratia, impurus homo & peruicax qui iurat nisi dedero ei pondus auri patraturum sese graue aliquod scelus, vtrùm proptereà ego stringar petitionem suam illi concedere? minimè gentium. ¶ Ad argumentum ergò{ Solutio. } conceditur ordine charitatis magis esse diligendam salutem spiritualem proximi quàm nostram temporalem. Hæc autem charita{ Charitatis lex quando obliget. }tis lex solùm obligat, vt quoties ad eiusmodi spiritualem salutem mea fuerit temporalis simpliciter necessaria, debeam illam periculo offerre. Exempli gratia. Laborat ciuitas aliqua vel persona ignorantia vincibili, quam ego solus possum tollere: deberem certè ordine charitatis cum periculo vitæ veritatem detegere. Item si mihi incumbit ex officio. Nam tempore pestis tenetur prælatus, & tempore belli princeps non deserere populum: quia hoc secundo casu non sola charitas, verùm & iustitia concurrit. Vbi autem vita mea non est necessaria, sed ipsi sciunt se malè agere, & possunt cessare, & sua culpa non cessant: ego non teneor: sed ad perfectionem charitatis quandoque id pertineret. Et hoc expressè docet sanctus Thomas in lo{ D. Thomas. }co nuperrimè citato, in solutione ad. 3. &. q. 25. eâdem. 22. ar. 8. ait, quòd licèt dilectio inimici in præparatione animi sit necessaria, quando necessitas occurrerit: tamen extra talem necessitatem diligere inimicum non est, nisi de perfectione charitatis. ¶ Ad propositum ergo vt descendamus, qui me vi armata priuatim adoritur, sua culpa id facit: quare mea vita non est illi necessaria: & ideo nec teneor illi succumbere. Aliâs occasio porrigeretur nefandis hominibus iustos inuadendi: nempè dum certi essent ab illis non se esse occidendos. Simili enim audacia Macchabæorum hostes Sabbathis eos adoriebantur, arbitrantes tunc eos non posse pugnare. Quare vt legitur. 1. Macchabæo. 2. decreuerunt etiam diebus illis sanctis sese armis defendere. Haud ergò est consequens: Teneor diligere salutem proximi spiritualem præ mea corporali: ergò teneor illam extra casum necessitatis plus seruare. Vnicuique nanque mandata est cura suæ vitæ suorumq́ue bonorum: non autem alienorum, etiam si pretiosiora sint. Sicuti seruare pater tenetur magis filium suum quàm extraneum longè meliorem. ¶ Hactenus de libertate quam quis habet defendendi se. De necessitate autem, vtrùm scilicet quisque ad{ Quando sit necesse occidere aggressorem. } id teneatur, ab aliquibus dubitatur. Imò sunt qui id affirmant propter hoc quod à nobis modò asserebatur. Hoc autem dubium articulo. 6. decisum est: nempè demonstratum, licitum esse vitam ponere pro amico. Vnde palam consequitur posse inuasum permittere se occidi, nè occidat. Quin verò quandoque tenetur. Quare tres ordines statuendos{ Tres ordines aggressionis. } de hac re arbitror in pręsentiarum. Est enim vnus quo inuasus teneretur, vt reor, potiùs mortem perpeti quàm inuasorem interficere, etiam vbi aggressio iniuriosa esset. Etenim si aggressor esset rex, vel dux, vel alia persona quæ valde esset reipublicæ necessaria: inuasus autem esset persona vilis, cuius vita ad bonum commune nihil referret: profectò crediderim tunc inuasum illum charitate cogi vt lethum potiùs ferat, quàm alteri inferat. Atqui per alterum extremum contingeret casus vt teneretur inuasus sub pœna peccati mortalis defendere se: vt si viceversa princeps aut quæuis alia persona reipublicæ perquàm commoda ab impuro aliquo & nefario impeteretur: tunc enim proculdubio prodigalitas esset vitæ non se illum iniuria lacessitum defendere: etiam dum opùs esset lacessentem occidere. In reliquis verò medijs casibus & ius habet inuasus quisque defendendi se: & nihilo minùs ei liberum est propter charitatem iuri eiusmodi renuntiare. ¶ Quid autem si quis me iniuria laces{ Dubium. }seret, non armis, sed vi alia aut fraude? vt si scirem iudicem decreuisse me per iniquitatem ad mortem adducere, aut testes iniquis testimonijs: idq́ue mihi esset certissimum, remque iam esse in proximo, nunquid non possem illos occidere sciens me aliter non posse mortem fugere? Apparet enim idem ius esse, ac si me gladijs inuaderent. Respon{ Dilutio. }detur nequaquam licere, neque idem esse iuris: quoniam solùm licitum est vim vi repellere: vis autem non est nisi in præsenti aggressione. Aliâs (vt suprà diximus) si tu præuenires, tu esses qui aggredereris. Quare tunc alia tibi iuris remedia exquirenda sunt. Si autem prætor aut alij ministri iustitię vellent in me manus inijcere, constaretq́ue mihi per iniquitatem id facere, liceret mihi profectò perindè vim vi repellere ac si essent personæ priuatæ. Secùs tamen si id bona fide & lege tentarent: nempè quia sunt indicia vel aliqua legitima accusatio. Tunc enim licèt ego essem innocens, non mihi liceret, quò me eriperem, ministros vulnerare: vt infrà quæstione. 4. dicturi iterum sumus. ¶ De bonis{ Alterum dubium. } autem temporalibus dubium est, vtrùm in eorum defensam licet etiam latronem occidere. Apparet enim hoc non licêre: quia bona hæc temporalia lubrica atque adeò necessariò peritura non sunt tanti facienda, vt vita eorum gratia homo multandus sit. Eò præcipuè quòd omnia hæc in vitæ humanæ subsidium mortalibus collata sunt. Atque ad id facit authoritas Augustini ex. 1. lib. de lib. ar{ Augustinus. }bi. secundo argumento citata. Quin verò & illud Exod. 22. quod cap. 1. de homicid. citatur de fure nocturno, adiuncta gl. Augustini quæ citatur cap. si perfodiens. de homicid. Glossa enim est, proptereà licêre furem nocturnum in flagranti delicto morte opprimere, non autem orto iam sole, quod noctu discerni nequit, veneritne ad furtum faciendum an ad homicidium, sicuti luce solis deprehendi potest. Vbi significat August. solùm metu mortis licere furem occidere, non autem metu amissionis bonorum. Respondetur nihilo minùs{ Solutio. } citra dubium licêre furem etiam diurnum in defensionem bonorum temporalium interficere si aliter illa eripi ab ipso nequeunt. Et ratio est quòd bona mea, media sunt ad vitæ sustentationem, & status, atque honoris. Quapropter sicut vita fundamentum est omnium bonorum: ita est & eorum tutrix. Ad August. autem respondetur, aut quod illius{ Augustinus explicatur. } forsan fuit sententiæ quod ob solùm bona temporalia non licet furi vitam haurire: vel meliùs quod locutus est vti philosophus moralis: quia vix accidere consueuit quin possint bona eripi à diurno latrone citra eius mortem. Et quando id fieri posset, certè iniquum esset illum occidere: sic enim habetur. l. furem. ff. ad. l. Corn. de sica. furem nocturnum si quis occiderit, ita demum impunè feret, si parcere ei sine suo periculo non potuit: parcere scilicet liberando res suas. &. l. sed & si. ff. ad. l. Aquil. si quis cùm furem apprehendere posset maluit occidere, iniuriam fecisse videtur. Idemque habetur cap. Interfecisti. extrà, de homicid. Vnde iurisconsulti inferunt quòd etiam dum spes est via iuridica recuperandi furtum, non licet furem occidere. Et certè si spes esset certissima quòd facilimo negotio recuperari posset, verum apparet. Vbi autem res esset dubia, posset liberum esse domino iure vti suo. Vnde eodem cap. interfecisti. subditur: Si autem sine odij meditatione te tuaque liberando huiusmodi diaboli membra interfecisti, si ieiunare volueris bonum est tibi. Quasi dicat, non teneris. De tempore au{ Quamdiu tempus defensæ duret. }tem defensæ, quandiu duret, prætereà fortè dubitas. Nempè vtrùm tunc tantùm liceat resistere quandiu fur rem non arripuit: an verò etiam tunc dum tuis rebus onustus fugit, liceat tibi eum armis insequi: & si aliter deprehendi nequit, etiam iacto telo sternere. Respondetur toto illo tempore flagrantis delicti licêre vim vi repellere, etiam dum fugit: postquàm verò aliquô se iam recepit, non licet eum vi aggredi, sed tenere quousque iudex eum capiat. Attamen cùm hæc licêre astruimus, nempè furem telo prosternere, sic intelligimus si bona aliquanti sint pretij. Nam pro re vili, nempè pro valore duorum triûmve ducatorum, vt vitam periculo exponere delictum esset, sic & alium interficere. Nam licèt te tuaque tuendi ius habeas, conferendum tamen est damnum quod tibi caues cum illo quod das. Quanuis innocentis conditio melior sit. ¶ Superest autem de honore videre,{ Dubium aliud } vtrùm ob eius defensam liceat aggressorem occidere. Est verbi gratia ingenuus vir aut illustris, qui videns hostem ad se gladio appropinquare, fugiendo posset liberare vitam, vtrùm fugere cum suo dedecore teneatur nè suam vel hostis periculo mortis obijciat. Apparet enim secundùm ea quę dicta sunt neutiquàm expectare posse: quandoquidem moderamen inculpatæ tutelæ requirit hostis necem necessariam esse ad seruandam vitam: quod in illo casu non est. Respondetur nihi{ Solutio. }lo minùs non tenere se in pedes conferre: quia moderamen hoc adhibendum est citra honoris detrimentum quod alicuius sit momenti. Quapropter sacerdotes & monachi fugere omninò in tali casu tenerentur: vtpote quorum honor non est conflictum illum expectare: quippè quos armorum vsus nisi in extrema necessitate non decet. Et idem est de plebeio infimæ sortis, qui nullam prorsus honoris iacturam fugiendo faceret. ¶ Quòd si hinc quispiam contra nos intulerit, licêre tunc etiam lacessito & in duellum prouocato exire: quoniam sine honoris iactura aliud nequit facere. Respondetur nullam esse consequen{ Submotio cauilli. }tiam. Nam tunc nulla vis infertur, sicuti dum præsens est hostis. Et ideò qui exit in duellum non repellit vim vi, sed cooperatur ad iniustitiam qua alter ipsum prouocauit. Præsertim quòd secundùm rei veritatem & sapientum iudicio, non exire, non est dedecus: quia vbi virtus non defenditur, nullus est honor: quippe qui eius est præmium. Ob idque cùm exire ad occidendum priuata authoritate, non sit virtus: fit vt neque verè sit honor, nisi secundum vulgus. Et nomine vulgi quicunque intelliguntur, qui non secundum rei naturam, sed secundùm popularem opinionem de rebus iudicant. Sed de hoc nihil ad præsens. ¶ Vnum{ Excluditur alterum sophisma. } autem hîc quispiam meditabitur fortè sophisma. Videtur namque nobili qui in conflictu vulnus accepit licere hostem cessare iam volentem repercutere: non quidem in defensam vitæ, sed honoris quem ei abstulit: nam si licet expoliato bona fugienti latroni vi eripere, cur non & isti eripere honorem? Respondetur disparem esse rationem: nam latro importat tua ipsa bona quæ ab illo eripis: in casu verò præsenti ille qui te dehonestauit non secum portat tuum honorem: quare non potes illum iam vendicare nisi per vindictam quæ soli publicæ potestati licet. ¶ Ex his suprà dictis fit quod si quis quempiam aggrederetur vt eum fuste leuissimè percuteret, posset id alter etiam hostem interimendo repellere. Præsertim in Hispania vbi tam atrox illa iniuria reputatur. ¶ Vtrùm autem eadem sit ratio de clericis quæ est de laicis. Respondetur quantum ad ius naturæ idem esse prorsus: nisi quòd de defensione honoris non est par ratio: vtpote qui illum non habent in armis. De iure autem Ecclesiastico, statim. PRimum igitur argumentum pariter & { Ad primum & secundum argumentum . } secundum eâdem solutione diluuntur. Loqutur enim planè August. in casu tertiæ nostræ conclusionis: nempè nemini ex intentione, puta per viam aggressionis & præuentionis licere priuata authoritate se defendere, neque sua. Et ideo ait, pro his rebus, directam significans intentionem: excipiens nisi sit miles. ¶ Ad tertium verò respondet Diuus Tho{ Ad tertium argumentum . }mas, quòd cùm irregularitas incurratur præter culpam, vt patet in iudice, fit vt clericus etiam si se defendendo aliquem interficiat fiat irregularis. Loquitur tamen secundum ius quod suo sæculo erat in vsu. Postmodùm nanque Clemen. vnica de homi. prouidenter cautum est vt qui mortem aliter vitare non valens suum occidit vel mutilat inuasorem, immunis sit ab irregularitate. Præterquam quod in dict cap. de his. nihil aliud habetur quam quod clericus ille qui paganum defendendo se occidit, multùm sibi consuluit si ab officio sacerdotali recessit: quasi non esset necessarium. Adde quòd fortè loquitur vt in præcedenti cap. Clericum. de eo qui in militia, nempe obsidione inclusus paganum occiderat: debuerat enim in obsidione non manere. Vnde can. Interfecisti. de homi. volun. presbyter qui se & sua defendendo inuasorem occidit, non deponitur, sed ad pœnitentiam admonetur: forsan propter exemplum, aut propter aliquam præsumptam culpam. Sed de irregularitate statim articulo proximo: vbi hæc verba S. Thom. emunctiùs examinabuntur. ¶ Quar{ Ad quartum argumentum . }tum argumentum nullius est ponderis: quoniam neque fornicatio neque adulterium media sunt ad defensionem quemadmodùm homicidium. ¶ Quintum verò super eodem{ Ad quintum argumentum . } nos loco Pauli tractauimus. Verbum enim Pauli, Non vos defendentes, idem est Græcè quod, Non vos vindicantes: vt eius verbale nomen statim subiunctum ostendit, Mihi vindictam, & ego retribuam. Licet enim vim dum infertur repellere: non tamen illatam iniuriam, nisi per publicam authoritatem, vindicare. # 9 ARTICVLVS. IX. Vtrùm qui casu alterum occiderit, fiat homicidij reus. POST voluntarium homicidium{ Primum argumentum. } sequitur de casuali, vtrùm reum faciat homicidam. Sunt enim in partem affirmatiuam, testimonia tam sacra, quam sanctorum patrum. Legitur enim Gen. 4. de Lamech quod virum in vul{ Lamech. }nus suum occiderit. Et historia secundum sanctos interpretes fuit quòd cùm in venatu credens interficere bestiam, hominem interfecerit, nihilo minùs homicidium ei imputatum fuit. ¶ Secundò legitur Exod. 21. Si{ Argumen 2. } quis percusserit mulierem prægnantem & abortum fecerit: si mors eius fuerit subsequuta, reddet animam pro anima: abortus autem ille præter percutientis intentionem accidere poterat: ergò casuale homicidium non est absque culpa. ¶ Tertiò. Dist. 50. & extrà de ho{ Argumen. 3. }micid. quàm plures extant canones quibus qui clerici casu homicidia fecerunt, irregulares habentur: irregularitas autem vbi in pœnam ponitur, non nisi propter culpam incurritur. ¶ Contrarius autem obuiam occurrit ad Publi. August. vbi sic ait, Absit vt quę pro{ Augustinus. }pter bonum aut licitum facimus, si quidem propter hoc præter nostram voluntatem quicquam mali acciderit, nobis imputetur: homicidium autem casuale est cùm ei qui bonum intendit, malus accidit effectus. AD quæstionem tribus conclusionibus respondetur. Prima est bimembris, eademque{ Prima conclusio. } cæterarum basis ac radix. Nihil casuale quatenus casu accidit peccatum est: sed quatenus quidpiam habuerit voluntarij, eatenus erit peccatum. Conclusio probatur secundùm Augustinum contra Faustum: peccatum{ Augustinus } non est nisi quatenus voluntarium: casus autem secundùm Aristot. 2. Physicor. est causa{ Aristot. } præter intentionem, atque adeò præter voluntatem agentis: ergò casualia secundùm illam rationem nihil secum afferunt culpæ. ¶ Se{ Secunda conclusio. }cunda conclusio. Nemo dans operam rei licitæ, neque sinistram habens intentionem, dummodò debitam adhibuerit diligentiam nè noceat, quamuis ex actione sua sequatur homicidium, reatum illius incurrit. Conclusio hæc præcedentis appendix est & corollaria. Nam eiusmodi homicidium nihil prosus habet voluntatis, sed est simpliciter casuale. ¶ Tertia con{ Tertia conclusio. }clusio. Si quis dat operam rei illicitę, vel dans operam rei licitæ debitam non adhibet diligentiam, non est à reatu homicidij immunis, quod ex eiusmodi actione fuerit subsequutum. Probatur conclusio. Contingit id quod actu per se neque volitum est neque intentum, per accidens esse volitum atque intentum: quatenus id non impedit quod impedire tum poterat, tum etiam debebat. Nam causa quæ prohibens remouet, dicitur accidentaria. Quo fit vt qui causam vel actionem non remouet atque impedit quam tollere debebat, si sequatur homicidium, reus eius constituatur. Hoc autem fit dupliciter. Vno modo quando operam nauat rebus illicitis, quas vitare debebat: altero verò quando vacans rebus licitis diligentiam non adhibet: ex cuius contraria negligentia subsequitur homicidium. Atque hæc est asserta nostra conclusio. ¶ Ad planam verò rei intelligentiam recolen{ Illustratur conclusio. }dum est, bifariàm aliquid esse voluntarium. Vno modo directè, quia intentum: & hoc simpliciter nuncupatur voluntarium, oppponiturque simpliciter casuali, vbi nihil est voluntarij: & alio modo contingit esse voluntarium per accidens: quia non impeditur: & hoc est medium inter simpliciter voluntarium ac simpliciter casuale. Sed nihilo minùs ob carentiam directæ intentionis dicitur casuale. Re{ Tres conditiones requisitæ ad hoc quod casuale homicidium imputetur. }quiritur ergò ad casuale homicidium primò quod non sit intentum: secundò vt imputetur quod re vera sequatur ex actione quæ tolli debebat: vt habetur cap. ad audientiam. de homi. & cap. presbyterum. Nam si aliunde sequatur, nullatenùs imputatur agenti vt eod. cap. Ioannes. Vt si quem imprudenter incauteque castigans vulnerasti: & homicidium, vel non est subsequutum: vel non ex vulnere, sed ex maligna curatione, vel alio accidente ille occubuit: non es in conscientia homicidij reus, sed tantum incautæ pulsationis. Tertiò requiritur quod non solùm posses talem actionem euitare, verùm quòd deberes: licèt enim venator excusare posset venationem, atque adeò iactum teli quo præter intentionem factum est homicidium, nullam inde contraxit culpam. Similiter, vt paulò antè dicebamus, dum latro ex te pecuniam petit, comminatus nisi dederis, furtum aliunde se facturum: licèt non dederis & faciat, non est cur tibi furtum imputetur: quoniam non tenebaris. ¶ Atque ex hoc sequitur quæstiunculæ solutio in præsentiarum moueri solitæ. Dubitatur nanque vtrùm{ Dubitatio submouetur } homicidium casuale quod per accidens est voluntarium, sit in vniuersum peccatum mortale. Apparet enim tale ex obiecto. Responde{ Quod peccatum sit casuale homicidium. }tur nihilo minus non habere eiusmodi homicidia plus culpæ quàm fuit in causa: siue causa fuerit datio operæ rei illicitæ, siue negligentia in re licita. Exempli gratia: Prohibitus est clericus equum equitare, illum tamen ascendit casu quo non erat nisi venialis culpa, & hominem infortunio pessundedit, vt habetur in cap. Dilectus. de homicid. non esset nisi veniale peccatum. Pariter si dans operam rei licitæ: vt miles venator ex negligentia, quia non satis circunspexit occidit hominem, si negligentia non fuit nisi venialis, homicidium non erit nisi veniale. Haud enim diligentiam adhiberi semper necessarium est quàm maximè potest, sed quàm fuerit pro qualitate negotiorum congruens. Quòd si causa culpam habuerit mortalem, leuiorem tamen quàm est genere suo homicidium, non erit in ipso homicidio culpa grauior. Sententia est Augustini. 22. lib. contra Faustum: vbi{ Augustinus. } ait, Loth, qui ebrius incestum commisit, non fuisse reum incestus: eò quòd crimen illud non habuit plus culpæ, quàm in inebriatione præfuerat. ¶ At verò de irregularitate est dubium: & primò contra secundam condi{ Impugnatur secundæ conditionis prior pars. }tionem suprà positam est argumentum. Dictum enim est quòd si quis lethaliter incautè & ex graui negligentia quempiam percussit, qui tamen vel per egregiam curationem, vel fortè per miraculum mortem euasit, tunc percussor ille non est reus homicidij. ¶ Arguitur verò contrà. Si ex intentione illum tam grauiter vulnerasset, eâdem culpa inficeretur ac si esset homicida: ergò & si id incautus ac negligens fecerit. Respondetur in primis irregularitatem non incurri, quæ homicidis posita est, nisi re vera sequatur homicidium. Quare etiam si miraculosa sit mortis euasio, satis est vt percussor non habeatur irregularis. Prætereà quantum ad culpam est differentia. Nam qui ex intentione hominem vt occideret percussit, statim, quicquid sequatur, reus est apud Deum homicidij: qui verò non ex intentione, sed ex cautelæ defectu alium sauciauit, non fit reus maioris culpæ quàm quę fuit in causa, vt modò dicebamus. ¶ At contra alterum membrum eiusdem conclusionis quo dictum est, etiam si sequatur homicidium, non tamen ex vulnere, sed aliun{ Posterior pars oppugnatur. }de, tunc non imputari: arguitur. Si vulnus erat re vera graue, quanuis infirmus non sibi satis caueret, vel non fuerit adhibita illa curatio, quæ si adhiberetur euaderet: nihilo minùs dum moritur, re vera ex vulnere moritur: ergò quanuis negligentia vel infirmi vel medici fuerit etiam in causa, ille nihilo minùs est reus homicidij. Et confirmatur hoc inde, quòd neque infirmus tenetur tanta cautela sibi cauere, neque optimum exquirere medicum, neque verò medicus tam solertem adhibere curationem: & ideo licèt non simpliciter ex vulnere, sed adiunctis alijs negligentijs sequatur mors, nihilo minùs percussori imputatur qui per iniuriam causam dedit. Adde quod forsan neque chirurgorum copia haberi potuit, neque alterius qui sanguinis exitum restingueret: qua de causa ille mortem obijt: tunc enim cùm nullus præter percussorem fuerit in culpa, ille erit verè reus. Respondetur{ Solutio. } ad hoc quod quando homicidium subsequitur, iudicio medicorum standum, est: vt cap. significas. titul. 2. admonetur. Vtrùm re vera vulnus, lethale erat, quo plurimum homines mori solent: & tunc non obstante à parte infirmi negligentia, homicidium vulneranti imputatur. Si autem non erat eiusdem generis, tunc quantum ad percussoris culpam nihil fortuitus euentus refert, quandoquidem tota præfuit in actione: sed quantum ad irregularitatem si citra alterius culpam sequuta est mors, homicidium ei imputatur. Si verò ob culpam vel infirmi vel medici, excusatur. Nam vulneratus postquàm semel vulnus accepit iure naturæ tenetur suæ vigilanter saluti consulere, & Chirurgus etiam ob fidem sui muneris eidem prospicere. ¶ His præhabitis descendendum nobis restat ad irregularitatis modos. In primis enim quòd qui iuxta te{ Qui incurrunt notam irregularitatis. }norem secundæ conclusionis operam dat rei licitæ, prudentemq́ue adhibet diligentiam quempiam occidit, nullo irregularitatis notamine sordescat, multi sunt textus, extrà, de homicid. vt cap. lator. & ca. dilectus filius. & c. significasti. &c. Ioannes. & cap. ex literis. extrà, de homicido. atque alij, dist. 50. Quoniam illic non solùm nulla est culpa, verùm neque voluntaria occisio. Ex hac ergò conclusione collige, infirmorum custodes atque infirmarios dum infirmum in lecto mouent vt vel aptiùs ei cibum ministrent vel quietiùs iaceat, etiam si inde mors tantillùm acceleraret nullam irregularitatem incurrere: quia dant rei licitæ operam. Nisi tam immodica esset negligentia & iactatio illius, vt prudentum iudicio censeretur occisio, atque adeò mortalis temeritas. Audiui de Confessario qui cùm reum quen{ Factum ridiculum. }dam ad patibulum comitaretur, & casu iumentum quo ille vehebatur pepulisset, inde scrupulum irregularitatis conceperit, quòd sua causa properantiùs eum morti obtulisset. At verò hæc ridicula sunt. ¶ In tertia autem conclusione{ Explicatur tertia conclusio. } duas causas irregularitatis posuimus: quarum prima erat dum quis dat operam rei illicitæ. Et quidem Caiet. hîc & Syluest. in verb. homicidium. §. 2. & Doctores iuris Canonici vniuersalem regulam astruunt, quod omnis qui dat operam rei illicitæ, quomodocumque ex illa datione sequatur homicidium, fiat irregularis. Attamen regula hæc in primis non habetur in iure, sed eius interpretes illam inferunt excontrario sensu: nempè ex pręfatis capitulis quibus qui dant operam rei licitæ excusantur. Et potissimùm ex cap. ex literis. 2. & ex cap. dilectus filius. vbi habetur quod qui non dat operam rei illicitæ, si non est negligens non est irregularis. Inde nanque, tum alij, tum etiam S. Tho. intulit, quòd qui rebus vacant illicitis fiant ex eo homicidio irregulares. Debet ergò suis moderaminibus temperari vt verum habeat vniuersaliter. In primis si clericus in adulterio{ Quando debeat irregularis censeri qui dat operam rei illicitæ. } deprehensus inuaditur, & cum moderamine inculpatæ tutelæ inuasorem occidit, quamuis operam daret rei illicitæ, non debet irregularis censeri: quia homicidium illud non est tunc voluntarium. Nam quanuis adulterium fuerit voluntarium, non tamen fuit per se causa homicidij: sed vulneratio quæ non fuit voluntaria. Rursùs in dicto cap. ex literis. excusatur ille monachus ab irregularitate qui cum campanam de campanili deponeret, cadens lignum puerum oppressit. Fac opus illud fuisse seruile, & forsan in die festo, aut contra præceptum Prælati deliquisse illo opere monachum: vtrùm proptereà esset irregularis? profectò minimè credendum est. Item in dict. cap. dilectus. excusatur clericus qui sanitatis gratia ascendens equum inopinatò alterum interemit, vtrum si equitatio illa eidem clerico fuisset nocua & contra iussum medici deliquisset proptereà esset irregularis? præfectò nulla est ratio vt credas. Nam peccatum quod fuit in causa ex natura sua, nihil ad homicidium referebat. Sed ais, neque hoc dicunt Summistæ. Imò verò id asserit Syluest. in ver{ Syluester. }bo, homicidio. 2. dub. 18. videlicet quod si quis cędens arborem quę erat sua, optimè circumspexit nè quenquam opprimeret: quanuis posteà cadens arbor transeuntum fortè compresserit non est irregularis. Si tamen arbor non erat sua, fiet irregularis: quoniam dabat operam furto. Et pariter haben dicere quod si nobilis sęcularis in proprio nemore venatur, & merè casualiter hominem occidit, non fit irregularis ad suspiciendos ordines: fiet tamen si nemus est alienum, & contra domini voluntatem illic de prædatur feras. ¶ Hæc autem profectò minimè credenda sunt: sed sic intelligenda est res illicita cui datur opera vt scilicet genere suo res illa causa esse soleat homicidij. Vt si clericus dat operam rei bellicæ: licèt imprudens & nesciens alium præter suam intentionem occidat, est irregularis. Et pari iure si torneamenta atque alia pugnæ simulacra exerceat, quæ clericis vetita sunt. Itaque vt homicidium casuale ratione rei illicitę causa sit irregularitatis, requiritur quod opus illud cui consultò operam dabat genere suo sit periculosum. Quando verò illa opera non sunt clericis ideò prohibita, neque adeò illicita quia periculosa, sed aliam ob causam: tunc homicidium quod merè est casuale nullius est irregularitatis causa. Quapropter Caietani hîc sententia, quòd clericus qui inter venandum homicidium casuale fecit, similiter excusatur ac sæcularis, nescio an sit vsquequaque vera: nam si est venatio talis quae clericis non ob id vetatur, quod periculosa est: verum habet: si autem propter periculum prohibetur: vt est venatio aprorum quæ armis, & telis, & ferocibus canibus fit: profectò fiet clericus irregularis: vbi sæcularis non fieret. ¶ Et per hanc decisionem arbitror explicari cuncta capitula quae de nauante { Explicantur multa capita de homicidio. } operam rei illicitæ adduci possunt. In primis in c. continebatur. de homic. vnde suam isti regulam colligunt, Diaconus irregularis censetur non ob id quod operam dabat rei illicitæ: nam iácere baculos leuandi laboris gratia, neque erat clericis interdictum, neque erat periculosum: sed proptereà quòd dum alter in eum insiliuit, debuisset cauere nè falce qua ipse erat accinctus vulneraretur: nam statim cap. lator. clericus qui alterum in terram proiecit, quod opus de se magis videbatur illicitum: quia non ex sua negligentia cultellus eius in alterum incidit, non condemnatur irregularitatis pœna. Casu autem capituli: Suscepimus. non idcircò fit ille monachus irregularis quod latrones in defensam propriæ vitę occidit, sed ob id quòd pro rebus temporalibus, quarum monachi non debent esse adeò cupidi, eos ligauerat, ac perinde causam dederat homicidio. Sed & casus capituli, Tua nos. eidem nostro asserto patrocinatur: Illic enim decernitur clericum qui Chirurgiæ pietatis gratia in curanda quadam muliere operam impenderat, & præter eius intentionem mortua est, non fuisse irregularem. Vnde à contrario sensu colligitur quod si quæstus causa id fecisset, fuisset irregularis: eò videlicet quod proptereà clerici ab illa arte arcentur, quod est genere suo periculosa. ¶ Secundus mo{ Quando incurratur irregularitas propter negligentiam. }dus quo casuale homicidium imputatur est negligentia: quæ quidem si absque vlla fuerit culpa, nulla est irregularitatis causa: vt capitulis suprà citatis habetur: quibus secundam conclusionem diui Thomæ suffulsimus. Nam etsi irregularitas citra culpam incurratur, vt patet in sæculari iudice, debet tamen vt diximus, esse voluntaria: & vbi negligentia extra omnem est culpam, effectus non censetur voluntarius: quandoquidem inuoluntarium, vt dictum est, in his quæ causæ sunt per accidens, non est nisi vbi homo id facere omittit quod facere debuit. Quapropter, vt suprà diximus, prudenter cautum est Clemen. vnica de homicidi. vt qui aliter mortem euadere non valens inuasorem occidit, aut mutilat, liber ab irregularitate sit. Et pari iure etiam clerici sacerdotes petentes in iudicio sæculari malefactorum emendam, & eorum quibus expoliati sunt restitutionem, dummodò protestentur se id ad vindictam non facere, neque ad sanguinis effusionem, quanuis patibulo illi affigantur, ab irregularitate sunt immunes: vt habetur de homicid. volun. lib. 6. cap. Prælatis. ¶ Id autem forsan scisci{ Dubitatio. }taris, vtrùm vbi causa culpam non habuit nisi venialem, incurratur irregularitas. Caieta.{ Caietanus. } in præsentiarum ad partem annuit affirmatiuam. Ait quippe casuale homicidium semper imputari danti operam rei illicitæ, quo ad pœnam irregularitatis, & culpam aliquam: sed non semper quo ad mortalem culpam. Vbi docet citra mortalem incurri irregularitatem propter aliquam culpam. At verò quamuis{ Solutio. } hoc aliquam prę se ferat probabilitatem, pro eo quòd iam tunc homicidium est quadantenùs voluntarium, nescio tamen an omninò sit verum. Difficile enim est creditu quòd irregularitas, quæ ceu pœna propter culpam imponitur, incurratur ex sola veniali culpa. Quare ego vix illud credere queam. Exempli gratia, Decernit Clemen. modò citata clericum qui se defendendo hostem occîdit, non esse irregularem: quòd ergo qui per leuissimam culpam venialem, causam dedit homicidio, scilicet quia non vsque adeò perspexit an citra illud poterat se defendere, irregularis fiat, nescio quis credat. PRimum igitur argumentum erat de La{ Ad primum argumentum. }mech, qui Gene. 4. fatetur occidisse virum in vulnus suum: nempe qui, vt omnes habent interpretes, inter venandum, Cain latentem, putans se feram occidere, iaculo infixit. Ad hoc igitur respondetur, non satis circunspexisse: vel, vt alij aiunt, cùm oculi iam sibi caligarent ducatu pueri id incautè fecisse: ea scilicet ignorantia quæ ipsum in culpam coniecit. ¶ Ad secundum respondetur quod qui{ Ad secundum argumentum . } mulierem prægnantem pulsat, idem iudicium subit, vbi periculum est abortus, atque homicida. nempe quòd si ex intentione faciat mortaliter peccat: & si casu, tanta delinquit culpa quanta fuit in causa. Quòd si fœtus erat animatus, fit verè homicida, atque adeò irregularis. ¶ Ad canones autem adductos in ter{ Ad tertium argumentum . }tio argumento, satis superq́ue responsum est. Neminem enim irregularitatis sententia condemnant, nisi eum qui vel operam rei illicitæ dederit, vel in relicita fuerit negligens. # 2 QVAESTIO SEcunda, de mutilatione membrorum. Sanct. Thomas. 2. 2. quæst. 65. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm quempiam suo mutilare membro sit licitum. QVoniam animalis vita ex ea quæ in membris est constat, post homicidium sequitur de membrorum mutilatione, vtrùm sit vllo casu licita. Et arguitur à parte negatiua. Peccatum per hoc committitur, vt libr. 2. ait{ Primum argumentum à parte negatiua. } Damas. quòd receditur ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam: secundùm autem naturam, autore Deo, corpus decet esse suis membris integrum: ergo contra naturam est illud mutilare. ¶ Secundò.{ Secundum argumentum . } Sicut anima ad totum corpus, sic & animę partes ad partes corporis: vt. 2. de Anima autor est Arist. anima autem hominem priuare nisi publica potestate non licet, ipsum{ Aristot. } occidendo: ergo neque particularia membra nisi eâdem publica potestate licebit suis animæ partibus, hoc est potentijs, orbare. ¶ Tertiò. Salus animæ saluti corporis præferenda{ Tertium argumentum. } est: nemini autem propter animæ salutem licet sibi membrum abscindere: puniuntur enim secundùm prisca Niceni Concilij statu{ Concilium Nicenum. }ta qui se causa conseruandæ pudicitiæ castrauerunt: ergo ob nullam aliam causam amputatio vlla membri licita est. ¶ In contrarium est quod Exod. 21. iubetur, Oculum pro oculo, dentem pro dente, ac manum pro manu reddi. QVæstio hæc duobus sensibus deciden{ Sensus quæstionis. }da est: quatenùs amputatio membri aut publica autoritate fieri potest, aut cuiusque priuata. Nam & abscissionis causa, vel morbus esse potest spiritualis, puta voluntarium crimen, vel naturale corporis vitium. Respondetur ergo tribus conclusionibus. Prima. Sicuti publica potestate quis licitè ob{ Prima conclusio. } graue crimen priuari potest vita: ita & propter leuius truncari potest membro. Probatur. Sicuti partes eiusdem humani corporis membra eius sunt, atque adeò in eius seruitium atque adminiculum creata: sic & singuli ciues membra sunt totius reipublicæ ad eandem relata & ordinata: ergo sicut de membris eiusdem corporis eo modo disponendum est qui saluti totius corporis est congruentior: sic & de ciuibus singulis quatenùs saluti reipublicæ est expedientius: membrum autem sanum absque detrimento corporis abscindi non potest: quia toti commodum est: sed tunc quando infectum nocet. Igitur si ciuis nocumentum intulit reipublicæ, sicut posset respublica illum prorsus dum crimen id mereretur extinguere: sic dum peccatum non est tam graue, potest ipsum mutilare: etiam si membrum quod abscinditur corporali sanitate vigeret, essetque personæ vtile. ¶ Secunda conclusio.{ Secunda conclusio. } Rursus dum membrum aliquod naturali morbo corruptum fuerit, ex voluntate ipsius ægroti abscindi potest ad eius seruandam vitam. Probatur. Nam vnusquisque ius habet propriam seruandi vitam: ergo dum abscissio membri necessaria est, tunc perinde atque alia medicaminum genera potest illam quisque sibi optare. Quare & autoritate etiam parentis, aut alîus gerentis eius curam, citra publicam facultatem id fieri potest. ¶ Tertia con{ Tertia conclusio. }clusio. Extra hos duos casus nulli per publicam autoritatem, neque per consensum priuatæ personę licita est mutilatio. Probatur: quia vita totius ex membris constat. Quare sicut homicidium nemini licitum est, ita neque mutilatio. ¶ Adnotandum ergo discrimen est{ Adnotandum discrimen. } quòd propter spirituale vitium licet quidem reipublicæ hominem mutilare, non tamen ipsi priuatæ personæ: sed vice versa, ob corporalem morbum licet infirmo sibi membrum consilio medici abscindi permitti, non tamen hoc reipublicæ munus est vt eum cogere possit. Et ratio est: quia, vnusquisque est suæ vitæ custos: respublica verò boni communis. Quo fit vt licèt homicidium non nisi ob culpam fieri possit: mutilatio tamen licita etiam sit propter corporalem salutem. ¶ Sed nun{ Rogatio. }quid non potest respublica, aut pater, aut prælatus filium aut subditum cogere, vt dum ad salutem fuerit necessarium, membrum sibi permittat abscindi? Respondetur quod respu{ Solutio. }blica in hoc nullum habet ius: prælatus verò cogere posset subditum propter singularem obedientiam illi promissam, vt medicamina admittat quæ commodè recipere potest. At verò quòd ingentissimum dolorem in amputatione membri aut corporis incisione ferat, profectò nemo cogi potest: quia nemo tenetur tanto cruciatu vitam seruare. Neque ille censendus est suî homicida. Imò vera est illa Romani vox dum crus illi ape{ Vox Marii. }riretur, Non est tanto dolore digna salus. ¶ Tertia demum conclusio absque alia exceptione generalem continet veritatem. Nulla enim de causa, præter iam exceptas, vlli licet à se membrum truncare. Summa enim videri potest ad extirpandos carnis agones: quam ob causam Origenes in Histo.{ Origenes. } Ecclesiasti. lib. 6. cap. 6. fertur sese castrasse: quò ad literam, vt fortè arbitrabatur, verbum impleret euangelicum de eunuchis qui se castrauerunt propter regnum cœlorum. Quod tamen, flagitium illi fuit: vt decretum habet Concilij Niceni: cano. si quis à medicis. distinctio. 55. licèt zelus & castitatis indicium, laudi sit illi tribuendum. Neque verò Marci factum qui, vt eius habet hi{ Marcus. }storia, pollicem sibi ex nimia humilitate resecuit, nè inuitus sacris initiaretur, laude dignum est, nisi reuelatione aliqua protegatur. ¶ Hoc autem restat haud dissi{ Dubium. }mulandum dubium, vtrùm qui, vt exempli gratia dicamus, ferro manum haberet aut quoduis aliud membrum muro illigatum: si ignis flammam ipsum iam iam inuasuram, aut irruentes hostes aliter effugere non posset quàm membrum sibi amputando, id sibi liceret. Apparet enim nequaquam id iure posse. Perinde enim casus huiusmodi habere videtur atque ille quem suprà refutauimus. Videlicet si quis tibi mortem minaretur, nisi tu tibiipsi membrum resecares. Diximus enim id tibi non licêre. Respondetur{ Dubii exclusio. } nihilo minùs non esse simile: imò in præsenti euentu, nisi meum me fallit iudicium, ius illi misero fauet vt illo modo mortem euadat. Nam quando alter tibi minatur mortem, ab extrinseco est abscissio membri necessaria: & ideo tibi non licet: quando verò alligatus es, iam est ab intrinseco. Quare sicut si te canis dentibus teneret posses partem illam inscidere: & si occlusus esses, exilire de fenestra posses, cum periculo frangendi membri. Simile ius est in casu nostro. ¶ De irregularitate verò { Quando incurratur irregularitas ex membrorum mutilatione. } tam mutilantium quàm mutilatorum vt dicere pergamus, certum est mutilantem irregularitem contrahere. Nam cùm tot capitulis citatis in titulo de homicid. constitutum sit, homicidium irregularitatem inducere: & membrum quodcunque pars sit vitæ: consequens fit vt mutilator quadantenùs homicida censeatur, hoc est membri occisor, atque adeò irregularis: vt optimè Doctores notant post glossam suprà citatam in Clementin. de homicid. vbi ambo componuntur verba, occidere & mutilare. Quare non sufficit ad irregularitem quòd quis membrum debilitet: imò fortè neque quòd ipsum citra detruncationem mortificet. Nam pœnæ sunt restringendæ, & iura non loquuntur nisi de mutilatore. ¶ Adnotauit autem eadem gloss. intelligen{ Opinio iurisprudentium. }dam esse mutilationem membri principalis: atque hactenùs rationi consonat. Exemplum autem quod subdit, nempe quòd abscissio digiti irregularitatem non inducat, non vsque adeò veritatem continere videtur: tametsi plerique Iurisconsultorum in eâdem persistant sententia, cum hac moderatione, quòd digitus ille non sit index aut pollex, quibus diuinum corpus apprehenditur. Et ratio eorum est quod cæteri digiti non sunt principalia membra: vtpote qui præcipua non habeant officia: iuxta verbum Apostoli ad Roman. 12. vt est oculus, & manus, &c. At verò fortè probabilior est contraria Caietan. assertio:{ Caietani opinio probabilior. } nam re vera digitus quisque officium habet, licèt non ita præcipuum sicut pollex aut index. Qui autem particulam tantùm digiti vel sibi vel alteri abscinderet, eò non esset irregularis, quòd parùm pro nihilo reputatur. ¶ Quò autem ad mutilatos & truncos descendamus, id primùm adnotandum, ob aliam rationem eos haberi irregulares quàm mutilantes. Illi enim quia se cruentarunt, inhabiles facti sunt: isti autem quia suo ipsorum corporis habitu inepti, ac perinde indecentes existunt, vt sacris altaribus administrent. Nam & antiquitùs vt Leui. 22. memorię proditum est, nullum animal quod cæcum esset, aut truncum, aut fractum, aut testiculis sectis aut tunsis, licebat offerre Domino. Etenim si ad principum mensas tales non admittuntur administri, multò minus eos decet diuina mysteria tractare. Hac enim ratione in concilio{ Concilium Nicenum. } Niceno eiusmodi corpore vitiati ab ecclesiastico munere abacti sunt: vt can. si quis à medicis. 55. d. refertur. Post quam sanctionem sub{ Concilium Arelatense Gelasius. }sequutæ sunt aliæ tam concilij Arelatensis quàm Gelasij, atque aliorum pontificum: vt eâdem distin. can. Hi qui. atque alijs, legitur. Atqui illi præcipuè à sacris functionibus inhibentur, qui sinistrè Euangelium audientes, quò carni resisterent, volentes secti sunt: quibus canonibus pòst subscripsit Alexan. 3.{ Alexāder. 3. } toto titu. de corp. vitiat. Imò & deformitas si grauis sit in oculo, quamuis sit natiuitatis vitium, promotionem prohibet. Qui autem sanitatis gratia medicorum consilio secantur, non ideo redduntur inhabiles ad sacerdotium: vt habetur eâdem distinctione, can. si quis pro ægritudine. & de corpo. vitiat. vtroque cap. ex parte. Neque solùm membri principalis abscissio, qualis est manus, irregularitatem inducit: vt habetur cap. exposuisti. eo. titu. quod imò & si quis partem digiti sibi abscidit: vt habet can. qui partem. 55. distin. Sed intelligitur quod sit tanta vt sine scandalo tangere sacrosanctum sacramentum nequeat: vt exponitur de corp. vit. cap. 1. & cap. vlt. Et forsan leuior causa requiritur in mutilante vt fiat irregularis, quàm in mutilato. Nam in mutilante abscindere digitum, vt diximus, forsan sufficit: quia membrum occîdit: in mutilato verò requiritur quòd sit vel insignis deformitas: siue à casu, siue à natiuitate proueniat. AD primum igitur argumentum princi{ Ad primum argumentum . }pale respondetur, id quod est contra particularem naturam fieri posse secundùm vniuersalem: vt ascensus aquæ ad replendum vacuum, testimonio nobis est. Quare etsi membri amputatio deformis sit corpori: congruere tamen potest tum saluti eiusdem, tum etiam bono communi. Verum est tamen quòd respublicæ bene institutæ, quàm possunt maximè, abstinent ab huiusmodi supplicijs. Primùm nè pœnam talionis à malefactoribus antiquo more exigant: scilicet oculum pro oculo, & dentem pro dente. Deinde nè dexteras amputent: quæ quidem detruncatio inutilem hominem reddit. Blasphemis autem optimo iure lingua abscinditur, & falsis testibus euelluntur dentes. ¶ Ad secundum respondetur, quòd cùm vi{ Ad secundum argumentum . }ta non ordinetur ad alium finem ipsius viuentis, sed solùm ad bonum publicum, nullatenùs se homo potest illa priuare: sed sola respublica illam habet potestatem: membra tamen ordinantur ad vitam: & ideo persona ipsa quæ suæ custos est vitæ, potest membrum causa vitæ resecare. ¶ Ad tertium denique{ Ad tertium argumentum . } respondetur, quòd abscissio membri corporalis cò est licita quòd necessaria esse solet vitæ seruandæ. At verò ad salutem spiritualem nunquàm est necessaria. Nam peccatum per quod anima moritur, vbique & semper voluntati subiacet: aliâs non esset peccatum. Et fidelis Deus, vti ait Paulus, maiorem homini tentationem non permittit, quam ipse per eius gratiam superare potest. Quapropter verbum illud, Si oculus tuus scandalizat te, erue eum: & si dextera manus tua scandalizat te, abscinde eam: non eò dictum est quòd esse possit vnquàm necessarium: sed vel hyperbole est, vel alium sensum facit moralem de occasionibus amputandis, vt sancti interpretantur: & nos etiam pro modulo illic nostro expositum reliquimus. Vnde super illud Matthæ. 19. Sunt eunuchi qui se castrauerunt propter regnum cœlorum: ait{ Chrysost. } Chrysosto. Non per membrorum abscissionem, sed per malarum cogitationum interemptionem. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm liceat patri filios, aut dominis seruos verberare. POST mutilationem sequitur de alijs verberibus illi annexis dicere. Et quia non dubitatur quin reipublicæ id sit licitum, inquiritur de patribus an liceat verberare filios. Ait enim Philo. 10. Ethico. c.{ Primum argumentum partis negatiuæ ex Ari. } 11. quòd patris pręceptio vires non habet, neque cogendi necessitatem, neque vllius prorsus viri nisi sit princeps: verberatio autem quædam est coactionis species: ergo id patribus non conuenit, neque verò dominis. ¶ Se{ Secundum argumentum . }cundò arguitur. Si id parentibus ac dominis licitum esset, cùm ad fraternam correptionem pertineat, cuicunque personæ idem suffragaretur ius, vt quemlibet verberare corripiendo posset. ¶ In contrarium autem est illud Prouerb. 13. Qui parcit virgæ, odit filium suum. Et infrà cap. 23. Noli subtrahere à puero disciplinam. Et Ecclesi. 13. seruo maleuolo tortura & compedes. AD quæstionem respondetur vnica con{ Conclusio vnica. }clusione. Patribus tantùm ac dominis, aut paternam gerentibus curam, puta magistris ac pędagogis verberare licet subditos & flagellare: nequâquam tamen mutilare. Vtraque conclusionis pars hac ratione probatur. Inter mutilationem ac verberationem hoc interest quod mutilatio vsque adeò est maius verberatione nocumentum, vt sit irrecuperabile: quale non est verberatio: vtpote quæ sensui duntaxat dolorem incutit: igitur cùm vita totius ex vita membrorum constet, fit vt ad eundem præcisè legitima mutilatio pertineat ratione criminis, qui in vitam ipsam habet potestatem: quæ quidem functio penes solam est rempublicam. Verberatio autem ad faciliorem castigationem, promptioremque correptionem spectat: nihilo minùs & hæc quandam autoritatem exigit, quam verberans in eum qui vapulat exercet: hanc ergo cum primis pater habet in filios: pòst verò dominus in subditos: ac demum in discipulos & pupillos magister ac pædagogus. Nam de prælatis, quia publica vigent potestate, ambigi non potest. ¶ Res est facilima. At quanuis de patria potestate, scilicet quanta sit in filios, lib. 1. q. statim prima dictum sit, nihilo minùs hîc forsan studiosus roget quonam iure negatiua conclusionis pars fulciatur. Apparet enim iure naturæ liberum esse patribus, non solùm verbere, sed etiam mutilatione, & si opùs esset, cæde etiam in filios animaduertere. Nam il{ Obiectio contra conclusionem. }lo iure illis incumbit liberos educare, & moribus instituere: quæ quidem institutio sæpissimè exposcit mutilationis mortisq́ue vindictam. Secundò arguitur. Statim in mundi primordijs non erat alia respublica quàm domestica: nempe dum sola familia Adæ orbem possidebat: tunc ergo cùm necessaria esset publica scelerum vindicatio, consequitur vt patri id incumberet munus. Enimuerò Cain dignus erat supplicio capitis nisi ei Deus pepercisset: quod & reus ipse metu illo maximo, Qui inuenerit me, occidet me, testabatur. Illud ergo supplicium nemo ei poterat infligere præter patrem. Ad hæc, si{ Ratio altera } aliqui essent mortalium sic dispersim viuentes, vt sub nullo agerent principe, sed vnaquæque domus seorsum viueret, tunc profectò ratio ipsa docere videtur vt eos qui commerit essent mortem, pater posset vel auus eidem supplicio addicere. ¶ His veruntamen{ Solutio. } non obstantibus respondetur ius ipsum naturæ parentibus eiusmodi vltiones interdicere, solique publicæ potestati tribuere. Idq́ue iure gentium esse confirmatum. Vita enim humana vsque adeò non debet absque meditatissimo iudicio & iuris ordine extingui, vt id non debeat tantæ multitudini committi quanta est parentum, qui neque leges sciunt, neque causarum merita perpendere omnes possunt. Quocircà sic parentibus educare filios natura concessit, vt tamen lineam præscripserit quousque sua facultas procederet, & vnde publica inciperet: vt. l. si filius. cautum est. C. de patri. potest. &. l. Prætor. ff. de iureiur. §. prætereà. Et ad secundum argumentum iam loco citato lib. 1. q. 1. respondimus, Adam habuisse publicam potestatem iure dominij orbis quod penes se tunc temporis erat: aucto verò mortali genere, orbeque iure gentium per familias distributo, vnaquaque habuit suum principem. Quapropter, vt ad aliud respondeamus, qui vagi nunc viuerent, seorsumque & priuatim absque respublica, contra hominis naturam degerent vitam: quippe qui suapte natura animal ciuile est, & gregatile. Quare ab illis nullum sumitur contra præsentem veritatem solidum argumentum. ¶ Mutilare ergo parentibus non licet, neque{ Qualis sit parentum potestas in filios. } mortalium vlli præter publicam potestatem, sed fuste cædere aut ferula. Id enim est illis iure naturæ concessum. Homo nanque tribus vijs ad virtutem instituitur: nam & ratione ducitur, & metu cogitur, & allicitur præmio: anteà ergo quàm rationis sydus eluceat, natura prouidit vt puer & metu cogatur & afficiatur munusculis. Quapropter institutio paterna, quę prima omnium est, his duobus vtitur. Vbi verò iam ratio suo fruitur lumine, lege tunc incipit & ratione viuere: atque adeò sub publica potestate. ¶ At verò parentum verberatio non vsque adeò atrox esse permittitur vt habetur citatis legibus. C. &. ff. Quare Paulus ad Ephes. 6. Vos, inquit,{ Paulus. } patres nolite ad iracundiam prouocare filios vestros. Et infrà, Et vos domini eadem facite seruis remittentes minas. Vbi tam parentes, quàm domini admonentur, tum nè minis suos acerbis exterritent: tum præcipuè, vt dum bili correpti acerba minantur, non se obligatos adimplere arbitrentur: sed potiùs quæ perturbato animo comminati sunt, sedato pòst condônent. ¶ Ex quo fit patrem inter corripiendum filium posse lethaliter peccare: nempe si iracundia non illi sit rationis miles, sed dux, quæ illam suppeditet, & ad eandem iracundiam prouocet filium. Imò verò si ex odio in filium animaduertit, acriùs hac ratione peccat quàm extraneus. Est enim apprimè animaduertendum discrimen inter patrem & iudicem. Pu{ Discrimen inter patrem & iudicem. }blica enim potestas, vt suprà dictum est, non tam reo ad emendam consulit, quàm communi bono ad vindictam: patri verò, ac domino, & pædagogo non alia ratione verberare suos fas est, nisi quo ad eius emendationem salubriùs ei consulitur. Quare & pro ætate, & pro conditione, & ingenio pueri corripiendus est. Imò & Quintili. & qui de edu{ Quintilianꝰ }catione puerorum scripserunt, non consulunt vt nimio rigore parentes in suos natos inuehantur. Nam si sint bene nati, solent eos illo rigore ignauos facere ac meticulosos: si verò duri sint ingenij, duriores illos efficiunt. ¶ Sequitur ex his secundò solutio dubita{ Solutio alterius dubitationis prætactæ. }tiunculæ, an liceat parentibus vulnerare filios: aut dominis seruos. Quatuor enim sunt læsionum genera: scilicet interfectio, mutilatio, verberatio, & vulneratio, hoc est vulneris inflictio: quæ & fuste fieri potest, & gladio, per dyscrasiam & discontinuationem membri citra mutilationem: quare ad atrocem verberationem pertinet, quę neque parentibus licet, neque verò dominis. ¶ Post hæc verò{ Altera quæstio. } rogitas vtrùm liceat etiam eisdem œconomicis præsidentibus filios aut discipulos verberare etiam clericos, & an incurrant canonem, Si quis suadente. De hoc loquitur Syluest.{ Syluester. Panormita. } verb. excommunicatio. 6. §. 4. Et quidem Panormita. super cap. cum voluntate. de sent. excom. distinguit, quòd si sint in minoribus ordinibus licet eos verberare correptionis gratia. Atque id videtur colligi ex eodem cap. §. si verò. Nam dicitur quòd possunt clerici seniores, zelo deuotionis adolescentes in minoribus ordinibus turbantes diuinum officium leuiter percutere: tamen statim sine distinctione subditur quòd possunt etiam obtentu prælationis & magisterij subditos scholares percutere: & expressè, ca. ex tenore. habetur quod Prælato liceat verberare inferiorem, etiam si sit subdiaconus. Ex quo infert Syluest. quòd si prælato id licet, eodem iure liceat patri. Et sic dissecantur Iurisconsulti de his subditis, qui sunt in sacris. Nam de minoribus nemo dubitat, quin verberari possint. ¶ At verò his non obstantibus de prælato,{ Legitima solutio propositæ quæstionis. } nullatenùs in dubium venire potest quin possit subditos etiam sacerdotes flagellis cædere more consueto: vt patet in Decretis, distin. 45. per totum. An verò ex bili arrepto fuste possit eos ferire, nescio an liceret: quia cùm modus non sit consuetus, minimè apparet tam castigatio quàm iniuriosa læsio. At tamen consequentia à pręlatis ad parentes non est tam liquida quàm Syluest. arbitratur. Nam prælati habent publicam potestatem ac iurisdictionem cum vi coërciua: parentes verò ac reliqui non nisi œconomicam. Nihilo minùs non esset omninò condemnandum, quin magistri possint etiam discipulos ferula verberare, etsi essent in sacris. Sed de hoc standum est vsui & foro ecclesiastico. ¶ Si verò dubitas vtrum dum corripiendo exces{ Scrupulus. }serit, seu prælatus sit seu pater, canonis sententiam incurrat: Respondetur quòd quan{ Responsio. }uis aliquo modo excedat, etiam vsque ad sanguinis effusionem, dum tamen id præter suam intentionem accidat, non est censendus incurrere: postquàm dat operam rei licitæ. Neque potest homo tam attentus esse quo minùs virtutis limitem transgrediatur. Quando verò vsque adeò esset excessus enormis, vt odij indicium existeret, tunc sanguinem fundens, canonem incurreret. Quapropter eâdem distinctione, cano. cùm Beatus Paulus. & can. disciplina. admonentur lenitatis prælati: nempe nè tam immodicis verberibus quàm salutiferis verbis suos subditos instituant. ¶ De marito autem vtrùm vxorem verberandi ius habeat, respondetur non esse illis denegandum: quandoquidem vir, vti ait Paulus, caput vxoris sit: vti tamen eodem iure dedecus est, atque adeò nefas, nisi grauissima ingruente necessitate. Sunt enim barbari qui vxoribus vt mancipijs vtuntur: vt. 1. Politic. autor est Aristo. Cùm enim duo{ Aristot. } sint in carne vna, æqualitate quadam esse decet complexos. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum. }detur, quòd etsi secundùm Philosophum pater vim non habeat coërciuam: quia domus non est perfecta respublica sicut ciuitas: id tamen duntaxat fit inde consequens quòd non possit aut occidere, aut mutilare, aut alia irrecuperabilia nocumenta infligere: haud tamen vetatur quin leuioribus verberibus possit vti. ¶ Ad secundum respondetur quod etsi vnicuilibet licitum sit discipli{ Ad secundum. }na alios instituere & fraterna correptione admonere si sua ipsi sponte audire velint, ad id tamen cogere nemo potest nisi qui curam alterius gerit: quales sunt parentes, domini, ac pædagogi: quibus ideo solis pertinet verberibus castigare. Adde quòd etiam iussu istorum potest eorum minister idem facere: sed prætereà id nemini licet. Quare etiam si in flagranti delicto latronem tua deprædantem occupes, tantùm tibi licet resistendo eum percutere, non tamen fugientem per modum vindictæ: nisi adeò esset leuis verberatio vt pro nulla duceretur. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm licitum alicui sit carceri quempiam mancipare. POST cædes, vulnera, & verbera sequitur vt de carcere etiam dicamus, vtrùm licitum sit hominem in ipsum includere. Argui{ Primum argumentum. }tur enim à parte negatiua. Homo suapte natura est liber: secundùm illud Ecclesi. 15. Deus reliquit hominem in manu consilij sui: libertati autem incarceratio obuersatur: humanæ ergo naturæ repugnat, atque adeò nemini licet. ¶ Secundò. Si hominem{ Secundum. } carcere coërcere liceret, id maximè ad cohibendum illum nè malefaceret: si autem illo fine licitum esset, idem cuicunque competeret ius: nam cuique licet proximum suum à malo cohibere. Consequens tamen est falsum: nam inter alias iniurias connumeratur: quæ quidem eo grauiores sunt quo in personam inferuntur quæ plures habet coniunctas: nam tunc iniuria quæ vnum tangit, multos attingit: ergo id nequâquam licet. ¶ In contrarium est historia Leuit. 24. vbi quidam legitur in carcerem de peccato blasphemiæ intrusus. AD quæstionem duabus conclusionibus{ Prima conclusio. } respondetur. Prior est. Publicæ potestati, eidemque soli fas est subditos in carcerem occludere: siue ecclesiastica sit, siue ciuilis. Probatur pars vtraque conclusionis. In bo{ Probatio. }nis corporis tria per ordinem considerantur. Primùm eius integritas, cui per occisionem ac mutilationem nocetur. Secundum, sensualis delectatio ac voluptas quæ per verberationem impeditur. Tertium: membrorum vsus qui per carceres, perq́ue alia quęcunque ligamina cohibetur. Primum autem nocumentum propter eius grauitatem soli reipublicæ, vt dictum est, reseruatur. Secundum verò, quoniam leuius est, parentibus ac dominis permittitur: Tertium ergo, cùm non modò via sit ad primum, verùm & quædam eius inchoätio: nam ob id reus carceri mancipatur vt vel auditus supplicio deputetur, vel ob leuius crimen illam luat pœnam: condecens est, vt eidem soli reipublicæ sit deputatum, penes quam potestas est vitæ & mortis. Quocircà neque parentibus neque dominis id licet. ¶ Hinc{ Duplex vsus carcerum in republica. } fit carcerum duplicem esse vsum in republica. Seruiunt nanque & ad conseruandum malefactores dum eorum causæ tractantur ac deciduntur: & prætereà in pœnam: qua plurimum ecclesiastica potestas vtitur, dum ad verbera procedere non potest. Et quod de carceribus dictum est, idem{ Exilium. } & de exilio censendum. Pariter enim libertati contrapugnat. Quin verò vt perpetui carceres, ita & exilium morti iure æquiparantur: atque adeò parentes non possunt in exilium mittere filios: licèt possint ab eo loco eos elongare, qui eorum moribus pesti{ Postrema conclusio. }lens est. ¶ Posterior conclusio. Qui eiusmodi iniuriosas læsiones præter iuris ordinem illis intulerint personis, quæ alias sibi habent coniunctas, ex natura rei, si cætera sint paria, grauiùs delinquunt, quàm si alijs quæ consanguineis careant & necessarijs, easdem obtulerint. Tametsi aliunde, nempe ex qualitate personæ possit etiam aggrauari peccatum. Personas coniunctas in præsentiarum appellamus in primis consanguineos & affines: vt patrem, filium, generum, leuirum, &c. vel alia necessitudine œconomica copulatos: vt maritum, vxorem, patronum, & similes. Quin etiam & extra domum amicos atque alios necessarios. Conclusio est clara. Nam quanto{ Ratio conclusionis. } iniuria & detrimentum in plures profunditur, tanto grauior est: omnes autem coniuncti quodammodò eandem repręsentant personam. Nam filius est aliquid patris: & vxor aliquid mariti: quinetiam amicus alter ego. Quapropter quod vnum lædit, in omnes iniurius est. Adde quòd etiam dum illi personæ cum qua delinquis iniuriam non infers, potes & coniunctam lædere. Nam dum tibi vxor in adulterium sua sponte consentit, aut puella in stuprum, licèt volentibus iniuriam non facias, illam tamen infers marito ac patri. Quòd autem aliunde possit excessus fieri, patet. Primùm ex dignitate personæ: vt si principem vel optimum virum, vel viduam, vel orphanum, iniuria lacessas, inde grauiùs peccas. Vnde Ecclesiast. 35. Non despicies preces pupilli, neque viduam si effundat loquelam gemitus. Hîc autem diuus Thomas nil de il{ S. Thomas. }lo in præsentiarum meminit, qui in alterum sibi coniunctum iniurius est: vt si patrem occidas aut fratrem (hæc enim scelera iam speciem mutant:) sed loquitur de personis coniunctis ipsi læso: vbi species delicti non mutantur sed per accidens crescit culpa. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, quòd licèt homo suapte natura liber sit, tamen dum delinquit per abusum eiusdem voluntatis ius perdit quod habet ad membrorum vsum: & ideò merito carceri mancipatur. Exemplo nimirum Dei, qui licèt fecerit liberum hominem, quandoque eum arcet: iuxta illud Iob. 5. qui dissipat cogitationes malignorum nè possint implere manus eorum quod cœperant: licèt quandoque permittat eos suis obsequi animi morbis. Pariter nanque respublica non de omni culpa carcere tenet reum, sed de grauioribus. ¶ Ad{ Ad secundum. } secundum respondetur quòd solummodò parentes retinere filios possunt, ac domini seruos occlusos in paruum tempus, tam in pœnam, quàm ad eos cohibendos: nam inclusio illa non habet rationem carceris. Alijs autem priuatis id non licet. Quoniam etsi cohibere quisque possit fratrem à malo fraternè corripiendo, neutiquàm tamen inferendo vim. Quin verò priuati carceres pro enormi delicto iudicantur puniunturque in republica: sed tantum licet vnicuique delictorem qui sibi iniuriam irrogauerit ad horam detinere, dum eum tradat iustitiæ ministris. # 3 QVAESTIO TERtia, de furto. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm furti definitio sit bona. SEcundùm rerum ordinem, si pretium earum ac dignitatem ęstimes, post homicidium quo summum bonorum temporalium adimitur, dicendum statim erat de detractione ac murmuratione, quibus honor famaque læditur. Hæc enim pluris habentur, quàm bona externa. Melior est enim, inquit Sapiens, nomen bonum quàm diuitiæ multæ. Attamen lucidior fiet dispositio si non hunc, sed alium cum sancto Thoma insequamur ordinem: nempe si priùs iniurias expediamus quæ facto committuntur, ac deinde ad alias discurramus quæ committuntur verbo. Nam ratione operis criminosior iniuria inest in facto, quàm in verbo. Atqui sanctus Thomas. q. 66. duos hîc articulos de dominio præmittit, quod nos ceu primum fundamentum materiæ iustitiæ atque iniustitiæ commutatiuæ, superiori lib. pręiecimus: vbi per omnes suos numeros dominiorum materiam deduximus. Primus enim articulus diui Thom. est de rerum possessione in genere: quæ homini statim condito diuinitùs concessa est. De qua quidem re. q. 1. disputantes constituimus soli Deo in primis rerum dominium iure creationis competere: non modò quantum ad earum vsum, verùm etiam quantum ad earum naturas: quas vtique creare, annihilare, & alterare præter leges naturæ potest. In creaturis autem corporalibus solum hominem ostendimus esse rerum dominum: ea scilicet ratione qua libertatem suarum habet actionum ac dominium: Brutum verò minimè: ac multò minùs rem vllam insensibilem. Secundum autem S. Thom. adiecit articulum de dominiorum diuisione, quam. q. 3. factam esse monstrauimus iure gentium: rationesq́ue latè subiecimus ob quas collapsæ naturæ ac prauis affectionibus subditæ diuisio talis congruat. Cùm ergo tam copiosè illic discussa hæc reliquerimus, non est quòd sit hîc nobis de his articulis verbum aliud faciendum. ¶ Primus ergo articulus præsentis quæstionis, est de nomine ac definitione furti: qui apud diuum Thomam est tertius. Et arguitur à parte negatiua, quod furti definitio quam sanctus Tho. ac Theologi constituunt, curta mancaq́ue sit: videlicet, Furtum est occulta acceptio rei alienæ. Furtum non solùm in acceptione consistit,{ Primum argu argumentum . } sed in retentione: quandiu enim quod surripuisti non restituis, furti teneris: ergo non satis est dicere acceptio. ¶ Secundò.{ Secundum. } Potest quis non modò alienam rem, verùm & propriam quam penes alium deposuerat vel impignorauerat furtim capere: quod si alterum celauerit, iniuriam illi irrogat: ergo ad rationem furti non requiritur acceptio rei alienæ. ¶ Tertiò. Id quod peccatum mi{ Tertium. }nuit non constituit rationem culpæ: occultè autem delinquere peccatum minuit: tum quòd indicium sit verecundiæ, tum quod scandalum illa ratione caueatur. ¶ In contrarium est quòd definitio debet esse breuis compendiosaque oratio: sed tribus illis vocibus satis furti natura depromitur: ergo definitio pluribus onerata redundaret. DE furti tam nomine quàm definitione nonnullam inter Doctores varietatem reperias. Isidôrus nanque libr. 10. eò quod{ Sententia Isidori de origine nominis. } furtum clancularia acceptio sit, putat fur à furuo dici, id est à fusco & atro: nempe quòd nocturno vtitur tempore. Idem ait Varro de re rustic. libr. 14. Neque ve{ Varro. }rò Iurisconsultus. ff. de furtis. l. 1. hanc reiecit etymologiam: quanuis & alteram subijciat: vt scilicet à ferendo siue ab auferendo dicatur. Nam & Græci fures, φῶρας appellant à φέρω. Perparùm tamen refert. Attamen de definitione longiùs iuris interpretes à philosophis discrepant. Ait enim Paulus eâdem. l. furtum est contrectatio rei{ Definitio furti secundum Iurisconsultos. } fraudulosa, lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel etiam vsus eius, possessionísve, quod lege naturali prohibitum est admittere. Et addunt alij quòd sit contrectatio rei mobilis: proptereà quòd Institu. de vsucapio. §. quòd autem. habetur furtum non fieri loci, aut fundi: ac tandem adijciunt, inuito domino. Est tamen iuris Doctoribus{ Vitium Iurisconsultorum in definiendo. } in more dum genus aliquod definiunt species omnes in definitione subnotare: philosophi verò compendio rei naturam exprimunt, quam pòst diuisionibus explicatiùs euoluunt. Quare definitio autore Aristotele debet esse breuissima oratio quæ rei naturam compendio explicet: qualis illa est, Furtum est occulta acceptio rei alie{ Reprobatur præterita definitio. }næ. In primis enim cùm contrectatio solum rei contactum significet, accomodatius dicitur, acceptio, hoc est, vsurpatio. Mox amplo nomine rei alienæ, copiosiùs res omnes furto captas comprehendimus, quàm si dicas, rei mobilis. Haud enim tantùm res mobiles, verùm & immobiles furto capiuntur, dum subdolè possidentur. Quocircà nihil opùs est exprimere, rei vel vsus: nam qui re aliena inuito domino vtitur, rem quodammodò alienam capit: hoc est vsurpat. Atqui in hoc quod dicimus, occulta, satis significatur fraudulentia: nam qui clam domino rem capit, fraudem nectit. Atque eodem verbo designatur acceptionem fieri inuito domino: nam ignorantia causa est inuoluntarij. Id autem quod adijcitur, lucri faciendi gratia: non solùm superfluè, verum falsè adhibitum est: qui enim rem capit alienam, quam in flumen proijciat aut incendio tradat, furti reus est: tametsi dum id facit non lucri cupidus, sed vt iniuriam inferat id faciat. Igitur ad rationem furti tria requiruntur. Primùm quòd ratio{ Tria requisita ad rationem furti. }nem habeat iniustitiæ in cuius genere constituitur. Et hoc exprimitur cùm dicimus acceptio. Intelligitur enim inuito domino, quæ contrariatur iustitiæ tribuenti vnicuique quod suum est: extenditurq́ue adeò ad detentionem. Secundum est quod differat ab alijs iniustitiæ speciebus. Et hoc in specie designatur dum dicitur, rei alienæ: puta ab eo possessæ, qui eius est verè dominus. Nam qui vel membrum alteri abscindit, filiámve aut vxorem rapit, quibus abutatur: non fur, sed mutilator est, aut raptor, aut adulter. Tertium est quod propriam rationem furti complet, ac demum illud à rapina & latrocinio seiungit: videlicet quod clanculò fiat. Oratio ergo horum trium explicatrix, genuina est definitio furti: videlicet, Occulta acceptio rei alienæ. ¶ Hinc fit ineptè diuidi furtum in fraudulentam occultamque acceptionem & rapinam: Furtum quippe non est genus ad rapinam, sed{ Furtum non complectitur sub se rapinam sed est species illi opposita. } species illi opposita. Iniuriosa ergo acceptio rei alienæ est quæ primò diuiditur in furtum & rapinam seu latrocinium: vt articu. proximo patebit. Vtraque tamen species ex parte obiecti in quatuor subsecatur. Nam si quod furto rapitur res est sacra, sacrilegium dicitur: si verò est possessio reipublicæ, dicitur peculatus. De vtroque legitur. 23. q. 4. cano. quid ergo. si autem furtum fit de grege disperso, dicitur abigeatus. Et qui pecora sic vel armenta abigit, nuncupatur abigeus. De quibus extat titulus. 47. libr. digestorum. Quarta denique species est plagiarium siue plagium: puta furtum hominis vt vendatur. De quo etiam extat titulus ad. l. Flau. de plag. Etenim qui seruum vel ancillam domino suo aufert, verè fur est: possidetur enim seruus vt pecus. Nisi ancillam in tempus caperet, turpitudinis gratia: nam ille fornicator esset, non fur. Sicut raptor est qui ea de causa rapit virginem. Quid autem si quis filios aut vxorem alicui auferret, vt venderet? vtrum esset furtum: iam superiori libr. responsum est, quod cum pater non sit verè dominus filiorum neque vxoris, illud non est furtum, sed plagium vel captiuitas. ¶ Contra hæc autem{ Obiectio. } forsan quis arguat. Dum filius clam patre, vxórve nesciente marito aliquid ei surripit, accipit rem alienam: & tamen neuter censetur fur. Respondetur quod vbi res non est tanti pretij non{ Solutio. } censetur, filij acceptio, furtum: cum quod non fiat inuito domino. Quicunque enim parentum iure præsumitur pro conditione sua & statu indulgere filio minutiores sumptus, & multò iustiùs maritus vxori. Quando verò res esset magni ponderis, ita vt meritò pater aut maritus censeretur inuitus, profectò verè esset furtum, vt bene adnotauit Syluester verb.{ Syluester. } furtum. §. 11. & teneretur filius ad restitutionem si peculium haberet castrense: hoc est militaria stipendia, vel alia bona libera: vel saltem posteà in diuidunda hæreditate id patefacere. Et pariter de vxore censendum. Tametsi quantum ad excommunicationis censuras nunquàm præsumendus est pater tam acri spirituali mucrone aut vxorem aut filios sauciare. PEr hæc ergo clarent argumentorum responsa. Ad primum nanque respondetur{ Ad primum argumentum. } quòd peccati occultatio esse potest aut causa ipsius aut circunstantia. Causa scilicet quando delinquens occultatione vtitur vt tutiùs delinquat: vt patet in fraude & dolo. Quare tunc non diminuit peccatum, sed suam per se constituit speciem, puta furti (vt dictum est) vt distinguitur à rapina. Tunc autem occultatio est circumstantia quando is qui peccare decreuit ob verecundiam aut ob cauendum scandalum in tenebras se abdit vt suam expleat libidinem: & tunc diminuit rationem peccati. ¶ Ad secundum argumentum respondet{ Ad secundum. } diuus Tho. detinere alienum inuito domino, eandem habere rationem nocumenti atque iniustam acceptionem: ac perinde ad rationem furti reduci. super quo responso multa Caietan. commentatur. At verò cùm bis lib. præcedenti, nempe. q. 6. art. 1. &. q. 7. ar. vlti. hoc satis fuerit à nobis discussum, non opùs est plura hîc adhibere. Sed recole, præceptum restitutionis affirmatiuum esse, præcipiens bonum opus: includit tamen negationem retinendi quæ est prohibitio mali: qua ratione affinitatem habet cum furto. Igitur hoc quod est detinere, non adhibet peccatum nouum illi quod est accipere: sed est illius continuatio tanto grauior, vt illic diximus, quanto diuturnior. Si autem nouus adhibeatur positiuus actus, scilicet si proponas non reddere, aut si re aliena ad consumendum vtaris, non proponens damnum soluere, illi actus sunt multiplicata delicta, contra eandem negationem non retinendi inclusam in eodem præcepto. At verò contra affirmationem restituendi recenter peccatur quoties retinens alienum aut videt dominum egere, aut eum petere audit: nam tunc nouo iuris merito restituere tenetur. ¶ Ad tertium argumentum subobscurè idem{ Ad tertium. S. Thomas. } S. Doctor respondet. Sensus eius tamen est, quod qui rem suam quæ penes alium est, videlicet penes illum qui illam vel rapuit vel in deposito custodit, furtim rapit, fur ob id censendus est: quòd licèt simpliciter sit sua, est tamen alterius secundum quid: scilicet vel quantum ad custodiam, vel quantum ad detentionem. Videtur autem hæc solutio nonnulla com{ Prima obiectio aduersus solution. S. Thomæ. }plicare falsa. Primùm quòd res rapta nullatenùs raptoris est: res enim illius tantùm esse dicitur, qui iure possidet, quod latroni non competit: imò detinendo mortaliter peccat. Secundò hæc solutionis sententia falsa est:{ Secunda. } nempe quod qui rem capit suam furtum faciat: quandoquidem non solùm vulgari sermone non reputatur fur nisi qui alienum capit, verùm & iura id decernunt: vt patet. l. si is qui rem. 1. ff. de furtis. vbi habetur quòd qui rem quam commodauit surripit, non est fur. Quapropter si postquàm res quispiam ex me sustulit, vi statim ab eodem extorqueam, non ero furti reus. Respondetur mentem{ Solutio. } sancti Thomę legitimam esse, quam ipse statim arti. 5. eiusdem quæst. patefacit. Si enim ego apud quendam rem meam deposui, vel ille mihi eripuit, & clam illo accipio, proptereà censeor fur: quia ille nesciens me accepisse tenebitur ex conscientia mihi restituere: & eâdem ratione si auferam à latrone ipso inscio. Atque hac de causa ait rem illam quodammodò esse illius seruantis depositum: nempe quantum ad ius custodiendi: quinetiam & illius qui rapuit: quia debet illam seruare ad restituendum. Quare ego non possum priuata autoritate vi aut fraude illam capere. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm furtum & rapina specie differant. QVanuis ex præcedenti arti. solutio huius quæstiunculæ facilè colligatur: maioris tamen claritatis gratia de eadem differentia rursus quæritur. Nempe an inter furtum & rapinam sit specifica differentia. Arguitur nanque à parte negatiua. Primum quod{ Primum argumentum. } non videntur differre nisi tanquam occultum & manifestum: quæ quidem qualitates in alijs peccatorum generibus non variant species: vt si in publicum peieres aut in secreto. ¶ Secundò, quia differentia specifica à fine{ Secundum. } & formali obiecto sumitur, quod furti & rapinæ idem esse videtur: nempe vsurpatio alienæ rei. ¶ Tertiò, sicut rapitur pecu{ Tertium. }nia ad vtendum ea, ita & puella ad abutendum: raptus autem puellæ siue publicè fiat, siue secretò, speciem non mutat: ergo neque raptus pecuniæ. ¶ In contrarium autem est Philosophus. 5. Ethico. cap. 2. vbi furtum{ Aristot. } & rapinam diuersas species constituit. AD quæstionem breuissima conclusio{ Conclusio responsiua. Probatio conclusionis }ne respondetur. Furtum & rapina differunt specie. Probatur. Differentia specifica actuum attenditur penes formalem, eandemq́ue proximam differentiam obiectorum: hæc aut in furto & rapina est specifica: ergo eiusmodi crimina differunt specie. Probatur minor. Vitia hæc ambo in hoc conueniunt quòd sunt commutatiuæ iustitiæ aduersa, quatenùs per vtranque istarum acceptionum iniustum fit, puta ius alienum violatur: iniustum autem, vt illic habet Aristoteles, nemo nisi inuitus contraque suam voluntatem patitur: inde ergo actiones istæ iniuriosæ sunt quòd contra voluntatem domini fiunt, qui ideo inuoluntarium patitur: at verò inuoluntarium, vt 3. Ethicor. author est Aristoteles, dupliciter{ Aristot. } fit: nempe aut per ignorantiam aut per violentiam. Furtum autem ex sua ratione dicit acceptionem ignorante domino: rapina verò eodem conscio ac vim patiente: ergo furtum & rapina differunt specie. Itaque non ad rationem alieni aspiciendum est quæ est materiale obiectum, sed ad rationem inuoluntarij. ¶ Differentia est quam non solùm morales philosophi, verùm & Iurisconsulti qui ex eâdem philosophia suas leges elicuerunt, agnoscunt: vt patet. l. sed nouo iure. C. de seruis fugiti. & apud Vlpianum. l. fur. ff. de furt. Est autem nè quis decipiatur meditatè consideranda. Cogitare enim quispiam posset aut in hoc consistere quòd furtum fiat in tenebris: vt Exod. 22. habetur: rapina verò sub lucem diei. Aut quòd furtum in absentia domini committatur: rapina verò in in eius præsentia. Cùm tamen in neutra istarum ratione discrimen consistat. Sed differentia est quòd furtum fit absque violentia: rapina verò & latrocinium violenter. Hinc enim vt articu. vltimo videbimus, augescit rapinæ culpa præ illa quæ est in furto. Ex quo fit vt præsente domino furtum fieri possit: sicuti & eodem absente, rapina. Exempli gratia, si præsente patrono impurus homo in ædes insultet, illumq́ue vel resistentem opprimat, vel nè resistat alliget, aut in cellam includat, aut talem ei incutiat metum vt taceat: quanuis inermis id faciat, habetur raptor & latro: quia vim infert. Si verò patronus etsi non consentiat, tamen ob suam modestiam taceat, latronis parcens vel honori vel vitæ, non erit rapina: sed furtum. Eâdem ratione si ædes quis vi aggrediatur, licèt nemo sit intùs, erit rapina. Quo fit vt latrones qui vias publicas obsident non fures modò sint, verùm & raptores. Distinctio autem quæ habetur. l. 2. de furtis. vbi distinguuntur duo furtorum genera: quorum alterum est occultum, alterum verò manifestum, nihil facit ad rem. Non enim accipitur illic manifestum pro rapina, sed pro eo casu quo fur in flagranti delicto comprehenditur, vt continuò exponitur. l. 3. OMnia igitur argumenta soluta restant.{ Ad primum argumentum . } Ad primum enim respondetur quòd peccata alia ab iniquitatibus iniustitiæ non habent pro obiecto inuoluntarium alterius, sicut furtum & rapina: & ideo ex diuersa ratione voluntarij non variantur specie, sicuti hæc. ¶ Et per hoc responsum etiam est ad secundum, quòd etsi circa idem{ Ad secundum. } versentur obiectum materiale & remotum scilicet alienum: tamen formale & proximum non est idem. ¶ Ad tertium respon{ Ad tertium. }detur quòd raptus puellæ quantuncunque respectu aliorum occultè fiat, puellæ tamen semper est notus: & ideo quia illa semper præsumitur restitisse, dicitur raptus. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm furtum sit genere suo peccatum mortale. POSTQVAM dictum est quid sit furtum, quomodoq́ue à rapina differat, quæritur de vtriusque natura, an sit genere suo mortale delictum. Et quò historiam filiorum Israël expoliantium Aegyptios toties iam expositam mis{ Primum argumentum. }sam faciamus, arguitur primùm. Qui rem suam vel penes alium depositam vel furto sublatam furtim capit, vt fur iure habetur: & tamen non peccat, postquàm iure vtitur suo: ergo furtum non est peccatum. ¶ Secundò arguitur: cùm id quod quis inuenerit aut casu repererit nulli restituit,{ Secundum. } furtum committere videtur: & tamen si ad naturalem æquitatem spectes, nullum est peccatum: nam, vt habetur Institut. &. ff. de rerum diuision. quod nullius est, occupanti conceditur. & re vera quarum rerum dominus non compâret, nullius esse censentur. ¶ Quòd autem non sit genere suo mortale, tertio loco probatur. Tum ex il{ Tertium. }lo Prouerbi. 6. Non grandis est culpæ dum quis furatus fuerit: tum quòd si est rei modicæ, non est cur sit mortale: tum maximè quòd si mortale esset, cùm sit contra iustitiam & pacis quietem, dignum esset pœnæ mortis: illa autem non appâret digna quæ furibus infligatur, sed satis est vt multiplicatum restituat furtum, secundùm illud Exod. 22. Si quis furatus fuerit bouem aut ouem, quinque boues pro vno boue restituet, & quatuor oues pro vna oue. Idq́ue habetur. l. sed nouo iure. C. de seruis fugiti. ¶ In contrarium autem est quòd nemo secundùm diuinum iudicium, nisi ob mortale delictum, vehementi percellitur maledictione: fures autem acri animaduersione damnantur verbis illis, Zachariæ. 5. Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur: & omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur. AD quæstionem vnica conclusione re{ Conclusio responsiua. Ratio conclusionis. }spondetur. Furtum, fortioriq́ue ratione rapina, peccatum est, idq́ue genere suo mortale. Probatur. Delictum mortale, vt identidem dicere consueuimus, inde perpenditur quòd charitatem extinguit, quæ vita est animæ: furtum autem est huiusmodi: ergo est mortale. Probatur minor. Illud delictum quod virtuti aduersatur, reipublicæ necessariæ, per quam scilicet pax quiesq́ue eius seruatur, extinguit charitatem: furtum autem aduersatur iustitiæ, in qua tota mortalium fides, humanaq́ue societas salua consistit. Nam per furtum ciues expelluntur iure suo, atque adeò pax ciuitatis perturbatur: est ergo contra charitatem: sed tamen tanto grauior rapina, quanto vis peior est fraude. Dictum autem est, genere suo, propter rationem explicari solitam in leuitate materiæ quæ culpam attenuat. ¶ Conclusio clarissima ac perinde omnibus compertissima est: sed tamen de furti comparatione ad alia crimina posset quis, neque immeritò dubitare, vtrùm{ Dubitatio. } sit genere suo omnium peccatorum contra Decalogum minimum, an peiorem obtineat gradum. Primùm enim defornicatione affirmat Martinus tract. de Tempe. quę{ Martinus. }stio. 2. minoris esse culpæ genere suo quàm furtum. Cuius potissimum fundamentum{ Prima ratio Martini. } est, quòd fornicatio non est natura sua mala, & ideo prohibita. Imò verò ob id tantùm est mala, quia prohibita: nempe lege veteri, Deuterono. 23. Non erit meretrix ex filiabus Israël: & noua, ad Ephes. 5. Omnis fornicator, aut immundus, aut auarus non habebit hæreditatem in regno Christi. Et eôdem applaudit Durandus. 4. Sententi. distinct. 33. quæsti. 2. Prętereà quia{ Secunda. } furtum est contra iustitiam, fornicatio autem non nisi contra temperantiam: nam qui fornicatur, vti ait Paulus, in corpus suum peccat: iustitia verò præstantior est: quin verò, vt libro. 3. definitum est, omnium moralium præstantissima. At verò diuus Tho{ S. Thomas. }mas. 2. 2. quæstio. 154. articu. 3. contrariam habet sententiam: nempe fornicationem genere suo grauius esse flagitium, quàm furtum. Nam de adulterio nemo dubitat, propter iniuriam quæ fit alteri coniugi. Et re vera hoc nemo sanè doctus negare potest. Et primùm ratio Martini ac Durandi peior est multò quàm eorum conclusio. Di{ Ad primum argumentum Martini. }cere nanque fornicationem non esse contra ius naturæ, error est hæresi proximus. Nam consequens inde protinus fieret, gentibus ante legem scriptam non fuisse delictum: quin verò neque post scriptam: quia lege Mosaica non tenebantur. Ratio ergo,{ Ratio sancti Thomæ. } vt fornicatio genere suo grauius sit peccatum, est quòd peccati grauitas potissimùm ex obiecto est perpendenda: malum autem fornicationis est nocumentum vitæ futuræ prolis. Nam quę ex vago concubitu nascitur, si ad rei naturam spectes, neque educari rectè potest, neque verò ali commodè: vita autem præstantius bonum est exterioribus bonis quæ furto auferuntur: quare fornicatio non solum natura sua est mala, verum & furto iniquior. Neque verò ratio quam contrà idem author obmolitur digna est morali philosopho. Ait quippe hoc esse accidentarium fornicationi quòd malè educetur alaturq́ue proles: nam potest fornicarius tum facultatem habere maiorem, quàm coniugatus: tum etiam propositum firmius alendi: quin verò ditandi suos liberos. Non inquam hæc ratio digna est philosopho. Quin verò id quod ipse dicit accidentarium est: hoc autem quod nos dicimus, conditioni vagi concubitus natiuum. Nam ex natura rei, qui non sunt matrimonio iuncti non possunt bene alere prolem. Et re vera si argutia Marti. vllius esset momenti, tunc sequeretur matrimonialem coniunctionem non esse vinculum naturale. Inde enim hoc habet quòd natura eius est, vt sit bene educatiua prolium. Et tamen vsu nihilo minùs accidit vt sæpe coniuges neque facultatem habeant neque verò voluntatem eas educandi. Est ergo existimandus actus ex natura & non ex accidente. Cùm ergo dicimus bonam educationem, naturalem esse matrimonio, non autem fornicationi, non de actione loquimur. Nam illa aliunde impediri potest: vt iam modò dicebamus, sed de naturali potentia. Quin verò & simplex per mollitiem pollutio, eo turpior est ac peior, non modò furto, verùm & fornicatione, quòd seminatio nemini licita est nisi ad fructus ferendos: quare illa, quia frustranea est, maiorem habet iniquitatem. ¶ Ad aliud ve{ Ad secundum argumentum Martini. }rò Martini argumentum responderi posset quòd quanuis fornicatio non esset contra iustitiam, non tamen inde sequitur non esse grauius: quia neque si iustitia sit præstantior virtus, fit consequens vt omne opus iustitiæ excedat quodcunque temperantiæ. quoniam satis est fornicationem esse contra melius bonum puta contra vitam. Sanior autem solutio est quòd fornicatio est etiam quodammodò contra iustitiam quæ erga futuram prolem seruanda est. Constituitur autem principaliter in specie intemperantiæ, non ex eo vt quosdam audiui, quòd præcipuè in illo actu consideretur delectatio: nam & eadem est pariter in adulterio præcipua: & nihilo minùs est contra iustitiam. Sed quia ille actus non est contra personam actu existentem: neque verò quæ præcesserit, sed contra illam quæ est tantùm in potentia. ¶ Aliter tamen nos possumus contra nos{ Obiicitur rursus contra præfatam veritatem. }ipsos arguere. Vitium furti expressè prohibitum est in Decalogo: non autem fornicatio: ergo furtum est peius. Mox. Nulla fuit vnquàm tam barbara gens quæ ignoraret furtum esse peccatum, quatenùs iniuriosum est: & tamen multæ ignorauerunt in lege naturæ fornicationem esse peccatum: imò verò vsque adeò aliquæ poterant esse agrestes, vt talis ignorantia esset illis inuincibilis: patentior ergo est culpa furti atque adeò grauior. Deinde. Furtum etiam nunc maiori infamia denotatur quam simplex fornicatio: est ergo fœdius ac perinde atrocius. ¶ Ad primum tamen respondetur{ Ad primam obiectionem } consequentiam esse nullam. Ponuntur enim, vt suprà diximus, in Decalogo præcepta quę apertam habent iniustitiam: sicuti adulterium: nihilo minùs fornicatio, quæ ad illam reducitur, peior est quàm furtum. Alioquin probares etiam furtum esse peius nefando crimine, quod illic non exprimitur. Ad se{ Ad secundum. }cundum respondetur, quòd quanuis furti nequitia apertior sit, non tamen inde sequitur esse peiorem. Nam etsi ratio iniustitiæ latentior sit in fornicatione, militat tamen contra maius bonum. ¶ Ad tertium denique{ Ad tertium. } negatur maioris infamiæ esse furtum quàm fornicationem: nam honestę mulieri pudentius est fornicationem quàm furtum fecisse, sed viri propter corruptissimam consuetudinem minoris illam æstimant. Et quanuis minoris esset infamiæ, non inde fit consequens vt sit minus peccatum: quoniam Gregorio autore peccata carnalia sunt minoris culpæ & maioris infamiæ quàm spiritualia. Et blasphemia citra dubium peior est furto: & tamen non de illa tam pudefiunt homines quàm de furto. ¶ Hac autem ve{ Pulchra limitatio præteritæ conclusionis. }ritate nihil obstante, nempe quòd fornicatio genere suo grauius sit peccatum, esse tamen potest in indiuiduo furtum quod sit longè fornicatione scelestius: vel ratione quantitatis, vel ratione illatæ vis: quin verò grauius quàm adulterium: vt si decem milia ducatorum quis deprędaretur. Quin imò & qui amplissimam domum ac familiam expoliaret grauius peccatum committeret quàm si faceret homicidium plebei hominis. Est enim fallacissima regula, collationem quæ est inter species virtutis aut vitiorum ad singula indiuidua applicare: quippe in quibus possunt esse aliæ qualitates augentes aut minuentes rationem virtutis ac vitij. Pari modo infamatio & contumeliatio genere suo grauior est furto ex obiecto. In summa, cùm bona externa sint inferiora quàm fama & vita, furtum genere suo minimum est peccatorum Decalogi. INter argumenta contra hanc conclusionem primùm facit diuus Thomas de furto filiorum Israël in Aegypto, quòd nullum fuit peccatum: sed iam libr. 2. satis dictum est illud nullam habuisse rationem furti. Nam præterquàm quòd Deus tanquàm rerum dominus citra vllam dispensationem potuit illos eiusmodi bonis donare, tanquàm rectus iudex soluit illis mercedem insumpti laboris in luto & latere. ¶ At verò vtrùm liceat princi{ Scrupulus. }pibus Deum in hoc imitari vt aliquid occultè præcipiant quod citra publicum tumultum ministri teneantur exequi: Verbi gratia: Si princeps præciperet aulico aut bonis aut vita quempiam priuatim expoliare, vtrum teneretur ille exequi. Respondetur quòd si{ Solutio. } dicta causa lataq́ue condemnationis sententia id faciat, citra dubium parendum ei est: quoniam expedit quandoque eiusmodi executiones, secretas esse. Et tunc illud non esset furtum, sed executio pœnæ. Quòd autem citra iudicij formam & ordinem id imperet, nefas est: neque parendum est illi: quoniam & princeps tenetur iudiciario ordine procedere. Siquidem non est Deus, qui errare non potest. Nisi forsan, quod quàm rarissimè accidere solet, in aliquo casu: qui cùm patentissimam haberet iustitiam, neque moras ferret, neque strepitum publicum. Quando verò publicitùs indicitur bellum, tunc nisi iniustitia causæ manifesta esset, iussio principis pacare debet militum conscientias, vt Aug. 23. q.{ Augustinus. Ad primum argumentum . } 1. can. quod culpatur admonet. ¶ Ad aliud verò quod primo loco posuimus argumentum de illo qui res suas proprias vel furatur vel rapit, ar. 1. partim dictum est, & partim modò dicendum superest. Restat enim dubium illic prætermissum vtrùm liceat cuicunque autoritate priuata id quod sibi debetur recuperare. Ad{ D. Thomas. } quod S. Tho. respondet negatiuè: nam si rem illam apud illlum deposueras quam ipso nescio furaris, aggrauas illum, vt tibi nescius furti restituere teneatur. Si verò ille contra ius vsurpauerat, inde peccas quòd transgrederis iuris leges, priuatim vsurpando iudicium quod publicæ potestati conuenit: quod quidem mortale delictum est: idque ciuili lege acerrimè prohibitum. ¶ Sed tamen operępretium est hoc{ Dubitatio. } locupletiùs explicare. Quid enim faciet miser qui nullatenùs res suas via iuris recuperare potest? Est nanque in regulis iuris lib. 6. quod nemo re aliena ditari debet. Respondetur ergo tam de culpa, quam de restitutione. Licèt namque cuique priuata autoritate sua capere, dummodo istę adsint conditiones. Prima, vt omni{ Conditiones quas adesse oportet vt liceat cuiquam priuata autoritate sua recuperare. } procul dubio certissimus sit rem sibi esse debitam: nam vbi quidpiam est dubietatis, nequâquam id licet iuris ordine prætermisso. Quapropter famuli siue principum siue inferiorum dominorum nullo iure possunt quidpiam furtim à suis heris surripere: eo obtentu quòd non satis pro suo seruitio & famulatu repensum est illis. Solent enim creberrimè hæc sibi apud confessarios obtendere. Quibus tamen respondendum est, quod si pretium illud de quo inter ipsos conuentum est non possunt alia via extorquere, possunt quidem id latenter eripere: illud autem auctarium quod famuli ipsi putant sibi insuper adhibendum, nequâquam: nisi vi aut fraude coacti à dominis fuerint seruire. Volenti namque non fit iniuria. Et ideo si non vis illo pretio seruire, abi. Secunda conditio est, vt omnia expertus certus sis te non posse via iuridica rem tuam recuperare. Nam aliâs publicæ potestati iniuriam faceres. At verò in tali casu distinctione opùs est. Aut enim impossibilitas illa inde nascitur quòd testibus instrumentisq́ue cares quibus ius tuum probare possis: & tunc nequâquam licet per vim res tuas surripere: nam vim inferre nemini priuatim licet, nisi vt vim vi in flagranti delicto repellat. Quare si alia via rem tuam acquirere nequis, nullum tibi restat remedium: potiùs nanque publicæ quieti consulendum est, quàm tuo priuato commodo. Quare vnusquisque sibi prouideat qua cautela res alienet suas. Si verò via latenti citra scandalum potes eiusmodi tibi debitum surripere, aut tibi compensationem facere, licebit quidem: dummodò periculum caueas nè debitor ille tuus restitutionem iteratò faciat. Et hoc quantum ad excusationem culpæ. Nam quantum ad restitutionem, dum modò tibi euidenter constet rem esse tuam, licèt contra ius non expectata publica autoritate etiam per violentiam illam debitori eripias, nihil restituere teneris. Neque ad excommunicationis censuras respondere cógeris: sed pœnas duntaxat condemnatus luere. Secundo modo contingere potest occludi alicui viam recuperandi rem suam, non quòd probationes non sint legitimæ, sed propter iudicis iniquitatem qui renuit causam decidere: tunc enim ratio apparentiùs euincere videtur, licêre etiam per vim vnicuique rem suam capere: nam princeps hac ratione potest alteri bellum indicere: nempe quia alium non habet iudicem qui ius sibi reddat suum. Nihilo minùs respondetur, neque tunc fas esse rem per vim patenter aggredi. Sed si latenti via eripi nequit, vel adeundus est superior, vel si nullum aliud remedium superest, potiùs ferenda est bonorum iactura, quàm vi rempublicam perturbare: vt in hac quæst. arti. 8. docere videtur diuus Thomas. Eò potissimè quòd similis casus vix contingere potest. Vbi tamen tam barbara esset respublica aut tanta tyrannide oppressa, vt nemo posset ius suum obtinere: tunc si citra armorum stridorem posset quis etiam cum aliqua violentia in suum se ius restituere, non prorsus esset iniquitas. Dico in ius externorum bonorum. Nam vindicare se, nullo casu liceret. Vt si iniuriam passus es, etiam si obtinere ius nequeas, nequaquam tibi licet illam priuatim vindicare. Neque simile est de principibus. Nam ille penes quem est summa reipublicæ, non solùm est eius iudex, verùm & externorum hostium ad iniurias, non modò propulsandas, verùm etiam vlciscendas. SEcundum autem argumentum materiam{ Ad secundum argumentum . S. Thomas. Duplex genus rerum inuentarum. } tangit inuentorum: ad quod sanctus Thomas per hanc distinctionem respondet. Sunt quæ dam inuenta quæ nullius vnquàm fuerunt propria: vt lapilli & gemmæ quas maritimum littus procreat. Et talium inuentores nulli restitutioni subduntur: quoniam quod nullius vnquàm fuit, occupanti conceditur. Instit. de rerum diuisio. §. feræ. &. ff. eodem titul. Atque eadem est ratio de inuentione vetusti thesauri: videlicet cuius domini nulla extare potest memoria. Nam iam tum ille thesaurus perinde habet atque aurifodina quam terra nutrit. Præterquàm quod legibus ciuilibus medietas domino agri adijcitur, perinde ac si eius fructus esset. Quod quidem ciuile ius vetutissimum esse ostendit Euangelica Parabola de inuentore thesauri in agro alieno, cui ad prudentiam apponitur quòd illud priùs coëmerit quàm thesaurum proderet: vt integer sibi obueniret. Sed aliæ sunt res inuentæ in terræ superficie, vel alibi recenter perditæ, aut depositæ, quarum idcircò domini aut hæredes superstites esse censentur. Et istæ, ait sanctus Thomas, accipi non possunt animo retinendi, nisi constiterit dominum pro derelictis eas abiecisse, secundùm verbum Au{ Augustinus }gustini. 14. q. 5. si quid inuenisti & non reddidisti, rapuisti. ¶ Est tamen exponentibus nobis per singula discurrendum. Et primùm quòd in littore maris lapilli inuenti, sint inuentoris, expressa est iuris definitio, Instit. de rerum diuision. §. lapilli. &. ff. eodem titu. l. item lapilli. Et ratio est, quia littora iure gentium manserunt communia. Atque idem est iuris naturæ iudicium de auri aliorumque metallorum venis, quæ sunt in visceribus terræ. ¶ Dubitare hîc tamen quis posset{ Dubitatio. } propter nostrates qui ad Occidentalem continentem auri gratia aduolant, an liceat cuicunque vnius nationis ad aliam quæsitum aurum peregrinari. Apparet enim id vni{ Ratio dubitandi. Responsio. }cuique eâdem ratione licêre postquàm iure gentium non fuerint res istæ diuisæ. Respondetur tamen hoc duntaxat iure non esse omninò licitum, nisi incolæ ipsi consentirent: aut pro derelictis eosdem thesauros haberent: nam regiones iure gentium diuisæ sunt: & ideo licèt gentibus illius regionis sint res illæ communes, tamen non possunt aduenæ incolis inuitis easdem res vsurpare. Neque enim valent Galli hac de causa ad nos penetrare, neque nos ad illos ipsis inuitis: sed hoc alius est loci disputare. ¶ De the{ De inuentione thesauri. }sauris autem, vt bene ait sanctus Thomas, eadem est ratio naturalis. Thesaurus enim est, vt habetur in. l. nunquàm. ff. de acquirend. rerum domin. vetus depositio pecuniæ, cuius non extat memoria, vt iam dominum non habeat. Quapropter illos thesauros capere nullam habet rationem furti: vt habetur. l. falsus. ff. de furtis. Et ratio eiusdem legis est quòd non fit furtum, nisi sit cui fiat. ¶ Quapropter qui in fundo suo eiusmodi thesaurum inuenit, inuentori conceditur: vt habetur Insti. de rerum diuisio. §. thesauros. &. C. lib. 10. de thes. l. vnica. At verò si quis id in alieno agro dedita opera inconsultoque domino illud quæritando inuenerit, iure ciuili, vt habetur eisdem proximis citatis legibus, totus thesaurus est domini fundi: quia inuentor fur reputatur. Si autem fortè aliud agens repererit, dimidiam partem, inquit lex, retinebit, atque alteram dabit domino. Idq́ue forsan ad seruandam pacem. Atque idem est ius de illo qui in ædibus quas emit thesaurum eiusdem generis inuenit: licèt sint qui id negent. Nam profectò eadem est ratio: etiam si eandem ob causam ædes emerit, eâdem vsus prudentia quam Christus in Euangelio laudi tribuit. Secùs aut si in muro domus, aut in eius penetralibus pecuniam aut aliud quidpiam repererit, quod antiquus possessor illic posuisset & per obliuionem reliquisset: tunc enim eiusdem possessoris est aut suorum hæredum: vt habetur in. l. à tutore. ff. de rei vendicatio. ¶ Hinc fit opinionem Paludani in. 4. dist.{ Paludanus. } 15. quæst. 3. dicentis iam ex consuetudine vniuersos thesauros, vbiuis reperiantur, esse principum, non esse auscultandam: vt bene ait Syluester in verb. inuentum. §. 13. quoniam{ Syluester. } talis consuetudo in republica bene instituta non est introducta. In Hispania nanque istæ leges citatæ ad literam seruantur: quare si contraria consuetudo alicubi obtinuit, est per vim, contra ius naturæ & gentium. Habetur enim Institut. &. l. citata, quòd Adrianus naturalem æquitatem sequutus, ei concessit qui thesauros inuenerit. Et. l. illa Codicis, de thesaur. Inuentori, inquit, liberam tribuimus facultatem, nè vlteriùs Dei beneficium inuidiosa calumnia persequatur. ¶ Vtrùm verò princeps quotam ali{ Quæstio. }quam ab inuentore exigere valeat, quis fortè dubitet. Respondetur autem nullam in{ Solutio. } tali exactione apparere iustitiam: & ideo in Hispania non est in vsu: neque vbi esset crediderim conscientias obligare, sed inuentorem secundùm ius commune posse bona conscientia possidere. Nam dictus titul. Institut. nihil meminit principis: sed vbi ait quòd qui repererit in loco alieno medietatem det domino, subdit quòd pari ratione si inuenerit in loco Cęsaris, dimidium det Cæsari: & si in fiscali loco vel publico det etiam medietatem fisco. Et idem legitur. l. non intelligitur. ff. de iure fisc. §. si in locis. Quæ quidem leges non loquuntur nisi vbi loca sunt propria principis aut ciuitatis. Quocircà princeps tanquam dominus non potest quidpiam exigere quando thesaurus infossus est in loco ciuis: nisi forsan ingruenti graui necessitate publica, tanquàm gubernator potuerit id genus tributi petere: quod nescio an satis probarem. ¶ De metal{ De metallorum venis. }lorum autem venis vsus iam obtinuit, vt pars quinta obueniat principi: eò quòd venæ illæ sunt res naturales, quæ quodammodò in bonum publicum metalla progignunt. ¶ Multò autem maius dubium est de rebus inuentis quæ non sunt thesauri, sed præsumuntur habere dominos. Est quippe ferè vnus consensus tam Theologorum{ Opinio communis de rebus inuentis quæ non sunt thesauri. } quàm Iurisconsultorum, vt Summistæ aiunt, verbo, inuentum: quòd sunt pauperibus restituendæ. Hoc autem primùm rei huius vt confessum supponamus, quòd inuentor sedulò tenetur dominum perquirere bona fide, & præconio publico, atque alijs vijs pro rei quantitate commodis: alioqui furti reus habebitur. Illa autem adhibita indagine, licèt ego non audeam contra communem opinionem asseueranter quidpiam affirmare, sunt tamen mihi grauissima argumenta quòd inuentor possit sibi in conscientia retinere. Probatur: Iure naturæ & gentium illa sunt{ Prima ratio authoris in proximam sententiam. } inuentoris: & nullum est ius, aut Euangelicum, aut ecclesiasticum, quod illa tribuat aut pauperibus aut cuiuis alteri: ergo potest inuentor sibi capere. Probatur prior præmissa. Res, vt libro. 3. dictum est, ius naturæ non diuisit, sed permisit in communi possideri: ius autem gentium, id cuius non extat dominus, primo occupanti permittit: res verò illa cuius dominus post legitimam diligentiam non compâret, perinde habet ac si nullius esset: ergo qui inuenit perinde acquirit eius ius ac si thesaurus esset antiquus. Enimuerò antiquitas nihil aliud præstat quàm quòd indicium est rem carere domino: hoc autem quod dominus non reperiatur, eodem modo est causa nè alicui fiat iniuria: quia non apparet cui furtum fiat. Quòd autem non sit positiuum ius quod hoc pauperibus tribuat, probatur. Nam Iuris prudentes nullum afferunt nisi cap. cùm tu. de vsuris. & similia, quibus vsuraria pecunia & simoniaca adiudicatur pauperibus. Iura autem huiusmodi non loquuntur nisi de rebus malè partis & acquisitis: vt habetur canon. Non sanè. 14. quæstio. 5. Inuentio auem non est iniqua acquisitio, sed licita: neque est clarum debitum sicuti quod mutuato aut credito recepisti. ¶ Secundò arguitur: An{ Secunda ratio }te legem euangelicam iure naturæ verisimilimum est res inuentas fuisse inuentoris: sicuti antiquos thesauros: nam iura non faciunt aliam differentiam quàm quòd si inueniantur res quæ dominos habere pręsumuntur, non capiantur nisi animo reddendi dominis. quod quidem ius solùm cogit vt dominus diligenter disquiratur. Hic enim est sensus legis, falsus. ff. de furt. quæ ait furti reum esse qui inuentum accipit animo non reddendi: etiam si dominum ignoret: nempè quia tenetur illum disquirere: quo vtique non inuento nihil loquitur de pauperibus: non ergò est cur in lege Euangelica debitum fiat iustitiæ illis conferendi. ¶ Sed ais eiusmodi res venire in ius commune reipublicæ, & ideo applicari pauperibus eius. Hoc autem profectò non satis probatur. Nam illud illic tantùm suprà ostendimus habere verum, vbi manifestum est quempiam aliquid debere ignoto domino: nempè quia iniustè accepit, vel sub fide reddendi: inuentio autem non est huiusmodi: imò beneficium est Dei, vt ait lex, rem aliquam reperire. Et profectò si eiusmodi res in ius commune reipublicæ vel pauperum cederent, non video cur non etiam & antiqui thesauri. Neque obstat si dicas illum qui inuenit non amittere ius suum, sed velle vt des pauperibus, vt in eius bonum spirituale cedat. Nam si eo ipso quòd reperiri non potest, nulla ei fit iniuria, eo ipso caret executione iuris petendi. Item si constat mihi eum qui perdidit esse Turcam, quid illi proderit dari pauperibus? non ergò succedit ius pauperum propter bonum perdentis: poterat enim esse iniquus: sed aliunde scilicet, quia sunt bona redundantia in republica. Quod tamen non satis probatur, cùm non probetur esse debita. Et est{ Altera ratio ad idem. } porrò mihi magnum argumentum, diuum Thomam nihil hîc de pauperibus meminisse: sed id tantùm ait, quòd inuentor qui bona fide credit res haberi pro derelictis, non committit furtum sibi retinendo: & certè facta diligentia, pro derelictis habentur. Nam loquitur iam tunc non de thesauris, sed de illis rebus quę de propinquo dominum habuerunt. Argumenta verò quæ ex Augustino & Hieron. 14. quæst. 5. afferuntur, nihil conuincunt. Ait inquam August. si quid inuenisti & non reddidisti, rapuisti. Et Hieron. can. multi. Peccatum, inquit, simile rapinæ est si quis inuenta non reddat. Planè tamen intelligunt quando dominus haberi potest: & mala fide non inquiritur. ¶ Concludamus er{ Sententia authoris. }go primùm, quod vbi inuentor indigens esset, capere tutò potest vel totum inuentum vel partem pro sua necessitate: id quod & fautores contrarię opinionis etiam fatentur: vt patet apud eundem Syluest. loco citato: dummodò id faciat de consilio prælati aut confessarij. quanuis neque id forsan sit necessarium. Secundò, si qui inuenit est diues, consilium est saluberrimum res inuentas quarum domini haberi non possunt, in pauperes aut in publicos piosque vsus erogari. Nam vti ait Greg. Timorati animi est, ibi culpam agnoscere, vbi culpa non est. At verò an sit necessaria præceptio, non satis audeam affirmare. Qui autem id adstruxerit, per hoc suam tuebitur opinionem, quòd iure naturæ illa quæ in republica redundant sunt indigentium, vt statim articulo proximo dicemus: quòd autem illa redundent inde quodammodo apparet, quòd non habent certos dominos: præsumuntur tamen habere aliquos: quod antiquis thesauris non conuenit. AD tertium argumentum respondetur, quod{ Ad tertium argumentum . } furtum censetur non grandis culpæ dupliciter. Primò ex parte subiecti: quia ex necessitate furantis alleuiatur. Prætereà quia sicut proximè diximus, genere suo est minimum respectu aliorum mortalium. Vnde ibîdem subditur, fur deprehensus reddet centuplum: qui autem adulter est perdet animam suam. ¶ Ad secundum autem membrum respondetur, tam tenue tamque exile posse contingere furtum vt non sit mortale: proptereà enim dictum est, genere suo esse mortale. Ratio hinc autem dubitandi resurgit, quomo{ Dubitatio. }dò sit perpendenda furti quantitas quæ culpam non habet nisi venialem: respectiuéne, an absolutè. Enimuerò cùm grauitas furti ex damno dato sit perpendenda, & indigo,{ Ratio hæsitandi. } verbi gratia, plus noceas vnum suffurando quadrantem, quàm prædiuiti à quo ducatum eriperes, consequens fieri videtur vt respectiuè sit æstimanda. In contrarium autem arguitur, quod si id verum esset, consequeretur, furari à Cæsare centum aureos nunquam esse mortale delictum: quoniam longè minus damnum inde ipse accipit, quam misera vetula cui duo minuta raperes: quandoquidem & in Euangelio ob id cumulatiùs commendata est eleemosyna illius anus, quòd plus respectu suæ facultatis in gazophylacium misit. ¶ Lis tamen hęc sic per distinctionem dirimitur. Est{ Distinctio. } enim aliqua pecuniæ quantitas tanta, quæ per se absque vllo personæ respectu causa est in furto peccati mortalis. Vt si verbi gratia dicamus duo trésve aurei ducati: quare etiam si à Cæsare surripiantur, licèt illos ipse flocci pendat, nihilo minùs crimen est. Sed alia est tam exigua summa quæ secum ipsa non habet tantum culpæ: sed nihilo minùs ob paupertatem possidentis fieret mortale: vt si argenteum nummum aut duplum à misero surriperes. Augescit autem prætereà damnum, etiam si per se parùm sit, dum causa est maioris: vt si lora boum rumpas quam ob causam agricola diurnas operas perdit: aut aliud vile instrumentum ab artifice detrahas, cuius causa ab opere cessat. ¶ At verò forsan quis arguat,{ Obiectio. } nunquam quantitatem furti tam pusillam esse posse, quin crimen sit mortale: Primò ex iure canonico, puta ex Hierony. 14. q. 6. can. fin. vbi{ Hieronymus. } ait furtum non solum in maioribus, sed in minoribus etiam iudicari. Deinde iure ciuili ex Inst. de rerum diui. §. Gallinarum. Vbi de gallinæ furto etiam datur actio. At verò ad Hieron.{ Solutio. } respondetur quòd loquitur quando animus adest nocendi in maioribus: sic enim continuò subdit, Non enim quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur. Ius autem ciuile nihil aliud habet, quàm quod aucupium domesticarum auium sit furtum: sed tam parum esse posset, vt ridiculus haberetur qui de illo ageret in iudicio. ¶ Adiecit autem in calce solutionis D. Thom. quòd qui habet ani{ D. Thomas. }mum furandi & inferendi nocumentum proximis, etiam in talibus minimis potest peccare mortaliter: sicut in solo cogitatu per consensum. Sunt tamen amphibola verba, & ideò anceps sententia. Ait ergò Caiet. non{ Caietanus. } esse sensum D. Tho. vt particula, in minimis, referatur ad nocumentum, quasi docuerit vt qui animo intendit in minimis nocere, mortaliter peccare posset. Est enim talis sensus, vt ipse putat, rationi dissonus: sed ait id tantùm voluisse quòd qui habet animum nocendi simpliciter, etiam si noceat in minimis peccat mortaliter propter extendentem se animum ad maiora. At verò etsi mens Diui{ Mens sanct. Thom. } Tho. non sit adeò perspicua, id tamen quod Caiet. refûtat crediderim ego contrà esse verum. Etenim si noui pusillanimi hominis ingenium qui minimis maximè offenditur, atque animo perturbatur & affligitur, & fortè ad iracundiam concitatur, profectò si haberem ego animum ei nocendi per illa minima, charitatem violarem, & amicitiam: nam de hoc esset ille mihi inimicus, atque adeò mortaliter delinquerem: idque non solùm re eum lædendo, verùm etiam verbo & gestu. Dico minima, quibus homines angusti cerebri vehementer offendi consueuerunt: nam tam pusilla esse possent, vt ludibrio haberetur qui inde se reputaret offensum: & tunc eiusmodi læsio non esset culpa. ¶ Sed aliud prætereà{ Obiectio altera. } argumentum restat, quod rem hanc furtorum paruularum rerum facere potest dubiam. Si paruum furtum non esset mortale, sequeretur quod neque si multoties iteraretur ad tantam culpam posset ascendere, vt esset mortale: nam peccata venialia quantumuis multiplicentur, vt sana habet Theologorum opinio, efficere nequeunt mortale. Contingeret enim tunc transitus de genere in genus. Consequens tamen est falsum. Nam etsi famulus nunquam nisi minimum quadrantem ab hero vno furto surripiat, tamen dum centies id mutiplicat, reus furti iudicatur. Ad{ Solutio. } hoc respondetur consequentia perempta. Nam etsi pluralitas peccatorum venialium nunquam sit mortalis, nihilo minùs quando summa rerum incipit esse magna, tunc actus ille, etiam si non sit nisi acceptio vnius quadrantis, quia accessio damni est ad præcedentia, fit mortalis. ¶ At verò videre videor stu{ Replica. }diosum lectorem contra hanc solutionem sic resurgentem. Sequeretur saltem quod si eiusmodi furta idem fur non ab eisdem personis faceret, sed à diuersis ita vt ab vno caperet obolum atque ab alio, ac subinde ab alio quadrantem aut aliam paruam monetam, nunquam mortaliter peccaret. Probatur: quia nemini dat graue damnum. Neque verò vlla est redargutio quòd ipse recipit grande lucrum: nam furtum non est æstimandum ex accedente furi lucro, sed ex damno dato. Si autem consequentia cum consequenti concedas, admittis posse furem aliena substantia citra peccatum mortale ditari: atque adeò patrocinium præstares istis publicis coëmptoribus qui diuersos in paruis defraudant. Nam secundum tuam opinionem non peccarent mortaliter. Respondetur ergò quòd quanuis à diuersis exigua quis suffuretur, tamen cùm summa incipit crescere, actus iam vnus furandi pręcedentibus accedens efficitur mortalis: nam, vt modò dicebamus, quantitas quæ per se est magna absque vllo personarum respectu, siue à diuite accipias siue à pluribus, per se constituit peccatum mortale. ¶ In quarto argumento tan{ An fures licite suspendantur. Scotus. }gitur an capitale supplicium quod furibus decretum est, sit licitum. Et potest quæstio vel de potestate interrogari, vel de vsu. Scotus nanque, quem quæst. 1. retulimus, arbitratur talem potestatem non esse penes rem publicam: quia non valet, inquit, quenquam morti addicere, nisi in casibus expressis antiqua lege. Hoc autem satis illic me arbitror expugnasse. Potest enim iure naturæ, quod nusquam diuinitùs reuocatum est, publica vlcisci scelera prout viderit salubriùs expedire. De vsu tamen, an videlicet furti grauitas id mereatur, alia est quæstio: nam cùm bona exteriora non sint tanti habenda præcipuè inter Christianos, quos Christus admonuit vt petenti pallium relinquant & tunicam, non apparet ratio vt pro furto vita exigatur. Accedit & ius commune. Nam cùm antiquitùs pœna illa in legibus extaret, posteà visa est atrox: quare cautum est nè vllus de simplici furto capite plecteretur: vt habetur. l. sed nouo iure. C. de seruis fugit. & in Authen. vt nulli iudici liceat habere. etc. colla. 9. Sed publici tantùm latrones digni illa morte censentur. Et re vera sæculo sancti Thomæ non erat in vsu simplices fures, sed tantùm latrones ad furcas suspendere. Nam ait non esse infligendam pœnam pro quolibet peccato mortali, sed pro eo quo damnum datur irreparabile: quale non est furtum. Quin verò in Hispania ius olim istud seruabatur: vt patet par. 7. titulo. 14. l. 18. sed tantùm suspendebantur sacrilegi qui sacra deprædabantur, atque alij id genus. Posteà verò crescente perditorum hominum audacia, auctæ sunt pœnæ. ¶ Et arbitror Bal. in causa fuisse huius suppli{ Sententia Baldi. }cij: qui super eâdem lege, Sed nouo iure. duo asseruit. Primùm quòd etsi pro simplici aut geminato furto non sit fur morte dignus, tamen triplicatum iam reputatur latrocinium. Secundò inde infert quòd quando vnum ingens est, tunc tribus æquipollet. ¶ Porrò au{ Prima obiectio aduersus sententiam Bald. }tem vt nihil ego contra leges obmurmurem, tamen ratio Baldi nulla est. Primùm enim latrones non sunt censendi ex actuum solùm frequentia, sed ex modo: nempè quia vim inferunt & rapinis perturbant rempublicam, atque illi duntaxat iure deputantur neci: fur autem licèt identidem peccet, si tamen id semper latenter, ita vt neque publicas vias obsideat, neque irruptionem in ædes faciat, nec cædem offerat, non censetur latro. Quare gaudere debet priuilegio ecclesiastico si se in sacrum recipiat. Atque adeò multò minoris probabilitatis habet secundum assertum: quòd quia ingens furtum æquipollet tribus, dignum sit morte. Nam licèt æquipolleat in{ Secunda. } quantitate, non tamen in modo: vt reputetur latrocinium. Quanuis propter insignem audaciam imaginem eius gerat. Id autem quod tandem pro ratione asserti sui adducit: videlicet propter enorme delictum licêre leges transgredi, indignum est iurisperito: nam transgredi leges peccatum est: & peccatum licere non potest: sed forsan transgressionem appellat dum fit aliquid contra verba legis, non tamen contra mentem. Id veruntamen insuper adnotandum hîc est, quod Baldi aut cuiusvis alterius doctoris assertio nullatenùs haberi potest pro lege: imò verò neque dictum ipsorum Iurisconsultorum: nisi aut principis authoritate aut reipublicæ more & vsu eorum documenta pro legibus recepta sint: quippe cùm, vt lib. 1. demonstratum est, sola autoritas publica valeat legem condere, quæ vim habeat coërciuam. ¶ Est ergò iam receptissimum{ Vsus iam recepit sententiam Baldi. } vt fures pro simplici aut geminato furto, si non est magnum, aut flagellis cæsi, aut aures recisi, seu ferro inusti relegentur. Pro trino verò aut pro vno enormi ad furcas suspendantur. Quæ quidem lex etiam Hispanis in more est: vt patet in lib. 4. regalis for. titu. 15. l. 6. qui furatus fuerit. 40. dipondia, nouies tantundem soluat. Quòd si iteratò simile committat furtum, occidatur. Tametsi sub illo rigore non sit nunc eadem lex in vsu, vt pro decima parte vnius ducati quis suspendatur. Pluris enim tunc fortè æstimabatur illa quota, quàm nunc duplus ducatus. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm ei qui egestate premitur furari liceat. Postquam tam stricto iure ostensa est iniquitas furti, disputare conuenit an aliquis sit inde excipiendus casus: saltem vbi extrema necessitas ingruit. Et ar{ Primum argumentum à parte negatiua. }guitur primò à parte negatiua, de illo cap. suprà citato, si quis. extrà, de furt. vbi habetur quòd si quis propter necessitatem famis furatus fuerit vestem, cibarium, vel pecus, pœniteat hebdomadas tres: quod non iuberetur nisi furtum tunc illicitum esset. ¶ Secun{ Argumen. 2. }dò idem arguitur ex Arist. 2. Ethicor. vbi ait quædam esse quæ confestim nominata conuoluta sunt cum malitia: & subdit exemplum in furto: vbi significat esse intrinsecè malum, atque adeò nullo fine nullaque de causa reddi posse licitum: cuius est in mendacio similitudo. ¶ Tertiò: homo debet proximum sicut{ Argumen. 3. } seipsum diligere: nemini autem ad succurrendum per eleemosynam proximo licitum est furari, vt libr. contra mendacium admonet August. ergo neque ad subueniendum sibi. ¶ In contrarium autem est quòd in necessitate, vt axiôma habet vulgare, omnia sunt communia. AD quæstionem tribus conclusionibus respondetur. Prima. Res quæ homini re{ Conclusio responsiua. Ambrosius. }dundant, pauperum sustentationi iure naturæ debentur. Authoritas est Ambrosij quæ inter decreta refertur, distin. 47. esurientium panis est, quem tu detines: nudorum indumentum est, quod tu recludis: miserorum redemptio & absolutio est, pecunia quam tu in terra défodis. Ratio autem naturalis sic colligitur. Nullum ius gentium aut humanum naturali potest aut diuino derogare, cùm hæc superiora sint: iure autem naturæ, diuinaque prouidentia institutum est vt res inferiores hominum necessitati subseruiant, propter quos conditæ sunt: ergo vbi res huiusmodi redundantes possessori non seruiunt, nullo humano iure vetari potuit quo minùs in egentium vsum veniant. ¶ Secunda conclu{ Secunda conclusio. }sio. Hoc tamen non obstante nemo citra extremam necessitatem ei cui affluunt, eripere sua bona potest. Probatur: quoniam & si locuplex ille eadem teneatur bona diffundere, sunt tamen multi egeni, diuersis locis & temporibus occurrentes, quibus ideo charitatiuam illam erogationem per possessorem fieri conuenit. ¶ Tertia conclusio. In extre{ Tertia conclusio. }ma necessitate, puta vbi euidens & vrgens est, tunc calamitosus ille licitè potest alienis rebus sibi succurrere: siue clam sublatis, siue palàm. Conclusio sæpe iam est à nobis asserta: quoniam tam innatum est homini ius seruandi sese vt illi alia cuncta cedant. ¶ Primam{ Primæ concl. declaratio. } istarum conclusionum non intelligas obligationem sonare iustitiæ, sed tantùm misericordiæ: vt libr. 4. q. de diui. rerum adnotauimus. Nam postquàm diuisæ sunt res, quisque est suarum dominus: eatenùs tamen persistit naturale ius commune, vt qui abundat, esse debeat in egenos beneficus. Qua ratione inde enascitur veritas conclusionis secundæ: nempè vt nemo quanuis grauiter patiens, possit à diuite furari. Neque valet argumentum : Diues in tali casu (nempè grauis necessitatis) tenetur egenti erogare, iuxta illud Ioan. in sua canonica, Qui viderit fratrem suum necesse habere & clauserit viscera sua ab illo, quomodò charitas Dei manet in illo? ergo ille potest sua authoritate eripere: quoniam obligatio illa non est iustitiæ, sed charitatis, ad quam nemo inuitus cogi potest. At verò materia hæc de eleemosynarum obligatione non est præsentis loci. Tractat enim eam Diu. Tho. 2. 2. q. 32. ¶ Circa tertiam autem conclusionem, quæ ad rem attinet præsentem, dubium est quænam necessitas sit extrema{ Quænam extrema necessitas dicatur. } iudicanda. Vtrùm ea tantùm cùm quis iam iam aut fame strangulatur, aut frigore aliáve calamitate absumitur. Videtur nanque nomen ipsum, extrema, id designare. Respondetur{ Responsio. } tamen non eam, vt vulgus arbitratur, expectandam esse. Sunt enim qui eam vocant extremam necessitatem cuius impossibile est tunc remedium. ille ergo censetur articulus necessitatis extremæ quando vides fratrem periculo appropinquari incurabilis infirmitatis, aut alîus miseriæ quæ homines solet conficere. ille inquam dum præueniri potest cauerique summa miseria. Necessitas verò quæ in periculo hominem constituit honoris, licèt non censeatur extrema, est tamen profectò grauis: quæ eum quæ facultatem habet opem ferendi sub reatu mortalis culpæ obligat. ¶ Quid autem si puella in periculo versetur amittendi pudoris ob victus inopiam? Videtur nanque & illam censeri extremam: quippe qua non modò honor, verùm & salus animæ periclitatur. Respondetur nihilo minùs quòd quanuis illustre sit misericordiæ officium eiusmodi miseris in orphanitate periclitantibus subuenire: non illa tamen censetur extrema vt possit puella alienum rapere: quoniam nulla est necessitas quæ cogere possit illam vt suî copiam alteri faciat: aliâs consensus ille non esset peccatum: sed perire potiùs debet quàm delinquere. Sunt autem ciuilia iura quibus iubetur vt extremè patiens ad publicum magistratum anteà recurrat quàm aliena priuatim capiat. Hoc autem intelligendum est quando commodè id fieri potest. ¶ At verò non deerit forsan qui{ Obiectio aduersus responsionem. } contra nos in præsentiarum insurgat. Diximus enim tum aliâs sæpe, tum paulò antè, neminem ad id cogi posse ad quod sola charitate tenetur: sed ad id tantùm ad quod de iustitia obligatur: extremæ autem necessitati nemo tenetur succurrere nisi ex charitate: nam si obligatio esset iustitiæ, ille qui tunc non succurreret, teneretur ad restitutionem, quod non conceditur: ergò neque publica potestas compellere tunc quempiam iure potest, neque qui in periculo est quippiam alieni priuatim capere. Respondetur parùm referre an{ Solutio. } dicas in tali necessitate aliquam iustitiæ rationem intercedere: propriè tamen profectò non est nisi misericordia: strictissimè tamen obligans. Quòd autem coactio tunc locum habeat, est propter singulare ius quod cuipiam competit suam seruandi vitam. ¶ Appendenda hîc erat disputatio, an qui in articulo necessitatis alienum rapit, arridente fœliciùs posteà fortuna, teneatur id restituere: nisi iam satis libro præcedenti sub titulo de restitutione, eadem à nobis absoluta esset disputatio. AD Canonem igitur adductum in primo{ Ad primum argumentum . } argumento responsum illic est quòd intelligitur de necessitate quæ non est extrema: vbi aliqua est culpa furari. ¶ Ad secundum{ Ad secundum argumentum . } concedimus ingenuè, furtum esse actionem intrinsecè, malam: imò talem, vt lib. 2. diximus, in qua Deus, vt legis naturę lator, dispensare non possit. At verò sicuti de prohibitione homicidij diximus quod illa generalitate, Non occides, eò quòd præceptum est naturale, non includuntur casus quos ipsa natura includere non potest: neque in illa, Non iurare omninò: sic neque prohibitione furti vetari potuit acceptio rei alienæ quam natura ipsa hominibus indulsit. Quocircà eiusmodi acceptio non est furtum, sed acceptio rei à natura concessę. ¶ Ad tertium denique respon{ Ad tertium argumentum . }detur cuique pari iure licêre in eâdem necessitate alienum rapere vt indigenti succurrat. Sed citra illam vetat August. eleemosynas de rapinis fieri. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm rapina vllo pacto fieri poßit citra peccatum. ETSI furtum in extrema necessitate licitum sit, tamen quia rapina atrocius est crimen, videre restat vtrùm & illa quoque aliquando sit licita. Argui{ Primum argumentum. }tur enim à parte affirmatiua. Præda illata vi, fit, quòd rationem habet rapinæ: prædam autem accipere ab hostibus licitum iudicauit in libr de Patriar. Ambro. vbi ait: Cùm præda fuerit in potestate victorum, decet militarem disciplinam vt regi seruentur omnia: scilicet tam ad belli sumptus quàm ad militum præmia: ergo rapina est aliquo casu licita. ¶ Secundò arguitur. Terrarum principes{ Argumen. 2. } multa à suis subditis inuitis extorquent, quod effigiem præ se fert rapinæ, & tamen graue est illos delictores censere: ergo rapina non est vbique mortale crimen. ¶ Tertiò argui{ Argumen. 3. }tur Id quod possessoris non est, licitè ab illo aufertur: infideles autem iniusti sunt suarum rerum possessores: secundùm illud Augustini in epistola ad Vincent. Donatist. Res falsò appellatis vestras, quas neque iustè possidetis, & secundùm leges terrenarum legum amittere iussi estis: ergo licitum apparet ab ipsis eadem eripere. ¶ In contrarium est quod tanquam de re iniquè parta prohibetur sacrificium vel oblatio de rapina fieri: secundùm illud Esa. 61. Ego Dominus diligens iudicium, & odiens rapinam in holocaustum. AD quæstionem tribus conclusionibus respondetur. Prima. Rapina nullatenùs{ Prima conclusio. } est licita, neque priuato neque publicæ potestati: itaque sicut furtum nunquàm est licitum: & vbi acceptio rei alienæ licita est, non habet rationem furti: sic, imò efficaciori ratione de rapina censendum est. Probatur: quicquid nomine suo innatam habet rationem iniustitiæ, est sic intrinsecè malum, vt bene fieri nequeat: rapina autem idipsum sonat quod violenta acceptio contra iustitiam: sicuti furtum, id quod fraudulenta: ergò rapina neutiquàm esse potest licita. ¶ At verò ad maiorem huius explicationem adhibentur aliæ duæ. Secunda ergo conclusio est. So{ Secunda conclusio. }la respublica & princeps qui eius gerit vices per violentiam potest citra iniuriam aliquid à suis ciuibus extorquere: quicunque verò priuata authoritate per violentiam aliquid rapit, raptor est & latro, atque adeò huius iniquitatis reus. Probatur vtraque simul pars. Violentiam inferre proprium est publicæ autoritatis munus: nam violentia idem est quod coactio: vis autem coactiua solùm in republica residet atque in principe qui eam repræsentat: sicuti non nisi totum animal potest cogere membra. Est enim hæc potestas ab ipsissima natura concessa ad cohibendos homines à malo, adducendosque in bonum: quæ quidem concessio, vt suprà diximus, non expediebat priuatis fieri, proptereà quòd permaturo iudicio mandari debet executioni. Ex quo fit vt violentia in principe, si via & ordine fiat, non habeat rationem rapinæ: nempè si vel contra externos hostes, vel contra internos maleficos illa ex legis præscripto vtatur: in persona verò priuata semper eiusmodi violentia rationem habet rapinæ. Atque hac de causa, articulo tertio etiam illi cui constat rem ab alio possessam, suam esse, idq́ue legitimè probare potest: tamen præ iudicis iniquitate nequit obtinere: negauimus per vim posserem aggredi. Quòd si eum saltem obieceris, qui extrema patitur, illum arbitror iure ipso naturæ exceptum esse ab hac lege. Adeò enim vitæ conseruatio naturalis iuris fastigium tenet, vt violentia tunc non sit rapinæ charactêre denotanda. ¶ Tertia conclusio. Si princeps,{ Tertia conclusio. } aut iudex, aut alius quiuis magistratus sua abusus potestate per violentiam quidpiam à ciuibus rapuerit, insigne rapinæ scelus committit: & ad restitutionem tenetur. Tanto enim impudentiùs ac scelestiùs eiusmodi potentatus peccant quanto sanctiori fide iustitiam, cuius custodes existunt, erga omnes deberent immaculatam seruare. DE conclusionibus istis nulla est ambiguitas præter illas quæ per proposita argumenta insinuantur. Et quidem ad primum{ Ad primum argumentum S. Thom. respondet. } de bellica præda respondet diuus Tho. si iustum est bellum prædam esse licitam, neque ad restitutionem obligare. Tametsi peccatum cupiditatis contra charitatem committi etiam tunc possit: dicente Augustino in lib.{ Augustinus. } de verb. Domini. propter prædam militare, peccatum est. Si verò bellum est iniustum, rapina committitur. ¶ Bellum autem iniustum,{ Bellum iniustum ex triplici capite. Primum. } sicuti lib. 3. de iudicio diximus, ex triplici capite contingit. Primùm ex autoritatis defectu: nam soli principes habentes merum imperium ius habent bellum aut indicendi, aut gerendi: reliqui verò magnates & potentatus regibus subditi, non item: sed tantùm violentia possunt vti in malefactores sibi subditos. Quare si extraneos armorum vi impetant, ceu priuatæ personæ censendæ sunt, & rapinam committunt: quanuis alio{ Secundum. }quin iustam haberent causam. Mox ad belli ęquitatem requiritur causa, non qualiscunque, sed digna pro qua tam ingentia pericula subeantunr, tamque calamitosæ atque exitiosæ reipublicæ perturbationes concitentur. Bellorum nanque tumultibus non solùm prophana omnia, verùm & spiritualis reipublicæ salus, & sacra omnia, & fides ipsa, periclitantur. Tertiò requiritur forma iuris, eademque tan{ Tertium. }to exactiùs quàm in priuatis iudicijs, quanto periculosiùs de summa boni publici agitur: nempe vt nisi cunctis pacis rationibus priùs oblatis, non indicatur, neque vlteriùs proferatur, quàm fert æquitas. Sed de hoc aliâs. Præda ergo belli iusti non solùm ad resarcienda damna, verùm vt inter milites distribuatur licita est. Et quanuis principi cura præcipua incumbat merita perpendendi iustitiæ belli: qua vtique ratione licèt ipse iniustum bellum conflet, milites nonnunquàm excusantur: tamen tam aperta esse posset iniustitia, vt etiam ipsos subditos excusatione nudaret. ¶ Ad secundum argumentum de prin{ Ad secundum. }cipibus & magnatibus conclusiones ipsæ satis respondent: nempe quod si violentia vtuntur ad extorquendum ea quæ ad bonum commune conferunt, non est rapinæ crimen. Si autem vltra ius aliquid insuper exprimant, non sunt à crimine liberi: imò tanto nequiùs delinquunt quanto eorum potestati non est qui resistere possit. Vnde August. 4. de Ciuita. Dei: Remota iustitia, quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia latrocinia quid sunt nisi parua regna? Et Ezechiel. 22. Principes eius in medio eius quasi lupi rapientes prædam. Quo fit vt etiam ad restitutionem teneantur. ¶ Tertium argumentum latissi{ Ad tertium. }mam, & his temporibus, nescio an dixerim necessariam disputationem offerebat de iure bellandi contra infideles: propter illum Occidentalem Orbem, quem nostrates nostro sęculo repererunt: sed bona causa, vt præcedenti libro sub titulo de dominio diximus, in hoc opere ab huiusmodi disputatione supersedimus. Dabimus autem, si Deo dante nobis licuerit, libellum de Ratione promulgandi Euangelium: vbi hęc, si non pro rei dignitate, pro nostro tamen captu tractare adornamus. Interim tamen ad interpretandum Augustinum satis fuerit adnotare triplicem{ Infidelium ordo triplex. Primus. } esse infidelium ordinem. Quidam enim sunt qui iure & facto sub ditione Christianorum principum vitam degunt: quales olim erant in Hispania Sarraceni & Hebræi: & nunc in Italia & Germania perseuêrant Iudæi. Et de istis nemini in dubium venit, quin valeant Christiani principes lege in eos agere, suisque adeò priuare bonis. Veritas enim hæc latè patet, tam in Decretalibus sub titu. de Iudæ. & Sarr. quàm in Decretis, dist. 54. His proximè accedunt hæretici qui ex nobis, vti ait Ioannes, exierunt. Ac de his propriè loquebatur Augustinus. Erat enim eis sermo contra Donatistas: quos quidem vniuersim hæreticos patentissimum est tam canonico quàm ciuili iure suis multari bonis: vt patet cap. Cùm tu. de vsur. lib. 6. ¶ Alij sunt infideles qui li{ Secundus. }cèt non de facto, tamen de iure Christianis principibus subduntur: saltem quantum ad regnorum suorum possessionem: nempe qui terras vi possident quæ olim sub ditione nostra fuerant: vt sunt Afri, Sarraceni, ac Turcę Græciam tyrannide possidentes. Et de istis certum etiam est posse bello à nobis lacessiri, atque adeò eisdem regionibus expoliari. Nihilo minùs priuata authoritate nullus nostrûm per eos transitum faciens eorum bona aut deprædari aut diripere valet. Tum quod præter regiones bona domestica quę sua industria lucrantur, sua sunt: tum præcipuè quod ad subigendum illos authoritas publica requiritur. Quare nemo nisi facultate & concessione principis potest illis molestus esse. ¶ Infideles autem tertij ordinis sunt, qui neque{ Tertius ordo. } iure neque facto nobis subditi sunt: neque verò nobis infesti: quales sunt illi qui vel Christianum nomen non audierunt, vel quod eôdem recidit, per obliuionem omni memoria superiorem excusantur. Tametsi propriè excusatur nemo: quia cùm vniuersus orbis teneatur fidem dum eius prædicationem audierint, suscipere, si rectè seruassent naturæ legem, Christus illis via aliqua sua irradiaret fide: licèt excusari dicantur eò quòd dum nihil de ea audiunt, sua infidelitas non est peccatum. Et de istis contestari lis solet, vtrùm liceat nobis illos bello petere. Et quidem Caietan.{ Caietanus. } hîc inter interpretandum sententiam diui Thomæ negat vllum Christianis fauere ius illos de suis sedibus ac possessionibus deturbandi. Quoniam vt S. Tho. 2. 2. q. 10. arti. 10. ait, Fides naturam non tollit, sed perficit: atque adeò possessiones quarum mortales iure gentium potiuntur nemini aufert: eò potissimùm quòd species infidelitatis negatiuæ, scilicet eorum qui de Christiano nomine nihil audierunt, neque est peccatum, neque adeò vllo supplicio digna. Imò verò ait quòd neque olim filios Israël vllis infidelium bellum indixisse legitur: eò solùm quòd infideles essent. de quo apud aliquos malè intellectus, malè audit. In primis enim non negat licitum eis fuisse infideles propter idololatrîam Dei iussu debellare: sed tantum negat eò solum quod infideles essent, nempe negatiuè: hoc est, eò solùm quod fide carebant debellatos: secùs ob idololatrîam. Prætereà si de bello contra possessores illos terræ promissæ gesto loquatur, sanum etiam potest habere intellectum. Video nanque nonnullos digladiari vtrùm gentes illas Deus pellere suis sedibus iusserit ob sua ipsarum scelera atque idololatriæ impietatem, an verò solùm vt pollicitationem impleret quam Abrahæ fecerat & semini eius, tradendi eis regionem illam. Cùm tamen proculdubio certo certius sit, vtranque fuisse causam. Est enim illic & gentium expulsionem considerare, & introductionem diuini populi. Et quidem expulsionis causa iustissima, fuerunt sua crimina: introductionis autem, promissio illa populo facta. At verò cùm Deus vniuersos idololatras totius orbis eodem iure potuisset extinguere, illos tamen singulariter inde expulit vt illic suum plantaret populum. Quare fortè non solùm ob idololatriam, sed vt Deus impleret promissum, illud imperauit bellum. Atque hunc arbitror legitimum sensum illorum verborum Deuteron. 9. vbi ambæ copulantur causæ: Quia illæ (scilicet gentes) egerunt impiè, introëunte te deletæ sunt: & vt impleret verbum suum Dominus quod cum iuramento pollicitus est patribus tuis. ¶ At verò quæstionis punctum, vtrùm nobis liceat infideles tertij ordinis qui nihil contra nos moliuntur bello petere, non in hoc consistit, quòd impietas idololatriæ, aliorumque suorum scelerum immanitas digna sit morte. Hoc enim nemini potest non esse confessum: quandoquidem Christiana respublica meritissimò eadem crimina morte vlciscitur. Quare incassum sese discruciant qui de hoc concertant. Veruntamen cùm, vt lib. 3. dicebamus, ad rectum iudicium duo sint requisita: nempè & iusta causa in crimine, & legitima facultas in iudice, ex hoc tota disputatio pendet, vtrùm nos legitimi simus eorum iudices, suorumq́ue criminum vindices. Nam ex hoc quòd Deus, totius orbis Dominus, quæcunque voluerit fuerit vnquàm vltus crimina, arguere quòd nos idipsum in omnibus infidelibus possimus, perinde est acsi arguas, quòd cùm rex possit in toto suo regno vniuersos maleficos extirpare, possit pariter vnusquilibet magnatum qui sub illo iurisdictionem habent territorium alterius ingredi ad id exercendum munus. Aliunde ergo demonstrandum est, si verum habet, nos tali facultate pollêre. Attamen, vt præcedenti libro sub titulo de domi. diximus, ab hac disputatione in hoc opere bona causa duximus supersedendum. Si nobis forsan diuino fauore licuerit libellum de Ratione promulgandi Euangelium ædere, illic disputatio hæc pro captu nostro suis numeris absoluetur. # 6 ARTICVLVS. VI. Vtrùm rapina sit grauius furto. QVONIAM de furto & rapina quæstione præsenti locuti sumus, quas duas commonstrauimus esse species: quærere in calce disputationis conuenit, vtrum istorum vitiorum alteri grauitate præcellat. Et arguitur. Furtum esse peius, tum quòd supra rapinam addit fraudem & dolum, quæ per se rationem augent peccati: tum etiam quod verecundia & metus ex actus turpitudine nascitur: magis autem pudefiunt homines de furto quàm de rapina: ergo illud est scelestius. ¶ Accedit demum quod delictum quo pluribus nocet, eo est iniquius: per furtum autem pluribus nocumentum infertur, nempè non solùm magnatibus, verum & plebeis & cuiusuis classis hominibus. Violentia autem & rapina non nisi illis infertur potentatibus qui resistere possunt: grauius ergo est furtum quàm rapina. ¶ In contrarium autem est quòd leges acerbiùs in latrones atque raptores animaduertunt quàm in fures. AD quæstionem vnica eademque facilima conclusione respondetur. Rapina grauius peccatum est furto. Conclusio per ea quæ dicta sunt liquidò constat. Dictum enim est hæc duo in hanc vnam rationem obiecti conuenire, quòd vtrunque est acceptio alieni contra domini voluntatem: nisi quòd furtum tollit voluntatem per ignorantiam, rapina verò per violentiam. Violentia autem ex regione magis opponitur voluntati quàm ignorantia. Nam violentia aperto Marte pugnat contra actum nolendi: ignorantia verò efficit inuoluntarium per absentiam actus. Qui ignorat enim non vult: sed qui resistit, contrariè vult. Hac ergo ratione rapina peior est. Accedit & ratio iniuriæ quæ in rapina cumulatior est. Nam fur pluris facit rei dominum, quem scilicet per metum non audet apertè aggredi, sed latenter. Raptor verò multò eum minoris æstimat: siquidem absque metu eum adoritur. Quare non solùm in bonis lædit, verùm & in honore per ignominiam. Qua etiam ratione contumelia (vt infrà dicturi sumus) peior est quàm murmuratio. Quin verò accedit tertiò quòd non solùm in bonis externis atque etiam in honore iniuriam infert, verùm & vitæ periculum offert. Raptor enim & latro armis vtitur quibus resistentem perimat. Fur autem pauore & metu semper est pallidus. Atque hac de causa iura ipsa communia quæ furibus vitam indulgent, latrones morti omnino adiudicant: adeò vt neque perfugium ad sacrum illis suffragari concedant. ¶ Et per hæc, argumentorum solutiones clarescunt. Nam etsi in furto aliqua sit fraus, peior est tamen audacia iniuriaq́ue rapinæ. ¶ Ad secundum autem respondetur quòd audacia vulgò apud sensuales homines pro indicio fortitudinis reputatur: & ideo fit vt etiam dum facinoribus perpetrandis exhibetur, minùs de illa homines pudefiant: cùm tamen argumentum minoris culpæ sit in sceleribus metus, qualis est in fure. ¶ Ad tertium denique respondetur quòd & si pluribus per furtum soleat nocumentum inferri, grauiora tamen per violentiam inferuntur. # 4 QVAESTIO QVARTA, De iniustitia iudicis. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm liceat iudici eum qui sibi non subditur iudicare. INIVSTITIAE quæ facto seu in personam, seu in res committitur, proxima est species illa quæ verbis fit. Huius autem generis illa est iniquior, quę in iudicijs versari consueuit: videlicet tam iudicum culpa, quàm testium, reliquorumque iustitiæ ministrorum. Sunt enim personæ quinque, videlicet Iudex, accusator, reus, testis, & aduocatus: quæ quinque deposcunt quæstiones. Sed ex istis Iudex est cuius crimina grauiora existimantur. Quatuor autem in iudice sunt necessaria: videlicet iudicandi potestas, veritas, & forma, & executionis vis: quæ quatuor articulis explicabuntur. Primum ergo vitium est si iudicandi, quam non habet, facultatem vsurpet. Igitur vt istud hoc primo articulo examinemus, Quæritur vtrùm possit quispiam eum qui sibi non subditur iudicare. Et arguitur à parte affirmatiua. Christus, quippe qui Rex Regum erat, & Do{ Primum argumentum. }minus dominantium, nulli erat creaturarum subiectus: & tamen Pilati iudicium pertulit, qui de hoc reprehendi non solet, quòd non subditum iudicaret, sed quòd innocentem condemnaret: potest ergo quispiam in alienum ciuem ius dicere. ¶ Secundò: Da{ Secundum. }niel (vt eius historia cap. 13. refert) seniores illos falsi criminis testes iudicio condemnauit, qui tamen non perhibetur fuisse iudex: ergo. ¶ Tertiò: Iura sæpe iudici facultatem{ Tertium. } tribuunt castigandi ratione delicti eos qui, licèt non sint sibi subiecti, delinquunt tamen intra limites sui fori: ergo eum iudicare qui iudici non est subditus, non semper est illicitum. ¶ In contrarium est Gre{ Gregorius. }gorius super illud Deuteron. 23. Si intraueris segetem &c. vbi ait: falcem iudicij mittere nemo potest in eam rem quæ alteri videtur esse commissa. QVæstioni huic, licèt pro argumentorum ratione pluribus videri possit indigere, duæ tamen conclusiones satisfaciunt. Prior est. Nemini fas est quempiam iudica{ Prima conclusio. Probatio. }re nisi eum qui sibi, vel simpliciter, vel tali casu subditus sit. Probatur. Sententia iudicis est quasi quædam lex particularis de singulari re prolata: lex autem (vt suprà monstratum est) vim debet habere coactiuam: ergo & sententia: aliâs frustranea esset, nulliusque efficaciæ: hanc autem vim habere non potest nisi vel princeps, vel respublica eiusq́ue ministri, quibus ciues veluti partes toti subduntur: ergo illum quisque solùm legitimè iudicare potest, qui sibi subijcitur: quippe in quem vices gerit reipublicę. Idem enim prudentiæ genus quod ferendis legibus necessarium est, scilicet præceptorium, necessarium quoque est vt secundùm illas ius dicatur. Nec quicquam siquidem vis legibus inesset coërciua, nisi in earum applicatione persisteret. Hinc iura illa dimanârunt, extrà, de iudi. c. at si clerici. sententia à non suo iudice lata, non tenet. Et de consti. lib. 6. c. vt animarum. Extra territorium ius dicenti, non paretur impunè. Vnde iudex idem est quod ius dicens. c. forum. de verb. sig. & iurisdictio, tam facultas quam territorium quod illa comprehenditur. Neque Paulus nos iubet subiectos esse nisi potestatibus sublimioribus: hoc est illis qui nobis loco & potestate præfecti sunt. Etenim sicut orbis cœlestis non in superiores substantias influit, sed in corpora quæ sibi sunt loco subiecta: sic neque homo potest nisi sibi subditos legibus ac iudicijs gubernare. Hac enim de causa (vt suprà diximus) homo ciuile animal in societate viuit ¶ Poste{ Vltima conclusio. }rior conclusio. Quatuor modis contingit vnum esse alteri subditum. Primò ordinariè, veluti illi qui per se potestatem habet: sicut omnes Christiani Papæ subduntur, & in sæcularibus totum regnum regi. Secundo modo quia potestatem habet delegatam: sicuti prouincia proconsuli subijcitur & prætori ciuitas. Tertiò eò quod quis sua sponte alterius se iudicio submittit: vt ille qui arbitrum eligit, & quod iudicium quod retractare posset, subire mauult. Et quartò si quis in alieno territorio &, quod aiunt, districto delinquat: vel alia via alienam iurisdictionem subierit. PEr hæc ergo, obiectiones facilè diluuntur.{ Ad primum argumentum . D. Thomas. } Ad primum nihil aliud respondet S. Tho. quam quod sua se voluntate Christus submisit Pilato à quo iudicaretur, exemplo eorum qui arbitrum eligunt cuius arbitrio parêre, stata pœna,{ Obiectio. } obligatur. Est tamen in exemplo nonnihil ambiguitatis. Nam si ad viuum similitudo existimetur, videtur tum S. Thom. sensisse quòd Christus constituerit sibi Pilatum iudicem conferendo ei nouam potestatem, quam non habebat ordinariam: sicuti qui priuatam personam sequestrem sibi præfecit. Hoc autem falsum est. Nam Pilatus potestatem illam à Cæsare receperat, atque ideo ab ipso Deo, illa ratione qua lib. 4. q. 4. monstratum est, ciuilem rempublicam per legem naturæ & gentium à Deo deriuari. Idque Redemptor significauit Ioannis. 19. dicens, Non haberes potestatem aduersum me vllam nisi tibi datum esset desuper. Hinc etenim sumitur argumentum aduersus illos qui dicunt potestatem ciuilem descendere à Papa tanquam à vicario Christi. Enimuerò non ait, Nisi tibi datum esset à me: sed, desuper. Christus enim, vt superiori lib. diximus, non assumpsit temporale regnum, sed temporalium vsum qui ad suum cœlorum regnum esset necessarius. Solùm ergo{ Solutio. } vult sanctus Thomas quòd ea ratione qua erat rex regni cœlorum, ac perinde rex regum & dominus dominantium, exemptus erat ab omni humano iudicio: in qua vtique exemptione reliquit vicarium suum Pontificem maximum, eiusque subinde inferiores sacerdotes, secundum illud Matth. 17. liberi sunt filij. Et ideo quamuis potuisset retractare Pilati iudicium, ob nostram tamen salutem sua se libera voluntate illi subiecit, adigendum morti. Hinc Caiet. sibi col{ Caietanus. }ligit, Pilatum non peccasse vsurpatione iudicij (nam quòd peccauerit innocentem condemnando, dubium esse nequit) ego tamen non id tam facilè colligerem. Sed si Augustus legitimus rex erat Iudæorum, non peccauit hac ratione Pilatus: quia Christus voluit vt vnus ex Iudæis haberi. Si vero tyrannus erat, eodem modo deliquit iudicando Christum, quo iudicando Iudæos: quia Redemptor noster non indulsit ei peculiarem aliam facultatem. Neque in hoc eum cogitauit S. Thom. cum illo conferre qui eligit arbitrum. Hic enim potestatem iudici confert qui ea ante carebat. Christus autem nihil aliud fecit quàm quicquid de illo fieret libenter pati. ¶ Ex hoc Christi exemplo fit con{ Corollarium. }sequens, Papam eius vicarium qui similiter exemptus est, posse nihilo seciùs subdere se alterius iudicio: idque non modò in foro pœnitentiæ (quo res est comperta) verùm in foro iudiciali: quod fecit Leo Papa. iiij. qui, vt legitur. 2. q. 7. can. Nos si. submisit se iudicio Ludouici Imperatoris de rebus quibusdam iudicandus vt seipsum iustificaret. ¶ Duplex tamen de hac re enascitur dubium. Prius{ Prima dubitatio. } quòd sequeretur generaliter de quibuscunque causis posse alius sententia cogi, etiam anathematis: nam eadem apparet omnium ratio: consequens tamen doctores in. 4. senten. consentienter negant: vt S. Tho. dist. 19.{ D. Thomas. Richardus. Petrus de Palud. Postrema dubitatio. } q. 1. ar. 3. & Richard. distin. 18. articu. 5. & Petrus de Palud. q. 2. Posterius dubium est de subiectionis modo. Videtur inquam quòd sic se posset alteri subijcere, vt eum sibi superiorem aut æqualem constitueret: id autem falsum esse inde monstratur, quòd cùm sit Christi vicarius non valet alterum eodem loco statuere. Consequentia verò probatur. Aut enim libera sua subiectio in necessitatem transit, ita vt cui se semel subdiderit, subducere durante iudicio nequeat: & tunc planum fit illum cui se subdidit esse superiorem: vtpote cuius potestas à Papa non pendet. Si verò subiectio non sit necessaria, superuacanea est. ¶ Ad prius istorum perempta con{ Ad primam dubitationem. }sequentia respondetur. Haud enim consequitur, vt quicquid in aliquibus potest, possit in omnibus: sed est regula, quòd quamcunque facultatem in seipsum in foro exteriori exercere potest, valet alteri committere. vt si fortasse inter se & alterum lis contestetur: qua scilicet debitum aliquod, vel alter ab ipso, vel ipse ab altero petit: vel de aliqua sententia quam ipse protulerit ad eundem ipsum prouocatio fit, tanquàm ab iniusto grauamine: sicut potest tunc ipse de illis causis iudex sedere, sic potest & easdem alteri committere, seque submittere. Et hoc fecit in di. can. Nos si. Excommunicare autem seipsum nequit, neque suspendere, neque seipsum propriè punire: & ideo neque valet constituere sibi iudicem qui se excommunicet, suspendat, aut puniat: sed solùm qui sibi iubeat restitutionem facere, aut reuocare sententiam. ¶ Alterius argumenti pariter in{ Ad alterum dubium. }terimitur consequentia. Haud enim potest superiorem sibi aut æqualem constituere. Quapropter cùm duplex sit necessitas: altera scilicet iustitiæ, atque altera simpliciter coactionis, subiectio sua potest priori modo fieri necessaria: non autem posteriori. Potest inquam subiectionem suam pœna vallare & stabilire: sicuti qui sequestrem eligit: teneturque adeò subire sententiam, etiam in foro Dei. Itaq́ue esset peccatum mortale non stare fidei suæ: obligareturque pœnam soluere: quocircà non est vana subiectio. Attamen necessitate coactionis, ita vt potestas iudicis non dependeret à sua, nemini se potest subiugare: imò quoties vellet alterius sententiam retractare, illiusque reuocare potestatem, etsi male faceret, teneret factum. ¶ Existit tamen ingens argumentum quòd{ Argumen. 1. } possit Papa alteri se submittere, non modò in minoribus causis, sed etiam vt anathemate aduersus illum procedatur vsque ad depositionem. Supponamus enim ex cap. si Papa. dist. 40. quòd dum hæreseos labe sordescit, potest à Concilio conueniri & deponi: & cum deponendus nequâquam sit nisi auditus, poterit sub anathematis censura, vt compareat, cogi. Fac ergò ipsum vehementi infamia de hęresi laborare, sic vt Concilium iam iam de illa re indicatur. Videtur ratio persuadere quod possit iudicium circunspectis viris & grauitate insignibus delegare. Arguitur enim sic. Iam tunc iure potest fieri reus & cognita causa deponi, idque fieri nequit sine magno episcoporum dispendio: ergò quò illam caueat iudiciorum turbam, potest illis negotium committere, qui rem expeditius transigant. Secun{ Argumen. 2. }dò arguitur: Lite in concilio contestata possunt & concilium & ipse iudices delegare qui rem peragant: cur ergo ipse non poterit seorsum committere? ¶ Respondetur neutiquam hoc{ Solutio. } Papam posse. Enimuerò potestas illa cogendi tunc Pontificem non est penes ipsum, quippe qui non potest vim coërciuam in seipsum exercere: sed duntaxat penes concilium: & ideo non est in arbitrio Papæ talis commissio: quia quam non habet potestatem nemini valet dare: neque depositio per suos commissarios facta vllius esset valoris. Concilium autem potest & causam cognoscere & alteri delegare. ¶ Posset quis forsan idem & de inferiori{ Alterum dubium. }bus sacerdotibus hæsitare, An scilicet possent sibi sequestres iudices sua sponte præficere: pro eo quod iure vsque adeò vetitum est in sæculare forum pertrahi, vt illis sit adempta potestas renuntiandi iuri suo: vt patet extrà, de foro comp. c. si diligenti. & latiùs. 11. q. 1. inolita. & can. Placuit. Respondetur nihilo minùs libe{ Responsio. }rum esse quibuscunque sacerdotibus iudicem sibi arbitrum constituere, cui parêre teneatur. Quòd enim illis interdicitur non est nisi vt non consentiant in sæcularium tribunalibus sisti. ¶ In secundo argumento de Da{ Ad secundum argumentum principale. }niele nihil est difficultatis, quoniam ipse instinctu afflatuque Dei sententiam illam pronuntiauit. Legitur enim ibidem dominum suscitasse spiritum iunioris. ¶ Neque in ter{ Ad tertium argumentum . }tio argumento difficultas vlla est, quæ nunc debeat pertractari. Satis ergo hîc fuerit concedere quòd qui in alieno territorio & foro delinquit, ratione delicti fit illis subditus: vt extrà, de raptori. cap. 1. &. ff. de accusa. l. Alterius. Sed pręter delictum sunt etiam aliæ causæ quæ ius faciunt iudici comprehendendi castigandique alienum subditum, vt de foro compe. cap. licet ratione. Excipiuntur autem clerici qui in iudicium sæculare deferri nequeunt: de quibus latior pateret nunc campus disputandi si proprius esset hîc locus. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm iudici liceat contra veritatem quam certò nouit, iudicare, quando legitimè probatur contrarium. POST autoritatem iudicis secundo loco ab illo exigitur iudicij veritas. Et idcircò secundo loco quæritur vtrùm iudici liceat contra veritatem quam certò nouit iudicare, quando legitimè probatur contrarium. Et arguitur à parte negati{ Primum argumentum à parte negatiua. }ua. Legitur enim Deutero. 17. Venies ad sacerdotem Leuitici generis, & ad iudicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui iudicabunt iudicij veritatem. Vsu autem venire solet vt innocens, cuius palàm iudici innocentia constat, testimonijs falsis ad eius tribunal deferatur: ergo ob talia testimonia non debet veritatem deserere. ¶ Secundò{ Argumen. 2. } arguitur. Homo debet iudicio suo diuinum imitari: diuinum autem semper fit secundùm veritatem. Reuelabitur enim ex hoc iustitia iudicij Dei (vt ait ad Roman. 2. Paul.) quòd reddet vnicuique secundùm opera sua. Et de Christo ait cap. 11. Isai. Non secundùm visionem oculorum iudicabit: neque secundùm auditum aurium arguet: sed iudicabit in iustitia pauperes, & arguet in æquitate pro mansuetis terræ: non ergo licet iudici falsis testimonijs à veritate abduci. ¶ Tertiò: Testimonia in hoc sunt necessa{ Argumen. 3. }ria vt veritas constet: quando autem res est manifesta, nullis opùs est testimonijs, secundùm illud Pauli. 1. ad Timoth. 5. Quorundam hominum peccata manifesta sunt præcedentia ad iudicium: ergo quando iudici res est manifestè comperta non opùs habet alienis testimonijs. ¶ Quartò arguitur: Iu{ Argumen. 4 }dex condemnando innocentem facit contra scientiam: & conscientia nihil aliud est quàm scientia applicata ad opus: ergo facit contra conscientiam: quod proculdubio semper est peccatum: ergo id minimè licet. ¶ In contrarium autem est authoritas Augustini{ Augustinus. } super Psalte. Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, sed secundùm leges & iura pronuntiat. QVæstio hæc inter doctores tam Iuris quàm Theologiæ magna ambiguitate controuertitur. Et cùm vtrinque sit disputabilis, quàm maximè tamen refert eam sciri. Proposuimus autem quæstionem sub tenore quo eam interrogat sanct. Thom. scilicet vtrùm liceat iudici contra veritatem quam certò nouit iudicare propter contraria testimonia. Includit tamen titulus duas partes.{ Duplex quæstionis sensus. } Prior est, vtrùm dum euidenter nosset eum qui vinculis tenet esse reum, non tamen legitimè probatur, imò fortè legitimis testimonijs purgatur, possit eum condemnare. Et hunc sensum non interrogat S. Thom. quia{ D. Thomas. } neque de illo dubitatum vnquam est: imò est extra controuersiam id non esse licitum: quoniam forum exterius non extenditur ad crimina occulta: & occulta illa iure censentur, quæ secundùm regulas iuris legitimè non constant: scientia autem iudicis non reputatur iure sufficiens testimonium, vt habetur cap. si sacerdos. de offi. iudi. ordi. nam iure naturali ac diuino, in ore duorum vel trium stat omne verbum. Alter verò est sen{ Sensus legitimus propositæ conclu. }sus contrarius: vtrùm dum iudici palàm constat eum qui reus fit & legitimè criminosus probatur, innocentem esse, liceat illi eum condemnare. Et quanuis tantùm quæramus an liceat, explorandum tamen est an aliquando teneatur. Porrò autem quò ordine perspicaciori procedamus, ea præmittemus, quæ omnibus sunt in confesso, vt rem in vltimas redigamus angustias. Et constabit responsio conclusionibus tribus. ¶ Sup{ Primum documentum. }ponitur enim hîc primùm ex superioribus, iudicem non priuata, sed publica authoritate fungi dum iudicat. Ex quo fit, non suo priuato iudicio, sed communi & publico debere informari. Huic autem subnectitur documentum alterum: videlicet dupli{ Secundum. }ci ipsum scientia vti: vt puta vniuersali iuris, & particulari facti: quæ quidem scientia via ordinaria à testimonijs petenda est. Habet enim iudicij quæstio duo membra. Alterum, vtrùm fecit: alterum, quid ergo iuris. ¶ Est ergo prima conclusio. Scientiam vni{ Prima conclusio. }uersalem iuris tenetur iudex sic sanctè sequi, vt neque suum proprium arbitrium, si contrarium est, audire possit, neque vllas in contrarium probationes admittere. Et ratio{ Ratio conclusionis. } est: quia ipse non est legum iudex, sed custos. Non enim ad ipsum attinet iudicare an lex bona sit: sed quid iubeat. Et ideo si vel actor vel reus contendunt probare legem non esse iustam, non sunt audiendi. Neque verò in foro conscientiæ dum lex edicto principis promulgata est, potest quispiam tutò illam transgredi, causatus non esse iustam: quia nemo est illius iudex: nisi fortè intolerabilem, eandemque manifestissimam iniquitatem præ se ferret. ¶ Secunda conclusio.{ Secunda conclusio. } In particulari facto licèt scientia à testium instrumentorumque testimonijs petenda sit, potest nihilo minùs iudex suo se ingenio & prudentia iuuare: scilicet in examinandis tam instrumentis quàm testibus. Idque tunc maximè debet quando sibi constat innocentem calumniarum falsitate premi. Hanc conclusionem ratio ipsa naturalis, innocentiæ fautrix, persuadet. Quamobrem impen{ Suadetur conclusio. }diò quàm rarissimè vsu venire potest vt iudex omnino cogatur innocentem, cuius innocentia ipsi euidens est, morti addicere. Nam tunc ipse sciet, non solùm testes esse falsos, verùm & quibus vijs possint falsitatis deprehendi. Ob idque poterit illos instantiùs interrogare, districtiusque scrutari horam, & locum, & formam: illa nimirum prudentia vsus, qua Daniel presbyterorum iniquitatem deprehendit, vt Susannæ innocentiam patefaceret. Quinetiam si Caietano auscultandum{ Caietanus. } est, debet tunc coram populo iurare illum esse innocentem: vt puta quem ipse eâdem hora alio loco viderat. Neque vlla testibus tunc iniuria irrogatur. Imò cùm ipsi sint iniurij, eorum iniuria refellitur. Et quanuis fortassè id bona fide facerent, nulla eis fit iniuria, dum miseri innocentia protegitur. Haud tamen liceret occultum nocentem prodere. Addiderim ego verò tertium, quòd deberet tunc, si profuturum cerneret, in tempus exuere personam iudicis, & coram superiori personam agere testis. Quin etiam si citra scandalum, optimaque dissimulatione id fieri posset, liceret ei carceres apertos secretò dimittere, vt innocens se in pedes conferret. Itaque (vt dicebam) vix potest extrema necessitas ingruere innoxij hominis in mortem adigendi. De duobus autem remedijs ac suffugijs reliquis, scilicet an teneatur iudex, aut innocentem superiori remittere, aut officium dimittere, dicemus statim. ¶ Igitur vt ad punctum descendamus, vbi necessitas contingeret, tunc autores in diuersas dissecantur sententias: quæ numero sunt tres. Prima est{ Prima opinio. } in vno extremo, omnino D. Th. contraria: Puta quod in nullo casu scilicet, neque in causa ciuili, neque in criminali licet iudici condemnare eum quem euidenter scit esse innocentem: quantumuis legitimè probetur reus. Nam citra euidentiam, nemo ambigit sequendum esse iudicium publicum. Hanc opinionem ortum traxisse arbitror & originem ex Hugone super legem Prætor. ff.{ Hugo. } de iuris. omni. iudi. Eandem tamen opinionem amplexi sunt Calderin. & Panor. super. c. Pasto{ Calderinus. Panormita. Summa Ange. Nicolaus Ly. Secunda opinio. }ralis. de off. deleg. & Summa Angeli. in verbo, iudicare. q. 7. & Nico. de Ly. Exo. 23. Secunda opinio vtitur distinctione. Nempe quod in causa criminali siue capitalis sit siue vllius mutilationis, nequit iudex condemnare innocentem secundum allegata & probata. Secùs autem in ciuilibus: puta cum de pecunia agitur, aut de aliarum rerum possessione. Hęc autem opinio falsò tribuitur Calderi. & Panor. qui certiùs fuerunt primæ sententiæ: sed fuit cuiusdam Rodolphi quem{ Rodolphus. } loco citato Angelus citat. In quam sententiam subscripsit Imola & alij Iurisconsulti super legem,{ Ioan. de Imo. Summa Rosel. Supplementum. Adrianus. } A diuo Pio. ff. de re iud. & Summa Rosella, & Supplementum. Et hęc media opinio est quæ Adriano perplacuit, in quoli. q. 6. ar. 3. Sed miror quod hanc asserat esse Theologorum opinionem. Cùm tamen ex antiquis nemo sit qui non indubiè teneat cum sancto Thoma: imò minùs inter omnes habet probabilitatis. ¶ Tertia ergo opinio est in alio extremo se{ Tertia opinio. }cundùm quam statuimus conclusionem tertiam. Iudex in vltimas conclusus angustias debet in omni causa tam criminali quam ciuili contra veritatem sibi notam secundùm allegata & probata sententiam pronuntiare. Hæc inquam opinio est S. Thom. 2. 2. q. 67. ar. 2. &{ D. Thomas. } superiùs. q. 64. ar. 3. ad tertium, vbi exemplum protulit in causa mortis: nimirum quod potiùs est morti adiudicandus innocens, quam deserenda testimonia publica. Eademque fuit sententia Alexan. de Hales, Doctoris grauissimi, in{ Alexan. Halen. Richardus. Petrus de Tarantasia. Bartolus. Ioan. Andre S. Thomas. Petrus Palu. Syluester. } 3. p. q. 40. membro. 6. ar. 2. & Richard. arti. 3. q. 26. & egregij doctoris Petri de Tarantasia. Et fuit inter Iurisconsultos opinio Bart. super l. illicitas. ff. de off. præsid. & Ioannis Andr. in suis Nouellis, titulo de allega. vbi recitat opinionem S. Thomæ in qua se asserit. Fuit etiam sententia Petri de Palud. & Syluest. in verbo, Iudex. ij. §. 5. Quam post plurimam autorum citationem fatetur esse opinionem antiquorum omnium Theologorum, iurisque vtriusque interpretum: contra quam Adrian. affirmat. Cui re vera sententiæ & rationes constanter, & planè iura patrocinantur. ¶ In primis August. iam suprà citatus id astruit, quòd{ Augustinus. } bonus iudex nihil ex arbitrio, sed secundùm leges & iura pronuntiat. Eisdemque idipsum prorsus verbis Ambr. super Psal. Beati imma{ Ambrosius. }culati. & refertur. 3. q. 7. can. iudicet. Et. 11. q. 3. c. summoperè id quoque Greg. &. ff. de off. præ{ Gregorius. }sid. l. illicitas. §. veritas. iubetur præses id sequi quod conuenit eum sequi ex fide eorum quæ probabuntur. Censent ergo iura iudici nefas esse, nisi secundùm allegata & probata, iudicare. ¶ Ait verò fortasse quispiam hæc{ Cauillatio. } citata iura nihil aliud definire quam quòd iudex debet secundùm leges & iura ius dicere: non tamen subinde censere quod debeat pronuntiare secundum allegata & probata: imò iubent vt sequatur scientiam iuris: porrò autem ius ipsum (vt patet Exod. 23.) iubet insontem & iustum non condemnari. Attamen cauillus iste repulsu facilis est. Idem est nanque iudicare secundùm iura, & iudicare secundùm allegata & probata. Id enim iura persanctè præcipiunt, vt nemo præiudicio, hoc est incognita causa condemnetur: sed per legitimos testes præcognita. Sed est lepida Calderini glossa{ Calderinus. } super verbis legis citatę, Illicitas. Iubetur ibi pręses fidem eorum sequi quę probabuntur. ait verò ipse quod tantùm admonetur sequi allegata & probata, quando illa vera sunt. Sed respondeat nobis, qua via debet iudex cognoscere vera esse quæ probantur, nisi per idoneorum testium iuramenta. Nam si liberum ei posteà relinquitur negare illa esse vera, frustranea essent testimonia. Multò ergo melior est glossa super illo verbo, ca. 1. de off. iudi. ordi. quo admonentur episcopi iudicare secundùm quod Canones censent: quæ quidem. gl. inde planè infert, iudicem debere iudicare secundùm allegata & probata. Id quod insuper confirmatur ex diuino documento, Deutero. 17. vbi admonitione præmissa quod in ore duorum vel trium testium peribit qui interficietur, subditur quod iudices sequantur in iudicio veritatem. Illic ergo docentur iudices illam sequi veritatem, non quam ipsi sciunt, sed quam ab ore testium venantur. ¶ Veruntamen, vt autoritates rationibus dilucidentur, arguitur ratione prima quæ omnium est basis. Nemo ius habet quempiam condemnan{ Prima ratio }di autoritate priuata, sed in quantum publica fungitur: ad iudicium autem requiritur & scientia iuris, & facti: ergo & vtraque debet vti publica, non priuata: nempè vt sicut in scientia iuris non debet sequi suam opinionem, licèt reputet esse scientiam, sed auscultare debet leges: ita neque in cognitione facti sequi potest priuatam suam scientiam: sed stare tenetur testium publicæ fidei, quam leges probant. ¶ Secundò arguitur. Per suam scien{ Secunda ratio. }tiam iudex neminem condemnare potest, vt suprà dictum est, quantumlibet eum euidenter nouerit esse reum: ergo neque potest quempiam absoluere. Id quod & patroni contrariæ opinionis fatentur. Si ergo non potest innoxium absoluere, sed debet perpetuis vinculis adseruare: & perpetua vincula morti æquiparantur: gratis profectò negatur quin possit eum, lotis ab eius sanguine manibus lege in ipsum agere. ¶ Sed obuias: ergo innocens{ Obiectio. } fuit Pilatus qui secundùm allegata Christum iudicauit. Nulla sanè est consequentia: quo{ Solutio. }niam adeò erat Christi innocentia non modò ei, verùm & publicitùs cunctis euidens, adeoque subinde aperta testimoniorum falsitas, vt neque Pilatum ipsum celaretur eorum iniquitas, sed posset eos facilè falsitatis reuincere. Vnde cùm dixit, Innocens ego sum à sanguine Iusti huius: vos videritis: non modò innocentiam Christi, verùm & testimoniorum iniquitatem fassus est. Sed illum morti addixit (vt ex Euangelio comperitur) metu Cæsaris, qui vel nomen ipsum regis abhorrebat: & insimulatus est Christus quòd se regem faceret. Quin verò & idem metus nè venirent Romani & Iudæorum gentem tollerent, eorum inuidiam exacuit vt eum reum agerent. ¶ Tertiò arguitur ex fine pu{ Tertia ratio }blicæ authoritatis. Publica iudicia ob tranquillitatem & quietum statum reipublicæ constituta sunt, atque eo pacto vt nulla sit patula iudici via declinandi, vbîuis libuerit, à veritate. Si autem non teneretur secundùm allegata iudicare, pax illicò reipublicæ turbaretur. Nam cùm populus de occultis non iudicet, videns non stari publicis probationibus, non posset non in iudicem proclamare. Tunc præsertim vbi de re atroci lis esset, vt de vrbis proditione, aliáve simili. Prætereà iudici semper relinqueretur via excusandi se ab exequutione iustitiæ, per hoc quòd diceret sibi patêre contrariam veritatem. In summa, necessarium est vt iudex qui in oculis ciuium ius dicit sententiam suam populo persuadeat, eatenùs saltem vt conuincatur secundùm iura fuisse prolatam: quod facere nequiret nisi secundùm allegata iudicaret. ¶ Quartò, si (vt exempli gratia dica{ Quarta ratio. }mus) certum esset duorum alterum, videlicet Petrum aut Paulum hæresin seminasse, lateret tamen vter eorum id fecisset, & Petrus verè reus, confiteretur sacramentaliter in aurem iudicis hæreticæ prauitatis, & posteà Paulus innocens deferretur de illo crimine, cuius vtique innocentia eidem inquisitori constaret: tunc perfectò inquisitor perplexitate teneretur anceps. Nam si Paulum condemnare nequiret, secretum confessionis reuelaret: fieret enim inde compertum Petri crimen. ¶ Sunt autem qui ex his omnibus ela{ Quorundam euasio. }buntur, respondentes quòd iudex in casu quo innocentem euidenter nouit legitimis testibus accusari, debet illum superiori remittere. Idque sanctus Thomas quæstio. 64.{ D. Thomas. } articulo. 6. ad tertium, admonet. Hoc autem remedium quòd licitum sit, non est dubium. Nam quamcunque causam potest inferior superiori remittere. Et fateor prætereà quòd dum insignis persona de aliquo infami delicto accusaretur, illo diuerticulo pius iudex debet subterfugere postquàm omnia alia intentata remedia nihil prodessent. Attamen quòd illud sit necessarium, non video. Nam primùm inferior iudex legiti{ Prima ratio. }mam habet authoritatem terminandi causam secundùm allegata. Mox remedium illud tenuissimum est, imò inane: quoniam cùm superior rei nesciat innocentiam, non posset ob testimonium inferioris eum absoluere: sed deberet aliorum testium iuriiurando stare. Et ideo perinde esset superiori remittere, ac supplicio offerre. Quare si non liceret eum occidere, consequens apparet quòd nec deberet eum tradere superiori, sed eum liberare. ¶ Prætereà quæ{ Secunda ratio. }stio instauratur de ipso supremo iudice apud quem delatus est miser, quem scit esse innocentem: accusatus tamen de grauissimo crimine, adeò vt citra graue scandalum nequeat illum vita donare. At verò supremus iudex multò plura habet remedia. Nam posset testes vrgentiùs deterrere: possetq́ue excogitare alias vias quibus innoxium à tanto eriperet periculo. Præsertim cùm (vt articulo. 4. videbimus) possit etiam damnato ad mortem vitam concedere. ¶ Alterum{ Alterum subterfugium. } subterfugium est, quòd debet tunc iudex magistratui cedere. Quin alij aiunt teneri citiùs omnium suorum bonorum dispendium facere, quàm illum occidere. Hoc autem profectò multò est improbabilius, quàm id quod proximè tractabamus: tum quòd re{ Replica. }medium illud inutile est, tum pręcipuè quòd nemo tenetur tam ingenti suo incommodo damnum, quod ipse non dedit, in fratre cauere. Etenim quòd homo qui officio suo viuit debeat tantam iacturam facere, durum creditu est. Eò vel maximè quòd si eum nequit supplicio tradere, potiùs debet mortem ipse perpeti, quam in eum capitis sententiam proferre. Quod nimis est creditu rigidum. Hinc fit nostrum Syluestrum, licèt opinionem S. Tho.{ Syluester non satis plenè mentem D. Thom. assequutus est. } visus sit defendere, id tamen non optima fide fecisse. Ait inquam quòd iudex tenetur occidere innocentem, quando neque ipsum potuerit superiori remittere, neque suum officium dimittere. Hoc etenim secundum sanctus Thomas nusquàm dixit. Et tunc nulla profectò esset nostra opinio: quia cùm quicunque possit officium suum dimittere, semper in promptu esset remedium hoc. SVnt nihilo seciùs argumenta non infir{ Ad primum argumentum . }ma contra hanc sententiam. Diluamus autem illa priùs quæ S. Thom. adducit suis solutionibus. ¶ Ad primam authoritatem Deuterono. qua iubetur Iudex veritatem iudicare, iam responsum est, veritatem illic eam censeri, quæ in ore duorum vel trium testium{ Ad secundum argumentum . } consistit. ¶ Et ad secundum respondetur quòd Deus qui nullo extraneo indiget testimonio, sed sua infinita sapientia omnia penitissimè nouit, & pariter Christus in quantum homo, rectissimè iudicant secundum propriam scientiam. Secùs autem humani iudices qui mendicatis publicis testimonijs stare tenentur: quippe quibus iudicibus aliter non haberetur fides. ¶ Ad tertium respon{ Ad tertium. }detur, quod quando res est manifesta, non iudici tantum, verùm publicitùs, non opùs est testimonijs. Secùs quando soli innotuit iudici. ¶ Ad quartum sunt qui respondeant non{ Ad quartum. } esse absurdum in persona publica facere contra conscientiam: secùs si esset priuata. Attamen isti non sunt in Theologorum scholis versati. Quoniam agere contra conscientiam intrinsecè malum est: quia est agere id quod agens existimat esse malum. Et ideo negatur iudicem agere contra conscientiam. Non enim agit contra conscientiam qui tantùm agit contra speculatiuam scientiam: sed qui agit contra practicam. Iudex inquam facit contra illam scientiam, hic est innocens: non tamen contra istam, non est occidendus. Imò rectè iudicat esse occidendum propter idonea testimonia. Vbi verò iudex opinionem haberet persuasam, nostrę contrariam, censeretque subinde neutiquàm innocentem esse condemnandum, nullatenùs posset contra talem conscientiam eum morti tradere. Hîc enim hanc tantum veritatem definimus quod innocens in tali casu sit condemnandus: quod autem contra conscientiam facere nemini liceat, altera veritas est. ¶ Accumulantur præ{ Primum argumentum contra positam conclusionem. Solutio. }tereà alia argumenta: nempe quintum, ex illo Exodi. 23. Insontem & iustum non occides. vbi Nicolaus negat opinionem sancti Thomæ. Ad hoc tamen respondetur, priuatis personis simpliciter iussum esse: publicis autem potestatibus non ille reputari debet insons, quem publica testimonia sontem faciunt. Obidque iudex cùm publico muneri impendit operam, quia tunc ex intentione non occidit innocentem, sed debitum officij sui, quicquid sequatur persoluit, nullatenùs peccat, sed studiosè agit: sicuti ille qui tutamine inculpatæ tutelæ aggressorem interficit. ¶ Et per hoc soluitur aliorum argumentum, arguentium hoc esse contra ius naturale. Illi enim qui falsò accusant, ius violant naturale, si scienter hoc faciant: nam possunt id bona fide facere. Iudex autem potiùs ius idem transgrederetur nisi debitum officij sui pręstaret: quod iure naturę ob commodum bonum constitutum est. ¶ Hæc argumenta communia{ Argumentum secundum. } sunt primæ ac secundæ opinioni. Aliud est quo Adrianus peculiariter vtitur vt suam mediam persuadeat. Nullus mortalium est dominus vitæ humanæ, sed solus Deus: nemini ergo fas est innocentem perimere. Secùs inquit de bonis temporalibus, quorum homo est dominus. Potuit quippe, ait, populus consentire vt dum quisque innocens ciuili causa legitimè accusaretur, qua deberet bonis præcisè externis multari, innocens ille consentiret propter allegata & probata. Hæc au{ Adriani opinio incongruentißima. }tem opinio omnium est incongruentissima, neque vllo sustentaculo fulcitur. Nam quod ait neminem ius habere suæ vitæ aut membrorum, hoc duntaxat probat quod autoritate priuata nemo potest se, aut, nisi vim vi repellendo, alium interficere. Secùs autem de persona publica: quare iudici in tali casu publica idoneaq́ue testimonia ius faciunt occidendi innocentem. ¶ Mox reuincitur Adrianus.{ Ratio in Adrianum. } Si non posset innocens damnari in causa criminali, profectò neque posset in ciuili. Quia sicuti iudex facultatem non habet vita priuandi hominem, nisi pro crimine: ita neque externis bonis. Vnde enim ipse illum populi consensum piscatus est? Eò præsertim quod (vt sæpe dicere consueuimus) posset esse tam ingens bonorum cumulus, qui vitam priuati hominis adæquaret. Nullum ergo profectò argumentatio aculeum habet aut pondus aduersus hanc D. Tho. quam plerique meritissimò amplexi sunt, opinionem, nisi illud quod à pietate sumitur. Videtur enim animus extimescere innocentem morti adigere. Hoc autem solùm persuadet quòd sit impendiò quàm maxima adhibenda diligentia & cura in eius tutelam: non tamen quòd eius causa deserendæ sint leges, deserendaque tranquillitas publica. Est enim lex omnis humana, quantumuis iusta, nihil aliud quàm cribrum expurgandi tritici: quæ nequit sic exactè iusta & iniusta discernere, quin cum purgaminibus nonnulla quandoque decidant grana. ¶ Verumtamen hoc non est prætereundum argumentum, quod posset quospiam decipere. Argu{ Aliud argumentum contra conclu. }mentum autem est. Vbi lis esset de aliqua condemnanda propositione hæreseos nota, & Doctores plurimi decepti illam damnarent, Papæ verò aut iudici episcopo, euidens esset illius veritas, neutiquàm subscribere in aliorum sententiam posset, sed deberet constanter suam retinere veritatem: ergo similiter iudex nequit contra sibi compertam veritatem testium probationibus auscultare. Respon{ Responsio. }detur nullam esse rerum similitudinem. Veritatem enim nullatenus abnegare licet: iudex autem dum morti addicit innocentem, nihil asserit falsi: nam pro toto mundo non deberet affirmare illum esse in culpa: sed facto profitetur damnandum esse: idque verum est: quia testimonia illum morti offerunt. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm Iudex absque accusatore possit quempiam iudicare. TERTIVM quod ad iudicis rectitudinem requiritur, est forma iudicij. Circa quam quæritur, vtrùm absque accusatore possit reum quempiam iudicare. Et arguitur à parte affirmatiua, tam Dei{ Primum argumentum. } exemplo quàm sanctorum: Deus nulla pręuia accusatione delictores castigat: iustitia autem nostra à sua deriuatur: ergò & nobis id licet. ¶ Secundò idem ostenditur in Da{ Argumen. 2. }niêle, vt eius historia refert, cap. 13. qui accusator vnà fuit & iudex. ¶ Tertiò arguitur. Ac{ Argumen. 3. }cusator in hoc necessarius est, vt crimen in aures deferat iudicis: potest tamen alia via in eius notitiam peruenire: ergò non semper necessaria est accusatio. ¶ In contrarium est{ Ambrosius. } Ambros. super Apostoli sententia de fornicatore. 1. ad Corinth. 5. vbi ait: Iudicis non est sine accusatore damnare: quia Dominus Iudam cùm fuisset fur, quia non est accusatus, minimè abiecit. BReuissima est quæstio, vnaque hac conclusione contenta. Iudex in criminibus ne{ Conclusio responsiua. Ratio conclusionis. }quit quempiam iudicio condemnare, nisi accusatum. Ratio est, quòd cùm iudex interpres sit iustitiæ, ad quem secundùm Arist. 5. Ethico. veluti ad animatum iustum concurritur: iustitia autem hominis non ad eundem ipsum, sed ad alterum sit, fit vt iudex inter duas partes iudicaturus sedeat, actorem scilicet vel accusatorem & reum. Accedit authoritas Actuum. 25. vbi ait Festus, Non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem priùs quàm is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque se defendendi accipiat ad abluenda crimina quæ ei obijciuntur. ¶ Occurrit autem illicò argumen{ Argumentum }tum contra formam huius conclusionis, quæ angusta strictaque nimis esse videtur. Arguitur inquam contrà. Eadem est ratio criminalium causarum & ciuilium: cur ergo strictim dictum est, in criminibus, ac si in ciuilibus minimè esset accusatio necessaria? Respondemus, diui nos Thomæ tenuisse formam. Ipse autem, si Caietano fides habetur, exem{ Caietanus. }plum in criminalibus posuit, eò quòd in illis requiritur delictoris præsentia: & ideo euidentiùs illic patet accusationis necessitas. At{ Vera solutio }tamen expositio hæc non facit satis: deberet enim conclusionem ponere quàm latè patebat. Ratio ergo S. Thom. fuit quòd licèt in omni iudicio præter iudicem necessariæ sint duæ personæ: in causa tamen ciuili, vbi non petitur delinquentis supplicium, sed rerum restitutio, patentissimum erat iudicium iniri non posse sine parte res suas petente, quę quidem, accusator non dicitur, sed actor. Et ideo quæstio particulariter mota est de accusatore, de quo in dubium venire poterat, an esset necessarius: proptereà quod iudex munere suo videtur posse crimina vindicare. ¶ Arguitur au{ Argumen. 2. }tem prætereà contra conclusionem. Ius naturale non vetat quo minùs possit potestas publica, nulla expectata accusatione, perniciosum hominem extinguere. Nam & pater familiâs & monachorum præfectus potest familiam suam absque illa iudicij forma castigare: nulla ergo debuit lex humana illud prohibere. Respondetur quod licèt ius naturale id ex{ Responsio. }pressè non prohibeat, est tamen vtroque humano iure sanctè prohibitum: Vt extrà, de accusa. cap. si legitimus. &. l. illicitas. suprà citata. ff. de off. pręsi. &. ff. de mune. & hono. l. rescripto. Si quis accusatorem non habet, ab honoribus prohiberi non debet. Et alijs Romano rum legibus quas insinuauit ille Festus loco citato in Actibus Apostolorum. Ad quas leges alludere visus est Christus Ioan. 8. Nemo te condemnauit mulier: neque ego te condemno. Et est naturali iuri apprimè consonum. Satis enim reipublicæ pax custoditur & quies, si qui accusatione aut proclamatione delati fuerint in iudicium, in conspectu populi afficiantur supplicio. Nam si iudex accusatoris simul & vindicis personam gereret, via calumnijs sterneretur. Debet ergo iudex tertius esse inter duas alias personas arbiter. Quare Arist. 5. Ethic. cap. 4. ait eum esse mediatorem.{ Aristot. } At verò paterfamiliâs, qui vi non vtitur coërciua, neque capitali sententia ferire potest, hac non indiget accusationis ceremonia. Sicuti neque monachorum prælatus in delictis minoris momenti, quæ, ceu pater castigare debet. Idque iuris habet pontificum concessione, quorum autoritate monachales institutiones firmitatem habent. Quin verò & extra religiones in leuioribus non opùs est stricta accusationis forma: vt habetur. l. leuia. ff. de accu. vbi leuia audire & discutere de plano iubentur. At verò grauia crimina quæ sine delinquentis infamia puniri nequeunt: nempe vbi carceribus opùs est, neque in monachorum claustris vindicari possunt nisi accusatione præuia. REspondetur ergo ad argumenta. Etenim{ Ad primum argumentum . } quæ Dei sanctorumque exempla in contrarium obiecta sunt, nihil contrà mouent. Deus siquidem nullo opùs habet accusatore, eò quod & omnia nouit, & pro sua absoluta potentia, summaque æquitate neque minimam culpam impunè permittit. Tametsi nihil sine accusatore puniat. Creauit enim rationem nostram adeò culpæ inimicam, vt conscientia ipsa criminosi ipsum ante diuinum eius tribunal iugiter accuset: vti ad Roman. 2. do{ Paulus. }ctor est Paulus. Prætereà & factum ipsum, quod etsi sit latentissimum, ipsi tamen patentissimum est, pro accusatore est ante eius conspectum. Vnde Gene. 3. quasi Adæ præuaricatio eum ad suum tribunal detulisset, in iudicium euocauit dicens, Adam vbi es? & cap. 4. Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Et cap. 18. in Sodomorum vltione: Descendam & videbo vtrùm clamorem qui venit ad me opere compleuerint. Quin verò forma finalis iudicij futura videtur cum accusatione: vt habetur Matth. 12. Viri Niniuitæ surgent in die iudicij cum generatione ista, & condemnabunt eam. Regina Austri, &c. ¶ Atque eadem ratione Daniel quoniam Dei agebatur autoritate & appulsu, potuit eosdem senes & reos accusando facere, & morti addicere condemnando. ¶ Ad tertium respondetur, præter hominem, cuius proprium est accu{ Ad tertium. }sandi munus, quatuor existere alias causas, quarum quælibet locum sibi vendicat accusatoris. Prima est manifestarium crimen, quod notorium appellant: puta vbi quis in conspectu populi vel iudicis cum legitimis testibus delinquit: tunc enim non alius præstolandus est accusator: secundum illud Pauli. 1. ad Corin. 5. Quorundam peccata manifesta sunt, præcedentia ad iudicium. Vnde glossa Augustini super locum citatum Genes. 4.{ Augustinus. } de sanguine Abel: Et refertur extrà, de accu. euidentia patrati sceleris clamore accusatoris non indiget. Idemq́ue habetur. 2. q. 1. can. manifesta. Secunda causa est infamia, vel indicia, vel clamorosa insinuatio. Hæc enim vicem habent quodammodò accusatoris. Non quidem vt iusta sint causa, reum in supplicium rapiendi, sed via inquisitionis re priùs explorata & dicussa: iuxta formam capitulorum, qualiter & quando. &, Inquisitionis. extrà, de accusatio. Tertia causa est quando quis iudici denuntiatione iuridica denuntiatur, quæ ad vindictam tendit: qualis fit inquisitoribus hæreticæ prauitatis. Tunc etiam via inquisitionis proceditur ad cognitionem causæ, & vltionem criminis. Est enim illa denuntiatio hoc tantùm ab accusatione differens, quòd qui denuntiat non tenetur probare: aliâs nemo denuntiare auderet. Quarta denique causa est dum quis fraterna correptione præmissa euangelicè denuntiat fratrem prælato vt patri. Tunc enim si denuntiatus fuerit dicto audiens, non licet prælato ad pœnas & infamiam procedere: sed illic cessare debet vbi correptus frater, correctus subinde apparuerit. Nam illuc tendit ille processus. Sin verò rebellis extiterit, tunc rebellio accusatoris vicem gerit vt possit prælatus in eum lege agere, vt infrà limatiùs patebit. Hęc enim non est hîc locus emunctiùs examinandi. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm iudici liberum sit pœnam iuris relaxare. QVartum denique quod in iudice requisitum est, ad iudicij pertinet executionem. Et ideo videre restat an liceat iudici pœnam relaxare. Arguitur ergo à parte affirmatiua. Admonuit nos Iacobus cap. 2.{ Primum argumentum. } iudicium sine misericordia ei manere, qui misericordiam non fecerit: ergo non solùm pœnam iudici misericorditer licitum est relaxare, verùm etiam debitum. ¶ Secundo id con{ Secundum. }firmatur Dei exemplo, qui (vt habetur Ezechiêl. 18.) non vult mortem peccatoris, sed vt magis conuertatur & viuat. ¶ Tertiò. Id{ Tertium. } quod alicui prodest, nemini verò nocet, quicunque iustè præstare potest: ergo saltem vbi qui iniuriam passus est, noxiam condonat, poterit & iudex remittere noxam. ¶ In contrarium sunt legis testimonia. Legimus enim Deuter. 13. de idololatrîa: Non parcat ei oculus tuus vt miserearis & occultes eum: sed statim interficies eum. Et de homicida. c. 9. Morietur neque misereberis eius. AD quæstionem hanc quæ facilima est, supposita distinctione per duas conclu{ Distinctio. }siones respondetur. Alia enim est longè ratio supremi iudicis, puta principis penes quem summa est imperij, à ratione inferioris, qui ceu eius minister, exequendis duntaxat legum sanctionibus deputatus est. ¶ Prima{ Prima conclusio. } ergo esto conclusio. Antequàm pars læsa iniuriam remittat, nullus iudicum, siue summus sit, siue infimus, remittere potest pœnam. Probatur. Duplici enim nomine tenetur iu{ Probatio conclusionis. }dex scelerosum supplicio tradere. Priori, quia causam definire debet inter ipsum & accusatorem: Posteriori, quia minister est reipublicæ, qui non priuata, sed publica potestate vindex est iniuriarum, quæ in ipsam fiunt. Nam qui ciui iniuriam infert, reipublicæ subinde eandem impingit. Igitur iudici duplex obstat impedimentum nè valeat à noxa absoluere reum: alterum exparte accusatoris: atque alterum exparte reipublicæ. Quocircà quamdiu qui iniuria affectus est, in accusatione perstiterit, non fit iudici liberum reum indemnem seruare. Ob id quod, ceu iusti custos, tenetur vnicuique ius persequenti suum reddere: & si contrarium faceret, perinde atque ille delinqueret, qui de alieno misericors est: tenereturque subinde ad resitutionem tam iniuriæ quàm damni. Vnde. 5. Ethico. Arist. cap. 5. Quando homines, inquit, vident{ Aristo. } non sibi per inflicta supplicia compensari iniurias, in seruitute se viuere arbitrantur. ¶ Posterior conclusio. Postquàm accusator{ Vltima conclusio. } ab accusatione contentus destiterit, in arbitrio est supremi iudicis pœnam iuris relaxare, aut commutare: tale autem arbitrium inferiori non committitur. Posterius hoc membrum inde fit planum, quòd iudici inferiori{ Probatio. } præscriptus est à superiori agendi modus: & ideo sic legibus alligatur, vt nequeat earum præscripta exire. Vnde super illud Ioan. 19. Non haberes super me potestatem vllam. ait Augustin. Talem Deus dederat Pilato pote{ Augustinus. }statem, vt esset sub Cæsare, nè ei omninò liberum esset accusatum absoluere. Prius autem conclusionis membrum ex eo veritatem sortitur quòd princeps non tantùm est legum custos, verùm dispensator. Non inquam absolutus, vt posset illas pro arbitrio suo, veluti pallium suum dispendere, ac dissipare: sed tamen potest, vbi decêre videbit aut bono publico expedire, in legibus dispensare. Quo fit, vt accusatore desistente, & veniam ei quem accusabat deprecante, non subinde obligatur princeps pœnam condonare: sed est in arbitrio suo illam infligere. Quin verò merita rei debet perpendere. Et posset esse ille tam scelestus, vt debeat supplicio eum addicere: quod si non faceret, iniurius esset reipublicæ: vt puta quando publicus esset sicarius, aut latro, vel studio scelerosus. Secùs quando vnum præ humana fragilitate commisit crimen. Sed nunquid non posset reus qui vni{ Scrupulus. }cum fecit humanum delictum tam insigniter esse reipublicæ vtilis, vt etiam reclamante accusatore posset vita donari? Respondetur{ Solutio. } hoc impendiò quàm rarissimè licêre: nihilo minus vsu venire posse, vt deceret principem (quod habetur. 2. q. 7. c. si quem pœnituerit) accusationem abolere, & accusatorem compellere vt prudentum arbitrio alia satisfactione esset contentus, vt persona, vel ad bellum gerendum, vel ad alia munera egregiè commoda seruaretur. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur quòd personis priuatis quàm rarissimè, imò vix potest in remittendis iniurijs excessus contingere: adeò nos districtè commendauit Christus inimicorum dilectionem. Publicis autem magistratibus, quia patroni & protectores iustitiæ sunt, præscripta est linea inclinandi in misericordiam. Debent quidem genere suo esse clementes, neque causas disquirere, technasque innectere trucidandi homines. Imò quod Aristo. etiam. 5. Ethi. agno{ Aristot. }uit, & est inter regulas iuris, debet esse clementior ad minuenda mitigandaq́ue supplicia: quatenùs tamen fert ratio iustitiæ & legis. Inde enim exilire, non est clementia, sed clades publica. Quin verò & illi qui pietatis obtentu nimium procurant malefactores è iudicum manibus eripere, non putent egregium pietatis opus exhibere: inferunt enim sæpe iustitiæ violentiam. Neque illic locum habet exemplum Christi, suis crucifixoribus veniam à patre deprecantis: quippe quod ad culpæ remissionem pertinebat. ¶ Et perin{ Ad secundum. }de respondetur ad secundum, quod cùm Deus sit in quem primùm præcipueque peccatur, potest remittere culpam & pœnam, vt ei placitum fuerit. Tametsi vbi ait, Nolo mortem peccatoris, de æterna id intelligat: ob idque subdit, sed vt magis conuertatur & viuat, videlicet spirituali vita. Pœnam autem nemini relaxat, præterquàm in sacramento, nisi secundùm opera & fructus pœnitentiæ. ¶ Ad ter{ Ad tertium. }tium autem iam responsum est, quòd iudex remittendo pœnam, etiam accusatore cessante, nocumentum infert reipublicæ, quatenùs metum de medio tollit, quo homines arcentur à malo. Vnde Deuterono. 13. Post pœnam seductoris subiungitur: vt omnis Israël audiens timeat: & nequâquam vltrà faciat quidpiam huius rei simile. # 5 QVAESTIO QVINta, de iustitia accusatoris. S. Tho. 2. 2. q. 68. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm quispiam teneatur alium accusare. SECVNDA persona in iudicio est actor vel accusator: nam nisi ille qui noxius ast ab alio in iudicium deferretur, nunquàm ipse veniret. In accusatore autem quatuor sunt consideranda: scilicet obligatio, forma, iustitia,{ Quatuor in accusatore consideranda. } & pœna si iniustè accuset: de quibus ideo quatuor extruuntur articuli. Primò ergo quæritur vtrùm quispiam teneatur quempiam accusare. Et arguitur à parte negati{ Primum argumentum. }ua. Primò, quia Mat. 6. iubemur debitoribus nostris dimittere debita. Et ad Roma. 12. Non vos defendentes, hoc est non vos vindicantes{ Secundum. } charissimi: sed date locum iræ. ¶ Secundo: Amicum in iudicium traducere amicorum fidei derogat: ergo id minimè fas est. ¶ Tertiò: si ac{ Tertium. }cusatio esset virtutis præceptum, nemo inde exciperetur: multi autem ab accusatione repelluntur: vt. 2. q. 7. latè patet, de excommunicatis & infamibus: ergo non est præceptum. ¶ Quar{ Quartum. }tò: Si tale esset præceptum, illud potiùs officium deberemus prælatis & amicis persoluere: sed eâdem causa &. q. prohibentur subditi, nisi in certis casibus, Prælatos accusare. Et prætereà clerici accusari à laicis & illos accusare: & maximè in causa sanguinis: vt patet concilio Toletano quarto. 23. q. 8. can. his à quibus. &{ Concilium Toletanum. Quintum. } can. clericis. atque alibi crebrò: ergo non est pręceptum. ¶ Quintò. Accusator astringitur crimen probare: aliâs pœnam talionis subiret: nemo autem cogitur tantum subire periculum: ergo nemo accusare compellendus est. ¶ In contrarium est illud Leuit. 5. Si peccauerit anima, & quis audierit vocem iurantis, testisque fuerit quòd ipse vidit aut conscius est: nisi indicauerit, portabit iniquitatem suam. PRæsentem quæstionem in Relectione nostra de tegend. & detegen. secretis, quintam fecimus, vbi eam ad amussim disputauimus. Nihilo minùs non possumus non huc aliqua conferre nè ista lacuna intercisus appareat præsens tractatus. Respondetur ergo ad quæstionem, distinctione præmissa, dua{ Distinctio. }bus conclusionibus. Est enim differentia inter fraternam denuntiationem, & iuridicam accusationem, quæ ex parte finis sumitur. Denuntiatio enim illuc tendit, vt correptus frater corrigatur & emendetur. Quare (vt dicebamus) illo obtento scopo, non est vlteriùs progrediendum. Accusatio verò ad hoc inîtur, vt reus puniatur, idq́ue præsertim in bonum publicum vt quies reipublicæ conseruetur, neque eius decor sordescat. Vnde de{ Quid denuntiatio fraterna. Quid accusatio. Prima conclusio. }nuntiatio fraterna est criminis delatio ad prælatum, veluti ad patrem correctionis gratia. Accusatio verò est criminis delatio ad iudicem, veluti ad personam publicam, vindicationis gratia. ¶ Prior ergo conclusio est. Vbi quis scelus nouerit in reipublicæ perniciem ire, quod idoneis testibus probare potuerit, tenetur noxium accusare. Proba{ Probatio conclusionis. }tur. Criminum vindictæ quæ in hoc sæculo fiunt, non propter ipsas expetendæ sunt, veluti vltiones in odium exitiumq́ue malorum: illiusmodi enim pœnæ, infernales erunt, vbi tempus aduenerit plenariæ retributionis: sed sunt tanquàm medicinæ procurandæ, vel ipsius qui supplicio afficitur, vel boni publici: nimirùm vt earum metu homines in officio contineatur, nè commune bonum perturbent: quicunque autem bono communi succurrere constringitur, veluti pars toti, vbi viderit vel contagione infici, vel sceleribus corrumpi: id verò fieri non potest nisi per publicam potestatem, ad quam accusatione crimina deferuntur: ergo quisque in tali ca{ Gemina conditio quam adesse oportet vt quis accusare teneatur. }su tenetur perniciosum accusare. Duæ ergo conditiones coïre debent vt obligatio enascatur accusandi, scilicet vt crimen existat contra bonum publicum, & probari possit. ¶ Atqui hinc consequitur posterior conclusio. De peccato quod vel in cla{ Postrema conclusio. }dem reipublicæ non vergit, vel idoneis testibus probari non potest, nemo iure naturali accusare tenetur. Prior conclusionis pars{ Ratio conclusionis. } probatur. Nam cùm quisque sit suorum bonorum dominus, etiam famæ & honoris, vt lib. 4. q. 2. ostensum est, potest illa remittere, tum vt dicto Christi audiens sit, quo nos tantopere ad dilectionem inimicorum animauit: tum etiam ad redimendum tempus. Et in hoc casu intelligitur lex vnica. C. vt nemo inuit. agere, vel accusa. cog. Et est expressa sententia sancti Thomæ. 2. 2. non solùm. q.{ S. Thomas. } 68. vbi hoc tractat, verùm. q. 73. art. 3. vbi ait, cuiusque arbitrij esse detrimentum suæ famæ pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum. Secundam partem probat sanctus Thomas,{ Ratio S. Thomæ. } quia nemo ad id tenetur quod perficere nequit: & ideo cùm in accusatione necessaria sit probatio, qui probare non potest, accusare non cogitur: eò præsertim nè periculum sibi creet vel talionis, vel alterius damni si in probatione defecerit. Dixerim iure naturæ, nè in litem aliam descendamus, vtrùm hæredes occisi teneantur iure ciuili homicidam accusare, secundùm opinionem Bart. super legem, In eum. ff. de accusa. nè ius hæreditatis amittant. cuius tamen contrarium sentire videtur. l. diui fratres. eod. &. C. citata, vt nemo inuitus. l. vnica. ¶ At verò quò prior{ Argumentum in priorem conclusionem. } conclusio explicatiùs euoluatur, arguitur contra eam. Nullum est peccatum quod non afferat detrimentum publicum: nempe vel scandalum, vel mali exemplum, vel aliquam persuasionem consortis: ergo si conclusio vera est, nullam fert exceptionem, sed de quocunque peccato, cui pœna posita est, debet quisque, si probare id potest, delictorem in iudicium producere. Hoc argumentum plerosque multos conuincit. Attamen discretione opùs est. Haud enim omnia peccata{ Solutio. } sic in detrimentum censentur reipublicæ, vt sint necessariò, vel denuntianda, vel accusanda, vel tanquàm talia inquirenda: sed illa tantùm quorum proximum obiectum est commune bonum, quod illis expugnatur & conturbatur. Reliqua siquidem quæ aduersus priuatum bonum committuntur, priuata reputantur: nam ex obiecto actuum, species existimantur. Exempla sunto. Bona proximi furari, priuatum delictum est, sicuti & priuatum hominem occidere: compilare autem ærarium publicum, sicuti & crimen læsæ maiestatis, hæc sunt quæ in publicum detrimentum vergunt. Pari modo mendacium perniciosum, quo fraus ciui extruitur, peccatum priuatum est. Hæresis verò qua communis religio concutitur, crimen est cum primis publicum. Nam etsi scelera quæ in singulas reipublicæ priuatas partes committuntur, quodammodò rempublicam attingant, non tamen ideo existimanda sunt publica. Latrones autem qui regias vias obsident, & Assasini publicis criminosis adscribuntur. ¶ Secundum argumentum est. Quando ta{ Secundum argumentum ad idem. }lia crimina publica quis resciuerit, satis est si illa denuntiet: non ergo necessaria est accusatio. Eò præsertim quòd si denuntiat, non tenetur probare, sicuti ille qui accusat. Quare vt ab illo periculo deficiendi in probatione liberetur, satisfecisse videbitur dum denuntiauerit. ¶ Propter hoc argumentum tenet Summa Angel. contra sanctum Thom. quod nemo accusare tenetur: in quam sententiam{ Summa Angelica. } citat Barto. super. l. in eum. ff. de accusa. Hîc tamen est notandum denuntiationem, quantum ad rem attinet præsentem, duplicem es{ Duplex denuntiatio. }se: licèt Doctores canonici iuris plures præter accusationem distinguant super. c. nouit. de iudi. &. 2. q. 1. can. si peccauerit. quas eadem 5. q. de Ratio. tegen. & detegen. secre. diffusè nos explicuimus. Vna est enim denuntiatio fraterna, & euangelica, quam modò diximus ad fratris correctionem referri: sed alia est iudicialis, quæ bonum etiam publicum habet pro scopo: quæ ideo procedit etiam ad punitionem: sicut est illa quæ fit inquisitoribus: & seruus qui accusare non potest dominum, potest illum denuntiare: & subditus etiam inferiorem prælatum superiori. Et illa est pene accusatio, hoc solo differens quod denuntians non tenetur probare, sed iudex tunc tenetur inquirere. Et hanc forsan hîc sanctus Thomas nomine accusationis comprehendit. Tametsi vbi crimen esset valde perniciosum & contagiosum, ille qui testes posset afferre, accusare quoque teneretur: & crimen probare, vt iudicem labore inquirendi in re tanti momenti releuaret. Quare quicquid sit de iure ciuili, non dubium quin in causa publica teneatur quisque in conscientia accusare. Et Barto. solùm loquitur in causa priuata. ¶ Tertium autem dubium est, vtrùm sicut ante denun{ Dubium. }tiationem euangelicam prærequiritur admonitio fratris: ita, & ante accusationem. Et ar{ Argumentum partis affirmatiuæ. }guitur à parte affirmatiua. In euangelio nulla fit exceptio accusationis vel denuntiationis: sed simpliciter præcipitur vt secreta admonitio præcedat. In contrarium tamen facit quod in. c. qualiter & quando. de accusa. distinguitur inter denuntiationem & accusationem, sub his verbis: Sicut denuntiationem admonitio, ita & accusationem inscriptio præcedere debet: vbi nulla ante accusationem admonitio exigitur. Proptereà Durandus in. 4. distinc. 19. q. 4. ait quòd in foro{ Durandus. } interiori & conscientiæ requiritur admonitio, non tamen in foro exteriori. Et sanctus Thom. eâ. distin. q. 2. art. 3. recitat ambas opi{ S. Thomas. Syluester. }niones. Et quamquam Syluester in verb. Accusatio. §. 3. existimet tenere partem affirmatiuam, tenere tamen apertiùs videtur negatiuam. Scilicet quòd non requiritur. Et ideo Caietanus. 2. 2. q. 33. art. 7. dicit, quòd quando{ Caietanus. } accusatio solùm est licita, non tamen in præcepto necessarium est vt admonitio secreta præcedat: quando verò est in præcepto, tunc non est necessaria. ¶ His tamen non obstantibus{ Solutio propositæ dubitationis. } rem sic ratio dilucidat, vt nullis opùs sit citationibus, sed distinctionibus. Prima est: quando accusatio alicui incumbit de re sua propria, nulla requiritur admonitio, neque in foro exteriori, neque in conscientia. Ratio est: quia scopus talis accusantis non est emendare fratrem: ob idque inanis esset & vana admonitio: quoniam etsi sit emendatus, potest qui iniuria affectus est ius suum persequi. Atque in hoc casu palàm deficit opinio Caietan. Iste enim non tenetur accusare, & tamen potest sine præuia admonitione id facere. Quando verò crimen, modo nuper exposito, pestiferum est reipublicæ, tunc distinguendum est. Enimuerò si ille qui resciuerit certissimus omninò sit quòd per suam admonitionem sic frater emendabitur, vt damnum publicum omninò sopitum cessabit, necessaria est admonitio. Et hoc non solùm lege charitatis, verùm etiam iustitiæ: quia pestilens ille scelerosus adhuc habet possessionem honoris sui: ob idq́ue si satis potest occurri malo publico sine eius læsione, non est in publicum traducendus. Est enim (vt diximus) accusatio, medicinalis: & ideo si excusari tantum detrimentum potest, cauenda est. Si verò non sit omni firmitate certissimus quod sua proderit admonitio, vel sit in mora periculum, illicò ad accusationem properandum est. Vnde si inserperet ciuitatis proditio, aut regis exitium, aut super omnia hæreseos crimen, maximè in dogmatizantibus: præceptum est statim ad iudices aduolare: quia nemo debet existimare se posse tam ingentibus periculis aliter occurrere. Quin verò etsi non existerent idonei testes ad probandum, festinandum est ad denuntiationem iudicialem. Sententia est expressa sancti Thomæ. 2. 2. q.{ S. Thomas. } 33. ar. 7. vbi ait oportêre in talibus casibus statim procedere ad denuntiationem, vt huiusmodi nocumenta impediantur. Nisi fortè, inquit, aliquis firmiter existimaret, quod statim per secretam admonitionem posset huiusmodi mala impedire. ¶ Et hinc sumenda est{ Regula. } regula in Inquisitionibus generalibus, quando edicto præcipitur, vt quisque denuntiet latentia crimina. Etenim si omninò sint emendata, cuiuscunque sint generis, nemo tenetur illa vel denuntiare, vel accusare: sed tantùm testis esse si eius testimonium in particulari legitimè postuletur. Si autem non sint emendata, tunc aut sunt priuata, vt concubinatus, vel alia quæ non habent pro obiecto bonum publicum: & hæc tantummodò denuntianda sunt fraternè ad emendationem fratris. Si verò sint in perniciem publicam: vt proditio, hæresis, & si quis forsan non ex infirmitate, sed studio & quasi publicus hostis membra reipublicæ ad malum solicitaret, vt rempublicam corrumperet: & non posset aliter obuiari illi malo, denuntiandus esset denuntiatione iudiciali: quin verò accusandus si probari res posset. Et pariter si immineat periculum tertiæ personæ. Quanuis in his non ita crebrò vsu venit necessitas accusandi: quia eiusmodi crimina frequentius possunt via correptionis fraternæ præueniri. ¶ Hîc de fiscalibus examinandum esset in causis criminalibus. Etenim quòd fisci procuratores instituantur, iustum est vt curam habeant ærarij publici. Item vt criminum etiam in perniciem publici boni (vt expositum est) vergentium accusatores existant: quandoquidem quilibet tenetur illa detegere. Sed tamen quod fiscales instituantur scrutatores priuatorum criminum, credo neque S. Tho. neque antiquiores sancti probassent. Quoniam talium scelerum vltionem & vindictam poscere, solis priuatis incumbit, qui iniuria perculsi sunt. At postquàm consuetudo hoc habet, non est nostrum de hoc censere. AD primum igitur argumentum secunda{ Ad primum argumentum . } conclusio respondit. Probant enim illa testimonia, priuatis personis consilium esse euangelicum suas priuatas iniurias condonare. ¶ Ad secundum autem de amicorum{ Ad secundum. } fide respondetur, amicos vsque ad aras esse colendos: & ideo vbi res est de bono communi, hoc illis anteferendum est. Neque ideo amicitiæ fides infringitur, etsi promissio præcesserit seruandi secreti. Nisi sit sacrosanctum arcanum sacramentalis confessionis, quod neque pro toto mundo reuelare fas est. ¶ Ad tertium respondetur quòd{ Ad tertium. } infames & excommunicati (vt dicta quæstio. 7. habetur) ab accusatione repelluntur: non quidem in bonum ipsorum: siquidem accusare vbi & quando oportet, virtus est: sed in pœnam arcentur ab illo munere. Proptereà quòd accusatio autoritatem desiderat accusantis: quam illa sors hominum non habet. At. ff. de accusatio. l. qui accusare. multis alijs de causis alij prohibentur accusare: scilicet ratione sexus, ætatis, conditionis, &c. ¶ Sed est dubium, vtrùm{ Dubium. } saltem quando crimen est reipublicæ perniciosum, isti qui sunt iure repulsi admittantur ad accusationem. Respondetur ne{ Responsio. }que tunc quidem esse admittendos: possunt tamen & debent iudiciali denuntiatione pericula patefacere: vt. 2. 2. quæs. 68. articu. 1. author est Caietanus. ¶ Et pariter re{ Caietanus. Ad quartum argumentum . }spondetur ad quartum. Prohibentur enim eâdem causa & quæstio. eâdemq́ue lege citata in. ff. filij, & subditi, & serui, suos superiores accusare. Hoc tamen glossat sanctus Thomas eâdem quæsti. quòd nihilo mi{ D. Thomas. }nùs affectu charitatis possunt illos accusare: & maximè in causa communis boni: quia illi non cohibentur, vti alij, in pœnam: sed propter honestatem: quia accusatio præ se fert nescio quid odij, quod aduersus superiores dedecus est. ¶ De clericis autem{ Clerici qualiter poßint accusare. } respondetur, quòd in causa sanguinis, vt illa habent iura, nequâquam possunt esse accusatores: possunt tamen denuntiare crimina, protestantes non se reuelare eiusmodi criminosos petendo sanguinis vindictam, sed vel ad obuiandum malo publico, vel ad recuperanda bona sua. Cum hac enim protestatione licitum illis est talia crimina in iudicium deferre: non solùm illa quæ sunt contra bonum publicum, vt hæreseos impietatem, & læsæ maiestatis: verùm etiam illa quibus vel tertiæ personæ, vel sibiipsis iniuria fit, vel damnum datur: vt patet in cap. Prælatis. de homicidi. volunta. lib. 6. ¶ Ad{ Ad postremum. } postremum de pœna talionis inferiùs art. 4. commodior dabitur respondendi locus. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm necessarium sit accusationem in scriptis exhiberi. POST accusandi obligationem quæritur circa accusationis formam an debeat in scriptis exhiberi. Et arguitur à{ Primum argumentum. } parte negatiua. Scriptura tunc est necessaria quando aut de præteritis loquimur, nè nobis memoria elabantur: aut loquimur absentibus, ad quos verba non pertingunt: accusatio autem fit & in præsenti tempore, & ipso præsente reo. Nam vt habetur. 2. q. 8. can. accusatorum. Nemo absens accusari potest: ergo scriptura non est necessaria. ¶ Se{ Secundum. }cundò nihilo minùs per denuntiationem quam per accusationem crimen panditur alienum: in denuntiatione autem nullus est libellus necessarius: ergo neque in accusatione. ¶ In contrarium est Augusti. eodem can. citato,{ Augustinus. } 2. q. 8. vbi ait, accusatorum personæ nunquam recipiantur sine scripto: neque absente eo quem accusare voluerint quibuslibet accusare permittatur. FAcilima est quæstio ad quam vnica con{ Conclusio responsiua. }clusione affirmatiua respondetur. Forma accusationis est vt in scripto fiat. Conclusio est iuris, non solùm canonici loco citato, & eâdem cau. &. q. can. quisquis. & can. crimen. verum & iuris etiam ciuilis. ff. de accusa. l. si cui. Et quanuis ius naturæ id non planè præcipiat, elicitur tamen inde naturalis ratio. Est enim iudex (vt suprà dictum est) medius in{ Ratio naturalis pro conclusione. }ter duas partes, accusatorem scilicet & reum constitutus: qui causam examinare debet, de qua est sententiam prolaturus. Cùm ergo ex vna parte memoria, quæ lubrica est, cuncta diu verba adseruare non possit, & ex altera necessarium sit eadem vsque ad definitiuam sententiam retineri, necessarium est scripturæ adminiculum. Adde quòd cùm accusa{ Ratio secund }tor pœnæ, antiquitùs talionis, & nunc etiam non leui fiat obnoxius, si de calumnia fuerit reuictus, operæpretium est accusationem subscribere, quam postmodùm inficias ire nequeat. Ad hæc cùm accusationi adhiben{ Ratio tertia. }dæ sunt, tum defensiones & exceptiones, tum etiam probationes, expediens est vt libelli caput occupet accusatio. Attamen vt habetur. l. Leuia. ff. de accusati. in leuibus de plano procedendum est sine huiusmodi ceremonijs. Pretereà in notorijs, in quibus cum (vt suprà diximus) non expectetur accusator, neque scripto opùs est. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur quòd scriptura accusationis non est necessaria eò quòd de præteritis ineatur, sed vt in futurum debeat salua custodiri. Et ideo neque obstat accusationem fieri in præsentia rei: debet enim tam reus quam accusator adesse. vnde eâdem causa & quæst. can. per scripta. iubet Stephanus Papa nè vllius accusatio per scripta suscipiatur. Non quòd non sit in scriptis porrigenda (vt dictum est) sed quòd non est ab absente accusatore in scriptis mittenda: sed debet ipse comparêre. Quòd autem cauetur nè reus absens accusetur, non sic strictè intelligendum est vt non liceat in eius absentia accusationem iudici exhiberi: sed quòd non est sententia condemnandus antequàm ipse præsens audiatur. Idq́ue potissimùm in causa criminali, atque adeò omnium maximè in capitali: vt cauetur lege, Absentem. c. de accusa. si autem publico præconio vocatus noluerit comparêre, sententia quidem veluti in rebellem ferri potest: postmodùm verò captus, antequam executioni mandetur, audiri debet. ¶ Secun{ Ad secundum. }di verò solutio facilè ex dictis colligitur. In denuntiatione enim fraterna euangelica, quia ad vindictam non proceditur, sed tam iudex quàm denuntians soli consulit saluti fratris sine dispendio eius famæ, nulla est scriptura necessaria: secùs in denuntiatione iudiciali. Atque hanc differentiam inter denuntiationem & accusationem denotat cap. super his. de accusation. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm accusatio per tria hæc reddatur iniusta, quæ sunt calumnia, præuaricatio, & tergiuersatio. TErtium quod in accusatore requiritur est iustitia. De hac ergo quæritur, vtrùm tribus his vitijs corrumpatur, quæ sunt calumnia, præuaricatio, tergiuer{ Primum argumentum partis negatiuæ }satio. Et arguitur à parte negatiu. Calumnia (vt habetur. 2. q. 3. can. si quem pœnituerit) est falsa crimina scienter intendere. Contingit autem quempiam alteri calumniam extruere ignoranter, leuitate tamen animi non omnino excusante: ergo vel illa contra can. censenda est calumnia: vel quartum est vitium quo accusatoris iustitia commaculatur. ¶ Secundo: præuaricari (vt ibîdem sub{ Secundum. }ditur) est vera crimina abscondere: in hoc autem non semper subest iniquitas: quia nemo tenetur omnia crimina detegere, neque sua neque proximi. ¶ Tertiò: tergiuersari{ Tertium. } est in vniuersum ab accusatione desistere: hoc autem non semper est cum iniuria coniunctum: imò verò in initio eiusdem capitis præscribitur, vt quem accusasse pœnituerit de eo quod probare non potest, si cum accusato innocente conuenerit, in vicem se absoluant. ¶ In contrarium tamen est idem textus: vbi habetur accusatorum temeritatem tribus modis detegi. Aut enim calumniantur, aut præuaricantur, aut tergiuersantur. VNica conclusione ad quæstionem re{ Conclusio responsiua. }spondetur. Tribus nominatis vitijs contingit accusationem vitiari. Conclusio est non solùm iuris canonici textu citato, verùm & iuris ciuilis. ff. ad Senat. consul. Turpili. seu de abolitionibus. l. accusatorum. vnde eadem prorsus verba desumpsit canon, quem pœnituerit. Numerus autem horum vitiorum sic colligitur. Cùm accusatio in bonum commune referatur, sic tamen, vt iusta fiat criminis vltio, vtroque pede claudicare potest accusator. Videlicet aut reo fauendo, aut plus nimio reipublicæ siue parti læsæ. In rempublicam inclinat, cùm reo crimen falsum impingit. Et hoc est calumniari. Est enim calumnia subdola rei vexatio per fraudem. Neque verò ille tantùm calumniator est, qui falsum crimen imponit, verùm & qui occultum, quod iure probari non potest, in iudicio propâlat. Nam iure quicquid idoneis testibus vel instrumentis innotescere nequit, falsum reputatur. Potest secundò accusator vice versa in rempublicam esse iniurius quando in causa est nè qui in bonum publicum delinquit, reprimatur. Et hoc contingit dupliciter. Vno modo fraudem extruendo reipublicæ: nempe inclinando in fauorem rei. Et hoc est præuaricari. Quoniam varicari idem est quod flecti. Contingit autem hæc præuaricatio dupliciter: Vno modo dissimulando omnia crimina quæ in commodum reipublicę detegere tenetur, atque adeò probationes negligendo: & altero modo falsas admittendo excusationes & exceptiones. Quare præuaricatio altero nomine dicitur collusio: quasi tunc accusator & reus simul illudant reipublicæ aut parti læsæ. Quocircà hoc vitium non tantùm in accusatorem, verùm & in aduocatum, & in alios ministros, quinetiam & in iudicem solet vsu cadere. Secundo modo ei contingit accusato fauere, prorsus & in vniuersum (vt ait lex) ab accusatione desistendo. Et illa dicitur tergiuersatio, quasi accusator terga causæ vertat. AD primum igitur argumentum respondetur quòd criminis impositio non cen{ Ad primum argumentum . }setur iure calumnia, nisi studio & consultò fiat. Nihilo minus nemo debet accusator prodire nisi priùs tum certior factus sit criminis: tum etiam certam, paratamque habeat probationem: Et ideo qui leuiter ac temerè ad accusandum prosilit, non est à culpa immunis. Attamen non debet vt calumniator talione vel acri alio supplicio plecti: sed alia leuiori pœna. Nisi forsan iusto errore fuerit motus: nam tunc nulla est dignus. Hæc autem omnia prudentia iudicis libranda sunt & æstimanda. ¶ Ad secundum respondetur quod sua propria crimina nemo debet detegere{ Ad secundum. } nisi reus legitimè factus à legitimo iudice interrogetur. Neque verò aliena nisi casu quo denuntiare vel accusare tenetur. Quando autem ob bonum publicum accusat, tunc tenetur omnia detegere, quę ad rem conferunt. Quare si prece vel pretio vel alia causa cum reo colludat, præuaricator est. ¶ Pariter ad tertium respondetur, quod tergiuersari non semper est cri{ Ad tertium. }men, sed tunc prorsus quando accusator tenetur in accusatione persistere. Quare tribus modis tergiuersari citra culpam accidere po{ Tribus modis tergiuersari contingit citra culpam. }test. Primò, cùm quis in causa propria accusauit. Tunc enim sicut liberè accusationem inscripsit, ita potest & quando libuerit, illam deserere. Secundò, quando accusauit in causa publica, leuiter tamen: tunc enim quoties timuerit in probatione deficere, potest cum reo conuenire & ab accusatione desistere. Et hic est casus dicti cap. si quem pœnituerit. Tertiò, authoritate principis, qui propter illustrem personæ dignitatem, & reipublicæ vtilitatem potest accusationem & in initio refellere, & in processu abolere: vt eodem cap. subiungitur. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm accusator qui in probatione defecerit pœna talionis teneatur. QVartum quod de accusatore disputandum restat est, vtrum in probatione deficiens pœna talionis teneatur. Et arguitur à par{ Primum argumentum. }te negatiua. Contingit aliquando iusto errore quempiam ad crimen falsum accusandum prodire: cui ideo Fabianus Papa. 2. q. 3. can. Si quis iratus. veniam concedit: non ergo omnis calumniator dignus est talionis pœna. ¶ Secundò. Si talis pœ{ Secundum. }na iusta est, ob id iustè infligitur, quòd accusator damnum per iniuriam alteri intentat: igitur aut hoc est propter iniuriam reo illatam, & tunc non potest princeps eam remittere: aut propter illam quæ reipublicę irrogatur, & tunc nequit eam remittere reus: potest autem eam vterque remittere: ergo signari non potest iniuria ob quam talis statuatur pœna. ¶ Tertiò: ob vnam culpam nemo ple{ Tertium. }ctendus est duplici pœna, secundùm illud Naum. 1. Non iudicabit Deus bis in idipsum. calumniatores autem, infames habentur iure: vt patet. 2. q. 3. can. si quis circa. non ergo debent alterum subire supplicium. ¶ Sed in contrarium est Damasi decretum. 2. q. 3.{ Damasus. } Calumniator si in probatione defecerit, talionem recipit. Et alterum proximum Adriani:{ Adrianus Pa. } Qui non probauerit quod obiecerit, pœnam quam ipse intulit patiatur. PRo solutione quæstionis notandum quòd{ Talio vnde trabat originem. Aristote. } talio à tale dictum est: scilicet vt quisque tale patiatur, quale alteri contra ius moliebatur. Id quod Arist. 5. Ethico. cap. 5. repassum appellat, secundùm illud Rhadamanthi, Si quæ fecit, patiatur & ipse, rectum fuerit iudicium. Statuitur ergo con{ Conclusio affirmatiua. }clusio affirmatiua. Iustum est vt ille qui per accusationem in periculum quempiam induxit grauis pœnæ, similem & ipse ferat. Conclusio est non solùm canonici iuris locis citatis, verùm ciuilis: vt patet. ff. ad sena. cons. Turpil. l. mulier. &. l. quæsitum. Cùm ergo leges deficientem in probatione talionis pœnæ adiudicant, ostendunt non solùm eum qui falsum crimen imponit, verum & qui occultum quod probari non potest detegit, eidem subiacêre supplicio. Ratio naturalis est hęc.{ Ratio conclusionis. } Accusator constituitur pars reo aduersa, contendens eum in supplicium adigere: iudex autem medius inter ambos sedet iustitiæ protector: sed ęqualitas iustitiæ id exigere apparet, vt periculum quod quis alteri peræcreat, in ipsum recidat: ergo pœna talionis est iusta. Eadem conclusio confirmatur. Nam{ Confirmatio. } lege veteri, quæ iustissima erat, eadem pœna stat scripta: scilicet Exod. 21. Oculum pro oculo, dentem pro dente. Et Deuterono. 19. Cùm diligentissimè perscrutantes inuenerint, falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitauit. Haud tamen hinc infertur, vt quidam arbitrantur, illam pœnam esse modò de iure diuino: illa nanque non erat moralis de iure naturæ, sed tantùm iudicialis, quæ ideo prorsus cessauit. Non quod Christus legem illam Matthæ. 5. peculiariter aboleuerit: illic enim tantùm retulit veterem legem, consulens nobis contrà nè nos vindicaremus, sed inimicis remitteremus iniurias: at quòd tota lex illa vetus cessauit. Nisi quòd præcepta moralia, quæ erant de lege naturæ, confirmata sunt lege euangelica: ceremonialia verò sic cessârunt vt, tanquàm signa iam modò falsa, institui denuò non possint: iudicialia verò possunt quidem, si iustum censeatur, iteratò constitui. Attamen lex talionis semper fuit vt trux duraque existimata, sed propter duritiem illius populi, & ad nectendas calumnias procliuis posita fuit. Nam si naturalem rationem consulueris, satis est vt qui occîdit occidatur. Qui verò occidere procurauit, non subinde, nisi summo iure, reus fit tanti criminis. Eò præsertim quòd tunc absterrerentur homines plus nimio ab accusandi munere. Et ideo (vt habetur Institut. de iniur. §. pœna.) iam de desuetudine ferè abijt illa pœna: retinetur tamen quadantenùs in prouincijs bene moratis: potissimùm in teste qui studio falsum testimonium dicit in causa capitali. Idque maximè quando illius causa innocens interficitur. Tametsi debeant etiam extra talem casum iniqui delatores acri supplicio plecti. AD primum ergo argumentum respon{ Ad primum argumentum . Aristot. }det Aristote. loco citato. 5. Ethico. quòd repassionem, quam nos talionem appellamus, non semper iustitia deposcit: quoniam valde differt vtrum quis voluntarie quid faciat, an inuoluntarie. Spontaneus enim iniurius dignus est pœna: qui autem inuoluntarie lædit, dignus est venia. Et ideo qui inculpata ignorantia eum quem in crimine esse putat, reum facit, non habetur iure calumniator, vt suprà diximus: atque adeò neque talione dignus. ¶ Ad se{ Ad secundum. }cundum respondetur quòd calumniator & in reum & in rempublicam iniurius est. Vnde Deuteron. 19. vtrunque præcipiebatur: scilicet prius, vt qui falsum testimonium contra fratrem dixisset, id pateretur quod fratri cogitabat facere: scilicet propter iniuriam illi factam. Posterius, vt tales de medio populi auferrentur, vt audientes timorem haberent. Vbi insinuabatur iniuria quę reipublicæ irrogatur. Ex quo fit vt quandiu accusatus pœnam talionis non remiserit, nequeat princeps illam remittere, vt superiore quæstione dictum est. Postquàm verò illam ignouerit, tunc in arbitrio principis restabit illam relaxare. ¶ Ad tertium respondetur{ Ad tertium. } quòd pœnam talionis incurrit accusator ratione nocumenti quod proximo intentabat: infamiam autem propter culpam. Et ideo infamiam remittere ad principem pertinet: vt si sit ecclesiastica, ad Papam, vt ait Gratian. 2. quæst. 3. can. Euthemium. vbi respondet ad illa verba Gelasij, Quanquàm animas per pœnitentiam saluare possumus, infamiam tamen abolere non possumus: dicens illud intelligi de infamia per ciuilem iudicem irrogata, quæ ad Papam non pertinet. Quanuis fortasse perspicacior sit sensus de infamia facti. Nam labem illam, quæ turpi facto annexa est, nemo delere potest: cùm ad præteritum non sit potentia. # 6 QVAESTIO SEXta, de iniustitia rei. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm accusato liceat veritatem negare. TERTIA persona in iudicio est reus: de quo quatuor disputanda sunt: scilicet an liceat ei veritatem negare, calumnijs se defendere, iudicium declinare, aut post condemnationem supplicio se capitali subducere. Et ar{ Primum argumentum. }guitur à parte affirmatiua primę quęstionis illa celebri autoritate Chrysosto. quæ refertur de pœnitentia, d. 1. can. quis aliquando. Non tibi dico vt te prodas in publicum, neque apud alios te accuses. Sic enim legendum est, non, excuses, vt corrupta litera habet. Qui autem veritatem proprij criminis retegeret, seipsum proderet: ergo licitum est ei suum celare crimen. ¶ Secundo. Mendacium officiosum, scilicet cum{ Secundum. } quis mentitur vt alteri prosit, nemini nocens, non est peccatum mortale: qui autem mentitur vt se à morte protegat, officiosè mentitur: ergo citra noxiam mortalem id licet. ¶ Tertiò nullum est peccatum mortale nisi{ Tertium. } sit contra charitatem: qui autem mendacio sibi mortem cauet, neque contra charitatem Dei facit, neque contra proximum: imò secundùm charitatem qua se diligit: ergo id non est lethale piaculum. ¶ In contrarium est illud Iosuæ. 7. quod dux ille dixit ad Acham, Fili mi da gloriam Domino Deo Israël, & confitere, & indica mihi quid feceris: nè abscondas. dare autem gloriam Deo tenetur quisque secundùm illud. 1. ad Corint. 10. Omnia in gloriam Dei facite. AD quæstionem hanc tribus conclusionibus respondetur. Prima: quicunque{ Prima conclusio. } legitimè de proprio crimine interrogatur, tenetur sub reatu mortalis culpæ crimen suum patefacere: etiam si merito eiusdem confessionis sit in mortem rapiendus. Cùm aio legitimè, intelligo à legitimo iudice, & secundùm idoneam formam iuris. Ratio{ Ratio conclusionis. } conclusionis est manifesta. Virtus enim iustitiæ est ad salutem necessaria: ergo quicunque sub reatu mortalis noxæ tenetur eam seruare: iustitia autem subditum compellit superiori obedire, secundùm verbum Pauli, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. superior verò sæpenumerò ius habet subdito præcipiendi vt proprium sibi detegat crimen: ergo tunc subditus parêre constringitur. Quòd autem hoc iudex aliquando ius habeat, patet: quoniam nemo, capitali præsertim sententia, quin imò neque alia communi ordine ob quæcunque indicia vel infamiam condemnari debet nisi confessus: saltem ei qui aliter condemnatur conceditur appellatio: vt. l. obseruare. C. quorum appellatio non recip. Nisi sufficiens sit testium numerus quibus conuincatur: idque via tantum accusationis. Atque idem cauetur iure canonico. 2. quæst. 1. can. nos in quemquam. & can. iudex. ergo nisi reus ad confessionem compelli posset, nimis esset stricta via finiendi iudicia. Et est intelligenda conclusio etiam cùm quis citra iusiurandum interrogatur: nam etsi periurium sacrilegij impietate mendacium accumulet, nihilo minùs simplex mendacium, in re graui contra vinculum obedientiæ, crimen est genere suo mortale. ¶ Secunda{ Secunda conclusio. } conclusio. Quando verò quispiam non legitimè etiam iuratus interrogatur, puta vel ab eo qui non est sibi iudex, vel contra canonum legumque sanctiones, non tenetur crimen suum confiteri. Quin verò simile affirmandum est de testibus in crimine alieno. Conclusio est clara: quia quicunque ius habet se suaque tuendi, nisi iure ad contrarium fuerit compulsus: at verò quando quis præter legis causas & ordinem interrogatur, nullo iure cogitur: ergo neutiquam se conuincitur prodere. ¶ Tertia{ Tertia conclusio. } conclusio. Nemini siue iure siue iniuria interrogetur, licitum est mentiri: quoniam mendacium adeò est natura sua malum & iniquum, vt nullam ob causam qui illud protulerit, incolumis à culpa sit. Tametsi quando iniustè, ac citra iuramentum interrogatur, mendacium illud non sit mortale: quia non perniciosum, sed officiosum est. Secùs autem si sit periurium. Postulabant hîc autem secunda & tertia conclusiones, vt artem, prudentiamque subijceremus, quò se tunc iniustè requisitus posset protegere, ac citra mendacium eripere. Ad hoc autem articulo sequenti commodius respondebimus, postquàm causas habuerimus inspectas, quibus reus conuincitur veritatem propalâre. AD primum igitur argumentum respondetur{ Ad primum argumentum . } Chrysostomum loqui in casu secundæ conclusionis, aut quando nemo reum percontatur. Nam quando iuris ordine & merito interrogatur, non ipse se, sed infamia, vel testes, vel accusator eum produnt: quibus resistere non licet. ¶ Ad secundum{ Ad secundum. } respondetur quod mentiri quempiam ad cauendum mortem, vel sibi vel alteri, si fiat sine alterius nocumento, non est mortale: quando tamen quis iure rogatus culpam suam, mendacio se contegit, iniuria facit, tum iudici cui obedientiam debet, tum accusatori & parti læsæ. ¶ Et pariter respon{ Ad tertium. }detur ad tertium. Negatur enim non esse tale crimen contra charitatem. Nocet enim & iudici & actori: atque adeò aduersatur dilectioni Dei, qui iubet nobis parêre maioribus. Nemo enim virtutem iustitiæ contemerat, qui charitatem non subinde violet, tam Dei quam proximi. Vnde super illud Psal. Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis: ait glossa, Hæc est con{ Glossa. }suetudo impudentium vt deprehensi per aliqua falsa se excusent. Et Gregor. 21. Morali.{ Gregorius. } super illud Iob. 31. Si abscondi quasi homo peccatum meum: Vsitatum humani generis vitium est, & labendo, peccatum committere: & commissum, negando abscondere: & conuictum, defendendo multiplicare. ¶ Percontaris hîc autem vtrùm mendacium in iudicio{ Quæstio. } quando quis verum fateri tenetur, in vniuersum mortale sit crimen: an verò leuitate materiæ possit, sicut extra iudicium fieri veniale. Respondet Caieta. 2. 2. q. 69. artic. 2. Omne mendacium in materia etiam leuissima, in{ Caietanus. } iudicio prolatum, esse mortale. Ratio eius est: quia talis mentiens vim infert iudicio, quod in mendacio fundatum falsum subinde fit. Itaq́ue sicut periurium nullatenùs tenuitate materiæ fit veniale, sed omne est mortale: sic mendacium in iudicio. Neque id tantùm in iudicio sacramentalis confessionis, verùm etiam in foro exteriori. ¶ At verò neque Caiet. conclusio, salua eius egregia autoritate, veritatem præ se fert: neque eius ratio probabilitatem. Imò procul dubio crediderim posse illic etiam contingere veniale peccatum. Nam in primis hoc insinuat S. Tho. eâdem. 2. 2. q. 70.{ S. Thomas. } ar. 4. vbi ait quod violare iustitiam mentiendo, est mortale in suo genere: vbi insinuat posse esse veniale. Item in materia fidei, & charitatis, & religionis, potest exilitas materię attenuare peccatum, vt sit veniale: cur ergo non in iudicio? Prætereà potest illic fieri veniale mendacium ex defectu plenę deliberationis: quare ergo non ex pusillitate. Adde quod tunc quicumque alius defectus leuissimus in iudicio esset mortalis: vt si quis rem exigui momenti taceret. Ac demum postremò arguitur. Peccata venialia non sunt de necessitate confessionis: ergo illa illic negare non est mortale crimen. Conceditur ergo quod ipsum veniale mendacium peius est in iudicio quàm extrà: non tamen fit consequens vt sit omne, mortale. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm accusato liceat per calumniam se defendere. POstquàm afflicto reo, nec legitimè interrogato licet veritatem negare, neque præter ius requisito mentiri, consequitur vt videamus an saltem alterutro illorum casuum liceat ei per calumnias se defendere. Et arguitur à parte affirmatiua. Secundum iura ciui{ Primum argumentum. }lia licet ei qui de capitali crimine delatus est, transigere, hoc est cum accusatore pacisci, & ipsum corrumpere, qui desistat: vt. C. de transa. l. transigere. & expressiùs. l. in capitalibus. ff. de bon. eor. qui ant. sent. mortem sibi consciue. ergo non est illicitum calumnijs vti. ¶ Secundo. Ac{ Secundum. }cusator qui in fauorem rei præuaricatur pœna plectitur legibus constituta, vt superiori quæstione visum est: &. 2. q. 3. patet: accusato verò nulla est pœna decreta, etiam si technis agat cum accusatore, eique imponat: ergo id non est iniustum. ¶ In contrarium est ius canonicum, extrà, de iuram. calum. c. inhærentes. præcipiens vt iuramento calumniæ in principio litis adstringantur tam reus quam accusator: vbi & ciuiles leges de re eadem citantur: iuramentum autem calumniæ, vt nomen sonat, est, quod neque accusator, neque accusatus vtetur calumnijs. QVæstio est grauissima: quam nos in dicta nostra Relectione sexto loco per omnes, vt arbitror, suos numeros diduximus. Sed non possumus (vt suprà dicebamus) hunc locum hac disputatione vacuum relinquere. Respondebimus ergo hîc septem conclusionibus. Pri{ Prima conclusio. }ma est illa notissima quam articulo proximo constituimus. Etsi nemini liceat veritatem mendacio negare, licet eam tamen nonnunquam prudentia contegere. Nam (vt modò dictum{ Ratio conclusionis. } est) nemo tenetur veritatem propalâre, nisi iure compulsus: ergo extra talem casum quisque poterit secretum, & præcipuè suum, custodire. Rei autem articulus ac nodus illic occulitur, vt sciamus quando iudex, qui legitimus est, legitimè potest subditum de proprio crimine, etiam iureiurando interrogare. ¶ Ad hoc ergo explicandum sta{ Secunda conclusio. }tuitur Secunda conclusio. Tres sunt casuum differentiæ quibus iure potest iudex reum percontari: in quibus subinde reus veritatem respondere tenetur: videlicet si infamia eius super aliquo crimine præcesserit, vel aliqua expressa apparuerint indicia, vel probatio interfuerit semiplena. Conclusio est sanct. Thom. 2. 2. q. 69. ar. 2. Et quanuis rationem { S. Thomas. } non subijciat, apertè tamen colligitur ex superiori definitione. NEmpe quod iudex absque{ Probatio. } accusatore, vel eius supplente vices, neminem damnare potest. Hæc autem tria sunt quæ præter expressum accusatorem vicem eius gerunt vt possit reus legitimè interrogari. Sed{ Obiectio. } arguis, non omnes causas diuum Thomam connumerasse. Diximus enim quæst. 4. art. 3. crimen quoque notorium & manifestum ius facere iudici condemnandi reum. Con{ Solutio. }ceditur id quidem: sed tamen tunc non opùs est reum interrogare: nunc autem merita tantùm quærimus quibus potest iudex secretum crimen inquirere. Igitur ad intellectum conclusionis supponendum est ex cap. qualiter & quando. de accusation.{ Triplex via ad cognoscenda delicta iure præscripta. } tribus vijs patêre ius ad cognoscenda crimina, compellendosq́ue delictores vt sua propria confiteantur: videlicet via inquisitionis, denuntiationis, & accusationis. Et licèt super eodem capitulo Iurisperiti plures inquisitionis species discernant, satis est tamen duas dignoscere. Vna est enim generalis, atque alia specialis. Generalis est qua Prælati munere fungentes suo & (quod aiunt) officij debito, prouinciam, aut conuentum visitantes crimina disquirunt: quibus scilicet reuelanda sunt, eo ordine quo articu. 1. quæstionis proximæ dictum est. Altera verò est specialis, qua scilicet particulariter inquiritur crimen alicuius singularis personæ. Denuntiatio quoque (vt suprà dictum est) altera est fraterna quæ procedit ad emendam fratris, & altera iudicialis, quæ tendit ad vindictam. Accusatio itidem duplex: altera in causa priuata, atque altera in causa publica. Sunt autem differentiæ multæ inter has vias. Denuntiatio enim quæ fit per correptio{ Quinque modis denuntiatio fraterna distat à iudiciali. }nem fraternam differt à iudiciali & accusatione quinque modis. Primò ex fine, vt sæpe dictum est: quia hæc procedit solùm ad emendam: aliæ verò ad vindictam. Et ex hac sumitur secunda, quòd denuntiatio fraterna est officium charitatis: iudicialis autem & accusatio pullulat ex iustitiæ debito. Ob idq́ue sanctus Thomas de correptione fraterna tractauit in materia charitatis. 2. 2. quæstio. 33. de alijs autem in materia iustitiæ, quæsti. 68. & duabus sequentibus. Tertiò differunt eandem ob causam quòd ad denuntiationem fraternam omnes, nemine excepto, tenentur: nam possunt subditi denuntiare prælatos, & filij parentes: neque infames aut excommunicati eximuntur sicuti in accusatione. Neque verò sacerdotes, vt habetur cano. tam sacerdotes. 24. quæstio. 3. Quartò differunt forma. Nam in correptione fraterna semper requiritur admonitio, in reliquis verò non semper, vt nuper expositum est. Et quintò differunt ex parte termini: quia fraterna denuntiatio si frater emendatur cessat: sin minùs, rebellio exinde habetur pro accusatore, & incipit forum iudiciale: vt diximus quæstio. 4. Iudicialis verò & accusatio non cessant vsque ad punitionem. Differunt autem iudicialis & accusa{ Discrimen inter denuntiationem iudicialem & accusationem. }tio primò (vt dictum est) quia denuntiator etiam iudicialis non tenetur probare sicut accusator. Prætereà (vt habetur cap. inquisitionis. de accusation.) licèt denuntiatio hæc ad vindictam tendat, non tamen denuntiato infligenda est tota pœna iuris sicuti accusato. ¶ Descendendo ergo ad istarum{ Tertia conclusio. } specierum singulas, statuimus conclusionem tertiam. Ille qui fraternè denuntiatur, tenetur prælato veritatem criminis sui fateri, tanquàm patri. Si tamen non leuiter sed grauiter timet quòd tanquàm iudex machinatur eum castigare, nequâquam tenetur. Conclusio hæc fit clara ex fine & scopo talis denuntiationis: quæ sola emenda est: non autem punitio. ¶ Quar{ Quarta conclusio. }ta conclusio. Si denuntiatus fuerit rebellis qui neque tanquàm patri vult fateri crimen, iure compelli potest. Hanc conclusionem statuimus membro secundo, quæstio. 4. de correptio. fratern. contra Altissiodorem. lib. 3.{ Altissiodor. Durandus. } tracta. 25. ca. 2. & contra Durandum in. 4. distinct. 19. quęstio. 4. qui putant si peccatum est secretum, nulla obstante rebellione cessandum esse. Sed est nostra conclusio sanct. Tho.{ D. Thomas. Caietanus. Paludanus. } 2. 2. q. 33. articu. 8. ad primum argumentum . Moderatur eam tamen ipse, & cum ipso illic Caiet. & Palu. 4. d. 19. q. 4. duobus limitibus: videlicet casu quo crimen probari possit testibus adhibitis in secreta correptione vel alijs. Prætereà si spes vlla restat emendæ fratris: nam illa spe cessante illic cessandum est, si peccatum est priuatum. Nam si serpit in perniciem publicam, modo suprà explanato, vel in detrimentum tertiæ personæ, etiam si non emendetur, imò proptereà quod non iniquum propositum ille nequam expuit, progrediendum est. Et quamuis Caie. 2. 2. q. 69. arti. 2. contrarium videatur sentire, arbitror tamen illum denuntiantem, si est omni exceptione superior, valêre pro teste in iudicio inde futuro, & pro semiplena probatione. Nam proptereà in euangelio iubentur, adhiberi vnus aut duo testes, vt in ore duorum vel trium stet omne verbum: quia scilicet ipse denuntians valet pro tertio. Et hoc habetur expressè ca. In omni. de testib. At verò quantum ad illam restrictionem, quam nos quoque in Relect. de secreto. q. 2. membri 2. approbauimus: nempe quòd etiam si denuntiatus rebellis fuerit, nisi spes sit eius emendæ non est iudicialiter procedendum, eò quod totus ille processus in bonum fratris tendit. At verò in contrarium videtur existere verbum euangelicum: Si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus & publicanus: cui astipulatur can. tam sacerdotes. 24. q. 3. vbi habetur quod tales incorrigibiles, ab ecclesia separentur. Quo circà arbitror quòd licèt non sit citra spem emendæ ad alias iuris compulsiones & pœnas progrediendum: sententia tamen excommunicationis est ab ecclesia fortè rebellis coram testibus denuntiationis separandus, donec resipiscat. Diximus quando crimen vergit in damnum publicum aut tertiæ personæ progrediendum esse ad forum iudiciale, intelligendum est tamen si aliter illud malum caueri non potest. Accidit enim temporibus nostris vt quidam præmissa correptione fraterna denuntiauerit quempiam qui alterius cædem moliebatur: denuntiauit autem tanquam patri: iudex autem nolebat denuntiationem ceu fraternam audire, sed tanquam iudicialem, vt lege in illum crimi{ Adriani responsio. }nosum ageret. De qua re Adrian. antequàm esset Papa consultus, respondit non posse denuntiatorem illum cogi vt iudicialiter denuntiaret. Et fuit consultissima responsio. Est enim sententia Augustini. 2. 2. q. 5. cano. hoc videtur. vbi ait in eiusmodi casibus occultum{ Augustinus. } crimen illi esse reuelandum, qui prodesse potest, & non obesse. Intelligitur tamen si citra tale iudicium occurri poterat futuro homicidio: nam si aliter impediri nequiuerat, commutanda erat euangelica denuntiatio in iudicialem. ¶ Quinta conclusio. Sicuti{ Quinta conclusio. } denuntiationem fraternam debet præcedere admonitio, sic & inquisitionem specialem vel infamia vel expressa indicia. Dixerim specialem: quia generalem (vt dictum est) suapte autoritate potest prælatus facere. Conclusio est expressa in iure, extrà, de accusati. cap. cum oportet. & cap. inquisitionis. & cap. qualiter & quando. secundo. Confirmatque illic eandem summus Pontif. sacris oraculis: vt puta illo Luc. 16. vbi villicus non fuit in iudicium euocatus antequàm infamia eum proderet. Et Genes. 18. Clamor Sodomorum & Gomorrhæorum multiplicatus, &c. Et ratio{ Ratio conclusionis. } naturalis est quam suprà tractauimus: quia sine accusatore nemo est in iudicium deferendus. ¶ Est autem dubium de obiecto infamiæ,{ Dubium. } vtrum satis sit obortam esse de crimine, quod scilicet vel notorium, vel infamia publicum est, vt inquiratur persona quæ nulladum infamia læsa est. Iacet (vt exempli gratia dixerim) cadauer occisi hominis: vtrùm liceat per viciniam disquirere quisnam interfecit. Et suffragantur affirmatiuæ parti hæc argumenta. Pri{ Primum argumentum partis affirmatiuæ. }mum est consuetudo. Vbi enim notorium est crimen, statim disquiritur reus, licèt nullus sit specialiter diffamatus: aliâs vecors & negligens haberetur iudex: populusq́ue, vt nunc mos est, scandalum acciperet, ac si iustitia dissimulatione languêret. Et extant{ Secundum. } prætereà canones. 2. quæstio. 1. can. manifesta. Et de accusatio. c. euidentia. quibus habetur quòd euidentia patrati sceleris non indiget accusatore. Quin verò & patrocinari huic consuetudini apparet ius diuinum. Legimus enim Iosue. 7. quòd cùm Acham anathêma occultus esset, crimen tamen notorium, sortibus inquisitus est, ac deprehensus. Acce{ Postremum. }dit & autoritas diui Thom. quem Caietan. 2. 2. q. 69. art. 2. refert: scilicet quòd cùm Parisijs ipso Baccalaureo, furtum factum esset, consilio suo inquisitus est ille qui latebat fur. ¶ His tamen non obstantibus iura canonica & euangelica, ratioq́ue ipsa consuetudini refragantur. Et ideo statuitur negatiua re{ Responsio. }sponsio. Infamia delicti non sufficit nisi paucis exceptis casibus ad inquirendum reum, quem nulladum respersit infamia. Verba sunt in dicto cap. cùm oporteat. de accusation. Nisi super prædictis famam ipsius, scilicet personæ, læsam esse noueritis, vos ad inquisitionem non subitò procedatis. Et in cap. inquisitionis. iubetur nullum pro crimine super quo aliqua non laborat infamia puniendum. Et in cap. qualiter & quando. sic legitur: Si super excessibus suis quis fuerit infamatus, tunc procedendum est ad inquisitionem. Et in testimonijs diuinis suprà citatis de Villico & de Sodomitis extat, personas ipsas fuisse infamia læsas. Deinde ratio id probat. Nam iura hæc fundantur in loco illo Matthæ. 5. "Nolite iudicare, & non iudicabimini." Est autem temerarium iudicium de persona iudicare propter publicum crimen, ac subinde illam explorare. ¶ Sunt autem qui hinc tergi{ Quorundam sententia. }uersentur: dicentes quòd quanquàm licitum non sit particulariter de singulari persona suspicari, atque adeò neque percontari: licet tamen in genere disquirere quisnam fecit. Attamen{ Refelluntur præfati auto res. } distinctio hæc fallax videtur. Etenim si qui interrogatur, tenetur particulariter reum prodere, eôdem recidit ac si particulariter scisciteris. Præterquàm quòd etiam accidere posset vt inter cæteros reus ipse fortè interrogaretur: qui tamen nullo se iure prodere conuincitur: & tamen vix euadere posset, quo minùs vel de rubore vultus, vel de verborum ambiguitate deprehenderetur. Accedit huc vrgentissimum argumentum ex ca. Inquisitionis. de accusa. Iubetur enim illic quòd etsi duo vel plures iurati affirment cuiuspiam crimen, de quo tamen ille nulla infamia laborat, non procedatur in ipsum via inquisitionis. Si ergo hoc verum est, quomodò illi qui nondum iurati sunt interrogari possunt, vt quem nulla insinuauit infamia ipsi prodant? Possent tamen fortassè in tali casu indicia inquiri: vt scilicet vicinia interrogaretur in qua hora fuerit occisus, quibus armis, & similia. Et tunc si illa indicia aliquem in particulari infamia denotassent, posset de illo inquisitio iniri. ¶ Vnde ad autoritatem sancti{ Ad postremum argumentum . } Thom. dum iunior erat, bene Caieta. respondit non permansisse in illa sententia: postquam 2. 2. q. 69. ar. 2. eam non probauit. Quin verò fertur neque tunc fuisse magistrorum calculis approbatam. Iura autem quæ aiunt euidentiam patrati sceleris accusatore non{ Ad iura citata adhibetur responsio. } indigere, intelligenda sunt quando & patrator ipse, vel manifestus est, vel infamia detectus. Id verò quod de sortibus antiquæ legis adiectum est, nihil mouet. Nam cùm Deus cognitor sit vindicatorq́ue vniuersorum criminum, potuit illum toruum populum sortibus illis deterrere, quibus expectabatur reuelatio diuini numinis. Vnde sensus illius, Da gloriam Deo, illuc spectat, quòd postquàm Deus ipse veritatem reuelasset, ille qui celaret, Deum subnotaret mendacij. Et ideo dare ei gloriam, erat veritatem confiteri, vt appareret quemadmodum Deus est occultorum cognitor: quod in gloriam suam magnoperè cedit. Illud autem scrutinium per sortes iam modò non liceret. Sicuti neque illud Nume. 5. de inuestiganda muliere adultera citra infamiam. Consuetudinem autem contrariam non est nostrum vellicare: ipsi viderint qui illam in vsum inuexerunt: inde enim iam nunc persuasum habent plebes, necessariam esse. Cùm tamen nusquàm iuris peritissimi illam induxisse videantur. Nisi in quibusdam casibus quos ad sex vel septem loco citato in Relectione nostra reduximus, atque ad amussim perpendimus. De quibus Barto. ad. l. Iuliam de adul. l. 2. post glossam. §. si publico. & super Extrauagan. ad reprimen. Et Doctores iuris canonici super citatis tribus capitulis, de accus. tractant. Ex quibus casibus illi sunt planissimi qui contingunt in crimine hęresis & in crimine læsæ maiestatis. Tunc enim oborto rumore criminis disquiri possunt personæ. De cæteris verò illic, cui libuerit, nostra legat. Non enim postulat hic locus tam longam de hac re disputationem. ¶ Hanc tamen{ Regula certißima. } regulam adhibendam hîc duxerim, quæ infallibili (vt reor) certitudine casus omnes complectitur. Quibus licet notorio, diffamatóve crimine, latentem reum inquirere. Ea autem est. Quandocunque accusare quisque tenetur, puta dum crimen est in perniciem publicam aut tertiæ personæ: neque est emendatum, sed pendet in futurum: iustè vnusquisque interrogari vt testis potest, & prodere reum tenetur. Quo fit vt solùm ad vindicandum præteritum crimen nequâquàm id liceat. ¶ Quòd si quis forsan contra hoc arguat quod si{ Obiectio. } infamia expectaretur, multa crimina impunita manerent. Anaclêtus Papa respondet, can. si{ Responsio. } omnia. 6. q. 1. quod permulta relinquenda sunt iudicio diuino. ¶ Illud tamen argumentum quod ex{ Argumentum perperam à Caietano solutum. } can. quidam maligni. 5. q. 1. huic sententiæ. obijcitur, quia ei Caieta. super hac. q. S. Tho. 2. 2. q. 69. ar. 2. non (vt reor) pro dignitate satisfacit, non decet hîc præterire. Casus textus est quod quidam libello nocturno secretario diui Gregorij infamiæ notam inusserat. & ait Caie. sub conditione latentem illum criminosum Pontificem excommunicasse: scilicet si non se reuelasset. Addit tamen excommunicationem illam non ferri super conditionem, nisi se reuelauerit, sed super crimen: quia, inquit, potest delinquens pro elapso delicto absolutè excommunicari. Et ideo benignè, inquit, cum illo actum est: cùm eius optioni relinquibatur, vtrum mallet se reuelare, quam sententia excommunicationis vulnerari. ¶ Hæc autem responsio (vt in dicta Relectione latiùs ostendimus) profectò (vt bona venia dixerim) non est tanto Doctore digna. Primùm{ Prima ratio in Caietan. } enim quod pro delicto præterito quis, nulla ante delictum præcedente monitione, sententia excommunicationis feriri possit, inauditum est. Nam vt ex Euangelio planè colligitur, nemo potest tali percelli censura nisi ob mortale peccatum, idemque inobedientiæ: quia scilicet rebellis non vult ecclesiam audire. Neque Paul. Corinthium illum ob commissum incestum Sathanętra didisset, nisi quia incorrigibilis erat. Ideo enim separauit illum à consortio aliorum: admonens illos nè commiscerentur fornicarijs. Ob idque postquàm correctus fuit, statim restituit reliquorum cœtui. Quamuis mos ille excommunicandi forsan non erat qualis nunc est, vt excommunicati priuarentur suffragijs ecclesiæ, sed in torturam tradebantur Sathanæ, quod fieri poterat ob commissam culpam: separari verò non nisi nè contagione plebem inficerent. Quocircà nulla est licita excommunicatio nisi præuia monitione: vt sanctè cautum est cap. sacro. & cap. per tuas. extrà, de sententia excommunicationis. Ob id enim illi qui à iure præmoniti sunt, censuram excommunicationis ipso facto incurrunt. At cùm primùm parêre parati sunt, veniunt absoluendi: quoniam coram Deo iam non sunt excommunicati. ¶ Hinc ergo palam fit vt neque possit occultus peccator, qui nulla infamia denotatus est, sub illa conditione, nisi se prodat, excommunicari: aliâs cuncta iura quæ inquisitionis formam & ordinem delineant, corruerent. Textus ergo Greg. planissimus est. Nunquàm enim sanctissimus Pontifex cogitauit illum latentem diffamatorem extor{ Germana interpretatio citati textus. }sione excommunicationis in publicum producere: sed hoc tantùm ei præcepit, ad quod iure naturæ ipse tenebatur. Nempe quòd vel produceret se vt crimen probaret quod alteri imposuerat: aut famam ei restitueret, quam nisi se proferendo restituere non poterat: sin minùs, à sacrosancta Eucharistia sub pœna excommunicationis deinceps abstineret. Excommunicatur ergo non pro delicto pręterito, neque nisi se proderet: sed pro futuro sacrilegio si ab Eucharistiæ susceptione in peccato existens non abstineret. ¶ Atqui ex huius quęstiunculæ responsione facilè alterius solutio colligitur: videlicet vtrum ille qui proprium fassus est crimen licitè possit de complicibus interrogari, qui nulla infamia læsi sunt. Nam etsi consuetudo parti affirmatiuę patrocinetur, ex his tamen quæ dicta sunt consequitur negatiua. Quin verò expressa est iuris vtriusque determinatio: vt cap. cùm monasterium. de confess. & ca. veniens. extrà, de testib. &. 15. q. 3. cap. nemini. &. C. de accusa. l. fina. &. ff. de quæstionib. l. repeti. quibus locis cauetur nè confessi super aliorum conscientias interrogentur: crimine læsæ maiestatis excepto: quo comprehenditur & hæreseos impietas. Tametsi alios etiam Bartol. super eâdem lege, repeti, excipiat: vt publicos latrones, & eos qui falsam monetam cudunt. De his autem satis illic à nobis dictum est. Et eadem regula quam nuperrimè statuimus hîc similiter locum habet: videlicet quòd liceat reum interrogare de complicibus quando ipse teneretur accusare: nempe ad obuiandum futuro malo in damnum reipublicæ, vel egregium tertiæ personæ: non autem ad vindicandum præteritum. Scio equidem contrariam vigere consuetudinem: nescio tamen quo orta sit iure. Profectò in conscientia interrogatus, parêre non cogitur: vt Caiet. ait opus. 16. res. q. 5. Sed tamen absit, vt qui tacere licitè potest, mendacium dicat, vt illic insinuat. ¶ Enascitur{ Dubium alterum. } autem hinc dubium aliud, vtrùm vice versa quando persona diffamata est de vno crimine, interrogari possit de alijs occultis. Petrus{ Paludani sententia. Fundamentum Paludani. } enim de Palude in. 4. distin. 19. q. 4. affirmatiuè respondet. Cuius fundamentum est quod ratio ob quam non licet de abditis iudicare, non sumitur ex eo quòd peccatum sit occultum, sed inde quòd secretus sit peccator: qui ideo per vnius delicti confessionem detectus interrogari deinceps potest ac debet an alia commiserit. Verùm hanc tamen opinionem{ Adrianus. Caietanus. } & Adrian. quolib. 11. & Caietan. 2. 2. q. 69. art. 2. meritò confûtant. Nam expressè in canonibus citatis vtriusque infamia exigitur, ex qua ius inquirendi nascatur, scilicet tam delicti quàm delictoris. Eademque est sententia sancti Thomæ. 2. 2. q. 70. artic. 1. & ratio est in{ S. Thomas. Ratio in Paludanum. } comperto. Potest enim quis adulterij infamia obscurari: qui tamen circa furtum, aliaq́ue scelerum genera serenum habeat nomen. ¶ Attamen duobus modis licet conuictum de vno crimine, de alio interrogare. Vno, quando notum crimen indicium est alterius: vt si quis infamatus esset conuictusque de adulterio, & adulteræ coniunx reperiretur in suo lecto necatus, interrogari posset an reus esset talis homicidij. Et si quis de homicidio conuictus esset, & cadauer nudum inueniretur, interrogari posset super spolio. Secundus casus est, quando vnum crimen, alterius est circunstantia: vt qui de consuetudine cum puella conuincitur, iure interrogatur an ipsam deflorauerit. ¶ At verò de hac infamia quæ viam inquisitionis antecedere debet, vtrùm sit certo numero testium destinata, non satis inter Doctores conuenit. Plerique tamen super illo cap. Inquisitionis. censent denarium numerum satis esse. Attamen de hoc numero nihil in iure habetur, sed id solùm quòd propter dicta paucorum non debet quis infamatus reputari: nisi opinio eius apud probos & graues læsa existat. Quocircà an infamia sufficiens sit, prudentum arbitrio æstimandum est: vt scilicet perpendant quando iam rumor sit frequens. Numerus autem ille denarius inde autoritatem nactus est ad infamiam, quòd sufficit populum constituere. Nihilo minùs{ Regula. } nulla est alia regula certior quàm glossa dicti capituli, quæ ait, quòd si rumor sit sparsus per maiorem partem viciniæ aut collegij, aut vniuersitatis, illa est sufficiens infamia. Hanc enim commendat Barto. ff. de quæst. l. de minore. §. tormenta. vbi ait, fama est communis opinio, voce manifesta, ex suspectione proueniens: quæ si sit de malo, dicitur infamia. Requiritur ergo in primis bonorum opinio. Nam perditorum clamor atque hominum infimæ classis, legitimam infamiam non conflat. ¶ Hæc de infamia. In{ Qualia oportet esse indicia quæ inquisitionem antecedant. S. Thomas. }dicia autem, vbi non volat infamia, non qualiacunque ait sanctus Thomas, sed expressa esse debent, & quæ prudentia iudicis vehementer reum indicent antequàm ius emergat inquirendi. Vide quàm sancti sanctaque iura famæ & honori consultum curauêre de litescentis rei. sanè cùm maluerint aliqua crimina inpunè fieri, quàm delinquentes occultos de possessione honoris sui, famæq́ue, & vitæ temerè depellere. ¶ Semiplena autem{ Quid semiplena probatio. Argumentum. } probatio censetur vnus testis omni exceptione superior. Sed repetis fortè contra hanc definitionem argumentum suprà factum, ex cap. Inquisitionis. de accusa. vbi cauetur etiam si duo vel plures iurati testes crimen pandant, nisi infamia reus laboret, non patêre inquirendi ius. Respondetur autem argu{ Solutio. }mentum concludere semiplenam probationem: quin verò plenam trium testium non sufficere ad inquisitionem: sed semiplenam probationem tunc facultatem facere interrogandi tam reum quàm alios testes, quando proceditur via accusationis. Atque hæc est mens S. Tho. ¶ Ex his autem reliquum fit dubium{ Dubitatio. } aliud, vtrùm reus in foro aut exteriori aut conscientiæ compulsus sit veritatem respondere antequam certior fiat, iudicem iure ipsum interrogare: an illicò ei potiùs debeat simpliciter credere. Respondetur nequâquam compelli,{ Solutio. } quousque illi constet more & lege interrogari. Etenim qui bona sua, honorem, & vitam iure possidet: quousque ius alterum sibi innotuerit quo debeat illorum iacturam facere, non adstringitur illa dimittere: aliâs prodigus eorum esset. Atque id maximè in rebus grauioribus: sed in his potissimùm quæ vitam in discrimen obijciunt. NAm in leuioribus debet subditus prælato fidem adhibere, illi tamen prorsum quem probum nouit, prudentem, & scientiæ peritum. Igitur vbi primùm reo notum fuerit secundum iuris ordinem interrogari, sub pœna peccati mortalis detegere veritatem etiam iniuratus tenetur, multò tamen sanctiùs si iuratus interrogetur. Loquimur nunc modò ex genere rei. Nam ob leuitatem materiæ iam suprà dictum est fieri posse vt negatio veritatis etiam in iudicio venialis sit culpa. Quocircà reus qui veritatem negat, etiam illam qua in mortem adigitur, nullatenùs est sacramento confessionis absoluendus quousque illam aperiat. Debent tamen confessarij considerata{ Sana doctrina ad confessarios spectans. } maturitate tunc vti nè calamitosum morti temerè addicant: scientes in re dubia propendendum esse potiùs in fauorem rei. Et ideo nisi meridie clariùs lex illos cogat, non sunt miseri cogendi: maximè in causa capitali, aut honoris & famæ: dum ex altera parte non agitur de tanto periculo alîus tertiæ personæ: sed debent priùs rimari an iudex legitimus sit, an reus aliquo sit priuilegio exemptus, puta quia clericus: an denique plenè constet cuncta legis merita fuisse seruata. Prætereà illa debent esse prudentia, vt etsi reus auscultare nolit eorum sententiam, dissimulatissimè id ipsi extra confessionem celatam rem seruent. Solent nanque sæpe iudices de confessarij facie delictum expiscari. Ecce quando reus tenetur & iustus testis veritatem patefacere. ¶ Quod autem plus dubietatis & anxietatis affert est, nosse, quando vel reus vel testis præter iuris ordinem iniquè cogitur, cùm nullatenùs ei (vt suprà dictum est) mentiri liceat, etiam si salus totius reipublicæ illic periclitaretur, qua se poterit prudentia defendere, quóve suffugio elabi. Hæc fuit in illa nostra Relectione citata membri. 3. quęstio. 3. vbi cuncta credo tetigimus quæ à nostro pusillo ingenio desiderare quis poterat. Vt autem summatim dicamus, complures secretorum gradus & ordines dignoscuntur. Quorum summus est qui sacra{ Multiplex secretorum ordo. }mentali confessioni debetur: ob idque de illo constitutissimum est confessarium verè respondere se nescire quod in sacramento audiuit: quoniam huius contradictionis, scio, nescio, vtraque pars diuersis sensibus esse potest vera. Nam licèt prior simpliciter vera sit, si scire pro eo vsurpes, quod relatu credis, posterior nihilo minus est vera in hoc sensu: quòd nescis tanquàm homo, vel quia nescis vt dicas: de hoc autem non est præsentis loci disputatio: illic enim satis superq́ue dictum est. ¶ Vnum hîc tamen repetere admonendo non cessabo, contra quod passim grauissimè peccari video: nempè quàm debeat esse reconditum, quamque ab exteriori foro semotum confessionis secretum. Video inquam{ Iudicum huius temporis ignorantia. } sæculares iudices, imò & peiùs ecclesiasticos suas sæpè causas ad confessarios remittere, à quibus rei informati veritatem posteà fateantur in iudicio. Idque præcipuè in causis matrimoniorum quæ clàm fiunt. Cùm tamen multò minus esset periculi si mille essent illegitimi coniugati & in perpetua fornicatione persisterent quàm illa via procedere. Arbitrantur enim isti iudices neminem posse in confessione sacramentali mentiri: & tamen & adultera & puella, imò vulgaris homo quod semel veritatem in iudicio negauerit, paratissimus est etiam in confessione id contegere: qua ideo ratione patentissima illis offertur occasio, vt sacrilegium faciant mentientes in confessione. Et quando id non contingat, faciunt eiusmodi iudices confessionem odiosissimam. Nam cùm videat indocta plebs per illam viam in iudicio compelli, quis non illam reformidet? Persuasissimum ergo Christianis esse debet secretum illud nulla prorsus ratione reuelari posse: magis quàm si Deus solus sciret. Aliâs apertissimo periculo exponeretur sacrosanctum sacramentum, vt homines non auderent sua illic patefacere crimina. Caueri ergo sanctissimè debet ab hoc sacrilegio nè iudices in suo foro sacramentum confessionis nominent. Neque sacerdotes si qui ad illos inde remittantur, vllo modo eos audiant. Imò & iudices ipsos acerrimè reprehendant. Interstat sacer limes inter vnum forum & alterum, quem transgredi sacrilegium est, in rem publicam Christianam pestilentissimum. Sed quò ad rem de iudicio exterioris fori reuertamur. In eiusmodi secretis sunt etiam gradus quantum ad fidem quæ ipsis seruandis debetur. Etenim qui per iniuriam ab altero secretum extorsit, arctissimo nexu stringitur illud seruandi. Adeò vt si illius reuelatione periclitaretur alterius vita, dicere auderem quòd deberet ipse periculum anteà subire propriæ, quàm illum detegere. Post hoc est illud quod quis prudenter, vel tanquàm prælato vel tanquàm amico, alteri concredit. Tunc enim etsi nemo obligetur mortem oppetere vt illud celet dum ab illo extorqueretur, tenetur tamen quàm posset maximè illum contegere. Deinde sequuntur alij gradus remissioris obligationis. Vt si scis secretum vel quod alter temerè effutiuit, vel quod casu vidisti. ¶ At nè quæstione sequenti de testibus eadem nos occupet quæstio, de omnibus tam reo quàm testibus constituitur sexta generalis conclusio. Licet cuicunque{ Sexta conclusio. } præter ius requisito primùm non respondere, mox appellare. Quin verò & quo potuerit pacto se defendere, nè loquatur: sicuti contra priuatam personam. Nam iudex multò grauiùs mortaliter peccat (quod apprimè animaduertere debent) dum tali vi secreta exprimit, quàm si priuata esset persona: eò quòd cùm sit iustitiæ patronus & custos, eidem iustitiæ authoritate publica vim infert. Quamobrem dum per iniuriam extorsit crimen per illam confessionem non potest reum condemnare: quia ex iniuria nullum nascitur ius. ¶ Si verò nullum aliud remedium interrogatis reliquum fit, pro tali casu est conclusio septima. Possunt ac debent{ Conclusio. 7. } sic contra ius requisiti quacunque vti amphibologia, quam vsitatus sermo citra mendacium ferre possit. Nam si talia verba nullatenùs sensum verum admitterent, mendacium párerent, quod nullatenùs licet. Et quidem antiquus doctorum clypeus ille erat, vt interrogatus diceret, Nego proposita vt proposita sunt. Et re vera inter synceros iudices illa esset legitima responsio: sed tamen quoniam iam illa minimè contenti vrgentiùs instant, distinctione opùs est. Dum enim testis de alieno actu interrogatur, faciliùs protegere se potest, quàm si interrogaretur de proprio. Arbitror enim, licèt non sit eo gradu certum, quo in confessario, posse ritè respondere se nescire: vt si interrogetur an alius quispiam, puta Petrus occiderit, illúdve aut aliud fecerit, fuerítve tali hora in tali loco, aut quicquam simile, per quod veniri possit in notitiam criminis. Enimuerò cùm voces sint conceptuum{ Probatio conclusionis. } signa, oratio illa, nescio, recipere hunc sensum citra mendacium potest: Nescio vt tibi modò dicam. Quare non aduersatur alteri veritati, scio simpliciter: etiam si proprijs oculis id de quo interrogatur vidisset. Nam si tantùm auditu illud teneret, dubium non est, quin posset respondere se nescire. Quandoquidem quod credimus, non propriè scimus. Et confirmatur conclusio. Iudex sciscitari de occultis non potest: imò vt habetur. c. qualiter & quando. 1. de accusat. debet interrogans excipere occulta crimina, admonens testem nè illa detegat: ergo quanuis ipse astu exceptionem non explicet, legibus ipsis intelligitur expressa. Quocircà iuramentum calumniæ vel quodcumque aliud testium, eo moderamine intelligitur, quod ille iuratus dicet veritatem secundùm ius. Atque inter alias expositiones hæc optima est & textui genuina illius loci, Marc. 13. De illo die nemo scit, neque filius hominis. Cum enim Apostoli Christum sciscitarentur, Dic nobis quando ista fient: ipse respondit, De die illo nemo scit, neque filius hominis. Quasi dixisset, Ad finem redemptionis quam filius hominis operatur non pertinet illum manifestari: sed potiùs reticeri. Quare filius hominis nescit vt dicat. ¶ Attamen dum interrogatio fit de proprio actu: vt scilicet si vel testis interrogetur an viderit, vel audierit, vel adfuerit tali loco. Et pariter si reus interrogatur an fecerit hoc vel illud, illic perplexior fit locus euadendi. Nam dicere, Nescio, ridiculum esset. Potest tamen dicere, Non me{ Qualiter interrogatus iniquè proprio actu poßit se legitimè eripere. }mini: nam eundem sensum recipit, quem, nescio, scilicet, vt dicam. Si tamen res est tam proxima, vel tam insignis, vt illa responsio fiat etiam deridicula, difficilior fit multò euasio. Nam dicere, Non vidi, vel, Non audiui, non mihi satis videtur eundem sensum admittere, quem, Nescio. Nec auderem sic ego respondere si vidissem. Quanuis in, audire, tolerabiliùs idem permittatur sensus. Nam etiam audimus vt dicamus. ¶ De reo autem multò est res grauissima. Dum enim interrogatur an occiderit, vel furatus fuerit, vel de quocunque alio proprio actu, eludere interrogationem nequit, dicendo se nescire, neque (vt diximus) admittetur si dicat se non meminisse. Quod autem liceat ei dicere se non fecisse, nullatenùs est sustentabile: quoniam, Non feci, nullo modo amplecti potest sensum, Non feci vt dicam: Facere enim non habet eandem connexionem cum eo quod est, vt dicam, quam habet, scire. In communi enim colloquio vbi sermo oritur de re aliqua quam secretò seruare volumus, licèt quis respondeat se nihil scire, non existimatur mendax, etiam si credatur id secretò nosse. Si tamen sermo esset de re quam alter fecit: qui sciens rem illam fecisse, diceret, non fecit: aut, non ita res est, profectò mendax meritò haberetur. Idem enim est prorsus, Non feci, &, Non ita res est. quod porrò nullo sensu à mendacio excusari potest. Scio Adrian. 4. se ut. q. de sigillo con{ Sententia Adria. }fess. dicere, quòd reus contra ius interrogatus potest etiam iuratus respondere non solùm nihil de illa re nouisse: verùm interrogatus an fecerit, potest, inquit, secundum omnes Doctores respondere se non fecisse. Nescio tamen qui sint omnes illi Doctores: quia neminem vidi: imò indubius credo, id neutiquàm licêre. At quia neminem dico, est vtique Caiet. opus. 16. res. q. 5. quem suprà citauimus: qui ait, inquisitum præter ius de occultis complicibus respondere posse non habere complices: quod si verum esset, consequens fieret vt de se quoque iniustè interrogatus respondere posset non fecisse. Quod ego profectò adduci non possum vt credam. Quoniam nulla amphibologia valet eiusmodi responsa à mendacio excusare. Et est mihi apertis{ Ratio egregia in Adri. }sima demonstratio hæc, quòd si illud non esset mendacium, vana tunc fuisset cura & solicitudo omnium Doctorum admonendi non licêre neque pro vita seruanda in iudicio mentiri: quia nullum aliud mendacium cauere volunt, quàm hoc quo quis apertè negat se fecisse, quod fecit. Quæro enim ab istis, an si iudex diceret tu occidisti, respondens reus, non ita est, mentiretur: profectò non est dubium. Quare nec adulteræ à marito nudo gladio interrogatæ an amicum admiserit dicere fas est non admisisse, si id modò falsum est. Neque posset à mendacio excusari si cùm eum admisisset nudius tertiùs, absolutè respondisset non admisisse: intelligens heri: nam illa negatio vniuersalis est. ¶ Quid ergo remedij est? profectò nullum: nam hominum iniquitatibus, postquàm semel iuris synceritatem pessundant, nullis potest legibus obuiam iri. Sed miseris necesse est mortem, velut martyres perpeti, antequàm ius naturale & diuinum mentiendo transgrediantur. Quod enim remedium excogitare potest misera puella cùm mortem tyrannus ei minatur, nisi secum turpiter consentiat? profectò nullum: sed gladio potiùs succumbendum illi est. Eodem modo cui eandem mortem offerret, nisi mendacium proferret, moriendum esset. Et talis est casus dum tyrannicè iudex reum in tales angustias redigit, vt vel mentiri debeat, vel mori. Hæc truncatim de hac materia hîc dixerim: quoniam nec res est quæ hoc loco plenariè disputari deberet, & in dicta nostra Relectione copiosè extat discussa. AD primum igitur argumentum in con{ Ad primum argumentum . }trarium respondetur, iura ciuilia multa impunè permittere quæ non ideo approbant diuinæ leges: vt meretricia. Atque hac ratione quia ferre mortem, quæ secundùm Arist. 3.{ Aristot. } Ethico. terribilium omnium terribilissimum est, egregiæ virtutis est, illiusque fortitudinis culminis quod rarissimi homines attingunt, leges humanæ nulla supplicia illis statuerunt, qui cum accusationibus transigerent vt se à morte eriperent: licèt ante tribunal Dei culpa non careat. ¶ Et similis est responsio{ Ad secundum argumentum . } argumenti secundi. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm reo liceat iudicium per appellationem declinare, TERTIVM vitium rei est subdola cauillosaque appellatio. Arguitur ergò quod reo non liceat iudicium per appellationem declinare. Primùm vide{ Primum argumentum. Paulus. }tur hoc contradicere documento Pauli ad Rom. 13. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Nam appellatio, quædam est recusatio iudicis, & ab eius obedientia exemptio. ¶ Secundò. Maior obedien{ Argumen. 2. }tia debetur ordinarijs iudicibus, qui publica potestate pollent, quàm alijs quos arbitrio tuo elegeris: sed ab electis communi partium consensu appellare non licet: vt patet. 2. q. 6. can. à iudicibus. ergo nec ab ordinarijs. ¶ Tertiò arguitur. Si appellare licitum esset,{ Argumen. 3. } quocunque tempore liceret: pręfinitur autem à iure tempus decem dierum ad appellandum: vt patet. 2. q. 6. can. Anteriorum. ergo appellatio non est licita. ¶ In contrarium est exemplum Pauli, qui, vt refertur Act. 21. appellauit ad Cæsarem. BReuissima est atque facilima quæstio, ad quam duabus conclusionibus respondetur. Prior est. Licitum est reo quando iusti{ Prima conclusio. }tiæ confidit, qui iudicis fortè grauamine premitur, appellare: dum modò ad legitimum appellet iudicem. Conclusio est manifesta,{ Ratio conclusionis. } etiam naturali iure: quoniam vt se suaque quisque defendat, tutela & beneficio vti potest quod ratio naturalis ei non denegat. quòd autem id nulla ratio naturalis vetet, patet: quia ea maximè esset, obedientia: hæc tamen non obstat: quia nemo obedire tenetur inferiori, nisi quatenus ille superiori subalternus est. Est enim iudicum ordo sicut causarum naturalium, quarum in suis influxibus alia est alijs subdita. Quare eadem cau. &. q. can. Omnis oppressus. conceditur afflictis reis appellare, iubeturque vt à nullo prohibeantur: sed fulciantur potiùs & audiantur. Et can. præcedenti, Appellanti non debet afflictio vlla carceris aut retentionis iniuriare custodia. Sunt autem multæ à iure præscriptæ ceremoniæ & formulæ appellandi de quibus non est pręsentis loci pressiùs dicere. Quod autem habetur in can. Catholicus, videlicet quòd si quis fidelium ad iudicem prouocauerit infidelem, excommunicetur: de Apostolica doctrina sumptum est. Obiurgat enim Paulus Corin{ Paulus. }thios in cap. 6. prioris epistolæ, quòd frater cum fratre iudicio contenderet, & hoc apud infideles iudices: cùm inter seipsos possent suas componere lites. Nam vbi fides non est, neque rectum esse potest iudicium. Intelligitur autem illa prohibitio de illis catholicis qui inter catholicos viuunt: nam illi nostrates qui in terris infidelium negotiationis causa commorari permittuntur, nihil peccant si coram ipsorum iudicibus, vel actores compareant vel rei. ¶ Posterior conclusio. Ap{ Postrema conclusio. }pellare ad superiorem causa aut repellendæ aut differendæ iustæ sententiæ, iniustum, & iniquum est. Probatur: quia sicut imponere{ Probatio. } reo (vt suprà diximus) calumnia est, sic imponere iudici: ille autem qui subdolè & vafrè appellat, præterquàm quòd obedientiam violat quam iudici debet, re ipsa imponit illi falsum, quasi iniustam sententiam tulerit: insuper & impedimento illi est nè suum persequatur munus: atque adeò eisdem de causis iniuriam illi irrogat. Quapropter in eadem cau. &. q. can. quicunque. præcipitur vt tales appellationes non recipiantur. & can. omninò. eiusmodi appellantes puniri iubentur. ¶ At verò sciscitaris circa priorem conclusio{ Quæstio. }nem vtrùm licitum sit & condecens sic religionum familias instituere vt appellare prohibeantur. Apparet enim id neque decêre, neque{ Ratio hæsitandi. } verò licêre: tum quòd præcipuè in causa capitis, quam tantoperè nos natura admonet vt defendamus, nemo debet naturali beneficio orbari, quo se tueri potest: tum etiam quod, vt eâdem cau. &. q. habetur, vtroque canone, Ad Romanam. Christianis vniuersis hoc indulgetur beneficium, vt quoties se quisque premi senserit, ad Romanam sedem tanquam ad caput prouocatione confugiat. Responde{ Responsio. }tur nihilo minùs perquàm sanctè ex religionibus abigi appellandi vsum: nam etsi fortasse accidere quandoque possit vt monachus aliquis iniuria læsus affligatur, tamen ex alia parte talia damna (quæ rarissimè contingunt) pace & quiete compensantur: neruus enim & decus religionis in hoc maximè consistit, vt altissimo inter se silentio, omnia veluti inter fratres, quæ sua est professio, planiter tractent, & transigant: neque se sæculo prodant. Etenim vbi primùm religionum causæ claustrorum metas exierint, actum de illis est. Quocircà institutiones ipsas sic Pontifices confirmârunt, vt appellationes prohiberent. Non quòd per hoc summis ipsis Pontificibus obedientiæ quicquam sit ademptum. Quicunque enim quantumuis inclusus monachus ad ipsum appellauerit, iure id faciet: verùm quòd sic consultum est religionum incolumitati. ¶ Sed & circa secundam con{ Dubitatio. }clusionem dubium prætereà restat, vtrùm reo etiam dum iustè credit ab inferiori condemnari, liceat superiorem interpellare: ea nimirum spe ductus vt superior, vel fauore, vel quia diuersam habet iuris opinionem, reuocabit sententiam, vel illa dilatione poterit se ipse eruere. Est enim à parte affirmatiua{ Argumentum partis affirmatiuæ. } argumentum quòd postquàm intra limites obedientiæ iure id permittitur, videtur posse illuc subterfugere: nam (vt dicemus statim) licet ei ex carceribus fugere. Accedit & vsus: nam quicunque, si potest, appellat. Respondetur tamen id certè non licêre: sed esse{ Solutio. } peccatum genere suo mortale, vbi quis certissimus est merito esse condemnatus, etiam ad mortem, per appellationem iudicium eludere: nam est contra iustitiam & in reipublicæ detrimentum: nam sæpissimè illis prolatationibus iudices & ministri vel lassantur, vel corrumpuntur: & restant scelera impunita. Secùs si aliquo pacto de æquitate sententiæ dubitaretur. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, quòd quando inferior iudex fines transgreditur iuris, exorbitat ab ordine superioris: & ideo subditus nullam transgreditur obedientiæ lineam si ad superiorem recurrat: quoniam nemo constringitur parêre inferiori, nisi quatenùs ipse perseuêrat in superioris ordine. ¶ Ad secundum responde{ Ad secundum argumentum . }tur quòd in vtroque esse peccatum vsu venit, scilicet in iudice perspicientiæ defectum per quem iustam causam dat reo æquiorem alium interpellandi: & in reo defectum constantiæ: quia non persistit in eo quod semel elegit. Vnde licèt ordinario iudici firmior obedientia quàm arbitro debeatur, tamen quia ordinarius non à reo eligitur sed eius authoritas pendet à superiori, fit vt quando ille ab eius ordine exit, possit reus citra inconstantiæ notam prouocare: quando verò litigantes communi consensu sequestrem elegerunt, propter eorum inconstantiam non permittuntur appellare. Attamen si tres fuerint electi, & duo sine tertio sententiam tulerint, appellare licet: vt subditur statim in cap. sanè. ¶ Ad ter{ Ad tertium argumentum . }tium argumentum respondetur quod cùm appellare officium sit virtutis constringi debet ab vtroque extremo: nempè vt ita hoc beneficium reo concedatur, vt tamen non cedat in accusatoris iniuriam. Ob idque antiquitùs biduum aut triduum concedebatur reo vt posset appellare: post verò indultum est tempus decem dierum. Nam si quantocunque elapso tempore appellare liberum esset, nulla esset firmitas in iudicio & sententia, sed semper esset ex arbitrio rei pendens. ¶ Atque eandem ob causam interdictum est super eodem articulo tertio appellare. vt patet extrà, de appel. cap. Directæ. vbi permittitur appellare bis: & cap. sua nobis. vbi prohibetur appellare ter. Et est expressus titulus in Codice, lib. 7. nè liceat in vna eademque causa tertiò prouocare. Iam verò Romæ inductus est contrarius mos: vt scilicet tres sententiæ expectentur concordes. Ea fortè de causa quòd technis fraudibusque humanis in dies crescentibus, aliter satisfieri litigantibus non posse creditum est: nam cùm hæc ex iure pendeant positiuo, potest Summus Pontifex illa pro temporum varietate mutare. Ille autem nocentissimus intolerabilisque stylus est, vt litigatores permittantur causas in frusta lacerare, & nouos articulos effingere, vt à quocunque iudicis verbo appelletur, & de singulis expectentur tres sententiæ, atque hac ratione lites immortales fiant. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm liceat condemnato ad mortem se quacunque via defendere. POstremum remedium quod reo superesse videtur est, vt se defendat, tunc præsertim dum morti addictus est. Arguitur ergo{ Primum argumentum. } id licitum esse. Naturalis inclinatio semper est licita, cùm Deo authore illa sit vniuersis rebus indita: inter inclinationes autem naturæ, summa cunctis rebus inest vt sese conseruent: inde enim nascitur vt summam exoptemus fœlicitatem, in qua perpetuò permaneamus: ergo ad tuendam vitam quæcunque nobis defensa licet. ¶ Secundò{ Argumen. 2. } perinde sententia fugiendo declinatur, atque resistendo: fugere autem licitum est, secundùm illud Ecclesi. 9. Longè esto ab homine potestatem habente occidendi & non viuificandi: ergo & resistere licet. ¶ Tertiò. Plus{ Argumen. 3. } homo sibi ordine charitatis tenetur quàm alteri: licet autem alterum periculo mortis eripere, secundùm illud Prouerb. 24. Erue eos qui ducuntur ad mortem: & eos qui trahuntur ad interitum liberare nècesses: ergò & cuique licet seipsum à morte liberare. ¶ In contrarium est Apostolus ad Rom. 13. Qui pote{ Paulus. }stati resistit, ordinationi Dei resistit, & ipse sibi damnationem acquirit. Etenim qui à suo se iudice defendit, potestati resistit quæ diuinitùs ad vindictam malefactorum, laudem verò bonorum instituta est. QVæstio hæc per distinctionem est dis{ Distinctio. }soluenda. Contingit enim quempiam, aut iustè damnari aut iniustè. Et secundùm hæc duo membra duæ sunt secernendæ conclusiones. Prior est. Nemini iustè ac iuridicè{ Prima conclusio. Ratio conclusionis. } condemnato licet se à legitimo iudice defendere. Et ratio (præter testimonium citatum Pauli) est quòd bellum nequit esse vtrinque iustum nisi vbi ignorantia alterutram partium excusaret: iudex autem, iustè capit, tenet, supplicioque addicit legitimum reum: non ergo reus iustè potest illi resistere: sed est suo genere mortale crimen. ¶ Posterior conclusio.{ Secunda conclusio. } Cuicunque iniustè condemnato fas est iudici resistere, vbi tamen non daret scandalum ex quo grauis turbatio timeretur. Conclu{ Probatio conclusionis. }sio est nota: quoniam iniqua sententia nullam subdito inducit obedientiam: quin verò iam tunc iudex non publica, sed priuata vtitur authoritate: crescit autem inde eius culpa quòd prætextu iustitiæ iniuriam infert, & violentiam. Vnde Ezechi. 22. Principes eius in medio illius, quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem: ergò sicuti à lupis, sic se quisque potest ab ipsis tueri, nisi graue inde metueretur scandalum. ¶ Emergunt tamen ex his conclusionibus rationes aliquot dubitandi. Et pri{ Primà dubitatio. }mùm omnium offertur dubium de innocente qui secundùm allegata & probata condemnatur: videlicet vtrùm sit illis connumerandus quibus posterior conclusio suffragatur, vt se defendant: an verò illis quibus refragratur prior, præcipiens vt pareant. Nam quòd se possit defendere, argumentum est sua innocentia. Durissimum{ Argumentum } enim est manus innocentis ligare qui per iniquitatem accusatus est: id pręsertim in causa mortis: cùm natura cuilibet ius faciat defendendi sese. Sed ex altera parte est nihilo debilius argumentum, quòd illum iudex iustè condemnauit. Et ponamus eundem etiam iudicem credere illum esse nocentem. Quare si damnato liceret se defendere, bellum esset iustum ex vtrâque parte. ¶ Res profectò grauis est: & qui à parte innocentis censeret, respondere ad contrarium argumentum posset, quòd bellum simpliciter est iustum ex parte innocentis: sed tamen iustitia iudicis fundatur in falsa præsumptione, quæ innocenti ius protectionis non adimit. Nihilo minùs non auderem ab hac parte stare: sed crediderim (vt quæst. 4. di{ Solutio positæ dubitationis. }cebamus) quòd si eiusmodi innocens posset citra graue scandalum, & citra vulnerationem iudicis eiusq́ue ministrorum se protegere, posset quidem: vtpote non solùm fugiendo, verùm & includendo se in locum munitum, & fortè armatis territando ministros iustitiæ: & dum capitur, connitendo se eripere etiam pellendo ministros. Attamen si non posset se defendere nisi inflictis vulneribus, neutiquàm crediderim id licêre. Nam primùm id non fieret sine grauissimo scandalo, quod peccatum est. Secundò arguitur. Iudex in tali casu non solùm licitè reum inuadit, verùm & iustitiæ præcepto ita compellitur, vt si non faceret, grauiter peccaret. Nam faciamus testimonia esse legitima, & iudicem habere illum pro reo: durissimum autem concessu esset quòd iudex teneretur prælium contra hominem aggredi, qui iustè posset etiam se contrà prælio defendere: nam etsi in bello possent contra se inuicem duo hostes iustè pugnare, quia alterum ignorantia excusat: est autem longè dissimilis ratio: quia allegata & probata secundùm iura obligant iudicem reum damnare. Itaque iudex etsi decipiatur credens illum esse reum: tamen non decipitur in hoc, quòd etiam si sit in secreto innocens, tenetur illum damnare. Prætereà quod ipse sit persona publica & reus priuata, plurimum ad rem facit. Adde quòd si prætorem vel occideret vel vulneraret, licèt postmodum de eius innocentia constaret, nihilo seciùs ob id quòd illa se vi defendisset puniretur. Signum ergo est quòd in conscientia id ei minimè licuisset. AD primum igitur argumentum in prin{ Ad primum argumentum . }cipio quæstionis respondetur, quòd inter inclinationes naturales illa est potissima, vt rationalis homo nihil contra rationem inceptet. Ob idq́ue vniuersale desiderium omnium creaturarum conseruandi se, debet homo rationis moderamine exequi. Quapropter vbi citra iniuriam reipublicæ in suo se iure non valet asserere, vitam potiùs quàm rationis ordinem deserere debet. ¶ Argu{ Ad secundum argumentum . D. Thomas. }mentum autem secundum multa exigit diluenda dubia. Respondet enim S. Thomas quòd cùm nemo ita condemnetur, vt mortem sibiipsi inferat, sed tantùm vt patiatur, nullus tenetur facere illud vnde mors sequatur: quod contingeret si sua sponte maneret in carcere. Et ideo cùm ei fuga patet, arripere potest. Verùm tamen non potest resistere ministro iustitiæ: nam hoc non solùm esset non agere suam mortem, verùm resistere nè patiatur. ¶ At verò contra hanc solutionem{ Prima ratio. } sunt argumenta permulta. Primum, quòd nemo potest suam custodire vitam cum alieno damno, quale daretur custodibus contra quos si fugeret, lege ageretur. Ad hoc autem{ Solutio. } respondetur hoc accidentarium esse: quòd ideo fugiens minimè tenetur cauere. Ipsi viderint custodes quomodò munus suum expleant. Etenim si negligentes fuerint, illis imputandum est: nam fugiens, ius persequitur suum. ¶ Quòd si vrgentiùs arguas, sequeretur{ Secunda ratio. } si condemnato liceret se in pedes dare, quod liceret pariter & compedes rumpere, & infringere seras, & perforare murum qua se via eriperet: hoc tamen reprehensibile vulgò reputatur. Quin verò & legibus decretæ sunt illis pœnæ qui talia audent. Henricus Ganden{ Henricus. }sis quolib. 9. ar. 25. negat illationem hanc: nimirum arbitratus hoc perinde esse atque resistere iudici, eius percutiendo ministros. Vnde sicut licet tibi, inquit, per alienum agrum transire, haud tamen diruere sepem vt transeas: sic condemnatus dum fores patent fugere potest, nequâquam tamen vincula rumpere. Attamen etsi huic opinioni applaudere ciuiles leges videri possint, tamen contraria probabilior est: quam Caiet. 2. 2. q. 69.{ Caietanus. } censet Diuo Thomæ consonam, dicenti quod licet fugere, sed non resistere. Et ita credo in foro conscientiæ de quo præcisè tractamus. Cuiuis enim fugere licet: iustum subinde fit & se ab impedimentis, citra vim expedire. Est autem notandum vim propriè, neque brutis animantibus, quæ neque dominum vllum, neque ius habent, neque verò inanimis rebus inferri, sed solis hominibus. Et ideo condemnato non licet vel iudici vel custodi carceris resistere, manus in ipsos inijciendo: vincula verò rumpere non est resistere, sed fugere. Sicut neque qui leonibus esset traditus vim inferret iustitiæ, dum, vt se defenderet, illos interficeret. Qui autem custodem carceris ligaret, aut os illi nè clamaret obstrueret, vim faceret: non tamen si eum dum se teneret post se fugiens traheret. ¶ Sed arguis contra. Qui{ Argumentum } ædes rumperet vicini, vim inferret: ergo qui claustra rumpit carceris vt fugiat. Negatur{ Solutio. } consequentia: quoniam ille ius non habet ingrediendi, sicut hic exeundi. Fatemur tamen quòd teneatur in conscientia de damno dato. Hîc enim tantùm constituimus ius fugiendi, declarantes illic non inferri vim iustitiæ vindicatiuæ: quicquid sit de commutatiua. Quòd si arguas saltem rumpere vincula{ Ratio altera Solutio. } peccatum iniustitiæ est: Negatur consequentia: quia totum reducitur ad hoc quod est fugere. Quare non tenetur ille de damno ratione acceptionis, sed ratione rei acceptę. Enimuerò si fune ligati possunt nodum dissoluere, imò & funem discindere. & habentes adulterinam clauem possunt seras aperire, fit vt & ferrea vincula limare, & perforare murum liceat: etiam si qui hoc facit, sciat occlusos secum alios exituros. Nam ipse suo vtitur iure: cui cura non incumbit custodiendi alios. Verùm tamen ex his non subsequitur quòd amici condemnati possent vincto vel intrinsecùs vel extrinsecùs nauare operas suas vt vincula vel muros dirumpat, licèt possint consulere vt fugiat. Nam ille tantùm cui fugere licet, viam sternere potest: cæteri verò maiorem iniuriam facerent diruendo carceres, quam priuatam domum: essetque in vtroque foro capitale crimen. Et quanuis Caiet. 2. 2. q. 69. contrariæ{ Caietanus. } sit sententiæ, arbitror tamen nemini licêre porrigere vincto vel limam vel aliud instrumentum: quoniam iam hoc esset cooperari. Neque vera est illa regula, quòd si mihi licet aliquid operari, liceat alijs me iuuare: quoniam vincula & carceres rumpere, solum est licitum sternenti sibi viam. Secùs habet consulere alteri quod ei licet. Custodibus autem carceris iustitiæque ministris grauissimum esset infidelitatis scelus vel cooperari, vel conniuere, vel dissimulare: imò credo, & consulere. Neque verò proptereà quòd condemnatis fugere in foro conscientiæ liceat, aliquod patitur respublica detrimentum: nam satis obuiatur si carceres bene sint murati, & custodes vigilantes. Non enim est necessarium vt nullum sit impunitum crimen. ¶ Porrò autem fateor contra hanc determinationem frangendi carceres, quam in foro conscientiæ veridicam arbitror, validissimum existere argumentum ex iure ciuili, quo pœna ca{ Argumentum }pitis effractoribus carcerum decernitur: vt patet. ff. de effracto. l. Deijs. &. ff. de custod. & exhibitio. reor. l. in eos. secundum quas & alias particulares solent benè moratæ respublicæ adhibere. Nam tam grauis pœna nisi pro mortali culpa, iniusta sanè esset: secundùm ea quælib. 1. quęst. 6. definita reliquimus: nempè pœnam, nisi pro culpa infligi non posse. ¶ Ad hoc nihilo minùs respondetur,{ Responsio. } quòd cùm legum conditores ciuiles non sint spiritualium iudices, vt perpendere valeant culpas in foro conscientiæ: nihil mirum si putent esse culpam vbi culpa non est. Igitur vel illam sunt opinionem sequuti, quòd per se effringere carceres lethalis culpa sit, vel suas leges in præsumptione fundauêre. Præsumitur enim vis semper illata custodibus & resistentia, vbi verè inest culpa. Et ideo additur in dictis legibus: Si quis conspiratione facta cum cæteris carceres effregerit. vbi vis & resistentia custodibus illata insinuatur. Subditur autem ibîdem: Qui per negligentiam custodum euaserint, leniùs puniantur. Et intelligendum est si vincula aut carceres rumperent: nam aliâs profectò nulla esset æquitas: cùm citra controuersiam, nulla sit illic culpa. Tametsi qui fugit, eo ipso criminis fit iure suspectus. Subdit autem eadem lex, In eos. quòd etsi effractores inuenirentur posteà innocentes ex eo crimine propter quod impacti sunt in carcerem, tamen puniendi sunt. At verò leges (vt dictum est) semper præsumunt resistentiam. Aliâs re vera innocentibus nulla est culpa vincula lacerare, nec terebrare parietes. ¶ Superest autem contra{ Argumentum alterum ad idem. } hanc eandem definitionem & aliud argumentum huiusmodi. Qui ad mortem damnatus est, eo ipso damnatur ad carcerem: facit ergo contra obedientiam dum fugit. Respondetur{ Solutio. } per interemptionem antecedentis. Qui enim damnatur ad mortem, solùm cogitur pati: & ideo subducere se potest. Verum est quòd leges ciuiles decernentes fractoribus pœnas, in virtute præcipiunt nè carceres effringant: quia legislatores præsumunt illic culpam (vt expositum est) aliâs nequirent reposcere pœnas. vt libro. 1. q. 6. dictum est. Possunt quidem & condemnare ad carceres sicut ad exilia, tenenturque tunc rei in carcere manere, essetque illis peccatum fugere, nisi immineret periculum mortis aut corporalis supplicij. ¶ An verò simul pos{ Dubium. }set quis damnari ad carcerem & ad mortem, Caietan. loco citato innuere videtur, tales{ Caietanus. } posse ferri leges, licèt latæ non sint. Arbitror tamen quòd non essent iustæ: quia non potest miser illo naturali beneficio fugiendi priuari, quando ad supplicium destinatur corporale. Beneficium enim illud nascitur ex appetitu quem natura dedit rebus conseruandi se. Quapropter distinguendum est{ Solutio. } quòd in aliquibus non potest homo condemnari nisi vt patiatur: puta in his quæ vel mortem vel corporale supplicium afferunt. Et tunc non potest condemnari nè fugiat. Diuersa autem ratio est in alijs, in quibus ad simile supplicium corporale non proceditur. Tunc enim potest reus condemnari non solùm ad pati, verùm & ad agere. Puta vt pecuniam soluat, in exilium secedat, in claustro maneat, vel in carcere: non solùm ad tempus, verùm & perpetuò. In his nanque omnibus obedire tenetur & facere quod sibi iniunctum est. ¶ At verò ratio quam secundùm Diu. Thom. assignauimus, nempè{ Discutitur ratio S. Th. } ob id licitum esse damnato fugere, quod non tenetur facere id vnde mors sequatur, non apparet vsque adeò solida: nam expectare reum in carcere, non est occidere se: aliâs minimè expectare liceret: quod falsum est: cum expectantes martyres contrarium dederint documentum. Respondetur quòd neque sanct. Tho. affir{ Mens S. Th. } firmat hoc esse occidere se: sed facere vnde mors sequatur: quod licèt nemo virtute sententiæ teneatur facere, potest tamen sua sponte: quia æquanimiter pati vult sententiæ executionem. De martyribus autem alia est ratio. Nam aliquando tenentur ob confessionem fidei expectare. ¶ In eâdem solutione ad secundum subdit Diuus Thomas similitudinem, dicens: Sicut etiam si aliquis sit condemnatus vt fame moriatur, non peccat si sibi cibum ministratum sumat: quia non sumere, esset seipsum occidere. Et quòd liceat ei cibum paratum sumere, nemo ambigit: quia damnari non potest nisi vt ei non ministretur. Restat tamen ambiguitas vtrùm teneatur sumere. Et quidem Caietan. illic incunctanter asseuêrat{ Caietanus. } teneri: ita vt si non sumeret, peccaret. Cuius maximum argumentum colligitur ex verbis sancti Thomæ: nam dicit hoc esse se occidere: quod nemini licet. Ego verò fateor non esse mihi prorsus improbabile, quòd liceat ei non ædere. Nam si verè dignus est morte, etsi licitè possit eam subterfugere, potest nihilominus non subterfugere. Quis enim ambigat quin scelerosus homo suorum criminum conscius, sciens prætorem venire ad se capiendum, possit illum operiri, atque adeò in carcere aperto sine vllis vinculis mortem expectare quam meretur. Ergo, licèt fatear non esse parem omnino rationem, haud tamen est longè dispar, quin & damnatus, vt inedia absumatur, possit à cibis contra iudicis iussa oblatis abstinere. Neque sanctus Thomas aliud ait quàm quòd nemo potest ad hoc condemnari. Et ideo neque ille comedens, neque qui cibos illi porrigerent, nisi specialiter essent prohibiti, peccarent. Od idq́ue laudi datur apud Valer. Maxi. lib. 5. Atheniensis{ Valerius Maximus. } Cimona, qui patrem suum tali damnatum morte, lacte pauit. Attamen nemo illis tenetur tales cibos suppeditare, sicuti extrema extra iudicium patientibus: vt. 2. 2. quæst. 31. articulo. 2. author est san. Thomas. ¶ Igitur{ D. Thomas. } vt ad ipsam diui Doctoris rationem reuertamur: quando subdit quòd non sumere esset seipsum occidere, non intelligit positiuè, quod aiunt, & formaliter, sed reductiuè: sicut qui tenetur seruare nauim, si non seruat, censetur submergere. Et idcirco qui sine causa non seruaret vitam, se occideret. Puta si quando extra casus iudiciales ruit domus, vel irruit fera, vel appropinquat flamma, non fugeret, suę esset vitę prodigus: quia sine causa eam negligit, suique adeò est interfector: sicuti & qui non damnatus non comederet. Qui autem legitima sententia proiectus esset leonibus, non teneretur se ab ipsis defendere, quanuis licitè posset: quia non se sine causa mori sinit: sed quia mortem meretur, vult eam à iudice pati. Sed ais, ille non est{ Scrupulus. } damnatus nè comedat: fateor: & ideo potest comedere. Sed tamen quia est damna{ Solutio. }tus, nè ei ministretur esca quousque exhâlet animam, potest (quod probabile reputo) non comedere. Secùs autem de illo innocente qui immeritus condemnatus esset. Ille enim fortassè teneretur & de carcere fugere, & comedere si apponeretur panis. Præcipuè si vita sua vtilis esset reipublicæ. Nam aliâs nescio an vt tale patientiæ specimen exemplo Christi præberet, liceret ei sententiam iniquam sponte sua ferre: saltem non fugiendo. ¶ Postrema autem dubitatio superest de eo{ Postrema dubitatio. } qui ad epotandum venenum condemnaretur: quo quidem mortis genere solenne Atheniensibus fuit ingenuos ac proceres enecare: quo & Socrates sublatus est. Videtur nanque huiusmodi condemnato id licêre: quia hoc non est agere, sed pati: vt si vi aperiretur ei os cur non posset sponte sua aperire vt cruciatum effugeret? Et si esset, verbi gratia, quis condemnatus vt linguæ particula ei abscinderetur, dareturque ei optio vt vel paruam sibiipsi abscinderet vel maiorem carnifex secaret, cur non posset minus detrimentum optare? sicuti de seipso Iosephus refert libro{ Iosephus. } 2. de Bell. Iudaic. c. 27. quod data sibi optione maluit vnam sibi ipse manum amputare quàm permittere vt ambabus truncaretur. Et si quis condemnaretur ad sanguinis emissionem per venam quam lictor aperire nesciret, cur si reus esset artis peritus id exequi tanquàm minister iustitiæ non posset? ¶ Ad hæc breuiter omnia respondetur, in primis eiusmodi leges atque sententias esse iniquas: quippe quibus condemnantur rei seipsos vel occidere vel mutilare. Quapropter Christiana familia illas non permittit. Imò verò neque martyribus eiusmodi iudicibus parêre liceret. Secùs autem quando actio potiùs est passio: vt si reus linguam extrahat, manúmve aut collum lictori paret, aut patibuli scalam ascendat. Hoc enim non est agere, sed ad crucem se hominem adaptare: sicuti dum in carcerem dûceris potes tuipse ambulare. ¶ Ad historiam ergo Iosephi respondetur male fecisse: sicuti male faceret qui particulam linguæ sibi resecaret vt euitaret maius damnum: quia illud medium non erat per se necessarium, sed ex malignitate alterius pręcipientis. Secùs si putridum haberes membrum: tunc enim tu tibiipsi, si alîus Chirurgi non haberetur copia, posses abscindere: sicuti alia quacunque via tibiipsi mederi. # 7 QVAESTIO SEPTIMA, De iniustitia testis. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm teneatur quandoque homo testimonium ferre. QVARTVM locum in iudicio obtinet persona testis: de qua quatuor examinanda sunt: scilicet testium obligatio, sufficientia, repulsa, & culpa. Quæritur ergò primò vtrùm quis aliquando teneatur testimonium dicere. Et arguitur à parte negatiua.{ Primum argumentum partis negatiuæ. } Fraudulentia nemini licita est, quippè cui indiuidua malitia inest: qui autem occultum crimen reuêlat, id præcipuè quod suæ fidei concreditur, infidelis est & fraudulentus, secundùm illud Prouerb. 11. Qui ambulat fraudulenter, reuêlat arcana: qui autem fidelis est, celat amici commissum: ergo nulli licet talia reuelare secreta, tantum abest vt quispiam teneatur. ¶ Secundò arguitur. Si te{ Argumen. 2. }stificari virtus esset, ea maximè conueniret sacerdotibus & clericis propter eorum maiorem autoritatem. His enim qui sacra tractant firmior debetur fides: & tamen clerici testes esse in causa sanguinis prohibentur: ergo testificari non videtur esse virtus. ¶ In contrarium est August. vbi ait, Qui veritatem oc{ Augustinus. }cultat, & qui prodit mendacium, vterque reus est. Ille quia prodere non vult, iste quia nocere desiderat. REsponsio quæstionis quatuor conclusionibus continetur. Discernendum enim{ Distinctio. } est inter eum à quo testimonium requiritur, & eum qui non est requisitus. Prima ergo conclusio{ Prima conclusio. } est. Quicunque à legitimo iudice secundùm formam iuris in testem adsciscitur, tenetur testimonium ferre. Conclusio inde pa{ Suadetur conclusio. }tet quòd illud est obedientiæ munus: & obedire quicunque subditus tenetur maioribus suis, iusta præcipientibus. ¶ Secunda conclusio.{ Secunda conclusio. } Qui occulta crimina interrogatur, de quibus neque infamia præcessit, neque alia iuris causa ex suprà nominatis, non tenetur testimonium dicere. Hæc itidem est manife{ Ratio conclusionis. }sta: quoniam quicunque tenetur bono proximi nomini consulere, celando eius crimina: nisi legitimè compulsus fuerit. Similes ergo sunt regulæ istæ à teste obseruandæ illis quæ reo præscriptę sunt. Quando verò vel nullus te interrogat, vel ille qui tuus non est iudex, altera tibi est obseruanda distinctio. Enimuerò si testimonium tuum necessarium est ad liberandum hominem, vel ab iniusta morte, vel à falsa infamia, vel ab iniquo damno: tunc auscultanda est tertia conclusio. ¶ Quicunque{ Tertia conclusio. Probatio conclusionis. } ab eiusmodi periculis iniquè oblatis tenetur testimonio suo proximum liberare. Probatur: quia charitatis mandato quicunque tenetur proximo suo malum cauere. Exemplum præstò est in eleemosyna quam grauiter patienti porrigere quisque tenetur. Est enim & hoc, genus quoddam, idemque præcipuum eleemosynæ. Quapropter non solùm petitus à suo proximo & rogatus obligatur, verùm etsi minimè fuetit requisitus, tenetur quisque vltrò satagere vt suum denuntiet testimonium, vbi prodesse potest. Sic enim nos admonet Psaltes: Eripite pauperem: & egenum de manu peccatoris liberate. Et Sapiens Prouerb. 28. Erue eos qui ducuntur ad mortem. Et ad Rom. 1. Digni sunt morte, non solùm{ Paulus. } qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Vbi glossa, consentire est tacere cùm{ Glossa. } possis redarguere. Et eadem ratione cùm possis testificari. Quapropter conclusio hæc multò habet patentiorem veritatem in prodendis criminibus quæ in exitium reipublicæ vergunt. Nam si tunc quicunque tenetur esse accusator, multo æquiùs testis. ¶ Quarta con{ Quarta conclusio. }clusio. Extra casum necessitatis liberandi miserum ab iniuria vel rem publicam à periculo, solùm causa condemnandi reum nemo tenetur sua sponte offerre se in testem, nisi iuridicè compulsus secundùm ordinem iuris. Pro{ Probatio. }batur: quia celare tunc veritatem, nulla est causa damni vel publici vel priuati. Quare neque iustitię ratio neque charitatis quempiam tunc cogit priuatum ciuem secretum pandere, quod in pectore habet. ¶ At verò conclusiones{ Argumentum contra primam conclusionem. } has, sic iuxta ordinem S. Tho. simpliciter assertas, necesse est exactiùs perpendere. Existit enim statim argumentum contra primam, quod si teneretur testis euocatus à iudice testimonium ferre, sequeretur quod neutiquam ei liceret sese occulere nè accerseretur. Imò quod si vlla vteretur astutia nè verum testimonium ferret, teneretur restituere damnum quod vel actor vel reus acciperet, cui eius testimonium conducebat. Hæc enim illatio inde patet quod ferre tunc testimonium, actus est iustitiæ: iustitia autem læsa restitutionem postulat. Quòd si argumento hoc conuincaris, consequens subinde apparet vt qui contra tenorem tertiæ conclusionis etiam à iudice non vocatus testimonio suo non succurrerit iniuriam patienti accipientive damnum, pari ratione teneatur restitutione id resarcire. Consequentia patet: quia dum S. Tho. testimonium Pauli adducit: Non solùm qui agunt, sed etiam qui consentiuut facientibus, opinatur illum tunc in damnum proximi consentire. Quòd autem id concedendum{ Primum argumentum in contrariam partem. } non sit, arguitur sic. Primò, nemo charitatis lege tenetur proximum à calamitate eripere, nisi extrema aut graui necessitate prematur: ergò licèt quispiam testimonio meo indigeat, vbi ei damnum agitur pecunię aut famæ extra extremum aut graue periculum mortis, nisi à iudice cogar, non teneor obsequium meum ferre. ¶ Secundò: neque verò{ Argumen. 2. } eiusmodi periculis extremo aut graui eâdem charitatis lege succurrere vllus compellitur cum detrimento suo. ¶ Tertiò: etsi in{ Argumen. 3. } talibus casibus quispiam charitatis negligens officium suum non præstiterit, obnoxius subinde non fit restitutioni. Conclusio ergo tertia non est vsque adeò vera, vt in superficie sonat. ¶ Hæc argumenta adducta sunt{ Legitimus sensus primæ ac tertiæ conclusionum } vt discrimen patescat quo inter primam tertiamque conclusionem interest. Enimuerò licet vtraque vera sit, prima tamen iustitiæ lege: tertia verò solo charitatis debito. Per hoc ergo discrimen alia innotescunt. Qui enim se fraude & dolo subduceret nè à iudice vocaretur in testem, profectò si ita esset proximo suum testimonium necessarium, vt ibi tota periclitaretur causa: tunc & grauiter peccaret, & restituere teneretur. Nam eiusmodi tunc homo contra iustitiam dedisset alteri damnum. Et multò peccaret grauiùs, tenereturque arctiùs restituere si falsum diceret testimonium, ex quo alterius condemnatio sequeretur. ¶ Igitur ad primum argumentum { Ad primum argumentum . } contra tertiam hanc conclusionem respondetur quòd quanuis qui non accersitur à iudice non debeat ex iustitiæ lege, sed per officium charitatis testimonium suum: est tamen inter hoc atque alias eleemosynas differentia, quòd in alijs licèt extra extremam & grauem necessitatem nemo stringatur dare quod suum est: tamen quando alter tuo indiget testimonio, quoddam ius habet ad illud: quia vnicuique mandatum est de proximo suo. Et ideo si absque vllo prorsus detrimento illud possis exhibere, etiam si alter non subeat periculum vitæ, sed famæ vel pecuniæ, obligaris charitatis amore. Quemadmodùm si haberes aliquam scripturam ex qua ius eius & causa dependêret, tenereris illam producere. Et accedit aliud vinculum singulare quòd alia est ratio necessitatis, cui succurrere tenemur quando illam quis patitur per iniuriam aut aliquam casualem cladem, quàm si illam pateretur per solam inopiam. Etenim cùm proximus domo caret, non obligor illi donare: quando verò domus eius ardet, etiam si sit diues, teneor si possum sine meo nocumento incendium extinguere. ¶ Secundo autem{ Ad secundum argumentum . } argumento concedimus suam conclusionem: videlicet quòd nemo cum suo graui periculo aut detrimento cogatur tale officium charitatis præstare: quin verò nec cum detrimento suorum. Vt silis esset cum patre meo non tenerer mea sponte contra eum prodire testis. Sicut si idem meus parens aggrederetur nudo gladio innocentem, quem defendere ego non possem nisi eundem parentem occidendo, non teneor. Et pariter ad tertium{ Ad tertium argumentum . } respondetur, quòd vbi solùm charitatis obsequium & munus omittitur, nulla nascitur restitutionis obligatio. ¶ Prætereà ex quarta conclusione nonnihil exoritur difficultatis. Apparet enim quòd etiam extra casum liberandi innocentem, ad nocentis condemnationem compellatur iure quisque nondum à iudice accersitus, offerre se in testem: tunc scilicet quando legitimè accusatus est. Neque solutio S. Thomæ vero similis est, vbi ait quòd neque si accusatori periculum immineat, curare hoc debeat testis. Nam quando accusator accusare constringitur, videtur & testis ad testificandum subinde compelli: aliâs iniqua esset accusatoris conditio: scilicet qui teneretur immergere se in causam vbi in probatione deficeret. Respondetur quod S. Thom. præcisè loquitur vbi accusator non tenebatur accusare. Et ideo subdit: quia ipse in hoc periculum sponte se iniecit. Tunc enim nemo illi tenetur fauere, sicuti reo iniuriam contra suam voluntatem patienti. Et in hoc casu verum habet illud Augustini super verbo Abra{ Augustinus }hæ, Genes. 12. Dic quòd soror mea sis: veritatem celare licet, non mendacium dicere. 22. q. 2. can. Nè quis. Quando autem obligatio est accusandi, vt in criminibus bono publico exitialibus, tunc quicunque tenetur etiam non vocatus proferre se in testem. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum principale. }detur distinguendos esse secretorum gradus (vt superiori quæstione dictum est) sigillum enim sacramentalis confessionis, nulla esse potest, neque verò excogitari causa, nisi expressa esset Dei reuelatio, ob quam detegendum esset. Et in hoc casu verum habet prouerbium citatum. Esset enim illa sacrilega fraudulentia & infidelitas. Dixerim sacramentalis confessionis: Nam vulgaris consuetudo detegendi alijs secreta sub sigillo confessionis, etiam si genibus flexis signum crucis & Confiteor præmmittatur: nisi fiat integra confessio omnium peccatorum, non obligat ad sigillum confessionis, sed ad sigillum sæculare. Et ideo cùm iuridicè requiruntur, possunt ac debent talia secreta nullo obstante iuramento seruandi, reuelari iudici. Puta si sint pestifera reipublicæ, debent statim accusatione deferri in aures iudicis. Etsi sint in periculum graue tertiæ personæ, cui non potest aliter occurri: vel si euoceris in testem. At citra tales casus tenetur quisque seruare secretum: aliter ius naturæ frangeret, essetque mortale crimen, & in leuibus, venialis culpa. Quapropter extra casus modò nominatos, in re dubia potiùs inclinandum est ad seruandum secretum proximi, quam ad prodendum. Vt si iudex solùm à te quærat an scias aliquid, & tu tantùm audisti, non vidisti, potes dicere, nescio: quia quod audimus, non scimus. Si autem iustè interrogaris an audieris, fateri cógeris. Item vidisti fieri homicidium, etiam cum alijs contestibus: interrogaris tamen per viam inquisitionis, non teneris respondere, nisi vel infamia præcesserit vel indicia. Si autem procedatur via accusationis, etiam si solus videris, teneris adductus in testem testimonium ferre. Reus autem tunc interrogari iustè non potest absque vno præuio, iuratoque idoneo teste. ¶ Ad se{ Ad secundum argumentum . }cundum autem iam satis suprà responsum est. Quæstione enim prima huius libri causam reddidimus quare clerici criminalium iudices esse non possunt: videlicet nè qui sacra tractant cædis cruore comma culentur. Eademque ratione. q. 5. diximus interdictum eis esse in eisdem causis accusare, ac subinde modò dicimus nefas quoque esse testificari. # [2] ARTICVLVS. III. Vtrùm duorum vel trium testimonium in iudicio sufficiat. SEquitur secundo loco de testimoniorum sufficientia, vtrùm duo vel tres satis sint. Et argui{ Primum argumentum à parte negatiua. }tur à parte negatiua. Testimonium vt fidem faciat, concors esse debet: contingit autem sæpenumerò duos & tres testes re aliqua discordare: eiusmodi ergo testimonium non est legitimum. ¶ Secundò in nonnullis causis non sufficiunt{ Argumen. 2. } tres testes: nam in obsignatis testamentis iure ciuili requiruntur septem: vt patet Inst. de testamen. §. fin. &. C. eodem titulo. l. Hac consultissima. Et in alijs perinde causis eadam seruatur cautela. ¶ Tertiò, contra personas{ Argumen. 3. } in dignitate constitutas, & potissimum si sunt Ecclesiæ Romanæ non satis est ternarius testium numerus. Legitur enim. 2. q. 5. ca. Pręsul. quòd Præsul non damnetur nisi cum septuagintaduobus testibus, qui fuit numerus discipulorum Christi. Presbyter autem Cardinalis non nisi cum sexagintaquatuor testibus deponatur: Diaconus verò Cardinalis vrbis Romę non nisi cum. 27. condemnetur. Subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, ostiarius, non nisi septem. Et est tex. Syluest. in Concil. generali. In huiusmodi autem Ecclesiasticis, quippe quorum crimina minùs sunt toleranda, pauciorum deberent testimonia requiri: ergo vrgentiori ratione in alijs non sufficiunt tres. ¶ In contrarium est illud Deuteron. 17. In ore duorum vel trium testium peribit qui interficietur. & cap. 19. In ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Quod Christus Matth. 18. approbando citauit. Idemque Paul. 1. ad Corinth. 13. { Paulus. } AD quæstionem vnica conclusione respondetur. Duorum testimonium, qui sint{ Conclusio responsiua. Suadetur conclusio. } homines fide digni, sufficiens est in iudicio, & ad maiorem certitudinem trium. Conclusio hæc trifario iure asseritur: Naturali scilicet, diuino, & humano. De diuino enim iam citata sunt testimonia. Et prętereà Christus, Ioan. 8. eâdem ratione astruxit testimonium suum, quod simul erat & patris, fide dignum esse. Quo loco ait August. quod in hoc testium{ Augustinus } numero est trinitas secundùm mysterium commendata: in qua est perpetua firmitas veritatis. Ius autem humanum patet. 2. q. 5. ca. quod verò. & extrà, de testib. c. In omni negotio. &. ff. eod. titu. l. vbi numerus. Ratione autem naturali probatur. Certitudo (vt. 1. Ethi. autor est Arist.) non est similiter in omni materia exquirenda. Ob idque in actibus humanis, qui in caducis & contingentibus versantur, & de quibus constituuntur iudicia, non ea exigitur certitudo quæ in scientijs demonstrabilibus: sed illa satis est quæ plurimùm veritatem continet, rarò autem deficit: probabilius autem est, certoque propinquius id quod à multis asseritur, quàm quod asserit vnus. Ob idque vbi vni tantum reo neganti multi obijciuntur testes, rationi consentaneum est vt illorum potiùs testimonio stetur, quàm rei negantis. At verò multitudo tribus comprehenditur, principio scilicet, medio, & fine, quibus continetur linea: item longitudine, latitudine, & profunditate, quibus concluditur corpus. Vnde Arist. initio. 1. de Cœl. to{ Aristot. }tum & omne de tribus primùm dicitur: nam de duobus solùm dicimus ambo: duo autem testes cum actore faciunt tres: quo autem absque auctore cui in iudicio non tanta perhibetur fides, testimonium absolutum sit ac perfectum, adhibetur tertius testis. Vnde Eccle. 4. Funiculus triplex difficilè rumpitur. Cùm ergo sub disiunctione dicitur in ore duorum vel trium, prius membrum necessitatem designat & sufficientiam: posterius verò abundantius complementum. ¶ Quòd si obijcias{ Obiectio. } cur non vnus affirmans contra negantem vnum sufficiat, respondetur quòd cùm reus{ Solutio. } sit suæ vitæ suorumque bonorum possessor, & melior sit conditio possidentis, non existimatur vnius actoris affirmatio contra sufficiens, etiam si vno alio fulciatur teste, ad depellendum ipsum de sua possessione. Sed nunquid non quandoque vnius autoritas plurium testimonio præstat? Fatendum quidem est tamen, leges vt sæpè dici solitum est, non ea considerare quæ rarò contingunt, sed quæ plurimum. Quanuis vnius eximię autoritatis, qualis est Imperator, testimonium, sufficiens iudicatur: vt habetur. l. omnium. C. de testam. Quin verò neque plurium semper affirmatio firma est. Nam vt legitur. 3. Reg. 21. Naboth plurium falso testimonio condemnatus est. Et innocentissimus Christus. ¶ Emergit autem ex{ Argumentum } hac conclusione argumentum contra ius humanum. Leges humanæ non possunt naturali derogare, ac multò minùs diuinæ: quod autem tres testes sufficiant, est de iure naturæ & diuino, vt dictum iam modò est: ergo leges humanæ non potuerunt testimonium trium infirmare, constituentes vt in testamento aperto requirantur quinque testes, & in occluso septem: atque alijs causis item plures. Respon{ Solutio. }detur, ius naturæ & diuinum non vsque adeò stabilire testimonium trium vt censeant nullam ob causam exigi posse plures. Enimuerò quamuis nisi hominum malitia nimium excresceret, duorum vel trium abundaret testimonium: mortalium tamen fide & iustitia deprauata, idem ius naturæ persuadet, vt testimonia firmiora requirantur: & maximè in defunctorum testamentis, qui suas voluntates post mortem asseuerare nequeunt. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, quod singulares testes non faciunt in iudicio fidem, sed illi tantùm qui sunt contestes. Dicuntur autem singulares quando quisque suum actum seorsum contestatur. Sed est tamen de eorum discordia cum D. Tho.{ D. Thomas. } distinguendum. Nam si discordant vel in substantia actus, puta quod vnus ait reum percussisse alapa, alius verò fuste: vel in loco aut tempore quæ sunt proximæ actionum circunstantiæ: nempè quòd vnus ait rem contigisse, aut manè aut domi, alius verò serò, aut in agro: testimonium tunc aut refutatur, aut non satis ad sententiam facere censetur. Videntur enim singulares esse, hoc est de diuersis actibus loqui. Præsertim si tanquàm certa asserant. Nam si vnus dicat se non meminisse, non vsque adeò inficiatur eius testimonium. ¶ Sed est tamen regula{ Regula sancti Thomæ. } quam prudenter sanctus Thomas constituit: videlicet quòd si testes actoris & testes rei ab inuicem fuerint discrepantes, tunc cæteris paribus, standum est à parte rei: quoniam cùm melior sit conditio possidentis, iudex propensior esse debet ad absoluendum quàm ad condemnandum. Si verò testes eiusdem partis inter se dissenserint, & pariter testes alterius inter se, tunc iudex vtri partium assentiri debeat ex multis potest perpendere: scilicet vel ex numero testium, vel ex dignitate, vel ex fauore causæ: vt si agatur de libertate alicuius, & de alijs negotiorum qualitatibus. Multò autem iustiùs repellitur testis qui secum ipse dissidet: ac tunc maximè cùm de visu & scientia interrogatur. Nam qui de opinione requiritur & fama, non ideo reijciendus venit, quòd secundùm diuersa visa & audita de re titubet. At verò quando in aliquibus discrepant circunstantijs quæ ad substantiam causæ exiguum afferunt momentum, non ideo testimonium inficiatur. Vt si alius dicat contigisse rem hora tertia, alius hora quarta, vel quòd tempus erat subnubilum aut subclârum: aut si domus picturata erat, aut secùs: ad quas circunstantias non solent homines esse attenti. Quinimò (vt de concord. Euangel. Chrysost. & Au{ Chrysost. Augustinus. }gust. sapienter adnotauêre) aliquanta historicorum discordia solidiorem illis arrogat fidem: quàm si vsque ad minima essent concordes. Tunc enim consultò & ex condito videri possent conspirasse ad fingendum historiam. Præter hæc autem (& hoc cum Caie{ Caietanus. }tano) lubenter in præsentiarum adnotauerim quòd etiam si testes, singulares fuerint de multiplicatis ab eadem persona eisdem actibus, non debilem faciunt fidem: maximè in religionibus, vbi syncera debet esse & plana cognitio criminum: vt si vnus attestetur talem commisisse vnum furtum, atque alius eundem commisisse aliud. Tunc enim, licèt de rigore iuris non sit illis fides habenda, tamen in religionibus possent haberi pro indicijs, vt procederetur ad aliquam inquisitionem & ad interrogandum reum ipsum, etiam cum genere aliquo leuis tormenti. Secùs autem in sæcularibus, vbi ad acerbiora supplicia proceditur. ¶ Ad secundum iam{ Ad secundum argumentum . Ad tertium argumentum . D. Thomas. } reddita est ratio cur in aliquibus causis cumulatiora requirantur testimonia. ¶ Ad tertium autem respondet sanctus Thomas quòd illud cap. intelligitur de episcopis & reliquis ministris singulariter Ecclesiæ Romanæ. Tribus enim de causis tam ingens testium copia ante eorum condemnationem expectatur. Primùm, quia ea debent splendêre sanctitate, ac subinde authoritate, vt plus fidei eis adhibeatur quàm testibus multis. Secundò, quia cùm ipsi, iudices sint vniuersæ Ecclesiæ, propter executionem iustitiæ inuidiam contrahunt apud multos: & ideo facilè possent aduersus illos falsa obijci testimonia. Præsentia tempora documento sunt quantas hæretici in Romanam Curiam expuerint blasphemias. Tertia causa est quòd ex illorum condemnatione multum deperiret authoritatis Romanæ Ecclesiæ: quod periculosius esset, quàm aliqua illorum mala citra scandalum tolerare. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm cuiuspiam testimonium citra eius culpam repellendum sit. TERTIO loco dicendum est de testium idoneitate. Quærendum scilicet vtrùm cuiuspiam testimonium sit citra eius culpam repellendum. Et arguitur{ Primum argumentum. } à parte negatiua. Ad ea quæ sunt reipublicæ necessaria, ac subinde de necessitate salutis præstanda, nemo repelli debet nisi propter culpam: testimonium autem ferre est huiusmodi: ergo ab illo munere nemo reijciendus est, nisi illius sit sceleris notatus. ¶ Secundò: repulsio testis, aut in pœnam illi{ Argumen. 2. } decernitur, aut ideo fit, quod non datur illi fides: pœna autem nemo dignus est nisi propter culpam, neque ob aliam causam indignus est fide: quia quicunque præsumitur bonus, quoadusque sua ipsum malitia prodat: ergo nullo modo testis refutandus est nisi propter culpam. ¶ In contrarium est can. si testes. 4. q. 3. vbi complures hominum sortes à testimonio ferendo citra culpam suam repelluntur. AD quæstionem respondetur hac affir{ Conclusio responsiua. }matiua conclusione, citato. c. consona. Iure & merito homines à testificandi munere, tam ob alias causas, quàm ob culpam repelluntur. Conclusio hæc, præter quàm iure{ Ratio conclusionis. } humano, ratione etiam naturali clarescit. Enimuerò cùm certitudo humani testimonij (vt proximè dictum est) non sit prorsus infallibilis, sed fallentijs multis peruia, consentaneum est vt quicquid testimonij fidem infirmat refutetur. Infirmat autem huiusmodi fidem cum primis culpa, cuius causa infideles atque infames non admittuntur in testes. Prætereà & qui publici criminis rei fuêre. Præter culpam autem sunt & alij defectus probabilitatem testimonij debilitantes: vt rationis inopia ob quam pueri & amentes recusantur, atque etiam mulieres, nisi in certis casibus. Secundò & causæ quæ plenæ libertati obstant: vt inimici & amici, atque adeò domestici. Tertiò & humilium conditio: vt pauperes qui causa leuandæ famis corrumpi possent. Prætereà & viles, vt serui. Denique latissimè huiusmodi defectus can. citato dinumerantur: videlicet ratione sexus, ætatis, criminis, conditionis, aliarumque huiusmodi causarum. ¶ Circa hanc conclusionem, non tam{ Quæstio. } dubitando quàm admonendo quærendum superest vtrùm huiusmodi defectus, quando latent in teste, liceat litiganti in publicum traducere, quò testimonium sibi contrarium vel infirmet vel prorsus recutiat. Et vt certissimum citra discussionem statuamus, constantissimum est neutiquàm crimen falsum licêre testi obijcere, neque causa seruandæ totius reipublicæ. Nam si mentiri officiosè fas non est, quanto minùs perniciosè? Iniquissimus ergo vsus est, & qui in bene morata republica non esset ferendus, qui iam nunc temporis in iudicijs est frequens. Nempè dum aduocati flagitia, quæ neque suspicantur quidem, testibus impingunt, dicentes vti iure suo ad suam redimendam vexationem. Cùm tamen mos ille plus habeat diabolicæ nequitiæ, quam iuris. Fatemur quidem causidicos illos procuratores minimum autoritatis in hac re habere: nam meritissimò in his mendacissimi habentur: nihilo minùs vix inde emergit testis sine lęsione honoris & famę. Et ideo pręter illam quam irrogant priuatæ personæ, iniuriam quoque inferunt reipublicæ: nam illa ratione deterrentur viri probi, testes esse. Et nonnunquam legitimè excusantur, etiam dum à iudice requiruntur: quia nemo cum tanto periculo honoris sui & famæ, tenetur obsequium præstare suum. Quare deberent isti taxatores, quos vocant testium, si in probatione deficerent, supplicio affici. ¶ At verò{ Dubitatio. } de crimine vero, occulto tamen, superest dubitandi ratio. Nam qui crimen occultum reuêlat (vt lib. præcedenti. q. 5. dictum est) licet secundo gradu, nihilo minùs iure infamator habetur, sicuti falsi impositor. Nihilo seciùs{ Solutio. } respondetur genere suo non esse peccatum, reuelare occultum crimen testis, ob quod iure repulsam patitur. Nam postquàm id ius concedit, licitum est cuicunque eodem iuris beneficio vti. Attamen multæ sunt requisitę conditiones, vt talia detegere crimina, non sit charitati contrarium. In primis requiritur vt reuelatio illa sit vincendæ liti necessaria. Quare si crimen non est ex illis quibus iure testimonium repellitur, nefas est illud propalare. Mox libranda est fœditas detegendi criminis, cum detrimento, quod si non detegeretur, dari posset. Nam si in causa exigui momenti immane crimen testis patefaceres, ob quod vel periculum mortis subiret, vel infamis deinde viueret, profectò charitatem grauiter vulnerares. Tertiò & præcipuè perpendendum est, vtrùm testis, vel sua culpa, vel sua sponte se ingesserit: nam tunc æquiùs posset ei crimen suum opponi, quo os illi obstrueretur. Quando verò, non solùm absque culpa sua, verùm compulsus testimonium dicit, periculosum esset illum infamare: tunc vel maximè quando non tam necessitate quàm ob vindictam id fit. Quartò denique perpendendum est vtrùm quanquàm aliâs improbus sit, probè tamen & candidè verum fert testimonium. Nam si constaret falsum esse, multò iustius esset, etiam cum eius infamia impudens illi os compescere. ARgumenta autem quæstionis facilima{ Ad primum argumentum . } sunt. Ad primum enim respondetur quod illa testimonia sunt penitus reipublicæ necessaria, quæ bonum habent authoritatis pondus: quod quidem citra culpam alijs etiam defectibus diminuitur. Et ideo qui illos habent, refutantur. ¶ Et per hoc patet solutio{ Ad secundum argumentum . } secundi argumenti. Haud enim omnis testium repulsa, pœna est, quæ ob culpam infligatur: imò quandoque est cautela. Ad alterum autem membrum respondetur quòd vbi res non vergit in nocumentum alterius, quicunque præsumitur bonus, dum non probatur malus. Quando verò agitur in tertiam personam, nemini fit iniuria, dum necessaria adhibetur cautela. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm testimonium falsum semper sit peccatum mortale. QVartum quod in teste consideratur est culpa, si falsus sit. De qua ideo quæritur an semper sit mortalis. Et arguitur à parte{ Primum argumentum. } negatiua. Primò sic. Quandoque testis non studio, sed facti ignoratione falsum dicit testimonium: ignorantia autem excusat à mortali labe: ergo non semper falsum testimonium peccatum est mortale. ¶ Secundò. Mendacium quod alicui qui{ Argumen 2. }dem prodest, nulli verò nocet, quodque ideo officiosum appellant, non est mortale: sæpè autem testimonium falsum huiusmodi mendacium est: Puta dum testis falsitate illa studet quempiam vel à morte liberare, vel ab iniuria, seu iudicis seu aliorum testium: ergo hoc genus testimonium non erit lethale crimen. ¶ Tertiò: ideo iusiu{ Argumen. 3. }randum à teste requiritur vt timeat peierando mortaliter peccare: hoc autem necessarium non esset si ipsum per se falsum testimonium semper esset mortale: signum ergo est citra iuramentum quandoque contingere vt sit veniale. ¶ In contrarium est illud Prouerb. 19. Testis falsus non erit impunitus. vbi cum sermo sit de punitione apud Deum, culpa denotatur mortalis. QVæstio hæc secundùm triplicem gradum absurditatis quæ in falso testimonio accidere consueuit, tribus conclusionibus dissoluitur. Consideratur enim & secundùm sacrilegium periurij, & secundùm iudicij iniustitiam, & secundùm falsitatem dicti. ¶ Est ergo prima conclusio. Omne{ Prima conclusio. } periurium siue in iudicio siue extrà, quantumuis de re sit minima, peccatum mortale est. Nec potest vlla ex causa alleuiari vt sit veniale: quia adducere Deum in testem cuiusuis falsitatis sacrilega impietas est. ¶ Se{ Secunda conclusio. }cunda conclusio. Mentiri in iudicio violando iustitiam, etiam citra iusiurandum genere suo est mortale. Verba sunt sancti Tho{ D. Thomas. }mæ quibus insinuat opinionem quam quęstione præcedenti contra Caietan. constituimus: nempè quòd potest mendacium in iudicio esse veniale. Ob id enim adiecit, genere suo, quod potest in indiuiduo esse veniale. Conclusio inde patet quòd præclara iusti{ Probatio conclusionis. }tiæ virtus est ad salutem necessaria: & ideo qui illam transgreditur, charitatem, in qua salus consistit, auersatur. Quamobrem Decalogi præceptum Exod. 20. sub illa forma constituitur. Non loquêris contra proximum tuum falsum testimonium. Nam testimonium falsum in fauorem proximi, non est mortale: neque adeò quando dicitur vt idem impediatur iniuriam facere: quoniam neque hoc est contra ipsum, sed illud contra ipsum existit quod dicitur, vt tollatur ei ius suum. ¶ Tertia conclusio. Mendacium, si aliam{ Tertia conclusio. } non habeat maculam quàm falsitatis, non est genere suo mortale. Patet: quia neque est contra religionem neque contra iustitiam: & ideo genere suo non expellit charitatem. Teneatur ergo in memoria differentia conclusionum istarum. Omne periurium, non solùm in genere, sed in quolibet indiuiduo est mortale. Mendacium citra iuramentum, si sit perniciosum, genere suo est mortale, sed potest fieri veniale. Iocosum autem & officiosum genere suo non est mortale, potest tamen ex circunstantijs illuc vsque crescere. Quòd si scisciteris vtrum sit grauius,{ Quæstio. } periuriúmne quodcunque extra iudicium, an perniciosum mendacium citra iuramentum in iudicio: Respondetur ex obiecto gra{ Solutio. }uius esse periurium, vtpote quod aduersatur religioni, quàm mendacium, quod aduersatur iustitiæ. Attamen in indiuiduis pensandæ sunt circunstantiæ, quibus potest contra simplex perniciosum mendacium malitia exuperare aliquod periurium. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . D. Thomas. }det S. Thom. Primùm quòd nemo debet in iudicio asserendo testificari, nisi id de quo per vigilantem considerationem certam habet scientiam: sed quod sub dubio habet, sub dubio debet proferre. Attamen si post prudentem vigilantiam pro certo id habet, ac subinde asserit, quod falsum est, non ideo mendacij reus habetur: quia non iuit contra mentem, quod nomen mendacij sonat. Quare neque si iuratus id affirmet, periurus est. ¶ Ex hoc responso elicit Caiet. neque vl{ Corollarium Caietani. }lam talis testis subire restitutionis obligationem. Etenim (vt lib. præcedenti dictum est) restitutio, vel ratione acceptionis nascitur, vel ratione rei acceptæ: eiusmodi autem testis ratione acceptionis, in qua culpa non infuit, non fit restitutionis debitor. Neque verò ratione rei acceptæ: quia cùm testis non agat causam propriam, id quod alter perdit sibi non accrescit. Hoc autem corollarium cum his temperamentis verum est. Primò quòd nulla præfuerit negligentia aut leuitas & temeritas in credendo: nam tunc certè teneretur testis in parte pro ratione negligentiæ. Deinde qui omni procul culpa falsus est, quanuis non teneatur de sua substantia restitutionem facere, tenetur tamen dictum suum retractare, si illa via prodesse poterit, vt qui iacturam fecit amissum recuperet: tunc præsertim cùm de vita aut fama agitur alterius. Quin verò licèt iure testis non admittatur testimonium retractare nisi in continenti & absque mora, vt patet extrà, de testibus: cap. prætereà. nihilo minùs quia (vt gloss. illic habet) etiam post temporis interuallum robur prioris testimonij retractatione infirmatur: tunc maximè, dum testis bonæ est existimationis, de quo nulla est suspicio, consultò fuisse mentitum: debet quantocunque elapso tempore testimonium mutare, si modò intellexerit quòd aliquo pacto poterit famam & honorem alterius resarcire. ¶ Ad secun{ Ad secundum argumentum . }dum argumentum respondetur, mendacium officiosum adeò genere suo non esse mortale, vt neque in iudicio tale fiat. Quare dum innocens vel testium calumnijs accusatur, vel iudicis iniquitate vexatur, dicere contra aliquid veritatem, vt illa via ab iniquo iudicio innoxius eripiatur, nisi iusiurandum interueniat, non est mortale. Et ratio est (vt ait Sanct. Thom.) quia iudicium iniustum, non est iudicium: ideoque nihil illic contra iustitiam peccatur. Dum autem vniuersaliter ait iudicium iniustum non esse iudicium, non loquitur more styloque doctorum iuris, sed sermone philosophorum moralium, qui quicquid vitiosum est, nullum arbitrantur. Iuris enim prudentes non omnem sententiam iniustam pro nulla ducunt. Sententia enim apud illos duplici de causa est nulla, scilicet, vel quia dimânat à non iudice, vel quia errorem continet, tum intolerabilem, tum etiam manifestum. Attamen etiam si non sit nulla, accidit esse iniustam triplici de causa, vt author est Gratian. can. episcopus. 11. quæst. 3. scilicet aut ex animo: vt puta quia iudex ex odio procedit: tametsi hoc quidem nisi alia adsit iniquitas, sententiam non vitiat. aut ex ordine: nempè quòd non seruatur necessarius ordo iuris. aut ex causa: nempè dum contra veritatem aut facti aut iuris sententia pronuntiatur. Atque hæc est essentialis iniustitia: nam reliquæ, accidentariæ sunt. Et quæ dicimus de sententia, quæ terminus est iudicij, idem & de iudicio censendum est. At verò licèt hoc pacto sit sententia iniusta: non tamen (vt dicere cœpimus) censetur subinde nulla, nisi error tum intolerabilis, tum etiam propatulus sit: ideo admonet Grego. eâd. cau. & quæst. dicens, Sententia{ Gregorius. } pastoris siue iusta siue iniusta timenda est. Ob id scilicet quòd quando error non est manifestarius, ad reum non pertinet de illo iudicare. Consideratè ergo perpende duo verba: sententia, &, pastoris. Priori namque intelligit quòd non sit intolerabilis erroris: & posteriori quòd sit veri iudicis. Hæc autem omnia in foro iudiciali intelliguntur. Nam in foro conscientiæ, quisquis omni procul dubio resciuerit sententiam esse iniquam, hoc est contra veritatem, potest non parêre: dum id modò citra scandalum faciat. Et ideo sanctus Thomas omne iudicium iniquum censet nullum. ¶ Ad tertium facilè responde{ Ad tertium argumentum . }tur, quòd ideo stringuntur testes iureiurando, vt maiori percellantur timore. Grauius enim est à Dei religione præuaricari, quàm humanam sauciare iustitiam. # 8 QVAESTIO OCTAVA, De iniustitia Aduocatorum. Sanct. Thomas. 2. 2. quæst. 71. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm Aduocatus teneatur gratis præstare patrocinium pauperibus in suis causis. POSTREMA denique persona in iudicio est aduocatus: de quo primò quæritur, Vtrùm teneatur pauperibus gratis patrocinari. Et arguitur à par{ Primum argumentum partis affirmatiuæ. }te affirmatiua. Patrocinium inter alia misericordiæ opera connumeratur: sed opera misericordiæ gratis debent impendi, secundùm illud Exod. 23. Si videris asinum odientis te iacentem sub onere, non præteribis sed subleuabis cum eo: cùm tamen molestiùs premitur pauper lite contra ius sibi conflata, quàm asinus onere. ¶ Secundò accedit autoritas{ Argumen. 2. Gregorius. } Gregorij, qui inter suas homilias exponens locum Euangelicum Matthæ. 25. de talento quod seruus nequam subtùs terram infoderat, ait: Habens intellectum, curet omninò nè taceat: habens rerum affluentiam, à misericordia non torpescat: habens artem qua regitur, vsum illius cum proximo partiatur: habens loquendi vsum, apud diuitem pro pauperibus intercedat. Hæc enim omnia talenti nomine reputantur: talentum autem abscondere culpa est, vt de pœna ipsa deprehenditur quam seruus ille pertulit: ergò patrocinium est in præcepto. ¶ Tertiò, præ{ Argumen. 3. }cepta misericordiæ sunt affirmatiua, quæ idcirco loco & tempore obligant quo calamitas ingruit: necessitatis autem tempus in paupere est quoties iniuria opprimitur: ergo tunc aduocatus tenetur suo patrocinio illi adesse. ¶ In contrarium autem est quòd necessitas cibi non est minor quam illa qua pauper in iudicio vexatur: non autem semper tenetur diues cibo pauperi subuenire: ergo neque patronus suo patrocinio. SIcuti de accusatore quæsitum est vtrùm de iustitia teneatur quandoque accusare: & de teste vtrùm teneatur testificari: ita & de aduocato operæpretium est scire an officio misericordiæ teneatur fauore suo miseris suppetias ire. Ad quam vtique quoniam gratis pauperibus patrocinari vnum est eleemosynarum genus, perinde respondendum est ac de alijs misericordiæ officijs de quibus diuus Thomas. 2. 2. q. 32. disputauit. Est ergo conclusio{ S. Thomas. Conclusio responsiua. } quæ sola quæstioni sufficit. Aduocatus non semper causæ pauperum patrocinium suum gratis præstare tenetur: sed tunc dumtaxat cùm non in promptu apparet quomodò ei possit aliter subueniri. Probatur conclusio.{ Probatio. } Præceptum misericordiæ, vt modò dicebamus, est affirmatiuum: obligat ergo non pro semper, sed miseria id inopis exigente: igitur vbi in promptu est vt possit aliter pauperi succurri, non te præceptum constringit, sed consilium admonet. Eò potissimùm quòd ad impossibile nemo obligatur: & nemo potest omnibus opem ferre: licèt sit consilium dum potes, alium benefaciendo præuenire. At verò vbi non est in promptu per viam aliam subuentio, tunc extrema censetur necessitas, atque adeò obligaris. Vnde Au{ Augustinus. }gustinus in princip. de doctrina Christiana: Cum omnibus, inquit, prodesse non possis, his tibi potissimùm consulendum est qui pro locorum & temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictiùs tibi tanquàm quadam sorte iunguntur. vbi rationem reddit cur omnibus non tenemur: nempe quia non possumus. Mox affirmatiuum præceptum suis qualitatibus circunscribit vt sit obligatorium. Primùm ratione loci: quia non teneris quæritare quibus benefacias, sed occurrentibus auxilio adesse: secundùm illud citatum Exod. 23. Si occurris oui aut asino vicini tui erranti, reduc eum. Secundò etiam addit rationem temporis: quia non teneris prospicere in futurum causis pauperum, sed in præsenti eis opitulari: secundùm illud. 1. Ioannis. 3. Qui viderit fratrem suum necesse habere, & clauserit viscera, &c. Subiungit autem Augustin. vel quarumlibet rerum opportunitatibus: quia dum homo omnibus non sufficit, illis citiùs opem debet qui sibi sunt aliqua necessitudine coniuncti: secundùm illud. 1. ad Timoth. 5. Si quis suorum, & maximè domesticorum curam non habet, fidem negauit. Duo ergo requi{ Duo requisita ad præceptum charitatis. }runtur ad præceptum charitatis: prius vt hę circunstantiæ conueniant: posterius vt non sit in promptu via paratior subuentionis. Et quod de aduocato affirmatur, de medico pariter censendum est: ac de alijs perinde qui misericordiæ officio leuare ærumnas possunt, miserorumque necessitatibus opitulari, siue publicis siue priuatis. ¶ Primum autem{ Primum dubium. } circa hæc dubium existit, quomodò intelligatur excusatio hæc præcepti, quando in promptu apparet quomodò alteri necessitati subueniri possit, vtrùm satis sit vt tu excusêris, alios esse qui necessitatem intuentes & meliùs quàm tu possunt, & arctiori vinculo tenentur. Sic enim vulgus existimat: quare passim audias hoc sese pacto excusantes, Est talis qui meliùs facere potest ac debet: cur igitur ego tenear? Respondetur nihilo{ Responsio. } minùs istis eiusmodi physicas potentias & naturales obligationes, nisi adsit actus, non excusare reliquos qui succurrere possunt. quid enim misero prodest quòd multi possint & debeant, si accurrit illi nemo? Verba ergo hęc, si in promptu appareat aliter subueniri posse, intelligenda sunt in proxima aptitudine ad opus: scilicet vt credas re vera absque te subuentum iri statim per alios. Alioqui si tu non facis, aliorum culpa tuam non excusabit. ¶ Sed alterum deinde hîc{ Dubium secundum. } restat dubium. Videtur enim D. Thom. non satis rei fecisse: loquitur inquam de extrema necessitate, nihil autem de graui: & tamen dubium est vtrùm citra extremam teneatur etiam aduocatus patrocinari pauperi in graui necessitate, aut medicus etiam infirmum curare. Et quidem Caietan. in præsentiarum{ Caietanus. } solam extremam necessitatem arbitratur secum afferre præceptum obligans ad mortale. Distinguit enim tres gradus: Primum extremæ necessitatis cui sub mortali culpa succurrendum est. Secundum necessitatis grauis citra extremam: cui non occurrere venialis inquit culpa est. Leuioribus autem succurrere consilium est: sed illas prætermittere nulla est culpa. Mirandum est tamen quo{ Caietanus suiipsius oblitus. }modò suiipsius fuerit oblitus: nam. 2. 2. q. 32. arti. 5. legitimè diuum Thomam interpretatus duos confessus est casus pręcepti eleemosynæ sub mortali: videlicet necessitatem extremam de necessarijs, & grauem de superfluis. In cuius confirmationem tractatum posteà composuit de eleemosyna: vbi eandem sententiam adstruxit necessariam esse concessu. Ioannes nanque non tantùm de extrema loquitur, sed de vrgenti necessitate. Qui viderit, inquit, fratrem suum necesse habere, & clauserit viscera sua, &c. Viscera enim quę sola extrema necessitas aperit, ferrea sunt & obstrusiora quàm sinit charitas. Igitur non est dubium quin perinde atque in alijs eleemo{ Solutio proximi dubii. }synis in patrocinio locum etiam habeat grauis necessitas, vt in loco citato ait sanctus Thom. quod rectè Syluester agnouit in ver{ D. Thomas. Syluester. }bo, aduocatus. §. 28. Ecquis enim dubitet, quin si inopis hominis omni fauore destituti citra periculum vitæ periclitaretur, honor aliáve illi ingrueret vrgens calamitas, teneretur & patronus suo illi adesse patrocinio. Et pariter medicus quamuis non immineret ęgroto periculum mortis. ¶ Hoc autem verum est quòd cùm in graui necessitate non sit præceptum nisi de superfluo, pensanda est & necessitatis grauitas, & aduocati aut medici possibilitas. Et quidem grauitas ex obiecto perpenditur: periculum enim præsentissimum vitæ extrema necessitas est. Et quanquam non esset tam certum periculum mortis, posset esse grauis necessitas: vt in infirmo graui tento infirmitate: & si cui grauiter periclitatur honor & fama. Superfluum autem in aduocato, quatenùs aduocatus est: sicuti & in medico: est tempus quod sibi superest. Haud enim ad succurrendum grauibus causis citra extremam tenetur horas succidere quas in alenda sua familia collocare eget: sed satis fuerit si sit diues qui non tanto tempore pro se eget, vt quod sibi superest, causis pauperum impendat. Si non omnibus illis potiùs quæ grauiora sunt. Nam inde quòd scientię locuples est, tenetur partem etiam impartiri egenis: sicuti si alijs diuitijs afflueret. Qui enim inuisos habet pauperes, non est cur sit in conscientia securus: quia neque est in tuto. ¶ Et per hæc clarent argumentorum solu{ Ad argumenta partis affirmatiuæ. }tiones. Qui enim iumentum sub onere iacens obuium habet, videt suam opem esse illi necessariam, cuius ideo fit inde debitor. Et pariter ad Gregorium respondetur, quòd talentum abscondere est, vbi necessitas occurrit, auxilium subtrahere. Et quantum ad tertium attinet, iam exposita est illa quæ obligat necessitas, atque illa quæ sub consilio militat. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm meritò sint aliqui ab aduocationis officio arcendi. POST hæc quæritur de aduocatorum qualitate & dignitate, vtrùm aliqui sint tanquam inidonei ab hoc officio abigendi. Ar{ Primum argumentum. }guitur enim à parte negatiua: ab operibus misericordiæ nemo arcendus est. ¶ Secundum. Eiusdem effectus neuti{ Secundum. }quàm incongruè assignantur diuersæ causæ: vacare autem sacris & peccatis sordescere, contraria sunt: incongruè ergo ab hoc officio arcentur ex vna parte infames, atque ab altera clerici. ¶ Tertiò. Quisque tenetur pro{ Tertium. }ximum sicut seipsum diligere: nemo autem cohibetur propriam defendere causam: ergo neque cohiberi vllus debet tueri causam proximi. ¶ In contrarium autem est quòd infames & excommunicati repelluntur ab hoc officio: vt patet. 3. q. 7. cano. infames. & etiam monachi, nisi de licentia Prælati in causis pijs. 16. q. 1. ca. monachi. & extrà, de postulatio. c. ex parte. AD quæstionem supposita distinctione duabus conclusionibus respondetur. Bifariàm enim quis potest à munere aliquo{ Distinctio. } repelli, scilicet aut propter impotentiam aut propter indecentiam. Sed differunt quod impotentia simpliciter excludit hominem, indecentia verò non item: quia potest per necessitatem quod indecens erat fieri condecens. Est{ Prima conclusio. } ergo prior conclusio. Qui potentia caret aduocandi neutiquàm patrocinari potest siue potentia desit in sensu interiori, quales sunt furiosi, qui sanum non habent sensum: atque impuberes, qui ipsum non habent integrum ac solidum: aut in exteriori, sicuti sunt surdi aut muti. Requiritur enim in oratore primùm mens non solùm sana, verùm etiam extructa ad iudicandum: & deinde cùm causæ in foro exteriori agantur, instrumenta ad exprimendum conceptus. ¶ Secunda{ Secunda conclusio. } conclusio. Duplex est qualitas quæ in aduocato existens, nisi necessitas adsit, indecentem facit aduocationem. Prior est dignitatis excellentia. Posterior verò orbitas aliqua, aut defectus. Excellentia in quam dignitatis indecentes reddit sacerdotes, & maximè monachos vt in foro versentur. Qui enim sunt sacris ministerijs mancipati, orationique perinde & contemplationi addicti, eos minimè decet ad sæculares causas demitti: quæ & impedimento illis sunt nè possint spiritualibus vacare: & autoritatem diminuunt, atque offuscant, nè pro sua conditione & statu in honore & existimatione habeantur. Orbitas autem aut corporalis esse potest & naturalis, aut quæ ex peccato proficiscitur: corporalis inquam vt cæcitas. Nam qui cæcus est, non est ad dicendum aptus. Nemo enim acrimoniam habere potest nisi eos videat cum quibus loquitur. Nam per oculos & concionis attentione excitatur orator: & per eosdem spiritus quoque remittit quibus vegetatur oratio. Loquimur enim de oratore qui voce causas agit. Nam in illis qui scripto responsa dant non tantùm officit oculorum orbitas. Fœdior autem ac nocentior est qui corruptis moribus sordescit. Qua ratione repelluntur infideles hæretici, excommunicati, atque infames, qui grauioribus criminibus maculati sunt. At verò, vt in conclusione adiectum est, ingruere potest necessitas qua eiusmodi decentia compensetur. Quare & monachi pro suis ecclesijs, atque alij pro seipsis & sibi coniunctis, aduocationis officio fungi possunt. ¶ Primum ergo omnium in præsentiarum animaduertendum est, quanta in aduocato requisita sit dignitas: quæ certè paulò minor desideratur quam in iudice. Vnde cùm in alijs cunctis actibus atque officijs præ scientię copia requiratur morum probitas, in oratore potissimùm atque in aduocato etiam philosophi id singulariter exigunt. Quare in descriptione Oratoris priùs ponunt, Vir bo{ Munus oratoris. }nus, ac subinde dicendi peritus. Debet enim patronus cum primis summa fide clientis curam suscipere: deinde cauere nè parti aduersæ iniuriam inferat, ac demum ea pollêre autoritate, vt non tantùm iuris prudentia, verùm & morum præcipuè integritate fidem sibi arroget. Nam prauis, vt ait lib. 12. Quint.{ Quintilianus } etiam vera dicentibus fides deest: videturque malus aduocatus malę causæ indicium & argumentum. ¶ Interrogatio autem hîc existat{ Interrogatio theologica. Responsio. } theologica, Vtrùm dum quis se contra ius in hoc officium insinuat peccet mortaliter. Respondetur quòd si defectus non multùm ad rem referat, non est mortale crimen: imò potest fieri etiam citra veniale. Vt si mutus scripto consulat & emendatus infamis, si tamen absque vlla iuris peritia & negotiorum experientia ingereret sese, non esset à mortali culpa immunis: quandoquidem in illo periclitarentur causæ sibi concreditæ. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, non omnia opera misericordiæ omnes decêre. Imò si indocti ad docendum prodirent, & stulti ad consulendum, & inexperti medici ad medicandum, & infames ad corripiendum, potiùs pestilentes haberentur quam misericordes. ¶ Ad secundum respondetur quod{ Ad secundum. } sicut virtus inter duo extrema constituitur, ita & patrocinandi muneri alij per excellentiam non sunt apti, atque alij per defectum. ¶ Ad tertium autem respondetur quòd ne{ Ad tertium. }cessitas non incumbit tanta succurrendi alienis negotijs quàm proprijs: & ideo infames admittuntur in causis proprijs & non in alienis. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm aduocato delictum sit iniustam causam defendere. POST aduocati dignitatem sequitur de idonea aduocandi forma: nempe vtrùm licitum sit causam iniustam defendere. Haud enim desunt à parte{ Primum argumentum. } affirmatiua argumenta. Etenim sicuti laus medicæ artis inde maximè relucet quòd desperatos morbos medicus sanet: ita & aduocatus inde præcipuè commendari assolet quod infirmas causas propugnat. ¶ Secundò. Si{ Secundum. } causam propter iniustitiam deberet deserere, non eò punirentur aduocati quòd causas perdunt: puniuntur autem tanquàm præuaricatores, qui diuersam adiuuant partem: vt patet cap. si quem pœnituerit. 2. q. 3. ergo licitum est susceptam causam contra iustitiam defendere. ¶ Accedit tertiò quòd maior illic apparet culpa, vbi causa iusta iniustè de{ Tertium. }fenditur: puta dum vel falsi producuntur testes, vel leges allegantur falsæ: quàm iniustam causam via regia defendere. licet autem aduocato astutijs vti ac technis, sicuti militi ex insidijs pugnare: ergo iniustam causam protegere non est prorsus nefas. ¶ In contrarium autem est reprehensio illa. 2. Paralip. 19. Impio præbes auxilium: & idcircò iram Domini merebaris. AD quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior est. Aduocatus qui{ Prima conclusio. } sciens & prudens iniustam causam defendit, tum mortaliter contra iustitiam peccat, tum perinde ad restitutionem tenetur. Probatur.{ Probatio. } Qui ad malum cooperatur, eiusdem est iniquitatis reus, atque ipse qui facit: secundùm illud Pauli, ad Roma. 1. Digni sunt morte, non{ Paulus. } solùm qui faciunt, sed etiam qui facientibus consentiunt: aduocatus autem & consilio & fauore cooperatur ei qui iniustam litem gerit: quin verò ipse est qui litem nutrit: ergo mortaliter peccat: ac subinde cùm peccatum sit contra iustitiam, nempe in nocumentum alterius partis, ad restitutionem obligatur. ¶ Posterior conclusio. Qui per ignorantiam,{ Postrema conclusio. } iniustam tuetur causam, excusari pro ratione ignorantiæ potest, tam à culpa quàm à restitutione. Conclusio in omnibus materijs clara est. ¶ Emergit autem ex priori conclusione{ Dubitatio. } dubitandi occasio de causa dubia. Vtrum aduocatus suscipere eam causam possit ac subinde defendere, quæ iudicio suo anceps est. Et quidem si in æquilibrio dubitatio pendeat, in promptu est affirmatiua responsio: quoniam iurisprudentis munus non aliud est quàm legum sensa bona fide ad alterutram partem applicare. Imò hinc omnes lites pendent quòd res aut iure aut facto in dubio versantur. Sed ratio dubitandi potissima est, vtrum etsi aduocatus intelligat aduersam partem maiorem habere iuris energiam, possit eam quę minoris est probabilitatis defensare. Apparet nanque id non esse licitum: quo{ Argumentum. }niam videtur nihil aliud quàm iniquitas iudicem in eam partem inclinare & trahere, contra quam pronuntiare deberet. ¶ Responde{ Solutio. }tur nihilo minùs sub distinctione. Quando enim est causa mortis, aut sanguinis, aut vbi honor alicuius periclitatur: tunc actori contra reum patrocinari, nisi minimum tanta vigeat probabilitate accusatio, quanta defensio, profectò ingens esset scelus: quoniam melior est conditio possidentis: maximè in fauorem honoris & vitæ. Ac ferè idem est cùm quis reus fit vt de sua deturbetur bonorum omnium possessione. Imò in hisce casibus, potissimum in causa capitis, nisi reus perniciosissimus haberetur, pium esset eius suscipere patrocinium, etiam si eius causa minoris esset probabilitatis: dummodo nulli fraudi panderetur locus. In causis autem minoris momenti, tametsi vix absque periculo possit infirmior causa defendi ac debilior: tamen si ad rigorem conscientiæ loquamur, non est cur omninò condemnetur: dummodo patronus clientem in primis suum admonitum curet, iustitiam non tam ei quàm alteri parti arridere: deinde nulla prorsus vtatur falsitate: leges scilicet aut commentitias allegando, aut falsè interpretando, sed illis semper vtatur, quæ causæ suæ suffragantur: reliqua verò subticeat argumenta, quæ à parte contraria militant. Et ad argumentum in contrarium{ Ad argumentum. } respondetur, quod vnicuique licitum est ius suum absque vi & fraude experiri & persequi. Et ideo cum patroni munus sit suo clienti fauere, nemini iniuriam facit si merita suæ causæ patefaciat. Altera verò pars sibi viderit, cui patrono suam concredat causam: & iudex etiam sibi, vt quadratus stet, nè in partem nutet infirmiorem. Tametsi vt dicebam similium causarum defensio non caret periculo adulterandi leges. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum principale. }detur disparem esse medici atque aduocati rationem. Medicus namque qui desperatum morbum curandum suscipit nemini iniuriam irrogat, scilicet neque tertio, neque verò infirmo, si ipse consentit. Aduocatus autem qui vnam partem sic propugnat vt alteram expugnet, licèt scientiæ laudem mereatur, est tamen secundùm voluntatem iniquus. ¶ Secundum autem argumentum de illo qui{ Ad secundum. } bona fide causam suscipit, quam post contestatam litem intellexit esse iniquam, abditioris est ambiguitatis. Respondet enim S. Tho. quod{ S. Thomas. } non debet eam prodere vt alteram partem iuuet secreta iniustæ causæ retegendo: esset enim tunc præuaricator, iuxta ca. si quem pœnituerit. 2. q. 3. quem iam exposuimus: sed debet eam dissimulanter deserere. ¶ At verò solutio hæc ansam contra se affert arguendi. Si enim quis accusatori patrocinaretur{ Ratio in sanctum Thom. } contra aliquem in causa capitali, quem decurrente causa euidenter nosset esse innocentem, teneretur causam prodere, vt eum à morte liberaret. Imò verò agere testem eius innocentiæ, & transire ad defendendum eius causam. Nam innocentia tanto potitur iure, vt etiam iudex, vt suprà dicebamus, cui illa esset cognita, ad id ipsum teneretur, nedum aduocatus. Conceditur ergo huius argumenti conclusio. Nec sanctus Thomas loquitur ni{ Mens S. Tho. }si in communi ordine & stylo iuris. Quin etiam si causa in re grauissima versaretur, quæ paulò minoris æstimaretur quam mors. Vt si quæstio esset de celeberrima fama & honore, statuque alicuius illustris, idem pro meo captu censerem. Hoc sub aliorum censura dixerim: dummodò aduocatus non sub dubio id nosset, sed certissima scientia. Et prætereà dum id posset facere absque scandalo, & præmissa fraterna admonitione, qua id comminaretur accusatori, nisi desisteret. Et dando quam posset operam nè accusatoris vita periclitaretur. Sed tamen si vsque adeò ille nequam desiperet vt resipiscere renueret, profectò cum eius periculo id posset facere. Imò si citra suum ipsius detrimentum id posset, arbitror teneretur. Et vice versa illi qui reum mortis defenderet, quanuis nosset iniustè se protegere, neutiquam liceret causam eius prodere: licèt deberet deserere causam, si nullo eum colore tueri posset. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm licitum sit aduocato pretio patrocinari. SEquitur denique de stipendio patroni, vtrùm sit licitum. Arguitur nanque à parte ne{ Primum argumentum partis negatiuæ }gatiua. Opera misericordiæ non sunt intuitu humanæ retributionis exhibenda: secundum illud Luc. 14. Cùm facis prandium aut cœnam, noli vocare amicos tuos neque vicinos diuites, nè fortè ipsi te reinuitent. patrocinari autem vt articu. 1. dicebamus, officium est misericordiæ: ergo gratis est impendendum. Eò potissimùm quòd est spirituale opus: & spiritualia non licet temporalium æstimatione tribuere. ¶ Secundò arguitur. Iudici,{ Secundum. } quia persona est necessaria in iudicio, non licet quidpiam ab alterutra parte litigantium recipere, vt Augustinus ait contra Macedo.{ Augustinus. } & refertur. 14. q. 5. can. non sanè. aduocatus est etiam necessaria persona: ergo neque illi id licet. ¶ In contrarium est ibidem Augu. vbi ait quod aduocatus licitè vendit iustum patrocinium, & iurisperitus verum consilium. AD quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior. Licitum est aduo{ Prima conclusio. }cato suum patrocinium pretio æstimare. Facilis est ex superioribus eius collectio. Nam quæ hominis propria sunt, neque alteri de{ Ratio conclusionis. } iustitia debet, citra iniuriam potest vendere: quia nemo quæ sua sunt gratis donare tenetur. scientia autem iurisperiti, & aduocati solertia & prudentia, sunt propria ipsorum bona, sicuti & scientia medici & cuiusuis Doctoris alîus facultatis: neque illa rigore iustitiæ semper alijs debet: ergo tunc poterit pretio illa æstimare ac venditare. Posterior con{ Vltima conclusio. }clusio. Si quis istorum per improbitatem aliquid vltra modum extorqueat, mortaliter peccat: idque contra iustitiam. Patet conclu{ Probatio conclusionis. }sio in primis autoritate Augustini eodem loco: vbi ait quòd ab his extorta per immoderatam improbitatem repeti solent: data verò per tolerabilem consuetudinem non solent, scilicet repeti. Et ratio deinde est in promptu: nam eismodi officia pretio sunt æstimanda: in his autem quæ pretio penduntur excessus pretij iniustitiam operatur. Cui quidem rationi applaudit lex etiam ciuilis. C. de postul. l. si qui. ¶ Circa priorem autem{ Dubium. } conclusionem dubitas forsan quomodò sit æstimandum huiusmodi patriciniorum pretium: vtrùm consistat in indiuisibili, an potiùs latitudinem permittat vt possit quisque pacisci quantum velit. Arguitur enim quòd tantum cuique petere liceat, quantum exprimere valuerit: quoniam re vera scientia hominis est sicut margaritum quod nullo certo æstimatur pretio, sed pro voluntate contrahentium. Imò omni est magarito pretiosior, secundùm illud Prouerbi. 16. Posside sapientiam: quia auro melior est. ¶ Respondetur nihilo mi{ Solutio. }nùs aduocatorum pretium, perinde atque aliarum rerum duplex esse: vt lib. 6. dicturi sumus: scilicet & legitimum, & naturale. Legitimum inquam quod lege taxatum est: consueuerunt enim lege taxari mercedes operarum ministrorum iustitiæ: videlicet tam scribarum, quàm aduocatorum, atque aliorum: vt scilicet pro tali scripto tantum eis pendatur pretium: & pro tali, tantum. De quibus vtique pretijs dubitari non licet, quin sit peccatum iniustitiæ quidquam vltrà ex pacto suscipere: & qui plus percipit, ad restitutionem tenetur. Si lex modò sit vsu recepta, neque annuente principe abrogata. Quoniam vt lib. 1. dictum est, leges obligant conscientiam, atque illę potissimùm quæ de rerum æstimatione iusta causa feruntur. Et est profectò iustissima, patrocinijs præstandis responsisq́ue ferendis mercedes lege publica statuere. Alioqui cùm litigantes ab vna parte pudor suffundat, si parùm conferant: ab altera verò vincendi auiditas extimulet: non possunt non esse immodicæ. Qua vtique ratione vsu maximè fieri solet vt lites nutriantur: & vtrauis pars vincat, maior tamen sortis portio causidicis obtingat. ¶ At verò quando mercedes non sunt lege con{ Scrupulus. }stitutæ, quia neque omnes commodè possunt: tunc superest dubitandi ratio, vtrùm iurisconsulto quantum exprimere potuerit exigere liceat. Tunc enim militare videtur argumentum quod suprà fecimus de rebus pretiosis, quæ tanti stant quanti vendi possunt. ¶ Respondetur nihilo minùs id non{ Solutio. } esse licitum. Nam rerum, vti libr. eodem. 6. dicturi sumus, aliæ sunt non simpliciter ad vsum humanum necessariæ: quæ idcircò licèt tanti æstimentur quanti vendi possunt, non vergit in reipublicæ perniciem. Sed alię sunt humano vsui omninò necessariæ: vt frumentum, vinum, lana, &c. quæ citra iniuriam distrahi nequeunt nisi iusto pretio, pro ratione temporum, & locorum. Atque huius generis sunt forensia munera. Quare optimè ait Au{ Augustinus. }gustin. quod extorta per immoderatam improbitatem repeti solent. Improbitas enim si non dicat nisi instantiam petendi, non continet iniustitiam: sed quando est immoderata, hoc est excessiua respectu iusti pretij. Et sic est intelligenda posterior nostra conclusio. ¶ Quocircà neque scriba, neque aduocatus, quantum libuerit, exigere potest. Imò verò neque recipere. Nam etsi gratis auctiora illa pretia videantur conferri, nunquam tamen re vera conferuntur, nisi coacta voluntate. Sunt fateor pensandi labores, quos studentes ad comparandam iuris peritiam exhauriunt, & quos faciunt sumptus, & præ omnibus ingenium eorum & scientia: sed tamen cum moderamine, habita qualitate & quantitate causæ, & litigantium possibilitate. Neque verò audienda eorum sunt hæc obtendicula. Aiunt enim non posse aliter suum sustentare statum, cùm tamen status eorum & conditio non sit ipsorum iudicio æstimanda, qui illas sibi vsurpant fastuosas pompas. Si enim scribæ & victu & vestitu nobilitatem præ se ferre contendant, & aduocati illustrium statum: non debent illos splendores miserorum sumptibus sustentare. ¶ Vnum autem prouiden{ Aduocatus non potest pacisci de quota litis. }ter iure cautum est, nè aduocatus de quota litis paciscatur: scilicet de medietate, aut de tertia, aut de duabus tertijs, &c. vt habetur C. de postulati. l. si qui. & illic Bartol. &. l. litem. C. de procura. &. l. sumptus. ff. de pact. Et fuit optima ratio legis: nam illa via inserperent fraudes & technæ, quas aduocatus vt vinceret excogitaret. Imò verò eâdem ratione, quicquid nonnulli Glossatorum in contrarium mussitent, neque licèt pacisci de aliqua certa quantitate sub conditione victoriæ, quæ sit tanquàm honorarium. Nam eadem omninò offerretur tunc nefandis fraudibus occasio. Sed tantùm licet pacisci absolutè de tanta quantitate, in vtranuis partem euaserit causa. AD primum igitur argumentum iam sæ{ Ad primum argumentum . }pe responsum est. non quicquid homo potest, facere debere per misericordiam: sed hoc tantùm nos admonet Euangelium, vt eorum quæ per misericordiam exercemus à Deo solo expectemus mercedem. Quare vbi causa pauperis te cogit ei patrocinari, id debes solo diuino intuitu facere. Non tamen, vt suprà diximus, tenemur semper ad talia opera: sed vendere suum potest homo patrocinium. Nam etsi scientia res sit spiritualis ratione subiecti, non tamen illius est generis spiritualium quæ gratis accepimus, gratisq́ue debemus: imò nostro sudore & vigilijs parta nobis est, vt lib. 9. sub titul. de simo. liquidius fiet. ¶ Secundum argumentum{ Ad secundum. } discrimen petit inter iudicem, testem, & aduocatum. Nam cùm singuli istorum veritatem prorsus tueri debeant, perinde scilicet aduocatus vt reliqui, nulla apparet ratio cur huic potiùs quàm alijs pro defendenda veritate liceat mercedem recipere. Est tamen di{ Discrimen inter iudicem ac testem & aduocatum quantum ad recipiendam mercedem pro tutela veritatis. }scrimen quòd finis proprius iudicis ac testis est iustum & veritas in communi, sine respectu actoris vel rei: ob idq́ue ob veritatem dicendam neutri illorum quidpiam recipere licet. Scopus autem aduocati non est iustum simpliciter, sed iustum clientis sui, cuius causam omnibus suis viribus protegit, altera neglecta: & ideo non solùm, vt aliqui putant, pro labore, sed pro ipso patrocinio & defensa veritate potest mercedem suscipere: sicut Doctor pro veritate docenda quam dilucidat. Nihilo minùs autem restat & inter iudicem & testem differentia, quòd iudex non solùm pro veritate pronuntianda nihil potest à litigantibus percipere, quia est communis vtrique: sed neque pro labore & studio id sibi licet, sed respublica debet illi prouidere tanquàm personæ publicæ. Non quod iure naturæ id sit prohibitum, imò si nullus existeret metus nè intuitu pretij in alterutram partem corruptus propendêret, ius naturæ non prohibet quin possit à litigantibus aliquid recipere, sed propter talem metum iure ciuili cautum est, vt ærario publico sustentetur. At verò testis quia non est vsque adeò persona publica, sed citatur ab illa parte cui interest, quanuis pro veritate dicenda nil possit recipere, quia cuicunque parti debet eam syncerè proferre: tamen pro labore suo recipere potest pretium ab eo à quo citatus est. ¶ Cùm autem iudici negamus quicquam recipere posse, inficias non imus quin pro subscriptione aut citationis aut sententiæ quidpiam ei constitui lege possit. Hæc enim meditatio non est præsentis loci. # 9 QVAESTIO NOna, de contumelia. Sanct. Thomas. 2. 2. quæst. 72. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm contumelia consistat in verbis. EXpeditis verborum iniurijs quæ forensi iudicio accidere solent, progrediendum nobis est ad illa etiam iniuriosa verba quæ extra iudicium vsu veniunt. Quęritur ergo primò de contumelia, vtrùm consistat in verbis. Arguitur{ Primum argumentum. } enim à parte negatiua. Contumelia nomen est nocumenti: verbo autem nullum nocumentum videtur inferri, sed factis potiùs læditur vel persona vel honor eius: ergo contumelia non in verbis, sed in factis contingit. ¶ Secundò dehonoratio quæ verbis fit, suum{ Secundum. } habet peculiare nomen vituperij & conuitij: hæc autem à contumelia differre videntur: ergo contumelia non consistit in verbis. ¶ In contrarium est quòd solum verbum auditu percipitur: contumelia autem ad aures pertinet: secundùm illud Hierem. 20. Audiui contumelias in circuitu: ergo contumelia est in verbis. QVinque sunt capitales iniuriarum species verbalium extra iudicium: nempe contumelia, detractio, susurrus, irrisio, & maledictio. Contumelia autem & detractio{ Differentia contumeliæ & detractionis } primò per se differunt ex obiecto: Contumelia enim est iniuria quæ contra honorem alterius fit: Detractio verò est famæ læsio. Differunt namque honor & fama, quòd honor est reuerentia alicui propter aliquam excellentiam ac potissimùm propter virtutem exhibita: Fama verò, vt habetur in glo. c. vestra. de cohabit. cler. & mulie. est illęsæ dignitatis status, vita & moribus comprobatus. Vel si cum theologis ac philosophis loquamur, est clara illa notitia quam alij de nobis habent. Itaque esse potest honor sine fama, & ex diuerso. Exhibetur enim reuerentia magnati quandoque propter sanguinis excellentiam, cuius tamen morum sinistra habetur existimatio. Ac vice versa esse solent priuati viri in angulis latitantes, honoribus orbi: quorum tamen vitæ clara habetur opinio. ¶ Hoc præiacto discrimine ad quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior. Contumelia{ Prima conclusio. Probatio. } propriè loquendo in verbis consistit. Probatur. Contumelia, vt modò dicebamus, idem est quod dehonestatio, reuerentiæ contraria, quæ honori exhiberi solet. Honor autem dupliciter alicui tollitur. Vno modo, vt si dicamus mediatè: puta dum id quod honoris causa erat, subouetur. Qui enim diuiti substantiam, cuius solîus gratia honor illi habebatur, surripit, honorem eius contenebrat. Sicuti qui sapientis scientiam læsione cerebri aufert. Nam exinde incipiunt illi minoris haberi. Quapropter ille solus honor verus est, qui virtuti debetur: quippe qui ex nulla extranea causa præterquàm ex Deo dependet. Eiusmodi autem dehonorationes non faciunt propriam speciem, sed referuntur ad alias iniurias: puta ad furtum, homicidium, & reliqua. Secundo autem modo aufertur alicui honor directè & propriè. Et hoc fit dum quis quidpiam in notitiam alicuius deducit quod eius honori officit. Nam sicut honor excellentiæ debetur, ita & turpitudinis notitia causa est dehonorationis: atque in hoc propriè ratio contumeliæ consistit. Deducere autem aliquid in notitiam alterius, pertinet ad rationem signi: & cùm secundum Augusti. 2. de doctri. Christi. verba, inter ho{ Augustinus }mines primas partes significandi obtinuerint: sunt enim secundùm Aristo. 1. Peri. earum conceptionum indicia quæ sunt in ani{ Aristot. }ma, consequens fit vt ratio contumeliæ propriè in verbis inueniatur. Vnde Isidôrus in{ Isidorus. } suis etymolo. Contumeliosus, inquit, ille dicitur qui velox est & tumet verbis iniuriæ. Allusio enim vocum est, tumet, & contumelia. ¶ Posterior conclusio. Contumelia ex{ Postrema conclusio. Probatio. Augustinus. }tenso nomine etiam in factis posita est, quatenùs rationem habent significandi. Hoc patet: quia & rebus ipsis, vt illic docet Augustinus, conuenit signa esse aliarum rerum. Quapropter & factis potest quis alterius vitium patefacere. Vnde super illud ad Rom. 1. Contumeliosos, superbos, &c. dicit gloss. contu{ Glossa. }meliosos illos esse qui dictis & factis contumelias & turpia inferunt. Hinc fit nullum factorum, quatenùs res sunt, rationem habere contumeliæ, sed quatenùs vim habent significandi. Dum enim quis fores alienas effringit furandi animo, non contumeliosus, sed latro est. Si autem id in vituperium & vilipendium domini conetur, fit contumeliosus. Significat enim re illa dominum flocci pendere. Pariter si quis fuste agasonem cædat, non animo dehonestandi sed feriendi, non perinde contumeliosus est atque si nobilem pulsaret: non vt dolorem incuteret, sed vt auferret honorem. Et eâdem ratione qui vxorem vicini libidinis gratia solicitat, non est formaliter contumeliosus in vicinum suum, sed si id tentaret vt honori mariti officeret. Designare enim tunc contendit turpitudine illa hominis vilitatem. Enimuerò quantum ad rem attinet contumeliæ, non semper exigitur vt vitium quod propalâri contenditur peccatum sit: quanuis huiusmodi contumelia sit insignior: sed satis est esse vitium generis, aliúsve animi vel corporis morbum, aut quidpiam excellentiæ contrarium ob quam homines honori habentur. Vt si hominem denotes malignè natum, aut ignauum, &c. Neque verò requiritur vt sis contumeliosus quòd hominem infames, vitium eius occultum detegendo: nam etiam si publicum concubinarium, aut coclitem, aut sordidè natum sic appelles, contumelia eum afficis: maiore autem si talia illi imponas. Præter hæc autem factorum genera, sunt alia per seipsa contumeliosa: quia nihil aliud in se habent quàm significationem: vt nasum vel pollicem inter duos digitos demonstrare, aut linguam inter dentes. Significabant enim hæc, vt fertur, Romanis fœdissimum vitium. ¶ Hæc autem contumeliæ{ Sciscitatio. } descriptio occasionem offert sciscitandi, vtrum ad eius rationem necessarium sit vt verba aut facta in præsentia alterius fiant. Apparet enim id esse necessarium. Nam hoc differunt{ Ratio alterius partis. } contumelia & detractio, quod illa vim secum affert & contemptum, hæc autem ad fraudem inclinat & dolum: illa ergo fit in præsentia palàm: sicuti hæc clàm in absenti. ¶ Respondetur{ Solutio. } perinde differre contumeliam à detractione ac suprà de rapina & furto disserebamus. Contumelia enim quia contemptum significat, & reuerentię quæ in præsentia fit aduersatur, ingenio suo in præsentia irrogatur: vel si fiat in absentia non est eò quòd contumeliosus illam celare velit vt detractor: imò ob hoc verba in absentem iactat, vt in eius perueniant notitiam. Quare consultò dixit sanctus Thom. contumeliam esse cùm quis id quod est contra honorem alicuius, deducit in notitiam eius & aliorum: hoc est cùm sua intentio est in faciem tale conuitium iactare. AD primum argumentum responde{ Ad primum argumentum . }tur quòd verba quatenùs sonus quidam sunt naturalis, neminem lædunt nisi forsan tenerrimis sit auribus: at verò quatenùs signa existunt, honorem & afferunt si sint honesta, & auferunt si sint turpia. Eò quòd honor de excellentia quæ in hominum notitia est ortum habet. Facta autem quatenùs facta sunt, suas, vt diximus, habent vitiorum species: sed quatenus signa sunt, pro verbis reputantur. ¶ Ad tertium respondetur, per di{ Ad tertium. Interstitium inter contumeliam, conuitium & improperium. Isidorus. Vlpianus. }scrimen illud designari solitum inter contumeliam, conuitium, & improperium. Contumeliam enim, qui literarum collusionem cum Isidôro nimium obseruant, à contumeo deriuari contendunt: contumeliosus enim tumens est & turgenti animo inflatus. Quanuis vt Vlpian. vult. ff. de iniu. l. 1. à contemnendo rectiùs dicatur. Quare sua primæua significatione solùm significat dicti acerbitatem contra honorem alterius: sed tamen ex vsus accommodatione, apud Theologos illam speciem significat qua obijcitur alteri peccatum mortale: vt quòd sit hæreticus, aut latro, &c. conuitium autem latiùs patet: vt sit maledictum quo alteri obijcitur, malum quoduis, seu culpæ, seu pœnæ. Vnde Cicero pro{ Cicero. } Cœlio: Maledictum, inquit, nihil habet propositi præter contumeliam: quæ si petulantiùs iactatur, conuitium: si facetiùs, vrbanitas nominatur. ¶ Quod autem Labeo apud Vlpian. ff. de iniur. l. Item apud Labeonem. ait: nempe conuitium perinde sonare atque conuocium: quasi plurium coëuntes voces ad maledicta in vnum iactanda: sicuti. 4. Reg. 2. de puerorum vociferatione legitur aduersus Eliseum inclamantium, Ascende Calue: forsan non multùm ad rem pertinet. Non enim, con, in hoc nomine tam concursum significat plurium, quàm vehementiam: sicuti in, conficio. Et crediderim ex, vitium, componi: conuitiari enim nihil aliud est quam vitijs alterum conspergere. Nisi dicatur à conuitando: vt lib. 6. ait Valla. Nam quem conui{ Valla. }tijs proscindimus, procul à nostro contubernio vitamus: quasi illum à nobis per contemptum abigentes. Hæc autem ad grammaticos attinent. Improperium verò aliam peculiariter speciem conuitij significat: nempe cum quis alteri beneficium obijcit quod à se receperat: secundum illud Ecclesi. 20. Exigua dabit, & multa improperabit. Et apud Comicum: Istæc commemoratio{ Terentius. } quasi exprobatio est immemoris beneficij. Sed hæc tamen receptissimo vsu promiscuè vsurpantur. ¶ Quæstiuncula autem scho{ Quæstiuncula. }lastica sese hic lectori fortè offeret, vtrùm omnes hi atque alij contumeliarum modi eiusdem sint speciei: an verò specie differant, sicut & ipsa probra differunt quæ quis in alterum iacit. Crediderim cum Caietano omnes esse eiusdem speciei. Nam contumelia species est specialissima, vt puta quę vnum habet honorem pro obiecto, quem ab eo aufert qui per vim patitur inuoluntarium: ab vna enim ratione formali obiecti vnica species constituitur. Nihilo minùs augeri tantum potest contumelię grauitas vt eius expressio de necessitate sit confessionis. Vt si quem hæreticum, aut traditorem, aut quid simile appelles, id ipsum est confessione explicandum. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm contumelia, & generaliter conuitium, sit genere suo peccatum mortale. CVM contumelia in verbis vt dictum est consistat, quæ genere suo non videtur tam enormem habere læsionem: meritò quæritur vtrum perinde atque homicidium, & furtum, & adulterium, sit etiam genere suo mortalis culpa. Arguitur enim à parte negatiua.{ Primum argumentum. } Nullum mortale crimen esse potest virtutis officium: conuitiari autem est actus virtutis eutrapelîæ, ad quam secundum Philosophum. 4. Ethic.{ Philosophus } pertinet bene conuitiari: ergo contumelia non est mortale peccatum. ¶ Secundo arguitur.{ Secundum. } Peccatum mortale viri perfecti non admittunt. qui tamen nonnunquam conuitijs & contumelijs vtuntur, vt patet apud Paul. ad Gal. 3. O insensati{ Paulus. } Galatæ! Quin verò & Christus Luc. vlti. O stulti, inquit, & tardi corde ad credendum! ergo contumelia nullum est peccatum. ¶ Ter{ Tertium. }tiò. Quanuis id quod est ex genere & obiecto veniale possit ex fine & ex circunstantia fieri mortale: vt mendacium quando fit perniciosum: tamen vice versa id quod genere & obiecto est mortale, fieri non potest ex intentione veniale: quia suum secum affert obiectum: quocunque enim fine furêris, mortaliter peccas: si ergo contumelia ex genere suo peccatum esset mortale, nunquam posset ab illo cadere gradu: quod tamen est falsum: nam leue conuitium aut ex subreptione collapsum, nemo vnquàm pro mortali duxit. ¶ Quartò. Omne peccatum mortale vel est{ Quartum. } capitale vel alicuius capitalis soboles: contumelia verò non est capitale, vt per se liquet: neque verò capitalis criminis germen: nam maximæ iræ, vt Gregorius. 31. Moral. autor{ Gregorius. } est. Quod tamen falsum esse videtur: nam potiùs aut ex superbia gignitur, secundùm illud Prouerb. 10. Vbi superbia, ibi contumelia. aut ad stultitiam reducitur, secundum aliud Prouerbio. 20. Omnes stulti miscentur contumelijs. ¶ In contrarium est, quod nihil ęternam commeretur pœnam nisi mortale sit crimen: conuitiator autem infernali pœna dignus est, secundùm illud Matthæ. 5. Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennæ ignis. AD quæstionem tribus facilimis conclusionibus respondetur. Prima est. Contu{ Prima conclusio. }melia genere suo peccatum est mortale: idque atrocius quàm furtum & rapina. Hîc autem animaduertendum discrimen est inter pec{ Iuteruallum inter peccataquæ in facto versantur & ea quæ verbis complentur. }cata quæ in facto consistunt, atque ea quæ in verbis posita sunt. In illis nanque peccatis genus ex solo obiecto perpenditur: in verbis autem non nisi ex adiuncta simul intentione. Quare hîc, genere suo, non id tantùm sonat quod est ex obiecto: sicuti in furto & in homicidio, sed etiam ex intentione. Et ratio est quòd cùm verba re ipsa non offendant, sicut facta, sed significatione: significatio autem ex intentione fiat aliquid exprimendi: non censetur formaliter contumelia nisi quæ ex animo conuitiandi procedit, vel ex crassa ignorantia & negligentia aduertendi quod dicis. Probatur ergo conclusio.{ Probatio conclusionis. } Illud peccatum est mortale quod est contra charitatem: charitas verò per quodcunque peccatum tollitur per quod pax perturbatur & amicitia: tale autem est contumelia: ergo est peccatum mortale. Probatur postrema hæc præmissa. Honor est inter bona humana præstantius quàm exteriora: secundùm illud, Melius est nomen bonum quam diuitiæ multæ. Et cùm honor sit positum in excellentia potissimùm virtutis, meritò pluris mortales faciunt honorem quàm alia externa bona. Quin verò elegantes homines illis omnibus vt medijs vtuntur ad comparandos honores, illorumq́ue bonorum dispendio illos sustentant. Est ergo contumelia ex genere suo grauius peccatum, quàm furtum & rapina. Malunt enim homines alijs priuari bonis quàm contemptui haberi: quanuis tanta esse possit quantitas furti vt grauitatem exuperet contumeliæ. ¶ Secunda{ Secunda conclusio. } conclusio. Iactatio conuitij & probri quæ fit præter intentionem contumeliandi, pensanda est quandoque ex intentione proferentis: quandoque verò ex rei quantitate, & quandoque ex defectu cautelæ quæ adhibenda est. Vnde in triplici esse potest gradu: vt sit quandoque virtus, quandoque venialis culpa, & nonnunquàm mortalis. Probatur. Cùm vel pater, vel prælatus, vel{ Ratio pro conclusione. } maior natu corripiendo probro aliquo vtitur aduersus inferiorem, si moderamine vtatur, officium præstat. Dum autem quis conuitium graue per iracundiam euomit, mortale est. Vbi verò non nullus est cautelæ defectus, plurimùm consueuit esse veniale. Vt sæpe inter mulierculas contingit & homines infimæ classis qui inuicem se conuitijs conspergunt, vt in buccam veniunt, quibus perparum solet adhiberi fidei. At verò cum tantùm semper fuerint homines honoris tenaces, consultissimè cuique, etiam prælatis, abstinendum est à conuitijs, quæ humanos animos amarulentiùs quam corporalia vulnera exulcerant. Atque adeò perparùm solent ad correptionem conferre. Facilimæ sunt conclusiones: neque vt illis ampliùs immoremur opùs est. ¶ Tertia conclusio. Contume{ Tertia conclusio. Gregorius. }lia suopte ingenio nascitur ex ira, vt Gregorius ait loco citato. Non quòd sola superbia vel odium quo quis alterum contemnit non quandoque sufficiat ad contumeliam: sed quòd vitium inde censetur originem ducere, vnde plurimùm oriri consueuit: contumelia verò ex ira plurimùm nascitur: eò quòd maximam habet connexionem ad eius finem. Iræ nanque finis est vindicta atque vltio: & nulla est præsentior compendiosiorque via ad vlciscendum quam contumelia. Qui enim potens non est vt re se vindicet, aut id non audet, statim in contumelias prosilit, vt fœminarum ingenium testimonio est. Per hoc enim quòd quis verbis alium pessundat, quadantenùs animo satisfacit suo. AD primum igitur respondetur quòd con{ Ad primum argumentum . Aristo. }uitiari secundùm Aristotel. 4. Ethico. c. 8. eatenùs est virtutis eutrapelîæ quatenùs intra limites moderatæ facetiæ continetur: quando scilicet vrbanitatis venustas in conuitio adest: secundum illud suprà citatum Cicero. Maledictum si petulantiùs iactatur, conuitium: si facetiùs, vrbanitas nominatur. Quare isti aulici scurræ neutiquàm permittendi sunt scommatibus vti quæ plus amaritudinis afferunt quàm salis. Sic enim risus mouendus est, vt bilis non concitetur. ¶ Ad secundum respondetur, quòd{ Ad secundum. } sicut verberibus gratia disciplinæ vti licet, ita & moderatis verbis quæ suo acrore delinquentis animum nonnullo dolore afficiant. At verò vt Augustinus lib. de Ser{ Augustinus. }mon. Domini in mont. admonet, rarò sunt huiusmodi amarulentæ obiurgationes adhibendæ. ¶ In solutione tertij adhiben{ Ad tertium. }dus animus est ad intelligendum illud verbum quod diuus Thomas tractauit. 12. quę. 88. artic. 2. vbi docuit mendacium iocosum quod genere suo est veniale, posse ex fine fieri mortale: vt si referatur vel ad adulterium vel ad infamiam alterius: mortale autem ex genere, quod facto committitur vt furtum, ad quemcunque finem referatur, etiam si fiat ad dandam eleemosynam, est mortale. Itâque senten{ Intentio sancti Tho. }tia diui Thomæ est, quòd intentio finis, licèt veniale pertrahere possit ad mortale, non tamen mortale vsque ad veniale extenuare. Haud tamen negandum est quin quod genere suo est mortale, possit vel ex leuitate materiæ, vel ex surreptione fieri veniale. Contumelia verò, vt iam dictum est, quoniam significatione committitur, quæ ex intentione procedit, licèt sit genere suo mortalis, nihilo minùs potest ex ipsa intentione fieri venialis. Quin verò aliquando laudem habere virtutis. ¶ Ad quartum{ Ad quartum. } iam satisfactum est conclusione tertia. Est enim contumelia filia iræ: non autem superbiæ: nam peccatum quod ex alio nascitur, ad eundem debet ordinari finem: contumelia verò non ordinatur ad exaltationem qui est finis superbiæ. Attamen superbia disponit ad contumeliam: nam qui elatus est, facilè alios spernit: & ideo ait Sapiens, Vbi superbia, ibi contumelia. Et rursus quia contumeliæ furor rationem obnubilat, addit dicens: Stulti miscentut contumelijs. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm debeat quisque contumelias æquanimiter sustinere. POstquàm de illata contumelia dictum est, sequitur vt dicamus quomodò sit ferenda. Est enim argumentum{ Primum argumentum. } quod id non sit virtus. qui enim probra conuitiaque sustinet ob loquentis, audaciam atque petulentiam eius fouet: quod re vera nullum est virtutis officium. ¶ Secundo arguitur. Plus se quisque diligere te{ Secundum. }netur quam alterum: atque adeò honorem suum pluris pendere quam alienum: nemo autem ferre debet vt se præsente honori & famæ amici detrahatur: secundum illud Prouer. 26. Qui imponit stulto silentium, iras mitigat: ergo nullus sua ipsius probra sustinere debet. ¶ Tertiò. Nemini licet{ Tertium. } sese priuatim vindicare: qui autem æquo animo spumam contumeliosi sustinet, sese de illo vindicat: quatenùs eum spernere profitetur: secundum illud Chrys. super Mat. Si vindicari vis, sile: & funestam illi dedisti plagam: ergo id non licet. ¶ In contrarium est illud Psal. Qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates. Et subdit: Ego autem tanquam surdus non audiebam, & tanquàm mutus non aperiens os suum. AD quæstionem duabus receptissimis conclusionibus respondetur. Prior. Vnusquisque{ Prima conclusio. } tenetur animum contumelijs ferendis habere paratum, vbicumque fuerit expediens: non tamen eas semper ferre. Probatur vtraque conclusio{ Probatio. }nis pars. Patientia, vt in his quæ contra nos fiunt, sic & in his quæ contra nos maledicuntur necessaria est: in his autem quæ contra nos fiunt tantum est necessaria in animi pręparatione: secundùm expositionem Augustini{ Augustinus } super illud Matth. 5. Si quis te percusserit in in vna maxilla, præbe illi & alteram: præparatio autem animi cùm affirmatiuo præcepto iubeatur, non obligat, pro quocunque tempore: sed pro illo articulo quo id ratio exegerit: ergo & animum debemus habere paratum, & tamen non semper re ipsa tenemur contumelias taciti ferre. Id quod ipsius Redemptoris exemplo edoctisumus. Nam & à percutiente se rationem rogauit dicens, Ioannis. 18. Quid me cædis? quod nonnullam reprehensionis effigiem præ se ferebat. ¶ Posterior{ Vltima conclusio. Ratio conclusionis. } conclusio. Quandoque oportet illatam contumeliam repellere. Probatur duplici ex capite. Primò quidem propter bonum eius qui contumeliosus est: nempe vt tumentis eius animi insolentia reprimatur, nè illis iniurijs assuescat: secundùm illud Prouerb. 26. citatum: & secundùm aliud ibîdem, Responde stulto iuxta stultitiam suam, nè sibi sapiens videatur. Secundo propter aliorum bonum, tam circunstantium quàm absentium, qui contumelijs affectum nonnunquàm solent minoris reputare: atque adeò eius doctrina & monitis minus inde proficeret. Vnde Grego{ Gregorius. }rius super Ezechie. homil. 9. Hi quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent si possunt detrahentium verba compescere: nè eorum prædicationem non audiant qui audire poterant: & ita in prauis moribus remanentes, bene viuere contemnant. ¶ Hîc primum omnium arbitror apud D. Tho. animaduertendum esse quod lib. proximo. q. 6. verum iudicauimus: nempe licêre cuique, saltem priua{ Priuatus quis que potest læsionem famæ illatam remittere. }to, famæ suæ læsionem infamatori remittere. Nam si eis qui honorem nostrum contumelijs denigrant, resistere non tenemur, non est cur semper teneamur splendorem famæ nostræ alia via sustentare quam officijs virtutum vacando. ¶ Hoc autem solenne membrum prioris conclusionis, videlicet quod tenemur animos habere paratos ad ferendas contumelias, vbi id ratio tulerit, nonnihil explicationis desiderat. Et primò quæritur, vtrùm præceptum{ Quæstio. } sit habere semper voluntatem, hoc est actuale propositum ferendi iniurias inferendas pro loco & tempore. Nam præparatio talem actum significare videtur. Respondetur id non esse{ Responsio. } necessarium: nam præcepta affirmatiua sicut non obligant pro quolibet tempore ad extera opera, ita neque ad intimos actus: sed satis est non habere propositum contrarium: atque in genere proposuisse seruare mandata: nam illic virtute includitur hoc propositum. Et est animaduertendum huiusmodi præparationem non solùm esse necessariam ad non vindicandas autoritate priuata illatas iniurias: nam id certissimum est nemini licêre, vt suprà dictum est, sed ad non resistendum vbi resistentia sine graui scandalo & ingenti detrimento fieri nequit: & vbi ratio fidei & boni publici sustinentiam exegerit. Quare qui in animo gerit de quacumque contumelia se vindicatum ire, & cuicumque citra delectum obstiturum, in statu est perditionis. Attamen citra illos casus quisque potest & priuatim cum virtutis moderamine resistere, & per publicam potestatem iuris ordine vindicare se. ¶ Quæris autem an citra casus necessitatis, dum{ Hæsitatio. } quis possit resistere, consilium semper sit non resistere: apparet enim id esse consilium cùm sit misericordiæ opus. Sed ad hoc iam posteriori conclusione neganter responsum est. Vtrumque{ Solutio. } enim simul consulit Sapiens: scilicet & nè respondeamus stulto iuxta stultitiam suam, nè efficiamur ei similes: & rursus vt respondeamus ei nè videatur sibi sapiens. Quapropter prudentiæ perpendiculo librandum est quando contumelianti nobis respondere oporteat: quando veròminimè. Est enim ei respondendum quando ratio correptionis fraternæ id decêre monstrauerit: tunc enim pręceptum charitatis est animum eius sedare, eumque sui furoris & stultitiæ admonere. Sed enim maior cura nobis adhibenda est nostrî: nè scilicet alterius furor nostrum excitet: & qui compescere alium deberemus, simili nos impetu feruentes eum potiùs irritemus. Leniter ergo admonere eum debemus ostendendo absque causa & ratione concitari. Exemplo nimirum Christi, qui tantum dixit: Cur me cædis? hoc est nullam habebas cædendi causam. Quando verò contumeliæ contra honorem fidei & religionis iactantur, tunc vicissim religio est acriori obiurgatione contra vti. Huc enim refertur quod Paulus{ Paulus. } Galatas insensatos appellauit: & Christus alios stultos, atque alios generationem nequam & prauam. Personæ autem publicæ etiam propter suum proprium honorem, vt dictum est, debent conuitijs resistere, vtpote quarum honor necessarius reipublicæ est: priuatæ autem licèt non teneantur, possunt tamen. ¶ Postrema autem superest{ Postrema dubitatio. } dubitatio vtrum quando resistere licitum est, tunc fas sit pro vna suscepta contumelia aliam reijcere. Appellat me quispiam latronem, appello eum sicarium. Notat meum genus, noto ego suum ingenium & mores. Respondetur{ Solutio. } in primis nunquàm licêre crimen falsum alteri obijcere: esset enim mendacium, idemque perniciosum. Prætereà neque crimen defectúmve vllum vel occultum vel publicum per modum vindictæ licet in conuitiatorem respuere: sed tantùm per modum defensæ vim vi repellendo. Hoc est, Non licet illi obijcere crimen quod impertinens est ad obterendam eius autoritatem: sed illud prorsus quod ad id est necessarium: vt si dicam eum esse hominem mendacem & ad eius confirmationem patefaciam aliqua eius mendacia, vt in eo quod mihi impingit defringatur ei fides. Si autem me appellat concubinarium, non licet mihi eum appellare latronem: sicut neque ius est percutientem repercutere. AD primum igitur argumentum iam re{ Ad primum argumentum . }sponsum est, quod licet audaciam conuitiantis mitibus verbis comprimere, nè videatur sibi sapiens: non tamen acerbis, nè efficiamur ei similes. ¶ Ad secundum dicitur quod quan{ Ad secundum. }do ei respondemus qui contumelias in alterum iacit, non videmur ex nimio amore nostrî id facere, sed ex charitate, tam contumeliantis, quam eius qui contumelias perfert: & ideo id facere semper est officium. Quando verò contumelias nostras propulsamus, tunc non tam charitatem colere videmur, quàm nostræ superbiæ succumbere, & iracundiam irritare. Quare tunc sæpiùs consilium est tacere. ¶ Ad tertium denique respondetur, quòd si{ Ad tertium. } quis contumelias suas audiens astu taceret, eo scilicet animo vt alterum quasi spretum ad iracundiam exagitaret, peccatum esset vindictæ: si autem sibi consulens taceat & virtuti obsecundans, licèt sciat alterum inde peiùs concitandum, nihil sua referre debet. Et hoc est quod Chrysost. ait secundùm Sa{ Chrysost. }pientis consilium, Ecclesi. 18. Non litiges cum homine linguato: & non struas in ignem illius ligna. # 10 QVAESTIO DECIMA, De detractione. Sanct. Thomas. 2. 2. quæst. 73. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm detractio sit denigratio alienæ famæ perocculta verba. POST contumeliam qua derogatur honori, sequitur de detractione per quam famæ detrahitur. Et primò circa eius quidditatem quęritur, vtrum sit denigratio alienæ famæ per occulta verba. Arguitur enim à parte nega{ Primum argumentum à parte negatiua. }tiua. Occultum & manifestum circunstantiaæ sunt non constituentes morum species: in definitione autem id tantùm poni debet quod ad speciem pertinet: ergo non est quòd in definitione detractionis ponatur occultationis differentia. ¶ Secundo arguitur. Fa{ Secundum. }ma est publica illustrisque notitia: ergo per id quod occultum est non denigratur. Quare detractio quæ fit per occulta verba non est famæ contraria. ¶ Tertiò. Detractio idem est{ Tertium. } quod subtractio & demptio ex aliquo toto: contingit autem famam denigrari nihil veritatis subtrahendo, sed occulta propalando crimina: ergo non idem est detractio quod famæ denigratio. ¶ In contrarium est illud Ecclesiasti. 10. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occultè detrahit: ergo occultè mordere alienam famam est illi detrahere. AD quæstionem vnica sufficit conclusio quę{ Vnica conclusio. } ex superiori quæstione palam consequitur. Detractio est occulta denigratio alienæ famæ. Conclusio iam ex superioribus ostensa est. Enimuerò sicuti facto noceri alicui bifariàm{ Probatio. } soliltum est, vt in furto & rapina ostendebamus: aut per manifestam vim, aut per subdolam læsionem: ita etiam & verbo vsu venit. Nam manifestè quis alteri per contumeliam nocet: occultè autem, per detractionem. Qui autem in alterius conspectu manifestis verbis in eum inuehit, paruipendere eum se profitetur: quapropter honorem eius, vt diximus, ex professo lædit. Qua ratione contumeliam diximus honori aduersari. At verò qui in angulis absens aduersus quempiam obmurmurat, non tam vilipendere eum quam vereri se ostendit. Ob idque nihil contra eius suum obmolitur, sed contra famam: puta contra bonam existimationem ab alijs de illo habitam, quam per contrariam opinionem, vel obnubilat, vel extinguit. Est ergo detractio nihil aliud quam alienæ famę denigratio per occulta verba. Ex quo clarescunt differentiæ illæ suprà positæ inter contumeliam & detractionem: tum quantum ad modum, quod scilicet illa, manifesta sit, hæc verò occulta: tum quantum ad obiectum, quod illa scilicet honori, hæc verò famæ contraria est. NIhil est quod hîc ampliùs immoremur, sed est solutio primi argumenti adnotanda. Differunt enim contumelia & detractio spe{ Ad primum argumentum . }cifica differentia, non tantum ratione obiectorum materialium, puta honoris & famæ: vt multi etiam discipulorum D. Tho. arbitrantur: sed ratione formali proximorum, puta ob rationem diuersam inuountarij: sicuti diximus de furto & rapina. Nam etsi tam raptor quam fur alienum capiant, tamen in furto patitur homo inuoluntarium per ignorantiam: in rapina verò, per vim: quæ secundum Arist. diuersæ sunt causæ inuoluntarij. Pari ergo modo qui per acceptam contumeliam iacturam facit honoris, patitur inuoluntarium per vim: qui autem detrimentum accipit famæ per detractionem, patitur inuoluntarium per ignorantiam. Respondetur ergo ad argumentum, quod etsi occultum & manifestum absolutè non varient speciem, vt in eo patet qui mentitur vel occultè vel manifestè: tamen quando per hęc variatur ratio inuoluntarij, species subinde mutantur. ¶ Ad secundum respondetur{ Ad secundum. } quod detractor dicitur occultè obloqui, non simpliciter, sed clàm illo qui infamatur: ad differentiam contumeliosi. Nihilo minùs loquitur coram alijs quibus bonam aufert existimationem quam de alio habebant. Itaque differentia inter detractionem & contumeliam non consistit in hoc quòd coram pluribus aut paucioribus fiat: sed in hoc quod fiat coram ipso qui læditur, aut clàm ipso. ¶ Ad tertium denique respondetur quod detra{ Ad tertium. }ctio non dicitur respectu veritatis, puta quod ei quidpiam subtrahatur: sed respectu famæ quę semper minuitur. Id quod octo modis contin{ Octo modis famæ splendor minuitur. }git: quatuor nimirum directè, quatuorque indirectè. Directè quidem primo modo quando falsum imponitur. Atque hic est omnium pessimus. Secundò quando vitium quis alienum suis verbis exauget: qui quidem stylus pestifer est, & blateronibus ac maledicis familiaris. Tertiò, quando occultum reuelatur. Qua quidem peste illi rempublicam inficiunt, qui auiditate noua docendi, nihil sciunt se continere secreti, sed rimarum pleni omnia profundunt. Quartò, quando id quod bonum est ostendere quis connititur ex mala intentione profectum. Nam etsi hoc ad temeritatem quoque iudicij spectet, nihil tamen obstat quin vnum peccatum in duabus sit malitiæ speciebus. Vnde quando quis id facit ad denigrandum alîus existimationem, infamator est: quatenùs insinuat se aliunde intentiones hominis nosse prauas: vnde bona eius opinio obscurescit. Indirectè autem ille quoque est infamator qui aliena bona, vel negat, vel ex liuore reticet, vbi propalâre debet. Dum enim me præsente sermo de illo initur bonus, quem constat me optimè nouisse, & sileo, silentium meum indicium quoddam est illum non esse tantę laudis digum: quod est genus infamiæ. Et tertiò id quoque contingit quando quis diminuit aliena merita. Et denique quartò cùm malignè quis alium laudat: quæ quidem vafricies, infamiæ modus est non infimus. Vnde Fauorinus apud Gellium: Turpius, inquit, est exiguè atque frigidè laudare, quam insectanter grauiterque vituperare: quoniam qui maledicit, quanto id acerbiùs facit, tanto magis pro iniquo inimicoque ducitur: tantoque minùs fidem capit. Sed qui infacundè ieiuneque laudat, à causa ipsa destitui videtur. Nam amicus creditur eius quem laudare vult, sed nihil posse reperire quod in laudibus ponat. ¶ Quòd si quis, sicu{ Quæstio. }ti de contumelia interroget, an modi isti diffamandi specie differant, quod apparet ex formarum varietate: Respondetur eodem modo omnes{ Solutio. } esse eiusdem speciei. Est enim detractio, vt reor, species specialissima: vtpote cuius obiectum sit infamia, modusque iniustitiæ sit iniuriam inferre quam alter per ignorantiam patitur: sicut in contumelia accipitur per vim. Tametsi vt de contumelia dictum est, tam ingens posset esse infamia, vt esset de necessitate confessionis. Qui enim de hæresi, aut de incestu, aut de alio deformi peccato ciuem infamauit, non satis peccatum suum explicat, nisi vitium exprimat cuius notam alteri inussit. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm detractio genere suo sit peccatum mortale. Quemadmodum de contumelia, sic & de detractione quęritur, an sit genere suo mortale crimen.{ Primum argumentum. } Arguitur enim à parte negatiua. Peccatum alienum quod occultum est, aut per correptionem fraternam aut per accusationem detegere, est detractio: quippe qua aliena fama denigratur: & tamen illud est officium: ergo detractio genere suo non est peccatum. ¶ Secundo: nullum vitium quod toti mortali ge{ Secundum. }neri commune est, censendum est mortale: nam à peccato mortali, pręcipue inter Christianos, multi sunt qui abstinent: sed venialia sunt quibus nemo citra mendacium asserere potest non habere: hoc autem specialiter vitio totum genus humanum periclitatur: vt habet glos. super illud{ Glossa. } Prouer. 24. Cum detractoribus non commiscearis: ergo non est genere suo mortale. ¶ Tertiò.{ Tertium. Augustinus. } Augu. in hom. de igne purgatorio minutioribus peccatis annumerat quando cum omni facilitate & temeritate maledicimus: ergo detractio non est nisi veniale peccatum. ¶ In contra{ Paulus. }rium autem est quod Paulus ad Roma. 1. vnà componit detractores ac Deo odibiles: cuius causam subdit glossa, nè detractio, eò quòd consistit in verbis, leue quid putetur. AD quęstionem quatuor conclusionibus respondetur.{ Prima conclusio. Ratio conclusionis. } Prima. Detractio genere suo est peccatum mortale. Probatur præsupposito eodem notamine quod de contumelia declarauimus: quod cum detractio sit peccatum in verbis, quæ sola significatione nocent, non solo obiecto sed ex intentione significandi perficitur: quare ille propriè dicitur detractor qui ex intentione vel crassisima negligentia rumorem hominis absentia disseminat, cuius famam obscurat. Et dicitur quis ex intentione facere, non solum quando directè id animo proponit, verum & quando animaduertit quid dicit, & sine legitima causa nihilo minùs verbum effutit. Hoc ergo supposito probatur conclusio, vt similes demonstrari consuescunt, Illud vitium est contra charitatem atque adeò mortale, quo in re magni momenti proximus lęditur: nam inde pax conturbatur: tale autem est detractio: quippe qua fama obnubilatur quæ meritò maiori habetur pretio, quam exteriora bona. secundum illud Eccles. 41. Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri boni & pretiosi. ¶ Secunda conclusio. Quando quis{ Secunda conclusio. } verba aliqua profert, licèt sint famæ detractoria: tamen id non intendit, sed quidpiam aliud, prolatio illa non per se propriè censetur detractio, quod aiunt, formaliter: sed quasi per accidens. Conclusio hæc sequitur ex præcedenti. Nam cùm intentio significandi sit detractioni natiua, vbi illa abest, deest detractionis forma. ¶ Tertia conclusio. In{ Tertia conclusio. } tali casu quo scilicet iniqua intentio non adest, si bono animo cordatoque zelo, & vbi oportet circunspectè oblocutio illa fiat, virtus est: si autem ex animi leuitate loquendive libidine ore labatur, in summa propter aliquam causam non necessariam fiat, peccatum est plurimùm veníale. Nisi fortè verbum adeò sit acerbum, vt sua ipsius ratione secum afferat mortalem culpam. Nam tunc adeò requiritur prudens cautela, vt quæuis negligentia loquendi, nisi subitus sit motus, mortale sit crimen. Et maximè inquit S. Tho. in his quæ pertinent ad honestatem{ S. Thomas. } vitæ. Vt si quis alium de hæresi aut de quouis alio crimine notet: præcipuè carnis: quæ licèt sint, vti ait Gregorius, minoris culpæ,{ Gregorius. Superuacanea Caieta. disputatio. } sunt autem maioris infamiæ. ¶ Quare superuacanea videtur Caietani disputatio ad quidnam referatur pronomen, hoc, apud sanctum Thomam, vbi ait, Hoc ex ipso genere verborum habere rationem peccati mortalis: vtrum scilicet referatur ad id quod est dicere verba contra honestatem alterius, an ad ipsum assertum: vt sit sensus quòd quoties quis asserit de aliquo peccatum mortale, assertio ipsa sit peccatum mortale, proptereà quòd id quod de alio asseritur est mortale. Manifestum enim est priorem esse sensum sancti Thom. non{ Sensus sancti Tho. } enim vult quoties affirmo alium peccasse mortaliter, pariter me delinquere. Nam quando id non profertur ex intentione, iam dixerat non esse mortale. Sed vult dicere quòd quando verbum à me prolatum est nimis graue, ipsa prolatio de se est mortalis, licèt non fiat ex intentione, propter incircunspectionem. ¶ Quarta conclusio. Quicunque alte{ Quarta conclusio. }ri famam iniquè sustulit, tenetur ei ad restitutionem, illo ordine & modo qui lib. 4. q. 6. latissimè expositi sunt. ¶ Multa hîc dicenda fuissent nisi eodem lib. &. q. fuissent à nobis pertractata. Nihilo minùs quia hîc commentatores diui Thom. nonnulla solent adnotare, recolere aliqua est operæpretium. Haud enim Dominus Caiet. in præsentiarum{ Caietani sententia. } infamiam reputat mortalem, cùm quis occultum alienum crimen vni cordato viro secretò detegit, apud quem ita celabitur ac si muro dictum esset. Quod ego profectò, salua eius pace, probare omninò non possum. Quin verò mallem crimen meum notum esse{ Refellitur proxima sententia. } tribus aut quatuor, quàm vni grauissimo viro. Nam quamuis ex vna parte præsentius periculum immineat ab illis euulgatum iri, quam ab isto: tamen ex altera pluris ego æstimo in bona esse existimatione apud illum graiussimum quàm plures alios minoris autoritatis. Quare infamia non est solùm accipienda hîc in rigore iuris quando est apud plures: verùm & secundùm rei naturam. Quocircà pessimè ac nocentissimè illi faciunt, qui, nisi vrgens sit causa corrigendi fratrem, vel vni quantunuis prudenti viro occultum alienum crimen reuêlant. Nam etsi in suo id pectore reconditum seruet, tamen alius apud ipsum magnum patitur honoris ac famæ detrimentum. ¶ Illud autem quod idem Caietan. subdit, videlicet recensere peccatum alterius vnde ille nullam contrahit infamiam, non esse infamare, iam nos illic similiter confessi sumus. Vt si iuuenum amores referas, de quibus ipsi se iactant. In quo autem Scoto subin{ Alterum suum Caietani in quo Scoto consentit. Ratio in Caietan. }de consentit, quod qui non assertiuè rumores seminat, sed relatiuè, dicendo sese hoc & illud audisse, non sit habendus infamator: profectò consentire ego non possem. Imò vt iam illic diximus, genus hoc est infamandi. Nam non possunt illi qui aliâs non audierunt non nouam concipere opinionem sinistram proximi. Qua vtique ratione, vt illic notauimus, illo modo fama vires acquirit eundo. ¶ Quod verò ibi tantùm obiter tetigimus, examinandum hîc pressiùs restat: nempe vtrùm eum{ Quæstio. } qui vno loco infamatus est liceat in alio, vbi bono fruitur nomine, infamare. Caiet. enim{ Opinio Cai. Adrianus. Ratio Caie. } in opus. 16. respons. respon. 9. id adstruit. Adria nus verò quotlib. 11. q. 1. negat. Et quidem ratio Caietani ea est prorsus, quòd cum quis priuatus sit iure famæ, nullam ei iniuriam irrogat qui idem detegit alibi crimen, ob quod famam perdidit. Secùs autem si aliud quod occultum est detegeretur. Ratio verò Adria{ Ratio Adri. }ni, contraria est: nempe quod licèt alicubi quis infamia laboret, potest alibi illam habere illęsam: quare iniuria illi fit dum eadem nudatur. Et confirmatur Adriani opinio. Quanuis{ Confirmatio. } quis vitio sit publico infectus, siue ad mores pertinente siue ad naturam, nemini licet illud ei in faciem expuere: ergo minùs licebit illud de quo alibi infamatus est, hîc disseminare. ¶ Hæc tamen discordia per distinctiones est{ Distinctio. 1. } concilianda. Bifariàm enim quispiam potest alicubi labem infamiæ contraxisse: videlicet aut publica autoritate & iudicio damnatus, aut priuatim per viciniam aut vrbem. Rur{ Secunda diuisio. }sus dupliciter quis delinquere potest alterum infamando: scilicet aut contra charitatem aut contra iustitiam. His præhabitis dum quis{ Solutio propositæ conclusionis. Ratio conclusionis. } priori modo honore suo & fama alicubi expoliatus est, nulla est iniustitia eum vbîque de eodem crimine infamare. Et ratio est: quia ille iure, publicoq́ue præconio in pœnam mulctatus est sua fama, atque adeò cuicunque facta est facultas scelus illud propalandi. Quare qui hominem sic infamat, ad nullam tenetur restitutionem. Nihilo minùs peccatum est contra charitatem: quin verò posset esse mortale eiusmodi damnatis hominibus sua rursus pudenda nudare. Tunc potissimùm quando emendati sunt, bonumque nomen alibi recuperauerint. Nam bona fama quàm maximè hominibus adiumento est ad virtutem: qua perdita exanimantur. Non tamen tale infamandi delictum ad restitutionem obligat. Atque ad hoc facit text. l. eum qui nocentem. ff. de iniur. vbi habetur, eum qui nocentem infamauit, non esse bonum & æquum ob eam rem condemnari. Quando verò quis posteriori modo extra ordinem iuris in vno loco iacturam fecit famæ, non solùm contra charitatem, verùm contra iustitiam facit qui eundem alibi eâdem infamia respergit: & ad restitutionem, eo quo fieri potest modo, tenetur. Quandoquidem iure non sit illa priuatus. nam propter rumores, etiam si priuatim manifesti sint, nemo ius perdit honoris suæ ac famæ, si domicilium mutet: sed reputatur ibi secretum esse delictum. Vnde ad Caie{ Ad argumenta Caieta. & Adriani. }tani argumentum atque ad prius Adriani responsum putato. Ad posterius verò respondetur diuersam esse rationem contumeliæ & detractionis. Nam per modum contumeliæ nequâquam licet improperari alteri suum crimen aut naturale vitium etiam si naturale sit. ¶ Post hoc subsequitur dubitatio alia, vtrùm eum{ Dubitatio. } qui falsis commentitijsque virtutibus, seu moralibus, seu intellectualibus, famam per vafriciem in republica comparauit, licitum sit diffamare, Apparet enim id esse virtutis officium{ Ratio dubitandi. } cùm tales impostores rempublicam seducant. Ad hanc autem dubitationem, licèt Adrianus loco citato absolutè respondeat id{ Adrianus. } esse licitum, cum temperamento tamen & distinctione respondendum est. Quando{ Solutio dubitationis proximæ. } enim eiusmodi sycophantæ suis imposturis perniciem reipublicæ offerunt, tunc non solùm licet, verùm expedit eorum crimina fallaciasque retegere: vt si quis se optimum ementiretur medicum, aut theologum, qui populo essent pestiferi. Tunc enim docendus esset populus veritatem. Si autem sunt mulierculæ quæ foris sanctitatem præ se ferunt, qua ratione eleemosynis victitant, licèt occulto aliquo crimine sint infectę, neutiquam reipublicæ noxio, sed innocuè viuunt, non est cur debeant infamari. ¶ De historicis autem dubitare meritò quis poterit,{ Dubium de historiographis. } an liceat illis hominum crimina perpetuæ memoriæ prodere. Ad quod cum grano etiam salis respondendum est. Primum, quod vbi non denarrantur infamia peccata & turpia, sed bella, & homicidia, & alia quæ viris illustribus dedecora non sunt, non est quod sint condemnandi. Mox quanquam aliqua turpia denarrent quę non sunt omninò secreta, non est illis vitio vertendum, sed officio potiùs tribuendum. Debent enim optima fide quæ ad rem pertinent pernarrare. Nihilo minus vbi inuidia moti aut alio prauo affectu quempiam alicuius vitij notant, non sunt à peccato liberi. Tunc potissimum dum generi alicui & prosapiæ notam inurunt, quæ in perpetuam memoriam mansura est. ¶ Astrologos denique qui fal{ Alterum de astrologis. }sa sępe vitia hominibus imponunt, puta latrocinia & alias turpitudines, non dubium est non esse ferendos. Nam præterquam quod maxima pars eorum quæ sciunt, minima eorum est quæ ignorant: quam ob rem infinitis vtuntur mendacijs: neque tanta fides est astris tribuenda: neque illa via permittendum est crimina explorare. Extat quidem. l. item apud Labeonem. vbi §. si quis astrologus. habetur, vt si astrologus consultus furem aliquem esse dixerit, qui non erat, iniuriarum cum eo non agatur: subiungitur tamen constitutionibus eum teneri: hoc est municipalibus legibus condemnari posse. Quocircà. C. de malefic. l. nemo. cautum est vt nemo aruspicem aut mathematicum consulat. Porrò ergo isti non solùm tanquam impostores, verùm tanquàm publici infamatores, essent in vltimas cruces adigendi. ¶ Celeberrimum hîc autem ac cogni{ Quæstio cognitu digna }tu necessarium est, vtrùm idem maiúsve sit crimen seipsum quempiam infamare quam alium. Quod quidem in nostra Relectione de rat. teg. & deteg. secr. tractauimus: & superiùs hîc lib. 4. q. 2. & rursus. q. 6. in hunc locum reposuimus: quippe qui proprius est eius. Et quidem Caie. hîc & in sua Sum. verbo, detractio, indubius{ Caie. opinio } partem tenet affirmatiuam: quatuor nimirum asserens propositiones. Prima est. Quicunque{ Prima propositio Caietan. Secunda. } seipsum infamat, peccatum committit genere suo mortale: idque grauius quam si alienam famam læderet. Secunda. Illud peccatum non modò contra charitatem, verùm contra iustitiam committitur: quia est contra ecclesiam & rempublicam cuius nostra fama est: vti Augu. 11. q. 3. can. non sunt{ Augustinus. Tertia. } audiendi. videtur dicere. Tertiò. Nemo ab huiusmodi peccato excusatur: quamuis metu mortis id faciat. Quartò. Quicunque se infamat, ad{ Quarta. Fundamentum Caietani. } restitutionem tenetur. Fundamentum opinionis huius est quod perinde censet de hominis fama, atque de eius vita: vt sicut vitæ non habemus dominium, ita neque nostræ habeamus famę. ¶ At quamuis non sim nescius hanc vulgò opinionem veridicam existimari, eius tamen fundamenti demonstratio adhuc semper desideratur: quia nusquam probatur. Nam etsi à Sapiente admoneamur curam habere de bono nomine, nullatenùs tamen inde fit consequens, vt non simus famæ nostræ domini. Quoniam & bo{ Fundamentum Caie. falsum }norum exteriorum tenemur habere nonullam curam, quorum tamen dominio fungimur. Igitur vt præsenti disputationi via & ordine satisfaciamus, contrarium fundamentum censemus verum: videlicet vnumquemlibet suæ famæ habere dominium. Id quod præcedentilib. q. 2. quatenùs materia fert moralis, demonstrasse me arbitror. Ex quo vtique fundamento postmodum q. 6. elicuimus, in arbitrio esse cuiusque priuati restitutionem suæ famæ remittere. His er{ Prima assertio authoris }go, vt illic ostensis, hîc suppositis, Primum assertum in præsentiarum sit hoc: Hominem seipsum absque causa infamare, peccatum est: tamen neque contra iustitiam, neque genere suo mortale. Quod enim sit peccatum, patet, quia est{ Probatio præteritæ assertionis. } præter charitatem. Tenemur enim nos nostraque bona diligere: & fama bonum nostrum est: quare à Sapiente curam boni nominis habere iubemur: quia pretiosus est diuitijs multis. Quapropter qui sine causa se infamat, prodigus est suæ famæ: quæ quidem prodigalitas peccatum est. Quod autem non sit contra iustitiam patet: nam id maximè esset, quod non sumus domini famæ: sed sicut vita nostra, sic fama reipublicæ est: cui eam dispendendo iniurij sumus. Hoc autem loco citato latè monstrauimus esse falsum: contrariaque argumenta diluimus: inferentes perinde nos habere honoris famęque dominium vt bonorum exteriorum, atque adeò nemini illum iniuriam irrogare, qui suæ famæ prodigus est: neque ad vllam restitutionem teneri, quoniam sibiipsi nemo ad resitutionem tenetur. Atque hinc fit rursus non esse genere suo peccatum mortale: & idcircò diximus esse, non contrà, sed præter charitatem: quoniam præcepto charitatis non vsque adeò hæc bona tenemur diligere, vt illa negligere sit mortale delictum. Quin verò, vt illic inter alia dicebamus, Christus Redemptor noster non sic nos instituit, vt honores ac famam, primos scilicet accubitus, & honorum splendores tanti faceremus. Imò admonemur infamiam patienter tolerare: vt Gregor. super{ Gregorius. Paulus. Ambrosius. } Ezech. homi. 9. egregiè docet. Et Paul. parui æstimabat iudicari ab humano die. Et Ambros. si vera est eius historia, mulieres ad se induxit, vt illa infamia episcopatum sibi caueret. Et Augu. atque Ansel. sua peccata scriptis{ Augustinus. Anselmus. S. Thomas. Adrianus. } suis propalârunt. Et S. Thom. q. præsentiar. 4. ad prim. ait in arbitrio cuiusque esse detrimentum suæ famę pati. Idque Adria. 4. q. de restit. fam. & latius quodli. 11. asseuêrat. Quæ certè vera non essent nisi dominium eius haberemus aliter quam vitæ. De hoc autem locis citatis abunde suum est. Dixerim tamen genere suo non esse mortale. Nam qui iuratus crimen sibi falsum imponeret, reus esset periurij. Et prælatus qui famam suam regendis suis subditis habet obstrictam, contra iustitiam faceret infamando sese. Sicuti qui familiam habens alendam, aut pauperes videt grauiter patientes, sua bona in flumen proiiceret. Et qui hęresin vel aliud nefandissimum sibi crimen, etiam citra iuramentum imponeret, propter insignem turpitudinem posset peccare mortaliter. Sed re vera citra eiusmodi casus mendacia illa non essent nisi officiosa. Non est ergo cur grauius, imò nec tantum delinquere censeatur qui seipsum infâmat, quam qui diffamat alium: cum hoc sit contra iustitiam: illud verò minimè. Et ad Augusti. iam illic respondimus, solùm intelligere famam nostram sic esse reipublicæ, vt bona nostra exteriora: vt cum indiguerit, teneamur ei per bonam nostram famam seruire: sicut tenemur per nostram pecuniam. At sicut non tenemur seruare pecuniam pro futuris necessitatibus reipublicę, ita nec famam. Ad aliud eius suum. 1. de Ciu. Dei. c. 20. scilicet quod illo pręcepto, Non falsum dices: iubemur etiam nosipsos non infamare, respondimus verum esse quantum ad vim charitatis: non tamen quantum ad vim iustitiæ. Facit enim, qui suam obscurat famam, pręter charitatem qua se diligere debet: non tamen contra iustitiam, sicut qui alienam corrôdit. Et illud, Curam habe de bono nomine, monitum esse diximus vt per virtutum culturam bonum procuremus nomen. ¶ Ex his igitur, vt gradum{ Secunda assertio. } ad rem præsentem faciamus, secundum hîc assertum colligamus. Quando quis in quæstione contra ius de occultissimo suo crimine interrogatur, licèt iure respondere non obligetur, tamen si vt ab eculei pressura se eripiat illud infamando se reuêlat, non solum non est illi peccatum, verùm esse potest virtutis officium. Conclusio est superioribus appendix. Nam cùm quisque sit{ Probatio. } suæ famæ dominus, potest eius dispendium ob causam facere: sicuti & aliorum bonorum temporalium: igitur vt in tali casu licitum misero est liberationem ab illis tormentis propria pecunia redimere, ita & sui criminis confessione, qua suæ famæ iacturam faciat. Secundò id probatur. Potest esse tantus numorum aceruus, vt{ Ratio altera ad idem. } existimationem famæ vulgaris hominis adæquet: sicuti tantum esse potest argenti pondus, vt aurum exuperet: quod profectò nemo dextri ingenij inficias ire potest: cum ergo cuique in illo casu dispendio magnæ pecuniæ eiusmodi cruciatus effugere liceat, fit vt possit id etiam dispendio suæ famæ facere. Tertiò id ipsum argui{ Tertia ratio }tur. Si quis contra ius eculeo exponeretur, vt alienum crimen reuelaret, quod sub sigillo secreti susceperat: non loquimur de sigillo sacramenti confessionis, quod antequam sacerdos reuêlet tenetur truculentissimam mortem perpeti: sed de alijs sæcularibus nequaquam teneretur tam grauia tormenta perferre antequam id detegeret: maximè si non esset secretum regis aut reipublicę, aut quod per iniuriam ab alio extorserat, ex cuius reuelatione vita illius penderet: ergo à fortiori, nemo tenetur tam acrem torturam ferre vt suum celet proprium crimen. ¶ Si autem de falso crimine interrogare{ Dubium. }tur, maius dubium est, an peccatum sibi esset mortale, illud sibi citra iuramentum imponere: nam periurium nemo dubitat esse mortale. Nec verò dubitatur quin etiam citra iusiurandum peccatum esset veniale, mentiri: atque adeò certum est succumbendum esse priùs morti, quàm illud admittatur. Sed dubium est an mendacium illud citra iuramentum esset perniciosum, ac subinde mortale. Et profectò si quæ dicta sunt verum habent, non video cur esset perniciosum, neque ad restitutionem obligatorium: quandoquidem ille suiipsius infamator, si persona sit priuata, nemini mentiendo facit iniuriam: postquam sibi soli famam aufert. Loquimur enim de illo priuato homine qui crimen quod sibi imponeret, non esset hæresis, aliáve enormitate aut fœditate grauissimum. Aliâs propter dignitatem personæ, vel propter enormitatem infamiæ, mortale esset. ¶ Existit{ Argumentum contra prædicta. } tamen contra hanc sententiam argumentum, quando ex tali confessione delicti sequeretur mortis periculum qua reus ille condemnaretur: nam tunc videtur ideo non licêre, quòd tenemur vitam præ rebus omnibus seruare. Ad hoc autem compluribus responde{ Prima solutio. }tur modis. Primùm enim hactenùs nihil de periculo vitæ locuti sumus, sed tantùm de iactura famæ. Mox confessio illa sic extorta non est cui fides sit adhibenda, vt propter illam reus adiudicetur morti: imò neque vt propriè pro infamia ducatur: vt patet. 15. q. 6. can. si quandoque. Deinde, etiam si mortis pe{ Secunda. }riculum immineat, non tenetur homo tanto cum cruciatu vitam seruare, sed potest breuiorem sibi permittere mortem, vt tam acerbam effugiat. ¶ Ad primum igitur argumen{ Ad primum argumentum . }tum respondetur, quòd vbi ratio denuntiare aliquem vel fraternè vel iuridicè poscit, non est infamia occultum delinquentis reuelare crimen. ¶ Ad secundum autem responde{ Ad secundum argumentum . }tur, glossam illam non toti generi humano impingere notam huius vitij in gradu mortali. Nam primum addit penè, deinde intelligitur de triuialibus murmurationibus, quæ in vulgus citra mortale serpere solent: quas Au{ Augustinus. }gust. in tertio argumento citatus reputat minutiora peccata. Hieron. ad Gelantiam rationem{ Hieronymus. } vniuersitatis huius morbi adnotauit: vbi ait, Pauci admodum sunt qui huic vitio renuntient: raroque inuenies qui ita vitam suam reprehensibilem exhibere velint, vt non libenter reprehendant alienam. Tantaque huius mali libido mentes hominum inuasit, vt etiam qui procul ab alijs vitijs recesserunt, in istud tamen quasi in extremum diaboli laqueum incidant. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm detractio sit grauius omnibus peccatis quæ in proximum committuntur. QVæritur tertio loco de grauitate detractionis: quoniam videtur omnium delictorum maximum quæ in proximum committuntur. Ait enim gloss. super{ Primum argumentum. } illud Psal. Pro eo quòd me diligerent, detrahebant mihi: plus nocere in eius membris detrahentes Christo, quia animas crediturorum interficiunt, quàm qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt. Vnde fieri videtur consequens, detractionem tanto grauiorem esse homicidio, quanto vita animæ corporali præstat: cùm ergo homicidium sit reliquis omnibus grauius, quibus proximus offenditur, fit vt detractio simpliciter sit omnium grauissimum. ¶ Secundò. Detractio vide{ Argumen. 2. }tur esse grauior quàm contumelia, pro eo quòd contumeliam faciliùs homo repellit quàm latentem detractionem quam ignorat: contumelia autem grauior adulterio: nam per adulterium coniunguntur duo in vnam carnem ad peccandum: contumeliosus autem disiungit eos qui amore coniuncti erant: quatenus occasionem alijs præbet vt quem contumelijs afficit, odio habeant: ergo detractio est peior adulterio: quod tamen inter peccata quibus proximus læditur magnum habet pondus. ¶ Tertiò: contumelia oritur{ Argumen. 3. Gregorius. } ex ira, vt ex Gregorio articulo præcedenti retulimus: detractio verò ex inuidia, vt eodem loco. 31. Moral. idem ait Diuus. sed inuidia grauius peccatum est quàm ira: ergò & detractio quàm contumelia. ¶ Quartò. Eo{ Argumen. 4 } peccatum quodcunque grauius est, quo nocentiorem inducit effectum: detractio autem inter omnia peccata pestilentissimum inducit: scilicet mentis excæcationem, ex qua radîce omnia pullulant. Ait enim idem Gregorius. 11. q. 3. Quid aliud detrahentes fa{ Gregorius. }ciunt nisi quòd in puluerem sufflant, & in oculos suos terram excitant? & vnde plus detractionis sufflant, inde minùs vident. Est ergò detractio inter ea quæ in proximum committuntur grauissimum. ¶ In contrarium est quòd scelestius est facto peccare quàm verbo: homicidium autem & adulterium sunt peccata in facto: detractione verò intra verba peccatur. MEritò porrò crimen hoc in suspicionem venire potest quòd sit omnium grauissimum, adeò est reipublicę multimodè pestiferum. Nihilo minùs tribus conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prima. Inter vni{ Prima conclusio. }uersa peccata quæ mortales aduersus se inuicem committunt, est homicidium. Excepta enim hîc semper habemus peccata quę Deum habent pro obiecto: qualia sunt infidelitas, desperatio, Dei odium, blasphemia, periurium, & similia. Probatur conclusio. Prin{ Probatio. }ceps formalisque, vt aiunt, ratio vnde vnumquodque peccatum quod contra proximum committitur malitiam sortitur, sumitur ex nocumento illato: nam quo illud peius est, eo repugnantius est charitati: nocumentum autem tanto peius est quanto bonum quod per illud tollitur existit maius: bonum autem quod alteri quis maximum adimere valet, est corporalis vita: ergo homicidium est pessimum. Probatur hæc postrema præmissa. Bona humana in triplici sunt gradu. Primum enim est bonum animæ: atque ei proximum, bonum corporis: ac tertium id quod in rebus exterioribus positum est. bonum autem animæ, quanuis sit omnium præstantissimum, nemo tamen potest illud alteri inuito adimere, licèt possit illi occasionem eius porrigere: bonum enim animæ est gratia per quam viuit, quæ solo consensu in peccatum mortale adimitur: in huiusmodi autem consensum nemo potest alterum cogere. Et ideo quanuis alterum in peccatum inducere maiorem præ se ferat ex obiecto grauitatem quàm si illum occideres, tamen quia talis inductio non est coactio, non tam enormiter peccas, quàm si temporali morte illum interimeres. Ratio est qua lib. 4. q. 6. vsi sumus aduersus eos qui putabant grauius esse animam proximi per occasionem occidere, quam illam corpori ex imere. Restant ergo duo bonorum genera quæ quis alteri inuito vi aut fraude potest eripere: illorum autem præstantius est bonum corporis, puta vita exterioribus bonis quæ primum est omnium fundamentum: fit ergo vt homicidium crimen sit genere suo omnium atrocissimum, quæ in proximum committuntur. ¶ Secunda conclusio. Detractio se{ Secunda conclusio. }cundùm genus suum est maius peccatum quàm furtum, minus autem quàm homicidium & adulterium. Patet ex dictis: quoniam{ Ratio conclusionis. } fama egregius est bonum quàm exterior substantia: inferius autem quam vita, quæ per homicidium tollitur, & per adulterium in futura prole læditur: nam per se loquendo filius qui incerto nascitur parente, educari nequit commodè. Ex quo fit & fornicationem simplicem eâdem ratione, vt. q. 3. contra Mar. de Mag. constituimus, grauioris esse culpæ quam furtum. Et secundò sequitur, contumeliam peiorem esse etiam furto: nam est detractione propter violentiam & contemptum acrior. ¶ Tertia conclusio. His non obstantibus quę{ Tertia conclusio. } per se rebus conueniunt, potest accidentariè peccati grauitas aliundè, tum augeri, tum etiam minui. Nam qui deliberatè malum perpetrat, grauiùs peccat quàm qui ex infirmitate aut ignoratione illud admittit. Qua vtique ratione peccata quæ intra verba continentur, eò quòd linguæ velocitate expuuntur, aut leuiter ore decidunt, leuiora cæteris paribus reputantur. Qua vtique ratione paulò antè asserebamus peccata quæ in facto consistunt, grauiora esse quam verbalia. Intelligitur enim si rationem verbi cum ratione facti conferas. Nam ex parte obiecti assertum peculiariter est in secunda conclusione, detractionem qua fama obnubilatur, grauiorem esse furto, quo bona eripiuntur externa. Hæc autem semper intelligenda sunt in specie: nam in indiuiduo potest esse furtum peius quam detractio: & detractio peior homicidio: vt si quis Deo aut eius fidei detrahat: quod ad blasphemiam attinet. AD primum igitur argumentum per hoc postremum{ Ad primum argumentum . } verbum respondetur. Nam qui Christo detrahunt in suam obmurmurantes fidem, atque adeò obstantes quo minùs qui credituri erant illam suscipiant, in eius diuinitatem blasphemi sunt: atque adeò quadantenùs enormiùs peccant, quam qui carnem eius vita in tempus priuarunt. Nam illam vitam gratia confirmandę fidei assumpsit. ¶ Inter soluendum argumentum secundum{ Ad secundum argumentum . Solutio sancti Thomæ. Tentatur solutio S. Tho. } definit S. Tho. contumeliam peiorem esse detractione: licèt faciliùs repelli possit propter maiorem contemptum & violentiam: sicuti rapina peior est furto. ¶ Contra hoc autem quis forsan arguat. Fama excellentius bonum est honore: ergo detractio peior est contumelia: quia nocentior. Reperias qui nescientes hoc argumentum{ Quorundam solutio. } ad mentem Tho. diluere, negent famam egregius esse bonum honore. Imò cùm audiant Tho. asserentem contumeliam esse peiorem, inferunt suum præeminere famæ. Cùm tamen re{ Reprobatur proxima solutio. } vera contra stet veritas. Obiecta enim propria & formalia contumelię & detractionis, vt suprà diximus, non sunt honor & fama: sed rationes inuoluntarij. Et inde colligitur contumeliam esse acerbiorem: nempè quia per eam quis patitur inuoluntarium vi, & per detractionem non nisi ignorantia. Huic tamen decisioni minimè dissonat quo minùs fama cumulatius sit bonum atque illustrius quàm honor. Pretiosior enim est bona existimatio quam populus de tua habet probitate, quàm honor, puta reuerentia quæ sæpè mendaciter exhibetur & vafrè: neque semper propter virtutem, sed quandoque propter alia minora bona. Quapropter Sapiens, non quidem honori, sed bono nomini, quo fama intelligitur, tres adscripsit præminentes qualitates. Primùm quantum ad pretium, quòd bonum nomen sit melius quàm diuitiæ multæ: Prouerb. 22. Secundò quantum ad suauitatem & loci dilatationem, quòd sit pretiosius quàm vnguenta, odore suo oblectantia: Eccles. 7. Et tertiò quantum ad temporis diuturnitatem, quòd diutiùs permaneat quàm mille thesauri pretiosi & magni: Eccles. 41. ¶ Sed & hoc{ Documentum. } rursus adnotandum, quòd etsi propter contemptum contumelia sit genere suo & obiecto peior detractione, scatet nihilo minùs de{ Incommoda detractionis }tractio mille incommodis ac pestibus. Obtenebrat enim in primis virtutum gloriam, quæ illius cœlestis repræsentatio est. Mox faciliùs committitur pluresque inficit quàm contumelia. Nam cùm in latebris fiat, impunè atque adeò passim & quacunque nacta occasione loquendi obrêpit: cùm contumelia propter metum non sit adeò in vsu. Deinde detractores ex insidijs pugnant, ob idque quàm difficilimè cauentur. Et maximè dum bilingues sint ac bifrontes: nempè qui in facie mulcent, in auresque incantant, sed in dorso latenter commordent. Quo quidem proditionis genere nihil in republica pestilentius esse potest. Nam cùm nemo eiusmodi homines caueat, sed sua illis pectora cuncti securi pandant, sanguinem alijs exugunt, quem in aliorum aures euomant. Vnde Eccles. 28. Susurro & bilinguis maledictus erit. ¶ Accedit huc quod detractores non suas tantùm animas perimunt, verùm & cunctis apud quos sua seminant scommata eandem spiritualem mortem inferunt: quatenùs eis odium eius ingenerant cui detrahunt, ac subinde pacem & amicitiam publicam, qua sydere nullo respublica splendidiùs fulget, violant & contenebrant. Dicuntur autem peculiariter detractores, vt reor homicîdæ, vti in quadam epistola ait Clemens, quæ refertur de pœnitentia, dist. 1. can. homicidium. quòd animam eius cuius famam denigrant, virtutibus priuare & nudare contendunt, quibus spiritualiter viuit. Et eôdem fortè refertur verbum. 1. Ioan. 3. Qui odit fratrem suum, homicîda est. ¶ Ad ter{ Ad tertium argumentum . }tium conceditur, contumeliam, vt superiori articulo dictum est, ex ira nasci: vtpote quòd ira correptus, vt. 2. Rheto. author est Arist. in{ Aristot. } manifesto cupit vindictam, quam per contumeliam faciliùs adipiscitur. Et ideo detractio, quia non ad eiusmodi manifestam vindictam tendit, non est iræ filia, sed inuidiæ. Detractor enim quia liuore tabescit, claritudinem alienarum virtutum conspurcare studet. Haud tamen consequitur, vt si inuidia peior sit quàm ira, filia eius sit peior quam filia iræ. Nam genituræ istæ vitiorum iudicantur ratione couersionis ad eundem finem: ad quem scilicet & filia ordinatur & mater: malignitas autem & grauitas attenditur ex parte auersionis. Et quia inuoluntarium per vim inferre, quàm per fraudem, elongatior est auersio à charitate, contumelia est peior. ¶ Nihilominùs & detractio hac inter alias macula sordet, quòd ex inuidia nascitur quæ sordidissimum est vitium: quatenùs ex regione maximè charitati opponitur. Charitas enim, vt ait Paul. non æmulatur, non agit perperàm,{ Paulus. } non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate: congaudet autem veritati: quorum omnia contraria in inuidia continentur. Habet enim hoc inter cuncta vitia enormissimum, naturæque rerum repugnantissimum, vt de malo, quod abhorrendum est, gaudeat: de bono verò, ac potissimùm de alienis virtutibus quæ amore sunt potissimùm venerandæ contristetur: id quod diabolicum est ingenium. Quapropter nemo est qui inuidiam cauere possit: quandoquidem omnes tenentur ad virtutum fastigia conniti: & quo quisque altiùs euehitur, maiorem inuidiam liuidis concitat. Huius ergò hydriæ sobolem sese detractores agnoscant. ¶ Ad quartum igitur perinde conce{ Ad quartum argumentum . }ditur, ingenium esse detractionis mentem excęcare: nam cùm vnusquisque, vt Prouerb. 15. ait Sapiens, in sententia lætetur oris sui, qui detrahere pergit, amare dicta sua incipit, maleque de bono sentire, ac probos subinde odio habere: per quam viam mens excæcatur. Attamen cùm & idem ipse effectus alijs etiam vitijs communis sit, vt gulę, luxuriæ & cæteris: non inde arguitur omnium esse pessimam detractionem. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm audiens toleransque detrahentem mortaliter peccet. PRopter perniciem detractionis quærendum demum restat, vtrùm qui detrahentes audiunt mortaliter peccent, nisi illis ora compescant. Arguitur enim{ Primum argumentum. } contrà: Nemo plus alteri quàm sibi tenetur. Laudi autem cuicunque apponitur si suos ferat detractores: secundùm illud Gregorij su{ Gregorius. }prà citatum super Ezechiêlem homil. 9. Linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare, ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, vt nobis meritum crescat: ergo non est peccatum detractoribus aliorum non obsistere. ¶ Se{ Argumen. 2. }cundò, Eccle. 4. iubemur non contradicere verbo veritatis vllo modo: vsu autem venire solet vt qui detrahit, à veritate non recedat: ergò tunc non est virtus illi contradicere. ¶ Tertiò. Id quod in aliorum vtilitatem ce{ Argumen. 3. }dit, nemo prohibere debet: detractio autem crebrò in rem eorum est quibus detrahitur. Vnde Pius Pontifex. 6. q. 1. can. Oues. Nonnunquàm, inquit, detractio aduersus bonum concitatur, vt quos vel domestica adulatio vel aliorum fauor in altum extulerat, detractio humiliet: ergo detrahentes reprimere non est officium. ¶ In contrarium est Hierony. vbi{ Hieronymus. } ait, Caue linguam aut aures habeas prurientes, vt aut alijs detrahas, aut alios audias detrahentes. AD quæstionem tribus conclusionibus respondetur. Prima. Quicunque vel alium{ Prima conclusio. } ad detrahendum inducit, vel detractione propter odium delectatur, nihilo minùs quàm detrahens peccat: quin verò quandoque aliquanto plus. Probatur conclusio ex illo ad{ Probatio conclusionis. } Rom. 1. Digni sunt morte, non solùm qui faciunt, sed etiam qui facientibus consentiunt. Eiusmodi enim consensus bifariàm contingit: vno quidem modo directè, quando vel quis alterum ad peccatum inducit, vel ei placet: & quidem qui isto modo consentit, omnino fit criminis particeps. Quin verò si inducit, eo grauiùs peccat, quo in motore plus est culpæ quàm in moto: atque adeò si lętatur, fortè potest & grauiùs peccare si odium cumulatius habeat quàm sit in detrahente. Ac de istis intelligitur verbum Bernard. prope finem{ Bernardus. } secundi lib. de consi. Detrahere aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facilè dixerim. Secundo autem modo consentire quis dicitur indirectè: quia scilicet non resistit. Hoc autem dupliciter contingit. Nam qui non resistit, aut munere suo proprio ac publico officio resistere tenetur: aut priuata persona est, cui id ex officio non incumbit. ¶ Sit ergò secunda conclusio. In priuata per{ Secunda conclusio. }sona detractionem aliorum non repellere peccatum est: multò tamen minùs quàm in detrahente: quod quidem plurimùm esse solet veniale. ¶ Tertia conclusio. Quandoque non{ Tertia conclusio. } resistere detrahenti, peccatum esse potest mortale. Primùm in persona publica, puta in eo qui detrahenti præest. Secundò propter periculum quod ille qui audit imminere ex detractione videt. Ac tertiò si quis ob solum timorem humanum obijcere se detractori formidet. Conclusiones sunt sancti Thomæ. Et vnica ratione ambæ confirmantur. Iam enim{ Suadetur vtraque conclusio. } suprà pluries monstratum est, vt quis sit indirectè causa alicuius mali, non satis esse quòd vitare illud possit, sed prętereà exigi, quòd teneatur. Teneri verò quempiam accidit aut ex iustitia aut duntaxat ex charitate. Priuata autem persona rigore iustitiæ non tenetur malum proximi cauere, sed tantùm ex charitate si absque suo detrimento potest. Et ideo non est per se omnino charitati aduersum, à tali infamiæ detrimento proximum non liberare: vix tamen à veniali excusatur: vt in secunda conclusione assertum est. Nam vbicunque detractio oboritur, potest quis facili negotio vrbanè ac leniter detrahenti occurrere: atque adeò si id non faciat, negligere omnino censetur proximi famam. Attamen si detractor ille vsque adeò esset turgidus atque intractabilis vt periculum ab illo immineret, quicunque excusaretur, etiam à veniali. Hoc autem quàm rarissimè vsu venit. Adde & sola verecundia excusari aliquem posse. Vt si qui detrahit illustrissimus est: audiens verò famulus eius aut alia abiecta persona quæ mutire non audet. Ex iustitia autem cum primis tenetur Prælatus, & ideo ille procul omni metu & pudore tenetur subditos à detractione corripere, si sit in re alicuius momenti: cuius idcirco omissio peccatum est mortale. Pręlatus inquam detrahentium: nam prælatus eorum quibus detrahitur, non tanta iustitia eos tenetur protegere: quia cura prælati est cauere nè subditi peccent. Quanuis & quodammodò teneatur charitatis vinculo subditorum honorem tueri. Prætereà priuata persona cùm ex detractione videt periculum imminere alicui mortis vel turbationem reipublicæ, cum aliquo suo detrimento tenetur occurrere. Metus autem humanus tunc ascenderet ad peccatum mortale, quando iacturam temporalium bonorum charitati quis anteferret. Non autem id facere censendus est, quoties metu humano cauere cessat proximi detrimentum, vt in secunda conclusione dictum est: sed quando sua esset omnino necessaria renitentia ex præcepto. Vt si detraheretur fidei, aut religioni. etc. ¶ Ex his demum hoc colligamus{ Documentum saluberrimum } saluberrimum documentum, vt intelligamus impendio quàm maximè necessarium esse ad pacem & salutem reipublicæ, ac potissimùm Christianæ familiæ detractoribus obuiam vbique prodire. Quod certè, vt dicebam, nemo non suo gradu facilè potest perficere. Et quando id non poterit, prudentis officium erit colloquio abire: vt illa ratione detractorem pudore suffundat. Vnde Hierony. epi{ Hieronymus. }stola ad Gelantiam, quæ est. 14. egregiè tum detrahentes obiurgat, tum nihilo minùs & eos qui eis non obsistunt: secundùm illud Psalm. Detrahentem secretò proximo suo, hunc persequebar. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur quòd maledicta quæ in præsentia eius cui maledicitur iactantur, non detractiones, sed contumeliæ sunt: & ideo ad virtutem humilitatis attinet illas ferre. Quando verò iam in alias aures inserpunt, detractionis rationem induunt. Et tunc ait S. Tho. id quod suprà à nobis sæpè citatum est, in arbitrio eius esse detrimentum suæ famæ pati, nisi in periculum aliorum vergat. Dum autem in nostra præsentia absentis famam corrodit, non est nostri arbitrij infamatori parcere: quia non sumus domini alienæ famæ. Et ideo vitio nobis vertitur si non resistamus cùm facilè possumus. Nam si Deut. 22. præcipiebatur vt nemo iacentem asinum proximi leuare negligeret, grauius erit periclitantem proximi famam non protegere. ¶ Ad secundum{ Ad secundum argumentum . } respondetur quòd etsi dum detractor vera dicit, non sit ei contradicendum, est nihilo minùs ei reprimendum verbum nè aliena vulnera exulceret: aut saltem subrugata fronte illi ostendendum eius nobis displicere sermonem. Nam vt Prouerb. 15. legitur, ventus aquilo dissipat pluuias, & facies tristis linguam detrahentem. ¶ Ad tertium demum{ Ad tertium argumentum . } respondetur vtilitatem & emolumentum quę ex detractione prouenit, non ex intentione detrahentis proficisci, sed ex Dei gratia mollientis alterius animum: & ideo perinde obsistendum est illi, atque raptoribus & furibus: licèt ex talibus incommodis, eis qui passi sunt meritum nonnunquàm patientiæ accrescere soleat. # 11 QVAESTIO VNDEcima, De susurratione & derisione. Sanct. Thom. 2. 2. q. 74. &. 75. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm susurratio sit peccatum à detractione distinctum. CONTVMELIAE & detractioni quę inter verbalia vitia primas obtinent, alia adiunguntur quæ non sunt silentio prætereunda. Et primò de susurratione quæritur sitne crimen à detractione diuersum, an verò quippiam grauius. Primùm enim arguitur à{ Primum argumentum à parte negatiua. Isidorus. } parte negatiua, nempe quòd à detractione non differat. Ait enim lib. Etymol. Isidô. susurronem de sono locutionis appellari: quia non in facie alicuius, sed in aure loquitur detrahendo: vbi susurrare idem esse censet quod detrahere. Et Leuit. 19. Non eris criminator nec susurro in populis. Et Eccles. 23. vt suprà citatum est, Susurro & bilinguis maledictus erit: criminator autem & bilinguis idem esse apparet quod detractor. ¶ Secundò argui{ Argumen. 2. }tur, quod quanuis susurratio à detractione differat, non tamen sit grauior: peccata enim oris à maledictione malitiam contrahunt: detractor autem mala simpliciter de proximo spargit: cùm tamen susurrones satis habeant illa quæ apparentiam mali habent inculcare. ¶ Tertiò. Qui detrahit fratri suo, vt habe{ Argumen. 3. }tur Iacob. 4. detrahit legi atque adeò legislatori Deo. Vnde maiorem contrahit grauitatem quàm sit in susurratione. ¶ In contrarium autem est illud Eccles. 5. Denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, & inimicitia, & contumelia. Vbi peiores effectus tribuuntur susurrationi, quàm detractioni. AD quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior. Susurratio etsi tam{ Prima conclusio. } forma quàm materia cum detractione conueniat, fine tamen differt. Etenim tam susurro quàm detractor mala in proximum obloquitur, idque clanculò, inque eius absentia: quare vtrunque à contumelia differt. Atque hac ratione promiscuè apud Doctores ambo quandoque vsurpantur verba. Vnde super illud Ecclesiast. 5. Non appellêris susurro, ait Glossa, id est, detra{ Glossa. }ctor. Attamen si verborum etymologiam consulas, detractio idem est, vt suprà diximus, quod famæ subtractio & diminutio. Susurratio autem solùm denotat clanculariam, atque adeò vitiosam loquutionem. Ob idque forsan ex vsus accommodatione illam significat oblocutionem, qua quis contendit non tam famæ detrahere, quàm amicitias dissoluere: & ideo differt fine. Quapropter etsi tam susurro quàm detractor mala in genere de altero loquantur, tamen in specie detractor illa disseminat quæ verè sint mala culpæ. Nempe quibus fama commaculetur. Susurro autem satis ducit illa proferre, quæ possint audientis animum ab alterius amicitia diuellere: etiam si sit bonum, dummodò vel malum appareat vel audienti displiceat. Vt si apud prodigum de eius amico susurret quòd sit pecuniarum tenax: & apud festiuum & dissolutum obmumuret alterum esse nimis compositum ac modestum. Discrimen hoc primum patet ex glossa su{ Probatio superioris conclusionis. }per illud ad Roman. 1. susurrones, detractores. quæ ait susurrones inter amicos discordiam seminare: detractores verò aliorum bona negare aut minuere. Et Prouerbi. 26. Susurrone subtracto iurgia conquiescunt. Et Ecclesiast. 28. Vir peccator (& est de susurrone ac bilingui sermo) conturbabit amicos & in medio pacem habentium immittet inimicitiam. Quanuis & hoc etiam suprà detractori tribuimus: eidemque idem tribuit ad Gelantium Hieronym. Quòd si nos in{ Scrupulus. }terroges, vtrùm cùm multæ sint amicitiarum species secundùm Philosoph. 9. Ethico. alia scilicet quæ fundatur super bono honesto, & alia super vtili, atque alia super delectabili, sint etiam diuersæ susurrationis species. Respondetur negatiuè. Susurro enim tan{ Solutio. }tùm contendit amicitias dissociare in genere. Tametsi dum alium scopum per illam viam attingere contendit, tunc eius susurratio potest diuersas malignitatis maculas contrahere. Vt si quis in aures principis aduersus alium susurret, vt eius suum obtineat: ambitiosus est vel auarus: & si de marito susurret apud vxorem, vt amicitia inter eos sublata, eius potiatur amplexu, erit adulter. Sed hæc extra rem præsentem sunt. ¶ Po{ Postrema conclusio. }sterior conclusio. Susurratio genere suo grauius peccatum est detractione, atque etiam quàm contumelia. Enimuerò vt suprà di{ Ratio conclusionis. }ctum est, inde venamur peccatum esse grauius, quòd maius inferat nocumentum: eoque nocumentum maius censetur, quo bonum sublatum est præstantius: amicitia verò præstantius bonum est, quàm fama & honor: ergo & susurratio pacis perturbatrix peior est quàm detractio & contumelia. Probatur autem vltima præmissa tum autoritate Ecclesiast. 6. Amico fideli nulla est comparatio. tum & ratione. Nam bona fama & honor in hoc vtilis est, vt multorum quis amicitiam conciliet, atque adeò per regulam posterioristicam amicitia præstantior est quàm fama. Adde quòd post virtutes, ad fœlicitatem comparandam, vt. 8. Ethicor. ait{ Aristot. } Aristote. nihil conducentius est quàm amicorum copia. Sanè cùm non solùm amicorum omnia sint communia, verùm omnes quadamtenus homo vnus. Quare cui legitimi abundant amici, nihil deesse in vita potest. ¶ Sed arguis etiamnum in contrarium. De{ Obiectio. }tractor, vt suprà suum est, amicos etiam dissociat, sicut susurro: non ergo differunt fine. Respondetur quòd etsi per detractionem{ Solutio. } amicitiæ nonnunquàm euertantur, non est tamen ille detractoris scopus, sed tantùm famam deturpare quæ ad inimicitias viam sternit: finis autem proximus susurronis est easdem inimicitias conflare: & ideo est turpior. ¶ De hac autem conclusione duo se offerunt minutiora dubia. Primum de hac comparatione qua amicitia famæ & honori præ{ Primum dubium. }fertur. Apparet enim fama inde pretiosior, tum quod latiùs extenditur: plures enim sunt quibus studiosus notus est, quàm quibus est amicus: tum etiam quòd est virtuti propinquior. Nam qui moribus præstat, illicò in aliorum notitiam venit: etsi non tam facilè in amicitiam: proptereà quòd non omnes sunt virtutis amatores. ¶ Ad hoc in pri{ Solutio prioris conclusionis. }mis respondetur, neque famam, neque honorem, neque verò amicitiam, virtutes esse: atque adeò neque spiritualia bona in quibus vera fœlicitas consistit: sunt tamen virtuti agnata. Vnde Arist. 8. Ethicor. Amicitia, in{ Aristot. }quit, non est virtus, sed virtuti proxima. Vbi de illa loquitur amicitia quæ hoc nomine verè gaudet, nempè quę ex bono honesto, hoc est ex virtute proficiscitur. Nam quæ de vtili aut delecta bili initur, non est nisi secundum quid amicitia. Sicuti & bona ipsa, quibus nititur. Et quia amicitia non gignitur ex virtute nisi per eius notitiam, in qua fama consistit, inde fit amicitiam præstantiorem esse quam{ Amicitia pristat famæ. } famam, tanquàm eius finem: nam frustra esset virtutis notitia nisi homines ad studiosi amorem alliceret. Ac proinde in cœlesti beatitudine propterea notitia illa mutua beatorum ad beatitudinem spectat, quod omnes eodem amore conglutinat. ¶ Vnde ad prius{ Ad argumentum factum. } in contrarium argumentum negatur latiùs protendi famam, quàm amicitiam: nam quotquot notitiam habent integritatis hominis ac virtutum pręstantiæ, nisi corruptis ipsi sint moribus, ipsum amant. Ac perinde ad posterius negatur propinquiorem esse virtuti formam quàm amicitiam. Imò amicitia germanior illi est: quapropter sicut virtus nihil à fortuna pendet, ita & habere amicos potiùs à virtute nascitur, quàm à fortunæ temeritate. ¶ Alterum dubiolum est de gra{ Postrema dubitatio. Responsio. }uitate peccati susurrationis. Ad quod facilè respondetur quòd etsi genere suo mortale sit crimen propter nocumenti grauitatem, potest tamen ex leuitate materiæ esse veniale. Vtrùm autem aliquando contingere absque vlla culpa possit, Respondetur primùm quòd susurrare ad dirimendam perniciosam amicitiam, dum modò citra infamationem fiat, virtus est: etiam si nonnulla naturalia vitia hominis commemorentur. Vt si ad dimouendum hominem ab amica dicas esse deformem atque insulsam. etc. At verò dissociare amicos quorum amicitia in virtute & honesto fundatur, nunquàm esse potest citra peccatum, & quidem mortale si ex amicis contendas facere inimicos: nam si tantùm contendas amouere assiduam familiaritatem, esse potest veniale. ¶ An verò quis pos{ Scrupulus. }sit amicitiam aliquorum dissuere non quidem illa intentione vt sint inimici, sed tanquàm medium vt se loco illius expulsi in amicitiam alterius insinuet: quia videlicet prælatus aut princeps non hunc ad tantam familiaritatem admittet, nisi alter excludatur. Respondetur primùm quòd alterum infa{ Solutio. }mando neutiquàm licet: sed tamen narrando aliqua eius vitia naturalia quæ sunt publica, forsan nullum est peccatum: quia vnusquisque sine vi & fraude potest sibi commodum cuius dignus est procurare. ¶ Quòd{ Obiectio. } si arguas, id est verum nisi alter non repellatur à iure suo: Respondetur quòd quando il{ Dissolutio. }lud ius ei per iustitiam competit, nefas esset tali iure hominem expoliare: sed tamen quando gratuitò in amicitia alterius retinetur, non fit ei iniuria. AD primum igitur argumentum iam re{ Ad primum argumentum . }sponsum est quòd susurro secundùm illam generalem rationem qua male de alio loquitur detractor dicitur: differt tamen fine vt dictum est. Ad illud autem Leuit. 19. respondetur criminatorem vt nomen sonat tam à susurrone quàm à detractore differre. Est enim ille qui aliena crimina præter ius, vel imponit vel denuntiat, vel auget & improperat: licèt hoc etiam detractor aliquando susurroque faciat. Ad aliud verò Eccles. 28. concedimus & susurronem nonnunquàm esse bilinguem: nam duorum amicorum vtrique dicit quod ei displicet. Atque adeò alteri vnum ac subinde alteri aliud. tamen si & detractor alia sit ratione bilinguis, vt suprà diximus: quia aliud in absentia, aliud in præsentia loquitur. ¶ Ad secundum respondetur quòd{ Ad secundum argumentum . } quanuis detractor semper quod malum est obloquatur, susurro autem non id semper, sed quod malum alteri apparet, est nihilo minùs susurratio peior: quia peccatorum grauitas non attenditur ex illo materiali obiecto, sed ex fine & effectu qui peior est in susurrone. ¶ Ad tertium denique respondetur quòd{ Ad tertium argumentum . } qui detrahit homini proptereà censetur detrahere legi, quòd agit contra legem de dilectione proximi. Quapropter & susurro amicitiarum extinctor quia nocentiùs eandem dilectionis legem transgreditur, Deum peiùs offendit: qui, vt habetur. 1. Ioan. 3. dilectio est. quapropter Prouerb. 6. Sex inquit sunt quæ odit dominus, & septimum (quasi omnium pessimum) detestatur anima eius. Atque illud septimum ille est qui seminat inter fratres discordiam. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm derisio sit speciale peccatum à præcedentibus distinctum, atque adeò mortale. POST hæc & de derisione etiam videre superest, quale quantumq́ue peccatum sit. Et arguitur primò quòd non{ Primum argumentum. } differat à contumelia: nam subsannatio idem esse videtur quod derisio, eademq́ue in contumeliam concidere. idque & ex materia & ex illato nocumento comperitur. Nemo enim deridetur nisi de aliquo turpi, quod quidem si in faciem ei obiiciatur, contumelia est: si verò clanculum, est vel detractio vel subsannatio. Item nocumentum quod per derisionem infertur aut contra honorem est, & tunc est contumelia: aut contra famam, & tunc erit detractio: aut contra amicitiam, & tunc erit susurrus. ¶ Quòd autem derisio non sit peccatum{ Secundum argumentum quotentatur altera pars agitatæ quæstioniis. } mortale arguitur: quia cum derisio ludo fiat, ac sæpe inter amicos, non videtur esse charitati contraria. Adde quòd neque derisio quæ in iniuriam Dei vergit esse apparet mortalis. Nam quicunque in peccatum recidit à quo per Dei gratiam resurrexerat, irrisor est eius: etiam si peccatum illud sit veniale: secundùm illud Isidôri, Irrisor est &{ Isidorus. } non pœnitens qui adhuc agit quod pœnitet: & tamen non quicunque relapsus in veniale est veniale. Item & simulator irrisor Dei est: secundùm illud Gregorij, Per stru{ Gregorius. }ctionem significatur simulator, qui deridet equum & ascensorem, id est Deum: & tamen non quæcunque recidiuatio neque simulatio est peccatum mortale. ¶ In contrarium est quòd irrisio fit ludo: cætera verò seriò: & ideo peccatum hoc ab illis differt. Et Prouerbior. 3. legitur quòd Deus deridet illusores: deridere autem Dei est æternaliter punire: vt testatur illic Psaltes, Qui habitat in cœlis irridebit eos. vnde colligitur esse peccatum genere suo mortale. AD quæstionem tribus facilimis conclusionibus respondetur. Prima est. Reccatum{ Prima conclusio. Ratio conclusionis. } derisionis distinguitur à cæteris suprà nominatis. Probatur. Peccata quæ verbis committuntur, ex intentione, vt suprà dictum est, existimantur: ergo diuersa eorum intentio diuersas inter ipsa constituit species. Sicut autem contumeliator honori intendit derogare, & detractor famam diminuere, & susurrator amicitiam extinguere: ita irrisor erubescentiam & pudorem alteri offundere, qui quidem finis ab alijs discriminatur: ergo ab alijs specie secernitur. Differt prætereà, vt dicebamus, quòd cætera seriò: irrisio verò sub ludi forma scommata sua tegit: vnde & lusus dicitur. Quare irrisio frequentissimè in ironîa versatur: vt si deformem hominem pulchrum appelles: & infimè natum, ingenuum: & elinguem, disertum & elegantem. ¶ Ad sub{ Documentum. }sequentium autem conclusionum intellectum præmeditandum est quòd cùm irrisio non sit nisi de aliquo vitio, aut morali aut naturali, prudenter discernendum est an malum illud per se ingens sit & graue, an verò per se paruum: si enim per se magnum sit, non est secundùm naturam suam irrisionis materia: imò eius commemoratio vt seria improperatio natura sua reputatur. quare si in risum & iocum proferatur, hoc fit quia narratur vt paruum. Bifariàm ergo vitium aliquod ceu exile & pusillum risu & lusu profertur: videlicet vel tanquàm paruum & tenue secundùm se, aut respectu personæ quæ parui penditur. ¶ Sit er{ Secunda conclusio. }go secunda conclusio. Exponere peccatum alienum aut naturalem defectum irrisioni tanquàm paruum, secundùm se non est genere suo mortale, sed veniale, si aliquo inde modo alter pudefiat: nam res esse potest tam exigui momenti, vt nullum sit peccatum. Conclusio est per se{ Probatio. } manifesta. Quoniam omne peccatum ratione leuitatis materiæ fieri potest veniale. Dixerim autem genere suo: quoniam si quis vitium non adeò per se magnum alteri illudendo obijciat: sciens irrisionem illum grauissimè laturum, peccatum contra charitatem committit. Vt si honestissimo viro ac religioso quis in facie diceret absque arbitris fuisse puellæ loquutum, vnde ille ingenti rubore suffunderetur, profectò non euaderet à mortali culpa illæsus. ¶ Tertia{ Tertia conclusio. } conclusio. Si vitium quodpiam sub risu & ioco in faciem hominis expuatur tanquàm paruum, non quidem per se, quia magnum absolutè æstimatur: sed respectu personæ cui obijcitur, quæ pro vili habetur, & ideo pro nihilo ducitur talis eum vitij denotari, peccatum mortale est: idq́ue grauius quàm contumelia, tantoq́ue enormius quanto personæ quæ illuditur maior erat habenda reuerentia. Probantur sin{ Suadetur posita conclusio quo ad omnes sui partes. }gulæ partes: quoniam magnum vitium alteri in faciem obijcere peccatum est contumeliæ: quod, vt suprà diximus, culpam affert mortalem: quod autem per ironiam vel sub risus schemate proferatur, re vera culpam non minuit: imò eò auget quòd tali irrisione persona adeò denotatur vilis, vt non magni pendatur tale vitium illi impingere. Sicuti nihili æstimatur pueros stultosq́ue homines atque alios abiectæ sortis similium vitiorum nominibus denotare. Hoc enim rationem contemptus exauget: quare grauius est crimen quàm si seriò per contumeliam talia obijcerentur vitia. ¶ Hinc palàm fit tertium conclusionis membrum quod quantum persona illa maioris erat reuerentię digna, tanto eiusmodi irrisionis scommata grauioris sunt culpæ. Quocircà dum{ Primus gradus irrisionis. } in Deum eiusmodi irrisiones euomuntur, aut in fidem & religionem enormissima existunt blasphemiæ crimina. Vnde Isai. 37. Cui exprobrasti, & quem blasphemasti, & super quem exaltasti vocem tuam? Et subditur ad sanctum Israël. Post hanc secun{ Secundus gradus. }dum locum obtinet irrisio parentum. vnde Prouerbior. 30. Oculum qui subsannat patrem & despicit partum matris suæ effodiant eum corui de torrentibus, & comedant eum filij aquilæ. Deinde tertio loco habe{ Tertius. }tur derisio iustorum: nam cùm honor sit virtutis præmium, iusto subsannare est virtutibus ipsis & quadantenùs Deo iniuriam irrogare. Quin verò & hæc nonnunquàm ob insignem viri sanctitatem excedere illam potest quæ est in parentes. Et contra hos irrisores legitur Iob. 12. Deridetur iusti simplicitas. Quod quidem derisionis genus nocua est & pestifera: quippe qua homines à virtutum exercitio præ pudore retrahuntur. Vnde Gregorius, Qui in aliorum actibus exo{ Gregorius. }riri bona respiciunt, mox ea manu pestiferæ exprobrationis euellunt. ¶ Circa hanc{ Scrupulus. } tertiam conclusionem, nam de alijs nullum est dubium, scrupulum ingerit argumentum quòd cum contumelia contra honorem existat: derisio autem contra verecundiam, honor verò præstantius bonum sit verecundia: videtur contumelia grauius crimen quàm derisio. Respondetur nihilo mi{ Solutio. }nùs quòd vitiorum grauitas non inde semper sumitur vnde eorum species distinguuntur: secernitur enim derisio à contumelia ex fine diuerso, quę scilicet erubescentiam & pudorem efficit: grauitas tamen eius perpenditur ex maiori contemptu qui est in derisore quàm in contumelioso. Illa enim ratione diximus contumeliam peiorem esse detractione, licèt fama cui per detractionem officitur, pretiosius donum sit quàm honor. Adde quòd irrisio adiunctam semper habet contumeliam: quippe qua in pręsentia irrisi improperatur eius vitium, sed singulari modo. Quòd autem irrisio Dei, aut fidei, aut religionis, aut cuiuscunque virtutis sit nocentissima, inde patet, quòd multi aliâs probatæ virtutis, nempe qui alia vitiorum monstra debellârunt: quoniam à filijs huius sæculi hypocritæ nominantur, atque ideo quòd egregiè viuunt subsannantur, pudefiunt in publico egregijs virtutibus nauare operam. Cuius ideo familiam suam Christus admonitam prouidè curarauit. Primùm Matthæ. 5. vbi singularem beatitudinis gradum illis proposuit quibus homines ob id maldicerent, quòd mundum ludibrio haberent, & eius sapientiam stultitiam reputarent, & veluti stulti in mundanorum oculis viuerent. Et Matth. 10. Qui me confessus, inquit, fuerit coram hominibus, confitebor ego eum coram patre meo qui in cœlis est. Et apertiùs Lucæ. 9. Qui me erubuerit, & meos sermones, hunc filius hominis erubescet cùm venerit in maiestate sua, & patris, & sanctorum angelorum. AD primum igitur argumentum respondetur{ Ad primum argumentum . } quod subsannatio & irrisio licèt fine conueniant pudefaciendi, differunt tamen in modo: quia irrisio solo fit verbo, & cachinnis, & scommatibus potissimùm ironiæ: subsannatio verò gestibus alijs, vt detorto rugatóve naso: vt habet glos. super illud Psal. 2. Qui habitat in cœlis irridebit eos. Aut prolatis labijs, aliísve seu membrorum seu rerum figuris ostensis quibus vitium hominis subnotatur. Talis verò differentia speciem non variat: eò quòd gestus illi omnes verborum vice funguntur. Differt tamen vtrunque à contumelia sicuti erubescentia à dehonoratione. Est enim erubescentia, vti ait Damas. inhonorationis timor. ¶ Ad aliud eiusdem{ Ad aliud membrum eiusdem argumenti. } argumenti membrum respondetur, quod etsi irrisio non sit nisi de aliquo turpi, quare in materia cum contumelia & detractione conuenit: tamen effectu differt. Tria enim sunt{ Tria sunt quæ homo virtutum vsu apud alios promeretur. } quæ homo virtutum vsu apud homines commeretur: scilicet & honoris reuerentia, & fama apud alios, & apud seipsum bonæ conscientiæ gloria, secundùm illud. 2. ad Corin. 1. Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ: contumeliosus ergo & detractor turpia dicunt vt honori & famæ officiant: derisor autem & subsannator vt per erubescentiam & pudorem gloriam conscientiæ illi alteri adimat. ¶ Ac per hoc respon{ Ad tertium membrum. }detur ad tertium membrum. Nempe aliud esse detrimentum derisionis ab alijs: scilicet inquietatio ac turbatio tranquillitatis conscientiæ quæ magnum bonum est, secundùm illud Prouerb. 15. Secura mens quasi iuge conuiuium. Pabulum enim conscientiæ, nempe quo homo animam suam sagînat, cogitatio est virtutum, quibus Dei fauore in eius gratia perstat. ¶ Ad secundum argu{ Ad secundum argumentum principale. }mentum respondetur, quòd etsi ludus de se nihil importet charitati contrarium, respectu illius personæ cum qua lusus initur: potest nihilo minùs ratione materiæ charitati aduersari propter contemptum. ¶ Ad tertium respondetur, quòd neque qui in pec{ Ad tertium. }catum recidit etiam mortale, neque hypocrita officium simulans directè irrisor est Dei: quoniam potest vel ex infirmitate vel ex ignorantia relabi: sed interpretatiuè talis habetur: quia quandam irrisoris effigiem præ se fert dum quod in pœnitentia promisit non seruat. Adde quòd venialia iterare non est propriè recidere, cùm non sit à gratia Dei casus: sed est dispositio quædam ad casum. ¶ Ad{ Ad quartum. } quartum denique respondetur, quòd etsi derisio quatenùs ludum importat leuius quidpiam sonet quàm contumelia & detractio, nihilo minùs quia maiorem habet contemptum, inde fit grauior. # 12 QVAESTIO DVOdecima, de Maledictione. Sanct. Thomas. 2. 2. quæst. 76. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm cuipiam sit licitum alteri maledicere. POSTREMA iniuria quæ verbis infertur est maledictio: de qua primùm quęritur, vtrùm sit quoquo pacto licita. Ar{ Primum argumentum. Paulus. }guitur enim à parte negatiua. Apostolus nanque (in quo Christus, vt. 2. ad Corint. 13. ipse asserit, loquebatur) præcipit ad Roman. 7. dicens: Benedicite, & nolite maledicere. & vt habetur Daniêlis. 3. Omnes tenemur Deum benedicere. Ait enim, Benedicite filij hominum Domino. & tamen ex eodem ore, vt Iacob. Apostolus cap. 3. docet, non potest Dei benedictio & hominis maledictio procedere: ergo nulli licet alterum maledicere. ¶ Secundò arguitur ra{ Secundum. }tione. Nam qui maledicit, optare alteri increpareq́ue censetur malum. Quę quidem animi affectio cum charitate pugnat. Quin verò neque diabolus ipse malitia obstinatissimus licitum apparet vt maledicatur: quippe cùm Ecclesia. 20. legamus, Cùm maledicit impius diabolum, maledicit ipse{ Tertium. } animam suam. ¶ Tertiò denique arguitur. Si quempiam maledicere licet, hoc est quia malus est: tamen cùm aliena corda nobis non pateant, hac ratione non apparet licita maledictio. vnde super illud Numer. 23. Quomodò maledicam cui non maledixit Dominus? ait glos. Non potest esse iusta maledicendi causa, vbi peccantis ignoratur affectus. ¶ In contrarium autem existit maledictio illa Deuterono. 27. Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius. Et Eliseus, vt. 4. Reg. 2. legitur, maledixit pueris sibi illudentibus. QVanuis vsitatius sit multò, Maledicere alteri, quàm alterum: tamen inter morales philosophos vsus etiam obtinuit vt ad explicandum affectum quem quis in alium exhibet, maledicere, cum casu etiam accusandi copuletur. Ad quæstionem ergo trimembri{ Diuisio trimembris. } diuisione præmissa, trina conclusione respondetur. Est enim maledicere idem quod malum dicere: id quod trifariàm contingit. Vno scilicet modo sub forma enuntiationis, vitium alterius referendo: atque hoc quidem nihil ad præsentem quęstionem attinet: sed ad vitium detractionis, aut contumeliæ, aut aliorum quæ hactenùs explicata sunt. Secundo verò modo maledicere aliquid contingit per modum causæ aut effectricis aut motricis: qua scilicet alius quispiam ad agendum mouetur. Atque hoc idem primùm ac propriè Deo per excellentiam competit, qui solo verbo condidit vniuersa: secundùm illud Psal. Dixit, & facta sunt. Quapropter Deo benedicere idem est quod bonum impartiri: & maledicere idem quod malum inferre. Secundum autem Deum suo quoque gradu & ordine competit, etiam hominibus qui imperio suos mouent subditos ad aliquid exequendum, ad quem exprimendum affectum instituta sunt verba imperatiui modi. Tertio demum modo dicere expressio quædam est affectus id desiderantis quod verbo exprimitur: cui quidem affectui verbum inseruit optatiui modi. Et hic propriè modus vulgò appellatur maledictio aut benedictio: puta boni malíve imprecatio. Ex quo fit quod dicere his duobus postremis modis, velleque id, quod dicitur secundum bonitatem & malitiam se consequuntur: nempe vt qualis bonitas aut malitia latet in voluntate dicentis, talis depromatur in dicto. ¶ His ergo{ Prima conclusio. } præhabitis sit prima conclusio. Imperare vt alij malum fiat, optareque aut imprecari malum quatenùs malum illi est: nempe quasi illud proposito suo intendens peccatum est genere suo mortale. Conclusio manifesta est. Nam malum alteri vel exhibere vel optare charitati apertè repugnat. ¶ Secunda conclusio.{ Secunda. } Malum sic imperare, optare, aut imprecari vt rationem induit boni, licitum est & quandoque necessarium officium. Probatur. Nonnunquam{ Probatio. } malum peculiaris personæ vt medium concipitur ad assequutionem boni: nam licet malum per se non sit necessarium medium boni finis, ex malitia tamen hominum accidere potest vt sit conducens: tali ergo casu sicut voluntas eiusmodi finis bona est, ita & imperatio & imprecatio illius medij, licèt sit personæ incommodum. Quapropter tunc eiusmodi affectio non est per se propriè maledictio, sed accidentarie: quia tunc non per se malum intenditur, sed bonum, quemadmodum mors quam qui seipsum defendebat intulit. ¶ Tertia conclusio. Imperium huiusmodi{ Tertia conclusio. } & imprecatio mali bifariam potest rationem boni induere. Vno modo quia rationem habet iustitię quemadmodum Deus ac subinde humanus iudex licitè malefactorem maledicit, supplicio eum adiudicando: quemadmodum & sancta ipsa ecclesia dum anathemate rebelles percellit, iure & merito maledicit. Atque hac ratione & prophetæ sæpe maledicunt, malè peccatoribus imprecantes, diuinæ sese accommodantes voluntati: vt est illud, Confundantur superbi: quia iniustè iniquitatem fecerunt in me. ac totus Psal. 108. Constitue super eum peccatorem, & diabolus stet à dextris eius. & Psalm. 100. In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, vt disperirent de ciuitate domini omnes operantes iniquitatem. tametsi eiusmodi imprecationes nonnunquam vim habeant propheticarum pronuntiationum. Secundo modo contingit malum alteri imprecari sub ratione vtilis: qua vtique ratione licet ei imprecari qui moribus corruptus est ęgritudinem aliquam, aut aliam calamitatem, qua salubriter castigatus cautiùs resurgat. ¶ Circa has igitur conclusiones id ipsum recolendum est{ Documentum. } quod suprà de alijs verborum iniurijs adnotauimus: nempe ad iudicandum maledictionis culpam perpendendum esse animi propositum. Quapropter cùm parentes filijs maledicunt nullum intus habentes mali desiderium, nunquàm est peccatum mortale: quanuis consuetudo profectò pessima est & hominibus infimæ classis peculiaris. Neque ad correctionem quicquam conferens, præterquam quòd ipse maledicendi impetus sæpe iram in odium concitat atque animum mutat, vt quicquid malorum imprecantur, ferè illis optent. Ad hæc demum Diaboli appellatio qui illum cui maledicitur importet, vix à mortali peccato excusari potest. Est enim blasphemię genus & scandalum, sempiternam mortem alicui imprecari. Neque verò quod maledicentem post euomitam maledictionem dicti pœniteat indicium est non præcessisse consensum atque adeò culpam: sed duntaxat est signum impetum illum non tam ex habitu quàm ex passione emanasse. Leuiores autem maledictiones plurimùm sunt venialia peccata. Atqui vt articul. proximo de susurratione dicebamus, ex maledictionis obiecto peccatum ipsum speciem trahit. Qui enim imperat imprecatúrve homicidium, homicida reputatur: & qui imperat furtum, fur: non autem qui imprecatur vt ab alio quis suis spolietur nummis. ¶ Hoc autem adnotandum est discrimen inter maledictionem sub forma imperandi, atque alteram imprecatoriam. Qui enim imprecationis tenore alteri maledicit, si nullam habeat malam intentionem neque scandalum det, nullam committit culpam: qui verò vt malum fiat imperat, licèt nihil habeat sinistræ intentionis sed fictè id faciat, potest incautus causam damni dare: atque adeò tantum committere peccati quanta fuit cautelæ negligenti. Vt si quis famulis præcipiat vt nudis gladijs quenquam terrefaciant ex quo aliquid læsionis aut incommodi subsequatur. Sed quia scandali meminimus, illud maximè datur ratione personæ maledicentis: prælatus enim aut quæuis grauis persona vix sine scandalo potest male subditis precari. Quòd autem filij parentibus aut inferiores superioribus maledicant, id quidem neque per iocum licet. Esset enim non modò scandalum, sed contumeliæ genus: tanta est reuerentia quæ illis debetur. ¶ Contra tertiam demum conclusionem{ Argumentum contra tertiam conclusionem } existit argumentum quòd personę priuatæ non liceat optare alicui malum tanquam medium ad assequutionem boni: quoniam quod facere non licet, nemo videtur optare alteri posse: nemini autem priuatæ personæ licet illi qui corruptis est moribus damnum dare vt emendetur: ergo neque illud licet ei optare. Respondetur autem perempta{ Solutio. } priori præmissa. Nam quanuis mihi non liceat malum alteri inferre, quia non sum minister iustitiæ: licet tamen mihi optare vt Dei permissu penes quem summa potestas est aut publica authoritate malum ei obtingat, quo flagello resipiscat. Neque verò solùm ob spirituale bonum optare vitioso possumus temporale malum, verùm & ad cauendum aliud temporale peius. Enimuerò optare possumus dilapidatori suorum bonorum temporale aliquod incommodum, nè ludo ac lusibus illa decoquat. Quinetiam & mortem alicui optare possumus, licèt nobis constet viam perditionis ingressum ire, vt nostræ reipublicæ mala caueantur, paxq́ue & tranquillitas contingat. Potest enim quisque Turcæ mortem, & clades omnes imprecari, vt ab eius tyrannide liberemur. Quin verò & Christianis hostibus qui nos iniustè persequuntur, quando alia non patuisset via, licitum est idipsum optare. AD primum igitur argumentum respondetur{ Ad primum argumentum . } sacris illis testimonijs hoc solum conuinci, quod malum quatenus malum est nemini licet imprecari: ac perinde ad secundum responde{ Ad secundum argumentum . }tur quòd qui malum alteri bono fine & proposito imprecatur, non illi malum simpliciter optat, sed bonum. ¶ Ad tertium respondetur,{ Ad tertium argumentum . } quòd diabolum quantum ad eius naturam maledicere non licet: quippe quæ Dei figmentum est. Tametsi propter eius culpam id licitum sit, secundum illud Iob. 3. Maledicant ei qui maledicunt diei. Sensus autem citatæ authoritatis Eccles. 21. est quòd cùm impius diabolo propter eius culpam maledicit, seipsum simili ratione iudicat maledictione dignum. ¶ Ad illud autem postre{ Ad postremum argumentum . }mo argumento inductum respondetur, quòd ille Balaam meritò renuebat populo Israëlitico maledicere: quippe cui constabat eidem populo Deum benedicere. Secùs autem res habet de peccatoribus quorum culpas, licèt eorum corda non inspiciamus, externis signis atque documentis perpendimus: & ideo illis possumus in rem suam maledicere. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm creaturæ etiam irrationali maledicere liceat. SVperiori articulo quæ de maledictionibus quæ in hominem iactantur definitum est, alterum de irrationali creatura subiungitur. Arguitur enim{ Argumentum partis negatiuæ. } quòd non liceat illam maledicere. Maledictio nanque aut in pœnam licet, aut ad emendam culpæ: creatura autem irrationalis neque culpæ est capax, neque verò pœnæ: imò nihil in creatura irrationali est nisi natura quæ Dei opificium est, eiusq́ue instinctu appulsuque agitur: quare qui ei maledicit, in Deum respergit iniuriam. ¶ In contrarium est quod Dominus, vt Matthæ. 20. narratur, ficulneæ maledixit. Et Iob diei natali suo: vt eius habet historia cap. 3. AD quæstionem quatuor conclusionibus respondetur. Prima quæ cæterarum est{ Prima conclusio. } fundamentum. Benedictio ac maledictio per se propriè in solam potest conijci rationalem aut intellectualem creaturam. Probatur. Benedictio & maledictio in eam{ Probatio. } tantùm rem competit cui bonum ac malum ad fœlicitatem seu infœlicitatem pertinens contingere potest: id autem soli creaturæ spirituali aut homini congruit. Nam brutæ animantes quæ suarum actionum dominium non habent, vt libro. 4. quæst. 1. demonstrabamus: neque fœlicitatis capaces sunt propriè aut iustitiæ, neque infœlicitatis & iniuriæ. Consistit enim fœlicitas in assequutione vltimi finis quem creatura per suas actiones intendit: irrationales autem atque inanimæ creaturæ nec fines agnoscunt, neque illuc quippiam referunt, neque ideo ius propriè ad rem aliquam per se habent: sed quicquid sunt, hominis sunt. ¶ Maior autem dubi{ Obiectio. }tatio est de priore pręmissa. Nam etsi irrationalibus creaturis neque bonum neque malum accidat ad fœlicitatem pertinens suam, famescunt tamen, infirmantur, & moriuntur: quæ quidem mala possumus eis imprecari, atque adeò eis maledicere. Ad hoc verùm{ Solutio. } tamen respondetur, bona aut mala quæ per benedictionem aut maledictionem imprecamur, non esse illius generis quæ merè sunt naturalia, & generalia Dei concursu lignis ac saxis contingunt: sed quæ sub speciali prouidentia Dei ad humanam fœlicitatem referuntur: hoc enim imprecatio optatiui modi designat. ¶ Hinc ergo gradus fit ad conclu{ Secunda conclusio. }sionem secundam. Benedicere ac maledicere irrationales creaturas, contingit in ordine ad hominem propter quem creatæ sunt: ita vt earum maledictio aut benedictio in hominem ipsum refundatur. Probatio est quod{ Ratio conclusionis. } earum bonum & malum ad nostram fœlicitatem & infœlicitatem refertur. Tribus autem præcipuè modis relatio eiusmodi consideratur. Primo quidem per modum subuentionis, quatenus scilicet eorum seruitio adiumentoque vtimur. Et ideo qui agris sterilitatem imprecaretur, hominibus faceret iniuriam, quibus arua fructus ferunt: & qui armentis aut pecoribus optaret mortem, domino damnum illud optaret. Quare & in pœnam delictorum nostrorum sterilitates accidere solent, & iumentorum pestes. Atque hac ratione Dominus Genes. 3. maledixit, dum ait, Maledicta terra in opere tuo: vt scilicet sudore vultus sui victum quæritans pœnas suæ culpæ lueret. Et econuersò Deut. 28. eidem benedixit: vbi ait, Benedicta horrea tua. ac subinde maledixit dicens, Maledictum horreum tuum. Secundo modo irrationalis creatura homini per modum significationis inseruit. Qua ratione Dominus maledixit ficulneam, in significationem Iudaicæ sterilitatis. Tertio denique modo eadem irrationalis creatura ad nos per modum continentis refertur: vt tempus & locus. Atque hac ratione Iob maledixit diei natiuitatis suæ. Non quidem male hominibus precando, vt ille facit qui aëris inclementiam in frugum detrimentum desiderat. Peccaret enim tunc: cùm tamen Iob. 1. legatur quod in omnibus illis non peccauit. Et cap. 2. commonuit Deus Sathanam nè animam illius tangeret: sed maledixit illi diei propter amorem potiùs humani generis, ac potissimùm Dei. Nempè propter culpam originalem quam suî conceptione contraxit: & propter calamitates atque ærumnas inde humano generi succrescentes. Atque ad hunc modum reducitur maledictio Dauîdis. 2. Reg. 1. qua montibus Gelboë male precatus est: nempè vbi clades Saûlis & populi contigit. ¶ Tertia conclu{ Tertia conclusio. }sio. Maledicere autem rebus irrationalibus, imò & dæmonibus, vt suprà diximus, quatenus creaturæ Dei sunt, blasphemia est. ¶ Quarta demum: Maledicere eisdem secun{ Quarta conclusio. }dùm se consideratis, otiosum ac vanum est, ab subinde illicitum. Conclusio hæc ex prima manifestè colligitur. ¶ Ex his cordatissimus quisque elicere nouerit quousque liceat tempestates, æruginem, & locustam, aliaque id genus portenta maledicere. Absit enim tan{ Rusticorum portentosa superstitio. }ta sacrorum irrisio, quanta fieri inter aliquos rusticos fertur: nempè quòd locusta & bruchus patrono illis ac procuratore, vt fertur, consignatis, in iudicium euocantur, & contestata lite causa vtrinque agitur, ac demum anathematis censura exterminantur: quæ enim res maiori ludibrio digna contingere Christianis potest, quam cum eiusmodi portentis ac vermiculis & volucribus quę mero naturali instinctu aguntur seriò res agere? Quod ergo in{ Qua via occurrentibus calamitatibus obuiandum sit. } eiusmodi calamitatibus licet, id tantum est vt diuinum auxilium aduersus dæmones legitimis exorcismis imploremus, qui in vltionem delictorum nostrorum permitti diuinitùs solent eiusmodi incursionibus ac turbinibus nos infestare. Atque hac fortè ratione licet terminos benedicere. Quamuis hoc non sit adeò necessarium: sed satis est Deum pro fructuum prosperitate exorare. Benedicere autem campanas religionis habet prætertextum, sicut benedicuntur calices: quanquam in his non negauerim quin possit nonnunquàm superstitionis nonnihil commisceri. ¶ Argumentorum ergo solutiones per ea quæ dicta sunt liquent. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm maledictio, peccatum sit genere suo mortale, idemque detractione peius. POSTREMO quæritur de culpæ maledicentium grauita{ Primum argumentum. Augustinus. }te: videtur enim non esse genere suo mortalis: tum quòd August. in homil. de igne Purgatorij inter leues culpas & hanc commemorat: tum quòd malefacere peius est quàm maledicere: & tamen non quicunque malefaciens mortaliter delinquit. Quod autem econtrariò grauius sit peccatum quàm detractio, inde primùm apparet, quòd maledictio ge{ Argumen. 2. }nus quoddam blasphemiæ est, vt habetur in glossa super illud canonicæ Iudæ: Quòd cùm Michaêl Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blaspemiæ: blasphemia autem grauius peccatum est detractione. Adde quòd maledicens suo imperio causa est mali: qui autem detrahit, solùm id malum significat quod existit: peius autem est causam esse quàm signum. ¶ In contrarium autem vtriusque partis est, quòd nihil à regno excludit nisi mortale peccatum: à quo tamen maledictio excludit, secundùm illud. 1. ad Corinth. 6. Neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Quod autem non adæquet detractionis grauitatem ex eo constat quòd maledictio licita esse quandoque potest: detractio verò nunquam. AD quæstionem quatuor conclusionibus respondetur. Prima: maledictio secun{ Prima conclusio. }dùm genus suum peccatum mortale est. Loquimur enim in proposito de maledictione illa quæ fit intentione mali: nam quæ bono fit proposito non adducitur in quæstionem peccati. Probatur conclusio. Imperare malum{ Probatio conclusionis. } alteri infligendum, sicuti & illud cuipiam imprecari, aduersum est genere suo charitati: cuius ingenium est bona dilectis optare: occîdit ergo hoc vitium maledicentis animum. Quo fit vt tanto sit grauius quanto & personam chariùs amare tenemur: aut malum quod illi optamus, perniciosius est ac nocentius. Vnde Leui. 20. Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. ¶ Secunda conclusio. Potest nihi{ Secunda conclusio. }lo minùs contingere vt maledictio sit veniale peccatum, vel propter exilitatem mali quod imprecamur, vel propter defectum deliberationis: nempè vel quòd ex leui motu, vel lusu, vel fortè ex surreptione verbum ore labitur: verborum enim significatio, atque adeò culpa ex affectu potissimùm pensanda est. ¶ Ex his id quod articulo. 3. diximus, aper{ Corollarium }tius fit: nempè maledictionis peccatum multiplicis esse speciei. Est enim perinde de illo ac de odio censendum: vnde si maledictio in genere fiat, nullo in specie explicato malo, vt si quis dicat maledicaris à Deo: tunc committitur generale maledictionis delictum: si verò vt dicebamus, mortem fueris alteri ex animo imprecatus, homicidium mente commisisti. ¶ Tertia conclusio. Maledictio{ Tertia conclusio. } quæ simplex exprimit desiderium, genere suo minoris est culpæ quàm detractio. Probatur ex his quæ suprà dicta sunt. Pri{ Ratio conclusionis. }mùm enim detractor, sicuti & contumeliator, malum culpæ dispergit obijcitve aduersus alterum: qui autem simplex est maledictor, non optat alteri nisi malum pœnæ, puta mortem, aut varias calamitates, aut fortè culpam sub ratione pœnæ: culpa verò grauius malum est ac nocentius quàm pœna: est ergo hac ratione detractio, ac subinde reliqua verborum peccata maledictione grauiora. Secundò & id confirma{ Confirmatio. }tur ex proferendi modo. Detractio enim & contumelia ac derisio est enuntiatio assertioq́ue mali: simplex verò maledictio (nil enim modò de imperio loquimur) non est nisi solum desiderium: peior autem est enuntiatio & assertio quàm desiderium: nam desiderans non statim desiderio suo causa est mali, sicuti qui enuntiat causa est infamiæ: fit ergo vt detractio peior sit simplici maledictione. Attamen desiderium internum mali, malitia inficitur sui obiecti. Vnde Chrysosto. super Matthæ. Cùm dixeris ma{ Chrysost. }ledic ei, & domum euerte, & omnia perire fac: nihil ab homicîda differs. ¶ Quarta{ Quarta conclusio. } conclusio. Maledictio quæ per modum imperij fit, cùm rationem causæ habeat, potest esse detractione grauior: si modò ingentius nocumentum inferat, quàm sit famæ denigratio. Erit autem tunc leuior, dum leuius damnum per ipsam detur. Hæc autem audienda sunt secundùm id quod per se ad rationem horum vitiorum attinet: possunt nanque alia considerari accidentia, quibus prædicta vitia vel incrementum accipiant, vel decrementum. ¶ Vnus tamen scrupu{ Scrupulus. }lus reliquus fit circa tertiam conclusionem, qua dictum est simplicem maledictionem eò esse leuioris culpæ quàm detractionem quòd non est causa mali. Arguitur enim contrà. Maledictiones parentum in filios esse sæpe solent efficaces: nam hac ratione sunt extimescendæ. Deus enim nonnunquàm eiusmodi imprecationibus annuit: ac potissimùm sanctorum: vti de Helia legimus. 4. Reg. 1. quòd ob suam maledictionem ignis de cœlo cadens deuorauit vnum, ac subinde alterum quinquagenarium. Et de Eliseo, cap. 2. quòd cùm maledixisset pueris nomine Dei, egressi duo vrsi de saltu lacerauerunt quadragintaduos. Respondetur pri{ So lutio. }mò quòd dictum Diui Thomæ intelligitur de verbis exterioribus: illa enim non sunt perinde causa sicut verba detractionis per quam proditur secretum peccatum alterius. Secundò intelligitur de maledictione quæ fit mala intentione: illas enim Deus non eo modo exaudit quo iustas imprecationes parentum ac sanctorum. ¶ Ad pri{ Ad primum argumentum . }mum igitur argumentum iam responsum est. Et ad secundum respondetur, quòd glossa illa intelligitur de maledictione qua creatura maledicitur, quatenus creatura est Dei. Et ad postremum, quod concludit ma{ Ad vltimum argumentum . }ledictionem per modum imperij peiorem esse detractione. LIBRI E DECEM QVINTI, atque adeò Primi Tomi de Iustitia & Iure Fratris Dominici Soto, FINIS. # 2 # 6 TOMVS SECVNDVS. FRATRIS DOMINICI Soto Segouiensis, Theologi, ordinis Prædicatorum, Cæsareæ Maiestati à sacris confessionibus, Salmantini Professoris, De Iustitia & Iure LIBER SEXTVS. PROOEMIVM. EO denique destinati operis peruentum nobis est, cuius pręcipuè gratia de illo cœpimus cogitare. Hæc{ Materia consequentium librorum. } inquam vsurarum, contractuum, cambiorumque ac simoniarum sylua in animum potissimè nobis induxit, vt tantam operis molem aggrederemur. Videmus enim instantia tempora huiusmodi iniustitiæ auaritiæq́ue portentis vsque adeò scaturire, vt vix reliqua nobis fiet spes veritatem persuadendi. Nauabimus nos tamen pro captu nostro suffragante Dei numine operas nostras: cæterùm ipsius erit, pectora eorum, quorum interest, tangere, vt secundùm veritatem afficiantur ad mores, quorum nimirùm gratia, auctore. 2. Ethicorum Aristotele, tractatio omnis mo{ Aristo. }ralis philosophiæ instituitur. Quò ergo ad seriem dicendi identidem spectemus, in capite superioris libri sic tractationem iniustitiæ commutatiuæ partiti sumus, vt (quæ Aristoteles. 5. Ethicor. cap. 2. diuisio est) in eodem præcedenti libro de iniustitia diceremus, quæ ab inuoluntarijs violentisque acceptionibus proficiscitur: in hoc & subsequenti autem subinde alterum iniustitiæ membrum explicaremus, quæ in his pactis atque conuentis versatur quæ homines sua sponte faciunt. Hunc ergo Sextum librum de vsuris & contractibus peculiariter expendimus, quæ sub titulo de Iustitia & iure, insignem habet locum. Et quidem sanctus Thomas duas duntaxat de hac re disputauit capitales quæstiones: vnam scilicet de emptione, atque alteram de vsura: in quibus tota contractuum materia virtute continetur. Enimuerò (quod ceu basis to{ Fundamentum }tius tractatus prænotandum est) omnis iniustitia cuiuscunque contractus ad alterum duorum capitum reducitur. Aut enim pretium de re exigitur, quæ nullius est pretio ciuili digna: & hoc in temporalibus reducitur ad vsuram: & in spiritualibus ad simoniam. Aut res pretio æstimabilis iniusto, per excessum traditur, per defectúmve recipitur, & hoc reducitur ad iniustitiam venditionis & emptionis. At verò quia prædictas duntaxat quæstiones duas, easdemque breuissimas tractare constituit, illam de emptione alteri de vsura ordine prætulit: eò quòd emptio dignior videtur contractus. Nobis autem qui de omni emptionisspecie cæterorumq́ue contractuum natura patentiorem locupletioremq́ue tractatum instituimus, operæpretium est ordinem alterum sequi. Nam cùm tota contractuum iniustitia ad vsuræ figuram exigenda sit & perpendenda, necessum fuit eius naturam in capite statim enucleare, nè filum posteà contractuum quæstio hæc nobis interrumperet. Neque prætereà ratio huius ordinis bona deest: vtpote quòd à maiori iniquitate exordium sumat. Iniquius enim est pretium inde quærere, vnde nullum debetur, quàm vnde iustum debetur, iniustum extorquere. # 1 QVAESTIO PRIma, De vsura. Sanct. Thom. 2. 2. q. 78. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm vsuraria mutuatio genere suo sit peccatum mortale. AD rem ergo vt descendamus, quæritur primò an vsuraria mutuatio peccatum sit genere suo mortale. Et arguitur à parte negatiua. Primùm exemplo Christi qui nostrorum{ Primum argumentum. } est morum norma. Ipse enim Lucæ. 19. seipsum affirmat vsuras exigere. ¶ Secundò{ Secundum. } & lex diuina priscis patribus data, quam ideo Dauid Psalm. 18. immaculatam appellat, quod prohibebat peccata, permittebat nihilo minùs vsuras. Legimus enim Deuter. 23. Non fœnerabis fratri tuo ad vsuram, sed alieno. Quin verò & eo. lib. cap. 28. id ceu præmium illis mortalibus proponebat. Fœnerabis gentibus multis, & ipse à nullo fœnus accipies: ergo fœnerari ad vsuram licitum est. ¶ Ter{ Tertium. }tiò & leges humanæ quibus iustitia inter homines constituitur vsuras permittunt: vt patet totis titulis de vsur. ff. &. C. ergo illæ sunt licitæ. ¶ In contrarium est præceptum Exo. 22. Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non vrgebis eum quasi exactor: neque vsuris opprimes. Et Dauid inter eos qui habitaturi sunt in tabernaculo Dei connumerat illum qui pecuniam suam non dedit ad vsuram. IN capite statim quæstionis de nomine vsuræ, vt moris nobis est, hoc prænotemus, quòd Latinis non dicitur quasi vsus æris, vt illi autumant qui syllabarum collisionem superstitiosè rimantur: sed si primæuam eius significationem{ Multiplex vsuræ acceptio. Cicero. } spectes, idem est prorsus quod vsus. Vnde Cicero aduersus Verrem: Cur piratis lucis vsuram tam diuturnam dedisti? lucis ergo vsura idem est quod lucis vsus, puta vita. Mox idem nomen ad id descendit significandum quod ex vsu cuiusque rei tanquàm eius fructus accrescit. Idem lib. de Senect. Terra nunquàm{ Cicero. } sine vsura reddit quod accepit: vbi fructus appellatur vsura seminis. Et Tusc. quæst. li.{ Cic. } 1. Natura dedit vsuram vitæ sicut pecuniæ, nulla præstituta die. Dicitur ergo ab vsu vsura, sicuti à fœtu fœtura, & à cultu cultura. Quapropter secundùm has significationes non est nomen vitij. Verùm tamen inde tertiò more & vsu accommodatum est ad significandum id peculiariter quod ex vsu pecuniæ aut rei cuiusque vsu consumptibilis sorti excrescit. Et ratio forsan accommodationis huius est vt nomine ipso, rei peruersitas per antithesin denotaretur. Nempe quòd cùm talium rerum vsus, quippe qui re ipsa absumitur, sterilis per se sit, veluti fructuosus æstimetur. Quocircà vsura secundum hoc significatum, ceu nomen delicti vsurpatur. Appellatur deinde & vsura, vt. 1. Poli. cap. 7. autor est Arist. fœnus. Et est allusio ad Græcam ety{ Aristot. }mologiam. Quod enim nos vsuram, Græci τόκον appellant: ἀπὸ τοι τίκτω, quod est pario. Sicut enim animalia proles sibi similes pariunt, sic & pecunia pecuniam. Quare maximè, inquit Philosophus, contra naturam est hic acquirendi modus. Haud enim nummus veluti terra, aut pecus, fœcundus est, vt pariat. Dicitur ergo Latinè fœnus, quasi fœtus. Quamuis inter iuris do{ Quid intersit inter vsuram ac fœnus }ctores tantum discriminis intersit, vt nomen vsurę latiùs pateat, & vt dialecticè dicamus, superius sit quam fœnus. Nempe quod fœnus duntaxat pro vsura strictè sumpta vsupetur: nimirum pro eo quod ex solo mutuo iniustè accrescit. Vsura autem accipiatur extensius pro quocumque augmento ex quocumque contractu: etiam dum licitum sit. Vt si quid credita pecunia vendidisti: & quia debitor in mora fuit, aliquid tibi ratione lucri cessantis auctum est, accessio illa vsuraria quidem est, non autem fœnebris. Sic enim habet iurisconsultus. l. cum quidam. §. si pupillo. ff. de vsuris. Vsuræ non propter lucrum petentium, (illę scilicet qui legitimæ sunt) sed propter moram non soluentium infliguntur. Item dum quis de hæreditate vel re aliqua etiam de pecunia litigat, si vincit, addicitur ei cum sorte quicquid vsu excreuerit: idque vsura nuncupatur. Sed tamen vbi de hac re quæstio non habetur, promiscuus est vsus fœnoris & vsurę. Nos ergo vt communis vsus non solùm Theologorum habet, verùm & reipublicæ, dumtaxat accipimus nomen pro illicita vsura mutui. Adeò vt vbi quidpiam vel in pœnam vel ratione moræ vel aliter iustè soluitur, non existimetur vsurarius contractus. Quod autem nos vsuram, Græciq́ue partum, id quidem Hebræi morsum nuncupant. Vnde Deuteron. 23. vbi nos legimus, Non fœnerabis fratri tuo: Hebræi habent, Non morsum inferes fratri tuo: seu, Non fœnore mordebis fratrem tuum. Etenim ceu dentibus canis cadaueris viscera, sic fœnerator debitoris suis substantiam diuellit. Quô vtique Chryso{ Chrysosto. }sto. allusit super illud Mat. 5. (vt nos illic adnotauimus) & volenti mutuare, &c. Similis est, inquit, pecunia vsurarij morsui Aspidis. Percussus enim ab Aspide quasi delectatus abit in somnum, & per suauitatem soporis moritur: quia tunc venenum latenter per omnia membra decurrit. Sic enim qui sub vsura accipit, sub tempore quasi beneficium sentit: sed vsura per omnes suas facultates decurrit, & totum conuertit in debitum. Hæc Diuus ille. Igitur si hæc meditatè considerasti,{ Vsura in mutuo solummodo contractu rebusque vsu consumptibilibus locum habet. } vsura non more accidit nisi in solo mutuationis contractu, atque in alijs quibus mutui ratio inest. Et cùm mutuatio non habeat locum nisi in rebus vsu consumptibilibus, in his duntaxat versatur vsura. Exemplum, Vendidi tibi expectato pretio rem meam: & vt te expectem auctarium posco: quia contractus hic perinde habet ac si idem pretium statim à te mihi solutum tibi in tempus mutuassem, vsurarius est. ¶ Imò verò hæc regula, fallentiæ nescia, in capite istorum contractuum{ Regula. } præfigenda est, quòd ad perpendendum de vno quolibet contractu an vsurarius sit, explorandum est, an aliquam secum complicet rationem mutui, pro quo pretium redditur. Tunc enim in vniuersum vsurarius est: alioquin, minimè. Et ideo in titul. quæstionis pro eodem duximus, contractus seu actio vsuraria: & mutuatio vsuraria. ¶ Incassum autem hauritur labor, quo nonnulli insudant, definitionem vsuræ perscrutantes: &, nisi ego fallor, nunquam absolutam inuenientes. Accipitur enim dupliciter. Vno quidem modo pro{ Vsura dupliciter. } actione, hoc est, pro mutuatione cum pacto quidpiam vltra sortem recipiendi. Sic enim videtur in conci. Agathem. vsurpari. 14. q. 3. cano. vsura. vbi habetur, Vsura est vbi amplius requiritur quam quod datur. Alio modo accipitur pro pretio quod vsus ęstimatione sorti accrescit. Quod eadem di. c. plerique. ait his verbis Amb. Quodcunque accedit sorti, vsura est. Et hoc certè est natiuum nominis significatum. Nam conuentionalis actio potiùs dicitur vsuraria mutuatio, atque vsuræ peccatum, quam vsura: sicuti tonsura est quæ ex tonsione restat. Itaque vsura obiectum peccati est. Quapropter mutuator dicitur ad vsuras mutuare, vsurasque recipere: mutuatarius verò mutuum ad vsuras recipere, & vsuras soluere. ¶ Est ergo vsura (si exactam compendiosamque, vt esse debet, definitionem cupis) vsus pretium mutuatæ rei. Per{ Definitio vsuræ. } hoc enim quòd dicitur, pretium vsus, secluditur contractus emptionis, vbi non pro vsu tantùm, sed pro re ipsa penditur pretium. Per id autem quòd dicitur, mutuatæ rei, se mouentur à definitione contractus empytheusis, & locationis, quibus res non mutuatur. Rursus nomen pretij, præcurrens pactum designat in mutuatione, vel saltem quod receptio fiat ratione mutui. Ob idque hoc selectiùs posui, quam lucrum. Compingimus enim definitionem hanc vsuræ strictè pro maledicto fœnore. Et ideo vbi quid iustè seu ratione lucri cessantis, seu damni emergentis, seu in pœnam accrescit sorti, est quidem extento nomine vsura: haud tamen vsuræ peccatum, de quo hîc agimus: quia illud, licèt sit lucrum, non tamen est pretium: sanè cùm non pullulet ex conuentione mutui. Neque verò si quid mutuatarius honestatis gratia redonet mutuanti, est vsura: quia vbi non subest pactum, nullum est pretium. Item si pecuniam vel auream, vel argenteam (vti ait S. Thom. in solutione sexti:) ad alium vsum, qui sibi est accidentarius: puta ad ostentationem vel ad ornatus commodes, indeque pretium suscipias, vsura non est: quia pretium non obuenit ex mutuo, cùm illic non transferatur dominium, sed ex locatione pecuniæ. Eodem modo excluditur à ratione vsuræ contractus societatis, vbi qui ponit sortem, quia non tradit dominium, non mutuat. Prætereà si id quod recipis aliâs tibi debitum erat, etiam si ex conuentione mutui id recipias, nempe dum debitorituo mutuas vt debitum soluat, non est vsura: quia non est pretium vsus rei mutuatæ, sed recuperatio rei tuæ. ¶ Sors autem{ Quidsors. } in præsentiarum dicitur substantia ipsa mutuata, quæ scilicet te contingit, & lex tibi tribuit. Et arbitror ex contractu societatis pertractum esse nomen ad omnes generales. Illic enim quisque suam sortem, id est portionem in aceruum mittit: vnde omnes dicuntur consortes, id est suas vna participantes sortes. Græcè dicitur, ἀρχαῖον, hoc est principale: & κεφάλαιον, hoc est capitale: quae etiam nomina Latinis in vsu sunt. ¶ Ex hac definitione{ Discrimen inter vsuram mentalem & externam. } clara colligitur distinctionis ratio inter vsuram externam & mentalem. Differunt enim non solùm tanquam actus interior & exterior eiusdem obiecti, verùm quòd externa dicit pactum tacitum vel expressum: mentalis autem (quod meditatè considerandum est) absque vllo intercurrente pacto commititur. Statue ergo ante oculos tria hæc, mutuum, pretium seu lucrum, & pactum. Vbicunque interuenerit pactum, est vsura in opere, puta exterior: alioqui minimè. Atqui ad pactum expressum in foro Dei neque scriptura requiritur, neque testes: sed etiam dum absque arbitris explicastuam voluntatem, scilicet mutuo tibi vt tantum vltra sortem mihi persoluas, est expressum pactum. Si autem non sic in forma, sed nutibus tuam insinuas voluntatem, censetur tacitum pactum. Vt si dicas: Ecce mutuo tibi: tu autem scis vsum: ego non habeo vnde viuam. Soles esse gratus alijs: vel quid simile. Etenim licèt non sit pactum ciuile vt mutuatarium possis compellere, est tamen obligatio: & ideo vsura exterior. Vsuram autem mentalem sola spes cum intentione constituere sufficit absque vlla pactione. Vt si mihi mutuas sperans intendensq́ue ratione mutui me tibi aliquid exhibiturum, vsura mentalis est: veluti intentio occidendi hominem, homicidium: quia obiectum, scilicet recipere ratione mutui, est obiectum vsuræ. Non ergo fallaris sic exteriorem interioremq́ue vsuram discriminans, quod illa requirat expressum pactum, hæc verò tacitum: nam etiam tacita pactio vsuram facit exteriorem. Sed quando dico spes intelligitur dum illa est mutuandi causa & intentio, vt non mutuasses, nisi vt ratione mutui quidpiam tibi lucri accederet. Nam dum ex beneuolentia mihi mutuas, esto inde suboriatur tibi repensionis spes quam gratuitò ratione amicitiæ facturus tibi sum, nulla subinde nascitur mentalis vsura: quia nec illa ratione accipere, vsura est realis. Sed de his artic. proximo redibit sermo. HIs de nomine vsuræ præiactis ad quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prima. Vsuraria mutuatio, hoc{ Prima conclusio. } est pretium vsus mutuatæ rei ex pacto suscipere, peccatum est genere suo mortale, iustitiæ comutatiuæ contrarium. Et quidem conclusio nulli non est in confesso: sed tamen quo iure fundamentum habeat, nonnulla est controuersia. Sunt enim (quod An{ Aliquorum sententia. Ancharanus }charano tribuitur in quadam sua disputata quæstione) qui negant iure naturæ prohibitam esse vsuram: sed aiunt iuri duntaxat diuino aduersari. Et ideo fortè idem autor tenuit, quod tractare de vsuris non pertineat ad Theologos, sed ad Iurisconsultos: quia cernebat perpendere naturæ ius, Theologorum esse munus. At negari non potest quin sit de iure diuino, cuius theologi interpretes sunt. Respondere ergo de iure exteriori deq́ue fœneratorum pœnis decernere, relinquitur Iurisperitis: vsurarum autem naturam de suis principijs enucleare Theologorum est. ¶ A diuerticulo autem vt reuertamur, opinio hæc quòd vsura non sit iuri naturali contraria, non solùm planè falsa est, verùm etiam periculo subdit conclusionis veritatem, qua asseritur vsuram esse peccatum. Si ius inquam naturale semoueas, tenuissimum{ Prima ratio in proximam sententiam. } conclusionis stabilimentum relinquis. Etenim licèt antiqua lege multis locis vituperata infamataque vsura sit, tamen cùm etiam illic Iudæis permissa fuerit, quam exercerent cum gentibus, aliunde debent illa præcepta irroborari: nè suspicio oriatur aliquo pacto esse licitam & iustam. Præ{ Secunda. }tereà (quod rem vehementer vrget) tota illa lex, vt ad Hæbræos. 7. docet Paulus, impleta per Christum est, ac subinde abrogata. Quapropter nullum eius prorsus præceptum vim vllam in lege gratiæ retinet, nisi quæ vel sunt de iure naturæ, vel præcepta sunt rursus à Christo. Hoc enim sensu, vt dicere sæpe consueuimus, intelligendum est, moralia præcepta permansisse, videlicet quia vigore iuris naturę sustentata sunt, ac perinde in euangelio confirmata. Igitur qui negauerit crimen hoc, esse contra ius naturæ, præcepta de hac re veteris legis eneruat. ¶ Locus autem euangelij Luc. 6. Mutuum{ Tertia. } dantes, nihil indisperantes: ad hoc ipsum propositum adduci consuetissimum, profectò non illam habet energiam, quæ vulgò æstimatur. Quam ob rem D. Tho. sacrorum sensuum oculatissimus perspector, non modò non vsus est illo loco ad asserendam conclusionem, verùm ex illo quartum argumentum contra eandem obiecit. Agnouit enim non esse prohibitionem vsuræ, sed consilium mutuandi sine spe humanæ compensationis. Et ideo argumentatus est quod cùm mutuare nihil inde sperando, consilium pręcisè sit Christi, non sit præceptum, nihil ex mutuo recipere. Tametsi insolutum non reliquerit argumentum. Et re vera euangelium est patentissimum. Commendat enim illic Christus dilectionem quam non solùm amicis, verùm & inimicis debemus. Admonetque subinde nè ob fauorem humanum & gratiam quam homines rependunt, charitatis beneficia præstemus: sed solùm diuinam intuentes mercedem. Et ideo ait si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quę vobis est gratia? Siquidem & peccatores hoc faciunt. Et si mutuum dederitis his à quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? Nam & peccatores peccatoribus fœnerantur, vt recipiant æqualia. si loqueretur de vsura, non dixisset æqualia: quia non est in more vt fœnebre lucrum sit sorti æquale: sed dixit æqualia, hoc est, paria bona, gratuitò refusa. Idem ergo est quod subdit: Verumtamen diligite inimicos vestros, benefacite & mutuum date, nihil inde sperantes: id est nullam ab hominibus gratiam, sed à Deo. Quare subdit: Et erit merces vestra multa, & eritis filij altissimi. Quare inepta glossa est, quòd prius membrum sit consilium, posterius verò præceptum. Neque sanctus Thom. in prima solutione illius quarti argumenti, dum dixit quòd mutuum dare est consilium, & inde lucrum non petere, est præceptum: voluit illum sensum secundi membri extare in euangelio: sed quòd est lex iustitiæ, non expectare lucrum. Quare sensum legitimum statim subdit, scilicet quòd illic non fit mentio de spe vsurarij lucri, sed de quacunque quę in homine ponitur. Nulla enim illic edicitur prohibitio iniustitiæ vsurarum, sed commendatio fit misericordiæ mutui, quæ propter solum Deum est erga proximos declaranda. ¶ Sed rogas, quomodò ergo ait Alexander{ Obiectio prima. } Tertius in conci. Late. cap. super eo. de vsur. quod vsurarium crimen vtriusque testamenti pagina detestatur. Respondetur quod in veteri pla{ Dilutio. }na sunt testimonia, in nouo verò illud abundè interdictum Decalogi, Non furtum facies: illam prohibet. Ais verò rursus, Vrbanus ter{ Obiectio secunda. Vrbanus. 3. }tius cap. consuluit. eo. tit. citat eundem locum, Date mutuum, nihil inde sperantes. ad confirmandam vsurarum prohibitionem. Respondetur quod Papa non, vbicunque citat testimo{ Responsio. }nia sacræ paginę in aliquo sensu, intendit canonizare eundem sensum tanquam de fide: sed citat quandoque illud secundùm Doctorum opinionem. Prætereà illa euangelica sententia subministrat vim argumento per locum à maiori. Nempe quod si Christus consuluit vt neque gratuitum donum speremus ab hominibus, quod licitè possunt rependere, à fortiori consequitur neque expectandum esse pretium vsus, quod iustitia vetat. ¶ Deducitur ergo{ Ratio conclusionis. } conclusio ex visceribus naturalis iuris hoc pacto. Rerum duæ sunt differentiæ. Quædam scilicet quarum vsus est ipsarum rerum consumptio: vt cibus & potus. Qua vtique ratione in his non habet seorsum computari vsus à re ipsa. Et est notandum verbum sancti Thomæ ad repellendam quorundum argutiam. Arguunt siquidem in contrarium. Cùm vsus rei sit actio seu passio eius, res autem substantia, natura differunt, sicut res duorum prædicamentorum. His autem respondetur quod S. Thom. nil de distinctione meminit quantum ad rerum naturas. Et ideo cautus non dixit, vsus non differt à re: sed, non est seorsum computandus, scilicet pretio distincto, quantum ad humanum vsum. Et hæc est causa quare istarum rerum per mutuum transfertur dominium. Nam si illud non transferas, nullum concedis vsum proprium panis, qui est edi. Atqui hac de causa, vt habetur Institut. de vsufruct. §. constituitur. &. ff. de vsufructu earum rer. quæ vsu consum. l. 2. quando legatur vsusfructus talium rerum, legatur & ipsarum dominium. Nisi quòd legatarius tenetur cautionem præstare, pòst restituendi: vt sit quædam effigies mutui. Aliæ verò sunt res quarum vsus ab ipsis distinguitur: vt sunt fundus, domus, equus, vestis, &c. Possumus enim illis vti salua earum substantia. Quanuis vestis longo vsu atteratur: quia suapte natura est consumptibilis, sicuti mista vniuersa. Et ideo talium rerum potest locari vsus retento dominio. Et vice versa transferri dominium retento vsu. Res ergo prioris ordinis sunt quæ mutuo dantur, atque ideo inde elicitur conclusionis ratio sub hac forma. Siue eadem res bis vendatur, siue id vendatur quod per se nullius est pretij, vtroque modo contra naturalem rationem iustitiæ commutatiuæ delinquitur: transferre autem dominium huiusmodi rerum sic vt rei pretio alterum pro eius vsu accumuletur, vel est bis vendere idem corpus: vel vsum, qui præter rem nullius est pretij, vendere nouo pretio: ergo vsuraria mutuatio est peccatum contra naturam. In numero autem talium rerum potissimùm censetur pecunia: quippe quæ vt. 5. Eticho. author est Aristo. ad vsum{ Aristot. } permutandi res fuit inuenta. Et per hoc soluitur argumentum quod fieri hoc pacto consueuit. Mutuator pro illo beneficio dignus est cui mutuatarius par referat: ergo potest illud in pactum ducere. Enimuerò pro beneficio mutuandi (vt ait S. Thom. in solutione quinti argumenti) de iustitia quidem non mihi plus debetur quam ego do: centum verò aurei quos tibi mutuo nil amplius valent quam centum. Quare si amplius exigo, rem quodammodo vendo plus iusto. Quandoquidem vsus rei non valet nisi quantum res ipsa, quæ vsu consumitur. Ex honestate autem debes mihi beneficium, sed tamen gratis. Et ideo obligare te si illud est æstimabile pecunia, iniustitia est. Quòd si instantius vrgeas: Scienti, & volenti non fit iniuria: mutuatarius sua sponte se vult obligare: nullam ergo præfert effigiem furti, aut rapinæ. Respondet ad septimum sanct. Thom. quòd mutuatarius non sua sponte, sed necessitate compulsus se nexu illo implicat: sicut si necessitate etiam compulsus cogeretur rem plus iusto emere. Sed quid si non ob necessitatem, sed propter voluptatem quis mutuum petat: respondetur quòd necessitas intelligenda est hoc modo, quòd quomodocunque mutuum petatur non possit obtineri nisi soluatur vsura. ¶ Ex hac conclusione fit vsurariam nequitiam, vti suprà diximus, præcepto illo Decalogi esse prohibitam: Non furtum facies. Vnde Ambrosius 14. q. 4. Si quis, inquit, vsuram accipit, rapinam facit: vita non viuet. Quin verò Augustinus canone proximo, Quid dicam. cum homicidio confert. Ait enim an crudelior est qui subtrahit aliquid vel eripit diuiti, quàm qui trucîdat pauperem fœnore? Nam inopi substantiam corrodere, trucidare est. Et in fine. 2. lib. officio. introducit Catonem{ Cicero. } Cicero, qui interrogatus quid esset fœnerari, respondit hominem occidere. Testimonia ergo veteris legis frequentissima: vtpote Exod. 22. Leuit. 25. Deuteronom. 23. Ezechi. 18. & Psalmorum alia, quibus pestis hæc atque humanæ societatis exitium, identidem condemnatur, iuris huius naturalis explicatoria sunt. Vsque adeò vt vbi regius Psaltes beneficia quæ nobis Messias præstiturus erat, exaggerare constituit, vnâ composuit vsuras & iniquitates, à quibus nos esset liberaturus. Ex vsuris enim, inquit, & iniquitate redimet animas eorum. ¶ Quòd si demum addubites quo gradu certum sit vsurariam mutuationem esse peccatum: Respondetur, esse catholicam fidem: cuius perinde contraria negatio, hæresis esset: vtpote Clemen. vnica, de vsuris. condemnata. ¶ Secunda conclusio quæ prio{ Secunda conclusio. }ris appendix est. Vsurarum lucrum obnoxium est restitutioni, etiam si non petatur: quippe cuius dominium minimè fœnerator acquirit. REstat ergo tria argumenta, in capite quæstionis obiecta, dissoluere: nam reliqua quatuor S. Tho. iam in superioribus soluta sunt. Atqui in primo nihil ambiguitatis est.{ Ad primum argumentum . } Transtulit enim Christus nomen vsuræ à sæcularibus ad spiritualia. Et ideo metaphorica est vsurpatio. Est quippe similitudinis plurimum, sed dissimilitudis multum. Mutuat namque nobis Deus spiritualia charismata eò quod gratis ac sine vllo nostro pretio donat: vult tum vt nostro vsu officijsque, vel vti semina in nobis iacta per eius fauorem cœlestemque rorem colamus, multiplicatosque fructus, terræ more, feramus. Et quia hoc in gloriam eius cedit, appellat suas vsuras: vtilitas tamen præmiorumque cumulus nobis accrescit, quasi nostra nos fœnora faciamus. Interstat autem hoc discriminis, quòd pecunia temporalis vsu consumitur: & inde fit vitiosa vsura: dona verò spiritualia vsu crescunt: ob idque eorum vsura commendatur apud Deum. ¶ In{ Ad secundum argumentum . } secundo argumento illius difficultatis expetitur solutio, vtrùm in veteri lege eatenùs fuerit vsura permissa, vt culpa vacauerit apud Deum: an verò præcisè quantum ad forum humanum permitteretur impunè. Nam S. Thomas quæstio. 78. articu. 1. Et Alexander{ S. Thomas. Alexan. HAlen. } de Hales. 3. part. quæstio. 36. membr. 4. Et reliqui huius notæ autores posteriorem hanc sententiam tenent. Conradus verò quæst. 24.{ Conradus. } licet ambas, vti probabiles referat, priorem tamen alteri præfert. Et iuniorum quidam illum sequuntur. Porrò autem non modò opi{ Vsura nunquam fuit licita. }nio sancti Thomæ certissima est, & ideo suo iure & merito communi consensu Doctorum recepta, verùm altera ęgerrimè est sustentabilis. ¶ Et primò suus loquendi modus, quo aiunt Deum dispensasse cum illis, falsus ineptusq́ue est. Enimuerò vitium vsuræ (vt nuperrimè ostendebamus) contra præceptum naturale est: quod scilicet vetat pretium de re illa suscipere, quæ nullius est per se valoris, qualis est pecuniæ vsus seorsum à pecunia considerati: præcepta verò naturalia neque à Deo ipso dispensabilia sunt, vt lib. 2. q. 3. demonstratum reliquimus. Id enim quod natura vetat tam intrinsecè malum est, quàm est homini esse rationalem. Cuius vtique contrarium non est factibile. Et eâdem ratione neque quod natura vetat, licêre potest. Et qui contrarium dicunt, ideo id autumant, quòd ignorant, vel quid sit præceptum naturale, vel quid sit dispensare. Igitur qui partem illam sustentare contendunt, non debent illam appellare dispensationem. Et Conra. omnium minimè, qui tam instructa argumentorum phalange probat, vsuram esse contra ius naturæ. ¶ At quò res pateat, recolere opùs est, vsuram non laxa licentia, sed certo modo fuisse illi genti permissam, vt scilicet non fœnerarentur proximis suis, sed alienigenis. Sic enim habetur Deut. 23. Non fœnerabis fratri tuo ad vsuram, neque fruges, neque quamlibet aliam rem: sed alieno. Fratri autem tuo absque vsura id quo indiget commodabis. Frater autem dicebatur ille qui erat de populo: vt patet Exod. 22. Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non vrgebis eum quasi exactor, neque vsuris opprimes. Aiunt ergo{ Quorundam assertio. } isti quod quia Deus concesserat Iudęis terram gentilium, permisit subinde eis vsuras ab eisdem accipere tanquam ab hostibus, quorum bona in ius suum venerant. Sicuti posset, inquiunt, Cęsar suo concedere exercitui vt sub vsurarum effigie hostes expolient. Et adducunt textum Ambrosij{ Ambrosius. } 14. q. 4. can. Ab illo. vbi ait, Ab illo exige vsuram, cui meritò nocere desideras. Cui iure inferuntur arma, huic legitimè auferuntur vsuræ. Sed in primis licèt hoc illis largiremur, illa nullatenus fuisset dispensatio, sed donatio Dei,{ Deus non dispensauit in vsuris. } quod vniuersalis est omnium rerum dominus. Quemadmodum quando donauit eis Aegyptiorum vasa, non dispensauit in furto, sed vel tanquam dominus eis tradidit: vel quod probabilius est, tanquam iudex eis adiudicauit, soluens eis laborum operumque mercedem quibus Pharaôni seruierant: veluti dum ego amico rem meam dono, neutiquam dispenso in furto. Neque verò rex dispensat quando per legem pręscriptionis transfert dominium. Dispensare namque in vsura esset quod pro vsu pecuniæ quis licitè perciperet pretium, non illo vltrò donante, qui donare potest. ¶ At verò lite super nomine{ Reprobatur altera assertio Conrad. Primum argumentum. } prętermissa, neque credendus Deus est illas alienigenarum vsuras sic Iudæis concessisse, vt earum constitueret eos dominos. Primò quia eandem prorsus vsurarum speciem quam inhibuit respectu proximorum, permisit illis respectu gentilium: quando autem inhibuit nè fœnerarent fratribus suis, prohibuit illam quæ iure naturę interdicitur: eandem ergo vitiosam, & iniquam permisit illis respectu gentium. Respondet autem Conrad. quod licèt eadem fuerit in genere, non tamen in specie. At profectò si non erat eadem in{ Primum argumentum. } specie, neque erat vsura in genere, sed erat vera Dei donatio: & ideo illi non recipiebant nisi quod suum erat. Et tamen absurdum est tam immodicam homonymiam & ęquivocationem in eodem verbo scripturæ admittere. Ait nanque, Non fœnerabis fratri tuo, sed alieno. ¶ Se{ Secundum. }cundò, quod miror istos non animaduertisse, Terra gentilium Iudæis donata, non erat nisi vtraque ripa Iordânis quæ centum sexaginta miliaribus in longitudine patebat, & sexaginta in latitudine: permissio autem vsurarum multò se latius dilatabat. Impunè quippe vsuras suscipiebant à quibuscunque gentilium, qui remotissimis prouincijs ad illos aduentantes commercia cum illis inibant. Adde quod eodem ipso cap. Deut. 23. præceperat eis Deus nè abominarentur Idumæum vel Aegyptium: & tamen ab illis impunè poterant vsuras accipere: non ergo in ratione hostilitatis fundabatur illa permissio. ¶ Et tertium arguitum est quod profecto per{ Tertia ratio } tales technas suffurari hostium substantiam non esset inter Christianos bonum exemplum, neque respublica vlla bene instituta eiusmodi fraudes permitteret. Haud ergo est credibile illa de causa Deum hoc illis concessisse. Aliâs indulsisset pariter vt quacunque via deprędarentur eorum bona. ¶ Item quartò. Prophetæ Dei vbi{ Quarta ratio in Conra } ius naturæ, quod omnes seruare tenebantur, explicabant, absolutè improbabant vsuras: vt Ezec. 18. illa iustitia cum alijs connumerabatur: Si quis ad vsuram non commodauerit. Et infrà: Ad vsuram dans: & accipiens amplius, numquid viuet? Et cum ait Dauid: Ex vsuris & iniquitate redimes animas eorum. certè non de illis intelligebat quas extorquebant à fratribus suis: quia nullas accipiebant: sed de illis quas sinebantur ab extraneis exprimere. ¶ Postremò quod per{ Postrema. } illam furti imaginem Deus illis non donauerit gentilium bona apparet, tum quod illi non cognoscentes verum Deum, iniquitati tribuissent: tum quod si Iudæi tanquam suum accipiebant, absque modo & limite illas corrasissent: atque ideo gentiles absterrerentur eorum consortio. Quare neutiquam fit aliud credibile, quam quod Hebræis nefas erat, etiam à gentilibus vsuras eripere, nisi vsque ad certum limen & lineam, quam tamen non præscripsissent, si putassent accipere quod suum erat. ¶ Accedit & quod Euse. lib. 8. de præparatione euangelica{ Eusebius. } c. 2. vbi enarrat Mosaicæ legis præcepta, absolutè refert illis fuisse illicitam vsuram, sub his verbis: Non tollas quod non deposuisti: non tangas alienum: non mutues fœnore. Et Iosephus{ Iosephus. } legis peritissimus libr. 4. Antiquit. absolutè quoque refert præceptum dicens: Nulli verò Hebræorum licebat fœnerari, neque cibum neque potum, &c. In quam etiam sententiam & Conr. citat Rabinum quendam legis interpretem. Cuius etiam signum est quod cùm crebrò in lege inculcata fuerit prohibitio vsuræ, nullibi legitur permissio illa fœnerandi alienis nisi vno dumtaxat loco Deut. 23. ¶ Permissio erga illa eadem prorsus ratione intelligenda est facta Iudæis, qua ius ciuile modò eandem Christianis permittit. Nempe vt impunè fieret ad euitanda maiora mala: scilicet latrocinia: quia erant auaritiæ deditissimi. Quemadmodùm & meretrices permittuntur ad euitanda adulteria. Simili nanque figura prædixerat eodem cap. Non erit meretrix de filiabus Israël nec scortator. Quasi dixisset, de gentibus impunè permitto. Quapropter S. Tho. inprimo, inquit, verbo, Non fœnerabis fratri tuo: denotatur ius naturæ: scilicet quòd cùm mortales omnes naturæ glutino sint fratres, à nullo accipienda est vsura. Altera verò pars est permissio: vbi dissimulandam non duxerim quorundam calumniam imponentium diuo Thomæ quòd nomine fratris in illo loco intellexerit omnes homines: perspiciebat enim discrimen inter fratrem & alienum: sed intelligit, quòd licèt nomine fratris spe{ Mens S. Tho. }ciatim intelligerentur qui erant de populo: tamen quia amplissima vocis significatione (vt 1. de doctrina Christ. c. 30. autor est August.){ Augustinus } omnes homines fratres sunt et proximi, insinuatur illic naturalem vsuræ prohibitionem ad omnes homines protendi. ¶ Sed neque hoc silenter prætereundum est, quòd non desunt qui alterum sensum illi concessioni, sed alieno, assuere velint: vt videlicet nulla sit permissio, sed potiùs inhibitio. Ac si dixisset, Fratri tuo non fœnerabis. Sed si quis pro alieno tibi ducendus foret, ille esset à te fœnore premendus. Neminem tamen mortalium debes sic existimare. Quemadmodum inquiunt legendus est canon Ambrosij suprà citatus. 14. q. 4. Ab{ Explanatur locus ex Ambro. citatus. } illo exige vsuram cui meritò nocere desideras. Quasi dicat, secundùm glossam illic adscriptam, sicut nulli nocere debes, sic à nullo debes petere vsuras. Quare ex verbo ibîdem subiuncto, Cui iure inferuntur arma, huic legitimè auferuntur vsuræ: non est inferendum, vt communis infert opinio, quòd ab hostibus fas sit vsuras surripere. Quoniam re vera, vt paulò anteà dicebamus, talis mos neque specimen præ se fert honesti: neque Diuo illi inurenda est hæc nota, vt hoc consuleret. Sed voluit excarnificare iniquissimam vsuræ naturam. Et ideo subdit, Sine ferro dimicat, qui vsuras flagitat: Sine gladio se de hoste vlciscitur, qui fuerit vsurarius exactor inimici. Est ergo non licentia sed consilium, quòd cùm nemo se debeat de hoste vlcisci, neque debeat vsuris illum affligere. Haud enim cum regibus loquebatur, quibus solis licet bella indicere: sed in vniuersum cum priuatis, quibus consilium est vt fratribus iniurias condonent. Igitur quantum ad Ambrosium longè mihi est probabilissimum, hanc nobis exhibuisse mentem. Quòd autem idem sensus accomodari posset textui Deut. 23. nouum esset, &, credo, violentum: sed est sensus quem iam exposuimus. ¶ Illud autem quod obijcitur eodem. c. Deut. cap. 28. Fœnerabis à gentibus multis, & ipse à nullo fœnus accipies: nihil ad rem pertinet. Accipitur enim illic fœneratio pro eo quod est simpliciter, mutuare: iuxta illud Eccles. 29. Fœnerare proximo tuo tempore necessitatis illius. Ob idque nihil aliud illic Deus significauit quam bonorum affluentiam, quam populo illi pollicebatur. ¶ Ex his demum sequitur non opùs esse (quod{ Corollarium contra Conra. } Conrad. arbitratur) moderari permissionem illam antiquam, dicendo quod per euangelium iam cessauit. Nam vsura illa culpam semper habuit: quòd autem impunè fiat, leges etiam nunc ciuiles illis permittunt sicuti alijs Christianis. Et ideo cap. quanto. de vsur. solùm eisdem Iudæis inhibetur nè graues immoderatasq́ue vsuras Christianis extorqueant. Eôdemq́ue pertinet, quòd cap. post miserabilem. eo. ti. Papa principibus iubet, vt Iudæos vsuras Christianis restituere compellant: nempe quòd immodicas diuellerant. ¶ Ad ter{ Ad tertium. }tium argumentum de legibus ciuilibus vsuras permittentibus pari modo respondetur quod illas non permittunt tanquam licitas in foro Dei: quia neque possunt, cùm sint contra naturam & contra diuina mandata: vt cap. super eo. de vsur. sed sicut meretricia ad obuiandum latrocinijs: quia mortalium, sicuti luxuria: ita neque auaritia potest humanis legibus omninò restingui. ¶ Permissio autem vsurarum patet toto ti.{ Leges humanæ vsuras permittunt. } de vsur. lib. 22. fforum. &. C. eod. titu. potissimum. l. eos. vbi vsurarium quantitati modus præscribitur, quarum summa est centesima. Hanc enim iura appellant maximam: vt. l. qui sine. ff. de negotijs gestis. eademq́ue appellatur grauissima. De qua fit quoque mentio cano. si quis. 14. q. 4. Deinde erant bes centesimæ, triens, &c. De quibus Bartolus diffu{ Bartolus. }sum composuit tractatum super legem, Si hæres. ad. l. Falcidiam. vbi. §. item. nominantur trientes vsuræ. In quo tractatu complures congerit opiniones. Multa enim de hac re nonnulli iuris interpretum hallucinantes multiplicarunt glossemata. ¶ Ad huius ergo intellectum notandum in more fuisse Romanis, vsuras Calendis singulorum mensium persoluere. Vnde vsura centesima erat centesima pars sortis singulis mensibus aucta. Mutuo tibi dederam centum aureos: singulis mensibus debebas mihi vnum. Budæus libro. 1. de asse,{ Budæus. } arbitratur nomen inde cadere, quod centum mensibus reddebant duplam sortem: sed multò significantius deriuatur à parte aliquota, vnoquoque mense soluta. Itaque singulis annis obueniebant duodecim ex centum, vt mercatorum verbo vtamur. Et existimabatur hæc vsque adeò grauis, vt non permitteretur nisi in traiectitijs mercibus: Puta cùm quis pecuniam mutuabat mercatori marino vt capitalis periculum ipse qui mutuabat subiret. Ab hac centesima denominabantur reliquæ, scilicet bes centesimæ: triens centesimę, dodrans, etc. Nam omne totum iure dicitur{ As dicitur omne totum. } as, qui diuiditur in duodecim vncias. Vnde triens est tertia pars, puta quatuor vnciæ: semis medietas, etc. Et sic dicitur quis hæres constitutus ex asse, ex semisse, ex besse, quæ sunt duæ tertiæ partes, puta vnciæ octo. Et dodrans, nouem. Quocirca triens vsura non{ Dodrans. Triens vsura. } est (vt quidam putant) tertia pars sortis: nec quadrans, quarta: alioqui longè maior esset quadrans quàm centesima: cùm eâdem. l. eos centesima existimetur maxima: sed triens est tertia pars centesimæ: vt si pro centum aureis vnoquoque mense solueretur tertia pars vnius aurei. Et simili proportione in cæteris. ¶ Existimandum ergo hîc est quanto sit iam hisce temporibus licentior vsurarum rabies. Non enim solùm duodecim ex centum in annum parùm existimantur, verùm neque quatuordecim neque sedecim in singulas nundinas satis habentur. Prætereà vsurarum vsu{ Vsuræ vsurarum olim summo rigore prohibitæ. }ræ summo rigore prohibitæ erant: vt. ff. de vsur. l. Placuit. Et. C. eodem titulo. l. vt nullo. Sic enim habet lex: Vt nullo modo vsuræ vsurarum à debitore exigantur. Vsuræ vsurarum dicuntur, quæ nunc maximè sunt in vsu. Suscepisti mutuo mille, pro quibus in vsuram debes centum: Non soluis fixa die, inde ergo priores vsuræ alias pariunt: scilicet vt pro illis centum soluas insuper decem. Hoc sanè est quod neque leges ciuiles vnquam permiserunt. Et tamen modò vsque adeò pestis hæc irrepsit, vt qui id delicti nota reprehenderit, ceu ridiculus exibiletur. ¶ Sed du{ Dubium. }bium ex his fit reliquum quousque extendatur permissio ciuilis iuris, vtrùm scilicet ad hoc tantum, vt vsurario nulla decernatur pœna, sicut permittitur meretricium: an verò eousque vt vsuris læso denegetur in iudicio actio ad repetendum: sicuti de illo dictum est emptore qui citra dimidium iusti pretij decipitur. An fortè vlterius etiam vt qui vsuras promiserat, cogeretur in iudicio eas soluere. His quippe tribus gradibus intelligi permissio potest. Ad hoc ineundum respon{ Solutio. }sum meminisse opùs est distinctionis propositæ inter vsuras licitas & illicitas. Licitè nanque, vtpote quæ propter moram soluendi, ratione vel damni emergentis, vel lucri inuito domino cessantis soluuntur, non solùm lege permissæ sunt, verùm soluere eas cogitur qui in mora est. Et de istis intelligendæ sunt leges vsuras solui iubentes: Qualis est. l. prima. C. de vsuris. Si interrogatione præcedente promissio vsurarum rectè facta probetur, iure debentur. Rectè facta, id est iusta de causa, ac debito stipulationis modo. De vsuris autem iniquis, quæ fœnus dicebantur, arbitror nunquam sic fuisse permissas, vt qui promitterent péndere cogerentur. De quo notanda est lex tertia eiusdem tituli quæ sic habet: Quanuis vsuræ fœnebris pecuniæ circa vinculum stipulationis peti non possint. Ecce fœnebres vsuræ non poterant in iudicio peti, tamen propter pactum, sicuti modò fit, soluebantur. An verò qui solueret posset in iudicio repetere, dubium est. Sequitur enim statim in eâdem. l. Tamen ex pacti conuentione solutæ, neque vt indebitæ repetuntur, neque in sortem accepto ferendæ sunt. Ecce non repetebantur. At verò quicquid antiquis in more erat, certè non esset iusta lex quę actionem negaret volenti repetere. ¶ Dicamus ergo quòd iura ciuilia rectè & ritè potuerunt vsuras permittere impunè: nempè quòd cum fur supplicio plectatur, fœnerator tamen ab illo sit immunis. Cogere autem mutuatarium vsuras soluere, nulla vnquam lex permisit: nec potuit. Sed & soluenti, actionem negare repetendi iniquum esset. Non enim est eadem ratio quæ in decepto citra dimidium. Nam cùm hæc fraudulentia, vt suprà diximus, non semper facilè constet, litium pesti panderetur aditus si actio daretur. In vsura verò patentissima est iniquitas. Item impedire volentem repetere, esset contra ius canonicum, quod læso per vsuras repetitionem concedit. Imò Clem. vnica de vsuris, sententia excommunicationis feriuntur quicunque rectores, ac iudices, & officiales, qui impedimento fuerint volentibus vsuras quas persoluerunt repetere. ¶ Per hæc ergo facilè dissoluitur alia dubitatio vtrùm principes sæculares permittentes vsuras sint iure canonico condemnati. Quæ quidem quæstio multos contorquet, arbitrantes ius canonicum hac parte obstare ciuili. Quod tamen re vera nihil obstat. Si{ Ius ciuile non aduersatur canonico, circa contractum vsurarum. } enim ius ciuile assereret licitas esse in foro Dei, hæresis esset in Clement. condemnata. Id tamen non asserit. Item si vel compelleret vsuras solui, aut solutas non repeti, non esset ferendum: quia eidem Clementinæ aduersaretur. Quare bene ait cum glossa Bart. super l. cunctos populos. C. de sum. trit. quòd iure ciuili peti non possunt vsuræ, vt vsuræ: sed vt interesse ratione moræ. At verò quòd principes sæculares non plectant suis pœnis vsurarios, ius verò canonicum suis eos puniat, nulla est contradictio. Nam principes illa tantùm vlciscuntur, vt libr. 1. diximus, quæ paci & quietudini reipublicæ officiunt, præsertim per vim. Papa verò & ecclesiastici Antistites munere suo attentiùs conscientijs consulunt. Et ideo nil mirum si acriùs animaduertant in vsurarios, quàm sæculares principes. ¶ Ius ergo canonicum vsurarios, tum multis opprobrijs proscindit: tum & pœnis pluribus accumulat. Quas ad vndecim connumerat Syluest. in verb. vsura. 9. Prima etenim{ Syluester. Pœnæ vsura riorum iure canonico taxatæ. } est infamia: vt patet cano. infames. 13. q. 7. & 6. q. 1. Quin verò & lege ciuili aiunt esse infames. Attamen. l. improbum. C. quib. cau. infami. irrog. non pronuntiantur infames nisi exigentes vsurarum vsuras, quas ius ipsum ciuile supradiximus vetare. Atque illud appellatur improbum fœnus. Tres aliæ statuuntur cap. quia in omnibus. de vsur. scilicet quod manifesti vsurarij non admittantur ad communionem altaris. Quod sic strictè quidam intelligunt, quasi non sint admittendi ad sacra audienda. Veruntamen quia pœnæ non sunt restringendæ, & illic non fertur in eos excommunicationis sententia, non est audiendum nisi secundùm verborum sonitum, quòd scilicet non sunt admittendi ad suscipiendam sacrosanctam Eucharistiam: eò quod sunt publici peccatores. Item quòd non donentur ecclesiastica sepultura. Deinde quòd sacerdotum nullus eorum oblationes accipiat: quia censentur rapinæ. Et qui acceperit, est ab officijs suspensus. Reliquas verò cui libuerit quæret loco citato. ¶ Ex his demum palàm fit quàm fuerit superuacaneus labor, quem Bald. atque Bart. insumpserunt super. l.{ Baldus. Bartolus. } cunctos populos. C. de summa trinit. quamque ab re longè ad quæstionem illam de Catholico Iustiniano Cæsare responderunt. Videlicet quomodò duo hæc cohærerent, quòd eâdem lege præceperit cunctos populos sibi subiectos in religione versari quam Diuus Petrus Apostolus Romanis tradiderat: & tamen vsuras permiserit, quas fides catholica docet esse illicitas: quasque Ecclesia vetat. Ad quod respondet Bald. quòd præcepit teneri{ Responsio Baldi sinistra. } fidem trinitatis, sed non respectu aliorum articulorum qui requiruntur ad salutem animæ. Profectò solutio non erat digna Baldo. Nam Imperator præcipit omnes versari in religione Ecclesiæ Romanæ, quę non solùm fidem trinitatis, verùm totam includit, & simul etiam mores. Responsio ergo est, quam{ Vera solutio } iam declarauimus: nempè quòd Imperatoria vsurarum permissio nullatenus repugnat fidei: quia non astruit esse licitum in foro Dei. Hæc enim esset manifestaria hæresis. Quod autem vsurarij ciuilibus pœnis non subiaceant, non est contra fidem: sicuti neque id quod meretrices nullo afficiantur supplicio. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm ratione mutui aliqua poßit expeti commoditas. QVoniam constitutum est nihil ratione mutui posse in pactum duci, explicandum restat, vtrùm neque commoditas expeti vlla possit. Et arguitur a parte affirmatiua. Eadem esse videtur com{ Primum argumentum. }paratio dati ad datum, & mutuati ad mutuatum: sed pro data pecunia licet ex pacto recipere eandem vel eius valorem: ergo pro beneficio mutuandi licet par expectare officium. Vt scilicet mutuatarius vinciatur vt mutuanti remutuet. ¶ Secundò arguitur. Si gener pi{ Argumen. 2. }gnus mutui accipiat, quod sit fructiferum, vt hortum vel fundum, potest fructibus eius vti, donec sibi de dote satisfiat: vt patet cap. salubriter. de vsur. ergo licet aliquid recipere ratione mutui. ¶ In contrarium est quod Ezechi. 18. inter ea quæ ad viri iustitiam requiruntur, asscribitur: si vsuram & superabundantiam non acceperit. Vbi nomine superabundantiæ res omnis comprehenditur, quæ pecunia æstimari potest. Accedit & verbum Ambro. cap. plerique;. 14. q. 3. quodcunque{ Ambrosius. Hieronymus. } accedit sorti vsura est. Et Hieron. can. putant. Omnia munuscula cuiuscunque generis accipere, vsura est. AD quæstionem præsentem tribus conclusionibus de mente S. Thomæ respondetur. Prima. Nihil ex pacto mutui vel reci{ Prima conclusio. }pere vel expetere licet, cuius pretium pecunia æstimatur. Conclusio clara est: quoniam secundùm Philoso. 4. Ethicor. Omne illud{ Aristot. } cuius valorem pecunia metîmur, pro pecunia habendum est. Cùm igitur non liceat pretio mutuare, fit vt neque ratione mutui quidpiam recipere, quod sit pecunia æstimabile. ¶ Secunda conclusio. Accipere aliquid non{ Secunda conclusio. } conuentionis nexu vel tacitæ vel expressæ, sed quod gratuitò mutuanti rependitur, nullam impingit vsuræ labem. Probatur: quia beneficium mutuandi non solum non auersatur amicitiam, verùm conciliat & firmat: ergo neque obstat quo minùs mutuator possit munus quodcunque suscipere, quo solent amici amicorum beneficia repensare. ¶ Ter{ Tertia conclusio. }tia conclusio. Nulla lex obstat quo minùs fas sit mutuanti illa ratione mutui conquirere & exigere, quæ pretio pecuniæ non penduntur: vt puta mutuatarij amicitiam, ac beneuolentiam. ¶ Ex his conclusionibus sum{ Tria sunt quæ mutationem vsurariam reddunt. }matim colligitur iudicium quæstionis præsentis. Tria enim requisita sunt, quæ mutuationem vsuraria macula inficiant. Primum vt id quod expetitur æstimabile sit pecunia: Secundum vt ratione mutui expectetur: & non quia aliâs debitum, vel alia via. Et tertium quòd ducatur in pactum, vel expressum vel tacitum. Quod intelligendum est vt mutuationis actus sit re exterior vsura. Nam etiam si in mutuatione non interueniat pactum, si posteà receptio fit ratione mutui, est receptio vsuraria. Quare vsura mentalis, vt diximus, est mente intendere ratione mutui lucrum accipere. Per hæc enim prudentissimus quisque de omnibus iudicabit. ¶ Contra tertiam verò conclusionem, qua dictum est, licêre pro mutuo exigere id quod pecunia non æstimatur, obuium fit illicò sophisticum argumentum, quòd liceret mutui obligatione exigere ab episcopo sacerdotium: siquidem spiritualia non sunt pretio æstimanda. Responsio autem est, quòd conclusio loquitur de his quæ in humana ciuilitate ad gratiam & vrbanitatem pertinent: videlicet quæ sub obligationem non veniunt, sed solent dari gratis: spiritualia verò alia ratione non æstimantur pecunia. Nempè quod non sunt eorum propria qui conferunt, sed sunt illis à Deo gratis commissa, vt tanquàm eius bona gratis dispensent. Ob idque res huius generis crimen est, pretio, tam dare, quàm recipere. ¶ At quia ait S. Tho. beneuolentiam & amicitiam non esse æstimabilem pecunia: Arguitur contrà. Secundùm existimationem humanam vir pro{ Argumentum }bus pluris faceret bonorum amicitiam, quàm aliquem pecuniæ numerum. Quin verò & pretio illam emeret: ergo est æstimabilis pecunia. Respondetur quod non ideo censetur non{ Solutio. } æstimari pecunia, quod non sit pretiosior, quam illa: sed quod natura sua, neque emitur, neque venditur. Consistit enim in voluntate quæ non cogitur. Potes tu quidem collata pecunia emollire hostis animum, vt te diligat: emere verò, ceu panem, minimè. Ob idque non modò intuitu amicitiæ contrahendæ mutuare licet, verùm & amicitiæ signa in pactum ducere: nam verum amorem, est impossibile. Vt puta quòd mutuatarius non tibi noceat, affabilem se tibi præbeat, atque vrbanum. etc. ¶ Quid au{ Scrupulus. }tem si ad amicitiam illius adrepere per mutuum procures, qui tibi potest aut sacerdotium conferre, aut magistratum. Puta si rex, ille sit, aut episcopus. Aiunt quidam quòd quando propositum non sistit in amicitia, sed vlteriùs ad lucrum progreditur, vsura est mentalis. Sed tamen de hoc iam regulam su{ Solutio. Vsura mentalis. }prà tetigimus, quam nunc confirmandam repetimus: videlicet quod vsura mentalis per obiectum perpendenda est: non per hoc quod sit principalis intentio vel accessoria. Nempè si per mutuum intendis mutuatarium allicere vt ratione mutui tibi quidpiam conferat: vsuram mente committis: quamuis illa fortè non esset principalis intentio. Si autem non intendis nisi amicitia eum deuincire, vt posteà, non ratione mutui sed ratione beneuolentiæ id tibi conferat, cuius tu dignus es, nulla est mentalis vsura, etiam si illa sit tua principalis intentio: puta facere amicum vt posteà bene erga te affectus gratuitò & liberaliter tibi aliquid donet. Itaque totum negotium hinc pendet quod speras habere, vel ratione mutui, vel ratione amicitiæ. Si autem illius officij quod speras indignus es, alia est noua iniquitatis ratio. Sententia est S. Tho. q. 13. de malo. quam probè Caiet.{ D. Thomas. Caietanus. } quolib. 1. q. 3. sequutus est. Patet exemplis conclusio. Dum æquissimum nosti episcopum, quem nullo alio respectu quam iustitiæ scis sacerdotia conferre, licet tibi ei seruire ad venandum eius beneuolentiam: vt posteà gratis, & non propter impensa obsequia conferat tibi beneficium, cuius es dignus: quia certus es neque illum propter obsequia daturum, neque te recepturum. Item si tu magistratu dignus es, sed tamen regi inuisus, potes illum numeribus placare, vt te ad eius amicitiam insinues & dignorum albo te adscribat: cur ergo non poteris etiam mutuato auro beneuolentiam eius piscari? etiam si alioqui non mutuares nisi vt eius amicitia tibi esset frugi. In summa cùm exterioris, mentalisque vsurę idem sit obiectum, exterior est fidissima interioris regula. Accipere ratione mutui, vsura est in re: ergo id animo proponere, vsura est in mente. Accipere verò ratione amicitiæ, non est realis vsura: ergo neque illud optare, est mentalis. Scio equidem responderi posse quòd licet illud simpliciter optare, non sit peccatum: tamen illam amicitiam per mutuum procurare, culpa non vacat. Attamen cùm obiectum intentionis sit licitum, nescio quid culpæ hîc lateat. Hoc tamen fatendum, quòd cùm sit valde subtile discernere, quando intentio subest recipiendi ratione amicitiæ, aut ratione mutui, semper est talis intentio suspecta. Sed vbi vir prudens id discernit, nulla subest culpa. ¶ Sed nunquid non potero per mutuandi beneficium{ Quæstio. } amicitia cum illo me coniungere, cui debitor sum, vt mihi remittat? Vt si me quispiam de re aliqua in litem vocat, num mutuata pecunia possum cum illo fœdus inire, firmato pacto, vt liti cedat? Respondetur quòd si rem{ Solutio. } illam verè debeo, non possum in pactum ducere: sin verò per calumniam diuexor, possum quidem conuentione mutui meam redimere vexationem. ¶ Existit autem contra{ Argumentum contra solutionem. } priorem partem argumentum. Si quem ego iniuria affeci, seu honorem eius lædendo seu famam, etiam si pecuniariam restitutionem ex me iure posset exigere, possum nihilo seciùs ego mutuandi vinculo eum obligare. Responsio. Quòd ego quidem procurem, vt{ Licet ratione mutui iniuriæ gratiam petere. } ratione amicitiæ per mutuum genitæ mihi condonet, iam assertum est, licêre. Quòd verò pacisci liceat, aliquantulo maior est hęrendi ratio: tamen rectè mihi videor id quoque concedere, saltem antequàm sim in pecuniam condemnatus. Nam etsi honor & fama pecunia possit æstimari, tamen ex natura sua iure amicitiæ condonari solet. Quare illud pactum non est nisi amicitiæ fœdus. Suffragatur nobis Syl. verb. vsura. pri. §. 11. ¶ Quęris autem fortè, nec immeritò, vtrùm illa amicitia possit in pactum duci, quæ turpis est vsus. Vtrùm scilicet petulans iuuenis conuenire ex mutuo posset cum muliere de turpi obsequio. Et ratio dubitandi est: quia illa nihil aliud apparet, quàm amicitia. Respondetur quòd amicitiam per mutuum procurare, vt postmodùm illa amore victa consentiat, non est vsuræ vitium: obligare tamen illam, minimè ab eodem vitio excusatur: quia illa obligatio æstimabilis est pecunia. ¶ Ecce de his quæ pecunia non sunt æstimabilia. Contraria ergo ratione nihil pretio pecuniæ dignum potest in pactum mutui constitui: vt non licet tibi ea conuentione regi mutuare, vt tributorum te pensione exoneret: siue per priuilegium subsignatum, vt fias nobilis, siue in tempus, nisi forsan in propatulo esset quòd per iniquitatem & tyrannidem exigerentur. Nam tunc quia illa non debeo, nihil ratione mutui recipio, sed vindico me ab iniuria defendendo quod meum est. Eâdem ratione nec possum ratione mutui principem obligare, vt opus. 21. ait S. Tho. qui mihi conferat magistratum aut rem aliam. Neque possum mutuare centum eo pacto vt mutuatarius illa vel eorum partem suis expensis extorqueat ab illis meis debitoribus, à quibus difficilè extorquebuntur. Neque si habeo frumentum decem miliaribus ab hinc longe, possum mutuare, vt tu inde aduehas vel illic consumas: sed mihi id hîc persoluas: quia te vectura aggrauo. Neque verò vt aliquod obsequium recipias vel à manu vel à lingua. Vt alius scilicet tibi adsit aduocatus in causa, vel sit tibi amanuensis. Imò verò neque in pactum ducere vt mutuatarius eleemosynas faciat, vel alia opera misericordiæ. Hæc inquam non licet in pactum ducere, neque expectare ratione lucri. Secùs si alter gratuitò referat. Neque vt mutuatarius coram te canat, aut saliat, aut negotia tua gerat, aut pro te oret principem. Nisi res essent tam exiguæ, pro quibus non consueuit pretium rependi. ¶ Atque eandem ob causam neque mercator citra notamen vsuræ mutuare sub eo vinculo potest vt vel totum mutuum vel partem in mercibus mutuatarius suscipiat, etiam si iusto pretio vendat: dummodò ille re vera mercium non egeat, sed cogitur emere ratione mutui: quoniam obligatio illa emendi æstimabilis est pecunia. Imò inde lucrum mercatori obuenit: nam licèt merces tantum valeant, maiorem tamen copiam vendit, quàm vendidisset. ¶ Ex quo iniquissima mercatorum fraudu{ Mercatorum insignis fraudulentia. }lentia proditur: qui indigenti regi stipendio militum, ea ratione ei mutuant, vt milites in mercibus tantum suscipiant, & tantum in pecunia. Est enim triplex aut quadruplex figura prauitatis. Prima quòd licèt ipsi putent merces tanti valere, haud tamen ita res habet: quia emptorum raritas extenuat pretium: & si illi non distraherent inter milites, non tam citò nanciscerentur emptores quibus illo pretio diuenderent. Secunda iniquitas est, quòd quia credito vendunt, cariùs vendunt. Et cùm à rege expectationis intuitu lucrum cessans nihilo minùs corradunt: fit vt tempus bis vendant. Et tertiò, cùm miseri milites non indigeant eiusmodi mercibus, vilissimo eas statim pretio coguntur reuendere: atque vt summatim dicamus pro decem milibus quæ rex soluit, vix milites sex milibus potiuntur. ¶ Sed percontaris vtrùm{ Dubitatio. } possis mutuatarium ratione mutui ligare, vt tuum colat agrum iusto pretio: vel tuum molendinum, aut furnum, aut tabernam frequentet. Sunt quippe qui astruunt id licêre: vt Summa Angelica, & Adrian. q. de vsura, &{ Summa Angelica. Adrianus. Syluester. } quos Syluest. memorat in verbo, vsura. pri. §. 7. Quorum ratio est quòd cùm huiusmodi mutuator nullum det damnum, nullum extorquet pretium. Attamen ab aduersa parte stat ratio quod illa ciuilis obligatio, est æstimabilis pecunia. Haud enim dubium est quin{ Solutio propositæ dubitationis. } priuatio libertatis suapte natura digna sit pretio. Alij verò arbitrantur nullam committi vsuram si mutuum dederis illo termino soluendum quando mutuatarius cessauerit ad tuum molendinum venire, vel tibi alia via iusto pretio seruire. Sed re vera eôdem relabitur. Et ideo vsuræ palliatio est. Nisi fortè contractus sit emptionis & venditionis: nil enim vetat quo minùs possis constituto pretio obligare hominem vt ad tuum veniat molendinum per tot annos, ac per totam vitam: etiam adiuncta pœna, vt quando defecerit certam tibi mulctam soluat. ¶ Hinc planè col{ Corollarium. }ligitur prædiorum dominos vsuræ sordibus infici, dum eo pacto colonis pecuniam aut frumentum mutuant, vt auctiori pretio fundos suos & prædia conducant. Neque verò excusantur dicentes prædiorum vsum tanti valere: sed quia non possunt colonos alia conditione inuenire, mutuant: nam si non inueniunt, signum est quòd non tanti valet conductio. Ergo quando inuenires alium tanto pretio conducentem, tutum tibi esset tunc pauperi mutuare, vt eodem pretio conduceret: aliter minimè. ¶ Sunt prætereà qui vsuram in hac conuentione nullam agnoscunt. Obliga tu te mihi meas in æstate demetere fruges pretio tunc temporis currente: vt ego tibi nunc soluam partem pretij. Nam hîc nulla apparet mutui ratio, sed solutionis. At verò non auderem hoc admittere. Nam illa anticipata solutio mutuatio quædam est pecuniæ per operas alterius soluendæ. Quare obligatio ratio mutui fit. ¶ Sed arguis contrà.{ Argumentum } Dum mutuatarius iustum pretium suarum operarum recepit, nulla ei videtur deberi restitutio. Respondet Ioan. And. vt refert illic{ Ioan. Andr. } Adria. quòd debet fieri pauperibus. Nulla hoc tamen iubet ratio. Quoniam restitutio non cedit in ius pauperum, nisi vbi non potest haberi creditoris copia, vel vbi condemnatur vt perdat, sicut in symonia. Sed illi est re{ Solutio legitima. }stituendum, quantum illa obligatio valet. Ex quo fit quòd si vt se colonus obliget, pretium aliquantulo statueretur ei maius, aut vt veniat ad molendinum aliquid remitteretur pretij molæ, nulla esset vsura. Item si etiam conductor obligaretur ipsum conducere: nam tunc quia obligatur vnus obligatur & alter, & non ex vi anticipatę solutionis. ¶ Et hęc de prima conditione vsuræ, quæ est vt quod recipitur, æstimabile sit pecunia. Secunda verò{ Secunda conditio vsurarii contractus. } est vt ratione mutui recipiatur. Quapropter si mutuatarius aliâs mihi debitor est, possum illum pactione mutui districtiùs deuincire, vt cum mutuata pecunia aliam etiam mihi debitam soluat. Vt verbi gratia si absque arbitris decem illi mutuo dedi, quæ in iudicio negare potest, possum ea lege decem insuper mutuare, vt coram tabellario syngrapham omnium viginti mihi subscribat. Nam licèt illa obligatio ęstimabilis sit pecunia, mihi tamen illam debebat. Et eâdem ratione excluditur à ratione vsuræ si vel ratione lucri cessantis, vel donationis, vel alia via illud recipiam. ¶ In calce tamen huius articuli expli{ Quæstio celebris. }candum superest in qua specie sit mutuum restituendum, vt iustitia citra vsuræ crimen, quod alterutra partium committat, obseruetur. Habet enim locum mutuatio in his duntaxat rebus (vt suprà dictum est: & habetur. l. mutuum. ff. de reb. credi. si certum petatur) quæ vsu consumuntur. Mutuo ergo tibi modios frumenti decem quo tempore viliùs venditur: vtrùm tempore redhibendi quo fortè carius erit eandem mensuram mihi debeas quam tibi dedi, an idem tantum pretium quo æstimabatur dum tibi contuli. Et vice versa si pluris vendebatur dum tibi tradidi, vtrùm posteà eandem præcisè mihi debeas mensuram, an, quo vendidissem, pretium. Idem est de vino, oleo, melle, & similibus. Tractat hoc Syluest. in verb. vsura. pri. §. 16. &. 17. & alij multi, quos re vera non video scopum punctim ferire. Responsio ergo hisce{ Solutio. } distinctionibus fit clara. Primùm discernenda est mutuatio à venditione. Etenim dum tu hyemali tempore decem modios frumenti credidisti, videndum est vtrùm mihi eo pretio vendidisti quo tunc vendebatur: an verò mutuasti. Si vendideras, non tibi frumentum, sed pretium debeo. Quapropter si tunc singuli modij valebant ducatum, decem tibi ducatos debeo, quocunque pretio pòst frumentum væneat. Et ideo si inter nos conuentum fuit, vt idem pretium frumenti rependerem, & posteà valet modius non nisi dimidium ducatum, viginti tibi modios debeo. Res est clara. Si autem non sit nisi mutuatio, tunc non pretium, sed decem tibi præcisè modiorum debitor sum, quocunque vænundetur posteà nummo. Vt si mense Ianuarij frumentum suscepi, soluendum sequentis anni eodem mense, eosdem tibi decem modios eiusdem qualitatis remetiri teneor: Vt scilicet granum eiusdem sit bonitatis. Neque refert, longéne maioris annona vænibat quando tu mihi dedisti, an multò minoris. Et idem est vini iudicium atque aliarum rerum vsu consumptibilium. Etenim ratione mutui non tibi debeo pretium, sed corpora in eadem specie & qualitate. Quam ob rem si quando ego tibi soluo non valet modius nisi dimidium ducatum, quinque ducatis tibi satisfacio: licèt quando à te mutuatus sum, decem modij emebantur ducatis decem. At verò si tu mihi mensus es frumentum vetustum, obligans me vt tibi remetiar nouum, vsuraria mutuatio est. Nam petis frumentum melioris qualitatis quàm mihi tradis. Neque refert vtrùm nouum viliùs vendatur. Et ideo isti recondito{ Renouatores }res frumenti caritatem exoptantes renouatorum nomine infamantur. Mutuant enim frumentum submarcidum, ac corruptioni proximum, vt reddatur eis nouum. Atque idem in oleo & vino & alijs censeto: vt si subacidum vinum mutuas, vt dulcius tibi reddatur. Hæc doctrina, quia rationis germana, ciuilis quoque iuris est: vt patet. ff. de rebus cre. si. cer. peta. per totum. præsertim. l. vinum. ¶ Quæris autem quid si mutuo soluendo non{ Dubitatio. } sit designata certa dies, vtrum fas sit tunc mutuatori non repetere quando videt viliùs vænundari, sed operiri tempus quo sit maximi pretij, vt frumentum duplet aut triplet. Respondetur ex natura rei nullam prodi iniu{ Solutio. }stitiæ effigiem. Esset tamen auaritiæ indicium euidentius quàm charitatis. Dico non esse iniustitiam nisi mutuator operam daret, nè alter anteà solueret: tunc enim iniustitia fit. Alioqui mutuatario imputatur, si non sibi consulit soluendo quando ex re sua fuerit. At verò dum pactum interuenit, vt solutio non fiat ante certum tempus, quando coniecturæ docent auctiori pretio æstimandum, vsurarius contractus est. ¶ Contra hanc autem{ Obiectio contra dicta. } sententiam sumitur à monetarum æstimatione argumentum. Sequeretur inquam ex his quæ dicta sunt quòd liceret mihi mutuare tibi ducatos centum, quando minori argento vel ære æstimantur: & posteà dum regis pragmatica aureorum valor augetur, idem auri pondus suscipere. Syluest. vsura. pri. §. 14.{ Syluester. } refert Doctores iuris dicentes quòd si verisimiliter dubitatur tempore solutionis posse valere minùs plúsve, tunc eadem aurea moneta est restituenda. Sed re vera vel me vel istos fallacia cæcat. Interstat enim, ni fallor,{ Discrimen inter pecuniæ & aliarum rerum valorem. } planissima intercapedo inter valorem monetæ, & valorem aliarum rerum vsu consumptibilium. Nam dum pretium, verbi gratia, frumenti, vel vini, vel olei augetur, res ipsa in se immutata manet. Et ideo eadem est restituenda{ Solutio. } mensura quæ mutuo recepta fuit, modo iam exposito. Quando verò monetæ valor augetur, ipsa in se natura monetæ, quatenùs moneta, hoc est rerum mensura est, augetur ac si augeretur mensura frumenti: vt puta modius fieret maior. Et ideo si quando à me mutuatus es ducatum, non valebat nisi regalia vndecim: & pòst ad duodecim eius æstimatio aucta est: non debes ducatum integrum, sed vndecim argentea regalia. Quemadmodùm prorsus si decem tibi vrnas frumenti mutuarem, dum vrnam duodecim tantum modioli explebant, & posteà per legem aucta est vt capiat modiolos tredecim, non debes mihi nisi vrnas quæ duodecim præcisè reddant. Veruntamen quod de variatione{ Temperantia superioris assertionis. } valoris pecuniæ diuersis temporibus in eâdem prouincia dicimus, falleret quidem si pecunia traduceretur ab vna prouincia in aliam. Ducatus, exempli gratia, in Hispania quæ auri abundantior est, minori argento penditur quàm in Anglia, vbi maior est argenti copia. Ob idque vndecim hîc argentea regalia plus valent quàm illic. De hoc ergo reponenda est disputatio vsque ad proximum librum, vbi de cambijs disserendum nobis est. REstat ergo vt ad argumenta respondeamus quæ tantùm nos duo proposuimus. Primum enim sancti Thom. de lucro cessante statim articulo proximo enucleandum est. Secundum verò idem fermè est quod præcedenti articulo, quinto loco fecerat, atque illic ideo solutum reliquimus. Est enim eiusmodi. Mutuatarius tenetur ex honestate beneficium compensare, ergo potest ad illud beneficium ratione mutui ciuiliter obligari. Iam enim suprà negata est consequentia. Nam iustitiæ legi illa repensatio satisfacit: qua tantum tibi redditur quantum mutuasti: alia autem honestatis, libera esse debet: sicut tu liberè mutuasti. ¶ Ad quartum ergo, quod nos{ Ad primum argumentum . } primum fecimus, nempè an liceat ratione mutui obligare mutuatarium ad iterum mutuandum, respondet Ange. assertoriè. Ratio sua est eadem quæ paulò superiùs allata est. Nempè quòd in tali contractu nullum mutuatario datur damnum. At verò iam ibidem monstrauimus fallacem esse rationem. Nam licèt beneficium mutuandi, officium sit liberalitatis & misericordię, tamen obligatio est æstimabilis pecunia. Ob idque perspectè Diuus Thomas negat esse licitum. ¶ At verò{ Dubium. } vtrùm mutuare hoc pacto liceat, vt in præsentia tu mihi aliam rem mutues: Scilicet mutuo tibi frumentum vt mutues mihi vinum? Nam ex dictis S. Tho. apparet licentia hæc colligi. vbi ait: licet simul mutuanti vnum aliquod aliud mutuum recipere: non autem licet eum obligare ad mutuum in posterum faciendum, cùm tamen discrepantia deprehendi vix queat: quòd cùm non te possim ligare vt cras mutues, possim te obligare vt statim mutues. Neque responsio solida est, si dicas mutuationem de præsenti non esse æstimabilem pecunia: nam etsi hoc verum sit, tamen obligatio est æstimabilis. Respondetur{ Solutio. D. Thomas. } ergo quod neque S. Thom. dicit quòd potest intercedere obligatio in præsenti, vt scilicet petenti ex te mutuo, non aliter concedas, quàm ciuiliter obligando vt statim mutuet. Sed supponit, vti res habet, quòd mutuationes de præsenti gratuitò fiunt. Vt mutua tu mihi, & ego tibi. Et ideo simpliciter ait quòd licet mutuum recipere. ¶ Quapropter placet mihi appendix illa Caietani hoc lo{ Caietanus. }co: nempè quod liceat fideiussori pretium recipere, vt fideiubeat. Quoniam illa obligatio qua se stringit tuo nomine soluere, æstimabilis est pecunia, ac subinde vendibilis. Quòd si contrarius insurgas: fideiussio est quædam species mutui: sed si fideiussor mutuaret amico pecuniam, non posset pretium recipere: ergo neque inde quòd pro eo fideiubet. Negatur tamen prior præmissa. Alia enim res est fideiubere pro te, quàm mutuare tibi. Ex quo rursùs infertur quòd posset quis vt se obligaret paratum esse ciuibus mutuare quoties egerent, stipendium reipub. suscipere: hoc enim non est pro mutuo, sed pro obligatione. Ac demum ex his colligitur quòd non mihi licet mutui te nodo colligare, vt pro me fideiubeas. Quintum D. Thomæ argumentum materiam inducit contractus societatis: de qua nos infrà longam disserturi sumus quæstionem. ¶ Ad sextum ergo, quod{ Ad secundum argumentum . } nos secundo loco posuimus de pignoris vsufructu, respondetur planiter quòd quando pignus est fructuosum, computandi sunt eius fructus in sortem. Aliâs ijdem reciperentur in pretium mutui, vnde vsuræ labes contraheretur. Cautio est vtriusque iuris, vt extrà, de vsur. cap. 1. &. 2. &. C. de distract. pigno. l. 1. ¶ Exurgit autem duplex difficultas ex eo{ Prima difficultas de fructibus pignoris. }dem iure. Prima nascitur ex cap. conquestus. eo. vbi postquàm præcipitur vt fructus pignoris ducantur in sortem, additur, Nisi terra ipsa de feudo sit monasterij vestri. Nempè quòd si ecclesia fundos aliquos in feudum seu in emphyteusin alicui tradidit, & posteà feudatarius eidem ecclesiæ eosdem impignorat fundos, ecclesia potest recipere fructus non computando in sortem mutuatæ pecuniæ. Idem habetur extrà, de feudi. cap. 1. Et tamen esse apparet manifestariæ vsuræ scelus. Sunt ergo qui non aliter hoc putant defendi posse, quàm quòd in vtilitatem ecclesiæ permissum est. Veruntamen solutio hæc non satisfacit. Nam ecclesiæ mos & consuetudo est potiùs non exigere vsuras: neque vnde licitè posset: vt patet in cap. fraternitas. 12. q. 2. Et ideo alia nequit reddi ratio quàm quòd{ Solutio. Feudorum conditio. } hæc est natiua feudorum conditio, vt quoties redierint ad verum dominum, redeant cum fructibus: sed tamen feudatarius absoluitur à solutione feudi: vt eod. cap. 1. de feud. habetur. Verum est tamen æquitati apparêre confine, vt si feudatarius, quia meliorem reddidit fundum, plures colligebat fructus quàm soluebat, ille excessus semper obueniret ei, quanuis eum impignorasset. Attamen quia exoneratur illo onere excolendi deinceps fundum, & meliorem reddendi, etiam illo excessu priuatur. ¶ Grauius tamen oboritur dubium ex cap. salubriter. de vsur. vbi habetur quod si socer tradidit genero pignus dotis fructuosum, iustè idem gener vsufruitur pignore, dum sibi dos non soluitur: neque fructus illos cogitur ducere in sortem. Idem permittit ius ciuile. l. Pater. ff. de doli mali & met. excep. ¶ Et quidem de conclusione nemo ambigit: sed tamen de ratione est dubium. Aiunt enim Panor. & cæteri super dict. cap.{ Panormita. } salubriter. rationem sumi ex sustentatione onerum matrimonij. Sed est Adrian. in. q. de{ Adrianus. Argumentum Adriani. } vsura, cui causa hæc non probatur. Argumentum eius est, quòd in alijs quoque contractibus contingit vt qui pignus recipit teneatur aliqua onera sustinere: & tamen non ideo potest percipere fructus extra sortem. vt si vendas annuam pensionem pretio mille ducatorum pro quo recipis pignus, teneris illa onera soluendi pensionem sustinere: & nihilo minùs debes fructus pignoris in pretium numerare. Item qui stipendio regis viuit, tenetur alere familiam: & tamen si pignus stipendij acciperet, teneretur fructus recipere in pretium: ergo ratio illa nulla est. Hinc ergo colligit Adria. quòd non potest gener recipere illos fructus extra sortem nisi ratione interesse, puta lucri cessantis. Et miror ita alios esse hoc argumento deuinctos vt dicant hanc esse Theologorum opinionem: cùm tamen nullus præter Adrian. extiterit qui hoc somniet. Enimuerò quòd propter onera matri{ Prima ratio in Adrianum. }monij illi fructus percipiantur, non solùm doctorum opinio est, sed expressa iuris sententia. Hanc enim rationem subdit præfatum cap. dicens, Cùm frequenter dotis fructus non sufficiant ad onera matrimonij supportanda. Atque idem colligitur ex allegata. l. Pater. Quis ergo Theologorum id audeat negare? ¶ Prætereà causa illa lucri cessantis commu{ Secunda ratio. }nis est in alijs etiam contractibus, & tamen leges aliquid peculiare tribuunt genero in fauorem matrimonij. Adde quòd si illa esset{ Postrema. } tantùm causa, locum non haberet nisi vbi gener esset mercator, qui negotiatione deberet tractare pecuniam. Nam qui illam non habet negotiationi expositam, agere de lucro cessante non potest: & tamen generis in vniuersum indultum est priuilegium hoc. Istæ rationes adeò remordent eosdem authores vt illic non persistant, sed dicant esse donationem soceri. Hoc tamen responsum nullum habet fulcimentum: nam Papa cum interrogatus fuerit de iure, nihil respondit de donatione, sed quid ius ratioque iubeat. ¶ Igitur{ Deceptio Adriani & complicum. } Adrian. & qui eum sequuntur ideo seducti sunt, quòd nullatenùs intellexerunt quidnam esset onera matrimonij sustinere. Haud enim hoc, vt ipsi putant, id simpliciter est, quod vxorem familiamque alere vt in alijs oneribus vsu venit: sed est eandem alere reseruata semper dote. Tenetur enim semper mari{ Sententia authoris. }tus vxori de integra dote: & quia præter dotem debet illam alere, etiam si non sit negotiator, recipit iure fructus pignoris, dum soluatur dos: quia præsumitur quòd aliquid illa dote emeret, vnde, illa salua, vxorium onus ferret. Et ideò lex illa, pater, docet quod quando pater alit filiam, non potest gener recipere fructus pignoris. ¶ Sed quid si gener liberè{ Scrupulus. Solutio. } concessit terminum solutionis socero? Respondeo quod si id concessit suscepto fructifero pignore, censendus est intellexisse secundùm ius: ideoque potest percipere fructus extra sortem. Nisi contrarium liberè expressisset. Nam cùm posset quisque indotatam sibi desponsare, potest & fructus remittere pignoris. Quo fit vt Almain. 4. sent. distin. 15. q. 2. immeritò re{ Almain. }mordeat iurisconsultos: dicens quod quando socer non est in mora soluendi, non licet genero recipere fructus pignoris vltra sortem. Imò ipse non penitus radicem iuris penetrauit, quo potest illos etiam tunc suscipere. ¶ Atque hinc planè fit, quòd Panor eodem cap. salubriter. sci{ Panormita. }tè vt arbitror colligit, posse generum non solùm fructuosum pignus, verùm & certam pensionem quotannis recipere: dum dos non soluitur. Illud enim non recipit ratione expectatæ solutionis, sed quia, dote salua, tenetur familiæ prouidere. Neque argumentum quorundam contrarium tenentium vllius est momenti: scilicet quòd Papa non respondet nisi de fructibus pignoris. Nam ex eodem responso colligitur quòd potest alia via recipere vnde vxorios sumptos faciat. Syluest. autem mo{ Syluestri moderatio. }deratur sic sententiam vt non possit gener plures fructus suscipere pignoris quàm quibus sufficiat onera supportare. Et arbitror conditionem non longè à veritate aberrare. Etenim quod alij dicunt, scilicet tantum posse recipere quantum lucri cessat: inde refellitur, quod (vt probatum est) non recipit ratione lucri cessantis. ¶ Atqui ex eâdem radîce soluitur alia quæ{ Quæstio altera. }stio, si interroges vtrum defuncto marito possit etiam vidua recipere fructus pignoris vel alia alimenta, seu à patre, qui nondum soluit dotem, seu à mariti hæredibus, si soluta fuerat. Apparet enim inde non licêre, quod dissolu{ Ratio dubitandi. }to matrimonio vidua non sic perfert matrimonij sumptus vt debeat seruare dotem: & ideo potest mutuum suscipere ex illa posteà soluendum. Nihilo minùs respondetur, absque dubio, seu pater debeat, seu coniugis hæres, alteruter tenetur, vel dotem soluere, vel illam secundùm suum statum & conditionem alere: quia tenetur maritus iure matrimonij eam alere quousque suam ei integram soluat dotem: quæ debet eius hæredibus, quàm maximè fieri potest, reseruari. ¶ Hoc tamen mihi dubium in præsentiarum occurrit, ad rem minimè impertinens: vtrùm posset quis fi{ Dubium. }liam non aliter dotare quàm mutuando genero pecuniam: ita vt mutuaret quispiam decem milia ducatorum mercatori sub pacto & obligatione, vt suam duceret filiam. Apparet enim hoc esse licitum. Primùm quia{ Ratio hæsitandi. } posset quisque (vt dicebamus) indotatam ducere: ergo pro mutuo. Item quia ducere vxorem, videtur esse opus amicitiæ: nam illam deberet prudentissimus quisque sibi matrimonio adiungere, quam haberet honestè charam: amicitiam autem pro mutuo poscere non est vsura, vt suprà dictum est. Prætereà si ille diligens esset & negotiationum peritus, pluris penderet decem milia mutuata, quàm donata mille. Respondetur nihilo mi{ Responsio. }nùs non esse licitum. Nam dum mutui vinculo alium obligas vxorem ducere, cùm illa obligatio graui sit ęstimabilis pecunia, vsum mutuatæ pecuniæ seorsum consideratum, rependis in pretium illius obligationis: loco videlicet mille ducatorum quos ille in dotem reciperet. Neque refert, maiorisne ille{ Ad argumenta facta. } æstimaret mutuum, an minoris. Et ad aliud respondetur quòd quanuis per amicitiam posset gratis vxorem ducere: tamen iam tunc non facit gratis, sed pro vsu pecuniæ, pretio æstimato. Ex his fit consequens Reges aut magnates nullatenus posse vrbibus aut villis quas in pignus mutui suscipiunt, extra sortem vsu frui: neque vlla ratione possunt ab vsuraria iniquitate excusari: Remedium est tamen vt non recipiant nisi emptas cum pacto retrouendendi. Tunc enim fructus emptoribus obueniunt. ¶ Hoc autem nihilo minùs subticendum non est. Impignoras, verbi gratia, sterilem agrum, qui tibi neutiquàm erat vsui: quia nec erat frugifer, neque virescebat: neque illum colere cogitabas: alter autem, cui impignorasti, colit illum vt olera saltem inde colligat, fortè non est condemnandus vt in sortem ducat: quoniam cùm tu nullum pateris detrimentum, non debet alterius industria in sortem computari: veluti si depositarius vsu pecuniæ tuæ lucretur, nihil tibi debet. Hæc autem prudenter pensanda sunt. Nam si emolumentum esset alicuius momenti: puta quòd ager, non quòd putabatur sterilis, sed domini incuria non colebatur: & posteà cultus fit frugi, arbitror fructus in sortis solutionem annumerandos. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm ratione damni emergentis aut lucri cessantis, liceat mutuatori quidpiam vltra sortem recipere. IN contractu mutuationis frequens habetur ratio damni emergentis & lucri cessantis. Et ideo quęritur an horum ratione liceat mutuatori quidpiam super sortem accipere. Et arguitur à{ Primum argumentum partis negatiuæ. } parte negatiua. Si hoc esset licitum, sequeretur quòd nullum esset vsuræ vitium, eiusmodi lucrum in pactum ducere: consequens tamen est falsum: quia cùm mutuatio opus sit charitatis, gratis debet fieri: ideoque dum suapte sponte suam quis pecuniam mutuat, debet eam subinde gratis à lucro diuellere. Alioqui non mutuet, postquàm non cogitur. ¶ Secundò arguitur ex verbo sancti{ Argumen. 2. D. Thomas. } Thomæ, quæst. 78. articulo. 2. Id quod nondum quis habet, vendere non potest: mutuator non habet lucrum: imò multis peruium est periculis, quibus impediri potest: ergo pro illo nihil certi valet in pactum ducere. ¶ Tertiò: si de lucro cessante posset merca{ Argumen. 3. }tor statim cum mutuatario conuenire, patentissima aperiretur via palliandis vsuris. Haud ergo licet talem concedere licentiam. ¶ In contrarium tamen est quòd nemo tenetur ob præstitum beneficium sibi incommodare: contingit autem sæpe vt cuipiam causa mutui & damnum accidat, & cesset lucrum: ergo licitè potest tunc incolumem se, indemnemque seruare. QVæstio hæc & inter doctores controuersa est, & inter mercatores periculosa. Habet autem certi compertique quicquam, atque aliam partem dubiam. Ad eius ergo intellectum prænoscenda est terminorum significatio. Damnum quippe emergens est{ Damnum emergens. } detrimentum quod mutuator causa solius mutuationis patitur: vt si ruinosas ædes reficere parabat, aut annônam in æstate in totum annum emere: & amicus precibus improbis mutuatam ab illo pecuniam, quia ipse fortè grauiùs indiget, euellit: & idem tunc mutuator eum damni commonefacit sui: si posteà domus sine alia eius negligentia corruit, vel frumentum cogitur cariùs postmodùm emere, vel per vsuras pecunias recipere, quibus alia sua debita soluat, illud dicitur damnum emergens. Lucrum verò ces{ Quid lucrum cessans. }sans est si mercator pecuniam negotiationi expositam, precibus etiam victus mutuat: vel, quò citra dubium loquamur, ab inuito extorquetur, vel stato tempore non soluitur, lucrum quod augere potuerat cessat. ¶ Respondetur ergo ad quæstionem quinque conclusionibus: ab his quæ certiores sunt initio sumpto. Prima: quando mutuatori in{ Prima conclusio. }uito, videlicet contra suam voluntatem vel damnum emergit, vel lucrum cessat, iustè & absque vllo vsuræ periculo illud potest exigere. Memento lucrum tunc duntaxat cessare, quando pecunia erat mercatoris negotiationi dedicata. Et ratio est patentissima:{ Ratio conclusionis. } quia quando quis inuitus est, vim patitur, ac perinde quasi rapinæ iniuriam. Atque huc pertinet. l. Cùm quidam. ff. de vsur. vbi ait Iurisconsult. vsuræ non propter lucrum petentium, sed propter moram non soluentium infliguntur. Et. l. 1. habetur quòd si socius communem pecuniam in proprios vsus conuertit, teneatur socio vsuras præstare. Et. C. eodem. l. vsuras. cogitur emptor qui in solutionis mora est vsuras insuper soluere venditori. Conclusio ergo in dubium venire non potest. ¶ Sed vtrùm statim ab{ Dubitatio. } initio posset sic licitè inter ambos conuenire, vt si non solueris stato die, teneberis deinceps certum nummum vsurarum soluere. Respondetur in primis quòd nomine pœnę{ Solutio. } proculdubio potest. Nam cùm mutuatarius teneatur in tempore soluere, iam inde mutuator inuitus caret suis nummis. Et ideo rigore iustæ mulctæ potest illum cogere, sicuti & iudex eum cogeret. At verò an idem liceat ratione cessantis lucri, & si aliquantulo sit maius dubium, tamen neque negandum est licêre: dum tamen in fraudem contengendæ vsuræ id nè fiat. Nempe si mutuator verè est mercator negotiatione victitans. Quoniam potest bona fide mutuare vsque ad certum diem, admonitumq́ue ex tunc mutuatarium habere, quòd deinde suum non est propositum mutuare, sed quòd deinceps inuitus à suis negotijs cohibetur. ¶ Secunda conclusio. Si{ Secunda conclusio. } quis habet pecuniam negotiationi mancipatam, quomodocunque inuitus cogatur illam mutuare, non solùm damnum emergens, verùm & lucrum cessans potest iustè vltra sortem repetere. Dico inuitus: quia ei, vel aliqua vis infertur, vel tenditur fraus. Exempla. Vt si quis mercatori mortem aut incommodum aliud comminetur nisi sibi mutuet: vel si vasallus prudenter grauiterq́ue metueret, nisi domino suo mutuum daret diuexatum iri ab illo & molestias perpessurum. Hæc enim est quædam violentiæ species. Aut si fortè rex ingruente bello indigeret à mercatoribus pecunias mutuari: qua vtique ratione posset illos compellere: illiq́ue tenerentur parêre. In hisce inquam atque id genus accidentibus planum est mutuatarium propter tales coactiones se posse indemnem seruare. Atqui huic assertioni patrocinatur Pontificium ius, extrà, de fideiuss. cap. peruenit. & cap. constitutus. quibus iubetur quòd si fideiussor nomine illius pro quo fideiussit soluit, dispendiumque aliud fecit, aut damnum accepit, tunc ille cuius gratia soluit, restituat eum in suum ius, reddatque ipsum prorsus indemnem, ab omnique immunem iactura. ¶ Verùm tamen quò ad rem descendamus, ibi latet quæstionis neruus vbi mutuator nullam speciem vis aut fraudis patitur, sed rogatus suapte sponte mutuat. De hoc igitur adhibetur conclusio ter{ Tertia conclusio. }tia, paulò minoris certitudinis quàm superiores. Ille qui rogatus mutuat, potest præuisum formidatúmve damnum emergens in pactum mutui ducere. Videlicet si domus ruinam timet, aut annônæ caritatem, quam modò emere impeditur, aut si vsuras postmodùm soluere cogitur pro ære alieno in quo, vt mutuet, manet. Conclusio est sancti Thomæ. 2. 2. q. 78. ar. 2. alterique similis quam{ S. Thomas. } præcedenti quæstione de venditore asseruerat, qui rei pretio apponere damnum potest quod vendendo incurrit. Ob idq́ue simili ratione probatur. Damnum enim quod talis mutuator patitur, sua interest: quod ideo ratione mutui accipere non tenetur: atque ideo potest de sua incolumitate pacisci. Moderati autem consultò sumus conclusionem veluti de venditione dicturi sumus. Nempè quod rogatus mutuet, mutuatariumque admoneat. Nam si vltroneus tacitusque mutuat, sibi imputandum est damnum: quoniam si alter rem sciret, nollet fortè sub illa conditione mutuum accipere. Atque hinc sequitur quod si damnum non fuit præuisum, neque timebatur, sed post fortè superuenit, non tenetur mutuatarius de illo: vtpote, qui reddere non cogitâuit nisi simplex mutuum. Et per hęc intelligatur id quod diximus, rogatus: nihil enim aliud significauimus quàm quòd mutuatarius sciens & prudens tanquàm rem sibi commodam mutuari ab altero velit cum illo damno. Nam si ex re sua non esset, neutiquàm illud acciperet. Quo fit vt etiam si qui damnum passurus est alteri ex charitate tanquàm amico offerat conditionem, non ideo fit inhabilis vt damnum emergens recipiat. Hoc dixerim, quia rogari vel offerre, vt statim dicturi sumus, per se nihil facit neque tollit rationis vsuræ. Hactenus plana sunt omnia. ¶ Totum ergo{ Quæstionis difficultas. } quæstionis pondus huc inclinat vtrùm pariter possit lucrum cessans ab eodem mutuationis articulo recipi vltra sortem. Ad cuius examen præfigere operæpretium est distinctionem hanc: Bifariàm potest existimari pe{ Distinctio. }cunia: vno modo absolutè secundùm eius communem vsum. Et de hoc omnes consentiunt, nemini fas esse vltra sortem aliquid recipere ratione mutui. Cuius rei exemplum in vniuersis, qui negotiationi non vacant latè patet. Nam hîc est vsus qui seorsum non venit computandus. Altero verò modo consideratur vt negotiationis industriæ subest: nempè quia possessor illam habet negotiationi expositam. Et de hac pecunia aiunt Con{ Opinio Conradi. }rad. eoque multi posteriores statim posse mercatorem pacisci vt lucrum cessans ad sortem sibi accumuletur: etiam si non sit inuitus, sed rogatus mutuet. ¶ Nihilo minùs statuo ego{ Quarta conclusio. }met mihi hanc quartam conclusionem. Quod hoc modo possit lucrum cessans in pactum duci, non est adeò certum vt patroni assertionis huius arbitrantur: sed est tum minùs probabile, tum quàm plurimis vsurarum periculis expositum. Et quidem quòd non sit vsque adeò certum, multis rationibus comprobatur. Primùm, nullam iuris aut canonici, aut ciui{ Prima ratio pro conclusione. }lis legem inuenias, quæ hoc permittat: quod certè non est infimum argumentum. Nam cùm tam frequentes extent quę vsuras ratione moræ pendi iubeant: videlicet dum mutuator, vel quiuis creditor inuitus re sua caret: si spontanea hæc lucri cessantis pactio tam planè licita esset, non defuisset lex quæ id insinuaret. Mox si priscos doctores con{ Secunda ratio. D. Thomas. }sulas, Diuus Thomas id negat, consultò dignoscens inter damnum emergens & lucrum cessans. Nempè quòd illud licet in conuentione ponere, hoc verò minimè. Cuius sententiæ accedit Scotus in. 4. dist. 15. q. 2. & Du{ Scotus. Durandus. Innocentius }rand in. 3. Senten. dist. 37. q. 2. & inter iurisconsultos illustris Innocen. sup. cap. Nauiganti. de vsur. Imò inter antiquos grauesque seu iuris seu Theologiæ doctores neminem inuenias, qui explicitis verbis id astruat, nisi ratione moræ aut alîus culpæ debitoris. Qui autem eam affirmant, sunt Conrad. re{ Conradus. }cens author, quæst. 30. eandemque cum formidine & timore septem conditionibus circumsepiens. Pòst verò Syluest. verb. vsura.{ Syluester. Caietanus. } pri. §. 19. & Caietan. super S. Thom. 2. 2. q. 78. & in sua Summa affirmatiùs eandem defensant. Atque Adria. in. q. de vsura: licèt fateatur{ Adrianus. } (vt suo verbo vtar) esse opinionem modernorum. ¶ Quòd si ratione agamus, vna est{ Ratio potißima præteritæ conclusionis. } quæ vehementer apud me aduersus hanc opinionem depugnat. Lucrum cessare, vt nomen sonat, est hominem à lucro cohiberi: nemo autem cohibetur nisi sua impediatur voluntas: inuoluntarium verò, doctore. 3. Ethicor. Arist. sola vis, metúsve, aut ignorantia facit:{ Aristot. } ergo vbi nullum istorum intercedit, non propriè censetur cessare lucrum. Certè est res creditu difficilis: quòd si mercator qui negotiationi expositam habet pecuniam offert illam mutuo, non potest recipere lucrum cessans: & tamen per hoc solùm quòd alter leuissimo verbo mutuum idem ab eodem petat, possit idem lucrum in pactum ducere: cùm nihilo minùs spontaneus faciat rogatus, quam si alterum præueniret. ¶ Atqui per hanc rationem, omnes aliorum labefactantur. Pri{ Primum argumentum contrariæ opinionis. }mùm enim patens est discrimen inter damnum emergens & lucrum cessans: nam illud non pendet ex industria: sed est mera passio à qua idcirco se quisque incolumem seruare potest: hoc autem pendet ex industria à qua qui si sua sponte suam abstrahit pecuniam, non est quòd impediri censeatur. ¶ Arguunt prætereà sic. Post moram licet recipere lucrum cessans: sed pecunia negotiationi exposita, tantæ vtilitatis erat ante illam moram: ergo poterat idem lucrum absque mora peti. Sed vides argumentum extra chorum saltare. Haud enim negamus illam pecuniam tan{ Solutio. }tum valere ante, quantum post moram: sed tamen anteà non impeditur, sicut posteà. Nam illa iniuria quæ fit post moram dimouet voluntatem inuiti mercatoris à sua negotiatione: & ideo debetur ei lucrum. Quando verò sponte mutuat, non propriè impeditur. Atque hanc differentiam optimè perspexit D. Tho. quippe qui. 2. 2. q. 62. ar. 4. in solutione ad secundum, fatetur quòd qui pecuniam creditoris vltra terminum præfixum detinet, quia eum damnificat, tenetur ei refundere etiam lucrum. Ex quo male infert ibidem Caietan.{ Caietanus. } eandem esse rationis vim ante moram. Nam quantum ad lucrum cessans non censet Diuus Tho. creditorem damnificari, nisi dum inuitus impeditur: quandoquidem postmodùm. q. 78. negat ante moram idem lucrum licêre recipi. ¶ Et per hoc aperitur fallacia{ Argumen. 2. } alîus istorum argumenti. Huius scilicet: Qui mercenarium à suis operis impediret, teneretur illi refundere lucrum cessans: ergo negotiatori mutuanti. Negatur enim consequen{ Solutio. }tia. Imò contrarium per hoc conuincitur. Si enim vi aut fraude illum impedias, teneris quidem: si autem tuis solis precibus ductus vult amore tuî cessare, nihil ei debes. Et simile nos dicimus in proposito. Si autem conuentione facta ob pretium ille cessat, nullum ad propositum affers exemplum. Atqui & in huius discriminis ignoratione latet deceptio. Operæ enim mercenarij natura sua locabiles pretio sunt & conducibiles: pecunia verò minimè. Nam si aliquid plus valet, non à se habet, sed duntaxat ex adiuncta possessoris industria: ob idque quando sua sponte mutuat, liberè nudat illam tali valore. ¶ Quapropter neque est simile de illo qui impeditur nè beneficium assequatur, cui restitutio debetur. Nam ille inuitus non assequitur. Neque rursum est par ratio de instrumentis. Arguunt enim: Opifex potest instrumenta suæ artis{ Argumen. 3. } pretio locare: sed pecuniæ sunt etiam instrumenta negotiatoris ad lucrum: ergo potest illas locare. Est nanque latissimum interuallum{ Solutio. } quòd vsus instrumentorum, quia non consumuntur vsu, seorsum est dignus pretio, sicut vsus equi, & domus: quæ idcircò locabilia sunt. Vsus autem pecuniæ per se non est ad illum vsum locabilis, quo consumitur, sed totus valor de tua nascitur industria, quem ideo recipere nequis nisi quando impediris: impediris autem solùm quando inuitus cessas. Aristot. nanque diuitias per se vocat fœlicitatis instrumenta: scilicet vt liberalitatis virtus vsum habeat: non tamen quòd sint sicuti aliarum artium instrumenta. ¶ Ac perinde patebit dissimilitudo de sato aruo. Ar{ Argumen. 4 }guunt siquidem prætereà quòd sicut frumenti modius per se non valet nisi modium: seminati verò atque herbescentis pluris, propter potentiam æstimatur: ideoq́ue non solùm quando per vim ab aliquo pessundatur, verùm & ex conuentione potest vendi quantum valet cum illa potentia: sic vtique negotiator, aiunt, potest cum illa potentia mutuare pecuniam. Porrò autem à venditione{ Solutio. } ad mutuum, nulla fit solida consequentia. Nam res vendibilis suapte natura valet pretium: mutuum autem gratis fieri debet: nam, vt identidem hoc dicamus, industria mercatoris non impeditur nisi quando eius voluntati seu per vim seu per fraudem obsistitur. Quare nec argumentum de iactu retis, qui l. si iactum. ff. de acti. emp. & vendi. declaratur esse vendibilis in spe, ad præsens propositum refert. Est enim res illa per se vendibilis. Hoc enim solùm concluderet quòd postquàm mercator iam emit merces, quas ad nundinas misit, posset lucrum vendere, quod est in spe. Est enim tunc sicut satus ager: & ideo illud lucrum est vendibile. Quando verò nihil emis, sed sponte mutuas, nihil habes quod vendas. Ac multò minùs ad rem facit argumentum quod de genero fit suscipiente fructus pignoris extra sortem: siquidem iam probatum est non ratione lucri cessantis, sed propter vxorios sumptus illos recipere. ¶ Præter hæc alia sunt argumenta quibus palàm docetur quantum periculi ab illa opinione confletur. Circumuallant enim eam Conradus atque alij eius fautores{ Opinio Conradi nonnihil continet periculi. } multis conditionibus necessarijs, vt aiunt, vt contractus ab vsuræ periculis liberetur. Harum capitalis est quòd mercator potiùs expetere debet & optare negotiatione augere suam pecuniam, quàm mutuo. Per hoc enim putant impediri eius voluntatem. Nam si mauult mutuare, fatentur non impediri, atque adeò non licere lucrum cessans recipere. Sed quàm sit imbecilla hæc conditio, apertè monstratur. Id quod in re natura sua licitum est, nullum est peccatum desiderare: neque tale desiderium contractum vitiat: mercatori autem habenti pecuniam ad negotia paratam licet per hoc solùm quòd rogetur lucrum cessans recipere: ergo licet desiderare vt aliquis se rogatum accedat, vt illo modo impediatur à negotiatione. Si ille sic apud se constituisset: Nisi quis à me mutuum petat, nolo mercaturæ meum æs committere, planum esset vsuræ vitium: quia non habet pecuniam expositam. Dum autem firmiter constituit negotiari, nisi quis ab eo mutuum petat, profectò nescio secundùm istorum opinionem, cur desiderare, vt quis mutuum petat vt lucrum recipiat, vitium conflet vsuræ. Atque adeò sequitur quòd per hoc solum quod mutuator rogatur, non propriè impeditur: quandoquidem illud optare licet. Quòd si hoc verum est, vide quàm lata sternatur vsuris via. Nam dicere quòd debet mutuator mutuare charitate victus, vt possit lucrum recipere, commentum est. Siquidem ad naturam vsuræ tollendam, nil facit charitas. Adde quòd tunc non opùs est vt rogari expectet: nam maior esset charitas si amicum egêre sciens offeret ei pecuniam mutuo, si vellet cum pacto lucri cessantis. Nam dum metus est damni emergentis, profectò licet habenti pecuniam eandem amico offerre, vt si ex re sua est, mutuatam cum tali periculo recipiat. ¶ Alia eorum conditio est quòd labores, & expensæ, & pericula deducantur à summa cessantis lucri. Attamen neque hæc conditio, si sua vera est opinio, firma est. Expensas quidem planum est esse deducendas: quia remanent apud mercatorem. Sed tamen de laboribus & periculis non est eadem ratio. Sum ego, verbi gratia, mercator hac arte viuens: petis à me mutuo pecuniam meam. Arguitur ergo, si mihi{ Argumentum contra opinionem recitatam. } liceret lucrum cessans iam nunc suscipere, possem etiam tantum recipere quantum si meas nauarem operas lucrarer: nam paratus sum ego impendere labores meos: & malo laborando lucrifacere decem, quàm sine labore octo: volo etiam subire pericula. Si ergo solas preces isti censent esse impedimentum meæ voluntatis, vt lucrum dicatur cessare, profectò cum à laboribus meis & periculis impediar, totum possum petere. Enimuerò si mercenarium impedires nè suas operas in vineam locaret, totum denarium debes ei sine deductione laboris: quia maluisset ille integrum denarium laborando, quàm decurtatum cessando. Ecce rationes quæ me semper de re hac dubium tenuerunt. Et fateor, hanc mallem sententiam tenere. At satis duxerim rationes meas aliorum iudicio relinquere: sed optarem habere patronos qui mecum eiusmodi personata vsurarum portenta abigerent. Nam hæc lucri cessantis imago hiatum istum & voraginem vsurarum non à multis hinc annis patefecit. ¶ Nihilo seciùs, quia{ Quinta conclusio. } non mihi tantum arrogo vt primus opinionem illam prorsus refellam, sit nostra quinta conclusio. Non omnino probabilitate caret vt possit lucrum cessans in pactum duci ab articulo mutuationis: dum modò re vera cesset, & non fiat in fraudem vsurarum. Verè enim cessare tunc penitus censendum est, non quia poteras negotiationi pecuniam committere, sed quando re vera iam firmus exponere constitueras, atque eandem quam mutuas. Nam si habes viginti milia & non decreuisti mercaturæ nisi decem milia committere, nequis ex aliorum mutuo lucrum cessans petere: eò quod illis quoque negotiari potuisses. Ratio conclusionis{ Ratio conclusionis. } huius quæ vllam habeat probabilitatem, hæc vna est, quod postquam illa pecunia tuæ mancipata industriæ tanti æstimatur: & alter sciens & prudens vult illam cum illo onere suscipere, vidêris tu posse de illo pretio pacisci. Et tunc S. Tho. sic interpretandus est quod non licet id integrum suscipere, quod refuturum erat in actu: quia nondum est certum, ac multò minùs quantum poterat accrescere: quoniam hoc minus habet certitudinis, sed quantum est in habitu, puta in spe secundum coniecturalem prudentiam verisimili. Quamuis cui rationes nostræ alteram persuaserim sententiam, optimo se iudicio tuebitur, dicens, nunquam lucrum, nisi in inuito propriè cessare. Et id circò argumenta in capite quæstionis proposita ille dissoluet cuia intererit. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm quicquid lucri pecunia vsuraria peperit, sit restitutioni obnoxium. POST hæc sequitur sermo de vsurarum restitutione. Et quia de illa ambigere nemo potest, quæritur ampliùs an quicquid lucri pecunia vsuraria peperit, sit restitutioni obnoxium. Et arguitur à par{ Primum argumentum. }te affirmatiua, secundùm Paulum ad Rom. 11. Si radix sancta, & rami: ergo à contrario sensu: si radix infecta, qualis est vsuraria pecunia, & rami, puta eius lucra, ac perinde restituenda. ¶ Secundò. Si fœnerator fœnebri{ Argumen. 2. } pecunia possessionem aliquam emit, vendenda illa est, vt iubetur extrà, de vsur. cap. cùm tu. vt de eius pretio pecuniæ vsurariæ restituantur: ergo æquali ratione debet & lucrum eiusdem pecuniæ domino reddi. ¶ Tertiò.{ Argumen. 3. } Fœnerator non plus iuris habet in lucrum vsuraria pecunia comparatum, quàm in ipsam pecuniam: sed illius pecuniæ nullum acquirit dominium: ergo nec lucri, ac subinde pari iure tenetur illud domino refundere. ¶ In contrarium est ratio hæc. Id quod homo per suam propriam industriam nulla vetante lege acquisiuit, legitimè possidet: contingere autem potest vt vsurarius sua industria id acquirat, quod lex possidere non vetat: ergo illud non tenetur restituere. DE vsurarum restitutione vt in fronte quæstionis dicebam nemo dubitat, sed tanquam certum relinquitur. Nihilo minùs quia eius ratio nonnihil habet dubietatis, & de hoc quoque respondendum est. Tribus autem conclusionibus constabit responsio. ¶ Prima: quicquid pretij ratione mutui per vsu{ Prima conclusio. }ram receptum fuerit, manet restitutioni subditum. Conclusio iam suprà articulo. 1. ex altera illata est: inde videlicet quòd vsura est pec{ Probatio. }catum iniustitiæ commutatiuæ: eò quòd illic vel pecunia bis venditur, vel semel vsus, qui seorsum nullius est pretij dignus. De lucro autem quod postmodùm per pecuniam vel rem aliam vsurariam accrescit, distinguendum est cum D. Tho. Rerum nanque, vt suum est, aliæ sunt quarum vsus est ipsarum consumptio: qualis est frumentum, pecunia. etc. aliæ verò quarum vsus non est earum consumptio: vt prædium, domus, & similia. ¶ Est er{ Secunda conclusio. }go secunda conclusio. Quando res quæ vsu consumuntur per vsuram extorquentur, puta pecunia, grana, vinum, etc. tunc fœnerator non tenetur restituere nisi tantum penitus, quantum accepit cum damnis, si quæ alia dedit: & cum lucro, si quod alteri cesset. Fructus autem qui per easdem res sua industria accumulauit, liberi sunt à restitutione. Extorsisti à mutuatario mille aureos per vsuram, quibus posteà industria tua centum adiecisti: mille tantùm illi debes: ac insuper damna quæ tua causa accepit: & lucrum si quod illi cessauit. Idem est si centum cados vini eripuisti, quibus venditis illos multiplicasti. Centum inquam tantùm debes. Ratio est manifesta. Nullus debet alteri nisi quantum illi damni dedit: ergo qui mille tantùm surripuit, simpla illa debet: nam quod illi per suam industriam accreuit, non erat alterius. Simile dicendum nobis infrà est de emptore, qui non cogitur emere vtilitatem suam, sed venditoris damnum. Atque idem omninò de depositario, qui si vsu depositæ pecuniæ alienæ lucretur, non debet nisi simplum depositum. ¶ Tertia conclusio. Si fœnerator{ Tertia conclusio. } rem aliquam fructiferam per vsuram recepit, restituere eandem tenetur cum fructibus. Vt si recepit fundum, non solum ipsum, sed quotquot habuit fructus debet. Et si recepit domum, cuius locatione acquisiuit decem nummos, eosdem vnà cum domo debet. Et ratio S. Thom. est quòd rerum illarum quas{ D. Thomas. } fœnerator per vsuram acquisiuit, non est dominus sed dominium manet apud mutuantem. Quapropter non fœneratori sed alteri fructificant. Veluti de pignore dictum est. ¶ Sed arguis: nunquid non & vsurariæ pecu{ Obiectio. }niæ dominium penes ipsum conferentem pariter manebat? cur ergo lucrum illarum non eidem debetur, sicut aliarum rerum fructus? Respondetur planissimum esse interstitium:{ Solutio. } quòd res illæ quæ vsu consumuntur steriles per se sunt: neque pariunt: & ideo quanquàm sint alienæ, tamen accedens lucrum totum debetur negotiantis industriæ. Illæ verò quę per se fructificant, domino fructificant. Quòd{ Replica. } si arguas: Si fœnerator illa pecunia vsuraria emeret fundum, teneretur ipsum cum fructibus restituere: siquidem cum alterius pecunia illum emerit, videtur perinde esse ac si eundem fundum per vsuram ab illo extorsisset: ergo eâdem ratione tenetur restituere lucrum eiusdem vsurariæ pecuniæ. Negatur antecedens. Imò fructus illius empti fundi sunt ipsius fœneratoris ementis: vt puta suæ industriæ debiti. Neque tenetur restituere nisi pecuniam: veluti si depositarius aliena pecunia rus coëmeret, non debet nisi pecuniam. ¶ At verò vt perspicacior fiat istarum conclusionum{ Grauis quæstio. } ac potissimùm primæ intellectus, examinanda est vetus illa quæstio, vtrùm per vsurariam dationem transferatur dominium. Fuit enim opinio glossæ illius textus Am{ Opinio glossæ. Scotus. Palud. Adrianus. }brosij, Si quis vsuram. 14. q. 4. quæ id asseruit. Cum qua consentit & Scot. in. 4. dist. 15. q. 2. ar. 3. & Palude ibidem, atque Adrianus in quæstione de vsura: qui ait esse communem opinionem Canonistarum. Et citat in eandem sententiam Henricum Gandens. in quol. 4. q. 27. Imò &{ Henricus. } D. Thomam in. 4. dist. 15. q. 2. ar. 4. Attamen S. Thomas non ait illic nisi quosdam hoc dicere. Et ratio istius opinionis est, quod vnusquisque liberam{ Ratio præteritæ opinionis. Solutio. } habet potestatem donandi quod suum est: mutuatarius autem liberè donat: ergo dominium transfert. Quòd si respondeas, vt ar. 1. dictum est, non esse omnino liberam donationem: quia ab eo fit qui necessitate compellitur, hoc non obstat: tum quòd posset{ Replica. } quis absque necessitate accipere ad vsuras, tum etiam quòd metus multò efficaciùs tollit voluntarium: & tamen non obstante metu transfertur dominium: vt patet vtroque iure. Nempè cap. Abbas. de his quæ vi metus. cau. fiu. &. l. metum. ff. eodem. licèt detur repetitio, & tales contractus sint in irritum reuocandi. Quinetiam contractus matrimonij, si metus non sit cadens in constantem virum, tenet. Et consonat Arist. sententia. 3. Ethi. de{ Aristot. } maritimo mercatore: qui metu abijcit merces. Vbi licèt inuoluntarij quidpiam admixtum insit, est nihilo minùs abiectio simpliciter spontanea. Item mutuatarius non dat vsurario pecuniam tanquàm in deposito, vel in pignus, neque per locationem, quibus contractibus non transfertur dominium: sed verè dat pro mutuo: ergo transfert dominium: Prætereà si non transferret dominium, sequeretur quòd omnis contractus quem posteà vsurarius illa pecunia conficeret, essent cassi: Perinde ac si latro pecunia furto sublata illos faceret. Ideoque quicunque vsurario panem vel vinum venderet, aut rem aliam, teneretur restituere pretium vero domino. ¶ His tamen{ Solutio. } non obstantibus opinio negatiua est indubiè vera. Quam quidem opinionem expressè hîc tenet S. Thomas in vltimis verbis arti{ D. Thomas. }culi: vbi ait fructus rei per vsuram extorti, eò fore restituendos, quòd qui eam dedit est eiusdem rei dominus. Et esset nihil aliud quàm cauillus, dicere quòd licèt rerum vsu non consumptibilium non transferatur dominium, transfertur tamen pecuniæ. Eadem quippe est vtrobique ratio. Quare D. Thomas in solutione tertij idem astruit de pecunia. Ob idque non debuisset Adria. eum citare in suam sententiam, neque verò omnes iuris doctores. Nam & vnus eorum, Syluest. in verb. vsura. sexto,{ Syluester. } dicit opinionem sancti Thomæ teneri communiter à doctoribus. Sed mos ipsorum est de hoc etiam rarò conuenire quęnam sit opinio communis. Et ideo parùm deterrere debet illud suum verbum, omnes. ¶ Opinionem autem sancti Thomæ cuncti amplexi sunt antiqui patres: vt Alexan. 3. p. q. 66. membro{ Alexander. Altißiodorensis. Richardus. Caietanus. } 4. & Altissiodorensis. 3. par. tract. 21. quæst. 1. & Richard. in. 4. distin. 15. q. 4. arti. 5. Et Caietan. quol. 1. fecit de hoc quæstionem tertiam. Atqui vt rationes sententiæ huius eluceant, supponendum est quòd nuda traditio rei non est certum signum translationis dominij. Sic enim habet. ff. de acqui. re. domi. l. Nun quàm nuda. traditio enim transfert dominium: sed ita, si venditio aut iusta causa præcesserit, propter quam traditio sequeretur. Hoc supposito arguitur sic. Si per vsura{ Prima ratio in gratiam proximæ assertionis. }riam solutionem dominium transferretur, vel hoc esset rigore legis vel arbitrio voluntatis soluentis: quia non est alia via transferendi: lege autem non transfertur cùm lex omnis talem contractum vetet: voluntatem verò soluentis, iam dictum est non constare per hoc quòd voluntariè pecuniam tradidit. Supponimus enim non dare ratione amicitiæ merè gratis: hoc enim extra propositum est: sed ratione contractus mutui: contractus autem hîc translationem non indicat: vtpote quo vsus pecuniæ emitur, qui nullo est seorsum pretio æstimabilis: ergo nullum est conuincens argumentum quòd voluntas soluentis sit dominium transferre. Cùm ergo nemo præsumatur donare nisi planis documentis constet, fit vt nulla fiat illic dominij transmissio. Eò potissimùm quòd in huiusmodi traditionibus quę plenam non habent voluntatem, quàm minima excogitari potest, credenda est alienatio. ¶ Quòd si{ Scrupulus. } exquiras, cur ergo mutuatarius dat, postquam (vt suprà argutum est) neque dat in deposito, neque in pignus. Respondetur eò dare: quia{ Solutio. } aliter non potest extorquere mutuum. Etsi vrgeas: ergo decipit hominem: negatur consequentia. Imò fœnerator seipsum seducit. Nam postquàm accipit quod non debet, ipse viderit quomodò recipit: illa enim traditio non habet peculiarius nomen, quam datio vsuraria. Et est non dissimile exemplum de illo qui in naufragio eijcit merces in mare. Non enim ideo dominium ab se illarum abdicat. Quare si vndarum postmodùm impetu recijciantur in siccam, sui etiam tunc sunt iuris. ¶ Se{ Secunda ratio. }cundò pressiùs. Omnes (illi etiam qui sunt partis aduersæ) fatentur quod si fœnerator loco vsuræ extorsit aruum, tenetur idem, vti ait S. Tho. cum fructibus restituere: huius autem causa alia reddi nequit, quam illa S. Tho. scilicet quod eius dominium semper manet apud eum qui dedit. Nam si prædium verè esset fœneratoris, licèt iniustè extorsisset, fructificaret sibi: neque ampliùs teneretur quam prædium restituere. Quòd si dicas debere illos ratione morę, quia alter impeditur, tunc sequeretur quod si mutuatarius non deberet agrum colere, nihil fructuum deberetur ei: quod est falsum. ¶ Præ{ Tertia ratio }tereà tertiò arguitur: cùm leges omnes vsuris recipiendis reclament, quantum fieri potest, denegandum est vsurario ius: si autem ei dominium concedatur, periculo exponitur restitutio: nam si vera est illa donatio, posset quodammodò vsurarius tergiuersari, negans teneri se restitutionis ligamine, saltem quousque alter petat. ¶ Ad hæc insuper quarto loco{ Quarta ratio. } accedit quod solent leges dominiorum translationem impedire in dationibus quæ fiunt pro re turpi & iniuriosa: vt si des Assasino vt hominem occidat: aut corrumpendo iudici, aut simoniacè: quia res illa non est vendibilis: cùm ergo vsus mutuatæ pecuniæ seorsum nullius sit pretij, signum est, leges illius contractus prohibitrices translationem dominij impedire. Mutuatarius autem qui dat, non ratione amicitiæ, sed ratione mutui, nunquam intendit aliter dare quàm iura permittunt. Atque huc forsan spectat ratio Altissiodorensis, inde probantis non posse mutuatarium ratione talis conuentionis donare: quia à Deo prohibetur: scilicet per leges naturæ ac diuinas contractum improbantes. ¶ Postremum autem egomet mihi argu{ Postrema ratio autoris. }mentum excogito. Si vsurarius vsurariæ pecuniæ esset dominus, consequens fieret, vt si haberet creditores alios antiquiores, quibus non per vsuras debitor erat, & posteà æs alienum per vsuras contraheret, neque haberet alia bona nisi illa vsuraria, priùs deberet soluere antiquioribus. Nam si illa bona verè sunt illius, re vera antiquius debitum præferendum est: & tamen hoc nemo concedit. Ratio ergo cur vsurarum dominis facienda est priùs restitutio, non est alia quàm quòd vsurarius non acquirit earum dominium. ¶ Primo igitur argumento in contrarium{ Ad primum argumentum partis aduersæ. } conceditur, illam esse causam cur non transferetur dominium: quia scilicet illic non est libera donatio, sed datio propter vsum mutuatæ pecuniæ, quæ nihil valet. Neque refert (vt suprà art. 1. dictum est) si vsurarius stricta necessitate compulsus petat, an suo obsequatur animo: satis enim est quod postquam constituit mutuum petere, compellitur dare: quia aliter obtinere non potest. Atque idem respondemus de datione per metum facta. Nam cùm spontanea non sit, non est cur dominium in alterum transmittat. Neque iura contrarium volunt: imò hoc planè ipsum docent: dum scilicet sanciunt, eiusmodi donationes esse, non irritandas, sed vt irritas declarandas. Fatemur quidem si latronis metu iures illi quippiam largiri, teneri de ratione iuramenti: sed tamen cùm tradideris, minimè dominium traducis. ¶ Quid autem si mutuatarius, id{ Dubitatio. } fœneratore exigente, dicat, se suam pecuniam cum dominio tradere? Respondetur quòd si{ Solutio. } non det ratione meræ amicitiæ, sed mutui causa, quicquid dicat & iuret, non intelligitur dominium traijcere: quia iura prohibent: secùs autem de matrimonio: vbi si metus non est cadens in constantem virum, eò fit consensus legitimus, quòd citra talem metum nemo debet seipsum tradere, tamque cæco nodo illigare. ¶ Secundum autem argumentum solutum{ Ad secundum argumentum . } est. Sed tertium an videlicet vsurarius possit per vsuras acquisita eo vigore alienare vt eius contractus sint validi, paulò inferiùs commodius tractabitur. PEr hæc ergo respondetur ad argumenta{ Ad primum argumentum principale. } in capite quæstionis proposita. Ad autoritatem enim Pauli dicendum quod radicis qualitas, seu bona seu mala, proptereà redundat in ramos quòd habet rationem effectricis causæ: pecunia verò vsuraria non est nisi sola materia industriæ: & ideo licet ipsa sit restitutioni obnoxia, non tamen eius lucrum. ¶ Et simili ratione respondetur ad secundum.{ Ad secundum argumentum . } Possessiones nanque fœnebri pecunia emptæ suæ ementis sunt, sibique fructificant: Sunt tamen obligatæ vsurarum debitis. Et ideo cap. cùm tu. iubentur vendi, si alioqui soluendo non sit fœnerator. ¶ Ex quo sequitur glossam eiusdem cap. textum non intellexisse. Elicit enim inde quod res vsuraria pecunia emptæ, sunt restituendæ: cùm tamen textus non hoc dixerit, sed quod sunt vendendæ. Et refert quàm plurimùm. Nam cùm possessiones illę in dominio sint fœneratoris, si plus valent quàm fuerat vsuraria pecunia, ille excessus, vt hîc S. Tho. docet, non alterius à quo pecuniam extorsit, sed suus qui emerat est. Nisi forsan ratione vel damni emergentis vel cessantis lucri aliquid ei deberetur. Item si eædem essent restituendæ, & fructus quoque earum deberent cum illis refundi: quod est falsum. Longissimè ergo differt res esse debitis obligatas, & easdem esse restituendas. ¶ Atque inde liquet tertij responsio, quo{ Ad tertium argumentum . } arguebatur non habere fœneratorem plus iuris in rem emptam quàm in pecuniam ipsam. Falsum enim est: quippe cùm ratione industriæ ius habeat in rem, quod in pecuniam non habebat. ¶ Et per hæc dissoluitur alia quæstio, Vtrùm scilicet omnia bo{ Quæstio. }na vsurarij sint subdita restitutioni: nam super eodem capitulo, Cùm tu. aliqui affirmant (vt Panormit. refert) alij verò negant:{ Panormita. Ioan. Andr. } vt Panormi. ipse & Ioannes Andreas, dicentes quòd illa quæ per vsuram sunt extorta, obligata manent: reliqua verò legitimè acquisita, minimè: quia nullum ius, inquiunt, id præcipit. At verò Sanctus Thomas in{ D. Thomas. } eâdem solutione secundi, non modò illa quæ vsuraria pecunia empta sunt, verùm omnia affirmat esse obligata. Distinguendum ergo est. Primùm enim triplicia sunt vsura{ Bona vsurarii triplicia. }rij bona. Illa scilicet, quæ velut vsurarum pretium acquisita sunt: & ea quæ pecunia vsuraria fuerunt empta: & præter hæc alia, si quæ legitima hæreditate, vel via quauis licita possidet. Rursus obligatio, altera est personalis,{ Distinctio. } scilicet quæ ex persona descendit in possessiones: alia verò realis, quæ ratione rei ligat personam. Res ergo primi ordinis, puta quæ{ Solutio præmissæ quæstionis. } vsu non consumuntur, vsura vel furto sublatæ, obligatione reali manent restitutioni obnoxiæ: quippe quæ eædem numero reddendæ sunt: eò quòd dominium fixum permanet penes primum possessorem. Quocircà obligatio hæc quocunque cum re ipsa commigrat. Nempe siue vendantur, siue donentur, siue iure hæreditario possideantur, obligatur possidens easdem res ratione rei acceptæ restituere vero domino. Sed sunt aliæ res siue vsuraria pecunia emptæ, siue legitimè ab vsurario acquisitæ: verbi gratia, sunt patrimonialia. Et hæc non sunt obligationi reali restitutioni subdita, sed personali. Nam fœnerator vsurarium æs per vsuras contrahens, fit restitutioni obnoxius: & ratione ipsius cuncta quæ possidet. Et est latissima differentia quod hęc personalis obligatio non transit perinde atque realis cum rebus, sed tantum in illos qui loco personę succedunt. Exempli gratia. Si vsurarius vendat suum patrimonium quando alia bona habebat quibus vsuras restitueret: post verò in pauperiem lapsus, restituere non potest, illi emptores liberi sunt à restitutione. Nam bona quæ emerunt, vera erant fœneratoris. At verò si vita defunctus aliqua reliquit in bonis: siue illa quæ per vsuras acquisiuit, siue aliud legitimum, etiam si vsurariam substantiam totam perdiderit: hæredes tenentur paternas vsuras soluere ratione obligationis: non quidem realis, sed personalis: quia succedunt loco defuncti. ¶ Ex his iam gradum facere possumus ad fœneratoris contractus, vt examinemus quinam sint validi: qui verò minimè: quod quodam superiori argumento exquirebatur. Enimuerò si vsurarius dominium non acquirit, consequens fieri videtur vt nullatenùs possit vsuraria bona vllo contractu abalienare. Ad hoc in primis per distinctionem illam superiùs positam respondetur. Res quippe vsu consumptibiles in pretium vsurarię mutuationis receptę, alienari nequaquam ab vsurario possunt: esset namque alienatio irrita, quandoquidem nunquam in suum ius venerunt. De alijs autem, puta, quæ vsu consumuntur, alia est ratio. Enimuerò si vsurarius, etiam si illas alienauerit, alia habet bona quibus restituat, contractus alienationis, siue gratuitò fiant, siue oneroso vinculo, tenent: quoniam non est necesse vt eędeem numero restituantur. Si autem nihil prorsus habet nisi quod per vsuras corrasit: imò licet illa quę habet, non sint vsuraria, sed legitima bona, quæ tamen debitorum summam non exuperant: tunc vniuersale fermè Doctorum responsum est, omnes eius contractus esse irritos: quia omnia illa bona sunt debitis obligata: vel obligatione reali, si sunt prioris generis: vel personali, si sunt posterioris: quia persona est restituere obligata. ¶ At verò tam vniuersalem sententiam, nisi cum certo moderamine, non mihi videor sa{ Moderatio sententiæ communis. }tis probare. Etenim si sit gratuitus contractus, verbi gratia donationis, planum est non valere: quoniam tunc donatum illud ab vsurarum debitis eximitur. Si autem sit onerosus, tunc distinguam: nam si per illum nihil vsurarius recipit quod debitoribus soluat, fateor similiter cassum esse: vt si filiam dotaret: quia non sibi ad iustum superest quantum debet. Atque idem censendum si stipendia famulis persoluat, etsi victualia emat, quæ certum est ab ipso consumenda fore. Vide ergo quantum sit periculi cum vsurarijs atque alijs qui creduntur non alia bona possidere, quam illicitè acquisita, huiusmodi contractus inire. Si tamen vendat, dum modò id non fiat in fraudem, ar{ Venditio facta ab vsurario valida est secundum ius naturæ. }bitror secundum ius naturæ contractum firmum esse, emptoremque in conscientia nullatenùs teneri ad restitutionem: nam venditor etsi rem vendidit, pretium tamen recepit, quare nihilo minùs in bonis habet: & potest ex illo pretio soluere vsurarum debita, sicut poterat ex re ipsa. Itaque ad irritandum contractum, eô conijciendus est oculus vtrùm per ipsum vsurarij substantia minor fiat, quam quæ soluendis debitis sufficit. Et patet hoc modo ratio nostra. Fac vsurarium non ampliorem habere pecuniam, quam est suum æs alienum: si tunc illi vendo meum fundum, contractus est firmus: quia tantum habet in rebus, quantum habebat in nummis. Si ergo iterum ego eundem fundum eodem nummo redimam, cur contractus eâdem ratione non sit solidus? Ius quidem ciuile forsan, quia fraudem præsumet, illum rescindet: sed tamen illo secluso non est cur conscientiam remorset. ¶ Hinc protinùs facilis est descensus ad fœ{ De hæredibus fœneratorum. }neratorum hæredes. Ad illos enim non tantum obligatio realis deriuatur, verùm & personalis defuncti. Non solùm inquam dum in hæreditate res eædem permanent, quæ veluti pretium vsurarum acquisitæ fuerant, tenentur easdem propter obligationem realem, quæ cum ipsis migrat, dominis referre: verùm etsi nihil illarum supersit, sed tamen defunctus aliquid vnde debita soluantur in alijs legitimis bonis reliquerit, tenentur restituere quicquid ille debebat, propter personalem obligationem: eò quod eius loco subrogantur. Tenentur inquam in conscientia, si bona debitorum summam adæquent. Alioquin satis est si totam hæreditatem restituant. In foro autem exteriori, si hæreditatem acceptarent, cogerentur in totum: nisi forsan scriptorum præcisè bonorum se hæredes pronuntiassent. ¶ Reliqua iam demum fit dubitandi ratio,{ Dubitatio. } vtrùm hæredum singuli in solidum teneantur, an dumtaxat pro quota assis. Sunt enim & de hoc inter iuris Doctores placita diuersa. Et Syluest. arbitratur in verbo, vsura. 6. §. 10.{ Syluester. } se satis respondisse quod secundum illam opinionem quæ tenet omnia bona vsurarij esse obligata vsurarum debitis, vnusquilibet tenetur in solidum: si verò non sunt obligata, quilibet tenetur pro rata. At verò distinctio hæc parùm ad rem facit. Nam, vt suprà monstratum est, cuncta vsurarij bona obligata manent, siue reali siue personali obligatione. Et ideo sic potiùs censendum, quod res illæ quæ pre{ Satisfit dubitationi propositæ. }tium fuerunt vsurarium, à quouis hæredum possideantur, reddendæ sunt domino. Et tunc cæteri cohæredes tenentur illi refundere pro ratione suæ portionis. Si autem sint alia bona, arbitror neminem teneri nisi pro quota assis: vt qui hæres fuit ex semisse, teneatur de vsurarum medietate: & qui ex triente, de tertia: & cæteri similiter de sua cuiusque{ Ratio præfatæ assertionis. } portione. Et ratio est: quia personalis obligatio non transit in hæredes nisi ratione hæreditatis: ob idque obligatio dispertitur secundùm portionem hæreditatis cuiusque. Et hoc sentio etiam si bona illa, vsuraria pecunia fuerint empta. Et hæc de restitutione eorum quæ per realem vsuram acquiruntur. ¶ Re{ Quæstio altera. }stat autem de vsura mentali respondere vtrum obliget ad restitutionem: vt cap. consuluit. de vsur. definiuit Vrban. 3. Et in primis ex superioribus constitutum supponamus, vsuram{ Primum fundamentum. } mentalem esse, quando etiam nullo præcedenti pacto aliquid speratur ratione mutui recipiendum. Nam quando duntaxat ratione beneuolentiæ speratur, nunquàm contrahitur vsuræ contagium: siue illa sit principalis intentio, siue secùs. Hoc nanque iam suprà satis non solo testimonio sancti Tho. sed clara ratione monstratum est. Secundò suppo{ Secundum. }nendum est, vsuram mentalem, licèt semper peccatum sit cordis, nunquàm tamen obligare ad restitutionem nisi dum re vera subsequitur vsuræ receptio. Quin imò etsi pactum interueniat & mutuator iniquè contendat vsuras exprimere, nisi recipiat, nulla emergit restituendi obligatio: quia nihil debetur nisi Deo in satisfactionem pro culpa. Igitur cap. consuluit. vbi restitutio iubetur vsuræ mentalis, hoc pacto intelligendum est. ¶ At verò nondum per hæc satis liquet eiusdem textus intellectus. Haud enim desunt qui censeant mentalem vsuram neminem restitutionis vinculo innodare, nisi eum qui prauam suam mentem alteri insinuauerit. Imò Scot. in. 4.{ Scotus. } dist. 15. q. 2. arti. 2. id videtur sentire. Ait enim quòd animus sine vllo pacto verbali vel alio signo æquiualenti ostendente debitori quod mutuans non mutuaret sine spe lucri, non facit illum recipientem sine pacto habere alienum: & ideo non tenetur ad restitutionem. Et eiusdem sententiæ apparet esse Richard. eâdem{ Richardus. } distinct. ar. 5. q. 5. vt puta si vsurarius, vt habetur in eodem cap. parabolam iuramenti, hoc est chirographum debiti reddere recuset quousque aliquid vltra sortem ei supererogetur.{ Motiuum Sco. Gregorius. } Et facere pro Scoto videtur Gregor. in Registro. Et habetur. 1. q. 2. c. sicut. vbi ait, eius oblatio, scilicet mutuatarij, nullam culpæ maculam ingerit, quæ non ex ambientis petitio{ Sententia Sco. nullius probabilitatis. }ne processit. Porrò autem hæc opinio, vt apud autores iacet, nulla probabilitate viget. Nam qui prauitatem sui propositi insinuant, non mentales, sed reales vsurarij censendi sunt. Quandoquidem licèt pactum non ineant expressum, insinuant tamen tacitè. Quare in dict. cap. consuluit. seorsum mentalis vsurarius secernitur ab eo qui mentem suam illo modo significat. Item ratio est manifesta{ Ratio in Scotum. } vt etiam sine tali significatione vsura obliget ad restitutionem: nam quanuis tuam auaram mentem celes, tamen dum scis alterum ratione mutui tibi dare, tunc planè intelligis dationem illius non esse liberam donationem, sed fieri pro illo quod non est pretio dignum, ac perinde retines alienum inuito domino. ¶ Vt ergo res hæc lucidè pateat, notandum est quatuor modis posse contingere receptionem fœneratoris à mutuatario. Primò: si mutuator intendat ratione beneuolentiæ recipere, eodemque modo recipiat: tunc enim planum est nullum conflari vsuræ peccatum: tantum abest vt vlla exigatur restitutio. Secundò. Si intendit recipere causa mutui, & re vera ita recipit: & hoc, licèt nullum interueniat pactum, neque intentionis significatus, citra controuersiam, peccatum est restitutioni obnoxium: tum propter rationem proximè factam: tum quia expressa est determinatio dict. cap. consuluit. ¶ Vnum tamen offendit me dubium circa ca{ Dubium. }pituli verba. Habentur nanque ibîdem hæc: Si non aliâs mutuò esset traditurus. Ex quibus verbis omnes colligunt quòd intentio secundaria vsuræ non obligat ad restitutionem, sed dumtaxat primaria & principalis. Videlicet si tu non mutuares nisi ob eiusmodi spem & intentionem: nam si etiam sine illa mutuares, aiunt hoc licêre: quia hoc est sinistrum, vt aiunt, oculum habere ad lucrum. Attamen profectò intelligere hoc non possum. Enimuerò quanuis sine tali spe mutuares, ita vt hæc tua non sit principalis intentio, tamen posteà dum recipis, noueris alterum tibi dare ratione mutui, profectò recipere tibi non licet. Sed esset peccatum nexu te implicans restituendi: quia recipis quod neque est tuum, neque ille gratis dat. Quare non aliter percipio secundariam intentionem capituli, excusantem{ Explanatur textus citatus } à restitutione, quàm dum nullo modo mutuo, vt ratione mutui aliquid recipiam: sed gratis: licèt cogitatio obrêpat quod mutuatarius supererogabit mihi aliquid: quod tamen ego sum certus non recipere nisi gratis contulerit. Alioqui quanuis secundaria intentio esset recipiendi ratione mutui, esset delictum cordis. ¶ Tertio modo potest sic lucrum contingere, quod fœnerator non putat se recipere vltra sortem ratione mutui, sed fortè ratione beneuolentiæ: nihilo minùs alter dat mutui causa. Et tunc fortasse quispiam censeret nullam emergere restitutionis obligationem: quia illa intentio nullum fuit peccatum. Nihilo minùs discernenda moderandaque est hæc sententia: nam quandiu iste crediderit accepisse ratione beneuolentiæ, & à culpa & à restitutione est liber. Attamen cùm primùm resciuerit mutuatarium non dedisse nisi ratione mutui, tenetur sub reatu peccati mortalis reddere. Et ratio est, quòd iam inde agnoscit non fuisse gratuitam donationem. At verò quia obligatio non nascitur ratione acceptionis, sed ratione rei acceptæ, non tenetur restituere nisi id quod illius possidet, vel quo factus fuit ditior. Itaque si quid bona fide consumpsit, putans esse suum, non debet. ¶ Quarto modo contingere potest quòd mutuator corruptam habuit intentionem, sed tamen alter non est largitus nisi gratis ex liberalitate. Et de isto membro sunt opiniones diuersæ. Nam Hostien. & Panormita. in cap. con{ Hostiensis. Panormita. Glossa. }suluit. de vsuris, & glos. cap. fina. de simonia, & Ioan. Andre. in Mercur. regul. pactum. affirmant obligationem inde exurgere restituendi. Et ratio eorum est, quòd cùm illa in{ Ratio preteritæ opinionis }tentio sit peccatum, receptionem vitiat, ac perinde quicquid recipitur, restitutionis debito implexum est. Et intelligunt etiam dum constiterit alterum dedisse beneuolè. Nam dicunt quòd restitutio tunc non est facienda illi, postquàm gratis dedit: sed pauperibus ratione peccati. Nihilo minùs in hac opinione nihil prorsus probabilitatis inest: res enim est clara. De peccato inquam in primis cogitationis, nulla est dubitatio. Secundò neque{ Autoris iudicium. } de hoc ambigendum, quin quandiu mutuator habeat conscientiam, alterum ratione mutui dedisse, teneatur ad restitutionem: non quidem simpliciter, sed ratione errantis conscientiæ: pro eo quòd putat se retinere alienum. Et hactenùs rectè dicunt prædicti authores. Attamen quòd à parte rei teneatur, falsum est. Et ideo vbi constiterit alterum non dedisse ratione mutui, sed gratuitò, quanquam deprauatissima intentione illud receperit, nullo implicatur restituendi nodo. Et hoc manifestè probatur. Restituendi obligatio{ Ratio dicti. } ex nulla alia insurgit causa quàm ex damno alteri dato: hoc enim nomen ipsum aperit. Est enim restituere, alterum in suum ius statuere: quando verò mutuatarius ob meram beneuolentiam quidpiam confert, nullum accipit damnum, nec depulsus est à iure suo: ergo alter nihil ei debet. Nam lucrum quod fœnerator acquisiuit, restitutionem non inducit: aliâs quod donatum tibi est, reddere obligareris. Deinde arguitur. Dum{ Ratio altera ad idem. } ego rem meam ab altero eripio, quam arbitror esse suam, etsi tunc corde furtum committam, tamen si posteà mihi innotescat, rem esse meam, nullo restitutionis reatu teneor. Imò verò quanuis sua ipsius fuisset, si postmodum notum mihi faceret dono mihi dedisse, profectò religatus essem iugo restituendi: par autem ratio est in proposito. Illi ergo mutuatario nihil debebatur. Si autem illi nihil debetur, multò minùs pauperibus. Restitutio nanque, vt iam suprà dictum est, non cedit in ius pauperum, nisi vel quando copia creditorum haberi non potest, vel quando datio ipsa iure condemnatur, vt in simonia: datio autem illa beneuola nullatenùs est prohibita. Dicere autem quòd mala intentio sit digna illa pœna, vt vsurarius eleemosynam egenis eroget, profectò nullo fulcimento connititur. ¶ Ex his ergo collige solam receptio{ Corollarium. }nem ratione mutui atque omnem in vniuersum, siue intentio primaria fuerit, siue accidentaria, obligare ad restitutionem. Igitur{ Ad motiuum Scoti. } quando dixit Gregori. oblationem mutuatarij non ingerere culpæ maculam si ex fœneratoris petitione non processerit, intellexit, quòd non impingit eidem fœneratori labem, si neque petit neque scit in pretium sibi propter mutuum rependi: nam dum sciens & prudens illa causa recipit, eôdem recidit ac si peteret. Et sic glossare debet Scotum, qui eius susceperit patrocinium. ¶ Porrò verò{ Dubium. } postremum hîc dubium dissimulandum non est: quippe quod multorum ingenia torquet. Videntur enim præfatum caput, consuluit. de vsuris. & cap. mandato, quod est finale, de simon. secum pugnare. Nam cap. hoc, vt expositum est, vsurarium mentalem nexu restitutionis perstringit. Illud verò de simon. ait quòd simoniacus affectus, nullo intercedente pacto, per solam pœnitentiam diluitur, neque ad resignandum beneficium obligat, quod tali affectu susceptum est. Et tamen quicquid in temporalibus vsura est, fit in spiritualibus simonia. Imò grauius est simonię crimen. ¶ Adrianus in illa. q. de vsura, hoc{ Adriani solutio. } constituit discrimen, quòd cùm restitutio simoniaci pretij facienda est ecclesiæ, Papa potest illam remittere: secùs autem de vsura. Hæc{ Solutio Adriani non satis apta. } autem solutio nulla est prorsus: quoniam Papa illic nullam facit debiti relaxationem: sed tantùm de iure interrogatus respondet. Docet ergo nullam esse necessariam resignationem. Alij dicunt quòd cap. consuluit. loquitur in conscientia, qua quisque tenetur vsu{ Aliorum responsum. }ras restituere: sed cap. mandato. loquitur tantùm in foro exteriori: quòd scilicet simoniacus mentalis non compellatur in foro exteriori resignare beneficium. At verò neque hoc satisfacit. Nam etsi in humano tribunali non{ Refellitur proxima solutio } cogatur, deberet ipse nihilo minùs in conscientia resignare: & tamen Papa illic pacatas curat conscientias per solam pœnitentiam. Panorm. & reliqui in illo cap. complures. commentantur glossas. Arbitror tamen quòd quam contestantur litem, nulla est. Etenim ca{ Solutio vera }put illud, mandato. fortè nihil aliud sibi vult quam quòd si quis obsequia vel munera episcopo obtulit ea intentione vt illorum intuitu & interuentu obtineret sacerdotium, posteà tamen resciscit collatum sibi fuisse non ratione munerum, sola pœnitentia deletur sibi præterita culpa: non tamen resignare tenetur: quia re vera collatio non fuit simoniaca. Sin autem sibi constaret collationem factam propter munera, forsitan necessaria esset resignatio. De hoc tamen lib. 9. in loco proprio examinatius. ¶ Post hæc demum dicendum superest{ Vltimum dubium. } de fœneratorum cooperatoribus, an teneantur etiam ipsi restituere ratione acceptionis: quanlibet vsurarum nihil apud ipsos fuerit. Quales sunt eius factores & ministri. Atqui in initio statim quæstionis statuitur regula. ¶ Quicunque verè est causa, vt quis{ Regula. }piam per vsuras alterum lædat, tenetur in integrum ad restitutionem. Est enim regula iuris, quòd qui causam damni dat, damnum dedisse videtur. Estque par ratio ac de concurrentibus cum fure. Nam cùm secundum Paulum ad Roman. 1. non solùm qui faciunt, sed qui facientibus consentiunt digni sunt morte, multò iustiùs qui re vera in causa sunt. { Qui dicantur causa vsurariæ prauitatis. } Causa autem illi cum primis existimantur, qui mutuatarios ad soluendas vsuras compellunt, vt si principes in hunc errorem collaberentur, ac subinde iudices: etiam dum principum iussu id auderent: tales enim leges manifestariam haberent iniquitatem. Et pariter aduocati, & pariter quotquot in tale iudicium concurrent, ad restitutionem tenerentur. Pari modo proxenetę & intercursores qui fœneratarios disquirentes inter ipsos ac fœneratores fœnorum pacta conficiunt. Nam isti verissimè sunt causa. Item consultores, vt si quis filio vel amico persuaderet vt tale iniret viuendi institutum, profectò perinde teneretur restituere, ac si latroni consilio faueret. Hoc dixerim propter quosdam qui putant cooperari vsurarijs ad mutuandum, non inijcere restitutionis laqueum, sed cooperari ad suscipiendum lucrum. Nam profectò si ex mutuo sequitur lucrum, eadem est vtriusque ratio. Consulere autem mutuatario vt soluat vsuras, neque culpa est, neque ad restitutionem obligat: quia vsuras soluere non per se veti{ Quid de ministris vsurariorum sit sentiendum. }tum est. ¶ De ministris autem non est facilè iudicare. Agentes enim quos vocant & factores, quibus vsurarij sua negotia committunt, quique illorum pecuniam fœnori dant, omninò tenentur ratione acceptionis. Hæc omnia intelliguntur si vsurarij non restituunt: & ipsi soluendo sunt. Tametsi dum vsurarum nihil in vsum istorum venit, consilium est vt dent pro sua virili operam qualiter vsurarij restituant. Quòd si non profecerint, arbitror esse casum conueniendi creditores à quibus obnixè vel debitorum vel partis remissionem deprecentur. Est enim tunc misericordiæ locus maximè, si illi ex aliqua ignorantia peccârunt. ¶ At postquàm de ignorantia incidit sermo, animaduertendum est, quòd si huiusmodi administros ea contingeret ignorantia teneri, quæ prorsus ab omni eos culpa perpurgaret, nullo posteà colligarentur restitutionis nexu. Nam cùm restitutionis obligatio non nisi ratione, vel acceptionis, vel rei acceptæ exurgat, si acceptio nulla fuit culpa, & res apud ministrum non manet, omnis cessat obligatio: veruntamen crimen est tam apertum, vt neminem possit ignorantia in totum excusare. Nisi forsan in nonnullis casibus quorum sunt grauium Doctorum opiniones diuersæ. Tunc enim quem conscientia in contrarium non remorderit, auscultare Doctoribus poterit qui bonæ sunt autoritatis. ¶ Præter hos nominatos sunt alij administri, qui propriè non censentur esse causæ: veluti famuli qui pecunias portant & ser{ Quid de famulis pecunias fœneratorum portantibus. Quid de amanuensibus. }uant. Erat, verbi gratia, mutuatarius soluturus: mittit fœnerator per famulum ad petendum & tradit alteri ad custodiendum, illi non propriè sunt causa neque restituere tenentur. Imò credo neque amanuenses qui in commentarios rationes dati & accepti referunt. Nam isti tantum memoriæ subseruiunt. At verò de publico scriba cuius instrumen{ Quid de tabellione. }tum fidem facit, paululò sanè maior est dubitandi ratio. Nam ille publica fide pactum firmat quod vera est vsuræ causa. Et ideo saluberrimum esset consilium talia pacta non subsignare. Imò, si vigore illius instrumenti posteà alter condemnaretur, non esset tabellio immunis à restitutionis debito. Quanuis cùm tales vsurariæ lites non admittantur in forum, non tantum inde imminet periculum. Nisi tabellio fraudem sciens, instrumentum vsurarium sub tacita nequitia subsignaret. Vt, si mutuum erat mille ducatorum, & centum vsurarum, fidem faceret mutuatarium mutuo recepisse mille & centum. Tunc enim reus est restituendi. ¶ Reliqua quæ de restitutione adhiberi hîc possunt, non sunt hoc genus restitutioni propria, sed alijs simul communia. Tenetur enim vsurarius de damnis quæ mutuatarius propter vsurarias solutiones accepit. Item fieri potest vsurarum recompensatio. Vt si ego à te eundem vsurarum numerum recepi, quem tu ex me per similem iniuriam extorseras, neuter restat alterius debitor. Imò cap. quia frustra. de vsuris, non permittitur ille qui vsuras soluit, repetere antequàm ipse quas accepit persoluat. Ad hęc si neque creditoris copia, neque hæredum haberi potest, pauperibus facienda est restitutio: vt Alexand. 3. statuit, cap. cùm tu. de vsur. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm liceat mutuo pecuniam accipere sub vsura. CVM dare mutuum ad vsuras peccatum sit, & mutuatarius causam eidem malo dare videatur, meritò subinde interrogatur vtrùm liceat mutuo pecuniam accipere sub vsura. Arguitur{ Primum argumentum. } enim à parte negatiua. Pari iure condemnat Apostolus ad Rom. 1. eos qui malefactoribus consentiunt, atque ipsos qui malefaciunt: qui autem mutuum sub vsura accipit, non solùm vsurario crimini consentit, verùm & occasionem præbet, ac perinde scandalum dat: ergo vndequaque peccat. ¶ Secundò. Si hoc{ Secundum. } genus necessitas acceptionem excusaret, sequeretur & excusare quoque posse, vt quis pecuniam suam in deposito penes vsurarium collocaret. Nam æqualis esse posset necessitas: hoc autem à crimine nullatenùs excusatur: nam perinde esset atque gladium furioso committere, aut impudico virginem: ergo neque licitum est mutuum sub fœnoris vinculo suscipere. ¶ In contrarium autem est Philoso{ Aristot. }phus. 5. Ethico. vbi docet iniuriam pati non esse delictum, sed facere: mutuator autem iniustitiam irrogat petenti mutuum, si eum fœnore morsicat: alter verò tantùm patitur. AD quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior est. Eum qui para{ Prima conclusio. Secunda. }tus non est fœnori dare, nemini licet inducere vt fœneret. ¶ Posterior. Ab eo qui paratus est fœnerato mutuare, licitum est mutuari sub fœnore. Ambæ simul conclusiones vna{ Ratio vt riusque conclusionis. } bimembri ratione comprobantur. Inducere quempiam ad malum, nemini licet. Præcipuum enim genus cooperandi ad malum, est ad illud mouere & excitare: cùm ergo fœnerari malum sit, nemini in tale propositum quod ipse non habebat conijcere potes. Attamen vti alterius peccato in bonum, nihil absurdi habet. Nam & Deo hoc est in vsu. Vtitur enim peccatis nostris in bonum, vt in Enchirid. disertè docet Augustinus. Vnde idem{ Augustinus. } sacer autor ad Publicolam: Qui vtitur, inquit, fide illius qui per falsos Deos iurat, non ad malum, sed ad bonum: non peccato illius se sociat quo per dæmonia iurauit, sed facto eius bono, quo fidem seruauit: si tamen induceret eum ad iurandum per falsos Deos, peccaret. Subiungit diuus Thom. exemplum Hierem. 41. decem virorum qui vt vitam ab Hismaële redimerent qui eos volebat occidere, thesauros suos ei obtulerunt. Quocircà veluti dum quis incidit in latrones, licèt iniuriam ab illis patiatur volentibus eum trucidare, ipse tamen offerens aurum quo vitam redimat, non est prodigus: sic censendum de illo qui vt suæ necessitati prouideat mutuum accipit fœnori obnoxium. ¶ Hîc autem dubia non desunt minimè prætereunda. Primum est{ Dub ium. 1. } vtrùm sine vlla prorsus necessitate ab vsurario fœnerari, peccatum sit. Videtur enim diuus Tho. hoc affirmare: dum non aliter huiusmodi mutui acceptionem excusat, quàm dum fit ad subueniendum necessitati propriæ vel alterius. Hoc autem facilimæ solutionis est.{ Solutio. } Enimuerò ille qui vel nulla, vel non iusta necessitate adductus fœnerato mutuatur ab eo qui paratus est, non alio peccato delinquit, quàm prodigalitatis: quæ genere suo non est mortale. Potest enim quisque citra peccatum mortale sua profundere. Attamen ex circunstantijs fieri potest mortale. Nempe si familiam habet alendam & proles quibus debet in posterum prospicere: vel si esset Antistes qui scandalum daret. Quòd si sciscite{ Sciscitatio. }ris, quænam ergo necessitas ingruere debet vt prorsus culpam abstergat? Respondetur{ Solutio. } non esse necessariam ita multùm grauem, sed satis esse vt occurrat decentia status, & ornatus personæ: vt si magnates ad Torniaminis apparatum & ad similes celebrandas festiuitates sub fœnore mutuetur, non est peccatum. Quin verò si ob meram voluptatem facerent, non esset nisi veniale. Tametsi etiam in hac magnatum classe fieri contingat mortale: vt puta dum hac ratione ingens contrahunt ęs alienum in grauissimum liberorum detrimentum. Mox & inde arbitror grauiter peccare, quod fomenta vsurarum subministrant, causaque sunt vt omne genus mercaturæ deseratur, vertaturque in vsurarium quæstum. ¶ Vtrùm verò liceat mutuum sub fœno{ Scrupulus. }re accipere ad exercendam mercaturam vel alias licitas negotiationes ineundas, fertur diuus Thom. Florentino mercatori respondis{ Solutio. }se peccatum esse: attamen non est genere suo mortale. Imò verò forsan quandoque nullum. Etenim dum quis non aliam instituere valeret rationem viuendi, non video cur non posset fœnebre mutuum petere quò illa arte sibi suisque prouideret. Verumtamen hoc tacendum in præsentiarum non est, quod in perniciem reipublicæ in dies ire pergit. Ingentem enim hominum turbam videas qui nihil in bonis habentes, vt alias effugiant mechanicas artes, nacta à fœneratorum facilitate occasione, sub vsuris mutua corradunt quæ negotiationi exponunt. Et de repente mercatores prodeuntes lautiorem vitam instituunt. Qua ratione & luxu breui suam inopiam produnt, & fracta creditoribus fide reclamant non esse soluendo. Hi profectò tanquam publica pestis essent arcendi, & ceu publici latrones existimandi. ¶ Hæc autem specia{ Dubitatio. }lis ratio vtendi in bonum alieno peccato ad id nos euocat generaliùs perscrutandum, vtrùm videlicet in alijs quoque materijs pariter liceat. Et respondetur per hanc regulam,{ Solutio. } quotiescunque id quod petitur tum iustè fieri potest, tum & bona de causa petitur, quanquam scias alterum perperàm facturum, licet tibi tuo vti iure. Exemplum est in re præsenti, dum mutuum ab vsurario petis, id tantum postulas, quod ipse posset tibi absque fœnore præstare. Igitur si beneficium tibi fœnorat, sua est, non tua culpa. Similiter in exemplo Augustin. Dum ab infideli iuratam exigis fœderis conuentíve fidem, licitè ipse possit per Deum verum iuratam præstare: si autem per falsos iurat, suæ impietati tribuitur. Veruntamen si id quod flagitas præstari ab altero iustè nequit, petitio tua iniqua est. vt si ab amico peteres vt quo tuis prouideret sumptibus furaretur: aut quò tuam iniuriam vlcisceretur, inimicum tuum vulneraret. Tametsi hanc regulam non vsque adeò vniuersalis veritatis arbitror, quo minùs exceptionem citra violentiam patiatur. Etenim qui à misero prostibulo stato pretio turpem consensum petit, non est alîus criminis condemnandus quàm simplicis fornicationis: quippe cùm id genus mulierem non censetur ille mouere: quando quidem ipsa est quæstui paratissima. Secùs si honestam solicitaret. ¶ Hinc rursus ad rem proximè gradus fit ad{ Dubium graue. } aliud dubium examinandum, quod grauius est: vtrùm liceat minus malum ad peius euitandum consulere. Videlicet sicuti licet mutuum petere sub vsuris vtendo alieno peccato in bonum: ita sit decens dissuadere alteri nè occidat: quod bonum est, persuadendo vt mitiorem vindictam sumat. Visus enim est hîc Caietan. hoc negare, quod nos tamen{ Caietanus. } super. 3. cap. ad Rom. obiter & quasi aliud agentes affirmauimus. Quapropter constituimus rem hîc pressiùs enucleare. Et à{ Primum argumentum. } parte negatiua militare videtur primùm omnium sententia Pauli loco citato: Non sunt facienda mala, vt inde eueniant bona. Nam cùm consulens causa illius rei sit quam consulit, fit vt qui minus malum consulit, idem censeatur facere: & cùm euitare maius malum quædam sit species boni, vt. 5. Ethico. cap. 1. autor est Aristot. consequens apparet vt consulere minus malum ad euitandum peius, idem sit quod facere malum vt inde eueniat bonum. ¶ Item alteri non{ Secundum argumentum. Confirmatio. } licet malum vllum facere, vt peius euitet: ergo neque tibi idem ei consulere. Et confirmatur. Si tibi fas esset tale consilium alteri præbere, non esset nefas tibiipsi idem assumere: quare liceret tibi facere malum vt peius caueres: quod est absurdum. Præte{ Tertium. }reà consulere minus malum, est inducere ad malum: at sanct. Thom. hîc vniuersim negat licitum esse inducere alium ad malum: ergo nefarium est tale consilium. Ad hæc secundùm regulam positam non licet ab a{ Postremum. }liquo petere id quod licitè ipse præstare nequit: sed nemo minus malum facere licitè potest: ergo neque hoc est licitum ab aliquo petere. ¶ His tamen non obstanti{ Solutio. }bus arbitror documentum esse non solùm iustum, verum, & salutiferum, si res perspecta consideratione versetur. Enimuerò quia res moralis est, debet casus in eas angustias perstringi, vt cui tale consilium dederis, constitutissimum habeat, certissimusque sit grauius scelus perpetrare: ita vt nullo non moto lapide, nulla fiat reliqua via diuertendi induratum eius animum ab illo proposito, nisi molliùs inclinando in aliud, vbi virus euomat. Enimuerò etsi amicum tuum certis coniecturis crederes cras commissurum adulterium, quod nondum constituit, nihilo minùs nefas esset persuadere modò illi fornicationem, qua calorem restingueret. Neque si haberet corruptam naturam in alterum sexum, licitum esset ad euellendum illum habitum persuadere illi conuersationem cùm fœminis. Nam ad præueniendum malum propositum, seu ad compescendum corruptum habitum, non licet hominem in alia inclinare vitia. Est enim regula Arist. 2. Ethico. c. 9. eum{ Aristo. } qui delinquit in vnum extremum, inclinandum esse in alterum: sed tamen intra virtutis lineam. Igitur consulere minus malum non licet, nisi ad conuellendum animum qui actu, firmoq́ue proposito infixus est in malum. Fac ergo vnum hominem constitutissimum habere alterum trucidare, & accinctum esse operi: cui, vt dissuaderes nullam præteristi rationem. ¶ Quod huic ergo consilium præbere possis, vt mitiore læsione virus expuat, arguitur sic. Illud consilium habet bonum ob{ Prima ratio præteritæ assertionis. }iectum & finem absque sinistra vlla circumstantia: ergo est bonum. De fine nullum est dubium: cùm sit homicidium euitare: sed & de obiecto idem probatur. Illud siquidem non est, vt aduersarij falsò putant, simplex illud remissius incommodum: puta, cæde eum fuste, aut alapa, aut quid simile: sed hoc conditionale, si alterum certus es facere, nempe aut occidere aut leuiùs vulnerare, citiùs hoc fac: hoc autem obiectum bonum est & rationi consonans. Nam vt Topicorum regula habet, Ex duobus malis minus est eligendum. Quod vniuersim, etiam in malis culpæ verum obtinet: vt Gre{ Gregorius. }gor. 13. distinct. cano. Nerui. perspectè docet. Quapropter cum consulens duorum malorum minus, nihil aliud quàm electionem illam suadeat, nihil mali committit, sed bonum consulit. Sed arguis: saltem non licet illud mi{ Obiectio. }nus malum absolutè consulere. Distinguitur de, absolutè. Si enim intelligas extra ta{ Solutio. }lem casum, conceditur. Attamen casu quo ille certissimus est committere grauius malum, quod illi dissua dendo persuadere nequis nè faciat, quanuis comparationem non exprimas, sed alterum minus consulas, semper subintelligitur comparatio: scilicet si alterum facturus es. Secundò id etiam elucidatur: { Secunda ratio. } Si illud consilium, malum esset, inde maximè quòd per illud alter inducitur ad peccandum. Quòd autem id falsum sit, probatur. Nemo inducit alterum ad illud quod alter apud se habet constitutissimum facere: ille autem constitutum habet malum aut hoc aut illud facere: ergo consulens non inducit vt malum faciat: sed vt faciat minus malum: Nulla ergo est consequentia. Dimoueo illum à peiori, inclinando ad minus malum: ergo induco ad malum. Imò in tali casu inducere eum ad minus malum, est inducere ad bonum. ¶ Tertiò ad ho{ Tertia. }minem arguitur contra Caietanum. Fatetur nanque licitum esse in tali casu proponere illi materiam minoris mali. Fit ergo inde, vt licitum sit eandem ei declarare materiam: puta quòd mitiùs potest vulnerare hostem, atque illo modo suum explere animum, suoque honori satisfacere, meliusq́ue sibi consulere, & maiora cauere pericula: sicut Loth exposuit filias nefandis Sodomitis, quò caueret hospitum abusum: hæc autem materiæ propositio (vt eius vtamur verbo) planè consilium est & suasio. Nam quomodò aliquid aliter consulas quàm explicando rationes quibus alter moueatur? Quin verò & hoc est inducere. Porrò ergo figmentum est, perparùm ad mores referens, concedere quòd licet proponere materiam minoris mali, & tamen negare consulendi licentiam. Quare Loth, non solùm exposuit filias, sed ait, abutimini illis. Et dicere quòd illud fuit tantùm permissio, est contra verborum schema, quod apparet plus quàm consilij. Quapropter posteà in sua Summa, verbo, tyrannis. concedit planè quòd licet consulere minus malum ad euitandum maius. Igitur vel putauit non sibi contradicere. Nam. 2. 2. ar. præsenti nunquam negauit licere consulere minus malum, sed licere inducere ad minus malum. Et forsan aliquid discriminis commentus est inter consulere & inducere, quod ego non penetro. Vel fortè emendauit sententiam. Et Adria.{ Adrianus. } quol. 1. quæst. 2. nostram amplectitur. Sed dimissis huiusmodi autoribus qui citra disputationem & examen simpliciter loquuntur, extat sententia Augustini in libr. Quæstionum { Augustinus } super Exod. & refertur. 33. q. 2. cano. si quod verius. vbi de coniuge adulteræ loquens ait: Si facturus est quod non licet, puta vel vxorem occidere, vel dimittere, iam faciat adulterium, & non faciat homicidium. Estque expressa sententia Chrysosto. hom. 27. ad populum:{ Chrysosto. } vbi admonet consulendum esse illi qui assuetus est iurare, vt iuret per caput suum, nè iuret per Deum. Et ex Gregoriano cap. citato, Nerui. idem colligitur. ¶ Vnde ad primum{ Ad primum argumentum . } argumentorum in contrarium, concesso non licêre fieri mala vt inde eueniant bona, negatur inde consequi quòd liceat consulere minus malum: nam talis consultor, vt dictum est, licèt sit causa minoris mali, non ideo est causa mali. Est enim fallacissima consequentia. Imò est causa electionis bonæ: quandoquidem eum qui infixus est scelestiori proposito, deflectere ad remissius, verè est bonum. Et perinde respondetur ad secundum.{ Ad secundum. } Haud enim sequitur: Alteri non licet facere minus malum: ergo nec mihi licet consulere. Ille nanque cùm in sua habeat potestate neutrum facere, alterutrum faciat, reus est: mihi verò quia facultas non suppetit dimouendi illum ab vtroque, iustum est, minus consulendo à grauiori diuertere. Atque inde fit consequens vt ego non possim mihi sumere simile consilium: nam semper in mea est potestate duobus delictis oblatis, vtrunque cauere.{ Ad reliqua argumenta. } Et quantum ad alia argumenta iam ostensum est, consulere minus malum non esse inducere ad malum, imò ad bonum. Atque adeò nec talis consiliarius petit id quod alter præstare iustè nequit: nam absolutè non petit nisi vt grauius malum non faciat: ob idque sua culpa est si acquiescere non vult, nisi in alterum impingendo malum. Cuius simile est, mutuum petere sub vsuris. ¶ Ex his ergo{ Corollarium. } colligito nemini licere minimum veniale peccatum facere ad euitandum immanissimum malum in altero. Est enim contradictionis implicatio, malum esse & licere. Neque licet id vni tertio consulere. Quapropter dum mihi tyrannus mortem comminatur, potiùs debeo permittere homicidium quàm vt mentiar. Neque ad euitandum grauissimum adulterium in iuuene liceret mihi secundam aliam viro solutam inducere vt illam cognoscendo, ab adulterio declinaret. ¶ At verò de Loth{ An Loth offerendo filias deliquerit. } nondum per hæc quæ dicta sunt planè constare potest, veniátne eius factum excusandum. Porrò Ambrosi. 32. q. 7. can. offerebat. videtur eius zelum excusatum habere. Et Petrus in secunda sua Canonica eum appellat iustum. Licèt inde non fiat consequens, vt in illo singulari actu non deliquerit. Tametsi etiam sit probabile eum peccasse. Nihilo minùs si factum natura sua perpendas, profectò nullatenùs licitum fuit, nisi ignorantia illud excuses. Haud enim prudens fuit consilium, sed res indecens. Et ratio est quòd cùm illi incumberet suarum filiarum cura, atque adeò paterno iure teneretur earum custodire pudorem, non debuit illa via peiori malo obstare. Nam iam dictum est neque minimum tibi peccatum licêre ad euitandum in altero grauissimum. Secùs si consulendo dixisset, sunt in vrbe virgines fœminæ, quibus vestram potestis libidinem offerre. Quapropter excusatio quam ei prætexit hîc Caieta.{ Caietanus. } dicens quòd tantùm exposuit materiam minoris mali, dupliciter mihi apparet deficiens. Primùm quòd re vera fuit inductio. Abutimini enim, inquit, eis. Deinde quòd neque illa propriarum filiarum expositio eum decebat. Glossa ergo illius loci Genes. 19. quæ Augustini est, & refertur. 14. distin.{ Augustinus. Qualiter Loth sit excusandus. } can. quod ait. non consilio tribuit quod fecit Loth, sed animi perturbationi: quæ partim eius culpam extenuauit. An verò prorsus excusauerit, perpendendum est secundum scientiam quam homines illius sæculi tenebantur habere. SVperest ergo tandem ad argumenta par{ Ad primum argumentum principale. }tis negatiuæ principalis quęstionis respondere. Et quidem primi solutio satis ex superioribus liquet. Negatur enim, eum qui sub vsuris mutuum accipit, vsurario consentire: tantum abest vt causam illi vel occasionem peccandi porrigat. Etenim cùm ipse sit paratus facere, minimè eum petens mouet: vt modò de consulente minus malum dicebamus. Atque adeò ipse est qui scandalum dat: secùs si paratus non esset. ¶ Ad{ Ad secundum. } secundum verò eo pacto respondetur, quo superiùs de illis dictum est qui commercia cum vsurarijs ineunt. Si vsurarius inquam nullam aliam crederetur habere substantiam huius mundi quàm vsuris acquisitam, profectò nemini liceret pecuniam suam apud illum deponere: nam perinde tunc esset ac si tuum esset propositum vt tuam quoque pecuniam fœnori daret: quod quidem propositum, iniquum est. Si verò copiosiorem pecuniam habet, licet tibi sana mente tuam apud illum custodiendam deponere. # 6 ARTICVLVS. VI. Vtrùm Mons pietatis, vsurarius sit. HVic quæstioni adhibendum articulum duxerim de Monte pietatis, quod sub forma mutui vsurę labem contrahere videtur. Dicitur enim mons{ Quid mons pietatis. } pietatis cumulatus ęris aceruus, qui subleuandis per mutuum miserijs pauperum destinatur: ea tamen lege vt mutuatarius quisque exiguam pecuniam in singulos menses conferat: non quidem, vt aiunt, ratione mutui, sed veluti stipendium ministrorum qui ad seruanda excutiendaque pignora, habendasque rationes dati & accepti deputantur. Cùm ergo in mutuo pietas insit, quęritur vtrum ab illo collato stipendio vsurę macula inficiatur. Et arguitur à parte negatiua. Si{ Primum argumentum par } quidpiam hîc committeretur vsurariæ iniquitatis, maximè inde quod mutuatarij aliquid vltra sortem erogant: id autem non faciunt ratione mutui, sed ad alendos ministros, eidem negotio necessarios: ergo procul hinc abest vsuræ peruersitas. Probatur minor. Aequum est vt illud ærarium ab illis, quorum interest, seruetur incolume: interest autem pauperum: nam diuitis qui illud erogauit, nihil refert postquam iam tali misericordię illud mancipauit. Neque refert reipublicæ, vtpote cui nihil inde accrescit: solis ergo pauperibus, quorum commodo depositum est, incumbit illud custodire. Neutiquam autem in custodia esse posset, nisi sub pignorum fide mutuaretur, atque adeò adiectis eidem negotio ministris qui pignora seruarent, & post moram vęnundarent, rationeque singulorum bona fide retineret: ergo pauperum munus est tales ministros suis symbolis sustentare: atque adeò illic omnis vsura cauetur. ¶ In contrarium est quod reddere tantum in singulos menses, ac perinde tanto plus, quanto plus temporis prolatatur solutio mutui: atque id ad reddendum tutam mutuatam pecuniam, qua certè cautela mutuantis negotium agitur, quandam habet effigiem vsuræ. INstitutum hoc Montis pietatis in Italia{ Institutio montis pietatis. Pius secundus. Concilium Lat. Caietanus. } centum hinc annis ortum est. Nam Pius. 2. primus eius refertur approbator. Et posteà Lateranen. concilio sub Leone Decimo iterum fuit receptus: cuius vtique extat approbationis Bulla. At quoniam, vt Caieta. eiusdem sanctę ecclesię Cardinalis, qui vt. 2. 2. q. 1. ar. 10. refert, eidem interfuit concilio, in Opusculo huius rei singulari commemorat, non cuncta eiusdem montis capitula fuerint per eandem bullam approbata: sed quatenùs sacris canonibus non essent contraria, nulla irrogatur iniuria eidem apostolicæ sedi, si de eâdem montis ratione controuersetur. Eò præsertim quòd Papa & Concilium, in quibus authoritas residet summa condendi tum fidei articulos, tum & morum leges, non curant falcem suam mittere ad definiendas tanquam de fide philosophiæ disputationes, quæ non ex sacra scriptura, sed ex nuda philosophia eliciuntur: qualis illa est quæ instituitur ad examinandum quisnam contractus sit vsurarius, quis verò ab hoc crimine liber. Hoc enim non ex sacra scriptura colligitur, vnde suas veritates elicit sancta Sedes, sed ex media meraq́ue natura rerum. Aliud denique est prohibere vsuras sub his aut alijs censuris: quod cùm non solùm ex morali philosophia, sed ex sacra scriptura colligitur, proprium est Apostolicum munus: aliud verò examinare quisnam contractus sit vsurarius, quod per mittit ex sola natura rerum perpendi. Et ideo licèt in eâdem Bulla sententia excommunicationis in eos feratur qui contrà vel prædicauerint, vel disputauerint, debet illa tamen intelligi cum eâdem clausula: scilicet si impugnauerint capitula, quæ sacris canonibus non fuerint contraria. Aliâs Caietan. fuisset damnatus: qui tamen cùm tempore Leonis opusculum ædidit, quo montem non probauit, minimè fuit reprehensus. Cum hac ergo quam facimus protestatione, quòd decretis, vel concilij quatenùs fuerit receptum (quoniam neque omnia acta illius Lateranensis recepta sunt) vel sanctę sedis, nullatenùs volumus contraire, sed eisdem sanctissimè obedire: paratissimi retractare quidquid ecclesia catholica iusserit, nihil aliud quàm operæ pretium arbitror explicare rationes quæ eundem montem oppugnare videntur: ac pòst subijcere qua ratione eadem apostolica bulla sit interpretanda. ¶ Igitur Mons pietatis{ Mons pietatis } multis potest modis congeri. Primò si qui habet substantiam huius mundi, commiseratione ductus alicui vrbi aut reipublicæ auri pondus tribuit: non quidem simpliciter in eius id transferendo dominium, sed huic mutuationis vsui dedicando. Secundò si respublica vel ex publico ærario id tali vsui se ponat, vel ciuium contributione conficiat. Nam quantum ad rem attinet præsentem, nihil refert. Neque verò interest, pondúsne auri sit an frumenti copia, rerúmve aliarum vsu consumptibilium. Capitula autem mon{ Capitula montis pietais. }tis sunt primùm, vt non mutuo detur pecunia aut frumentum nisi in tempus certum: puta in annum. Aliâs in rem communem non cederet, sed apud paucos totum occuparetur. Rursus neque decet absque pignoratitia cautione montem dispensare. Alioqui, cùm mutuatarij pauperes esse debeant, sæpissimè contingeret vt soluendo non essent: qua vtique dissipatione breui mons in nihilum abiret. Quapropter neque pignora vltra pręfixum tempus seruanda sunt, sed illicò subhasta exponenda, vt cumulus reficiatur. ¶ His præhabitis radix huius disputationis,{ Radix presentis disputationis. } vna quidem est, sed tamen quæ diuersè intellecta diuersas parit opiniones. Radix inquam est quòd ille cuius interest capitalem illam summam pecuniæ seruare incolumen, debet suis impensis ministros sustentare. Sunt autem qui censent pauperum interesse: ideoq́ue immunê ab vsuræ vitio arbitrantur contributionem ab illis fieri: vtpote quæ alendis ministris necessaria est. Alij verò quorum est Caietan. putant hoc non interesse mutuatariorum, sed mutuantis: cuius ideo onus esse debet suos sustentare ministros: atque adeò quicquid vltra sortem recipit, extorquere aiunt ratione mutui, seu ratione dilatæ solutionis. ¶ Atque in hanc sententiam nostra conclusio{ Conclusio vnica qua satisfit quæstioni. } inclinat. Arbitror inquam eiusmodi rationem montis neutiquàm ab vsuræ sordibus elui posse. Et quò huius sententiæ veritas innotescat, hoc primùm omnium vtamur exemplo, quod esse existimo omnium regulam. Arguitur inquam: Si quis diues,{ Prima ratio pro conclusione. } ac misericors homo decreuisset cuicunque petenti à se, euangelio auscultans, mutuare: non tamen nisi suscepto pignore, & vsque ad certum tempus secundùm iura Montis pietatis, nequâquam posset quidpiam vltra sortem recipere: ergo neque illa, quam vocant Montis communitatem, id licitè potest. Demonstremus priùs antecedens, vt inde ad illationem descendamus. Homo huiusmodi mutuator si pignus recipit, hoc non facit in vtilitatem mutuatarij, sed in suam propriam, vt tutam sibi faciat solutionem pecuniæ suæ: ergo quòd idem custodiatur pignus, sua interest, non mutuatarij. Nam mutuatarius mallet ipse retinere. Sed quia mutuator aliter non vult pecuniam suam ei credere, pignus recipit: atque adeò ratione eiusdem acceptionis fit debitor idem reddendi pignus. Idq́ue adeò non solùm vti depositarius. Nam hic quia non in suam, sed in depositantis vtilitatem depositum seruandum recipit, non tenetur ratione acceptionis, vt lib. 4. sub titulo restitutionis dictum est. Ob idq́ue si citra suam grauem culpam depositum perdatur, non tenetur illud restituere. At verò qui pignus recipit, cogitur ratione acceptionis, ob idq́ue licèt minori culpa illud perdat, nihilo minùs restitutionis laqueo tenetur. Dixerim minori culpa: quia si nulla sua culpa dispereat, liber manet. Apparet enim hoc loco Caietan. falsus, qui tantum interualli inter pignus & depositum iecerit, vt putet eum qui pignus recipit perinde teneri ratione acceptionis restituere, ac si mutuo vel furto reciperet: atque ideo etiam si absque vlla sua culpa pignus pereat, manere semper restitutionis fune ligatum: cum sit latissima differentia. Nam qui mutuum recipit, eius dominium acquirit. Quare quomodo libet perdatur, sibi perijt. Dominium autem pignoris manet apud debitorem: sicuti dominium depositi apud depositorem. Quocircà eidem perijt debitori: vt patet expressa lege, pignus. de pigno. actio. Nisi aliqua culpa creditoris perierit: vt colligitur. l. quæsitum. ff. de distract. pigno. Ad nostrum ergo propositum satis est quòd creditori incumbit custodia pignoris. ¶ Quòd si arguas: Beneficium mutuandi in vtilitatem cedit eorum qui mutuum accipiunt:{ Obiectio. } mutuator autem habet se incolumem seruare: ergo id potest aliorum sumptibus facere. Iam suprà prodita est fallacia huius ar{ Solutio. }gumentationis. Beneficium enim mutui debet gratis conferri: & ideo qui mutuat, recipere onera debet, quæ sunt mutuationi annexa: puta seruare pignus & reddere. Aliâs non mutuet. Hoc quidem verum est quòd vbi pignus, tale sit, quod possit tinea corrodi, vt vestis: vel alia ratione perire, vt pote si est res pretiosissima ac subinde custoditu periculosissima: debet mutuans protestatione mutuatarium admonere, vt suo periculo pereat. Quòd si voluerit pignus curari, suis fiat expensis. Est quippe accidentarium quòd pignus illius sit naturæ. Et pari ratione si mutuator suam credere pecuniam recusat antequàm mutuatarius publico se obliget instrumento, illud quidem debet expensis eiusdem mutuatarij à tabellione confici. Nam mutuator nil nisi fidem petit, quam alter tenetur dispendio suo exhibere. Atque hinc sumitur nouum contra Montem argumentum. Nempe quòd hoc{ Secunda ratio contra montem pietatis. } quod quibuspiam pignoribus accidentarium & peculiare est, non debet in legem duci vt quicunque mutuatarius ratione cuiusque seruandi pignoris stipendium soluat. Quod autem de mutuatitia pecunia peculiaris domini censetur, constat & de illa existimandum cuius respublica dominium habet: nempe quod eius est curæ eam tutò seruare. ¶ Sed tamen arguis. Esto ita res habeat dum mons{ Obiectio aduersariorum. } certum habet dominium: secùs tamen in monte pietatis. Est enim ratio longè diuersa. Quare illatio suprà facta, nulla est. Cumulus siquidem huiusmodi nullum habet præter mutuatarios proprium dominum: nam diues qui illum contulit, dominium à se eius abdicauit. Quare sua iam non refert eandem custodire. Neque verò respublica, siue, vt aiunt, communitas eundem tenetur seruare montem: quoniam nihil ei inde emolumenti obtingit: neque verò dominium eius habet. Fac enim montem illum non esse congestum subsidijs ciuium, neque ex ærario publico, sed à diuite in illos vsus donatum, qui vel reipublicæ vel certis personis meram administrationem commiserit. Cùm ergo nullus sit alius dominus, consequens fit vt mutuatarij custodia eiusdem ærarij incumbat. Ecce argumentum contrariæ sententiæ: quod eius patronos seducit: si non contraria nos ratio falsos habet. Probatur ergo eôdem re{ Solutio præteritæ obiectionis }labi illam pecuniam domino alio carere, ac si certum haberet. Illa nanque tunc pecunia mutuationi exposita, non est pauperum qui mutuum recipiunt. Patentissimum enim est nunquàm in eorum dominium venisse neque illa ratione ventum ire, sed perinde sunt merè mutuatarij ac si illa pecunia alium haberet dominum: ergo non magis ad illos pertinet illam seruare, quàm si esset vel particularis personæ vel reipublicæ. Ex hoc igitur capite sumitur argu{ Argumentum alterum ad idem }mentum. Mutuatarij non tenentur illam seruare: ergo idem est prorsus iudicium illius stipendij quod vltra sortem tunc soluunt, quod esset si eadem pecunia esset particularis personę: tunc autem iam ostensum est, non esse licitum illud extorquere stipendium: ergo neque vbi nuda administratio existit apud rempublicam. ¶ Sed quæris, quis{ Quæstio. Solutio. } ergo tenetur illam custodire? Respondetur: Si nullum alium habet dominum, illa seipsam. Itaque nullum restat remedium, quàm quòd expensæ ex eâdem capituli pecunia subtrahantur. Sed pressiùs arguis: Tandem ergo exhauriretur? Fateor quidem{ Replica. Solutio. } ingenuè. Et hoc est quod fautores alterius opinionis decepit. Ex quo sequitur quòd quicunque talem montem de sua substantia erigere cogitauerit, si voluerit fore perpetuum, debet stipendia statuere quibus sustentetur, vel rem publicam obligare vt montem sustentet: alioquin mons seipsum mutuando consumet. ¶ Sed contrà: Mons{ Obiectio altera. } ille tunc in perniciem tantùm miserorum peribit, qui inde mutuabantur: ergo eorum referebat illum suis expensis seruare. Ne{ Solutio. }gatur consequentia. Simili enim ratione probares pauperibus incumbere suis expensis seruare diuitias hominis misericordis: qui mutuata pecunia præsidio ipsis esse solet. Operas enim eiusdem ministrorum ideo censeri in fauorem fieri pauperum, quod ipsi mutuationis beneficia suscipiunt, atque hac ratione eos obligare vt illa contributione alant ministros, iam monstratum est quàm sit fallax argumentum. Pari enim ratione, multas alias vsuras defensares. Enimuerò quotquot egestate coacti mutuum sub fœnore recipiunt, fauorabili beneficio potiuntur. Igitur vt iterum dicam, cùm mutuatio gratuitò sit facienda, non debet pensari in cuius fauorem operæ cedant ministrorum Montis, ex eo quòd mutuum recipere, beneficium sit pauperum: sed mutuatione supposita speculari oportet, cuiûsnam referat pecuniam seruare tutam. Quando verò mutuatarius est in mora soluendi, liquidum fit suis expensis ac dispendio vænundanda fore pignora. Confirmant hanc nostram sen{ Confirmatio superiorum rationum. }tentiam exempla ciuitatum quarundam Italiæ, puta Mediolani, & Brixiæ, & aliarum, vt Caietanus refert, & nos illic audiuimus, in quibus publico stipendio sustentantur Montis administri. ¶ Vnum{ Postremum argumentum. } tamen argumentum superest quod videtur contrariæ sententiæ suffragari. Nam etsi pro mutuationis beneficio nihil possit vltra sortem recipi, tamen mutuandi obligatio, vt suprà asserebamus, digna est pretio. Potest quis inquam stipendium suscipere, vt sit mutuare obligatus: cùm igitur mons ille tali sit vinculo astrictus, licitè à mutuatarijs aliquid pro illa obligatione exigitur. Respondetur in hoc nul{ Responsio. }lum apparêre vsuræ vitium: dummodò hac solùm de causa tenuissima esset exactio & pro curatione pignorum, & pro scriptis rationibus dati & accepti, & pro alijs id genus operis nihil exigeretur. ET per hæc ad argumentum in princi{ Ad argumentum principale. }pio quæstionis obiectum patet responsio. Negatur inquam tales contributiones non fieri ratione mutui: nisi hac fortè tantùm de causa fiant, quam modò adiecimus. Ac perinde Bulla Concilij tres permittit solutiones. Prima est (vt cum debita obedientia id ac reuerentia dicamus) non omnia acta illius concilij more & vsu esse recepta. Nam illud Sessionis nonæ, quod fuit inter præcipua: nempe quòd non persoluentes diuinum officium fructus sacerdotiorum pro rata restituerent, & post sex menses sacerdotijs priuarentur nondum planè scitur an fuerit vsu seruatum. Quanuis ego quia iuri diuino quàm proximum est, non audeo omninò contrà consulere. Secunda solutio est, quam suprà dedimus. Videlicet quòd excommnnicatio non fertur nisi cum illo moderamine vt disputatio cohiberetur contra capitula, quatenùs sacris canonibus ac naturali rationi non sunt aduersa. Nam simpliciter non fuit illic articulus fidei constitutus. ¶ Sed rogas, Nunquid non esset ecclesiæ conducens, vt{ Quæstio. } casus omnes de quibus dimicatur, sintne vsurarij, ecclesiæ authoritate definirentur? Apparet enim hoc ad salutem animarum necessarium. Respondetur minimè id ex{ Dissolutio. }pedire, vt tanquàm de fide definirentur: si tales sunt qui non nisi ex mera philosophia perpendi debeant: quoniam Spiritus sanctus non curat ecclesiæ nisi scripturam sacram exponere, & leges necessarias sancire. Et quando sunt opiniones probabiles inter graues Doctores, vtranque sequaris, in tuto habes conscientiam. Secùs de immortalitate animæ ac similibus veritatibus, quæ licèt inter philosophos disputentur, nihilo minùs in sacris habentur vel inde colliguntur. Tertia verò demum solutio est, quòd pensio quam Bulla in Monte pietatis approbat, sit illa tantùm quæ soluitur ratione obligationis ad mutuandum: atque hanc dicit cedere in ministrorum sustentationem. ¶ Aliæ verò montium species quas in{ Aliæ montium species quæ sunt in more patentiorem præ se ferunt prauitatem. } vsu esse video, longè patentiùs vitium suum produnt. Solet enim potissimùm inter rusticanos aggeri copia frumenti quæ egentibus mutuo distribuitur sine pignore, & sine alijs negotijs quæ ministrorum operis egeant: illo nihilo minùs tributi onere, vt messis tempore duodecimam partem mensuræ supererogent: nempe modiolum in fanecas singulas: quod profectò non video quomodò defendi possit. Nisi omnes indiscriminatim opidani & mutuum susciperent, & quasi gratuitum spontaneumque tributum per capita illud soluerent. Nam si non ab omnibus, sed ab illis tantùm qui mutuato egent corradatur, palàm extorquetur ratione mutui. # 2 QVAESTIO SEcunda, De generali ratione contractus emptionis & venditionis. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm contractus emptionis & venditionis sit reipubl. necessarius. DVO suprà capita statuimus quibus humani contractus deprauantur. Videlicet aut id vendere quod nullius est pretij, aut quod pretiosum est, pluris iusto distrahere. De priori vitio sub vsuræ nomine quæstione præcedenti disputatum est: consequitur ergo vt de posteriori disputationem prosequamur. Quæ quidem disputatio de contractibus inscribitur. Et quoniam omnium primus atque aliorum index est contractus emptionis & venditionis, quæstio hæc secunda instituitur de generali ratione huiusmodi contractus: atque adeò primus articulus, an sit necessarius reipublicæ. Arguitur enim à parte nega{ Primum argumentum partis negatiuæ. }tiua. Quanto vita humana simpliciùs ac synceriùs transigeretur, tanto quietiùs viueretur ac fœliciùs: sed si solùm esset rerum cambium, vt videlicet res non numismate distraherentur, sed pro rebus commutarentur alijs, quietior esset mortalium vita, & à tumultis pacatior quos negotiationum turbulentia secum affert: ergo contractus emptionis tollendus de medio esset humanæ reipublicæ. ¶ Secundò ar{ Secundum. Aristo. }guitur. Sæcula multa, vt. 5. Etich. &. 1. Poli. c. 6. autor est Arist. absque nummorum vsu transierunt. Et Plinius lib. 33. c. 3. ait Seruium Romano{ Plinius. }rum regem primùm signasse æs nota pecudum, vnde pecunia dicta est: & posteà fuisse signatum argentum, anno vrbis. 585. & longè pòst aurum. Et lib. 7. c. 56. ait Liberum patrem instituisse emere ac vendere: illis autem sæculis fœlicior agebatur vita, atque à fraudibus ac solicitudinibus incolumior, quam modò nobis per istas negotiationes agere licet: ergo perniciosus est iste contractus, tantum abest vt sit necessarius. ¶ In contrarium est idem Aristot. loco{ Aristot. } citato: vbi ait necessitatem humanæ vitæ nummi fuisse inuentricem, qui esset velut mensura & norma æquitatis rerum. Id quod & Iurisconsultus. l. 1. ff. de contrahen. empti. disertè retulit. IGitur quò quæstionem à genere ipso auspicemur, prima nostra conclusio sit: Contra{ Prima conclusio. }ctus est actio inter duos ex qua vtrinque obligatio nascitur. Sic enim Vlpianus ait. l. Labeo. 2. ff. de verb. ac rerum significa. Contractus est vltrò citroque obligatio. Quod Gręci σύμπραγμα vocant: hoc est confectum. Quando videlicet quippiam ego causa tuî, tu verò causa meî, accepta dataque vtrinque fide conficimus, ac ratum habemus. Quapropter prędicatio illa contractus est obligatio (vt sic loquamur) non est identica, sed causalis, illum exhibens sensum, quem nos in nostra conclusione explicuimus. Vt quia stato pretio paciscimur, me tibi merces traditurum, te verò mihi idem pretium, mutua emergit ex venditione obligatio. ¶ Atqui hinc fit vt stricto nomine nullum{ Stricto nomine nullum pactum contractus dici valet. } pactum dicatur contractus, nisi ex quo vtrinque oritur obligatio. Qualia sunt do, vt des: facio, vt facias: do, vt facias: facio vt des: quæ quatuor connumerantur. l. naturalis. ff. de præscriptis ver. Quemadmodum in matrimonio, inque venditione, mutuatione, & id genus reliquis. Contractus nanque omnis, si de suo nomine rem perpendas, actus iustitiæ est, vtranque colligantis partem. Laxant tamen alij latiùs nomen vsque ad illas actiones ex quibus ex altera tantùm parte oritur vinculum: veluti est donatio, & simplex promissio. Et ideo Bald. quem Syluest. citat in{ Baldus. Syluester. Conradus. } verbo, contractus. & Conrad. sequitur. q. 16. distinguit de nomine contractus, quòd accipiatur propriè, quando obligatio oritur ex vtrâque parte, & impropriè pro eo ex quo oritur tantùm ex altera parte, & improprijs simè quando ex neutra nascitur. Sed re vera abusiuæ istæ acceptiones abusu essent abigendæ. Hoc enim est nomina à sua natiua significatione abalienare: siquidem neque donatio neque promissio simplex ad iustitiam attinent, sed sunt actus liberalitatis. Vnde Ari{ Aristo. }stotel. 4. Topicor. Donum, inquit, est datio irredibilis. Mutuatio verò, quanuis secùs ibîdem Conrad. sentiat & Syluest. nihilo à propria ratione contractus recedit: tum quod est datio vt reddatur, tum quod si fide data pollicitus es mutuare, tu teneris dare, atque alter reddere. Quòd autem contractum illum etiam velint appellare, vbi nulla est obligationis vis, sed potiùs obligationis relaxatio, meritò fatentur esse (vt suo vtar nomine) impropriissimum. Exemplum est in acceptilatione: puta quando debitor creditorem interrogat an quicquid illi debeat acceptum habeat: & ille respondet, acceptum habere: hoc est illi condonare. Hîc nanque potiùs est solutio debiti seu remissio, quod ex contractu ortum est, quam contractus. ¶ Sed & contractuum species, numerosiùs quam ars permittit, multiplicant. Scotus enim. 4. d. 15. q. 2. octo spe{ Scotus. Gerson. Antoninus. Conradus. }cies discernit, ac totidem Gerson in suo tractatu de contract. licèt parum differenter. Antoninus verò. 3. p. tit. 8. cap. 2. duodecim: sed Conra. quod suum ingenium est, ad species numero 30. diuisionem inuitam pertrahit: quæ porrò, species non sunt, sed rerum potiùs connumeratio in quibus confici contractus possunt. Eiusmodi autem materiales diuisiones cùm arte non contineantur, in infinitum abeunt. ¶ Sit ergo nobis{ Secunda conclusio. } secunda conclusio. Septem sunt contractuum species, scilicet emptio, cambium, mutuatio, emphyteusis, commodatio, permutata commodatio, & locatio. Tametsi prima ad secundam, sextaque ad septimam quodammodo reducantur. Missum enim hinc facimus matrimonij contractum, quæ mutua est personarum traditio. Nam reliquos tantum qui in externis bonis celebrantur consideramus, quorum præsens tractatio instituitur. Horum autem tres tantum ordines reperias. Etenim cum tria in huiusmodi rebus sit meditari, videlicet dominium, vsumfructum, & v{ Sufficientia præhabitæ diuisionis. }sum, vnus est contractuum ordo, quibus dominium transfertur: alius verò eorum quibus conceditur vsusfructus, atque tertius eorum quibus conceditur nudus vsus. Igitur vbi dominium rei transfertur, si gratis id fiat absque vlla redditionis obligatione, nuda donatio est: quæ{ Donatio. } ideo contractus nomine non censetur. Cui adiungitur & liberum legatum: nimirum vbi nullum est iustitię debitum. Si autem translatio non gratis fiat, inde emergunt tres contractuum species: scilicet cambium, venditio & mutuatio. Cambium est vbi res{ Cambium. } pro re commutatur: vt panis pro vino, mel pro oleo, corium pro panno, &c. Licèt de numerorum cambijs alia sit longe ratio, vt infra videbimus. Em{ Emptio. }ptio autem est vbi dominium æstimato pretio transfertur: sed mutuatio vbi transfertur, vt idem vel{ Mutuatio. } vel tantundem reddatur. Quod in rebus vsu consumptibilibus & potissimum in numismate vsu venit. Si autem saluo dominio transferatur vsusfructus non gratis, sed pretio, fit tertius contractus, qui est emphyteusis seu censua{ Emphyteusis }lis pensio. Vt si fundum sub annua pensione, vel in tempus, vel in perpetuum alteri tradas. Quanquam dum fit in perpetuum, emphyteuta dominium vtile dicatur habere, non tamen directum: eò quod semper dependet à vero domino, si emphyteuta in commissum inciderit. Et dicitur emphyteusis, hoc est melioratio: ob id quòd illa ratione inuentus fuit olim huiusmodi contractus, vt steriles agri quos dominus colere non poterat, alterius diligentia colerentur. Dum verò merus vsus transfertur, tunc exurgunt tres aliæ species. Nam si vsum rei gratis indulgeas, vt sola tibi restituatur substantia, est commodatio. Hæc{ Commodatio. } enim secundùm nomen differt à mutuatione, eò quòd commodatum in eâdem specie redditur: vt equus & vestis &c. Mutuatio verò vel in illa vel in altera. Satis enim fit mutuanti aurum, si ei restituatur argentum. Se{ Discrimen inter mutuationem & commodationem. }cundùm verò rem specie differunt: quoniam mutuatione transfertur dominium: commodatione verò minimè. Si autem vsum non gratis concedas, sed pro vsu alterius rei, illa est permutata accommodatio: vt si alte{ Permutata accommodatio }ri commodes equum tuum, vt suam tibi commodet mulam. Si autem vsum concedis, non pro vsu altero sed pretio, illa est locatio, cui{ Locatio. Conductio. } respondet conductio, siue domum, siue equum, siue proprias operas loces. Perspice ergo quemadmodùm vt cambium ad emptionem, sic & permutata commodatio ad locationem reducitur. Cambium enim (vt habetur. l. 1. de contrahend. emption.) hoc tantùm à venditione seiungitur, quòd in illo non secernitur pretium à re, sicuti in emptione, sed vtraque existimatur alterius pretium. Pari modo in permutata commodatione vsus vnius rei, est pretium vsus alterius rei: ob idq́ue est quædam locatio. Quare neutra istarum specierum peculiares habet difficultates præter illas quæ in alijs sunt, ad quas reducuntur. Satis ergo fuisset quinque dinumerare species, nisi quòd explanationis gratia duæ aliæ adiectæ sunt. Venditio nanque nullo probabilitatis colore seponitur distincta species ab emptione: sunt quippe nihil aliud quàm duæ correlatiuę partes eiusdem contractus: sicuti locatio & conductio. ¶ Hinc{ Corollarium. } fit neque depositionem neque impignorationem, quippe quibus neque dominium vllum transfertur, neque vsus, esse per se contractum. Depo{ Quid depositio. }sitio namque est positio rei apud alium solius custodiæ gratia. Quare non est nisi quædam fideicommissio. Impignoratio verò est rei cuiuspiam{ Quid impignoratio. } temporaria positio apud alium ad confirmandam contractus obligationem. Quare ea ratione dicitur contractus, quia est contractionis, vtpote mutuationis aut venditionis confirmatio. Quin verò neque fideiussio est per se con{ Fideiußio contractus dici nequit. }tractus inter fideiussorem & eum pro quo fideiubet: quoniam solùm nascitur obligatio ex parte fideiubentis: alter enim nihil ei debet si amicus gratis fideiussit. Sed fideiussio talis, dicitur iure contractus: quia est robur contractus inter debitorem pro quo fit fideiussio, & creditorem cui fideiubetur. Atque idem dicendum de stipulatione si pro fideiussione accipiatur. Si verò pro simplici commissione, nullus est contractus. Sed tamen, vt iure frequentiùs vsurpatur, pro actione illa qua quis interrogatus stipem obligat, tunc si alter aliquam pollicetur conditionem, verissimus est contractus: quia vtrinque paritur obligatio. Si autem alter ad nihil obligatur, tunc quia tantum stipulans obligatur, licèt contractus iure dicatur, reducitur tamen ad donationem. Ecce contractuum species quos vocant nominatos: quia suum quisque sortitur nomen. Innominati autem licèt plurimi sint, ad hos tamen reducuntur. Omnes enim comprehenduntur sub illis quatuor speciebus suprà positis, do, vt des, &c. ¶ Tertia conclusio. Emptio & venditio sunt contractus reipublicæ maximè necessarius. Conclusio{ Tertia conclusio. Aristot. } est Aristo. & iurisconsulti in locis citatis in argumento post quæstionem. In primordijs enim humani generis, tantum erat rerum cambium: mos autem & vsus monstrauit pene esse impossibile illa ratione posse transigi humanam vitam. Dum enim sutor domo indigeret, ingentissimo opùs haberet calceorum aceruo, quem pro illa cambiret: quibus vtique calceis dominus ędium fortè non indigeret, sed rebus alijs quibus carebat sutor. Et dum tu frumento affluens, vino alterius egebas, fortè alter tuo non egebat frumento. Et ideo Aris. 1. Pol. c. 6. barbaras eas gentes appellat, penes quas etiam tunc cambia tantum rerum absque{ Vsus numismatum. } numismatis vsu durabant: de quo li. seq. latius. In hunc ergo vsum signatum est numisma: vt tum norma esset exęquandi res, tum etiam vas & fideiussor reipublicæ nomine, vt quoties illud porrexeris, reddantur tibi res quarum indigueris. Atque hunc arbitror genuinum sensum illius Ec{ Genuinus sensus loci sacri. }cles. 10. Pecuniæ obediunt omnia. quod pecunia in virtute est omnis res. Pecuniam enim qui possidet, vænalia cuncta habet. Hac ergo ratione ex cambio ortum habuit emptio & venditio. Ob idque cum in illo contractu quia non distinguebatur res à pretio, ex vtraque parte dicebatur cambium. In hoc autem traditio mercium est venditio: receptio verò repenso pretio, emptio. Quare emptio est venditionis finis: quia contractus hic ad id ordinatur, vt quisque sibi necessaria prouideat. Ideoque quasi à digniori, denominatur contractus emptionis. ¶ Ex his er{ Definitiones emptionis & venditionis. }go compendiosa elicitur venditionis emptionisque definitio, in qua constituenda multi postquam se macerarunt, nihil exactum colligunt. Est enim venditio, rei pro pretio distractio: emptio autem rei pro pretio contractio. Sunt enim hæc verba iuris, quibus generaliter significatur translatio dominij illius rei quæ non est reddibilis, vt. C. de resc. vendi. l. 2. Rem maioris pretij si tu aut pater tuus distraxisti. Quocircà hoc verbo notatur discrimen inter hunc contractum & emphyteusin & locationem: in quibus non dominium, sed vsus, vel vsusfructus transfertur. Ea item voce secernitur hic idem contractus ab vsuraria mutuatione. Nam licèt illic transferatur dominium pecuniæ pro pretio, tamen cùm eadem pecunia sit reddibilis, non propriè distrahitur. Particula autem, pro pretio, separat eundem contractum à cambio, quo res pro re commutatur. ¶ Et per horum { Solutiones argumentorum } intelligentiam argumenta in contrarium responsa patent. Humanum enim genus ab imperfecto ad perfectum progressum est. Et ideo in initio, dum rude erat, incomptumque, ac paucioribus necessitatibus implicitum, per rerum cambia sibi sufficiebat: pòst verò iam cultiùs politiorem ornatioremque vitam instituens, necesse habuit nouas excogitare commerciorum rationes: inter quas consultissima fuit commerciorum vsus: licèt humana auaritia nihil non deprauat. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm negotiatio sit licita. QVanuis simplex rerum emptio & venditio, quibus quisque suæ familiæ prouidet demonstratata sit reipublicæ necessaria, non subinde claret negotiationem esse licitam, quæ est emere vt reuendas: quæ vtique quęstio etsi à D. Tho. 4. arti. q. 77. sub compendio disputetur, hîc tamen ordine quem nos instituimus videtur congruentius apponi: vbi aliquantulo fusiùs disserenda est. Quæritur ergo vtrùm negotiatio sit licita. Et arguitur à parte negatiua. Emptio & venditio ideo ostensa est{ Primum argumentum. } necessaria, quod non omnibus omnes abundant: & ideo necesse quisque habet, vt venditis quibus affluit, emat quod sibi deest: quare emptio (vt suum est) venditionis est finis: negotiatio autem est contra huiusmodi emptionis naturam. Negotiator enim non vendit, vt emat quod sibi deficit, sed peruersè emit vt reuendat: ergo negotiatio non est licita. Quapropter Aristo. 1. Politi. c. 6. { Aristo. } emptionem rerum quæ necessariæ sunt ad vitam, venditionemque, ratione eiusmodi emptionis appellat contractus naturales temptiones autem negotiatorias appellat contra naturam, vtpote cuius finis non est vitæ sufficientia, sed lucrum. ¶ Atque ex hoc sumitur secundum argumentum { Secundum. Aristot. } quod inibi idem Philo. subiungit. Ars illa quæ non habet præfinitum taxatumque finem, non est licita: ars autem nummularia & quæstuaria, qualis est negotiarorum, nullum sibi præscribit finis modum, sed lucro lucrum aceruare: ergo nefaria est. ¶ Tertiò arguitur. Negotiatio in causa{ Tertium. } est vt rerum pretia excrescant: tum quod merces ad paucitatem venditorum reducuntur, quæ caritatis causa est: tum etiam quod negotiator carius quam emit, vendit. Et ideò si omnes ad primos venditores concurrerent, minoris emerent: id quod rerum vsu vbique experientia docet: ergo tanquam reipublicæ nocua interdicenda est negotiatio. ¶ Quartò: Actiones morales ex plurimum{ Quartum. } contingentibus existimandę sunt: plurimum autem negotiationes plenę sunt fraudibus, technis, ac dolis: ergo genere suo prauę sunt, atque adeò de medio tollendæ. Hac enim de causa pessimè audit negotiatio, & in sacris literis & apud sacrorum doctores. Vnde Dauid Psal. 70. Quoniam non cognoui negotiationem (secundum. 70.) introibo in potentias Domini: Domine memorabor iustitiæ tuæ solius. Quasi negotiatorum iustitia non sit iustitia Dei. Et Chrysost. super illam historiam Christi apud Matthæum,{ Chrysost. } eijcientis vendentes & ementes de templo, Et refertur. 88. di. can. eijciens. significauit, inquit, quod mercator nunquam potest placere Deo: & ideo nullus Christianus debet esse mercator: aut si voluerit esse, projiciatur de ecclesia: dicente Propheta, Quia non cognoui negotiationes, introibo in potentias Domini. Atque hac de{ Confirmatio. } causa interdicta est clericis: vt patet eâd. dis. per totam. ¶ In contrarium est August. sententia{ Augustinus. } in lib. Quæstionum veteris & noui testamenti: & refertur in eâd. dist. can. fornicari. vbi ait, Fornicari hominibus semper non licet, negotiari verò aliquando licet, aliquando non licet: laicis licet, sacerdotibus non licet. PRo quæstionis decisione notandum est, negotium otio esse contrarium. Est enim idem quod absque otio. Vnde pro labore & occu{ Fundamentum. }patione accipitur. Quemadmodum dicimus, Negotium forense aut familiare &c. Peculiariter autem negotiari idem est quod mercaturam exercere. Et est forsan Antonomasia quædam, proptereà quod ars hæc solicitudinibus implicita ab otio est alienissima. Est ergo negotiari, eme{ Quid sit negotiari. }re vt reuendas. Vnde negotiatores coëmptores dicuntur pro eo quod ex omnibus simul locis emunt: & mercatores quia, mercari, communi vsu non tam est simpliciter emere quam lucri causa ad reuendendum. Et dicuntur prætereà institores eò (vti ait Vlpianus) quòd negotijs instent. Vnde Prouerb. 31. Facta est sicut nauis institoris. ¶ Duplex autem nego{ Duplex species negotiationis. }tiationis species distinguitur: videlicet vna qua res emitur vt per industriam mutata reuendatur. Sed hæc (vt eod. cap. eijciens. habetur) non est nuda negotiatio, sed inter alias mechanicas artes connumeranda. Quemadmodùm enim mechanicus ex lana panum texit, & ex ferro fabrefacit gladium: sic (vt exempli gratia dicamus) qui industrius est curandi, vel aues, vel equos, si rudem emat vt cultiorem vendat, non tam negotium, quam artem exercere censetur. Nam qui pannos tondet, aut attritas vestes coëmit vt refectas vendat, nihil amplius per suam artem præstat. Negotiatio igitur mera, de qua in præsentiarum loquimur, est qua quis quid mercatur, vt nullatenùs mutatum vendens, lucrum comparet. ¶ Respondetur ergo ad quæstionem quinque conclusionibus. Prima.{ Prima conclusio. } Negotiatio neque est de se, hoc est intrinsecè bona, vt charitatis virtus, neque de se intrinsecè mala, vt mendacium: sed indifferens: vt comedere, quod secundum finis circumstantiarumque qualitatem potest bene maleque fieri. Conclusio patet ex citatis verbis August. Ait enim non esse vt fornicari, sed quod alioquin licet, aliquando non licet. ¶ Secunda conclusio. Si negotiationis fi{ Secunda conclusio. }nem per se consideres, qui non est nisi lucrari, quandam præ se fert turpitudinem. Conclusio est S. Thom. q. 2. 2. 77. ar. 4. quam quidem probat argumentum secundum suprà ex Aristo. desumptum. Quoniam lucrari per se nil necessarium, honestúmve nominat. At verò si lucrum aliorsum ordinetur, licitè potest procurari. ¶ Et ideo subditur tertia conclusio. Negotiatio est{ Tertia conclusio. } simpliciter reipublicæ necessaria. Haud enim omnis prouincia omnibus abundat quibus indiget: sed pro climatum varietate alia affluit terræ fructibus & opificijs, quorum alia inops est. Et vice versa, alia est aliorum locuples quorum inopia alia laborat. Neque possent indigentium singuli tam longa facere itinera, vt minutiora quibus indigent, apportarent: neque verò omnes qui abundant possunt vecturam exercere vt illa aliô transportent: necessarij ergo sunt quibus ea sit cura vt mercium copias hinc inde transuehant qua singulis minutiùs vendant. Et quod de loco dicimus, de tempore etiam censendum. Vsu enim venire assolet vt vno tempore redundantia sit rerum, alio verò egestas: neque tamen pauper quis potest suos fructus adseruare. Quare nisi essent qui emerent vt in aliud tempus custodirent, non posset res publica seruari incolumis. Quin verò & dum mercimoniæ vel in maris portu vel in ciuitate exonerantur, necessarij sunt coëmptores qui earum copiam in tempus seruent: quia non singuli possunt sibi in futurum prouidere. Sed rogas: Nun{ Interrogatio. }quid prudentius esset vt respublica suos ministros conduceret qui hanc prouinciam subirent? Re vera non posset commodè tam mul{ Responsio. }tis mercimonijs hac via sufficere. Et ideo consultius ducit artem hanc inter alias permittere, quinetiam fouere. ¶ Atque hinc sequitur{ Quarta conclusio. } quarta conclusio quam S. Thom. interrogat in dicto ar. 4. Licet negotiationis gratia merces cariùs vendere, quàm emptæ sunt. Ratione impensarum, laborum, locorum, ac temporum: nam iustæ rei pretium, vel in melius, vel in locum, vel tempus mutatæ, excrescit. Hoc autem non facilè, quod quidam autumant, concedam: videlicet quòd negotiatori liceat cariùs eodem loco & tempore vendere propter officium quod habet, quàm alteri cuicunque: nam pretij iustitia nullum respectum ad personas dicit, sed per se absolutè pensatur. Scotus in. 4. dist. 15. q. 2. dicit quòd tantum deberent mercatores lucrari quantum stipendij respublica illis decerneret. Regula autem hæc neque contemnenda porrò est, neque tamen ad vnguem seruari potest. Sed de rerum pretio statim articulo proximo. ¶ Quinta con{ Quinta conclusio. }clusio. Ars negotiatoria, tum ex multis circunstantijs illicita fit, tum compluribus fraudibus est peruia, tum subinde in plurimis versatur periculis. Fit enim primùm illicita ex obiecto, vt puta si rem emas quæ vel natura sua est inuendibilis: vt sacramentum, aut sacerdotium, quæ cùm gratis accipiuntur gratis dari debent: aut lege est prohibita vendi: de quibus habes. C. quæ res vendi non possunt. Secundò ratione personæ, siue quæ negotiatur, vt sacerdotes qui iure negotiatione interdicuntur: vt patet dist. 88. per totam: vel ratione personarum cum quibus negotiatur. Nam ad Sarracenos neque ad infideles licet Christianis arma deportare, vt patet extrà, de Iudæis. cap. Ita quorundam. & sequentibus. Fit prætereà indecens negotiatio ratione temporis. Vt si in die Dominica, vel in alio festo egregiè solenni exerceretur, vt habetur cap. 1. de ferijs: vel in loco sacro. Qua ratione Christus eiecit de templo vendentes & ementes. Istæ autem circunstantiæ temporis & loci, ratione scandali constituerent peccatum mortale: aliâs minimè. Vel si in ecclesia impediretur diuinum officium, quod Christus notauit dicens: Quia domus mea, domus orationis est. Qua ratione cap. decet. de immuni. eccles. lib. 6. negotiationes quæ in Ecclesijs præcipuè prohibentur, sunt nundinarum ac fori cuiuscunque tumultus. Citra hos autem casus non esset mortale. Nam in Ecclesia confabulando, citra expositionem mercium, negotiari, nisi sacrorum aut concionis tempore, non est tantum peccatum, quanuis indecentia non careat. ¶ De alijs autem circunstantijs quæ non peculiariter negotiationes vitiant, sed in omnes artes inserpunt, quales sunt mendacia, & fraudes, hoc singulariter adnotandum est, quòd mercatura, nescio quo suo genio, prę cunctis artibus & officijs{ Inextinguibilis sitis lucri negotiatoribus singularis. } inextinguibilem sitim lucri generat. Agricolæ enim atque opifices suis officijs victitantes contenti sunt: mercatores autem, tum quòd pecuniam præ manibus semper habent, tum quòd hæc ars plurimùm euentibus fortunæ patula est, auidissimè lucro inhiant. In hoc{ Negotiatores aleatoribus similes. } nimirum aleatoribus similimi. Quæ quidem auiditas animos absorbet, mendacia nutrit, & dolos nectit. Atque hac de causa ait ibidem in solutione ad tertium S. Thom. quòd hæc ars habet speciem mali: & ideo interdicta est clericis. ¶ Inest prætereà & in hac re pestis{ Alia incommoda negotiationis. } alia, quòd cùm sine labore magno & sudore exerceatur, & maiore sit in honore quàm mechanicæ artes, otiosi hominis & honoris cupidi, cætera deserentes opisicia, in hoc se baratrum immergunt. Atque adeò non vt merces loco traducant, aut in tempus reseruent, aut in melius mutent: sed meri gratia quæstus, vænalia cuncta coëmunt, vt statim lucrum exprimant. Quorum subinde causa, quia liberum non permittunt forum, pretia augentur. Qui idcircò exigendi profligandique ex republica essent: atque alijs artibus quæ personis vacuæ sunt, mancipandi. De his autem loquimur qui ciues paratos priuatim emere anteuertunt. Haud enim condemnandi illi sunt, qui postquàm singuli sibi necessaria emerunt, redundantia mercantur, vt in tempus seruent. Neque verò illi qui publicitùs parati sunt illa coëmere, quæ pauperes necessitate coacti, nec emptores inuenientes, vendere volunt: vt vestes, libros, etc. Qui verò annônam emunt vt tempore futuro reuendant, licèt quandoque vtiles sint, quasi rerum necessariarum custodes, multò tamen pluries sunt pestiferi: vtpote causa immodicè augendi pretia: & ideo nisi vbi necessitas aliud exposcat, meritissimò eiusmodi mercatus vetatur. PER hæc ergo, argumenta suprà facta facilimę solutionis fiunt. Ad primum enim{ Ad primum argumentum . } negatur, negotiationem contra naturam necessariæ emptionis pug nare: quin imò illi obsequens est. Ministerio siquidem mercatorum, res sunt veluti in penu, singulis indigentibus expositæ. ¶ Illa autem negotiatio quæ me{ Ad secundum argumentum . }rum lucrum haberet pro fine, quia insatiabilem faceret animum, non solùm necessaria non est, sed est impendiò pestilens. Attamen hæc sitis in cuncta mortalium pectora se insinuat. Et per hoc respondetur ad secundum argumentum. ¶ Tertiò verò concedimus ne{ Ad tertium argumentum . }cessarium esse hac ratione rerum pretia augeri: sed tamen ex altera parte maiora fierent dispendia si vnusquilibet deberet longa facere itinera ad quęritandum quod in sua deest ciuitate. ¶ Ad quartum respondet August.{ Ad quartum argumentum . Augustinus. } super Psal. 70. Et refertur eâdem dist. 88. can. quoniam. quòd negotiatorum vitia non sunt negotij, sed personarum. Etenim si propter eorum fraudes releganda essent negotia à re publica, eadem ratione & agricolas & omnes pariter artifices atque opifices, proscribere deberemus profligareque ab vrbe. Nam & mentitur quandoque agricola vt grana sua vendat, & opifex vt pretium augeat. Qui autem negotiatores in sacris literis malè audiant, declarat eâd. dist. Cassiodo. can. quid est. Nego{ Caßiodorus }tiatores enim illi, inquit, abominabiles existimantur, qui iustitiam Dei minimè considerantes, per immoderatum pecuniæ ambitum polluunt merces suas, plus periurijs onerando, quàm pretijs. Veruntamen negare non possumus, vt paulò antè declarabamus, quin huic arti multò plus periculorum à dolis & fraudibus immineat, quàm cæteris. Vnde Ecclesiast. 26. Duæ species difficiles & periculosæ mihi apparuerunt. Difficilè exuitur negotians à negligentia, & non iustificabitur caupo à peccatis labiorum. Et cap. sequenti: Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur: sic inter medium venditionis & emptionis, qui quærit locupletari angustiabitur peccatis. Quocircà Prouerb. 20. in vniuersum ait Sapiens: Malum est, malum est, ait omnis emptor: & cùm recesserit, gloriatur. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm rerum pretia, arbitrio mercatorum sint taxanda. QVoniam primum in emptione & venditione fundamentum iustitiæ est pretium, de illo quærendum est loco tertio, an mercatorum æstimatione sit taxandum. Et arguitur à parte affirmatiua. Primò.{ Primum argumentum. } Axiôma inter iurisconsultos est & celebrata regula, Tantum valet res, quantum vendi potest: quam videlicet adnotant. l. pretia. ff. ad legem Falcidiam. &. l. 1. §. si hæres. ad senat. consult. Trebellian. & alibi sæpe: ergo si fraus modò absit & dolus, mercatorum erit arbitrium pretia suis mercibus statuere. ¶ Se{ Argumen. 2. }cundò. In vnaquaque arte eiusdem peritis credendum est, vti. 3. Polit. cap. 7. author est Phi{ Aristot. }losophus: & vt Iurisconsultus ait. l. in re mandata. C. mandati. vnusquisque in re sua est moderator & arbiter. mercium autem artifices, sunt mercatores: ipsis ergo ipsorum iudicio deferendum est vt pretia ponant. ¶ Tertiò:{ Argumen. 3. } vnusquisque dominium rerum suarum habet, ac subinde liberam potestatem: ergo potest quisque tantum petere ac recipere pretium pro sua re, quatum extorquere potuerit. id quod in gemmis & rebus pretiosis vsu fieri compertum est. ¶ In contrarium autem facit lex, Pretia. citata ad. l. Falci. cuius verba sunt: Pretia rerum non ex affectu neque vtilitate singulorum, sed communiter finguntur: hoc est communi æstimatione taxantur. AD hanc quæstionem quatuor conclusionibus respondetur. Prima: Pretia rerum{ Prima conclusio. } non secundùm ipsarum naturam æstimanda sunt, sed quatenùs in vsus veniunt humanos. Conclusionis huius ratio naturalis est,{ Ratio conclusionis. } quòd cùm mundus & quæ eo continentur propter hominem facta sint, tanti ciuili æstimatione res valent quantum hominibus inseruiunt. Quapropter Arist. 5. Ethico. cap. 5.{ Aristot. } ait indigentiam causam mensuramq́ue esse humanarum commutationum. Si enim nullus alterius re vel opera indigeret, omnis cessaret commutatio rerum humanarum: ergo indigentiæ admetiri debemus rerum pretia. Viuentia enim genere suo pręstantiora sunt vitæ expertibus: attamen (vt ait Augustin. lib. 11. c. 16. de Ciuita. Dei.) mallet homo frumentum domi habere, quàm mures. Et solet domus plus vænire, quàm equus: & nonnunquam equus, quàm seruus: licèt cùm natura hominis nihil in corporalibus conferri ad æqualitatem valeat. Vbi autem indigentiam nominamus, ornatum etiam reipublicæ intelligimus: vt cuncta complectamur quæ hominibus præter vitæ necessitatem etiam ad suam voluptatem & splendorem vsui esse possunt. ¶ Secunda conclusio. Ad exploran{ Secunda conclusio. }dum iustum rei pretium ex multis ducenda est ratio, quæ in triplici sunt ordine. Primum enim attendenda est necessitas rei, mox copia & inopia: deinde negotiationis labor, cura, industria, & pericula. Prætereà si merces vel in melius mutatæ sunt vel in deterius, venditorumque atque emptorum frequentia, atque id genus alia, quæ prudentissimus quisque speculari potest. ¶ Tertia conclusio. Cùm{ Tertia conclusio. } pretium rerum iustum, duplex sit, aliud scilicet legitimum, & aliud naturale: iustum legitimum consistit in indiuisibili: naturale autem seu arbitrarium minimè: sed in latitudine diuisibili. Iustum legitimum est illud quod lege principis positum est: arbitrarium autem seu naturale currit quando per legem non est constitutum. Distinctio est Arist. 5. Ethi. c. 7. de iusto naturali & legitimo. ¶ Ad{ Aristo. } huius autem conclusionis intellectum notandum est quòd merita illa & causas statuendi rerum pretia existimare, per se quidem primùm ad rem publicam & eius gubernatores spectat: qui scilicet omnibus supradictis pensatis deberent sua singulis mercibus statuere pretia. At quia illud in omnibus impossibile est, relinquitur vendentium ementiumque existimationi. Et illud nunc vocamus naturale: quia secundùm rerum naturam vsui ac commodatam currit. Igitur vbi pretium lege positum est: nempe, vt modius aut tritici aut vini, aut vlna panni vendatur decem, neque vnius oboli accessio licita est: sed est peccatum mortale si excessus notabilis augeatur, obnoxiumque restitutioni. Et si excessus sit perexiguus, erit veniale. Et ideo dicimus in indiuisibili consistere. Atque hoc est quod ait loco citato Arist. iustum legitimum esse, quod licèt antequàm positum sit nihil referat, refert tamen postquàm positum est. Pretium verò quod non est lege positum, non indiuisibile est, sed latitudinem habet iustitiæ: cuius vnum extremum dicitur rigidum: alterum verò pium:{ Pretium rigidum, pium, moderatum. } sed medium, moderatum. Vt quæ res iustè venditur decem, iustè quoque venditur, tum vndecim, tum etiam nouem. Atqui ratio huius est quòd prudentia humana, qua per supradictorum considerationes de pretio existimatur, nequit punctim attingere metam: sed arbitramento quodam. Sicuti. 2. Ethic. c. 6. de virtute ait Arist. quod consistit in medio, vt definierit ipse prudens. Atque adeò dum respublica penes quam talis residet autoritas, punctum non indicat, laxior restat iustitia pretij latitudinem habens. ¶ Ex quo fit primò{ Prima deductio. } consequens vt infra illos extremos limites vendere cuicunque liceat cariùs pecunia credita, quàm numerata: inimico quàm amico: diuiti denique quàm pauperi. ¶ Sequitur secun{ Secunda. }dò sensum illius legis, In causæ. ff. de minor. vbi. §. idem Pomponius. habetur licêre naturaliter contrahentibus se decipere, cui simile habetur. l. item si pretio. ff. locati. non esse (vt Conrad. & aliqui putant) infrà latitudinem iusti pretij: quia intra hos carceres nullum habet locum deceptio: neque vlla opùs est remissione (vt prædicti doctores autumant) sanè cùm tota latitudo iusta sit. Sed (vt. q. proxima exponetur) intelligitur citra dimidium iusti pretij. Et ideo ait naturaliter, quod humanum ingenium lucri auidum, in causa est. Quare, licêre, illic non est idem quod sine culpa, sed impunè in humano foro. ¶ Se{ Tertia collectio. }quitur tertiò, multò tutiùs, si fieri posset, consultum fore, tum coëmptorum negotiatorumque conscientijs, tum etiam communi bono, si omnium pretia lege patêrent: vnde. l. 1. ff. de offic. præfect. vrbi. §. cura carnis. inter alias præfecti curas illa censetur vt rerum pretia statuat iusta. Ob idque quando in omnibus seruari nequit, quàm fieri posset maximè, deberent taxari. Enimuerò negotiatores, eò præsertim quod (vt suprà dictum est) lucris sitienter inhiant, non solùm præ sua cæcitate decipiuntur, verùm etiam propter suam auaritiam consultò astuque decipiunt. Quam ob rem quando lege non est signatum pretium, non est standum vniuscuiuslibet mercatorum arbitrio, sed prudentium iudicio, eorumque qui sunt æquitatis cultores. Est enim fallacissima{ Fallax regula in taxandis pretiis. } regula si quis semper quanto emit pretio, quantumque laboris & periculorum subijt, tanti velit vendere cum lucri accessione. Enimuerò si mercator, artis negotiorumque ignarus pluris iusto emit, aut sibi fortuna aduersa reflauit: quia scilicet copia mercium insperata sucereuit, non potest iustè extorquere expensas quas fecit. Et vice versa si industrior alius aut fortunatior, cui vel contigit minoris emere, vel fautrix arrisit fortuna: hoc est insperata rerum inopia pòst accidit, iustè sanè potest cariùs vendere: etiam eodem die & eodem loco, idque nullatenùs mercibus in melius mutatis. Nam cùm negotiationis ars plurimùm sit fortuitis rerum euentibus subdita, debent negotiatores & sinistra suo dispendio subire pericula, & dextram operiri fortunam. Loquimur cum Christianis de Fortuna, pro euentu nobis insperato. Atque hic est sensus l. pretia. ff. ad legem Falcidiam. Vbi habetur, pretia rerum non ex affectu aut vtilitate singulorum, sed communiter fungi. Hoc est non secundùm priuatorum existimationem, sed secundùm communem prudentiam constitui. Et eôdem alludit simile verbum. l. in lege 4. eodem titulo. vbi habetur rem non æstimari pretio formali, id est, à contrahentibus formato, sed secundùm præsens, puta communi foro currens. Valor nanque rei non secundùm futurum quando res nondum est, sed secundùm præsens, in quo res est, debet iudicari. Accipe horum exempla. Est frumenti caritas in Hispania: mercator tunc Siculus hoc audiens onusta frumento naui ad nos adnauigat: quando huc peruenit, vel afflante nobis clementiori cœlo, vel quia aliunde copiam grani habemus, longè imminutum est pretium: non potest ergo tanti vendere, quanti sibi stat merx: neque verò si credito futura solutione carius venderet, vt saltem se indemnem redderet, immunis à peccato fieret, aut à restitutione liber. Et per hæc detegitur alia fallacia, quæ in nundinis vsu venire solet. Etenim in initio cùm sit vberior em{ Fallacia qua frequenter negotiatores in nundinis vtuntur. }ptorum copia, merces pluris væneunt: in fine autem, contraria ratione pretium decrescit. Arbitrantur ergo tunc mercatores expectato in tempus pretio licitè posse tanti vendere, quanti in initio: cùm tamen numerata pecunia idem non possint extorquere pretium. Falluntur in caput suum. ¶ Vbi de{ Quarta conclusio. }mum ad clariorem istorum notitiam animaduertenda est quarta conclusio. Mercium pretia, emptorum copia augentur: penuria verò minuuntur: sicuti econuerso abundantia venditorum minuitur, raritate verò excrescit. Enimuerò vbi merces affluunt, venditorum numerus amplior est, & emptorum minor. ¶ Atque ex hoc tibi responsum elicies, si hæsi{ Solutio. }taueris an vendendi causa & modus pretium variet. Etenim causa vendendi aut emendi nihil per se ad rem facit. Siue enim vendas necessitate compulsus, siue prę satietate rerum ipsas despiciens. Item siue ob necessitatem emas, siue propter voluptatem, nihil inde variatur pretij. Attamen quia venditoris necessitas in causa est, vt merces sub hasta vænum exponat, fit vt paucioribus tunc existentibus emptoribus, pretium rerum vilescat: sicuti in bello parta victoria exiguo nummo venditatur præda. Econuersò vbi publici mercatores emptores expectant: quia illo modo vendendi plures emergunt emptores, valor mercium crescit. Atque eâdem ratione in initio nundinarum plurimùm cariùs venditur quàm in fine. ¶ Atque per hanc conclusionem lucet monopoliorum iniquitas, puta cùm{ Monopoliorum iniquitas. } quis vel à principe priuilegium emit vt solus ipse vendat: vel duo aut tres reliquam mercatorum multitudinem anteuertentes, mercium aceruum coëmunt, vt vniuersi ad ipsos cogantur confluere: vel iurata fide constituunt vt nullus eorum nisi tanti vendat. Hinc enim raritate venditorum pretium crescit. Et eâdem ratione, vice versa, licèt non tam crebrò accidere consuescat, emptorum monopolia, ad extenuandum pretia, essent nihilo minùs iniqua. Vt si in portu cui pretiosissima nauis applicuit, illi qui emere possent sibi mutuo promitterent non emere nisi tanti, aut si in subhastatione alios ego nè licitarentur auerterem, vt minoris ego emerem, peccatum profectò esset, quod ante restitutionem non remitteretur. Et hoc est quod ait Cicero lib. de{ Cicero. } Officijs. Non licitatorem venditor, nec qui contra se licitetur emptor apponet. Quando verò venditores monopolium facerent, tunc iustè emptores, quasi vim vi repellentes, contraria pariter possent prudentia vti: puta conuenire inter se vt nullus nisi certo pretio emeret. REstat ergo ad argumenta respondere.{ Ad primum argumentum . } Et primùm omnium regulam illam, Tantum valet res, quanti vendi potest. palàm est, non habere tam vastum sensum, quantum verba sonant. Aliâs liceret vendere vltra medietatem veri pretij: quin verò duplo & triplo. Quòd si illam sic modereris, vt intelligatur quantum iure & iustè vendi potest: nam id possumus quod iure possumus: tunc quasi principium petens, redderes illam inanem. Si enim quærenti quanti vendere potest respondeas, Quantum iustitia fert: nihil respondes quod ipse ignorabat. Sensus ergo est quod tantum valet res quanti vendi potest, seclusa vi, fraude, & dolo: quibus in emptore tollitur voluntarium. Et quanuis eôdem videatur responsum recidere ac si dixissem, iustè, non est tamen idem. Enimuerò si quærenti quid est homo, respondeas, esse hominem, nihil doces. Si autem respondeas esse animal rationale: licèt idem sit, tamen quia definitum explicas, non petis principium. ¶ Ad{ Ad secundum argumentum . } secundum respondetur, perito artis credendum esse quando affectione rei propriæ non est infectus: & vnusquisque est arbiter in re propria, dum illa ad alterum nihil attineat: qui autem vendit, non rem propriam suam, verùm communem sibi & emptori tractat. Et ideo non est legitimus arbiter. ¶ At quia de gemmis & rebus pretiosis mentio in tertio argumento fit, distinguendum de merci{ Distinctio. }bus est. Quædam enim sunt rei publicæ minimè necessariæ: atque illas potest quisque tanti vendere quantum emptor sciens & prudens voluerit dare. Cuius generis sunt pretiosi equi, gemmæ, accipitres. etc. Spectant enim ad ornatum decoremque & splendorem nobilitatis: & ideo magnatum magnificentia est, res illas magno æstimare. Alia verò sunt reipublicæ necessaria: vt quæ ad victum, vestitum, & alios id genus vsus attinent. Atque in his licèt nihil fraudis dolive irrepserit, vis tamen est, quantum extorquere potueris, tanti illas diuendere. # 3 QVAESTIO TERTIA, De iniustitia quæ in emptione & venditione committitur. Sanct. Thom. 2. 2. quæst. 77. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrum licitè quis posset rem pluris vendere quàm valeat. TRIBVS itaque articulis superiori quæstione præiactis, scilicet de emptionis, negotiationisque necessitate, ac de rerum pretio: sequitur tertia quæstio de iniustitia quæ in hunc contractum se insinuat. Hoc autem statim in capite tacitus non præteribo de quo lector fortè dubius apud S. Thom. hærebit. Ait enim in distributione statim{ Dubium circa verba Sancti Thomæ. } quæstionis, solas duas quæstiones tractandas assumere, de emptione, scilicet & de vsura: eò quòd circa alias voluntarias commutationes nulla inuenitur iniustitia, quæ non reducatur ad rapinam aut furtum. In quibus verbis dubitatio est duplex. Prior quòd eâdem ratione potuisset & has omittere: Nam fraudulentia emptionis & vsuræ, genus quoddam furti est. Quòd si dicat, has duas esse commutationes voluntarias, tunc emergit posterior dubitatio, quòd eâdem ratione deberet de locatione, stipulatione, & alijs tractare. Ad has autem simul dubietates respondetur,{ Solutio. } scientem fuisse ac prudentem considerationem D. Thomę. Iniustitia enim emptionis & vsuræ differt à rapina & furto, quia non fiunt simpliciter inuito domino, sed spontaneè tractante: hoc est transferente res suas in alium. Et ideo licèt quantum ad iniquitatem pretij fuerit inuitus, est tamen contractus, qualis non est furtum. Et quanuis eadem sit ratio de locatione, tamen iniustitia eius & quorumcunque aliorum contractuum ad istorum normam exigenda est & perpendenda. Omnes nanque iniustitiæ voluntariarum commutationum ad hæc duo capita reducuntur: scilicet, vel quod aliquo pretio rem vendas, quæ nullo digna est, & hoc reducitur vniuersim ad vsuram: aut quod pretio quod iusto vel maius vel minus est, siue rem tuam siue vsum transferas. Et de hoc iudicandum est per regulas emptionis & venditionis. ¶ Est ergo primus articulus vtrùm licitè quis possit rem cariùs vendere, quàm valet. Quibus verbis implicatur, an possit contrà viliùs emere. Et arguitur à parte affirmatiua. Iustum in com{ Primum argumentum partis affirmatiuæ. }mutationibus iure ciuili constitutum est: idem autem ius permittit contrahentibus inuicem se decipere, vt habetur. l. rem. C. de rescindenda venditione. &. l. in causæ. 2. ff. de minoribus. §. idem Pomponius. ergò licet pluris rem vendere, minorisque emere quam valet. ¶ Secundo. Commune omnium{ Argumen. 2. } desiderium à natura videtur proficisci, ac subinde culpa vacare: vili autem emere & magno vendere (vt Mimus ille apud Aug. 13. de Trin.{ Augustinus. } aiebat) commune est mortalium desiderium: cui & Sapiens consonat Prouerb. 20. vbi ait, Malum est, malum est, ait omnis emptor: & cùm recesserit gloriatur. ergo licita est venditio iustum exuperans pretium, atque emptio idem non attingens. ¶ Tertiò arguitur. Lex{ Argumen. 3. Aristot. } amicitiæ secundum Philosophum. 9. Ethi. ea est vt rei vtilis repensatio secundùm vtilitatem fiat, quam qui beneficium suscepit consequutus est: contingit autem vt emptor cumulatiùs ex re empta beneficium suscipiat, quàm ipsa res valebat, vt si equum emit quo hostile periculum euasit: ergo licebit tunc venditori pluris rem illam æstimare. ¶ In contrarium est saluificum illud Redemptoris monitum: Quæcunque vultis vt faciant vobis homines, hæc & vos facite illis. Ex quo fit quod cùm nullus sibi velit rem iusto cariùs vendi, nullus debeat cariùs vendere alteri. NE institutum nostrum peruertamus, quod est sancti Thomæ sententiam vbique nostræ præmittere, quatuor eius conclusionibus ad quæstionem respondemus. Prima{ Prima conclusio. } est. Fraude vti & dolo, vt vel pluris res vendatur aut minoris ematur, sicuti in omni contractuum specie, delictum est, idemq́ue suo genere mortale. Primò patet autoritate Apostoli. 1. ad Thess. 4. vbi admonet nè quis fra{ Probatio. Paulus. }trem suum in negotio circunueniat: quoniam vindex est Dominus, inquit, de his omnibus. Et Cicero de Offic. Tollendum est igitur in{ Cicero. } rebus contrahendis omne mendacium: non licitatorem venditor: neque qui contra se licitetur emptor apponet. Etenim vbi adest fraus, voluntarium abest: ac subinde iniustitia fit, charitati aduersa. ¶ Secunda conclu{ Secunda conclusio. }sio. Si emptio & venditio secundùm suam nudè naturam contempleris, neutiquàm licet rem aut iusto maioris vendere, aut minoris emere. Conclusio est patentissima. Est{ Ratio conclusionis. } enim hoc genus contractuum in commune bonum, æqualeq́ue commodum introductus: quod autem sic institutum est, neutram partium grauare debet, sed ad iustitiæ æqualitatem est conficiendum: mensura autem ac velut bilancium trutina est pretium, in cuius vsum numisma (vt suprà diximus) inuentum est: ergo iustum pretium vel augere vel minuere peccatum est iniustitiæ, atque subinde genere suo mortale. ¶ Potest nihilo seciùs venditio secundùm accidens existimari: nempe quatenùs res vendibilis, aut in detrimentum vendentis, aut in ementis vtilitatem cedit. Quo supposito adhibetur tertia conclu{ Tertia conclusio. }sio. Licitum est in pretium rei ducere damnum quod venditor accepit: ita vt non solùm res æstimetur quanti in se erat, verùm & quanti venditori valebat. Vt si meum solùm per se non nisi decem valebat, mihi tamen, quia ædes illic extruere commodissimum duco, valet duodecim: hoc ipsum ex te pretium possum, tum petere, tum perinde recipere. Et ratio est plana: quia vnusquisque vende{ Ratio conclusionis. }re totum potest quod suum est: & in tali casu non solùm res, verùm & eius emolumentum est vendentis. ¶ Quòd si contrà sic ar{ Obiectio. }guas: Postquàm rei dominus suapte sponte distrahere mauult, quàm emolumentum rei capere, sibi imputare debet, & non exigere plus quàm emptori confert. Et præsertim quòd si hic rescisset, rem non tanti per se valere, forsan non emisset. Respondetur, argumentum{ Solutio. } conuincere id nequaquam licêre, nisi venditor rem patefaciat emptori: admoneatque hominem vt videat an sibi expediat illa lege emere. Quando enim emptor sciens & prudens, quia vel ipse tantam vel maiorem rei necessitatem patitur, vel suo vult animo obsequi, cum illo onere rem emere contendit, iustè venditor tanti vendit quanti sibi valebat: aliâs minimè. ¶ Quarta conclusio: commo{ Quarta conclusio. }dum quod ementi accrescit, si nullum inde detrimentum vendens accipiat, non licet in pretium duci. Probatur ratione contraria:{ Probatio. } quoniam venditor non potest nisi quod suum erat vendere: commodum autem ementis non erat res vendentis, sed sua ipsius necessitas vel ars causa illius existit. Vt si quis equum emit qui non venditori, sed sibi ad bellum necessarius est, vel rem aliam qua per vsum suæ artis cumulatiùs lucrum facere potest, quàm fecisset venditor. Alioquin si vtilitas ementis pretio accresceret, liceret pharmacopolis medicamenta tanti vendere, quanti valet salus in infirmo. Vrbanum autem est, vt eiusmodi emptor grates venditori rependat. Et per hoc soluitur argumentum tertium ex Aristo. sumptum. In commutatiua nanque iustitia rerum tantùm æqualitas pensatur: in amicitia verò vtili, vtilitas, quæ per donum gratificum rependitur. Vide quam sit falsa & fal{ Regula Maioris falsa. }lax regula Ioan. Maio. 4. dist. 15. q. 29. vbi asserit quòd quid secundùm naturalem æquitatem debetur, potest in pactum duci. Nam tunc liceret mutuatarium obligare non solum ad remutuandum, vt ipse fatetur, sed ad emendum à mutuantis officina & molendum in suis molis: & pariter emptorem ad augendum pretium ob suum emolumentum. ¶ Quæreret hîc au{ Quæstio. }tem attentus lector circa hanc conclusionem, an vice versa detrimentum quod emens patitur causa sit legitima vt pretij quidpiam detrahatur. Syluest. quidem verb. emptio. §.{ Syluester. } 7. asserendo respondet. Vt si quis, inquit, tuarum operarum nihil egens, tuis victus precibus, quia pauper es, te conducit, poterit operas tuas minoris redimere, quàm si teipse rogaret. Attamen huius certè causæ non est emptoris detrimentum: sed quia (vt articulo præcedenti diximus) venditoris copia vilescit pretium. Et ideo cùm emptorem rei tuæ quæris, vel tuarum operarum conductorem, minoris tu tuaq́ue æstimantur. ¶ Aliud enim apparentius fieri potest argu{ Argumentum }mentum contra eandem conclusionem. Sequeretur nanque ex illa quod neque dum quis vsu alienæ pecuniæ, quam habet in deposito, quidpiam lucri conficit, teneatur domino illud, partémve refundere. Conceditur autem planè conclusio. Neque potest deposi{ Responsio. }tor cum depositario citra vsuræ crimen pacisci de parte lucri: nisi societatem faceret cum periculo sortis: de qua infrà. Potest nihilo minùs ac debet idem depositor per honestatem & comitatem illi esse, re etiam gratus. Neque verò vsuræ culpa subest. Si tu pecuniam tuam apud gratum mercatorem deponas, quem tibi speras fore beneficum: neque verò ille vsurarius censetur, si ea spe tibi sit munere gratus, vt tu iterum eius custodiæ aurum tuum concredas. Primum igitur argumentorum capitis quæ{ Ad primum argumentum . }stionis, dubij illius solutionem deposcit, quo scilicet pacto iure permittitur in venditione & emptione deceptio. Et quidem iam proximo articulo sensum illius legis exclusimus, In causæ. 2. §. idem Pompo. ff. de mino. Vbi habetur quod licet contrahentibus naturaliter se decipere. Cui simile concinit lex, Item si pretio. ff. locati. Haud enim intelligitur infra latitudinem iusti pretij: quoniam illic nulla est deceptio. Intelligitur ergo citra medietatem iusti pretij. Id enim non solùm ciuilia iam nunc citata: &. l. 2. C. de rescindenda venditione. & l. si voluntate. eodem titulo: verùm etiam iura canonica permittunt: vt patet cap. cùm dilecti. & cap. cùm causa. extrà, de emptione & vendit. ¶ At vendere vltra dimidium iusti pretij, sunt qui, referente Conrad. q. 57. esse arbitrentur vendere vltra duplum: sed nulla se possunt probabilitate tueri: nomen enim ipsum rem explânat. Est enim vendere vltra{ Quid sit vendere vltra dimidium iusti pretii. } sesquialterum: vt res quæ valet decem habet latitudinem iusti inter nouem & vndecim: vendere autem eam sedecim, est vendere vltra dimidiam veri. Sicuti emere citra dimidium est emere quatuor: nam quinque, sunt media pars. Sic enim habet lex illa citata, Rem maioris. in. C. Minus pretium esse videtur si neque dimidia pars veri pretij soluta est. ¶ Est ergo quæstio vtrùm lex id permittat{ Quæstio. Prima opinio Durandi. Conradus. Antonius. } tanquàm licitum. De quo tres sunt opiniones. Prima est Durandi ordinis Minorum, quem & citat Conrad. q. 57. & reprehendit Anto. 2. par. titu. 1. cap. 16. tenentis, licêre venditori in foro Dei exigere pretium iusto maius, etiam si immodicus sit excessus: dummodò non sit vltra dimidium. Et posset quis in fauorem opinionis huius sic arguere. Lex hu{ Primum argumentum pro Durando. }mana obligat in foro conscientiæ: potest ergo in pœnam imprudentiæ condemnare emptorem illo excessu: sicuti facit in præscriptione. ¶ Secundò. Sententia iusta obligat in{ Secundum. } foro conscientiæ, nisi ex falsa præsumptione procedat: sed si emptor venditorem in iudicium de hac re deferat, absoluetur venditor: ergo in tuto manet eius conscientia. ¶ Pro{ Sententia Gersonis. }xima huic est sententia Gersonis in tract. de contracti. & in suis Floribus: vbi ait quod huiusmodi deceptor, peccat quidem, idemque mortaliter, si excessus est notabilis, tamen ad restitutionem non tenetur. Intract. quidem de contraxcti. cunctatiùs id dicit, sed tamen in Floribus audaciùs idem asseuêrat. Et ratio sua{ Ratio Gersonis. Tertia opinio S. Tho. } est: quia scienti & volenti non fit iniuria. ¶ Tertia tamen opinio est S. Thomæ præsenti loco. 2. 2. Et quanuis dicat Gerson non esse de hoc concordiam inter Theologos: profectò in. 4. Senten. q. 15. omnes communi consensu ita sentiunt. At forsan quis contrà citet Scot. qui illic. q. 2. ait, durum esse inter contrahentes, si non semper intenderent aliquid de indiuisibili iustitia remittere sibi mutuo, vt omnem contractum concomitetur aliqua donatio: ex quibus fortassè verbis ille suus Durand. seductus est. At verò Scotus nihil si{ Scotus. }bi aliud vult, quàm quòd vltra citraque indiuisibile pretium contrahentes, sibi mutuo intendunt remittere: infra latitudinem tamen iusti: vbi nos suprà diximus nulla opùs esse remissione aut donatione. Etenim inferiùs arti. 3. ait quòd in fraudibus non est voluntaria donatio. ¶ Igitur quòd leges nec canonicæ nec ciuiles permittere velint deceptionem citra dimidiam iusti, tanquàm ratam in foro{ Suadetur sententia S. Th. } Dei, patet cum primis naturali diuinoque illo præcepto suprà citato: Id nè facias alijs, quod tibi fieri non vis: nemo enim seduci astu vellet. Est quippe (vt dicebamus) contractus hic emptionis ac venditionis pro communi bono inuentus, quare neutra pars debet ab altera grauari. At demonstratio naturalis est hæc: Præceptis naturalibus nulla humana{ Prima ratio } lex derogare potest: quia eiusmodi iussa (vt patet in Decalogo) non sunt dispensabilia: saltem nemo ambigit indispensabilia esse iure humano, quanto minùs abrogabilia: seruare autem iustitiam in commutationibus est præceptum naturale, atque adeò diuinum: quia præceptio naturalis ab æterna lege deriuatur: ergo nulla humana lege potest abrogari. Minor porrò præmissa tam nota est quam Maior: quoniam iustitię obiectum est æqualitatem facere in rebus. Et ideo Arist. 5. Ethi.{ Aristot. } docet totam virtutem iustitiæ commutatiuæ in hoc versari, vt æqualitatem inter personas constituat: nempè vt quantum à te accepi tantum tibi reddam: neque tu ex me plus extorqueas: ergo recipere vltra latitudinem iusti pretij manifestè repugnat natiuæ rationi iustitiæ. ¶ Secundò. Fraus (vt sæpè dixi{ Secunda ratio. }mus) opponitur voluntario: illic autem est iniqua fraus: ergo emptor inuitus dat vltra dimidium, atque adeò venditor genus furti committit. Et prætereà est contra præceptum Pauli. 1. ad Thessalo. 4. Nè quis fratrem suum in{ Paulus. } negotio circunueniat: vbi omnis fraudulentia condemnatur. ¶ Tertiò. Si liceret deci{ Tertia ratio }pere citra dimidiam iusti, pariter liceret defraudare in mensura: vt si decem modios grani vendidisti, liceret tibi recepto integro omnium pretio sex tantùm subdolè tradere. Patet: quia eôdem relabitur: hoc autem iniquissimum est, assertuque absurdissimum, contra illud Deutero. 25. Non habebis in sacculo diuersa pondera, maius & minus: neque erit in domo tua modus maior & minor. ¶ Ex{ Corollarium contra Gersonem. } his fit consequens quòd huiusmodi deceptor tenetur ad restitutionem. Hoc compertissimum est: quoniam peccatum iniustitiæ (vt identidem repetimus) natura sua obligat ad restitutionem: Iuxta illud. c. si culpa. extrà, de iniu. & dam. Si culpa tua datum est damnum, vel iniuria irrogata, iure super his satisfacere te oportet. ¶ Atque hinc sumitur{ Argumen. 4 } quartum argumentum contra illam Durandi opinionem, & (si qui sunt, vt fertur) doctores iuris qui illi patrocinantur. Si deceptio medietatem iusti pretij superaret, obligatio inde emer geret restituendi: quod negare non possunt. Tunc ergo aut restituendus esset totus excessus vltra iustum pretium, aut non nisi ille qui est vltra iustum pretium cum dimidio. Hoc secundum dicere nequeunt. Siquidem ius etiam ciuile contractum rescindit, nisi integer excessus restituatur emptori: vt expressè habet præfata lex. 2. C. de rescindenda venditione. Si autem tunc restituendus est totus excessus, fit vt in deceptione citra dimidium restituenda sit illa pars. Mirabile enim est dictu quòd si rem valentem decem à te mercatus sum sedecim, tenearis mihi restituere sex. Dum autem mercatus eam sum quatuordecim, nihil mihi debeas. Quocircà multò magis est de Gersone mirandum, quam de prima opinione: nam postquàm agnouit eiusmodi deceptionem delictum esse, quomodò ignorare potuit pręuaricationem esse iustitiæ? cuius vtique naturale est nexu restitutionis delinquentem illaqueare. Neque planè intelligitur quid sibi voluerit, regulam iuris allegando: Scienti & volenti non fit iniuria. Nam etsi emptor sciens & volens emit, celatur eum tamen iustus valor: ac subinde seducitur, putans tanti rem valere quantum venditor petit. ¶ Sed aiunt isti (vt pro illis ar{ Obiectio. }guebamus) lex potuit humana venditorem à restitutione liberare, tradendo illi dominium, sicut in præscriptione. Profectò iustè{ Solutio. } non potuit: quia non subest tanta causa. In præscriptione nanque ratio quietis obuiandique litibus persuadet vt princeps qui custos est pacis priuet negligentes, qui diu rem suam deserunt: quia post longi temporis lapsum multæ oborirentur fallaciæ. In contractu autem emptionis nequeunt cuncti rerum pretia nosse. Et ideo illi qui bona fide emunt, non est cur propter iniquitatem institoris mulctentur illo excessu. Eò præsertim quòd in præscriptione possessor bona fide possidet: & ideo iniquum esset vt post tam longam temporis moram inquietaretur: fraudulentus verò mercator mala fide decipit: ob idque nulla fert ratio vt de sua iniquitate emolumentum reportet, atque id præsertim quod ab innocente extorquetur. ¶ Igitur vt rei conclusionem faciamus, virtus humanarum legum in hac parte duplex est. Vna quòd lęso citra dimidium non dat in iudicio actionem. Altera quòd non permittit contractum rescindi: vt habetur lege citata, Si voluntate. C. de rescind. &c. ¶ At verò rogas cur ergo tali ca{ Scrupulus. Responsio. }su actio non datur? Respondetur id consultissimè legumlatores fecisse. Haud enim illi mortales tanti æstimabant bona hæc temporalia, vt propter illa tantam sinerent litigationum turbinem, quantam nunc videmus: contra documentum Christi admonentis, vt ad redimendum tempus petenti à nobis tunicam, dimittamus & pallium. Ob idque in præscriptione vbi maior erat causa ratione consulendi paci, dominium adiudicatur possidenti: in deceptione autem citra dimidium, actio petenti denegatur. Eò quòd illa deceptio infra dimidium iusti ægrè & lubricè potest semper percipi: & ideo multas parturiret fraudis formas. Remittitur tamen ad forum Dei. Et hac responsione fit satis argumento secundo suprà facto. Haud enim absolutio iudicis in tali causa est sacramentalis. ¶ Sed allêget forsan contrarius axiôma illud: Qui pec{ Obiectio. }cat legis authoritate, non peccat: sed quia contra legem agit. vt contra Pellicianum ait August. 23. q. 4. can. Qui peccat. & idem fermè habetur. l. Gracchus. C. ad legem Iuliam de adult. Est autem delusoria hæc citatio. Illud{ Solutio. } enim intelligitur de lege iussoria: secùs autem de permissoria. Ille inquam qui agit quod lex iubet, non peccat: secùs de illo qui agit quod lex humana impunè permittit. Non enim omne illud permittit diuina. Alioqui meretrices, quia lege permittuntur, non peccarent. Vnde Chrysost. (vt habetur. 33. q. 1. can. hac{ Chrysost. } ratione) Quod permittimus, inquit, nolentes pręcipimus: quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus. Et. ff. de regul. iur. Semper in coniunctionibus (sic enim lex incipit) non solùm quod licet considerandum est, sed & quod honestum sit. Vbi glossa ponit exemplum in proposito. Nam etsi liceat, inquit, contrahentibus se decipere, non tamen conuenit bono viro. Nullum ergo dubium restat quin huiusmodi vafri ac seductores, siue venditor sit, siue emptor, teneantur restituere etiam non requisiti. ¶ Quòd si insignem doctorem In{ Innocentius }nocentium contrà nobis obijcias, qui super cap. quia plerique. de immunita. eccle. in genere ait quod quando contractus iure tenet, pars quæ lædit non tenetur restituere quoadusque pars læsa repetat, nullatenùs contra nos pugnat: quia id de contractibus prorsus intelligit, in quibus ius translationem dominij non{ Mens Innocentii. } vetat. Qua ratione lucrum ex ludo non tenetur lucrator restituere nisi petatur: in præsentiarum autem iure naturali & diuino inhibetur translatio dominij. Quare idem egregius author super cap. In ciuitate. de vsur. in hoc particulari casu docet leges permittentes deceptionem citra dimidium iusti pretij intelligi iure fori, sed non iure poli. Idemque Panor{ Panormita. }mit. suprà dicto. c. quia plerique. Atque idem insigniter Bal. suprà cap. cùm causa. de testib.{ Baldus. } vbi allêgans singularem illam glos. l. semper. ff. de reg. iur. ait tales fraudulentos contractus non esse licitos in foro conscientiæ: sed mercatorum animas in periculo versari. Quamuis alibi variare videatur. Etenim qui non rerum causas introrsum rimantur, non possunt sibi constare. Attamen in eandem subscribunt sententiam quotquot sunt iurisconsulti pręcipui nominis. ¶ Ad secundùm argumen{ Ad secundum argumentum . }tum ipse ibidem Augustinus respondet, dicens quòd Mimus ille dicebat, scilicet carè vendere, & vili emere, re vera vitium esse naturæ, ac latam viam per quam (vt Christus testatur) multitudo vulgi incedit. Contra quod tamen potest quisque adipisci iustitiam, qua illi resistat. Et subdit cuiusdam exemplum, qui venditori petenti modicum pretium pro libro, iustum soluit. ¶ Ad tertium autem suprà responsum est. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm vitium rei venditæ sic venditionem reddat illicitam, vt necessarium semper sit illud detegere. POstquàm de substantia venditionis visum est, quæ in iusto consistit pretio, subsequitur vt eius conditiones exploremus. Secundum autem ac tertium articulum S. Thomę. q. 77. nisi qui oculatè perspexerit, vix differre videat. Quærit enim in secundo vtrùm venditio reddatur iniusta propter defectum rei venditæ. Cui quæstioni postquàm affirmatiuè respondit, adiecit quòd si quis in venditione scienter fraudem fecerit, venditionem reddit illicitam, & restituere tenetur. In tertio nihilo minùs sciscitari pergit vtrùm venditor teneatur vitium rei venditæ dicere: quod videri potest affirmando definisse in secundo. At verò discrimen est huiusmodi, quòd vendere rem vitiosam, aut contingit eodem pretio ac si integra esset & solida. Et in hoc sensu procedit articulus secundus. Aut contingit pretio duntaxat quod cum vitio valet. Et de hoc adhibetur articulus tertius: videlicet vtrùm postquàm res non maioris venditur quàm iustè valet, liceat venditori vitium subticere. At verò adeò sunt istæ quæstiunculæ germanitate connexæ, vt fortasse eodem simul articulo commodiùs dilucidentur. Quæritur ergo vtrùm mercis vitium, sic venditionem reddat illicitam, vt necessarium sit illud semper detegere. Et arguitur à parte negatiua. Tria sunt in quibus accidit merces{ Primum argumentum. } deficere, scilicet substantia, quantitas, & qualitas. Defectus autem substantiæ qui omnium est nocentissimus non est cur semper contractum vitiet: puta si quis vendat argentum, aut aurum, alchimicum pro vero. Nam, vt ferunt illius artis magistri, ad eosdem ferè humanos vsus confert, puta ad vasa cęlanda, cudendaque numismata: ergo multò minùs ob alios defectus qualitatis & quantitatis reddetur venditio illicita. ¶ Secundò vbi{ Argumen. 2. } emptor emere non cogitur suo subest iudicio cognitio rei, ac perinde illi imputanda est deceptio: ergo venditor dum modò non mentiatur, docere non tenetur emptorem. Alioqui illo stultitię genere notaretur, quod retulit in Officijs Tullius vbi ait: Quid tam{ Cicero. } absurdum quàm si domini iussu ita præco prædiceret: Domum pestilentem vendo? ¶ Ac{ Argumen. 3. }cedit huc tertiò quod causa quæ vrgere posset vitium detegere, non est alia quàm vt pretium fiat minus: haud tamen tenetur venditor causas semper propalare quibus res minoris ęstimaretur: nam mercator præscius mercium, quarum copia superuentura est, licitè potest tacitus suas præuendere pretio currenti: ergo illa de causa non tenetur reuelare alia vitia. ¶ In contrarium est Ambrosius lib. de Offi{ Ambrosius. }cijs: vbi ait, Regula iustitiæ manifesta est, quod à vero non declinare virum deceat bonum: neque damno iniusto afficere quenquam: neque aliquid dolo annectere rei suæ. Atque ibidem rursum: In contractibus vitia eorum quæ væneunt prodi iubentur: ac nisi intimauerit venditor, quanuis in ius emptoris transierit, doli actione euacuantur. CVM in duos sensus partiti quæstionem simus, scilicet vtrùm rem vitiosam pro integra, eodemque pretio vendere liceat: & vtrùm dum pretio valorem non excedente venditur, liceat eius vitium silere: de priori sensu tribus conclusionibus respondebitur, ac de posteriori alijs item tribus. In re autem vænali{ Tria in re vænali consideranda. Prima conclusio. } (vt primo argumento dicebamus) tria sunt consideranda: videlicet substantia, quantitas, & qualitas. Est ergo prima conclusio. Defectus mercis, siue in substantia, siue in quantitate, siue in qualitate contractum reddit illicitum: si pretio veræ rei integræ & solidæ vendatur. Conclusio patentior est quam testibus in{ Ratio conclusionis. }digeat. Violatur enim tunc iustitia, atque adeò genere suo est peccatum mortale nisi rei pusillitas veniale faciat. Atqui in eum qui contrà facit quantum ad substantiam, proclamatur apud Isai. cap. 1. Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mixtum est aqua. Quantum ad qualitatis verò mensuram admonetur Deut. 25. Non habebis in sacculo diuersa pondera, maius & minus: neque erit in domo tua modius maior & minor. Et paulò pòst: Abominatur enim Dominus eum qui fecit hæc, & auersatur omnem iniustitiam. Vbi natura peccati mortalis exprimitur. Et simile est de qualitate. Vt si quis morbidum iumentum pro sano firmoque vendiderit. De his omnibus extant prætereà cautrices leges. Lege enim, In venditionibus. ff. de contrahend. empt. contractus rescinditur si substantia vna & corpus, vt aiunt, pro altera vendatur. Vt si mihi vnum fundum aut seruum vendas, & alterum tradas. De mensuris etiam, & de mercium qualitatibus leges abundant. ¶ Secunda con{ Secunda conclusio. }clusio quæ ad istam consequitur. Venditor qui rei defectum cognoscens eundem fraudulenter emptorem celauerit, contra iustitiam delinquit: qui verò rei nescius contractum fecerit, licèt à culpa fiat immunis, tenetur tamen vbi primum defectus fuerit deprehensus, eundem contractum infectum reddere. Alioqui restitutionis funiculo ligatur. Res est clara: atque eis etiam qui lippis sunt oculis peruia. Atqui celare censetur qui ea verborum versutia vtitur, vt vitium contectum relinquat. Vt isti proxenetæ dum equum vitiosum vendunt omnium morborum maculis eum depingunt, vt in aceruo verum vitium contegant. ¶ Ter{ Tertia conclusio. }tia conclusio. Similis sententia comprehendit emptorem. Vsu enim venire solet vt venditor, substantiæ, aut qualitatis, aut quantitatis rei suæ ignarus, rem vendat emptori, qui veritatem nouit: qui ideo & pariter peccat, & pari nexu restitutionis innodatur, si minoris rem emit quàm valet. ¶ Atque hæc de priori sensu. In secundo autem opùs est distinctionibus. Aut enim vitium occultum est, aut ma{ Distinctio. }nifestum. Et quando est occultum, aut in damnum vergit, periculúmve emptoris, aut secùs. ¶ Sit ergo quarta conclusio. Quando{ Quarta conclusio. } vitium mercis occultum est per quod emptori vel damnum datur vel creatur periculum, nefas est venditori illud celare: & ad restitutionem tenetur. Conclusionis ratio est hæc.{ Ratio conclusionis. } Quanuis non quisque lege iustitiæ cogatur consilium auxiliumve alteri præbere, quo à periculis damnisque eripiatur, nisi quando vel ipsi ex munere proprio & officio incumbit, vel alter extremè laborat, tamen occasionem periculi aut damni alteri dare nemini fas est: venditor autem eo ipso quòd rem vitio aliquo affectam vænum exponit, occasionem damni dat, & periculi, quæ nescius emens incurrere posset: damnum quidem si res propter vitium minoris sit pretij quam venditur: periculum autem si propter idem vitium vsus rei vel inanis sit, vel fortè nocuus. Vt si militi equum mancum pro sano vendas, quo posteà in acie vti non posset: aut si domum ruinam minnantem venderes, aut pestiferum cibum: ergo talis occultatio manifestaria iniustitiæ fraus est, ac perinde genere suo mortale, idemque hominem restitutioni subiiciens. ¶ Quinta conclusio. Si venditor caueat damnum{ Quinta conclusio. } dare: puta quod non pluris rem vendat quam cum vitio valet, neque vllo emptorem obiiciat periculo: & res sit emptori pro pretij ratione vsui, nulla lege compellitur vitium patefacere. Hanc conclusionem non ponit in forma de occulto vitio S. Thom. sed tamen apertè ex præcedenti colligitur. Et ratio est: quia venditor eate{ Probatio. }nùs tenetur emptorem admonere, quatenùs nullius sit ei occasio vel damni vel periculi: sed tunc nullius est causa: ergo potest rei suę consulere, reticendo vitium. Nam si emptor sciret fortè, & iusto etiam pretio renueret emere. ¶ Sexta conclusio. Quando vitium{ Sexta conclusio. } est manifestum: puta equus vnoculus est, vel à parte claudus, vel perforata domus, nulla est necessitas euidentiùs illud euulgandi: quia nisi cæcus emptor sit, ipse potest videre. Quare si emit, præsumitur sciens emere. Itaque, vt summatim dicamus, si vitium est notum, nulla est necessitas diuulgandi: si verò occultum & periculosum, quantunuis pretium extenues, illicita est venditio, nisi emptorem admoneas. Sed si non est periculosum, & pretium ad vitij qualitatem admetiaris, non teneris reuelare. Attamen pluris vendere iniquitas est propter damnum datum. ¶ Circa harum autem conclusionum singulas minutiora dubiola emergunt. In primis Conrad. q.{ Conradus non vsquequaque probat conclusiones præmissas. } 54. non plenè approbat conclusiones has S. Tho. etsi fateatur easdem esse Gersonis, vt re vera sunt, in suis Regulis moralibus. Ait enim hoc egere moderamine, quod ceu regulam constituit: Si dum vitium est occultum venditor probabili coniectura scit, emptorem, etiam si vitium deprehenderet, nihilo seciùs rem empturum, tunc licitè venditor tacito vitio æquo pretio vendit: si autem coniiceret quod non esset empturus, iniustè occulit vitium. Et eadem est opinio Panor. in. c. iniustum. de rer. perm. quem vide{ Panormita. Syluester. }tur Syluest. sequi, verb. emptio. §. 20. Et ratio istorum est, quòd dum alter non esset emptu{ Ratio Conradi & aliorum. }rus, inuoluntarius contrahit, ac perinde iniuriam patitur. Quin verò eâdem ratione addunt quod etiam dum defectus est manifestus, si emptor non animaduertit, tenetur eum venditor admonere. Atque hanc sententiam sequuntur fermè iuniores. ¶ Sed tamen regula hæc istorum quanuis sit ipsis constitutissima, non tamen habet in ratione fundamentum. Nam etiam si venditor sciret alterum empturum, fortasse ille nollet tanti emere quanti res valet: atque adeò etiam dum scitur empturus, est nihilo minùs ratione pretij inuoluntarius & inuitus. Et tamen ipsi fatentur quòd potest tunc nihilo minùs vendere pretio iusto tacendo vitium, nè alter pretium imminuat. Idque ratione fateri vincuntur: nam venditor non tenetur dare occasionem deterendi suum iustum pretium. Quòd si in tali casu ei licet vitium celare, profectò pariter id licet etiam si sciret quòd alter non esset empturus: quia vtitur iure suo. Negamus igitur vllam esse{ Ad argumentum Conradi. } rei consequentiam, quòd si emptori ignorantia in causa est vt inuoluntarius emat, venditor fiat illi iniurius. Etenim nemo dum vtitur iure suo dat alteri causam damni. Quocircà, vt Diogenes apud Ciceronem lib. 3. Officiorum aiebat, aliud est celare, aliud tacere. Celas dum quod pandere teneris, non prodis: taces dum loqui iure non cogeris. Quemadmodùm ergo & si quis tertius sciens vitium non admoneret emptorem, non laberetur in culpam: maximè si sciret nec damnum illi nec periculum creari, ita neque emptor est in culpa: quia suum seruat ius. Hoc tamen nos fatemur quòd si nosset venditor illam rem fore prorsus inutilem emptori, non potest vitium tacere. Vt si ego equum submancum vendo nobili iuueni, cui in more est eques cursitare, quanuis vendam iusto pretio, iniustè tamen ago. At si vendo seni medico qui optat equum leniter gradientem, profectò nullam ei irrogo iniuriam. Et ideo posuimus tres conditiones: scilicet quod caueatur periculum, & damnum, & res sit emptori vsui. Adde quòd si creditur emptorem alteri post rem venditum ire: & quia vitium ignorat tantum petiturum, quanti absque vitio væniret, tenetur tunc prior vendens emptorem admonitum facere, nè alterum fallat. Atque hoc modo concordia conciliari potest inter Diogenem & Antipatrum, de quibus illic meminit Cicero. Ille enim venditorem minimè stringebat vitium mercis detegere: hic verò contra putabat. Quidnam sit de iure ciuili in foro exteriori, ad iurisconsultos remittimus: quorum interest scire quando est & venditori merces, & pecunia emptori propter contractus vitium redhibenda. Sed tamen iure naturæ conclusio S. Tho. est verissima. At tunc potissimùm quando vitium est manifestum, quis dubitat si emptor non aduertat, quin ipse reputandus sit sui erroris causa? ¶ Sed tamen scrutatores isti S. Tho. aliud obijcere illi potuissent argumentum , quo mor{ Argumentum }daciorem inijcerent scrupulum. Etenim si hęc eius sententia vera est, non solùm in rei qualitate, verùm & in quantitate mensuræ, & in substantia ipsa, id pariter esset licitum. Proferamus quippe mercatorem in exemplum, qui habet grana, vel vini genera, re vera pluris valentia quam potest publico foro diuendere: & adde exemplum de rebus illis quæ vel numero vel pondere væneunt, sequeretur quod posset ille si iustus modius, verbi gratia, valet duos aureos, sed nemo est qui det: & demus, iniuriam illi fieri, vel propter monopolium emptorum, vel quia iniquus gubernator vrbis hoc eum grauamine premit. Posset inquam tunc ille vendere minoris: sed tamen curtando mensuram: ita vt quam ille quantitatem tradit, iustissimè valet illud quod recipit pretium. Quin verò in substantia ipsa idem liceret. Est qui vænale habet vinum optimum, cuius amphora iustissimè valet decem: sed tamen si populus crederet non esse Rhenense, non tantum daret pretium: sequeretur eâdem consequentia posse illum, etsi non sit illius vineti, tacendo vendere decem. Adde quod eâdem ratione & aqua posset vinum diluere. Vt si nimia esset vini caritas ita vt vrna staret duobus aureis, quam ob causam nemo emeret, cur non posset caupo aqua illud miscere, vendendo vrnam viginti argenteis, quæ re vera cum illa aqua tantum valet? Et tamen illic est error in substantia: vt ait S. Thom. secundùm illud Isai. 1. Vinum tuum mixtum est aqua. Profectò conclusiones horum argumentorum magna consequentiæ energia colliguntur ex dictis S. Tho. nam quantum ad moralem vsum idem est tacere vitium in rei qualitate, atque in quantitate, & substantia. Pręsertim quando substantia non est adeò diuersa, quin eodem modo seruiat. Veluti si tu cogitas meum sericum esse Granatense, & pannum Segouiensem, quod tamen non est nisi minoris notæ: sed tamen ego vendo quanti valet, & est tibi vtile pro ratione pretij. ¶ Nè ergo nihil ad hæc respondeamus: Primum omnium{ Prima assertio. } argumenta hæc non militant vbi pretium est legitimum, puta lege positum: quia tunc nulla esse potest vel arbitratio contra ius: Sed si militant est, vbi pretium non consistit in indiuisibili. Secundo nolumus cauponibus atque alijs,{ Secunda. } seu tabernarijs, seu alîus generis coêmptoribus ansam porrigere innectendi fraudes: sunt enim iniquissimi suorum iudices, magni sanè suas merces pendentes. Et ideo subijcio tertiò{ Tertia. } quod reipublicæ magistratus non debent ad hæc argumentorum pondera attendere, sed lege in eos agere qui vel in mensura vel in substantia publicam fidem violant. Nihilo minùs in foro conscientię, soli stando iuri naturæ, qui vir esset alias syncerus & candidus, concurrentibus illis tribus conditionibus, videlicet quod periculum & damnum euitaretur, & emptori esset merx secundum rationem pretij vtilis, non esset cur condemnaretur{ Solutio facti argumenti. } de istis memoratis occultationibus. Leges namque naturales de æquitate mensuræ & de rei substantia intelliguntur, vel quando pluris iusto venditur res, aut quando res non sunt ad eosdem vsus accommodæ. ¶ Hoc autem per se compertum est quod mentiendo non licet vitium contegere. Quapropter si emptor interrogat rei qualitatem, tenetur venditor veritatem aperire: si autem non interrogat neque damnum accipit, sibi imputet. Quamuis forsan venditoris mendacium in talibus casibus, si alioqui prædicto modo seruetur iustitia, non est perniciosum. Secùs autem si talis rei qualitate neutiquam emptor indigeret. Vt si fortasse ad aliquam medicinam indigeret fortissimo vino, & venderetur ei lymphatum. Et ideo inter pharmacopôlas nefandum esset tale rerum cambium. ¶ His autem expeditis restat nihilo minor dubitatio circa tertiam conclusionem:{ Dubitatio. } qua suum est, simili iustitiæ ratione complicari emptorem: qui scilicet pari iure venditorem admonere tenetur, si minoris rem vendat quam valet. Cuius exemplum. 13. de Ciui. refert August.{ Augustinus. Prima ratio dubitandi. } Apparet nanque in contrarium ratio. Haud enim videtur emptor tam strictè ratione contractus ligari vt venditorem doceat, quam vice versa obligatur emptorem docere venditor. Etenim qui suas exponit merces inuitando emptores, occasionem eis offert erroris nisi illos commonefaciat: emptor verò nullam venditori occasionem porrigit. Exemplis hoc patet. Venditat quis pretiosum lapillum, quem putat esse vel virtum vel quidpiam minoris pretij quam gemma. Incidit autem in lapidarium rei illius gnarum, qui scilicet cognoscit gemmulæ pretium: Nunquid non ille poterit tacitus tanti emere, quantum alter petit, licèt sit longè iusto minus? Idem est si aurifico speciem offeras & corpus quod nescis esse purissimum aurum: ille tamen nouit. Procedimus nanque de venditoribus qui hæc non proferunt, interrogantes vt doceantur rei valorem. Alioqui non ambigitur quin emptores teneantur eos docere: sed loquimur de illis qui nullatenus suspicantur quid in re delitescat: quia forsan neque illis pluris stat res. ¶ Et{ Secunda ratio. } adhibetur altera ratio quæ id pressiùs persuadet. Si quis vel arte vel alia via nouit in prædio tuo abditam esse aurifodinam, vel aliam venam, seu Iaspidis, seu alîus pretiosi lapidis, potest ad te prædium emptum accedere, tacitoque mysterio, emere. Sic enim sæpè vsu venire solet. Quin verò Christus Redemptor noster, vt libro proximo. q. 3. dicebamus, idem velut licitum ac legale videtur recensere Matth. 13. vbi ait: Simile est regnum cœlorum thesauro abscondito in agro. etc. id est, dominum agri secretum celat quousque diuenditis vniuersis quæ possidet illum emat vt sibi totus thesaurus competat: veluti loco citato copiosè disseruimus: igitur nequâquam emptor iure cogitur valorem rei venditori detegere. ¶ Ad hæc autem ipsa nihilo minùs re{ Responsio. }spondetur, diuersam esse rationem agri atque aliarum rerum. Nam agri pretium de sola expenditur superficie: quippe cuius natura est fructus ferre. Ob idque qui agrum coëmit, non maiori vinculo tenetur detegere id quod in visceribus reconditum est, quam si alius quispiam esset qui non cogitaret illum emere. Aliæ verò res perpenduntur secundum id quod sunt: & ideo dum quis tibi vnum pro alio vendit, in primis si te interrogat, teneris veritatem aperire. Sed prætereà etiam non rogatus, si illa esses persona quæ nolles emere, obligareris nihilo minùs charitatis vinculo fratrem admonere in re tanti momenti, postquam nihili tibi admonitio constat. Imò si grauem metueres iacturam proximi, peccatum mortale esset non eum docere secundùm charitatis regulas, quas lib. proximo. q. de testibus explicuimus. At verò quando emere constituis, accedit insuper & iustitiæ lex. Nam cùm ille rei nescius minoris tibi iusto rem suam vendit, inuoluntarius illo pretio distrahit, & ideo teneris sub culpæ restitutionisque reatu veritatis illum admonere. Tametsi in eâdem specie grauius esset in venditore delictum: quia cùm rem offert, arctiùs prohibetur decipere. REstat ergo, ex conclusionibus argumentorum in contrarium responsa collige{ Ad primum argumentum . }re. Primi ergo solutio est peculiaris de auro & aurichalco, quòd nunquam hoc ad puritatem pretiositatemque illius pertingere potest: neque ad dignitatem & omnes vsus. Præcipuè quòd naturam auri quæ corporum salubritati confert, nulla ars præstare potest. Et ideo citata lex, In venditionibus, illud pro verò distrahi vetat. An verò per Alchimiam exprimi posset verum aurum, sub iudice sanct. Tho. relinquit. Et ideo subdit quòd si id forte fortuna contingeret, non esset illicitum pro vero vendere: intelligas tamen retectis effectibus, quos artificiosum præstare non potest. Nihil enim vetat secundum August. 3. de Trinit. quin arte dæmonum vtentium naturalibus causis veri naturæ effectus ingenerentur. ¶ Ad secundum verò respondetur, quod etiam{ Ad secundum argumentum . } si emptor vltroneus emat, incumbit nihilo minùs venditori rem eatenùs patefacere, quatenùs neque damni sit causa neque periculi. Non quidem per pręconem, quod Cicero irridet, sed tamen priuatim inter se & emptorem. Alioqui non satis ei permittit iudicium rei, quam nisi per suam relationem cognoscere nequit. Secùs dum vitia sunt manifesta. ¶ Ad{ Ad tertium argumentum . } tertium denique respondetur non eandem extare rationem de rerum vitio & de superuenturis mercibus. Rei enim valor æstimatur secundum id quod in præsenti est: & ideo per vitium rei decrescit. Qua vtique ratione detegendum est. Merces verò pòst venturæ nihilo reddunt viliorem æstimationem rei præsentis. Et ideo venditor non tenetur reuelare quid in futurum expectetur. Historia est Tha{ Historia Taletis Milesii. Aristot. }letis Milesij, quam. 1. Polit. cap. 7. Arist. enarrat. Philosophus enim ille, cùm ei ceu opprobrium obijceretur, philosophiam pauperes suos alumnos efficere: & ipse per Astrologiam oliuarum vbertatem prospexisset, collecta exigua pecunia credito emit in hyeme sub confuso quantum quisque collecturus esset olei, arrhasque dedit: posteà verò, tum ingentissima copia proueniente, tum quod solus ipse esset venditor, amplissimam confecit pecuniam. Nimirum ostendens facile esse philosophis ditari: sed tamen sapientis esse diuitias despectui habere. Simile legitur de Ioseph, Gene. 41. qui diuinitùs edoctus futuræ vbertatis annorum septem, quos subsequutura erat aliorum sterilitas, vili priùs emendo, & pòst carè vendendo Pharaonem ditauit. Exemplum est prætereà Ciceronis lib. 3. de Offi. de{ Ciceronis exemplum. } Alexandrino mercatore, vtrùm cùm Rhodum annônæ caritate laborantem frumenti numerum aduexisset, sciens se alios mercatores secuturos, teneretur ciues præmonere: an verò tacitus posset pretio tunc currenti diuendere. Antipater enim aiebat, Diogenes verò negabat. Cuius nos in pręsentia sententiam cum S. Thoma amplectimur: sic tamen attemperatam, quòd cumulatioris esset virtutis si quidpiam pretij venditor ille subtraheret. ¶ De quarto articulo S. Thom. quæstionis. 77. post illa quę quæstione proxima de negatione disseruimus, nihil nobis dicendum superest. # 4 QVAESTIO QVARTA, De emptione credito pretio. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm liceat rem cariùs vendere expectata quàm numerata pecunia. POST generales emptionis ac venditionis leges quæritur in particulari, vtrùm ratione crediti pretij liceat rem cariùs vendere. Et arguitur à parte affirmatiua. Pretium iu{ Primum argumentum partis affirmatiuæ. }stum rei secundùm prudentum iudicium debet ęstimari, & secundùm commune forum: duodecim autem nummi absentes, scilicet in futuro soluendi, non plus valent quàm decem præsentes: ergo res quæ vendi potest præsenti pecunia decem, iustè potest credito vendi duodecim. ¶ Secundò. Venditor potest se{ Argumen. 2. } indemnem seruare: quapropter D. Tho. 2. 2. q. 77. ar. 1. asseuerare non est veritus, posse venditorem pretio damnum adhibere quod patitur. Porrò verò ex dilata pretij solutione venditor multa subijt incommoda: vtpote lucri cessantis: secundò periculum ipsius capitalis, quod sibi fortè nunquam soluetur: & tertiò periculum dispendiorum atque expensarum quas fortasse antequàm pretium recuperet facturus est: isti autem periculorum metus pretio sunt æstimabiles: ergo potest horum gratia auctiori pretio vendere. ¶ Pari passu contrarium currit argumentum de emptore, qui ratione anticipatæ solutionis videtur iure posse minori pretio emere. Nam anticipata solutio pluris æstimatur, quàm eadem prolatata: & similia pericula subijt emptor antequàm mercium compos fiat. ¶ Tertiò denique arguitur. Sunt ali{ Argumen. 3. }quæ merces reipublicæ necessariæ quæ nisi expectato pretio distrahi nequeunt, quod ex mercibus ipsis conficiendum est: ergo iustum ipsarum pretium est, non illud quod in præsenti, cæterùm illud quod in futuro soluendum est. Suntque aliæ econuersò quæ vænundari nequeunt nisi anticipata solutione: ergo iustum pretium erit, non illud quòd cùm merces traduntur valent, sed quod anticipato tempore soluitur. Exemplum prioris membri patet in maritimis mercibus: quæ nisi in magna copia aduehi non possunt. Enimuerò cùm totum nauis onus, si illa quæ plurimùm contingunt spectes, vendi simul nequeat præsenti pecunia: sed expectandum sit tempus quo emptores easdem valeant merces minutiùs distrahere, iustum pretium erit quod in futurum promittitur: quanuis maius illo sit, quod statim numeraretur. Exemplum secundi membri profertur in lanarum mercatu. Nam cùm, vt plurimùm accidit, pastores nequeant pastum gregum redimere nisi lanarum pretium sibi anticipetur, apparet illud esse iustum quod anticipatur: licèt minus sit quàm quod dum traduntur valent. ¶ In contrarium est quòd pretium, vt quæstione secunda dicebamus, & habetur. l. in lege quarta, ad leg. Falcid. res secundùm rei veritatem: hoc est secundùm præsens pretium æstimandæ sunt. Verba sunt legis. Et idem colligitur ex subsequenti lege, Pretia. SOlutio quæstionis præsentis patula est:{ Conclusio negatiua. } quippè quæ ex superioribus liquidò colligitur. Respondetur inquam vnica negatiua conclusione. Nullatenùs ratione crediti prorogatique pretij licet rem cariùs vendere quàm in præsenti valet. Cariùs, scilicet vltra latitudinem iusti pretij. Nam infra illam iam suprà dictum est id licitè augeri posse. Conclusionem primò probat{ Prima ratio pro conclusione. } argumentum proximè insinuatum: quia neque rem pluris vendere licet quàm valet, neque plus valet quàm est pretium in præsenti currens. Et ratio naturalis est, quòd pretium cuiusque rei, eius existentiam comitatur, vt tanti æstimetur quanti est quando existit: nam tunc est hominibus vsui. ¶ Secundò id patefit per regulam quæst. prima constitutam. Nempè quòd ad perpendendum contractum an sit vsurarius, explorandum est an mutui quidpiam implicet, cuius ratione pretium recipiatur. Hoc enim in huiusmodi venditionibus reperias. Perinde quippe est rem, decem valentem, credito vendere duodecim, ac si decem statim connumerata emptori mutuo dares sub duorum fœnore. Probatio est sancti Thomæ. 2. 2. quęst.{ D. Thomas. } 78. articulo. 2. ad. 7. Ex quo fit, vt quæst. 2. dicebamus, neutiquam posse venditorem sibi prætexere quòd tanti sibi merces stent: neque aliter posse sumptus quos fecerat reficere, quàm si credito vendat: quoniam negotiatio eiusmodi fortuitis euentibus subdita est. Quare in dissolutione nundinarum mercium pretia decrescunt, non potest mercator vendere credito quanti præsenti nummo vendidisset in emptorum feruore: quia res iam tunc minoris æstimatur. Et eadem conclusio emptores pari iure comprehendit: nempè quibus ratione anticipatæ solutionis fas non est viliùs emere. Nam pretium legitimum est quo merces tunc æstimantur quando traduntur: & ideo si minoris emunt, contractus reducitur ad vsurarium mutuum: videlicet quòd pecuniam venditoribus mutuant, auctuariam mercibus soluendam. AT quia de conclusione nulla esse potest dubitatio, ad argumentorum solutionem descendamus. Et primum quidem te{ Ad primum }nuissimi momenti est. Negatur enim quòd duodecim in futuro soluendi nummi secundùm se non plus valeant quàm decem præsentes: imò duodecim absentes idem valent atque præsentes. Et licèt accidentariè in negotiatore ratione industriæ possint decem augeri vsque ad duodecim: tamen inde non crescit rei pretium, quod secundùm eius naturam æstimatur præcisis decem. ¶ De alio verò membro, puta de lucro cessante, Richard. & Caietan. & qui{ Richardus. Caietanus. }bus eorum probatur opinio, perinde censent atque de mutuo. Nempè quòd licet mercatori pretium ob lucrum cessans augere. Nam eadem est vtriusque ratio. Ego ve{ Solutio authoris. }rò ægerrimè in hanc sententiam trahi possum: eo sanè argumento ductus quòd neque lucrum ei cessat, qui vendere non cogitur, neque vllus absque vi & fraude cogitur: qui verò tantùm rogatu vendit, vltrò vendit. Quare neque Panormitan. cap. Ad{ Panormita. } nostram. de emption. & venditio. neque antiquorum vllus huiusmodi exceptionem approbat, sed simpliciter vsuræ reos faciunt quotquot credito cariùs vendunt quàm numerato. Et Anton. 2. parte, titulo primo, cap. 8.{ Antonius. } §. 2. intrepidè negat ratione lucri cessantis licere cumulatius pretium exigere. Et re vera ex isto capite lucri cessantis frequentiores crebrescent vsuræ in mercatura, quàm in mutuo. Quare licèt neque modò vsque adeò asseueranter hanc refutare audeam opinionem, sed permanserim vt suprà in mea formidine: tamen argumenta contrariæ opinionis non sunt tanti ponderis quàm eius patroni putant. Quare ad authoritatem Sancti Thomæ quam Richardus pro simili adducit, idem quod suprà respondemus. Nempè aliud esse damnum emergens quod venditor patitur, quodq́ue ideo vendibile est: aliud verò lucrum cessans, quod re vera, nisi inuito non cessat. ¶ Multò verò{ Metina. } improbabilius est quod quosdam Neotericos valde miror defensare. Nempè quòd ratione periculi, cui venditor suas exponit merces, dum pretium in tempus credit, ius habeat cariùs vendendi. Conrad. quidem quæstione citata. 59. vbi hanc edisserit materiam, concedere hoc recusat: sed tamen iunior Metina, quæst. 38. de Restitutione, nescio quem imitatus, id audenter affirmat. At verò cùm res vsuraria, Ethnico etiam Aristotele teste, tam sit odiosa ac perniciosa, nemo deberet eius occasiones offerre, nisi vbi patentissima ratio id euinceret. Porrò autem in hac opinione, nulla, vel probabilis existit. Primùm ergo omnium in contra{ Prima ratio in præfatam opinionem. }rium arguit Conrad. nullam aut vix vllam esse huiusmodi venditionem in futuro soluendam, quæ non alicui subdatur periculo. Quocircà semper liceret aliquid vltra sortem recipere. Sed tuebuntur se contrarij authores dicentes, non id opinari in qualicunque periculo, sed vbi est legitimum. Nempè quando mutuatarius vel pauper est, vel fraudulentus, vel quauis alia ratione malefidus: tunc quippe aiunt posse debitorem metum periculi pretio vendere. ¶ Secun{ Argumentum 2. ad idem. }dum eius argumentum non est multò maioris efficaciæ. Arguit quippe quòd tunc non solùm capitale, verùm & illud quoque metus pretium periculo subest. Quare ratione illius liceret aliud recipere pretium. Verùm tamen responderent aduersarij expectatione auctarij illius vltra sortem recipiendi, omnem compensari metum. ¶ Aliter ergo{ Prima ratio authoris. } sic vrgentiùs reprobatur opinio. In primis mercator non vendit inuitus. Si ergo videt suas merces non tutò distrahi, non vendat credito, vel aliam accipiat cautionem. Cur ergo poterit metum illum vendere? ¶ Se{ Secunda ratio. }cundò arguitur: Venditor ille, vel fac esse mutuatorem, nullum patitur emergens damnum, neque iacturam facit cessantis lucri, neque dispendium aut sumptus in recipiendo pretio. Hæc enim omnia cessare supponimus, quandoquidem de solo metu disceptamus: quo ergò iure poterit metus ille pretio vendi? Sed ais, quia est pretio æstimabilis. Fateor quidem: quoniam mallet homo alicuius pecuniæ dispendium facere quàm tali anxiari metu. Sed tamen non inde sequitur quòd sit illa ratione vendibilis: tum quòd venditor suapte sponte in illum se emergit: tum præcipuè quòd emptor non tenetur aliter leuare illum tali metu quàm soluendo mercis pretium: cui idcircò dum soluit, satisfacit. Et elucidatur etiam num argumentivis, si initio non fuisset facta timoris mentio, venditor tamen fuisset ob periculum vehementer metu vexatus: posteà dum emptor soluit, nihil posset vltra sortem venditor recipere ratione præteriti metus ac periculi: ergo neque in initio potuit in pactum duci. Profectò si vera esset talis opinio, conditio vendentis, puta si esset nimirum auarus ac perinde meticulosus, causa esset legitima recipiendi maius pretium. ¶ Perpendamus{ Primum argumentum. } ergo argumenta quibus isti audent hasce perhibere vsurarum ansas. Primum est hoc: fideiussor (vt suprà dictum est) pro obligatione illa qua astringitur alienum debitum soluere, potest pretium recipere: ergo licet venditori hisce verbis cum emptore pacisci: Quod fideiussori præbitur es, mihi exhibe, & ego subibo periculum: nulla enim apparet discriminis ratio. Nam etiam fideiussor in virtute videtur debitori mutuare: dum pro eo soluit. Respondetur latissimam esse{ Solutio. } discrepantiam: quoniam fideiussor non pro eo quòd mutuat, cùm contingere possit vt nunquam pro debitore soluat: sed quia obligatur soluere, illam potest obligationem vendere: mutuator verò verè mutuat: quod ideo gratis tenetur facere. Et miror istos non esse sui memores. Cùm enim fateantur, non quidem pro mutuo, sed tamen pro obligatione mutuandi licêre pretium recipere, simili intercapedine deberent perspicere fideiussorem posse recipere pretium pro obligatione soluendi, seu mutuandi: non tamen mutuatorem pro mutuo. Tametsi vterque in eodem versetur periculo. ¶ Et pari modo recutitur{ Argumen. 2. } secundum eorum argumentum de illo qui per contractum assecurationis in sesuscipit periculum alienarum mercium: iste enim nihil mutuat, sed pro illa obligatione soluendi{ Responsio. } merces si perierint, recipit pretium: sicuti ille qui per contractum societatis exponit periculo æs suum, non recipit lucrum propter periculum, sed propter negotiationem. Hic enim suam pecuniam non mutuat, sed negotiationi exponit: & ideo recipit eius lucrum. Quare ex istis nullum sumitur argumentum ad mutuantem: quippe qui mutuando gratis debet transferre in alterum dominium: ea solummodò obligatione vt tantundem recipiat. Atque hoc maximè confirmatur: quoniam mutuator non obligatur pecuniam suam perdere, sicut assecurator: vel qui facit societatem, si merces pereant: siquidem mutuatarius semper est obligatus soluere: quare tale periculum non est alio pretio dignum, quàm vt mutuatarius mutuum persoluat. ¶ Arguunt tertiò. Qui equum suum{ Argumen. 3. } homini locaret à quo grauiter timeret nè nimia eum fatigatione diuexaret, vel forsan alio modo occideret, posset cum illo de pretio conuenire: vt si equus periclitaretur, sibi periret: ergo eodem modo in mutuata pecunia. Sed vides quàm nulla sit si{ Solutio. }militudo. In locatione enim equi non transfertur dominium: & ideo potest verus dominus de periculo rei suæ pacisci. Qui verò vendit aut mutuat, transfert in alterum dominium: qui cùm teneatur totum soluere, non est alio pretio grauandus ratione creditoris metus. ¶ Superest autem respon{ Quæstio altera. }dere vtrùm liceat venditori ratione impensarum quas probabiliter se timet antequàm pretium recipiat facturum aliquid vltra sortem in pactum ducere. Idem enim citatus author bifariàm hanc licentiam concedit: scilicet quòd licet inter contrahentes de coniecturalibus expensis conuentionem facere. Secundò quòd ratione anxietatis quam passurus est timore litis & laborum, potest etiam aliquid recipere. Hoc autem secundum iam satis repulsum est. Solus quippe metus & periculum absque vllo labore & dispendio nullum ius tribuit aliquid eius gratia recipiendi. At quantum ad expensas res attinet, non est{ Solutio. } dubium quin quicquid creditor in recipiendo debito dispendit, possit à debitore exigere. Attamen multò est tutius dum hominis vafritiem & infidelitatem times, nil ei mutuare nec credito vendere: vel dum mutuas, expectare solutionis terminum, an fortè sine vllo dispendio fiat. Nam expensarum anticipatę conuentiones vix vsuræ suspicione vacant. Nihilo seciùs vbi omni procul fraude bonis coniecturis timentur expensæ: nempe dum tuus debitor à tua vrbe loco distat: nulla est iniquitas de expensis & laboribus pactum cum illo inire, constitutumq́ue pretium recipere, etiam si nullos sit posteà facturus. Nam etiam si esses plura expensurus, non posses amplius recipere, quàm fuit conuentione firmatum. ¶ De materia tertij argumenti variè etiam inter Doctores opinatur. Ab vna enim parte repręsentatur vsuraria mutuatio, sed ex altera apparet emptio iusta. Et quia casus est consuetus, decisu necessarius est. Igitur re oculatiùs perspecta, arbi{ Solutio tertii argumenti }tror sub distinctione respondendum. Quando enim debitum nulli esset prorsus subiectum periculo, sed absque vllo sumptu & labore certissimè speraretur soluendum, neutiquam liceret tale debitum minoris emere: quanuis longum esset tempus expectandum: Esset quippe non solùm palliatum, verùm & detectum fœnebre mutuum. Quoniam ratione dilationis temporis plus accipere quàm tribuas, vsura est. Neque refert quòd creditori actionem vendenti commodiora sint nunc decem quàm post annum duodecim. Non inquam hoc compurgaret ementem: quoniam non emptio sed certè mutuatio est. Quando verò solutio in periculo versaretur, nihil dubito quin liceret viliori pretio emere, quàm est totum debitum: vtpote dum militi stipendium regium debetur, quod creditor timet aut non totum, aut non sine magno negotio & molestia, aut non sine expensis se recepturum, potest quisque tale debitum ab illo minoris emere. Quisque inquam, absque vi & fraude. Nam si quis regi à thesauris est, & quod soluere debet minoris redimeret, vis esset. Exemplum asserti nostri est, si debitor in pauperiem lapsus esset vel fugisset, &c. Illic enim nulla est ratio mutui, neque in forma neque in virtute: sed est emptio illius actionis: quę re vera non tantum valet, vt quidam putant, quanta est pecunia quę debetur. Imò est sicuti emere sata, & emere actionem quæ ex lite pendet. Quod est emere rem in spe. ¶ Argumentum autem quod{ Replica contra solutionem } è regione militare putaretur, est quòd tunc videretur debitor ipse licitè suum ipsum debitum minori pretio posse redimere. Nam quod alteri licet, cur non idem sibi licebit? Quòd autem illi non liceat, per id liquet quod qui non quantum debet soluit, æquitatem iustitiæ minimè seruat. Respondetur ergo,{ Responsio. } argumentum nulla similitudine pugnare: quoniam debitor ratione præcedentis contractus totam summam debet: tertius verò quia nihil debebat, iustè emere potest actionem illam quanti valet. ¶ Sed oritur hinc{ Argumentum alterum. } argumentum aduersus id quod à nobis nuperrimè decisum est. Argumentum autem est hoc: Duodecim sub periculo non plus valent, quàm decem certa: quandoquidem actio illa decem iustè emitur: ergo qui numerata pecunia posset rem vendere decem nummis, poterit eandem credito vendere tunc duodecim, dum probabile periculum solutionis imminet. Respondetur aliud esse rem{ Solutio. } emere quæ periculo subiacet: aliud verò mutuare seu credito vendere sub periculo. Nam qui mutuat aut credito vendit, cùm nullam patiatur vim aut fraudem: quia ratione prorogatæ solutionis nihil posset recipere, vel cautionem capiat, vel non mutuet cum periculo. Quare si gratis vult illud subire, sibi imputet. ¶ Quartum demum capitale argumentum diu me certè multumque ancipitem tenuit. Nam secundùm regulam vniuersalem ac regiam, Iustum rerum pretium est illud, quod receptis mercibus in promptu soluitur. Verùm tamen non mihi videor ne{ Solutio quar ti argumenti. }gare posse quin in tali casu legitima fiat exceptio regulæ, vt iustum pretium non sit, nisi quod in futurum expectatur. Merces enim quæ peregrè, & potissimè quæ maritimis periculis traducuntur, nequeunt nisi in tanta copia traduci, quanta simul vendi non potest numerata pecunia. Dixerim, nequeunt, si illa quæ plurimùm contingunt consideres. Secundùm quam considerationem de legibus censendum est. Quam ob causam qui naues eiusmodi mercibus onerant, necesse est vt partim credito coëmant. Ob idq́ue & sperare eis licet etiam in portu alijs mercatoribus eo simul pretio vendere, quod ex ipsis minutatim venditis conficiendum est. Veruntamen per hanc concessionem nullam cogitamus porrigere mercatoribus ansam, qui in ciuitatibus merces distrahunt: quoniam tota ratio contractum excusans, est necessitas vendendi & emendi tam amplam mercium copiam quæ nequit numerata pecunia vendi: ob idque venditur illis qui pretium inde sunt collecturi. Citra hanc autem necessitatem debent res æstimari pretio præsenti. Quapropter peculiares mercatores in nundinis sibi videant quomodò emant: porrò intelligentes non posse reuendere nisi pretio præsenti. Nam nulla inde sumitur excusatio quod empturi ciues non semper habeant pecuniam præsentem. Hoc enim esset illos cogere propter necessitatem emere ad vsuras. ¶ De secundo etiam membro quarti argumenti nihil est mirum si prudentissimus quisque ambigat. Nam re vera lanarum mer{ De lanarum anticipata solutione. }catus qui anticipata fit solutione, effigiem præ se fert vsurarum: cùm viliùs illa ratione emantur. Attamen neque eiusmodi emptiones vsurarias prorsus arbitror, si modò fraus absit. Nempe dum non anticipetur solutio nisi duos aut tres menses quando solet fieri herbarum solutio: aut plurimùm intra eundem annum fiat quo sunt lanæ recipiendæ. Nam si anticipetur in alterum annum vt ratione tam longe dilationis minoris emas, manifestaria vsura est. Ratio quæ me in hanc cogit sententiam est quòd merces ipsæ natura sua hoc exigunt. Nempe quòd sumptus pascendi tam numerosos greges eorum domini ferre nequeunt, nisi ex ipsa nutrienda lana præsens sibi subsidium communiant. Accedit quòd forma huiusmodi fori adeò iam more & vsu percrebuit, vt ipsi etiam pastores in quos grauamen inclinat, renuant aliter vendere. Et fortè in marino piscatu{ De piscatu marino. } idem permittitur anticipatum pretium: non solùm propter sumptus pauperum piscatorum, verùm & proptereà quòd piscatura seruari nequiret nisi emptores paratissimi essent iactum anteà emptum recipere. Haud tamen inde exemplum ad alia minora deducitur, vt liceat ab agricola anticipata pecunia grana minoris emere. Nam accidentarium est quòd agricola ea sit paupertate, vt exiguos illos sumptus ferre nequeat: qua ratione cogitur ad vsuram mutuum quæritare. Parq́ue iudicium est de alijs huiusmodi: nimirum quando necessitas personæ in causa est intempestiuè vendendi. Etenim in lanis non tam accidentaria personarum necessitas inest, quàm rei ipsius natiua. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm liceat rem credito cariùs quàm præsenti pretio vendere, quando rei dominus non erat tunc venditurus. TAmetsi regula generalis sit quam superiori articulo constitutam reliquimus, restat nihilo minùs explorare an vllam admittat exceptionem: videlicet vtrùm quando merces vendendæ non erant, vsque ad tempus quod plus valituras sperabatur, cariùs licitum sit eas distrahere quàm præsenti numismate. Et arguitur à parte ne{ Primum argumentum. }gatiua ex regula suprà constituta: nempe quod rei pretium æstimandum sit secundùm præsentem valorem: vt habetur. l. in lege. 4. ad l. falcid. ¶ Secundò arguitur. Si liceret ca{ Secundum. }riùs tunc vendere, id maximè permitteretur ratione lucri cessantis, quod speratur ex pretij augmento: dictum est autem secundùm sententiam nobis probatiorem, nemini propriè cessare lucrum, præter eum qui vim aut fraudem patitur: qui ergo suapte sponte vendit non potest de lucro cessante agere, atque adeò neque illa ratione cariùs vendere. ¶ Tertiò: Si illa ratione cariùs liceret vende{ Tertium. }re, sequeretur quòd econuersò liceret rem emere cum pacto vt integra seruaretur quoadusque vel maioris æstimaretur, vel fructus ferret. Verbi gratia, liceret oues ante fœturam eo pacto emere, vt venditor periculo suo eas custodiret, quousque fœtus suos æderent, caseumque & lanam ferrent. Consequentia probatur: Nam si venditor potest futurum pretium quo in posterum valituræ sunt res ex nunc tutum facere, pari iure poterit emptor tutos quoque reddere fructus rei emptæ quos emit. Consequens tamen est falsum. Nam res lege non pereunt nisi domino. Vnde cùm primùm quis rerum acquirit dominium, sibi periclitantur, vt colligitur. l. incendium. C. si cert. petat. &. l. pignus. C. de pignora. actio. ¶ In contrarium est cap. Nauiganti. de vsuris. ARticulus hic intellectum exposcit dicti{ Cap. nauiganti. & cap. in ciuitate. de vsuris. } capituli, Nauiganti. & cap. In ciuitate. de vsuris. Et quidem in cap. Nauiganti. tria sunt membra. In primo condemnatur vsuræ contractus quo quis nauiganti vel eunti ad nundinas pecuniam mutuat periculum capitalis subiens, vt aliquid sibi vltra sortem rependatur: quæ quidem condemnatio interpretamento indiget, vt verum exhibeat intellectum. Nam vt. q. 6. in arti. de societa{ Dubitatio circa primum membrum cap. nauiganti. }te, decisuri sumus, nihil vsuræ committit qui pecuniam suam in societatem mittit vt inde lucrum speret quòd periculum ingreditur capitalis: nam hoc non est ratione mutui, sed quia sua pecunia negotiatur: qui autem nauiganti proprio periculo pecuniam committit suam, non omninò mutuat: quandoquidem si pereat sibi perit: videtur ergo contractus ille immeritò illic damnari. ¶ Respondetur, proptereà condemnari quòd cùm mutuatio gratis fieri debeat, non aliter mutuare quam mutuatarium ad contractum assecurationis vel societatis obligando, vsura est. Quòd si contra redarguas: Qui mutuare non tenetur, potest id renuerevt alios contractus sibi commodos faciat: Respondetur hoc verum esse: attamen vi mutui non potest alium cogere quod fortè assecuratione non egebat. Nam fortè illic nullum imminebat periculum, sed fingebatur. Quod patet ex illa compositione nauiganti, vel eunti ad nundinas. Nam euntes ad nundinas nulli subsunt periculo: & ideo fortè habebatur sermo de nauigatione quę extra omne fieret periculum. Sed de hoc illic rursus. ¶ Ad quæstionem ergo præsentem duabus conclusionibus respondetur. Prior est: Licitum{ Prima conclusio. } est merces anticipata solutione viliùs mercari quàm præsenti foro væneunt. Si tamen coniectura est tempore quo tradendæ sunt plus minúsve valituras. Vt si quis in hyeme triticum emit, quod vsque ad messem non est recepturus, etsi tempore contractus modius quatuor vendatur solidis, iustè potest tribus emi, si creditur plus minûsve in æstate valiturum. Iste est casus secundus dicti cap. Nauiganti. Et ratio est, quod cùm res propter vsum emantur,{ Ratio conclusionis. } id quod nunc non venit in emptionis vsum, non debet æstimari præsenti pretio: sed illo quo valiturum est, dum ei traditur. ¶ Sed ar{ Obiectio. }guis, rationem id tantùm euincere quod liceat nunc emere indefinito pretio: hisce videlicet verbis, Emo ex te tot modios tritici eo pretio quo æstimabitur tempore messis: quòd autem nunc liceat certum taxare, effigiem habet vsuræ: nam fortè valebit plus: & tamen cap. Nauiganti. de taxato pretio loquitur. Respondetur quòd quando res in dubio ver{ Responsio. }satur potest prudentia ac perinde conuentione definiri. Quapropter iustitia huius contractus non in anticipata solutione fundatur: alioqui vsuram saperet: sed in coniecturali æstimatione rei dubiæ. Ex quo fit vt etiam dum solutio non anticiparetur, firmaretur tamen sic contractus vt vtrinque resultaret obligatio, ęquus esset ac probus. Quemadmodùm si quis datis arrhis statoque pretio indefinitè emeret quantum olei vel vini est prouenturum: vti Aristo. de Thalete (quod suprà meminimus) retulit, nullam committeret vsuram: licèt multò plus sperato proueniret: neque venditor teneretur restituere, etiam si totum periret. ¶ Posterior con{ Postrema conclusio. }clusio. Qui suas non erat merces venditurus vsque ad tempus quo pretium auctum iri coniicitur, potest pluris vendere quàm tempore venditionis valet, expensis deductis, laboribus, ac periculis: & casu, quo, vt suprà admonitum est, scilicet rogatus vendat: vt qui vsque mensem Maium seruaturus erat granum suum, poterit sub Natalem Domini cariùs quàm tunc valet diuendere. Hic enim est casus tertius eiusdem cap. Nauiganti. Et ratio conclusionis superiori germana{ Ratio conclusionis. } est: quoniam tunc non debet æstimari pretium secundùm præsens, sed secundùm tempus quo suas erat merces distracturus. Aliâs pateretur emergens damnum, à quo, vt suprà dictum est, potest se iure venditor seruare incolumen. Quare non solùm indefinitè vendere potest eo pretio quo mense Maij valituræ sint, verùm definiri constituique pretium certum potest. Nam res dubia potest, vt modò dicebamus, per prudentiam terminari. ¶ Non est autem cur, vti in superiori casu, scisciteris vtrum liceat sic etiam cariùs vendere præsenti nummo. Quoniam qui sic emeret, mentis veriùs quam pecuniæ egeret. Ecquis enim numerata pecunia, quas res viliùs potest, carius emat? Attamen si venditor emptorem non decipiat, sed ille velit tantum dare, quanto ipse futuro tempore venditurus erat, genere suo non est vsura. ¶ At verò restat circa cap. In ciuitate. non paruum dubium. Arguitur inquam quod non{ Argumentum } illi modò qui seruaturus erat merces, fas sit pretiosiùs vendere, verùm & illi quoque qui non erat seruaturus, si modò pretio credito vendat. Enimuerò cap. In ciuitate. nulla conditionis illius mentio fit, essétne venditor seruaturus, nécne. Sed absolutè respondetur quòd seu piper seu cinnamomum quod præsenti pecunia quinque venditur libris, citra peccatum potest vænundari sex: dummodò credatur solutionis tempore plus minûsve valiturum. Caiet. hac commotus autoritate{ Caie. solutio } 2. 2. q. 78. articul. 1. distinguit de huiusmodi contractu. Ait inquam solutionis dilationem bifariàm posse considerare. Vno modo per se vt actionem ab emptione separatam: puta si contractus venditionis non simpliciter consideretur, sed tanquàm mutuum habens annexum. Itaque venditio perfectè nunc absoluatur, sed quia expectatur solutio, ratione taciti mutui aliquid extorquetur. Et hoc, inquit, illicitum est, atque vsurarium. Secundo modo potest eadem dilata solutio considerari, non quidem per se, at tanquàm pars venditionis, quæ nondum fuit completa: sed inchoata, & in futurum pendens. Et tunc, inquit, aliquid insuper recipere, quàm sit præsens pretium, si res creditur plus valitura, non est vsura: quoniam venditio tunc censetur perfici quando fit solutio. Ob idque ait ineptè exponi cap. in ciuitate. per alterum, Nauiganti. cùm sint duo diuersi casus. ¶ Veruntamen contra hanc opinionem est argumentum, quòd hæc Caietana distinctio abstrusior est quàm vt facilè possit in{ Ratio in Ca. }telligi. Contractus enim, vt suprà citatum est. l. Labeo. ff. de verb. significa. est vltrò citroq́ue obligatio: ergo tunc contractus emptionis absolutus est & perfectus, quando venditor vel tradit vel tradere obligatur merces, atque emptor vel soluit vel soluere obligatur pretium. Quo fit vt expectata solutio nihil vetet quo minùs contractus perfectus sit. Quare ex illo capite nihil vltra præsens pretium recipi potest. ¶ Secundò. Venditionis for{ Secunda ratio. }ma quæ credito fit vna est semper: scilicet vendo tibi hanc rem pretio tali tempore soluendo: nulla ergo restat discriminis ratio, vt dicatur aliquando contractus inchoatus & non perfectus, aliquando verò perfectus & includens mutuum. Imò semper includit mutuum, puta expectationem solutionis. ¶ Ter{ Tertia. }tiò. Si venditor non erat seruaturus merces, nil ei refert quantum sit valitura, atque adeò nec damnum illi emergit, nec lucrum cessat: quare ratione illius nihil nisi pretium, quod in præsenti currit, percipere potest. ¶ Ob idque profectò multò est tutior solutio, quòd capi{ Solutio tutior. }tulum, Nauiganti. glossa sit capituli, In ciuitate. scilicet quòd nunquam liceat credito cariùs vendere, nisi quando seruandæ erant merces. Nam licèt capitu. Nauiganti. fuerit Gregorij Noni, & capitulum, In ciuitate. Alexandri Tertij, explicuit nihilo minùs Gregorius Alexandri mentem. Nihilo seciùs non{ Caie. opinio non protinus improbabilis. } est prorsus Caieta. opinio improbabilis: præsertim si venditio fiat indefinito pretio. Enimuerò si qui tempore Natiuitatis grano abundat, rogatur credito vendere, quanuis non esset seruaturus, potest venditionem renuere: & dare quasi mutuum decem modios recipiendos mense Maio, vel pretium quo tunc vænierit. Veruntamen si est ceu mutuum, non potest emptorem cogere, vt mense Maio & non antè soluat. Atque hac tunc ratione dicetur imperfectus contractus, quòd non est taxatum pretium, sed in futurum pendens. An verò taxari possit dubium pretium auctiore æstimatione quàm in præsenti foro currit, porrò concedere illi non auderem, qui non esset seruaturus. Et ideo bene admonetur eodem cap. quòd licèt ex forma contractus, non sit vsura: quia effigiem habet venditionis, tamen suspectus contractus est: ac perinde plebi interdicendus. PRimum igitur argumentum iam solutum{ Ad primum argumentum . } est. Regula nanque docens iustum pretium esse quod in præsenti foro currit, intelligitur si tunc merces emptori tradantur. Nam aliâs non sunt æstimandæ nisi tempore quo in emptoris vsum veniunt. ¶ Secundum autem{ Ad secundum. } valentiùs pugnat: nimirum dum quærit qua ratione qui seruaturus erat, pretiosiùs vendere potest. Nam si ratione id lucri cessantis, iam suprà probabiliùs arbitrati sumus non cessare lucrum nisi inuito. Respondere ergo primò possumus quod potest recipere ratione damni emergentis. Quod quidem etiam spontaneus venditor quando ob commodum ementis vendit, potest, vt suprà decisum est, in pactum ducere. Si autem huic responso non acquiescas, eò quòd videtur lucrum cessans, respondetur secundò euidentiùs, quòd lucrum cessare dupliciter vsu venit. Vno modo quando res quæ alteri traditur, non plus per se valet, sed solum ratione negotiationis industriæ: qualis est pecunia. Et tunc censebam ego eum qui vltrò à se alienat mutuando, non posse lucrum recipere: quia propriè non impeditur, vt suprà expositum est. Secundò contingit quòd res ipsa quæ traditur, non modò ratione industrię, verùm suapte natura per se ipsa plus est valitura. Huiusmodi ergo res, licèt quis sponte sua vendat, si rogatus facit, carius vendere potest, ob illum, qui speratur, valorem: expensis tamen ac laboribus, vt dictum est, inde subductis. ¶ Tertio argumento du{ Ad tertium. }bitatio submouetur de quodam vsitato contractu emptionis non satis tuto. Sunt enim qui miseris rusticanis mutuare renuentes, mille innectant fraudes. Primùm iumenta ab illis emunt, quæ non habent: eademque fictè eisdem locant. Nempe consignant rustico viginti aureos, ceu pretium boum quos ille non habet, obligando illum vt saluos ac tutos locatosque custodiat, soluatque menstruum locationis pretium. Hæc enim vsura est. Nimirum cùm in fine anni redhibentur iidem viginti aurei: vtpote seruati boues, adiectoque insuper pretio dictæ locationis. Secundò, est qui in autumno mille, verbi gratia, oues emit, obligatis venditoribus vt vsque ad Maium easdem saluas custodiant. Nempe vt ipsorum periculo pereant. Et postquàm totam fœturam percipit, reuendit eisdem easdem eodem pretio. In quo contractu multæ latent iniquitates. Primùm enim si agricolæ obligantur vt iterum eodem pretio emant, manifestaria vsura est. Nam cùm teneantur eandem pecuniam remetiri, mutuum est: cui augetur pretium agnorum, casei, & vellerum. Rursus obligare illos vt illæsum seruent gregem, palliatio vsuræ est: nam grex ipsis ementibus, tanquam veris dominis periclitari debet: quod quidem periculum si venditores suscipiant, iusta pecunia esset pro quantitate periculi æstimandum: cùm tamen neque pro periculo, neque pro custodia recipiant nisi pertenue fortè stipendium. Negatur ergo argumenti consequentia. Videlicet quòd si potest venditor qui merces erat seruaturus, immunense à damno seruare, possit etiam emptor venditorem arctare, vt merces seruet: nam cùm primùm emit, suo sunt periculo perituræ. # 5 QVAESTIO QVINTA, De Censibus. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm censuum emptio ac venditio sit vsuraria. POstrema quæstione de emptione & venditione, quę huius libri quintum habet locum, interrogatur de censibus: quorum contractus latissimè in republica percrebuit. Est ergo articulus primus, vtrùm huiusmodi contractus emendi vendendique census, sit vsurarius. Et arguitur à parte affirmatiua. Numisma, vt suprà dictum est, non est{ Primum argumentum. } vendibile, sed tandem mutuabile: & qui vsum eius seorsum vendit, vsurarius est. Nam vt ex 5. Polit. c. 6. citabamus, solùm inuentum est vt{ Aristo. } sit pretium rerum, non vt ipsum vendatur: qui autem censum emit, pecuniam emit vltra sortem sibi augendam: ergo vsurarius est. Probatur minor. Qui dat, verbi gratia, mille ducatos vt singulis mensibus aut annis certam pecuniam recipiat, nihil aliud emit q illam pecuniam, quæ sibi vltra sortem accrescit. Nam si quotannis recipit centum, in decennio recuperat iustam sortem. Quare si census redimitur, eandem duplat: si verò non redimitur, quicquid vltrà recipit, sorti accumulat. ¶ Secundò arguitur. Hoc genus contractus pallium est & clypeus omnium vsu{ Secundum. }rarum: ergo deberet longè à republica relegari. Probatur antecedens. Quicunque gratis mutuare recusat hoc astu vtitur vt saluo capitali redimibiles census coëmat: quod perinde est ac si sub fœnore mutuaret. ¶ Tertiò arguitur. Si census possent in rem{ Tertium. } aut rerum fructus institui, possent pariter & in personam, etiam quæ bonis careret: nam sicut res, fructosæ sunt, ita & operis suis persona fructificat: consequens autem videtur condemnare cap. 2. de pigno. vbi habetur quod liber homo pro debito non tenetur, si res defuerint. ¶ In contrarium est argumentum quòd annui reditus in bonis immobilibus iure censentur: vt patet Clem. Exiuit. de ver. signifi. §. cumque annui. bona autem immobilia vendi emique iustè possunt. QVæstio præsens pluribus fortè opinionibus controuersa est inter Doctores quàm res exigit. Est enim plana. Igitur vt à nomine rem auspicemur, census, vt lib. 3. sub titu. de tributis dicebamus, à censendo{ Census à censendo dictus. } ducitur: eò quòd, vt habetur. l. forma. ff. de censib. facultates ciuium recensendæ sunt, vt pro sua quisque tributum soluat. Inde tamen secundò deriuatum est, vt peculiariter tributum significet, quod pro capite exigitur: nempe dum princeps vult personarum capita catalogo esse recensita: vt quantum sit eius imperium sibi innotescat. De quo Christus interrogatus fuit an liceret censum dari Cæsari. Cuius vtique superbiæ pœnas dedit Dauid. Nempe quòd populum numerauit, vt legitur. 2. Reg. 24. Tertiò & census facultas, & substantia cuiusque dicitur, & patrimonij ęstimatio. Refert enim Liuius libr. 1. quod Seruius{ Liuius. } Tullus Romanorum rex census ciuium constituit. At verò in præsentiarum nomine census nihil aliud censetur, quàm pensio quam quis super suis bonis aut persona constituit. Aut, quò significantiùs dicamus, est ius percipiendi pensionem siue in fructibus, siue in pecunia, vel re aliqua vtili. ¶ Est nihilo minùs secundò adnotandum, quòd census bifa{ Bifariam census constitutio. }riàm constituitur. Vno modo vt sit reseruatiuus: alio modo vt sit consignatiuus. Reseruatiuus est quando quis vel rem suam alteri confert reseruato sibi iure quotannis recipiendi partem quampiam. De quo extat lex fin. C. de rer. permut. vbi quisque permittitur mille alteri donare, reseruato sibi, siue annuo, siue menstruo censu. Et de huiusmodi censu meminit glossa super cap. constitutus. de religi. domib. Condemnatur enim in eodem cap. quidam abbas qui pensionem quam debebat multis retrò annis non soluerat. Condemnatur inquam non vt ius prædij amitteret, de quo pensionem debebat, sed vt pensionem persolueret. Et tamen si fuisset emphyteusis, prædio ipso expoliandus erat: vt patet. l. 2. C. de iur. emphyt. Ait ergo bene gloss. quòd emphyteusis hoc modo differt à censu, quòd quando quis in emphyteusin dat alteri prædium suum, quia non transfert dominium directum, sed tantùm vtile, si non soluitur pensio, prædium redit ad ipsum dominum. Sed quando dat bona sua alteri sub censuali pensione, quia transfert dominium rei in alterum, quantocunque tempore cesset ille pensionem soluere, non perdit ius prędij, sed debet pensionem. Ille ergo dicitur census reseruatiuus. De quo tamen in præsentiarum non fiet amplior mentio: eò quòd non est vsque adeò in vsu. Alter ergo est census consignatiuus: vt dum quis retentis suis bonis eorumque vsu consignat alteri certam pensionem, quam obligatur singulis mensibus aut annis soluere. Hunc autem censum{ Variæ census diuisiones. Conradus. } quàm plurimis diuisionibus more suo partitur Conrad. q. 72. Nam ex parte fundamenti in quo constituitur, alter est realis: puta qui in rem instituitur: atque alter personalis, qui constituitur in personam. Mox ex parte rei quæ recipitur, alter est fructuarius: vtpote dum recipiuntur grana vel alij fructus: & alter pecuniarius, vt cùm recipitur pecunia. Atque hic est more frequentior. Rursum alter certus, puta cùm taxati sint fructus seu pecunia: & alter incertus, dum non definitur nisi quota, puta vt tertiam partem vel aliam fructuum recipias. Deinde alter est perpetuus, & alter temporalis. Prætereà alter pro certo annorum tempore, & alter pro incerto, puta pro tota vita: quem appellat vitalitium. Ac demum alter est redimibilis, atque alter irredimilis. De quorum fermè singulis peculiaria submouentur dubia: licèt nonnulla parui momenti. ¶ Respondetur ergo ad quæstionem quatuor conclusionibus. Prima est.{ Prima conclusio. } Vnusquisque potest realem fructuariumque, vt aiunt, censum in sua bona constituere, dummodo sint libera. Quod dixerim, vt illa excluderem, quæ maioratus vinculo sunt adstricta. Conclusio hæc in genere receptissima est, neque est qui de ea dubitet. Est nanque perquàm manifestum posse quenque bona sua gratis donare ac vendere, & quocumque alio contractu alienare: poterit ergo pari iure donare aut quotam aliquam suorum fructuum, aut certam partem: perpetuò se vinculo perstringendo, eandem, vel præfinito tempore, vel certè in perpetuum persoluere: hoc autem est censum constituere, puta consignare. ¶ At verò dubium est, an sicut pos{ Dubium. }sit sub donationis forma institui: sic etiam liceat per contractum venditionis. Enimuerò ex Theologis Henri. quolib. 1. q. 39. vbi in{ Henrici solutio. Innocentius. Ioann. Andr. Salicetus. Greg. Arim. } suam sententiam allêgat alios: & ex iureconsultis Innocen. super cap. In ciuitate. de vsur. & ibîdem Ioann. Andr. & Salicet. super Aucten. ad hæc. C. de vsur. vbi pro se citat Gregor. Arimin. distinguentes aiunt quod antiquos annuos reditus, puta qui iam fuerant anteà constituti, siue in res siue in personam, potest quisque emere. Haud tamen vllus iure potest sic tales reditus emere vt tunc constituantur. Exempli gratia: liberè quisque potest constituere super bona sua aut super suam personam censum, quem dono det alteri: & postquàm constitutus est potest vnus tertius ab illo donatario emere. Pari modo tributa regia quæ super ciues instituta sunt potest vnusquilibet emere: quæ dicitur iurium emptio. Attamen quòd ego à te emam censum quem modò super te aut super bona tua constituas, iniquum est. Et ratio, inquiunt, est, quòd in emptione debet distingui pre{ Ratio proximæ opinionis }tium & merx: vt habetur. l. 1. de contrahen. emptio. quando autem iam census est constitutus, ipse habet rationem mercis: si verò non est constitutus, nulla est merx, sed nummi nummis emuntur. Vnde ait Ioann. Andre. se nescire excusare talem contractum. ¶ Veruntamen, salua Doctorum autoritate qui egregia meritò pollent, nemini debet in dubium venire quin sicut via donationis, ita & emptionis possit census constitui. Et sit hîc secunda conclusio: quam cæteri omnes tam{ Secunda conclusio. Hostiensis. Prima ratio pro conclu. } Theologi, quàm super eodem cap. in ciuitate. Iurisconsulti, vt Hostien. & reliqui, intrepidè confitentur. Nam cùm quisque liber homo bona sua diuendere possit, planè fit consequens, vt possit quoque vendere eorum fructus vel eorum partem, obligando se vel quotam eorum vel certam partem soluere: ita vt alteri ius vendat exigendi à se eosdem fructus. Secundò: si potest tale ius gratis dona{ Secunda. }re, cur non poterit dare genero in dotem, atque adeò cuicunque alteri, vel pro seruitio vel pro pretio? Tertiò id confirmatur.{ Tertia. } Potest quisque superioris iussu & lege cogi, vt partem suorum fructuum annuatim soluat: vt patet in decimarum tributorumque exactione: ergo poterit sua se sponte taxato pretio ad eandem solutionem obligare. Quartò. Potest{ Quarta. } quisque (vt nuperrimè vtroque iure monstrauimus) rem suam alteri donare, ac perinde vendere retento sibi censu: ergo potest vice versa retento dominio censum vendere. Quapropter vti Syluest. ait, verb. vsura. 2. §.{ Syluester. } 12. fallitur contraria opinio non dignoscens hîc mercem à pretio distinctam: nam sicuti dum emuntur reditus anteà constituti, emitur ius illud: ita & dum nunc constituitur, ius idem ipsum habet rationem mercis. ¶ At quoniam de pecuniario aliquantulò maior reputatur dubitatio, adhibetur tertia conclusio.{ Tertia conclusio. } Iure etiam quisque potest pecuniarium censum super suis facultatibus constituere: non solum donationis forma, verum etiam venditionis. Hæc ex superioribus facilè colligitur: & est assertio Conra. q. 75. Enimuerò si potest fructuarius census{ Caietanus. Probatio. 1. } constitui, & fructus æstimabiles sunt pecunia, nulla vetat ratio quo minus possit & pecuniarius constitui. Neque in hoc contractu mutuum subest, vti Anch. illic à Sylue. citatus autumat:{ Ancharanus. } imò est vera emptio: quia pretium illud non traditur vendenti cum pacto redhibendi, sed in perpetuum. Secundò potest se quisque gratis obliga{ Secunda. }re ad nummariam annuamque solutionem, tradendo alteri ius petendi: ergo potest tale ius pecunia vendere. Tertiò potest census super domum{ Tertia ratio } consignari cuius fructus non est nisi pecunia: ergo potest taxari idem census pecunia. Re vera de reali censu, siue fructuarius sit & prędialis, siue nummarius, res est apertior quàm vt pluribus egeat probationibus. Et præter rationes sunt etiam iura tam ciuilia quàm canonica huiusmodi comprobantia contractus. Est enim Auctenti. Vt ij qui obligat. se hab. per. res min. §. quoniam autem. vbi admonentur minorum curatores reditus illis emere annuos. Et in regno nostro extat lex Tauri, 68. id permittens. Et super omnia sunt Extrauagantes duæ inter communes titul. de emptio. quarum prior est Martini Quinti,{ Martinus. 5. Calixtus. 3. } anno. 1423. ędita: posterior verò Calixti Tertij anno. 455. qui quidem Pontifices maximi interrogati de eiusmodi iure, sanxerunt licitos esse contractus. Neque iura hæc distinguunt inter fructuarios & pecuniarios. ¶ Verùm tamen{ Dubitatio de censu personali. } de censu personali grauius emergit hinc dubium. Multi quippe Doctorum qui census reales fatentur esse legitimos, id de personalibus diffitentur: vt est Ioannes de Ligniano super. c.{ Ioan. de Lign. Abbas. Summa Ange. D. Antoninus Syluest. } in ciuitate. de vsur. & Abb. in disput. 5. & Sum. Angel. in verb. vsura. & diuus Anto. in. 2. parte, tit. 1. c. 8. §. 10. & Syluest. loco citato eôdem propendet: dicens quod dum census statuitur super domum, quę non locatur nisi quinque, non potest census constitui maior. Quare omnes isti autores aiunt non posse constitui censum nisi supra rem cuius fructus minimum tantundem valeat quantus est census. Fundamentum{ Fundamentum præteritæ opiniois. } huic opinioni hoc subiicere possumus, quòd emptor cùm dominus fiat rei emptæ, debet eius subire periculum: vt patet. l. 1. C. de pericul. & commo. rei vendit. Si autem census supra personam constitueretur, nulli emptor subesset periculo. Nam interemptis etiam rebus, semper maneret venditor obligatus. Esset ergo iniqua conditio quòd semper venditor in periculo versaretur: emptor verò in nullo. ¶ Secundò arguitur. Si{ Secundum argumentum ad idem. } census potest personę infixus remanere, eodem modo posset constitui & super cunctis eius facultatibus simul obligata persona, sic vt pereuntibus cunctis bonis nihilo seciùs obligatus ipse superesset: talis autem contractus non apparet emptio, sed mutuatio sub fide pignoris: quoniam bonorum dominium non transit in emptorem, imò habent rationem pignoris: quandoquidem ipsis extinctis nihilo minùs tenetur persona. Si autem est mutuum, vsura est censum insuper recipere. { Postrema ratio. } ¶ Fauere deinde videtur huic opinioni, tum cap. suprà citatum, de pignorib. vbi habetur quòd homo liber pro delicto non teneatur, si res defuerint: tum præsertim & præfatæ constitutiones Martini & Calixti: in quibus habetur quòd super bonis, scilicet domibus, prędijs, &c. constituendi sunt census. Et sub ditur quòd etiam possessionibus ipsis obligatis, interemptis, & destructis, non debent venditores astringi. ¶ His veruntamen{ Quarta conclusio. } non obstantibus adiicitur quarta conclusio. Iustè quisque emere potest personalem censum: vtpote quem venditor supra suam constituat personam. Conclusio est eiusdem Con{ Conradus. Ratio conclusionis. }rad. q. 74. quam &. q. 75. repetit. Probaturque iudicio meo rationibus satis firmis. Potest se persona gratis obligare, etiam si bonis sit temporalibus destituta ad menstruam vel annuam pecuniæ solutionem, gratuitò ius alteri conferens petendi: idemque ius genero filiæ conferendo: ergo poterit ius idem alteri vendere. Nam vt suprà dictum est, emptor tunc pretium non mutuat, postquàm non retinet ius repetendi: sed illo emit ius illud, quod habet rationem mercis. Secundo potest se quisque{ Secunda ratio } astringere ad æs certum quotannis mercenario pro suis operis persoluendum: cur ergo non poterit eadem obligatio pecunia æstima{ Tertia. }ri, ac subinde vendi? Tertiò potest census personalis principis lege constitui: vt patet. 2. Nehemiæ. 10. vbi Hebræi statuerunt super se tertiam partem sicli ceu annuum censum personalem. Qua ratione in more nunc est aliquarum ecclesiarum, personales decimas exigere: de quibus mentio fit cap. Apostolicæ. de decim. & de negotiatione soluuntur decimæ: vt eod. in. c. Pastoralis. Et, vt suprà diximus, potest princeps non solùm ex facultatibus, verùm ex capitum recensione census exigere: potestque ratione delicti homo cogi ad annuum tributum: ergo poterit sua quisque sponte tale super se ius vendere. Rursus libe{ Quarta. }rum cuique iure est obligationem suarum operarum vendere. Nempe vt sit obligatus suo corpore seruire: ergo pari iure vendere valet & personalem censum. Quid ni? Potest liber homo non solùm alijs ciuilibus contractibus obligari, verùm & in seruitutem, vt lib. 4. monstratum est, sese vendere, & filium suum: potestque super mancipium suum, sicuti super suas reliquas possessiones censum constituere: cur ergo non & super se vendere queat pecuniarium ius? ¶ Et (quod hisce omnibus{ Quinta ratio } robur adhibet) quicunque realis census annexam habet personalem obligationem: ergo ipsis etiam pereuntibus rebus superstes obligatio est in persona, atque adeò constitui potest personalis census. Probatur primùm antecedens. Tum quòd forma contractus semper sic habet, quòd venditor obligat se & sua bona: quippe cùm res inanimes non nisi per Metaphoram dicuntur obligari: sed dominus est qui obligatur & iudicio cogitur: tum præcipuè quòd per huiusmodi contractus nec dominium rei transfertur, neque fructus venduntur, sed ius illos petendi. Quapropter bona illa super quibus constituitur census, non tam rei venditæ rationem habent quàm pignoris atque hypothecæ qua venditoris fides firmatur: iuxta tenorem legis, fundus. ff. de ann. legatis. Et probatur hoc ipsum. Quoniam si fructus illo contractu venderentur, consequens fieret, vt eorum periculum non venditor, sed emptor subiret. Quapropter quo anno fructus perirent, non deberentur emptori, sed eidem ipsi perirent: quod tamen est falsum & contra vniuersalem vsum. Qua vtique ratione & vsu ostenditur eum qui censum emit, non emere fructus, sed ius petendi: quippe cùm venditor periculo fructuum, ceu rei suæ subditus maneat. Sunt nanque res censui obligatę, instar pignoris, quo disparente, non ideo creditori extinguitur agendi ius: vt. l. seruo. C. de pigno. admonetur. Quod quidem inde rursus confirmatur quòd aliâs non possent emi pecuniarij census nullis consignatis fructibus: cuius contrarium suprà probatum est. ¶ Ex hac conclusione subsequi{ Primum corollarium. }tur primò, census reales non solùm constitui posse super certis designatisq́ue bonis, verùm & super indefinitis, atque incertis: nempe super quibuscunque quæ venditor seu possidet seu possidebit: eò quòd obligatio in personam resoluitur. ¶ Sequi{ Secundum. }tur secundò quòd potest institui census super re etiam cuius fructus non adæquent censum. Denique in huiusmodi emptionibus nulla vsura est. Neque verò iniustitia, si modò pretium sit iustum ad quod est attendendum. Perspice inquam an ius illud tantæ recipiendæ pensionis iusto ematur pretio. Nam tunc si res supra quam constituitur tuta non sit, aut non tantum fructum reddat, in emptoris vergit periculum. Quomodò autem iustum pretium æstimandum sit, articulo proximo patebit. Quapropter Metynensis ęgrè sibi constat: quippe qui cùm priùs asseruisset contrarium huius corollarij, posteà affirmauerit personales census. Nam si persona manet obligata, licèt fundus fructum iustum non suppetat, superest actio contra personam. ¶ Sed arguis. Quan{ Obiectio. }do res non satis soluendo censui fructificant, tunc census non est tutus: ergo tunc contecta subrêpit vsura. Negatur consequentia. Imò verò exparte citiùs venditoris resultat{ Solutio. } iniquitas quàm à parte emptoris. Nam emptor suo periculo censum emit in re malè fida: sed alter est qui non deberet vendere nisi super re tuta. REstat ergo ad argumenta in contrarium respondere. Atque ad illa priùs quæ initio quæstionis obiiciebamus: Ad primum{ Ad primum argumentum . } respondetur: forsan iniri de nomine disputationem, an huiusmodi contractibus ematur pecunia. Tametsi propriè non emitur, nisi ius petendi pensionem: licèt iuris eiusdem valor non sit maior quàm ipsa pensio. Vnde & lingua nostra materna census super regijs tributis constituti, iura dicuntur. Dicuntur inquam vendi emique iura. At quanuis pecunia annuatim soluenda emeretur, nihil aliud esset quàm bonorum emptio immobilium: vt citata Clemen. exiuit. habetur. Neque verò inde quòd tractu temporis exuperent capitale, existimandus est contractus vsurarius: differt enim à mutuatione ex diametro. Hęc enim est radix iustitiæ huius generis contractuum, quòd qui mutuat, obligat mutuatarium eandem sibi integram restituere pecuniam: qui verò census emit, minimè: sed in pretium eam dat perpetuum. Quare nihil obstat quo minùs, veluti in cæteris emptionibus, temporum curriculo fructus super pretium exuberent. Et per hæc solutum restat argumentum secundum. Nulla enim in hoc genus contractibus occulitur vsuræ prauitas. ¶ Sed & reliqua quibus personalis census dissuadebatur pari facilitate soluuntur. Conceditur enim priori fundamento emptorem nullum subire periculum. Imò licèt super re statueretur census, nullo se periculo obiiceret: vel rei super qua constituitur census, vel fructuum: quia dominium in ipsum non migrat: sed venditor est qui pro recepto pretio sub eo permanet periculo tanquàm rerum dominus. Nihilo minùs & emptor huic subiicitur discrimini quòd etsi res perirent nunquam potest venditorem cogere redimere censum: & simili modo in censu personali, hoc ei periculum imminet, quod venditor ad pauperiem redactus soluere non possit censum. ¶ Ac subinde ad secundum argumentum conceditur{ Ad secundum. } consequentia & consequens: ac proinde fatemur dum quis censum super suis bonis vendit, manente nihilo minùs obligata persona, bona illa formam induere atque effidiem pignoris & hypothecæ. ¶ Capitulo autem secundo de pignoribus, hoc tantùm admonetur quòd liber homo non potest constitui in pignus debiti, veluti mancipium: vt patet. l. qui filios. C. quæ res pigno. obliga. poss. Haud tamen inde subinfertur non posse census nexu, sicuti per alios contractus, obligari. ¶ Argumentum autem quod ego{ Argumentum. } in meipsum contra personalem censum validius instruo, est hoc. Censum super re constituere vsu consumptibili non est licitum, sed vsurarium: personalis autem census est huiusmodi: ergo iniquus est. Probatur antecedens. Si ego tibi mille porrigerem aureos, teq́ue grauarem vt de eius vsu quotannis certum mihi quidpiam solueres, vsuram committerem: eò quòd vsum pecuniæ seorsum venderem. Minor autem patet. Nam perinde videtur facere qui super personam censum emit: videlicet vt pro vsu illius pecuniæ certam pensionem rependat. Verùm tamen argumenti huius vtraque pręmissa ne{ Solutio. }gatur. In primis inquam constituere censum super vsum pecuniæ, non est vsura, nisi saluo id capitali fiat: puta cum obligatione restituendi pretium: nam tunc esset mutuum. Si autem tibi in perpetuum mille conferrem ducatos, nihil vetat quin possem de eorum vsu pensionem recipere. Idq́ue patet. Primò, quia possum illos dare conuentione facta, vt tu eisdem emas fundum fructiferum: quem si non emeris, tua erit culpa. Et hoc ipsum ait Baldus in feudis. Si de feudo vasallus. l.{ Baldus. } vnica. Prætereà hoc habet vim contractus societatis. Secundò & altera quoque præmissa est falsa. Etenim personalis census non constituitur super vsum pecuniæ: sed est ius petendi, recipiendiq́ue à persona talem pensionem. ¶ Neque verò Extrauagantes Martini & Calixti eandem quartam conclusionem nostram vllo pacto auersantur. At verò hoc in primis admonito opùs est, quòd cùm in Conciliorum Summa, quam reuerendus noster Miranda, neque sine publico commo{ Miranda. }do, neque sine priuata laude compilauit, post dictas Extrauagantes in formam vnius redactas, appensas inspexeris, sex conditiones ad æquitatem huiusmodi contractuum requisitas, non intelligas easdem in dictis Extrauagantibus vt necessarias extare, pontificiave autoritate pollêre. Sed autorem ipsum iudicio suo, quod peregregium est, illas ceu necessarias collegisse. Earum autem conditionum Prima est, quòd censuales reditus consignandi sunt in rebus certis, puta domo vel agro, quæ solæ maneant eisdem soluendis censibus obligatæ. Qua quidem conditione refutantur personales census. Attamen conditio illa nequâquam ex Extrauagantibus colligitur. Bulla enim hoc in sola enarratione Pontifici proposita continet, quòd res exprimantur quæ permaneant obligatæ. Tamen posteà in approbatione non excludit quin super personam possint institui. Enimuerò illic tantùm fit mentio de realibus censibus, quos Bulla approbat: nulla tamen fit de personalibus, quos non subinde reprobat. ¶ Secunda autem eiusdem autoris conditio, nempe quòd iusto pretio emantur census, statimq́ue tempore contractus integrum soluatur, idem soluatur pretium, pro priori membro vera est. Non quòd si pretium non esset iustum, ea ratione fieret contractus vsurarius: siquidem res illic vendibilis emitur: sed quòd esset iniustus. Sicut dum res pretio digna, pluris minorísve iusto distrahitur. At verò quantum ad secundum membrum, nullam præ se fert probabilitatem. Nam licèt in narratione Bullæ id quoque ponatur, non tamen in approbatione tanquam necessarium constituitur. Quid enim vetat quo minùs, veluti in cæteris contractibus, venditor census emptori valeat partem pretij credere? Neque quinta conditio ex eâdem Bulla colligitur. Nempe quòd si res super quibus constitutus est census perierint, emptor cogi deinceps nequeat ad soluendum censum. Nam Bullæ clausula id solùm cauetur nè pereuntibus bonis cogantur venditores censum redimere. Haud tamen prohibetur quin possint cogi pensionem soluere. Imò si extinctis bonis liberi debitores restarent à pensionis debito, profectò id Pontifices explicuissent. Quare cùm hoc tacuerint, insinuârunt licitos quoque esse etiam personales census. Quanuis quia non sunt vsque adeò emptoribus tuti, non erant tunc fortè in illis partibus in vsu. Et ideo Pontifices non fuerunt de illis requisiti. ¶ Et per hæc quoque monstratur, sexta conditio non esse necessaria, vt suprà suum est: videlicet, quòd sit necessarium censum constitui supra rem fructuosam, atque adeò vt fructuum valorem non excedat. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm census tam temporales quàm perpetui sint liciti. SATIS erat in genere quæstionem decidisse: nisi quòd nonnulla sunt tam de temporalibus quàm de perpetuis peculiaria dubia. Quæritur ergo an vtrunque istorum genus sit licitum. Et de perpetuis arguitur à parte negatiua. Si es{ Primum argumentum. }sent liciti, sequeretur quòd non solùm venditor, verùm & eius successores perpetuò manerent eodem pensionis fune irretiti. Consequens tamen videtur iniquum: maximè postquàm res perierint super quibus constitutus est census. ¶ Secundò arguitur contra conditiones{ Secundum. } quibus solet perpetuitas hæc firmari. Nempe vt venditor teneatur prædia seruare super quibus constituitur: neque illa possit absque censuarij facultate abalienare: quòd si eius facultate vendiderit, decima nihilo minùs vel vigesima pars illi obueniat. Tertiò, quòd nisi statis terminis soluerit, rebus orbetur super quibus consignatus est census. Quartò, quòd etiam si res ipsæ dispereant, nihilo minùs maneat obligata persona. Addunt & fideiussores & sexcenta alia munimenta, quæ non satis apparent æquitatis marita. ¶ Ter{ Tertium. }tiò contra temporarios arguitur. Si liciti essent, sequiretur non posse minoris emi quàm sit omnium pensionum summa. Vt si in decennium censum emas aureorum decem, non valeres minoris quam centum emere. Nam aliâs quicquid vltrà reciperes, sorti adhiberes: & tamen contrarius est vsus. ¶ Quartò arguitur.{ Quartum. } Si liceret temporaneos emere census, perinde liceret, non solum in tempus certum, verùm & in incertum, vt puta sæculares: emere, quantum videlicet qui emptoris sęculo vitaque durarent, quos vitalitios vocant: hoc autem tum iniustum apparet: quia cum vitę periodum solus Deus nouerit, vsu sæpe veniret multò plus durare quam venditor credidisset: ac perinde grauiter læderetur: tum etiam inde periclitaretur charitas. Nancisceretur inquam inde occasionem venditor exoptandi emptori mortem. DVabus conclusionibus ad quæstionem{ Prima conclusio. } respondetur. Prior: Non modò perpetui census licitè emuntur, verùm in illis minor est vsuræ suspicio quàm in temporalibus. Conclusio{ Ratio conclusionis. } ex his quæ dicta sunt euidentiam sortitur: quoniam ille merus est venditionis emptionisque contractus, ac si prædia emas, aut quiuis alia quæ iure hæreditario tuis posteris relinquas. Quo fit vt huiusmodi census neutiquam esse possint meri personales, sed debent esse non solum reales, verum & rebus immobilibus infixi. Nam reliqua omnia collapso tempore dilabuntur. Quapropter Clemen. suprà citata, Exiuit. Annui, inquit, reditus intra immobilia censentur à iure. Atque eò minorem præferunt effigiem vsuræ, quòd pretium nunquàm est emptori redhibendum. ¶ Poste{ Posterior conclusio. }rior conclusio. Pari iure licet emere temporales census seu certi temporis, vt in decennium vel in alium quemlibet terminum: seu incerti, puta sæculares pro ementis vita aut filiorum. Conclusio est nota. Quia hîc etiam distinguitur à pretio merx: quæ est ius petendi pensionem. Quare nisi in pretio, de quo statim dicemus iniquitas insit, nulla macula talis contractus inficitur. Etenim sicut potest quisque fundum suum alteri in emphyteusin pro sua vita dare retenta pensione, ita vice versa potest & re ipsa retenta pensionem ad vitam vendere. Item vnusquilibet potest alienum prædium ad vitam conducere, cuius fructibus viuat: cur ergo non & ius super eodem prædio emere recipiendi taxatam pecuniam? Adde quòd & de bonis ecclesiæ id ipsum permittit Clem. 1. de rebus ecclesiæ non alien. Nempe quòd ingruente necessitate possit prælatus pro sua vita possessiones ecclesiasticas alienare: ergo & potest emptor pro sua annuos emere reditus. IN conclusionibus ergo nulla est ambiguitas pręter illas quae per argumenta insinuantur. Quarum prima est in primo: vtrum omnis obligatio perpetui census perpetuo in hęredes decendat. Nam dum census super ædibus, aut molaribus, aut re simili constituitur: ratio persuadere videtur, vt re tali diruta non debeat illa obligatio ampliùs hæredes premere: & tamen suprà suum est obligationem rei in personam refundi, qua ideo extincta nihilo minus similiter teneri personam. Quòd si verum esset deberet eadem obligatio ad hęredes permanare. Quod quidam absurdum arbitran{ Ad primum argumentum . }tur. Ad hoc tamen per hanc distinctionem respondetur. Quando perpetuus census super bonis incertis constituitur: scilicet super his quæ homo possidet possessurûsve est, tunc obligatio ad hæredes permeat: siue in bona quæ tunc venditor habebat succedant, siue, illis interemptis, in alia: quoniam illa omnia sunt eidem solutioni obnoxia. Et ideo hęredes tunc ipsi sibi videant dum hæreditatem acceptant. Nam qui censum vendidit potuit cuncta sua præsentia futuraque bona illo innodare vinculo. Quando verò census constituitur in rem hanc consignatam non prorsus perpetuam: qualia sunt ędificia: neque alia hypotheca contractus firmatur, non prorsus censetur perpetuus census, sed tantum quantum res duratura est, & persona quæ vendidit fuerit superstes. Nam illa personalis obligatio non succedit in hæredes nisi ratione illius signatæ rei. ¶ De pretio autem perpetuorum censuum{ Pretium censuum. } dicere aliud non possumus, quam quòd non solum quantitas census existimari debet, verum stabilitas ac firmitas super quibus constituitur. Quare iura super castra, & perpetua pascua, & prædia, maioris sunt pretij. Qua vtique ratione non potest lege vnum in vniuersum pretium constitui. Sed illud est iustum quo publicitus sine vi & dolo venduntur. Tametsi contingere possit vt vrgens pauperum necessitas eos cogat viliori iusto emere. Quare non apparet iusto emi vnum redimibilem nummum pretio decem: vt iam factitari incipit. Quamuis vbi vsus inualuerit, non prorsus condemnarem. ¶ Fuit autem consultissimum frumentarios census lege taxari. Nempe vt non in frumento soluerentur, sed æstimato pretio, vnum pro quatuordecim penderetur. Emisti, verbi gratia, grani censum centum quadraginta aureis. Lex ergo præcipit vt quoniam frumenti pretium latissimè variatur, non tibi quotannis soluatur, nisi quantum frumenti decem aureis ęstimatur. ¶ Circa secundum{ Ad secundum argumentum . } argumentum quo de conditionibus reliquis hisce contractibus apponi consuetis inquiritur, hoc statim in fronte firmissimè asseueratur, nullam ab illis contrahi vsuræ maculam. Nam vsura, vt sæpe suum est, inde tantummodo nascitur, vbi res emitur, quæ vendibilis non est. Nihilo seciùs hisce conditionibus inuadi potest iustitia, per iniquitatem pretij, & nimiam venditoris oppressionem. In primis quod non possit venditor bona illa super quibus statutus est census absque censuarij facultate abalienare, non est iniqua conditio. Nam contingeret aliâs in alium possessorem demigrare, qui non esset vsque adeò tutus. Quòd verò{ Quod censuarius recipiat partem pretii quia concedit facultatem vendendi, iniquum est. } censuarius, dum talem facultatem confert, valeat partem pretij recipere, nihil meis auribus æquitatis exhibet. Nam etsi in emphyteusi proptereà quod qui pensionem recipit dominium rei directum retinet illo iure gaudeat, tamen censuarius, qui nullum habet rei dominium pro mera facultate quam concedit vendendi, quidpiam recipiat, profectò rationi non est consentaneum. At si iure particulari regni permittitur, nihil obloqui audeo. Item quod ad stabiliendos decem aureos census cogatur{ Altera conuentio iniqua, quæ in huiusmodi censibus solet apponi. } venditor sufficientia hypothecare bona, ratio sanè poscit. Quòd autem sua bona, dum amplissima sunt, debeat ad maiorem cautelam sic colligare, vt neque illa diuendere, neque impignorare, neque vlla ratione de illis disponere queat, profectò importabile onus est, quod miser ob solam necessitatem subire cogitur. Item quod qui vno vel duobus annis non soluerit, eisdem obligatis possessionibus expolietur, non est prorsus genere suo iniquum: quoniam potest id quidem in pœnam imponi. Et est. l. Tauri. 68. approbatum. Attamen vt pœna sit iusta, debet esse moderamine ad culpæ quantitatem temperata. Nam si esset nimia, non esset iusta. Illud autem postremum, quod rebus pereuntibus persona nihilo minùs obligata maneat, iam suprà ostensum est licêre. ¶ In tertio argumento dubium{ Ad tertium. } submouetur de pretio temporalium censuum. Richar. enim. q. 80. tenet posse emi temporalem{ Sententia Ric. } pecuniarumque censum certi temporis minori pretio quam, sit pensionum summa. Possunt, inquit, nonaginta aureis emi decem in censum vsque ad decennium. Ratio inquit est, quod tanti æstimantur nonaginta nunc, quanti centum in decennio diuisim soluti. Hæc autem ratio nulla est, nisi vbi vera sit emptio. Fallit nanque in mutuo: quoniam non licet tibi mutuare nonaginta, vt illo modo recipias centum. Vnde cum idem ipse autor metuat huiusmodi emptionem reduci ad mutuum, subiungit tunc esse contractum licitum quando emptor mallet non emere quam emere, sed rogatu venditoris emit. Addit inquam hoc temperamentum: arbitratus non licêre decem illa recipere vltra sortem nisi ratione cessantis lucri: quod anteà dixerat tunc penitus licêre quando mallet mutuator non mutuare. At verò cùm hoc lucrum cessans, vt crebrò suprà diximus, suspectum sit quando quis sponte mutuat: idq́ue maximè in præsentiarum: nam qui census emit, non putat se mutuare: ob idq́ue non solùm rogatus, verùm & rogans emit, negare non possum, quin huiusmodi contractus emendi pecuniarios census certi temporis suspicionem prę se ferat, si minus sit pretium quàm census. Neque verò sunt vsu frequentes, neque esse decet, nisi vbi aliquod subeest dubium plus minúsve suscipiendi. Liceret inquam aureis nonaginta possessionem emere decennio duraturam, quæ singulis annis prolatura esset fructus decem aureorum, liceretque adeò similes emere fructuarios census. Nam cùm fructus sint in dubio, verè cognoscitur emptionis ratio: quæ ideo non vitiatur quòd fructus tractu temporis superaturi sint pretium: cùm autem nonaginta ducatis, non possessionem, sed ius petendi in pecuniam centum emis, quę in nullo versantur dubio: hoc enim supponamus, videlicet quòd neque timeantur expensæ, neque labores, neque vllum existat periculum: profectò vix potest discerni, quin sit mutuum. Perinde atque si nonaginta nunc dares cum obligatione, vt post decennium redhiberentur tibi simul centum: vbi plana est vsura. Nam quòd soluantur per partes, vel simul in fine, nihil videtur discriminis afferre. Quocircà absque formidine approbare non auderem vt possint huiusmodi pecuniarij census certi temporis emi,{ Qualiter census pecuniarii certi temporis sint liciti } nisi tanto prorsus pretio, quanta est omnium pensionum summa: vt sit omninò forma mutui. Si quis autem iudicio suo discreuerit inter solutionem centum faciendam in fine decennij, & faciendam per annos, ipse sibi viderit. Tametsi de hac ambiguitate articulo proximo redibit sermo. De censibus au{ De vitalitiis censibus. }tem incerti temporis, puta ad vitam, vel quousque paternam ingrediaris hæreditatem & similes, dubitari non potest quin sint liciti. Etenim cum illic dubium sit quantum sis temporis victurus, quantumve tuus parens, quantumque subinde fructuum emptor percepturus sit, manifesta est emptionis venditionisque ratio. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm licita sit emptio censuum cum pacto retrouendendi. POSTREMA demum quę inter præcipuas est dubitatio huiusmodi contractuum, ver{ Primum argumentum. }satur in pacto retrouendendi: vtrùm sit licitum. Arguitur ergo à parte negatiua. Nullo contractu iustitia seruatur nisi sit in commune bonum vtriusque partis æquilibris: ergo si licita esset conditio qua venditori facultas fit redimendi censum, deberet & eadem facultas emptori concedi, vt venditorem posset cogere ad redimendum: aliâs esset præ illo grauatus: hoc autem emptori non est licitum: nam si venditor ei tenetur pretium redhibere, mutuatum censeretur, ac subinde vsura esset, emptorem quidpiam vltra capitale recipere. ¶ Secundò arguitur. Si huiusmodi conuentum{ Secundum. } legitimum esset, sequeretur & legitimas pariter esse adiectiones vt venditor nequeat ante certum tempus censum redimere, eundemque non minutiùs per partes, sed simul totum. Item quòd non nisi vsque ad præfixum terminum sit ei integrum redimere: quo transacto perpetuus maneat. Hæc autem omnia grauamina, tum iniqua per se videntur, tum & sanctionibus contraria prædictarum Extrauagantium Martini & Calixti. ¶ In contrarium autem est quod in nulla istarum committi videtur vsura. Quare nisi alia contractus iniustitia maculetur, non est cur repellatur. PRO decisione quęstionis huius discerniculo illo primum omnium in huiusmodi contractibus opùs est, cuius in superioribus meminimus: nempe duplicem esse in eis diiudi{ Duplex prauitas in censibus. }candam prauitatem: scilicet vsuræ & iniustitiæ. Nam, vt suprà dictum est, vbi res venditur, quæ nullo per se pretio est digna, vsura est: vbi verò res vendibilis iniquo venditur pretio, citra vsuram committitur iniustitia. ¶ Hoc præhabito fundamento, quatuor conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prima est. Nequâquam fas est censum eme{ Prima conclusio. }re cum pacto retroemmendi. Puta obligando venditorem vt eundem redimat eodem pretio, vel minori, nisi fructibus in sortem computatis nihilo plus emptor recipiat, quàm tribuit. Imò omnis talis contractus est manifestè vsurarius. Hæc est conditio Extraua{ Ratio conclusionis. }gantium Martini & Calixti: quæ quanquam illic non haberetur, est per seipsam manifesta. Enimuerò vbicunque traditur vel pecunia vel res quælibet vsu consumptibilis cum pacto eandem rursus vel eius valorem recipiendi, & aliquid vltra sortem, illic vsura, vel patet, vel latet. Dum ergo mille ducatis censum emis qui tibi quotannis quinquaginta reddit, venditorem cogens vt iterum ex te redimat, tutum reddis capitale tuum: quod idcircò re vera mutuas & vltra sortem recipis rei fructus. Hæc ergo est radix vsuræ in huiusmodi contractibus. Dixerim cum pacto recipiendi vltra sortem: quoniam nil te vetat rem emere sic cum venditore conueniens, vt si tibi infra certum terminum displicuerit, rescindatur contractus: dummodo perceptos fructus in sortem annumeres. Eandem conclusionem lex etiam regni sanxit. ¶ Secunda conclusio. Licitum est censum{ Secunda conclusio. } emere cum pacto retrouendendi: neque vlla illic subest vsuræ labes: nempe dum emptor eam obligatur reuendere, si venditori libuerit rem suam redimere: ita vt optio non in emptore, sed in venditore sita sit. Quare nisi alium de iniustitia adsit, nihil erit iniquitatis in tali contractu. Hæc etiam est conditio earundem Extrauagantium Martini & Calixti: quam & ratio ipsa naturalis patefacit. Quocircà per hoc pactum distinguuntur census redimibiles & irredimibiles. Quo fit vt omnes perpetui sint irredimibiles: non tamen contrà. Nam etiam si non sint redimibiles, possunt vendi duntaxat in tempus, vt suprà dictum est. Probatur conclusio. Si ali{ Probatio conclusionis. }qua hîc subesset vsuræ ratio, maximè quia huc irreperet ratio mutui: at verò cùm emptor ius sibi non reseruet cogendi venditorem vt pretium restituat, nullum est mutuum, sed vera emptio. Quòd autem talis emptio expers esse quoque possit alîus iniustitiæ, patet: quoniam talis iniustitia vel committeretur propter venditoris grauamen: & hoc non, cùm ex re sua sit illa libertatis conditio: vel ob emptoris ligamen, & hoc minimè: quoniam opus illud, pretij attenuatione releuatur. Valent, verbi gratia, decem perpetui floreni ducatis ducentis: ob illud autem vinculum iteratò vendendi minuitur pretium, vt emantur non pluris quàm centum quadraginta florenis. Quapropter cùm obligatio illa qua emptor reuendere cogitur æstimetur toto residuo, nulla restat iniquitas. ¶ Secun{ Secunda ratio pro conclusi. }dò id probatur. Potest in contractu emptionis grauamen aliud quodcunque emptor vltrò suscipere si fiat pretij remissio. Videlicet vt in emptis ędibus non aperiat fenestras, vt certis personis non vendat, & similia: potest ergo & hoc reuendendi iugum suapte sponte subire. Conclusio est quæ lege etiam ciuili iusta censetur, vt patet. l. si fundum. C. de pact. inter empto. & vend. atqui. c. ad nostram. de emp. insinuatur quoque iusta si pretium sit iustum. Nam proptereà illic similis contractus vsurarius censetur, quod qui redimibilem censum emerat adeò exoluerat vile pretium vt potiùs censeretur mutuum. Quòd si quis argumentum { Argumentum } obiiciat ex Leui. 25. vbi iubebatur vt si rem venditam venditor posteà redimeret, percepti fructus reciperentur in sortem. Respon{ Responsio. }detur legem illam fuisse legalem sicuti alteram: vt anno Iubilęi res omnes venditæ ad suos remigrarent venditores. Cauerat enim id Deus nè via venditionis sortes terræ promissionis in paucos aggerarentur, alijs in pauperie derelictis: & ideo leges illæ cessauerunt. ¶ Tertia conclusio. Licitum etiam est, neque{ Tertia conclusio. } vsuræ saporem habet, census emere cum pacto retrouendendi: constituto tempore, tam illo, ante quod non sit venditori redimendi facultas, quàm illo citra quod, si non redimatur, nulla fiat reliqua vltrà redimendi facultas: sed census maneat perpetuus. Conclusio est quæ eidem citato autori eisdem Extrauagantibus Martini & Calixti condemnata videtur. Hoc tamen est in eâdem hærere salebra: nempe ex affirmatione negatiuam inferre. Continet enim narratio propositionis vt quoties venditori redimere libuerit, facultas suppetat. At quanuis propositioni Pontifex annuit, non tamen subinde censuit illam esse necessariam ad cauendam vsuram. Imò proptereà proposita illi est illa conditio quòd maiorem effigiem præferre videbatur mutui, ac subinde vsuræ, si quoties vellet venditor pecuniam reddere, liber esset à censu. Nam, vt suprà diximus, quo minor est in venditore redimendi libertas, maior est in contractu ratio emptionis, ac subinde minor vsurę suspicio: nam proptereà minorem habet vsuræ repræsentationem perpetuus census, quàm temporalis. ¶ Probatur er{ Suadetur vtraque pars conclusionis. }go vtraque conclusionis pars manifesta ratione. Potest quis perpetuum censum emere vbi omninò aufertur venditori facultas redimendi: ergo potest facultas illa ei concedi pro eo tempore quo inter ipsum atque emptorem conuenerit. Et confirmatur. Graua{ Confirmatio. }men illud quod emptor sibi imponit iter atò vendendi quoties alteri libuerit, pecunia æstimabile est: & ideo minoris emit quàm si emeret in perpetuum: quòd autem venditorem astringat vt ante tale tempus emere non possit, nihil aliud mali habet quàm quòd eidem emptori alleuiatur grauamen: atque adeò pluris æstimandus est tunc census, quàm si integra libertas venditori relinqueretur: ergo si ob hanc rem pretium augeatur ad iustum, nulla est vsura. Imò licèt pretium esset minus iusto, non esset vsura, quamuis esset iniustitia quæ vsuram saperet: vt habetur citato capitulo, Per vestras. Eâdem ratione potest etiam emi concessa præcisè facultate redimendi vsque ad præfinitum tempus. ¶ Quarta conclusio. Licitum est & ab vsurę{ Quarta conclusio. } ratione semotum huiusmodi census redimibiles ea apposita conditione emere vt non membratim & per partes, sed totum simul redimatur. Neque obstat quod in narratione dictarum Extrauag. proponitur, vt quoties voluerit venditor totum vel partes redimere, in suo sit arbitrio. Eodem enim modo respondetur, quòd licèt id concedatur, tamen in concessione non excluditur aliud. Imò ratio docet non fuisse excludendum. Nam si eiusmodi pactio contractum vitiaret, eò maximè quòd faceret vt non esset emptionis & venditionis: hoc tamen non facit: nam si absque illa conditione ob id quod pretium dabatur in perpetuum sine obligatione restituendi, erat vera emptio (nam in hoc vera emptionis ratio consistit) proptereà quòd illa apponatur conditio non desinit esse emptio. Posset quidem esse iniustitia: quia minimè diffitendum est illam conditionem alleuiare obligationem emptoris de retrouendendo: atque illa de causa dignum fieri censum maioris pretij: sed tamen effigies vsuræ nulla illic præfertur. Nam si census potest emi perpetuus, cur non erit vera emptio si emptor noluerit grauiùs se obligare quàm ad reuendendum totum? ¶ Adde quòd si vera esset contraria{ Ratio pro conclusione. } opinio, consequens fieret vt nullius certæ partis posset apponi conditio, sed si ego mille ducatis emi septuaginta in censum, ille posset singulos ducatos quoties vellet redimere: quod re vera grauis esset emptoris incommodatio. Nam posset ille pecunia illa prædium emere quo aleretur, saluo semper prædio. Si autem tam minutatim pretium reciperet, id non posset. ¶ Ad hæc, accidentarium est atque adeò extra rem quòd venditor non possit redimere simul totum. Si enim emi censum vnius tantùm ducati, quis non poterit totum simul redimere? Et si venditor diues est, quanuis census cumulatior sit, poterit illum totum redimere: quod autem, vel ille pauper sit, vel census magnis, contractum non mutat. ¶ Potest quidem, vt dicebam, iniustitia committi ob defectum pretij: nam ob huiusmodi conditiones quæ in grauamen venditoris, in leuamen autem emptoris vergunt, auctior esse debet census æstimatio. Tametsi de hoc vsui prouinciæ absque vi & fraude standum censeo. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, in primis duabus conclusionibus assignatum esse discrimen inter emptorem & venditorem. Si enim facultas in emptore maneret vt quoties ipse vellet teneretur venditor reddere pretium, manifesta illic esset ratio mutui, atque adeò quicquid in censu venditor recepisset, esset vsurarium. Quòd autem in solo venditore maneant libertas redimendi, rationem non tollit emptionis: quia potest ipse nunquàm redimere. ¶ Ad secun{ Ad secundum. }dum verò responsum itidem est, duabus reliquis conclusionibus, eædem conditiones licitæ declarantur. # 6 QVAESTIO SEXta, de Contractu societatis. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm contractus societatis sit licitus. POST contractum emptionis & venditionis subsequitur de alio, qui vsu celebris est, contractu societatis. Arguitur nan{ Primum argumentum. }que non esse licitum. Si licitus esset, sequeretur iure inter duos ita contrahi posse societatem, vt alter totam suam pecuniam periculo exponeret: alter verò nihil aliud quàm operas. Nam vt habetur Institut. de societat. §. de illa. quorundam opera ita pretiosa est vt iustum sit conditione meliore in societatem admitti: consequens tamen apparet falsum: tum quòd iniquum esse videtur vt alter periculum subeat mille aut decem milium ducatorum, alter verò nullum: & nihilo minùs partem lucri recipiat: tum etiam quòd si contingeret nihil lucri accrescere, iniustum etiam apparet vt qui pecuniam contulit, nihil perderet, & tamen alter suas omnes amitteret operas. ¶ Secundò arguitur. Si eiusmodi societas{ Secundum. } esset legitima, sequeretur lucri distributionem sic fieri debere, vt tanto maior pars illi obueniret qui pecuniam posuit quàm ei qui posuit solas operas, quanto pecunia illa maioris valoris est quàm alterius operæ. Consequens tamen falsum est. Nam si decem milia ducatorum conferantur cum opera & diligentia vnius hominis, ferè totum lucrum deberet illi obuenire qui pecuniam posuit: cùm tamen integrum suum seruet capitale: alter verò suarum operarum dispendium fecerit. ¶ In contrarium est. c. per vestras. de donation. inter vir. & vxor. vbi Innocentius Tertius contractum societatis approbat. HIc primùm omnium ante conclusio{ Qui dicantur socii. }num assertiones notandum est, ex nomine ipso socios illos censeri qui in vnam coëunt negotiationem, vt suis quisque seu pecunijs, seu operis, seu expensis, particeps lucri fiat. Quin verò, vt suprà diximus, ex hoc contractu nomen sortis deriuatum est: vt puta quòd singuli in commune partes suas conferant: quæ quidem partes sortes dicuntur. Secundò adnotandum, duplex{ Duplex societatis genus. } esse societatis genus. Vnum scilicet dum simul multi mercatores vnum cumulum suarum pecuniarum congerunt, communesque habent ministros. Itaque & pecuniæ, & operæ, & expensæ sunt communes. Quod quidem societatis genus illustribus mercatoribus in vsu est frequentissimum, Burgensibus scilicet, Genuensibus, Brugensibus ac Londinensibus, & reliquis. Et in hoc nulla existit dubitandi ratio. Quicunque enim sua pecunia negotiatur cuius periculum subit, quibus tam expensarum ratio pro rata suæ cuiusque sortis obtingit, quam etiam lucri distributio. ¶ Sed alterum est genus vbi vnus pecuniam ponit, alter verò industriam & operas: vt habetur. l. societatem. ff. pro socio. vel industriam cum aliqua parte pecuniæ. Et de huiusmodi contractibus peculiater est quæstio. Est fortè vir honestus qui non habet negotiandi peritiam, habet tamen nummos, seu dotales, seu aliter acquisitos, quos apud mercatorem collocat, vt pro rata pars sibi lucri pendatur. De hoc ergo quæritur, sitne licitum. Quam quæstionem in duos articulos partiti sumus. Quorum prior est: Vbi qui pecuniam ponit, periculum eius subit: posterior verò, an etiam id liceat, saluo capituli aut aliqua eius parte. ¶ Et quidem membrum prius vnica eademq́ue indubia conclusione facilimè ex{ Conclusio responsiua. }peditur. Si qui pecuniam ponit periculum eius subit, licitus est contractus: neque vllum subolet odorem vsuræ. Conclusio est primùm iuris Pontificij cap. citato, per vestras. deinde & iuris Cæsarei, Institut. de societ. per totum, &. C. ac. ff. pro soci. quæ quidem iura ex natura rei colliguntur. Enimuerò cùm negotiatio licita sit, nihil refert an tu ipse pecunia negotieris tua, an verò alteri eam committas qui tuo nomine eius negotium ineat, dummodò sub tuo dominio pecunia maneat. Qui autem pecuniam suam in societatem ponit, dominium eius non transfert, sed penes se retinet, si modò eius periculum subeat: ergo licitè potest lucrum recipere quod pro illa pecuniæ sorte sibi contigerit. ¶ Quomodò { Qualiter fieri debet distributio lucri in contractu societatis, dum vnus ponit pecuniam alter operas. } autem tunc debeat lucri distributio fieri, quod secundo argumento petebatur, sic definiendum est. Debet quidem primùm cumulus fieri omnium sortium, singulis æstimatis, vt de qualibet constet, quota sit pars totius cumuli. Vbi cauendum est nè quis, vt nonnullis accidit, fallatur, arbitratus totum valorem pecuniæ quam quis ponit ducendum esse pro vna sorte. Vt si, verbi gratia, Petrus industriam & labores ponat: alter verò duo milia ducatorum: vna sors sit totus ducatorum valor. Nam tunc vix posset contingere vt industria tanti esset æstimanda quanti pecunia: cuius tamen contrarium habet textus Institutionum citatus. Nempe quod pretiosior est quandoque opera quàm pecunia. Et confirmatur quod valor ille non sit totus censendus ad percipiendum lucrum: quoniam qui pecuniam sic ponit, non illam expendit, neque alteri tribuit: postquàm est item sibi redhibenda: sed tantùm exponit illam periculo. Quapropter solum æstimandum est eiusdem periculum pecuniæ. Vt si Petri operæ, & labores, & industria valet centum, forsan periculum duorum milium ducatorum non æstimatur pluris: nam si contractum cum alio faceres assecurationis, illo centenario pretio assecuraret tibi illa duo milia: atque adeò tunc lucri æqua portio vtrique; obtingit. Et iste est casus. l. si non fuerint. ff. pro soci. vbi habetur quod potest esse lucrum commune, licèt vnus tantùm periculum subeat. Vt si alter nauigat, aliósve labores assumit. Quin verò possunt esse tres, quorum vnus ponat pecuniam: alter industriam: quippe cuius prudentia negotiatio gubernetur, alter verò operas: & tunc sunt singula æstimanda. Per hæc quorundam deceptio detegitur, quod arbitrantur posse quempiam in societate ponere mille eo pacto vt quintæ partis tantum periculum subeat, quintamque pariter recipiat lucri: nam cùm alter subeat periculum aliarum quatuor partium, illa ratione meretur alias quatuor partes lucri: atque adeò pro industria nihil reciperet. ¶ Pari modo si qui industriam ponit aliquam etiam simul apposuit pecuniam, percipere ex lucro debet quantum operæ suæ & industria valent, & prætereà quanti periculum auri sui penditur. Atque hic est casus per quem intelligendus est Paragraphus ille citatus, De illa. Insti. de socie. vbi sancitur posse alterum sociorum lucri quidem duas partes suscipere: damni verò non nisi tertiam. Quod quidem Mutius condemnabat propter iniquitatem quæ prima fronte apparet. Sed pręualuit Seruij Sulpitij sententia, illud esse licitum. Vt si, verbi gratia, Petrus posuit bis centum ducatos: Paulus verò non nisi centum: sed tamen posuit industrias & labores valentes tercentum. Nempe quia negotiatio illa fortè obitur, vbi parum periculi pecuniæ imminet, & industriæ plurimum est necessarium: vel vbi operæ & labores sunt magni: vt in nauigatione. Tunc enim cumulus valet sexcenta, quorum quatuor ponit Paulus: & ideo lucri debet recipere duas tertias: Petrus verò vnam, quod posuit duo. In damno verò Paulus non subijt nisi periculum vnius: Petrus verò duorum. Et eôdem alludit casus. l. societas. C. de soci. ¶ Simili modo censendum de alijs societatibus, vt dum quis pecunia sua oues aut armenta emit, alter verò pascit & industria sua curat: si ille qui oues emit periculum subit tanquam suarum rerum, valor illius periculi conferendus est cum valore industriæ & laborum alterius. Nam si facis vt pastor periculum subeat, iam suprà diximus esse vsurarium mutuum: cùm saluum stet domino capitale ouium. Pariter si pecuniam das opifici vt tuo periculo artem suam exerceat, conferendum est periculum pecuniæ tuæ cum suis operis & laboribus: & illa ratione diuidendum lucrum. ¶ Sed nunquid non poteris illi corium,{ Dubitatio. } aut lanas, aut aliam materiam vendere, vt postquam industria suæ artis pecuniam confecerit, auctius tibi pretium soluat quam lana aut corium venderetur præsente pecunia? Hic enim contractus in multis locis in vsu est: existimaturque proptereà licitus quod in rem cedit & commodum opificis. Respondetur nihilo minùs{ Responsio. } esse omninò illicitum, etiam si vtile sit opifici, qui illa mutuata pecunia viuit. Nam est manifestum mutuum: nempe vbi res venditur cariùs pecunia credita. ¶ Ad primum{ Ad primum argumentum . } igitur argumentum sunt qui respondeant, vbi nihil lucri accreuit non debêre qui operas posuit illas perdere: sed aliquid ei ex sorte tribuendum. Nihilo minùs respondetur, quòd quemadmodùm si capitalis iactura fiat, totum amittere debet qui illud posuit: ita vice versa si saluo capitali nihil lucri accrescat, totum esse illius qui illud posuit: & alterum debere suas operas perdere. Quoniam hic fuit pactionis nexus vt alter subiret capitalis periculum: alter verò operarum. ¶ Ad{ Ad secundum. } secundum autem palàm dictum est: videlicet quemadmodùm sit distributio lucri facienda: non æstimata tota pecunia, sed eius periculo. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm licitum sit pecuniam in societatem exponere, saluo capitali. DE societate contractus vbi legitima est societas, nulla extat dubitatio. Sed dubium tamen superest vtrùm saluo capitali sit etiam permittendus. Argui{ Primum argumentum partis affirmatiuæ. }tur enim à parte affirmatiua primò ex cap. Per vestras. citato, de don. int. vir. & vxo. vbi permittitur vt maritus dotalem pecuniam apud mercatorem collocet, vt eius lucro viuat: quod fieri non potest nisi saluum sit capitale: quandoquidem dos, vt suprà dictum est, debet salua persistere. ¶ Secundò argui{ Argumen. 2. }tur. Potest qui amplam pecuniam in societate ponit pacisci cum socijs, vt non ipse totum eius periculum subeat, sed ipsi partem: ergo eâdem ratione potest inter eos conuenire vt alij periculum subeant: ipse tantùm verò pecuniam conferat. ¶ Tertiò. Potest qui pe{ Argumen. 3. }cuniam in societate collocat celebrare cum vno tertio assecurationis contractum, qui periculum in se vertat: ergo potest eundem contractum celebrare cum socio: cui perinde periculum imminet, seruato ipso in tuto qui pecuniam contulit: ergo illud est licitum. ¶ In contrarium tamen est. l. citata, societatem. C. pro socio. vbi cùm illa societas approbetur vbi vnus pecuniam confert, alter verò operas: illa reprobari videtur, vbi vnus neque periculum pecuniarum subit neque operarum. QVæstio licèt controuersum sit inter doctores, perparùm tamen habet ambiguitatis: vnica ergo conclusione responde{ Conclusio responsiua. }tur. Neutiquàm licitus est eiusmodi contractus vbi quis sic pecuniam ponit vt nulli se exponat periculo: sed alter tenetur quicquid accidat eundem seruare indemnem. Ra{ Ratio conclusionis. }tio est manifesta: quoniam hæc non est societas, sed verè mutuum. Eo enim ipso quòd alter periculum tuæ pecuniæ subit, efficitur pecuniæ dominus. Nam ille verè est dominus cui res perijt si perdatur: & ideo quicquid vltra capitale mutuator ille recipiat, fit vsuræ reus. Atque hinc fit nullam esse societatem. Nam ille verè nihil ponit, quandoquidem pecunia in virtute iam non est sua. In summa, qui neque operas neque pecuniam periculo exponit, non benè negotiatur. Illa enim est negotiatio vbi propria negotiantis pecunia negotio exponitur. AD primum igitur argumentum sunt qui re{ Ad primum argumentum . }spondeant concedentes in dicto capitulo indulgeri marito vt possit dotem saluo capitali apud mercatorem ponere, vt eius lucro matrimonij onera sustineat: sicuti suprà genero permitti monstrauimus vt fructus pignoris extra sortem suscipiat: idemque aiunt de bonis pupilli. Est tamen assertum hoc, vt improbabilissimum, sic pestilentissimum: quoniam cum recipere vsuras sit contra ius naturæ & diuinum, nulla est ratione dispensabile, vt expressè habet cap. super eo. de vsur. neque pro redimenda vita captiui. Neque simile est de pignore cuius fructus iure censetur socer tribuere dum dotem non soluit. Capitulum ergò illud tantùm declarat quomodò maritus possit fructibus dotis viuere: nempè si illam apud tutum mercatorem collocet iure communi societatis: puta vt capitalis periculo sit expositus. ¶ Ad secundum concedimus posse{ Ad secundum argumentum . } quempiam decem milia, verbi gratia, ducatorum in societatem conferre eo pacto vt non subeat periculum nisi sex aut octo milium. Attamen tunc non potest ex lucro recipere nisi illam præcisè partem quæ illi pecuniæ respondet, cuius ipse periculum subit: nam reliqua censetur socijs mutuare: quippè qui suo periculo illa suscipiunt: atque adeò pars illa lucri quæ periculo illius prouenit illorum est qui eidem sese submiserunt discrimini. ¶ Tertium verò argumentum est, vbi maior{ Ad tertium argumentum . Ioan. Maioris. Accursius. Panormita. } latet difficultas, tractat illud prolixè nimis Ioannes Maioris in. 4. distinct. 15. quæst. 48. &. 49. Et quidem Accursius. l. si non fuerint. ff. pro soci. & Panormita. cap. citato, per vestras. indubiè, idq́ue meritò tenent nullatenùs contractum societatis licitum esse vbi saluum est capitale: nam re vera est merè mutuum. Neque argumentum quo in contrarium arguit Maioris, vllius est momenti. Arguit enim, ex eo quòd alter sociorum pecuniam ponat, alter verò periculum subeat, non satis colligi eandem pecuniam mutuatam censeri. Nam in contractu commodationis & locationis apparet infirmitas argumenti. Potest enim quis alteri commodare equum suum aut rem aliquam suæ supellectilis eo pacto vt commodatarius & conductor periculum in se sumat: & nihilo minùs non est mutuatio, cur ergo secùs in pecunia? Hoc tamen, vt dicebam, argumentum nullius est ponderis: quoniam si in talibus contractibus taxato pretio rem alteri in quemcunque vsum tradas, profectò contractus est venditionis pretio credito: cùm ergo pecunia taxatum habeat pretium, vt puta quòd ipsa eadem salua restituatur: iam alter fit dominus, & potest quicquid ei libuerit de pecunia disponere, ac si sua esset, dummodò illam restituat cum lucro: est ergò verè mutuum. ¶ Quapropter neque moderatio Ho{ Hostiensis. Ioan. Andr. }stien. & Ioannis Andreæ, qui illic ab eodem doctore citantur, faciunt rei satis. Aiunt enim contractum esse licitum saluo capitali ea lege vt si per negotiationem dispereat teneatur negotiator illud restituere: non autem si casu fortuito. Et Maioris quidem prius approbat membrum, reprobat verò posterius: nam potest, inquit, taliter seruari capitale saluum, vt etiam si aduersa fortuna pereat, teneatur negotiator illud persoluere. Attamen proculdubio vtróuis modo pereat, non erit contractus licitus, si sit capitale ad æquale restituendum. ¶ Ostendit ergo idem au{ Argumentum Maioris. }thor dictum contractum esse licitum hac ratione, quæ iudicio suo manifesta est. Potest, vt exempli gratia sic loquamur, Petrus apud Paulum negotiatorem ponere mille aureos quos potest tutos facere per contractum assecurationis celebratum cum Ioanne, pretio, verbi gratia, quinquaginta ducatorum. Deinde potest cum Titio assecurare, vt aiunt, lucrum: nempè vt ipsi eidem Petro det centum pro lucro. Qua ratione habet saluum capitale, & quinquaginta in lucro. Si ergo cum diuersis personis illis modis contrahere iste potest, quidnam vetat omnes simul facere cum eodem? Do tibi mille in societate, ex quibus cape quinquaginta pro assecuratione, supponamus enim periculum perexiguum esse, & dabis mihi centum aut octuaginta pro lucro. Habet ergo hic saluum capitale, & nihilo minùs recipit aliquid vltra sortem. Caietan. opus. 16. respons. quæst. 11.{ Caietanus. } partim contractum reprobat, partim verò approbat. Ait inquam, si illi contractus vnà simul cum eâdem persona fiant, non esse licitos: scilicet contraho tecum societatem hac lege vt inter nos etiam conueniat tam de pretio assecurationis quàm de quantitate lucri. Est enim tunc palliatum mutuum. Si autem inquit fiant successiuè: itaque qui ponit pecuniam non obliget tunc alterum ad eosdem contractus. Sed postquàm pecunia communi lege societatis exposita est, ille negotiator socius vult facere eosdem contractus: non est cur condemnetur. Eiusmodi distinctio placuit eidem authori in pensionibus: nempè quòd non potest constitui pensio cum pacto redimendi: sed tamen successiuè non est inquit illicitum. ¶ At verò ea porrò est{ Iudicium authoris. } exiguitas ingenij mei, vt videre aliud in his contractibus non possim quàm vsurarium mutuum: siue successiuè fiant, siue simul. Neque distinctio hæc ad rem mihi quic{ Reprobatio distinctio. Caietani. }quam referre videtur. Enimuerò cùm simul fiunt, manifestum est mutuum. Nam eo ipso quòd Petrus pecuniam tribuit Paulo, conueniturq́ue inter eos de lucro, & quòd capitale sit Petro per eundem Paulum saluum, tunc, vt nuper dicebam, potest de illa pecunia Paulus disponere ac si sua esset: puta prædia emere, dotare filiam, etc. ergo verè fit dominus pecunię. Vbi autem pecuniæ dominium tali forma transfertur, verè mutuum est, atque adeò quicquid posteà vltra sortem recipitur, vsurariam habet iniquitatem. ¶ Ex quo potentissima fit fallacia consequentiæ citati doctoris, dum à pluribus arguit ad vnum. Cùm enim ego vni trado pe{ Solutio argumenti facti. }cuniam meam & cum altero paciscor de assecuratione, neutri re vera mutuo: nam ille cui trado, non tenetur mihi restituere, atque adeò non transfero dominium in ipsum: alter verò qui restituere tenetur, non recipit meam pecuniam. Quando verò in eandem personam ambo concurrunt, nempè quòd idem ipse cui pecuniam trado obligatur mihi ad restitutionem, ex illis duobus oritur ratio mutui. Possum quidem conuenire cum illo de quantitate lucri: quia per hoc non transfero dominium: non tamen simul conuenire de seruando capitali. ¶ Ex hoc rursus palàm colligitur, idem pror{ Corollarium. }sus committi vitium, quanquam successiuè idem contractus cum eâdem persona fiat. Nam etiam si ante mensem vel quoduis aliud tempus societatem cum aliquo legitimè contraxi, numerando ei pecuniam meam meiipsius periculo, quotiescunque tamen cum eodem de tuto capitali paciscor, in virtute transfero in ipsum dominium, atque adeò mutuo. Quod non contingeret si cum alio tertio eundem celebrarem assecurationis contractum. ¶ Per hæc ergo quæ dicta sunt censeri de quodam contractu potest qui alibi tunc sæpissimè Romæ fieri solet. Habet Petrus officium, siue scriptor sit siue aliter palatio seruiat, contingit nummis egere, conuenit mercatorem aut quemuis alium qui illi tribuit centum aureos ducatos, pro quibus Petrus in suo officio decem annuos aut duodecim consignat: ea tamen lege vt si intra semestre tempus mercator ille qui pecuniam numerauit ab hac luce demigrauerit, capitalis iacturam faciat, neque Petrus teneatur suis hæredibus restituere. Si autem post sex menses est vita superstes, protestatur debitori nolle ampliùs in societate remanere, ideoque eum admonet vt nisi extemplò soluerit, inde ratione moræ soluturum easdem statutas vsuras. ¶ Est inquam contractus quem societatem appellant: sed profectò eius iustitia non est vsque adeò liquida. Primùm enim non potest reduci ad rationem empti census: quia tunc deberet ille qui pecuniam tribuit, priuare se in perpetuum eius dominio: vt neque alter neque eius hæredes in perpetuum tenerentur censum redimere: sed in suo esset arbitrio si vellent. Et tamen non ita fit. Imò verò in potestate tribuentis est capitale suum repetere: quin & re vera repetit. Et ideo eiusmodi contractus non appellant nisi societatis. Fingunt enim quòd si qui fructuosum officium habet, mille, exempli gratia illud emit: cuius fructus ascendunt vsque ad centum, mercator qui centum tribuit, init cum illo societatem: ponit scilicet decimam partem pretij vt decimam etiam fructus suscipiat. At verò hoc videtur à lege societatis distare, quòd ille non subijt capitalis periculum eo modo quo fieri solet in societatibus: videlicet exponendo se periculo si in negotiatione capitale perdatur, sed tantùm illi periculo si mortem ante sex menses obierit. ¶ Igitur, vt de hoc, si quid valet, nostram aperiamus sententiam, quantum ad illud semestre tempus attinet, iustus apparet contractus: nam periculum illud quod centum conferens subijt, vt si vita tunc fuerit defunctus illud amittat, æstimabile est pecunia: atque adeò sicut in ludo atque itidem in alijs furtuitis fieri consueuit, iustè videntur pro illo periculo centum aureorum recipi sex. Attamen quòd post lapsum sex mensium ratione moræ recipiantur singulis annis duodecim, fraudem videtur sapere: tum quòd ab initio mora illa præuisa est, atque adeò videtur in fraudem mutui concessa. Tum præcipuè quòd ratione morę non potest supra capitale recipi nisi damnum emergens: lucrum verò cessans minimè: nisi eiusmodi pecunia licitę negotiationi fuisset exposita. Quapropter si ita res erat, contractus forsan est licitus: aliâs minimè. Quin verò vix eiusmodi contractus approbare auderem, nisi sub forma empti census, aut planæ societatis: videlicet vbi pecunia periculo negotiationis exponeretur. # 7 QVAESTIO SEptima, de Contractu assecurationis. # 1 ARTIC. VNICVS. Vtrùm assecurationis contractus sit licitus. POSTREMVS denique contractus nominatur assecurationis. Nam quanuis verbum non sit inter linguæ peritos latinitate donatum, est tamen iuris commentatoribus vsu receptum pro eo quod est in{ Primum argumentum. } tutorem constituere. At quòd huiusmodi contractus non sit licitus, decretum apparet in cap. nauigati. de vsu. ¶ Secundò & ratio{ Secundum. } id videtur probare: nam qui pro pretio periculum in se suscipit, verbi gratia, onustæ nauis, nihil emit aut societati committit: imò absque aliquo negotio pecuniam lucratur: ergo pro nihilo aliquid percipit: quod vsuræ{ Tertium. } habet specimen. ¶ Accedit tertiò quòd si contractus hic licitus esset, occasio porrigeretur temerarijs hominibus, vt etiam si nihil prorsus in bonis haberent, possent se assecuratores exhibere: postquàm nihil pecuniæ debent præsentem offerre: quod esset reipublicæ perniciosum. ¶ In contrarium est receptus vsus, idemque tam Theologis quàm Iurisconsultis probatus. FAcilè ad quæstionem affirmatiua conclusione{ Conclusio responsiua. Probatio. } respondetur. Contractus assecurationis, si lege & more fiat, licitus est. Probatur hæc conclusio ex obiecto. Pro quacunque re quæ pretio æstimabilis sit, potest quisque mercedem recipere: in tuto autem rem constituere, quæ periculis est exposita, pretio æstimabile: ergo quisque potest illud pretio redimere, atque adeò qui periculum illud subijt, idem recipere pretium. Atque id ex eo potissimè quòd vterque se periculo summittit: videlicet tam dominus nauis soluendi pretium, si salua sit, quàm alter soluendi merces si pereant. ¶ Secundò arguitur à necessitate. Contractus eiusmodi est reipublicæ non in{ Secunda ratio. }fimè necessarius: ergò cùm ex obiecto nullo inficiatur vitio, bonus est. Antecedens inde patet, quòd est necessariæ negotiationis adminiculum: multi enim mercatores metuerent naues cum tanto periculo mercibus onerare: & tamen cum pro exiguo pretio magnum auri pondus securum constituunt, audent eiusmodi mercaturam obire: quæ quidem reipublicæ est necessaria. ¶ Accedit huc tertiò quòd licitum est fideiubenti{ Tertia ratio } pro alio, quem non est adeò tutum soluendo fore, aliquid pro illo periculo suscipere cui se exponit soluendi. Persimile autem contingit in assecuratione. ¶ Ad hæc per{ Postrema ratio. } viam depositionis, quam vadiationem nonnulli vocant, licet dubijs euentibus pecuniam exponere, vt illo periculo possint depositores quidpiam lucrari: vt de honesto ludo diximus. item an pluet cras vel non pluet, &c. ergo pari modo licet mille, verbi gratia, ducatos periculo exponere, cum spe lucrandi quinquaginta aut sexaginta. ¶ Sunt quidem qui stupidum illum censeant, qui spe lucrandi centum aut mille, periculum subeat nauis institoris valentis forsan viginti aut triginta milia. His autem respondemus, de pretio quidem nihil nos decertare, potest quidem esse iustum, vel iniustum. Ipsi sibi contrahentes viderint. Sed re vera nullus est stupor neque dementiæ nota, pretio currente eiusmodi pericula suscipere: quippe cùm non sint tam euidentia, quin possint assecuratores bene sperare. Et quanuis aliquando iactura fit, aliquando accrescit lucrum. Eò potissimùm quòd viri cordati aleam cum tanto periculo non iaciunt. Et vice versa vbi nullum prorsus immineret periculum, mente careret qui assecurationis contractum faceret suarum mercium. ¶ Oriuntur tamen hinc dubitatiun{ Vitia quæ in contractu assecurationis contingere possunt. }culæ nonnullæ. Primùm omnium non sunt huc admittendæ vafrities & imposturæ quę in alijs etiam contractibus vsu euenire possunt. Si enim qui nihil in bonis habet periculum se nauis suscipere ait: ea nimirum spe quòd si salua fuerit, habebit mercedem: sin verò perierit, abdet sese aut bonis cedet, iniustissimus est, postquàm re vera nulli se exponit periculo: atque adeò mercedem contra iustitiam poscet. Et econuersò si dominus nauis ad alium minùs fidum portum rostrum dirigat, quàm ad illum qui fuerat in contractu expressus, alter non tenetur. Hæc enim omnia debent in contractu liquêre. ¶ Sed dubium est si quis naui{ Dubium. } vult vacua enauigare: quam tamen vult assecurare, ac si esset onusta, vtrùm licitus sit etiam contractus. Dabo tibi mille vt mihi viginti milia rependas si mea nauis fuerit submersa. Apparet enim non esse contractum legitimum ex parte nauigantis: quia non habebit tantam curam seruandi nauem, quæ vacua non valet nisi mille, ac si onusta esset haberet. Respondetur quòd si{ Responsio. } nauigator alterum decipit: quia forsan non sunt in portu, dicens suam nauim mercibus esse plenam tanti valoris, cùm tamen nullas habeat: profectò contractus non valeret: quia alter si rem sciret, non illum iniret: timens non fore tantæ curæ nauigatori seruare nauem. Quin verò timenda esset fraus, nè scilicet consultò submergi eam sineret, vt lucraretur viginti milia. Si autem assecurator sciens & prudens id faceret, nullam patietur iniuriam: esset enim tunc genus vadiationis seu depositionis: Si salua euaserit nauis, dabis mihi tantum: sin minùs, dabo tibi tantum. Eodem modo possent depositum facere alij ad quos nihil salus aut submersio nauis attinet: Si salua ad portum applicuerit, dabo tibi centum: sin minùs, dabis mihi mille. ¶ Pari modo potest fieri assecuratio in nundinis: largire mihi tantum, & ego tibi securum reddo quòd sis tantum lucraturus. ¶ Dubium{ Dubitatio altera. } autem hoc aliud gignit: nempè vtrùm idem contractus in alijs quoque rebus quàm in mercibus sit licitus. Sunt enim nonnulli quos Syluest. verbo, Negotiatio. §. 4. cita{ Syluester. }uit: qui negant posse quenquam assecurare alterius vitam. Nam esset periculum vt alter cuius interest optaret alterius mortem. At verò hîc de iustitia loquimur contractuum, atque adeò de earum natura, an sint vsurarij: vitium autem contra charitatem huiusmodi naturam non mutat. Quare liciti semper ex obiecto manent. Quin verò aliquando sunt reipublicæ in vsum. Petit ex me mutuum filius familiâs: qui si præmaturè priùs parente suo mortem obierit, mihi non soluet. Si autem fuerit ei superstes, in tuto sunt mei nummi. Profectò tunc meritò formidabo, mutuatum ei quidpiam concredere. Et tamen si mercatorem qui securam mihi faceret eius vitam mihi tribueret, nihil ei vererer beneficium impendere. Eâdem ratione licet assecurare quicquid incertum est euenturum: vt quòd erunt prosperi terræ prouentus, quòd nascetur prægnanti filius masculus, & similia. AD primum igitur argumentum iam su{ Ad primum argumentum . }prà responsum est, illic neque condemnari contractum societatis, neque assecurationis, sed mutuationem: quæ cùm gratis fieri debeat, fit tamen cum pacto alicuius obligationis. Vt si quis pecuniam nauiganti mutuet tali pacto vt secum assecurationis contractum faciat. Præterquàm quòd, vt suprà diximus, forsan non erat tunc assecuratio necessaria: vel quanuis esset: tamen nauigator maluisset periculum ipse subire quàm pretio redimere. ¶ Ad secun{ Ad secundum argumentum . }dum verò iam responsum est, quòd pro periculo quod ille subijt, illam potest mercedem suscipere. Atque adeò ad postremum verbum, vbi diximus quòd qui non habet vnde id soluere possit quod assecurat, neque pretium valet percipere. FINIS LIBRI SEXTI DE IVSTITIA ET IVRE. # 7 LIBER SEPTIMVS De Iustitia & Iure. # 1 QVAESTIO PRIMA, De Cambio in genere. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm ars Campsoria sit licita. CAMBIORVM disputatio ad vsuræ tractatum attinet: imò bona eius pars ibidem expedita est. Quocircàquę reliqua facta est, non potest non esse breuissima. Constituimus autem huic quantulocunque fragmento, etsi multò sit breuius iusto volumine propter eius celebritatem, libri titulum indidêre. Est enim materia hæc vt cognitu maximè necessaria, ita tum per seipsa abstrusissima, tum etiam mercatorum nouis quotidianisque inuentis intricatissima, ac subinde doctorum opinionibus plurimùm offuscata. Quamobrem complurium sum postulationibus improbè frequentatus, vt pus venenumque huius pestis aperirem, quæ in dies magis ac magis in rempublicam grassatur. Curabo ergò pro ea quæ mihi suppetit ingenij facultate, id tentare. Deus nobis quod veritas habet, suggerat. ¶ Igitur in ingressu libri, de arte primùm campsoria sciscitamur, an sit licita. Arguitur enim à parte negatiua.{ Primum argumentum à parte negatiua. Aristot. } Ars campsoria, nummularia est: nummorum commutatrix & auctrix: hanc autem Arist. 1. Polit. cap. 6. &. 7. veluti contra naturam sit, condemnat: vtpote quòd in nummis commutandis nullum insit naturale commodum: sicuti in commutandis cibis, vestimentis, atque alijs rebus ad vitam necessarijs. ¶ Accedit{ Argumen. 2. } secundò quòd finis huius artis, vt superiori libro dicebamus, est diuitiarum conquisitio quæ in infinitum procedit: cùm tamen temporalia desideria modum habere debeant: qua idcircò de causa est reipublicæ pestifera, vt experientia ipsa testatur. Quare & Christus nummulariorum mensas euertit. ¶ Ter{ Argumen. 3. }tiò per hoc claret, vt suprà dicebamus, esse contra naturam quòd per hanc artem maximè fit vt sterilis pecunia fructuosior sit quam terra ipsa: & inde campsores odium contrahunt apud homines. Atque inde prætereà, quòd ferè, homines sunt sedentarij: nempè qui otiosi viuunt, & tamen plus lucri corradunt quàm alij actuosi labore manuum suarum insudantes. Eò præcipuè quòd pecuniam suam nulli subijciunt periculo: sicuti in alijs fit negotiationibus. ¶ In contrarium tamen facit quod quodammodò hæc ars vsui est reipublicę ad cambiendas traducendasque monetas. PRimùm omnium nomen cambium latinum est. Nam cambire idem est quod rem{ Quid Cambium. } vnam pro alia commutare. Sed est cum Aristot. loco citato, vt superiori libro partim ad notauimus, nunc emunctiùs recolendum, tres permutationum formas temporum curricu{ Triplex permutationum forma. }lo ordine succreuisse. Cœperunt enim homines res ipsas primùm cambire: puta vineam pro domo, vinum pro frumento, vestem pro calceo. &c. Quæ quidem cambitio synceritati naturæ est à suis primordijs natiua. Sed tamen proptereà minimè sufficiens quòd neque res possunt aut in diuersa loca omnes asportari vt cambiantur, neque in longa seruari tempora. Et ideo successit secundum cambium: nempè nummus inuentus est qui rerum esset pretium, cumque rebus ipsis cambiretur. Atque modus hic cambiendi proximè ad primum accedit, illique omnino deseruit. Quare hoc porrò ad vitæ sufficientiam satis erat. At verò inuento nummo humana sagacitas per auaritiam excitata, tertiam cambiorum progeniem peperit: vt videlicet nummum pro nummo commutaret. Quę quidem commutatio inde primùm ortum traxit, quòd auream pretiosioremque monetam necesse erat cum minutioribus cambire. Deinde verò quia in vna regione aurum numerosiori argento ęstimabatur quàm in alia: & negotiatores idem aurum pluris illic vendebant quàm in alia emerent. Atque inde posteà industria humana artificiosiùs eandem artem locupletauit. Hac ergo ratione nomen generale cambij quod è rerum commutatione originem duxerat, tandem crebrescente vsu ad pecuniarum commutationem, quæ minùs est naturalis, accomodatum est. Quare cambium non est idem quod ars ipsa nummularia seu pecuniaria. Nam ars industriam negotiandi significat: cambium verò ipsam eius commutandi actionem. Sunt autem qui intelligere aliter non valentes cambij nomen quàm si inter res fiat diuersas, aiunt propriè cambium non posse intelligi nisi inter monetas aut diuersi metalli aut diuersi signi. Hac autem conditione ratio cambij nullatenus eget: imò in cambio ratione loci, vt infrà patebit, idem propriè nummi pro diuersitate loci cambiuntur. ¶ His ergo præhabitis ad quæstionem forsan alicui videbitur propter rationes factas negatiuè simpliciter respondendum: scilicet huiusmodi artem non esse licitam: plerique tamen contrà respondent, non solùm licitam esse, verùm & vtilem. Crediderim tamen tali esse conclusione respondendum. Ars{ Conclusio responsiua. } campsoria quam nummulariam Aristo. appellat, si per se nudè secundùm sonum vocis existimetur, in malum sonat: non tamen sic habet penitùs intrinsecam malitiam, quin bono fine & circunstantijs fieri possit licita. Quatuor enim actionum genera libro tertio distinximus. Alia enim est genere suo bona, vt virtutis opus: alia indifferens, vt ambulare: alia verò sic intrinsecè mala vt neutiquàm fieri queat licitè, vt mentiri. Quarta verò est quæ per se nudè considerata in malum sonat: attamen non repugnat quo minùs fine aliquo & circunstantia fieri possit licitè: vt plura simul retinere sacerdotia. Atque huius generis, si rem conijcio, est ars campsoria. Nomen enim nummulariæ artis, vt Arist. loco citato docet, duo significatione sua præ se fert absurda. Primùm ratione materiæ, quòd præter pecuniæ primæuum vsum, qui est vt rerum sit pretium, cambitur vna pro alia. Secundò ratione finis: quia scilicet eiusmodi commutatio non ad prouidentiam proximè necessariorum vitæ: sed propter lucrum fit, quod infinitam gignit appetendi sitim. Atque adeò sic nudè considerata, male sonat. Accedunt & eidem arti eadem etiam incommodorum periculorumque genera, ac subinde fraudes atque alia mala quæ superiori libr. quæst. 2. negotiationi ostendimus annecti: imò verò hæc pluribus est delinquendi occasionibus exposita. Nam reliquæ negotiationum species quæ in emptione & venditione versantur, plus habent naturalis commercij: cùm res illic cambiantur ad vitam necessariæ, plusque exigunt industriæ, diligentiæ, ac laborum: pluribusque periculis capitale summittitur: quibus quidem rationibus honestantur. In hac verò arte nullum illorum inest. Prętereà maius habet illectamentum ad expiscandum aliena bona: porrò cùm prodigi homines qui suis volunt voluptatibus inseruire, paratam à campsoribus habent viam breui suas substantias decoquendi. At quoniam huius artis vitia in libri decursu tractanda sunt, de his modò satis. ¶ At verò secunda{ Probatio conclusionis. } conclusionis pars nihilo minùs sic probatur. Hæc eadem ipsa ars aliqua reipublicæ afferre potest emolumenta: ergo si illis vitijs expurgetur, in finemque referatur honestum, licita erit, atque adeò vtilis. Antecedens inde patet quòd necessarium quandoque est ciuibus pretiosiorem monetam cum vilioribus commutare: vt in subsequentibus compertum fiet. Quòd autem ab illis maculis quibus sordet elui possit, liquet: nam potest campsor non absque modo, at honestum optare lucrum. ¶ Sed neque numismatum commutatio quæ earum institutioni aduersari videtur, est omnino eius naturæ contraria. Nam sicuti in alijs rebus Aristot. eod. 6. cap. 1. Poli{ Aristo. }tico. duplicem dignouit vsum: sic & in pecunia licet. Est enim calcei, vestisque, ac reliquorum vtensilium, duplex vsus: vnus primæuus cuius gratia inuentus est. Quemadmodùm calcei vsus est calceatio, & indumenti, indutio, atque equi equitatio. &c. Alterverò emptio & venditio. Horum autem licèt prior sit proprius, posterior tamen non est repugnans. Ordinatur enim venditio calcei ad priorem vsum. Pari ergo modo etsi nummorum proprius vsus & finis sit rerum æstimatio, ac pro illis commutatio, nihilo minùs eorum inuicem cambium non est omnino absurdum, si eatenùs permittatur quatenus est reipublicæ necessarium. In summa, si quod in huiusmodi cambio subesset periculum mutui, id maximè ex parte campsoris: nam ab altero qui pecuniam in alterum locum traijcere optat, id non timetur: plurimùm tamen, imò semper campsor priùs recipit pecuniam quàm reddat: vbi omnis abstergitur effigies mutui. ¶ Et per hæc, responsio clarescit argumenti in capite quęstionis obiecti. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm plures sint cambiorum species. DE cambio in communi, qui titulus est præsentis quæstionis, secundò explorare restat cambiorum species. Arguitur{ Primum argumentum. } enim non esse plures. Nam cambium nihil aliud sonat quàm rerum permutatio: proptereà autem quòd materia, hoc est, res quæ commutatur diuersę sint speciei, actiones ipsæ non variant species. Eadem enim artis species est, vestem vel ex serico vel ex panno facere. ¶ Secundò. Neque pro{ Argumen. 2. }ptereà rursùs variantur quòd cambium fiat ratione loci, vel ratione temporis, vel ratione monetæ: quandoquidem in his omnibus eadem cambitur moneta. ¶ In contrarium autem est receptissimus, non modò vulgarium, verùm & scholarium vsus, discernentium diuersas cambiorum species. AD quæstionem quinque conclusionibus respondetur. Prima: Si res ipsæ quate{ Prima conclusio. }nus res sunt existimentur, cambium non est genus plurium specierum. Conclusionem hanc profectò argumentum modò factum satis ostendebat. Eadem enim est actio cambire vinum pro oleo: & aurum pro domo: & argentum pro auro, aut pro alio metallo: siue signata sint numismata, siue rudis metalli massa. Actiones enim non ex materia, sed ex obiecto speciem mutant. Eadem enim est statuaria ars siue in ligno sculptio fiat, siue in lapide. Atque in moribus eadem est species furti auri & vestium. Quare, vt diximus, furtum species specialissima est: differens à rapina sola ratione inuoluntarij, quæ est in obiecto: quia vnum fit per fraudem, & aliud per vim. Imò verò neque quantum ad rationem iustitiæ aut iniustitiæ, mutatur species. Nam vt in tribus cambiorum generibus superioris articuli exemplum ponamus, eadem est ratio iustitiæ & iniustitiæ, cambire vinum pro oleo, & pecuniam pro frumento, atque aureum nummum pro argenteo. Nam æqualitas in his omnibus seruata eandem habet rationem commutatiuæ iustitiæ: inæ qualitas verò, eandem rationem iniustitiæ. Quapropter physicè loquendo non sunt diuersa cambiorum genera, neque diuersæ species: sed dicuntur latinè diuersa genera propter diuersas materias: & prętereà propter diuersam accommodationem ad ciuilem vsum. ¶ Secunda conclusio.{ Secunda conclusio. } Si moneta, non vt naturalis res, sed quatenus numisma est, atque adeò legale rerum pretium existimetur, commutatio rerum pro pecunia, contractus est specie ciuiliter differens à cambio primi aut tertij generis. Cuius vtique rationem superiori libro assignauimus.{ Ratio conclusionis. } Nam commutatio hæc peculiariter est contractus emptionis & venditionis: vt habetur l. 2. de contrahen. empti. eò quòd illic distinguitur pretium à re: cùm in cambijs cæterorum generum inuicem res vna sit alterius pretij. ¶ Tertia conclusio. Cambium tertij generis quæ actio est nummulariæ artis, spe{ Tertia conclusio. }cies est etiam ciuiliter, atque in genere morum distincta à cambio primi generis: nam illic non est nisi simplex rerum commutatio æqualis valoris ad vitæ prouidentiam & sufficientiam naturaliter instituta: hîc autem non res naturales, sed legales nummi, idque non ad victum neque vestitum, sed ad lucrum. Quare nescio an propria species sit negotiationis: quoniam negotiatio est rem emere vt reuendas: quod non sonat in malum: hîc autem, vt diximus, non est propria emptio vbi pretium à re distinguatur: dicitur nihilo minùs negotiatio, quia est nummorum permutatio gratia meri lucri. ¶ Ex his fit cambium,{ Differentia cambii à cæteris contractibus. } de quo præsens initur tractatus, à reliquis contractibus ratione distare. Iam enim monstratum est non esse emptionem. Neque verò est locatio aut commodatio, cùm hîc dominium transferatur, quod non fit in illis. Sed neque est mutuatio: quia non transfertur dominium simpliciter, hoc est vt sors simplex restituatur: sed cum lucro, & fœnore, aut pretio. ¶ Quarta conclusio. Cambiorum de quibus{ Quarta conclusio. } loquimur complures nominantur species: quæ quidem siue re vera sint species, vt philosophi, seu naturales, seu morales de speciebus loquuntur: siue vulgari negotiatorum forensiumque vsu: perparui ad præsens negotium refert. ¶ Igitur quoniam in genere moris prima consideratio in id fertur, quod est æquum aut iniquum, prima in præsentiarum{ Prima diuisio cambii. } cambiorum diuisio est in reale & siccum. Vix enim reperias horum nominum rationes apud autores explicatas. Et tamen reale, quod à re{ Cambium reale. } dicitur, idem est quod cambium in re: hoc est legitima commutandi ratione factum: seu ratione diuersarum monetarum, seu ratione loci, seu aliud sit quodcunque legitimum: veluti in processu patebit. Siccum autem idem{ Cambium siccum. } est quod cambium quod in re non est cambium, sed fictum & vsuræ palliatum: quod ideo ex regione reali opponitur. Et dicitur siccum, id est sterile, & humore carens ad fructificandum. Non quòd campsori non inde lucri fiat accessio: sed quòd, vt superiori libro diximus, contra rerum naturam pecunia pariat. Dicitur etiam siccum: quia merum est ac nudum fœnebreque mutuum, quod nihil habet legitimi contractus. ¶ Quapropter hæc duo cambiorum genera, licèt in eadem versentur naturali materia, puta in pecunia: tamen in genere morum contraria prorsus diametraliq́ue linea specie differunt: sicuti iustum & iniustum. Sub vtroque ergo istorum membrorum multæ subsecantur species: siue modos dixeris cambiorum. ¶ Sit{ Quinta conclusio. } ergo quinta conclusio. Omnes cambiorum formæ & modi, vt tam illicita quàm licita comprehendamus, ad tria capita commodè reducuntur: quorum aliqua manifestam habent iniustitiam: alia verò manifestam iustitiam. Sed alia sunt quæ in dubium reuocari possunt. Cambium enim monetæ non nisi propter aliquam diuersitatem fit: videlicet aut ipsorum nummorum, aut locorum, aut temporum. Non enim alia varietas inuenitur quàm in substantia, vel in loco, vel in tempore. At verò quoniam monetæ diuersitas bifariàm causa esse potest cambij: scilicet aut quia ad vsum humanum pretiosiores cum vilioribus cambiuntur: vel quia re vera vna venditur pro alia ratione auctioris æstimationis ob loci aut temporis diuersitatem, ad quatuor capita reducamus cambiorum genera. Iam enim deinceps nihil philosophicè disputabimus, siue genera sint, siue species, siue modi: sed more latino promiscuè his nominibus vtemur. ¶ Primum ergo cambiorum genus est quod{ Cambium minutum. } minutum vocant: hoc est dum aurea moneta pro argentea vel ærea commutatur: vel è diuerso. Inde enim nomen sumpsit, quòd minutiores nummi pro pretiosioribus, aut è diuerso, commutantur. Secundum genus{ Cambium per literas. } est ratione loci: vt dum qui alibi pecunia indiget quam hîc habet, hîc numerat vt sibi alibi consignetur. Et hoc solet appellari cambium per literas, ad differentiam superioris quod potest dici manuale. Illud nanque præsenti vtrinque pecunia fit manu numerata. In hoc autem qui pecuniam recipit literas tradit, quarum fide alibi solutio fiat. Atque hæc duo genera si nihil doli admisceatur, realia sunt, ac subindè planè iusta. Tertium genus est ratione temporis: vt si quis pecuniam nunc recipiat quam certa die ratione expectati temporis cum fœnore restituat. Et hoc est cambium manifestè siccum, ac proinde iniquum: de quo lib. præcedenti abundè dictum est. Istæ ergo duæ radîces disputationem cambiorum ineuntibus ob oculos primùm omnium præfigendæ sunt, ad discernendum inter iustitiam & iniusti{ Pulchrum documentum ad discernendam iustitiam aut iniustitiam cambiorum. Cambium purum. }tiam cambiorum. Vbi enim ratione præcisè loci cambium fit, hoc est ea duntaxat ratione vt pecunia transmittatur, cambium reale est & legitimum. Vbi autem aliqua se ingesserit ratio expectati temporis, siccum est & vsurarium. Solet etiam distingui cambium purum ab impuro: purumq́ue nonnulli appellant cambium minutum, cui nullum aliud admiscetur. Cambium verò impurum vbi{ Cambium impurum. } aliud commiscetur, vel ratione loci, vel ratione temporis: ac subinde fatentur cambium esse posse impurum, sed nihilo minùs legitimum. At verò quoniam impurum in malum sonat, significantiùs dicetur purum omne cambium reale siue minutum, siue ratione loci: impurum autem cui aliquid iniustitiæ permiscetur, vel ratione temporis, vel quauis alia iniqua. Quartum verò cambij genus est ratione monetæ: non inquam quod minutatim cambiantur, sed quia re vera pecunia vnius loci pro pecunia alterius cambitur diuersis vtriusque loci æstimatis pretijs. Et in his genus cambijs potissimùm versatur cambiorum disputatio: quippe quæ, cùm in vsu potissimùm mercatoribus sint & campsoribus, quàm plurimos parturiunt scopulos, humanas conscientias cruentantes: atque adeò tum confessarios perplexos tenent, tum etiam doctores & obscuros reddunt & varios: vt videre est apud Caietan.{ Caietanus. } in singulari cambiorum opusculo, & apud Syluest. verbo, vsura. 4. & apud alios{ Syluester. } multos. Vtinam non idem nobis inuratur character! D. enim Thom. de hac re nihil ex professo scripsit. Nam tractatus ille vsuræ, vt suprà diximus opusculo. 73. nullum præ se fert specimen sancti Thomæ ac multò minùs cap. 13. vbi de cambijs breuis fit sermo. ¶ Ad argumentum ergo principale in fronte quæstionis positum, prima conclusio respondit. # 2 QVAESTIO SECVNda, De cambio minuto. # 1 ARTIC. VNICVS. Vtrùm minutum cambium sit licitum. QVANVIS MInutum cambium obiter assertum sit licitum, restat nihilo minùs, vt à clarioribus & certioribus auspicemur, id suis rationibus patefacere. Arguitur enim{ Primum argumentum. } non esse licitum. Numismata ad hoc publico signo cuduntur, vt sint iustum legitimumq́ue rerum pretium: illud autem pretium quod legitimum, hoc est, lege positum est, vt superiori libro monstrauimus, in indiuisibili consistit. Si ergo, exempli gratia, ducatus vndecim regalibus lege æstimatur, non potest cum maiori argento commutari. ¶ Secundò si id liceret, sequeretur cuique{ Argumen. 2. } priuatæ personæ licitum esse, atque adeò in emptionibus & venditionibus cuicunque ementi liceret: eò quòd pretium in aurea moneta soluit, viliùs emere. Et vice versa, si venditor dum recepto auro refundit quod superest pretij, minutiori, atque ad vsum magis accommodata moneta, posset perinde atque campsor aliquid pretij recipere: consequens autem concessum viam panderet ad euertendam pecuniarum æstimationem. ¶ In contrarium autem est receptus vsus, qui neutro foro aut exteriori scilicet aut interiori condemnatur. AD intelligentiam non modò quæstionis præsentis, verùm & omnium subsequentium animaduertendum est, pecuniam{ Fundamentum. } cùm in metallo cudatur duplici ratione in pretio haberi: scilicet & tanquàm res & tanquàm signatum numisma. Proptereà enim quòd sigillum publicum impressum habet, valor metalli non mutatur. Sed est illud velut signum alijs mensuris ac ponderibus publica authoritate insculptum, quod sit testimonium valoris monetæ. Quo fit vt si aliqua prouincia plus auro abundat quàm argento, aurum illic minore argento æstimatur, quàm in alia quæ ditior esset argenti quam auri. Et idem est de cupro & ęre. Tanta enim posset esse raritas auri & argenti, tantaque copia aliorum metallorum, vt illorum æstimatione multò pluris penderetur aurum & argentum, quam in alia regione quæ copia auri afflueret aut argenti. Atqui eadem hæc ratio in cudendo nummo habetur: æstimatur enim apud nos ducatus vndecim regalibus argenteis, proptereà quòd secundùm copiam quæ apud nos est vtriusque metalli, illa est legitima æstimatio. Et in Italia æstimatur duodecim Carlinis, atque alibi maioris aut minoris. Quo fit vt licèt moneta non esset signata, idem pondus haberetur pro pretio rerum. Imò vt Aristot. loco citato ait, priusquàm si{ Aristot. }gnaretur, pondere ęstimabatur: sed respublica illo signo testatur metalli valorem. ¶ Duo{ Duplex consideratio numismatis. }bus ergo modis licet cambire vnam monetam pro alia. Vno scilicet si consideretur sub ratione metalli: atque altero sub ratione monetæ. Quapropter tribus conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prima est. Cam{ Prima conclusio. }bire diuersas monetas secundùm metalli naturam, etiam si parum aliquid supra valorem signati numismatis recipiatur, nullum habet specimen mali. Vt si qui auro indiget vel ad deaurandum, vel ad medicamen aliquod conficiendum, vel ad ornamentum, vel ad alios vsus ad quos natiuum habet iuuamentum, potest quis ei ducatum optimi auri vltra valorem quo ceu numisma æstimatur vendere: dummodò augmentum illud non sit nisi exiguum. Conclusio est Syluestri,{ Syluester. Caietanus. } verbo, vsura. 4. §. 3. & Caietan. in suo opusculo: & apparet manifesta: quia sicut tunc posset ille rude aurum egenti vendere, sic & illud quod est signatum. ¶ Haud tamen desunt qui non ita gratis conclusionem fateantur: quorum est Ioannes Metinensis qui in suo{ Argumentum Metinensis. } cambiorum tractatu eam non recipit. Cuius argumentum est, quòd Rex dum monetam cudit æstimat auri valorem quo ad omnes eius vsus: veluti dum sua Pragmatica pretium taxat frumento: ergo sicut post talem legem non licet neque obolo pluris frumentum vendere: ita neque signatum aurum. Re{ Solutio. }spondetur tamen non taxari monetam nisi sub ratione pretij: quamuis etiam habeatur ratio valoris metalli: & ideo nihil obstat quo minus aliquantulo pretio cambium fiat auri cum argento, propter metalli commoditates. Imò esse potest tam pulchra moneta, vt ceu gemma ęstimetur. Quare non est simile de frumento quod non habet aliam naturam aut vsum quam frumenti. ¶ Secunda conclusio. Licitum perinde est{ Secunda conclusio. } numismata qua ratione numismata sunt cambire, nonnullo ab alterutra parte concesso alteri pretio. Hoc patet in cambio minuto, quod suprà manuense nun cupabamus: nimirum dum nummularius aut aurum dat pro minuto argento, aut vice versa. Hoc inde probatur, quòd hoc genus cam{ Probatio conclusionis. }bij legi nullatenùs aduersatur de numismatum æstimatione: æstimatio enim illa non est nisi quatenùs sunt rerum pretia: minutum autem cambium ob id permittitur quòd illic nulla est emptio aut venditio, sed commutatio ad vsum humanum vtilis. Est enim fortè pauper qui minutim pecunias expendit, pro quibus ideo aurum exhibet vt sibi adsumptus familiares vsui sint: & fortè est diues qui argento ad fabrefacienda vasa opùs habet. Et vice versa, est alius cui transportare expedit grandem pecuniam: vel cuius fert animus thesaurum recondere: qui ideo nè tanto sit sibi oneri magnum pondus vel argenti vel æris, cum exiguo auri commutat: cùm ergò ad istos vsus seruitium sit & obsequium reipublicæ, varias habere paratas monetas quæ sine sumptu & labore congeri nequeunt, seruarique & exhiberi, potest persona publica qui huic muneri suas impendit operas, iustum percipere pretium. Quin verò non solùm ob istos vsus, sed habes forsan monetas vetustate exesas quæ vix signum repræsentant, neque facilè à mercatoribus recipiuntur: quare vt illas cum alijs integris commutes, æquum est vt auctarium pretium soluas. Debet autem pretium tum tenue esse tum etiam vsu receptum, vt via fraudibus occludatur. ¶ Caietan.{ Caietanus. } autem in illo suo tractatu hanc facultatem solis campsoribus concedit, proptereà quòd publici sunt reipublicæ ministri: quare ait inter priuatas personas non esse licitum. Non autem video cur non etiam priuatim liceat. Nam si genere suo cambitio illa æstimabilis est pecunia, cur non licebit cuicunque? Quòd si non esset pretio æstimabilis, profectò nec liceret campsoribus: nam vt infrà apertiùs monstrandum est, antequàm sumptus & labores sint digni pretio, pensanda res est ex obiecto, licitáne sit an non. Hoc tamen est verum, quòd si ego debeo duodecim regalia, non possum proptereà quòd aurum soluam vno ducato satisfacere: & idem est in pretijs. Tametsi qui liberè sine vi & fraude rem suam vendit, nihil obstat quo minùs sua sponte minoris vendat aureo pretio quàm argenteo vel æneo. Et tunc alter iustè potest oblato puro & optimo auro minoris emere. Hactenus de hoc genus cambio secundùm legem naturæ. ¶ Tertia conclusio. Potest respublica &{ Tertia conclusio. } princeps eiusmodi minuta cambia inter personas priuatas interdicere. Quod consultissimè lege cautum iam dudum est in Hispania: tum ad obuiandum iniustitiæ, quæ ex pretij cremento statim obrêpit: tum præsertim ad inhibendum nè aurea moneta in extera regna transportetur: quod re vera absque graui reipublicæ detrimento non fit. Quapropter eiusmodi lex si recipiatur, obligat in conscientia sub reatu peccati mortalis: & qui monetam auream cambiret pro alia super legalem æstimationem signati auri, fieret restitutioni obnoxius. ¶ Ad primum{ Ad primum argumentum . } igitur argumentum iam responsum est quòd quanuis in cambio minuto nummi tanquàm moneta cambiantur, non tamen vt rerum pretia, sed ad alios vsus qui ad emptiones ipsas & ad venditiones ordinantur. ¶ Ad secundum pariter responsum est, hoc{ Ad secundum argumentum . } genus cambij priuatis etiam personis esse licitum, dum modò in emptionibus & venditionibus fraudibus non aperiatur aditus. Nec verò sit ciuili lege interdictum. # 3 QVAESTIO TERTIA, De cambio ratione loci & ratione temporis. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm cambium ratione loci sit licitum. ASSERTVM quidem iam est cambium ratione loci nihil præ se ferre iniustitiæ: sed tamen vt id pressiùs examinetur, argui{ Primum argumentum. }tur de more à parte negatiua. In omni commutatione requiritur æqualitas iustitiæ: monetæ autem suum habent aut natiuum aut signatum valorem: ergo vbicunque existat debent ad æqualitatem commutari: atque adeò ratione loci non potest pretium recipi. ¶ Secundò arguitur. In eiusmodi cambijs{ Argumen. 2. } ratio latet mutui: recipit nanque vnus dominium pecuniæ in vno loco vt eandem restituat in alio: sicuti recipitur in vno tempore vt restituatur in altero: ratione autem temporis nihil licet recipere: ergo neque ratione loci. ¶ In contrarium autem est quòd hoc cambium seruit traducendis pecunijs ab vno in alterum locum, quod reipublicæ vsui est. TItulus quæstionis huius duos sensus au{ Duplex sensus quæstionis. }ribus exhibet. Vnus est, vtrùm cùm eadem moneta in diuersis locis inæquali valore æstimatur, liceat illam hîc numerare vt eadem vbi plus valet restituatur: qui quidem sensus subsequenti disputationi reseruatur: nam in hoc intelligendo tota cambiorum machina posita est. Alter autem sensus est simplicior, vtrùm ratione transportationis transmissionísve monetæ ab vno in alterum locum ęquum sit pretium recipere: quod suprà diximus appellari cambium per literas: ad quem vnica affirmatione respondemus. ¶ Licitum inquam est ratione huiusmodi{ Conclusio responsiua. Probatio conclusionis. } transmissionis pretium recipere. Conclusio est plana: quoniam sicuti merces aliaque rerum genera expedit sæpe ad diuersa loca transuehere, sic etiam expedit pecuniam traducere: tum ad alia transigenda negotia, tum præcipuè ad coëmendas merces quæ ab vna in alteram prouinciam necessarium est asportari. Cùm ergo munus hoc necessarium sit pecuniaque æstimabile, cuique licet mercedem idem percipere. Secundò ar{ Secunda ratio. }guitur. Si quidpiam iniquitatis res hæc haberet, maximè quia effigiem habet mutui: at re vera non est mutuum: quia qui hîc pecuniam confert vt alibi recipiat, non simpliciter transfert dominium vt alio tempore restituatur: sed vt alio loco. Itaq́ue temporis expectatio accidentaria est huic contractui: nempè quia non possunt innotescere literæ in alio loco vt pecuniæ exhibeantur nisi in tempore. Tempus inquam quod genus hoc cambij non vitiat, atque adeò accidentarium existimatur, est illud quod necessarium est ad transmittenda chirographa. Nam si longius interueniat, illud iam in purum redit cambium: hoc est cum temporis expectatione commistum, ac subinde vsuram redolens. Quapropter ad explanandam huiusmodi cambij legitimam rationem statui assolet tempus solutionis, protinus visis perlectisque literis. Id quod in subsequentibus fuisiùs elucebit. ¶ Et proba{ Tertia ratio }tur tertiò eadem conclusio. Posset agaso & nauta vt transportaret pecuniam perinde pretium recipere, atque ob aliarum rerum vecturam: qui autem hîc dat vt alibi recipiat, idem efficit: transfert enim pecuniam aliunde huc. Sicuti qui hîc recipit vt alibi reddat, transfert eam hinc illuc: ergo id potest pretio æstimari. Accedit quòd pecuniarum traductio maximè ab vno regno in alterum multis subijcitur periculis, tam bellorum quam latronum: atque etiam submersionis si mari & ventis committatur. Imò ob id quoque quod sæpissimè inhibitum est numeratam pecuniam à regno extrahi: quibus vtique de causis expedientissimum est vt campsores existant qui in diuersis prouincijs pecuniam habeant, aut fide polleant, &, quod aiunt, credito: vt scilicet absque auri & æris transportatione pecuniam per literas transmittant. Quòd si id necessarium est, iustè subinde huic negotio stipendium constituitur: siue campsor hîc tibi pecuniam numeret quam tu illi redditurus es Romæ vel Brugis: siue tu illi id numeres vt tibi aut Brugis reddat aut Romæ. Nam priori modo transfert tibi pecuniam tuam aliunde huc: posteriori verò hinc aliô. Vnde fit notum id quod suprà diximus, non esse de intrinseca natura cambij in diuersis fieri monetis. Nam hoc in eisdem fieri potest. ¶ At licèt conclusio{ Dubitatio. } certissimæ veritatis appareat, dubitas fortè vtrùm si ei qui Metinæ, quod exempli gratia dicamus, pecuniam alteri numerat, vt Romæ aut Brugis recipiat, expedit illuc suas asportare pecunias. Itaq́ue pretium ipsi transmissori pénderet, liceat pro eodem cambio pretium recipere. Apparet enim neutiquam licêre: quia non modò nullum suscipit laborem neque periculum, verùm & rei suæ sibiq́ue consulit. Respon{ Responsio. }detur nihilo minùs id esse licitum: quia numerando alteri pecunias Metinæ, numerandas sibi Brugis, transfert illi suas à Brugis Metinam. Itaque licèt & Petro expediret suam pecuniam à Metina transmittere Brugas, Paulo verò suas inde afferre Metinam, vterque illorum, nempè qui ab altero præuenitur, potest ab ipso præueniente pretium recipere. Pro{ Probatio. }batur responsio hæc. Nam in his omnibus quæ de cambijs dicenda sunt, oculus semper habendus est ad obiectum ipsum contractus: nempè si res est, primùm quæ malitiam non inuoluat, mox quæ sit pretio æstimabilis: tunc enim vniuersim potest pro pretio fieri. ¶ Ex quo fit, labores & reliqua omnia esse{ Primum corollarium. } accidentia, quæ rei naturam quantum ad vsuræ labem non variant. Accidentarium inquam est quod cum labore aut sine labore, aut cum meo commodo aut incommodo vicibus meis fungar: siue pecuniam alibi numeratam habeam, siue tantùm fidem apud aliquem qui pro me respondeat: dum tamen id pro te faciam quod est æstimabile pecunia. Nam in his industria plurimum valet. Sequi{ Secundum. }tur deinde non solùm illis si qui essent per rempublicam ad hoc munus conscripti, verùm & quibuscunque priuatis cambium hoc iure naturæ permitti nisi fortè ciuili lege esset inter suum. Hoc inde patet quòd res ipsa genere suo est licita & pretio æstimabilis. Quin verò nulli sunt per rempublicam ad hoc deputati, sed quibuscunque mercatoribus in vsu est hoc modo cambire. ¶ Hoc autem ad rem maximè in præsentiarum pertinens, admonito opùs est, quòd vbi pecuniæ trans{ Documentum. }missio re vera non fit, sed fingitur, vafra est: neque palliata, sed certè depudenda vsura. Est verbi gratia, illustrium quispiam nummis in Hispania egens: conuenit mercatorem qui sibi mutuato auro succurrat, renuit ille: offert tamen hîc vt sibi in Flandria rependat. Arbitrantur ergo mercatores & campsores quibus non est tanta suæ salutis cura. Nam qui timoratæ sunt conscientię, non se huiusmodi imposturis contaminant. Arbitrantur inquam huiusmodi contractus non esse illicitos. Aiunt enim, Ego qui hîc pecuniam confero recepturus in Flandria, illam cogito inde huc isti traducere: cuius idcirco pretium recipio. Cùm tamen re vera nobilis ille neque vllam habeat in Flandria pecuniam, neque huc eam somniet afferre, sed suæ hîc prouidere necessitati. Aiunt tamen campsores nihil sua referre, neque illis studium incumbere an alij pecuniam habeant nécne. Attamen nullo prorsus fuco incrustare possunt cambia ista, quin sint manifestè vsuraria. Quoniam fundamentum iustitiæ huius contractus de quo in præsentia tractamus, non est aliud quàm quòd re vera fiat pecuniæ transmissio: aliâs apertum est mutuum, atque adeò quicquid vltra sortem percipitur extorquetur ratione temporis. Alius autem clypeus quo se protegunt, eo est iniquior, quo putant illo figmento omniscientem Deum fallere. Petunt enim ab illis qui pecuniam recipiunt literas in Flandriam: qui quidem eas exhibent diriguntque ad eos ipsos ministros eorundem campsorum ac si illi pecuniam ipsorum nobilium haberent: qui quidem ministri tanquàm eorum factores, posteà remittunt Metinam sub nouo fœnore. Cùm tamen re vera eiusmodi confictæ missiones ac remissiones non nisi expectando tempori inseruiant, ac perinde exaugendo fœnori, ad exugendam debitorum substantiam. Et re vera si hæc non esset vsura, liceret etiam quibuscunque priuatis qui nullam exercent negotiationem, neque alibi pecuniam habent, eodem quoque modo contrahere. Nolo tibi mutuare, sed tamen numerabo tibi hîc vt tu mihi renumeres in Flandria tali pretio. Satis ergo homines ducant hominum illusores esse, nè sint etiam Dei. Adde quod pecuniæ transmissio esse debet non ad quemcunque proximum locum: vt si à Metina ad alteram Metinam vel Toletum fingatur transmitti. Nam traductio quæ fit intra regnum, non est pretio digna, sed expectati temporis palliatio. De quo inferiùs latiùs. ¶ Ad pri{ Ad primum argumentum . }mum igitur argumentum respondetur, quòd in hoc genus cambio nullatenùs iustitiæ æquitas violatur: redditur nanque pecunia eadem vel æqualis receptæ, sed pretium insuper traductionis. ¶ Ad secundum verò iam responsum{ Ad secundum argumentum . } est, non esse prorsus mutuum: imò maiorem habet depositionis formam. Collocat enim iste pecuniam suam hîc apud istum, vt eam vsque ad alium locum deferat. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm ratione temporis licitum sit cambij pretium. NEgatiua responsio huius quæstionis satis est superiori libro demonstrata. Attamen non modò quia in præsentia dicendorum fundamentum est, verùm quia multi aliter sentire videntur, operępretium fuit hîc rursum in disputationem repetere. Arguitur ergo à parte af{ Primum argumentum. }firmatiua. Dictum est superiori libro licêre pro mutuandi obligatione mercedem recipere: nam illa obligatio est æstimabilis pecunia: cambium autem ratione temporis nihil aliud est quàm quoddam genus mutui quod apparet emolumentum afferre mercatoribus ipsis: atque adeò recipere pro illo publico munere, licitum est, pretium. ¶ Accedit quòd multi labores campsores in{ Argumen. 2. }sumunt, expensasque faciunt: & supra hæc omnia lucrum etiam eis cessat, quod illa pecunia mercaturam exercendo possent conquirere: horum ergo causa posse videntur, habita ratione temporis quo sua carent pecunia, aliquid percipere. ¶ In contrarium autem est definitio naturalis iuris quam superiori libro monstrauimus: nempe aliquid pro vsu pecunię vltra eius substantiam recipere, vsuram esse. REsponsio vt modò dicebam non potest non esse omnibus receptissima ad partem negatiuam. Quare vnica hîc sufficiat conclusio. Cambium ratione temporis neuti{ Conclusio responsiua. }quam potest esse licitum: quippe quod manifestam habet rationem mutui: cuius ideo pretium apertam habet vsuræ iniquitatem. Quapropter demirandum est doctores aliâs non infimi nominis huiusmodi cambia non reprobare, propter rationes quas inter arguendum huc attulimus: videlicet propter labores, & sumptus, & lucrum cessans. Enimuerò vt labores & sumptus in aliquam functionem impensi mercede digni existimentur, perspiciendum priùs est an functio ipsa & negotium genere suo & obiecto iustitiæ munus sit: nam aliâs neque labores neque sumptus vlla digni sunt retributione: imò supplicio. Alioqui vniuersos vsurarios haberemus excusatos. Ecquis enim illorum est qui in sua exercenda arte labores non collocet & sumptus? Quin verò latrones ipsi publici nónne improbas latrocinijs exercendis operas nauant? igitur campsores, cùm mutuum indispensabili iure naturæ & diuino reprobetur, si ratione temporis ex mutuo aliquid percipiunt, nullos labores aut sumptus sibi prætexere possunt, quorum de causa mercedem recipiant. ¶ Sed aiunt artem esse reipublicæ necessariam, ob idque esse licitam. Ecce aliam fallaciam: priùs enim ex natura rei perpendendum est an negotiatio licita sit, quàm asseratur esse necessaria: nam quod natura sua non licet, ad nullum iustum finem esse potest necessarium: peruersa ergo illatio est dum per hoc quòd res ab aliquibus iudicetur necessaria, inferatur esse lici{ Ad secundum argumentum . }tam. ¶ Sed obtendiculo quod de lucro cessante adhibent, multò minùs eorum valet vsuras fucare: Nam in primis si quod in superiori libro non absque magna probabilitate disputauimus veritatem habet, qui sua sponte, hoc est absque vi & fraude suam à sua industria alienat pecuniam, non potest ante moram solutionis de lucro cessante pacisci. At verò vt in sententiam contrariæ opinionis subscribamus, tamen in campsoribus nulla fingi potest causa lucri cessantis. Vniuersis enim in confesso est nemini licêre lucrum cessans exigere, nisi qui expositam habet negotiationi pecuniam, à qua negotiatione alterius rogatu illam euellit. Campsores autem nulli alij negotiationi habent pecuniam expositam, sed illi potiùs cambiendi muneri mancipatam: à nulla ergo licita negotiatione impediuntur. Nam etsi dicant se posse alia negotiandi forma lucrum conficere, omnes doctores, lucri cessantis patroni consentienter reclamabunt. Aiunt quippe illam potentiam non satis esse ad petendum lucrum cessans, sed requiri quòd sit iam pecunia negotiationi destinata. Sed ais, non{ Scrupulus. } solùm campsores qui arti duntaxat nummularię suam dedicârunt pecuniam, verùm alij mercatores licitis mercaturis vacantes, cambia faciunt: illi ergò possunt rationem habere lucri cessantis. Respondetur neque{ Solutio. } illis prorsus licêre. Eiusmodi nanque mercatores suam pecuniam minimè cambiunt alibi percipiendam, nisi illam quæ postquàm suas emerunt merces sibi superest. Quin verò sunt qui destinatam habent pecuniam mercaturis, atque aliam ineundis cambijs. Adde quòd idem etiam mercator qui alteri Metinæ pecuniam numerat, recipiendam in Flandria, ab altero etiam recipit ibîdem soluendam: prout sibi videtur ex re sua esse. Cùm igitur cambia hæc, negotiatio perse sint, secundùm nullam opinionem vlla potest haberi ratio lucri cessantis. Atqui hoc est quod lectorem obsecro attentè hîc præ foribus perspectum habeat, vt legitimè cambiorum disputationem ingrediamur. ¶ Per hæc ergo, argumenta suprà facta diluta restant. # 4 QVAESTIO QVARTA, De pretio soluendi numerata pecunia. # 1 ARTI. VNICVS. Vtrùm campsori liceat, vt pecuniam in suo cambio consignatam in numerato soluat, mercedem aliquam recipere. POST hæc sequitur vt receptissimam consuetudinem examinemus, qua campsori permittitur, quò pecuniam numeret, pretium aliquod recipere. Est enim à parte negati{ Primum argumentum. }ua argumentum, quòd numerare pecuniam officium est proprium debitoris. Nihil enim aliud apparet pecuniam numerare quàm illam soluere: ergo sicut nulli licet ob id quod debitum soluit aliquid recipere, ita neque id liceat vt debitam pecuniam numeret. Idq́ue{ Confirmatio. } adeò inde confirmatur, quòd certè præter campsores nemini aliorum ciuium id liceret tanquàm pretium recipere: qui enim ciuis alteri æs aliquod deberet, quantumuis ingentis summę, nihil exigere posset pro numeranda pecunia. Cùm enim numerat, rei suæ consulit. Nam si non vult numerare, id creditori confidat. ¶ In contrarium est quòd lege principum id permittitur. POstquàm fundamenta superioribus quęstionibus præstituimus, quibus machina disputationis huius subnititur, campum barathrumque cambiorum ingredientibus pernecessarium est radices eorum & venas aperire. Nam præter negotiatores rari sumus, etiam inter scholasticos, qui facta ipsa intelligamus. Quamobrem non possumus circa ius ipsum non hallucinari. Igitur animaduer{ Prima radix vnde ars nummularia ducit ortum. }tendum initio est, primam radicem artis nummulariæ excogitandæ eam fuisse, quòd proceres mercatores qui amplo ære negotiantur, non possunt pecuniam aut in bursa ad nundinas deferre, aut in arca habere præsentem. Esset enim onus & impedimentum maximum eam ad tam diuersa, distantiaque loca euehere. Sed omnia chirographis transigunt. Ob idque introducti sunt campsores qui eiusmodi chirographis responderent: nempè in quorum cambio mercatores pecuniam consignent. Secundò notandum quòd huiusmodi chirographorum solutiones minimè, nisi in nundinis, fieri consuescunt: atque adeò in illis quæ ratione eiusmodi solutionum sunt illustres: in quibus scilicet stata sunt solutionibus tempora, vt infrà patebit. Quam ob rem mercator qui ante nundinas merces emit illis tunc temporibus soluendas, præsente pecunia soluere censetur. Exempli gratia: Dum negotiator merces emit quarum pretium chirographo suo apud campsorem consignat proximis nundinis soluendum, non existimatur credito emere, sed præsenti pecunia. At rursùs sciendum quod dum creditores qui super fidem campsoris bona sua vendiderunt, chirographi ei repræsentant, bifariàm illud recipiunt debitum. Vno modo absente pecunia. Recognoscit inquam campsor chirographum, manetque obligatus soluere æs illud, cuicunque idem creditor suo rursus chirographo consignauerit. Atque isto modo omnia sunt chirographa: & quæ vocant credita. Si autem eiusmodi creditoribus opùs est numerata pecunia, soluere tenentur campsori quinque in singula milliaria. Hoc ergo quærimus an liceat. Sunt enim qui rationem huius iustitiæ eam esse cogitant quòd pecuniam numerant. Sed re vera argumentum suprà obiectum, sententiam hanc vehementer impugnat. Nam cùm debitoris intersit debita numerare, nihil pro illo labore ei licet percipere. Et ita Caieta. opusculo citato indubiè asse{ Caietanus. }rit. ¶ Sed & præter hoc argumentum existunt etiam alia manifesta, quod pretium illud non recipiant pro negotio & labore numerandi, sed proptereà quod pecunia soluitur in numerato quæ pluris æstimatur. Primùm quod profectò creditor mallet ipse numerare quam illa quinque soluere. Secundò quod qui vice versa campsori soluit nil recipit vt numeret. Et tertiò præcipuè quod quando in nundinis inopia laboratur numeratæ pecuniæ, pretium ipsum numerandi augetur vt soluatur in numerato. Adeò vt aliquando exhibeantur decem & fortè triginta in singula milliaria. Non ergo pretium penditur pro numeratione: sed re vera quia pluris æstimatur pecunia præsens. Neque satisfacere videtur ratio, quod id recipiatur tanquam stipendium custodiæ: eò quod est pecuniarum custos. Nam si pecunia illa, sua est propria, sibi incumbit custodire. ¶ His nihilo minùs non obstan{ Conclusio responsiua. }tibus, affirmatiua respondetur conclusione. Eiusmodi scilicet pretium iure posse recipi. Non quidem, vt reor, ob rationes illas iam modò refutatas: sed ob hoc quod cùm campsores sint veluti mercatorum depositarij ac fideiussores, ob necessitatem iam modò explicatam, huius muneris & obsequij gratia constitutum illis censetur hoc genus stipendij: vt quoties pecuniam numer auerint, illa quinque in singula milliaria suscipiant. ¶ Ex hoc er{ Deductio. }go fit, nihil eos posse vltrà recipere quam quod lege illis permissum est. Nam eatenùs censetur publicum stipendium, quatenùs lege publica vel proborum consuetudine permittitur. At si propter inopiam numeratæ pecuniæ, aut ob aliam causam plus recipiant, profectò vsura est: quippe cùm pro solutione illius quod verè debent, pretium extorquent. Nam postquam mercatorum fideiussores instituuntur, tenentur illa lege soluere, vel à munere illo & officio recedant. ¶ Et per hoc { Ad primum argumentum . } argumentum in contrarium responsum censeto. Pretium enim illud non recipiunt quasi numeratores pecuniæ quam simpliciter debent, sed quasi numeratores illius quam ceu fideiussores debent, atque adeò tanquàm publicum stipendium illius necessarij muneris. Quo fit vt personis priuatis id non liceat. ¶ Habet autem prætereà istorum vsus, vt fertur, quod si mercatorum quispiam in cambio numeratam pecuniam deponat, campsor pro maiori illius gratia respondeat. Numeraui campsori decem milia: fidem habebo apud ipsum, & creditum pro duodecim, & forsan pro quindecim: quia campsori habere numeratam pecuniam bonum est lucrum. Neque verò quicquam vitij in hoc fœdere apparet. Nam fideiubere pro alio, æstimabile est pecunia, atque adeò campsor idem potest facere pro beneficio quod ex tali suscipit deposito. # 5 QVAESTIO QVINTA, De nummorum cambio ratione diuersæ eorum æstimationis in diuersis locis aut temporibus. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm liceat pecuniam vnius regionis pro pecunia alterius vbi plus valet commutare. QVO ad vsitata cambiorum genera nos insinuemus, quæritur an licita sit cambitio pecuniarum diuersarum regionum, quæ sub eodem pondere & numero diuersi sunt valoris. Et arguitur à parte affirmatiua. Qui{ Primum argumentum. } tribuit ducatum vnum pro alio eiusdem auri eiusdemque ponderis, legitimum facit mutuum. Nam nihil sibi petit restitui nisi id quod confert: ergo illud est licitum perinde ac si frumentum mutues eâdem tibi mensura reddendum, etiam si tempore solutionis pluris væneat. ¶ Secundò: Si ego tibi decem mu{ Argumen. 2. }tuo ducatos quos mihi elapso anno restituas, quanuis tempore solutionis pretium ducati fuerit lege auctum, possum ex te eundem ducatorum numerum recipere: ergò pari modo si pluris in alio loco æstimetur aurum, possum percipere idem pondus. ¶ In contrarium est quòd iustitia non fert vt plus recipias quàm tradidisti, nisi sit pretium pro re aliqua licita: si ergo ducatum hîc contuleris valentem vndecim regalia argentea, debitor non tenetur restituere valentem duodecim. IN ingressu statim materiæ cambiorum quę super commutatione monetarum fundantur ratione diuersi valoris, in quibus tota versatur cambiorum ambiguitas, adnotan{ Sensus quæstionis. }dum in primis est non esse commiscendas diuersas cambiendi rationes. Modò enim non disputamus vtrùm pro translatione pecuniæ ad alium locum fas sit pretium exigere. id enim iam constitutum est. Sed tantùm quęrimus vtrùm illa ratione seclusa liceat cambi re monetam hîc minus valentem cum eâdem pluris alibi æstimatam. Secundò notandum est quatuor modis contingere posse vnam monetam plus in vno loco aut in vno tempore (vt de ambobus vnà dicamus) quam in alio valere. Primò ratione gradus auri vel argenti: nempè quòd in Anglia, verbi gratia, purius est altiorisq́ue gradus, aut in Lusitania quàm in Gallijs. Sicuti re vera Anglicum argentum pretiosissimum est. Secundo modo, quia rarius est aurum in vna regione quàm in alia: aut vice versa argentum vel aliud metallum quo nummi cuduntur, abundantius. Tertio modo, quia princeps dum reipublicę expedit pretium auget eiusdem monetæ: quare vno tempore plus æstimatur quam in alio. Et quarto modo, quia pecuniæ in toto genere maior est copia in vno loco quàm in alio, atque adeò illic minoris penditur: vbi autem maior est inopia, maioris æstimatur. De tribus prioribus modis præsenti articulo dicere adornamus: dicturi de quarto in subsenquenti, vbi cambiorum natura potissimum est explicanda. Ad quæstionem ergo præsentem tribus conclusionibus respondetur. Prima: cambi{ Prima conclusio. }re monetam minoris valoris, hoc est inferioris gradus auri vel argenti, pro alia superioris nisi compensatione intercedente, est manifesta iniquitas. Hoc patet primùm si in eâdem siat ciuitate: vt si coronas, quod deterius est aurum, pro auro ducatorum aut Castellanorum eiusdem ponderis quod longè purius est commutares. Nam perinde est ac si triticum, aut vinum, aut ęs, aut cuprum pro alio cambires quod esset ex natura sua melius. Idem ergo est si Parisijs mille scuta Gallica aliquis numeraret, vt sibi in Hispania tot puri ducati rependerentur. Res est plana si excessus est alicuius momenti. Nam cambire ducatum Hispanum pro Hungaro, quòd licèt sit pretiosior eodem apud nos argento æstimatur, nihil habet iniustitiæ. ¶ Secunda conclusio.{ Secunda conclusio. } Cambire monetam minoris valoris vt idem prorsus pondus recipias, etiam cùm eius valor lege auctus fuerit, iniquitatem præ se fert vsurariam. Hanc conclusionem præcedenti libro quæstione prima constituimus, sed vt cunctas rationes diuersitatum monetarum simul componeremus, repetendam duximus. Et intelligitur conclusio contra opinionem Syluestri in verbo, vsura. §. 14. si{ Syluester. }ue auctio illa præuisa fuerit, siue inopinata. Etenim dum decem tibi ducatos mutuo quorum singuli vndecim regalibus argenteis ęstimantur: si posteà lege publica constituantur valere duodecim, non plura mihi debes argentea regalia quàm centum ac decem. Atque adeò idem est si in alia prouincia, vbi mihi soluturus es, cumulatior est æstimatio monetæ. Neque est simile, vt ibi dicebamus, de moneta ac de alijs rebus. Nam dum frumenti valor augetur, eadem prorsus res manet, quæ secundùm naturam suam non habet nisi vnicum vsum: & ideo quot modios tibi mutuaui, totidem mihi debes: etiam si plus valeant: monetæ verò valor cùm augetur, licèt non mutet naturam metalli, mutat tamen naturam monetæ quatenùs rerum mensura est. Ac si faneca nostra quæ duodecim modiolis expletur, augeretur vt tredecim caperet: tunc enim si mutuaui tibi illam dum duodecim tantùm capiebat, non debes mihi nisi aliam eiusdem quantitatis. Illic satis, vt arbitror, conclusionem confirmauimus. ¶ Ter{ Tertia conclusio. }tia conclusio. Cambire monetam in vna prouincia, vt eadem in alia rependatur vbi propter raritatem metalli pluris æstimatur quàm vbi fuit numerata, iure non licet, sed est vsura. Exempli gratia, Ducatus aureus apud nos valet regalia vndecim argentea, & apud Italos Carlinos tredecim qui sunt regalia nostra: vel faciamus disputationis gratia rem sic esse in more, neutiquàm licet hîc centum numerare ducatos, siue mutuo siue cambio, soluendos Romæ, æstimatione tredecim Carlinorum: nisi forsan crementum illud in pretium cederet traducendi pecuniam: de illo quippe nil modò loquimur. Res est liquida: quoniam perinde est ac si pro mille hîc ac centum regalibus quæ huic confers, velles Romæ recipere mille ducenta. Dixerim si Carlinus eiusdem sit prorsus valoris apud illos cuius est apud nos regale: nam forsan non est eiusdem valoris. Et ideo idem est fortè recipere duodecim Carlinos, quod vndecim regalia. Qua fortè ratione liceret cambire ducatum valentem in Hispania tercentum septuagintaquinque dupondia, vt redderentur in Gallia quadringenta quadraginta Turonuli. Nam Turonus Galliæ non est tanti valoris quàm dupondium Hispaniæ. ¶ Contra hanc nihilo minùs conclusionem existunt duo argumenta, quibus via ad subsequentia minimè obscurè panditur. Prius est. Posset{ Primum argumentum. } quis in Sicilia, verbi gratia, centum modios tritici mutuare, restituendos sub eâdem mensura in Hispania, vbi pluris æstimatur frumentum: ergo eâdem lege potest centum mutuare ducatos soluendos vbi plus valent. Se{ Secundum. }cundò arguitur. Potest quis deferre suam auream monetam à regione vbi minùs æstimatur, ad illam vbi pluris habetur, atque illic eodem modo cambire quo pretio illic currit, sicuti potest merces minoris emere in vna regione & pluris vendere in alia: ergo eâdem ratione possum centum ducatos alicui in Hispania mutuare, restituendos vbi auctioris sunt valoris. ¶ Ad prius argumen{ Ad primum argumentum . }tum istorum distinguitur antecedens: potest nanque contractus ille frumenti & rationem habere mutui & rationem cambij: quorum differentia est quòd mutuum fit ratione temporis quo expectatur solutio. Eò quòd qui ab altero mutuatur, re caret in præsenti: cambium verò non nisi ratione loci. Petrus revera habet frumentum in Sicilia, Paulus in Hispania: fit inter eos cambium vnius pro alio. igitur vbi mutuum est. Si non scitur quanti valiturum in Hispania sit tempore solutionis, licitus est contractus. Si autem fieret mutuatio ea lege vt quando cariùs in Hispania væniret tunc restitueretur, iniquum esset atque vsurarium, vt superiori lib. suum est. Cambium ergo duarum rerum in diuersis existentium locis, siue grana sint siue quæcunque aliæ res, neutiquàm fieri licet si pluris in vno loco quam in altero æstimentur. Claret enim tunc iniquitas iniustitiæ. Et pari modo censendum de pecuniarum cambio. ¶ Ad posterius de{ Ad secundum argumentum . }nique argumentum conceditur, cuique liberum esse ex natura rei, nisi ciuili lege sit interdictum, pecuniam suam ad locum alium transportare vbi maioris æstimatur, & illam illic currente loci æstimatione distrahere. Et pariter quisque alteri potest aurum suum concredere, quod quidem sibi alibi reddat. Nam hoc non habet rationem cambij. Quandoquidem in mutuo & quodammodò, vt dictum est, in cambio transfertur dominium, & ideo non potest recipi nisi res eiusdem valoris. ¶ Ex his fit consequens quòd{ Corollarium. } cùm in nundinis inter mercatores, vt infrà narraturi fusiùs sumus, scutum cremento sæpe valoris ac decremento varietur, cauendæ sunt vsuræ quæ in mutuis hac ratione delitescunt. Si quis, verbi gratia, vt aliarum nationum sermone loquamur, centum alteri ducatos mutuet, pretio ciuili foro in vrbe currente, vbi, verbi gratia, ducatus viginti octo grossis æstimatur, vt restituantur pretio in nundinis Lugdunensibus, mercatoribus taxato, vbi penè certum est ducatum valiturum grossos triginta, vsura est manifesta: siue mutuatio in auro fiat, siue in argento. Nam in singula scuta recepturus est tunc mutuator duos grossos vltra sortem. Et vice versa si in nundinis quis mutuet mille ducenta argentea regalia: numeret ea tamen in aureis ducatis æstimatione duodecim argenteorum regalium: quo pretio inter mercatores currunt: itaque non annumerat nisi ducentos ducatos. Eo tamen pacto, vt mille ducenta regalia recipiat vbi vsu forensi ducatus non æstimatur nisi vndecim argenteis, vsuram committit. Nam cùm non dederit nisi centum ducatos, vult suprà recipere centum regalia. ¶ Et est notandum in hoc latêre fallaciam, quòd dum inter mercatores ducati aut scuti valor crescit aut decrescit, non est propter raritatem auri, de quo tertia nostra conclusio loquebatur: imò eius nummus in foro semper habet suam argenti & æris æstimationem: atque adeò inter mercatores qui dederit vnum aureum, non recipiet nisi, verbi gratia, vndecim argentea regalia: sed fingunt illa scutorum ac ducatorum nomina quæ maiori minoríve pretio æstimant. Et ideo qui mutuat aureum scutum æstimatum nundinarum pretio, maiori illud argento æstimat dum mutuat, quàm dum illud recipit. Mercatores nanque nullam habent auri ra{ Ad primum argumentum . }tionem aut argenti: vt statim clariùs patebit. ¶ Atque hinc colligitur responsio primi argumenti in fronte quæstionis obiecti. Dum enim decem ducatos mutuas siue in auro siue in argento, nihil amplius tibi debe{ Ad secundum. }tur quàm pecunia eiusdem valoris. ¶ Ac perinde secundi argumenti antecedens, conclusione secunda ostensum est falsum. Non enim possum crescente valore aureæ monetæ nisi illum recipere quo dum mutuaui vel cambiui æstimabatur. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm licitum sit monetarum cambium, quæ in diuersis locis propter copiam & inopiam totius generis monetæ inæqualis sunt valoris. RESTAT hîc de quarto modo variati monetarum valoris disputare. Fac, verbi gratia, in Flandria modò propter bella quæ illic geruntur, aut Romæ, multò esse strictiorem inopiam numeratæ pecuniæ quàm in Hispania: qua ratione pluris illic æstimatur ducatus quàm apud nos, vtrum liceat hac ratione pro scutis quę illic numerantur, plus in Hispania recipere. Apparet nanque in proximo articulo definitam esse{ Argumentum partis negatiuæ. } quæstionem ad partem negatiuam. Sanè cùm tertia conclusione negatum sit licêre cambire monetam auream vbi minus valet, restituendam vbi pluris, propter raritatem auri æstimatur. Eâdem enim ratione non licebit maiorem pecuniam recipere, vbi propter pecuniarum copiam minoris æstimatur, quàm illic vbi pecunia fuerat collata. ¶ In contrarium est, quia rerum copia pretium earum minuit: qua ratione licet pro vno modio frumenti vbi duplo pluris æstimatur duos suscipere vbi duplo minoris venditur. Sic ergo erit in monetis. PEruentum nobis tandem ad locum est vbi cambiorum natura quæ mercatoribus in vsu habentur, explicanda est. Quam profectò, si ego non fallor, nusquàm hactenùs apud auctores intellectam legerim. An verò scopum ego tetigerim, alij iudices sunto. Igitur post ea quæ in superioribus iacta sunt fundamenta, mercatorum modò praxis ante oculos constituenda illis est qui eius{ Mercatorum praxis. }modi cambiorum mores deprehendere cupiunt. Dictum enim est, chirographorum solutiones quibus mercatores sua transigunt negotia in nundinis statis temporibus celebrari: quæ quidem solutiones ac si tunc fierent præsenti pecunia quando res venduntur, ita reputantur. Subiiciamus ergo in nostratibus exempla quæ illis similima sunt, quæ in alijs prouincijs, siue Venetijs siue Genuę, siue Lugduni siue Londini vsu fiunt. Sunt ergo apud nostrates quaternæ statæ nundinæ: quibus sub eodem numero aliæ respondent in Flandria. Primæ celebrantur Campensis Metinæ sub mensem Maium: vbi campsorum mensæ ad soluendum sternuntur, vel, suo idiomate, cambia aperiuntur, quintadecima Iulij, durantq́ue solutiones vsque ad decimam Augusti. His respondent aliæ in Flandria sub mensem Septembrem, vbi cambia solutionibus faciendis panduntur decima Nouembris, durantque solutiones toto illo mense. Secundæ nundinæ fiunt Metinæ Riui Sicci: vbi cambia incipiunt decimaquinta Septembris, finiuntur autem decima Octobris. His respondent aliæ in Flandria, quæ celebrantur sub Natalem Domini: in quibus cambia incipiunt decima Februarij, durantque per totum mensem. Tertiæ fiunt apud nos eâdem Metina Campensi sub mensem Octobrem, cuius cambia durant à mense Decembri vsque ad initium Ianuarij. Cui respondent in Flandria nundinę Resurrectionis: in quibus cambia incipiunt decima Maij, durantq́ue toto mense. Quartæ nundinæ fiunt apud nos in Villalon, quarum cambia fiunt Quadragesima dimidiata vsque ad Pascha: quibus respondent in Flandria nundinæ Iunij, quarum cambia durant ferè toto mense Augusti. Igitur cambiorum praxis est hæc, vt tres menses post receptam pecuniam Metinæ, restituatur in Flandria. Nam campsor qui in nundinis Maij Metinæ in initio Augusti pecuniam numerat, recepturus est in Flandria nundinis Septembris, vbi solutiones, vt diximus, fiunt toto mense Nouembri. Et qui Metinæ Riui Sicci pecuniam annumerat in initio Octobris, eandem recipit in Flandria in nundinis Natiuitatis, puta mense Februarij. Et simili anologia de alijs censendum. Aiunt enim illam temporis intercapedinem necessariam esse vt chirographa possint illuc commodè peruenire, & parari pecunia. ¶ His circa practicam intellectis, ecce cambiorum punctum. Quando in Flandria vel propter bella vel alia quacunque de causa nummorum penuria laboratur, ille qui hinc illuc suam vult inter mercatores transmittere, pretium pendit: qui autem vice versa pecuniam in Flandria numerat, Metinæ sibi restituendam, non modò nihil pendit, verùm & plus lucratur, quàm ille pendit qui in Hispania numerat vt in Flandria recipiat. Exempli gratia. Nunc temporis quo propter continua bella Cæsar pluribus indiget apud Flandriam talentis, raritas est pecuniæ illic maxima. Itaque minor pecunia tanti habetur quanti apud nos maior. Sicuti vbi caritas esset tritici, vnus modius tanti væniret, quanti alibi duo. Quæstione enim sequenti arti. 1. narraturi sumus causas augendi cambiorum pretia. Hac ergo de causa mercator qui Metinæ alteri quadringentos ac decem denariolos nostros, quos dupondia appellamus, Itali quatrinos, Galli turonos, non plures in Flandria recipit quàm trecentos sexaginta. Itaque pro transmissione perdit quinquaginta: quamuis, vt suprà dicimus, non iactura, sed lucrum est. Qui autem ex conuerso in Flandria numerat trecentos, recipit in Hispania trecentos septuagintaquinque. Itaque plus lucratur in remittenda huc pecunia quàm penderat, dum hinc illam illuc transmiserat. Simile fermè nunc contingit inter Hispaniam & Romam: vbi angustior est solito pecuniæ inopia. ¶ Per hæc ergo, vt obiter adnotemus, patet eiusmodi cambia non esse à Doctoribus intellecta: ac proinde in diuersas sententias dissident. Caietanus nanque in suo illo{ Caietanus. } opusculo, cap. 7. fundamentum huius cambij illud excogitat, quòd pecunia loco absens minoris habetur quàm si esset loco pręsens: & eidem applaudit Syluest. verb. vsura.{ Syluest. } 4. Nam quæ loco, inquiunt, distat, pluribus est subiecta periculis: quocircà potest minor quæ tutior est iustè pro maiori cambiri quæ minùs est tuta. Et quidem si re vera hęc existerent pericula, inficias non irem. Fassi enim suprà sumus, æs alienum quod ille debet, à quo vel propter pauperiem vel propter fidei tenuitatem non est recuperatu facile, minoris vendi posse, quàm sit eius quantitas: neque merces insanis vndis commissæ tanti emerentur quàm si essent in portu. Attamen{ Refutatur proxima sententia. } inter mercatores nulla sunt, aut vix vlla huiusmodi pericula. Nam illi qui Metinæ recipit apud Flandriam soluturo, tanta habetur fides quàm si pecuniam haberet in Hispania. Quare hanc illis licentiam facere est plus illis indulgere quàm ipsi petunt. Adde quòd si hæc esset horum cambiorum basis, tunc ille qui modò Metinæ pecuniam numerat, recepturus in Flandria, minoris deberet illam Flandrensem emere: hoc est auctior illi deberet in Flandria restitui: cùm tamen multò minus illic recipiat. ¶ Alij ergo arbitrantur rationem qua huius cambij iustitia fundatur, eam esse quòd aurum pluris penditur in Flandria. Et ideo aiunt hoc non licêre nisi commutatio fiat diuersarum pecuniarum, scilicet argentæ pro aurea, vel ęnea. At verò hoc iam suprà diximus, merè gratis esse dictum. Nam cambia ratione loci non est fieri necessarium in diuersis monetis. De quo cambio superiori articulo tertia nostra conclusio loquebatur. Imò, vt proximè dicebamus, nulla inter mercatores auri vel argenti vel æris habetur ratio. Sed fac nullum esse aurum vel argentum pręter æneos eosdemque minutissimos denariolos. Ex his nanque qui modò Metinæ confert quadringentos decem, in Flandria recipit non nisi tercentum supra sexaginta. Et vice versa, qui illic confert tercentum, hîc recipit septuagintaquinque supra trecentos. Vnde cùm amplius sit lucrum dum priùs pecunia numeratur in Flandria reddenda in Hispania, quàm dispendium si Metinæ numeretur redhibenda Brugis, vnum ex frugiferis negotijs est thesaurizare pecuniam apud Flandriam, hoc est illam à nobis illuc transmittere, in hunc potissimum vsum vt inde huc rursus remittatur. Fit enim lucri accessio. 25. dupondiorum in singulos ducatos. Quanuis illud etiam quod dispendium facere videtur qui plus Metinæ videtur prius conferre quàm pòst recipit in Flandria, re vera non est iactura, verùm etiam sępe lucrum. ¶ Sed & hoc demum nosse oportet quòd quanto exuberantior est Metinæ pecunia, tanto viliùs cambitur: hoc est qui pecuniam numerat soluendam sibi in Flandria, auctius pendit pretium: quia rariores inueniuntur qui Metinæ egeant. Et quanto angustior, tanto minus pendit: quia plures sunt recipientes Metinæ vt consignent in Flandria. ¶ Quæstio ergo præsens est, vtrùm cambia hæc sint licita. Et præter argumentum in capite quæstionis factum, arguitur hoc modo. Si hoc cambium, reale esset ac licitum, id ma{ Primum argumentum. }ximè, vel quia esset diminutum cambium, vel ratione loci: nempe quia pecunia ab vno in alterum traducitur: minuti autem nullum habet specimen. Haud anim illic pretiosior moneta cum viliori cambitur: sed denarij pro denarijs. Neque verò totum eius fundamentum est ratione loci: nam tunc sicut pro translatione ab Hispania vbi copiosior est pecunia ad Flandriam pretium soluitur: ita & econuersò pro translatione solueretur quæ fit à Flandria in Hispaniam: quod tamen, vt in practica ostensum est, non fit, sed accedit lucrum. Adde quòd qui in Flandria pecuniam confert quæ sibi in Hispania referatur, porrò id non facit quia indiget huc suam transmittere pecuniam, quia forsan illam hinc transtulerat: sed propter lucrum. ¶ Secundò arguitur. Genus hoc cambij manifestam oculis{ Secundum. } exhibet speciem vsuræ. Nam qui Metinæ, verbi gratia, pecuniam numerat, restituendam sibi in Flandria, dominium eius in illum transfert absolutum, quam perinde alter ibîdem dispendit ac si simpliciter esset mutuum. Et (quod rem probabiliorem facit) ille qui recipit, non ob id videtur facere vt quam habet in Flandria, Metinam transferat: quia fortè nullam illic habet: sed quia Metinæ indiget: & quò expectetur solutio, fucatur illo colore quòd soluatur in Flandria. Accedit quòd si quis alteri in Hispania re vera mutuaret pecuniam quam mutuatarius in Flandria esset repensurus: quia ambo illuc fortè proficiscuntur, proptereà quòd in diuerso loco esset soluenda, nihil de natura mutui amitteret. ¶ Et confirmatur hæc ratio. Vt{ Confirmatio. } cambium ratione loci sit licitum, nulla debet temporis mora de necessitate interuenire. Sed ego, verbi gratia, habeo hîc pecuniam præsentem, & tu Romæ etiam præsentem, admetior tibi hîc vt tu mihi Romæ remetiaris. Itaque si possibile esset me hodie existere Romæ, hodie mihi illic rependeres: sed requiritur tempus, quia non potest nuntius illuc aduolare. Attamen in istis cambijs habetur ratio temporis. Si enim qui hodie recipit Metinæ, cras deberet soluere in Flandria, vel intra hebdomadam: si statis succussarijs equis nuntius euolaret, iste qui recipit, re vera vel non reciperet, vel non nisi viliori pretio. Cùm ergo hoc verum habeat, signum est expectationem trium mensium esse in causam lucri huiusmodi cambiorum. ¶ Præte{ Tertium argumentum. }reà ex notabili superiùs posito elicitur etiam num recens argumentum . Nam si secundùm copiam aut inopiam pecuniæ quæ est in nundinis cambiorum pretia variantur, indicium est eadem cambia rationem habere mutui. Etenim si mercatoribus, reliquis negotijs peractis amplior pecunia superest, faciliùs eam conferunt, plusq́ue perdunt: si verò maior est penuria, difficiliùs conferunt & cum maiori lucro. ¶ Quòd si negemus esse mutuum, illuc relabi videbimur vt concedamius (quod quidam arbitrantur) venditionem esse emptionemque pecuniæ: ita vt pecunia in Hispania vbi est maior copia minori æstimetur pretio: similis autem in Flandria maiori. Quemadmodùm oliuæ quæ apud nos nascuntur, non autem illic. Et hac ratione pecunia quæ est Metinæ venditur illius pretio quæ est in Flandria. Et ex diuerso. Pecunia autem cùm sit rerum pretium, non potest pretio alio diuendi. ¶ Hæc profectò dubiam rem faciunt. Imò apud illos qui eius tantùm superficiem aspiciunt, meritò demonstrabunt iniquam. Nihilo minùs quantum pro captu meo coniicere possum res aliter habet. Quare ad quæstionem hac conclusione{ Conclusio responsiua. } respondetur, licitum est pecuniam ab vno in alterum locum cambire, habito respectu copiæ quæ est in vno, atque inopiæ quæ in altero: vt scilicet pro maiori numerata vbi est copia, minor recipiatur vbi est inopia: dummodò nulla prætereà temporis habeatur ratio quàm illius quod necessarium est ad traducenda chirographa (pro quo, vt infrà patebit, nec pretium augeri potest) omneq́ue fraudis doliq́ue genus absit. Enimuerò nisi mea me coniectura fallit, hoc quantum coniicere possum, est cambiorum fundamentum, quæ hac nostra tempestate vsu celebrantur. Probatio apud me conclusionis est hæc. Iu{ Probatio conclusionis. }stitiæ lex est vt dati & accepti æqua sit æstimatio: quadringenti autem, verbi gratia, de narioli vbi affluentior est pecunia non pluris habentur quàm tercentum quinquaginta vbi pecuniæ penuria laboratur: ergo numerare illic quadringentos vt tercentum quinquaginta hîc recipias, non est iustitiæ violatio. Nec vice versa dare hîc tercentum quinquaginta, vt illic tibi quadringenti reddantur. Exemplum profertur in oleo, vt modò dicebamus, cuius copia est apud nos: aut in vino, quod à nobis illuc defertur. Non enim pluris apud nos habentur, imò minoris centum cadi quàm sexaginta aut septuaginta in Flandria: ergo sicut potest quis maiorem hîc mensuram huiusmodi liquorum pro minori apud Flandriam soluenda cambire: ita fieri potest in pecunia. Et vice versa, sicut potest quis pauciores Metinæ vlnas lini cambire pro pluribus soluendis in Flandria: quia lini apud nos maior est caritas: sic potest modò mercator apud Flandriam, minorem cambire pecuniam pro maiori in Hispania redhibenda. ¶ Et confirmatur prætereà in{ Confirmatio. }de conclusio, quòd si quis vellet cambire simpliciter ratione loci: nempe transmittere pecuniam suam ex Hispania Romam, sed tamen vel propter bella vel propter alia præsentissima pericula, nulla alia pateret via, nisi cambiendo hanc pro illa: & Roma nummorum angustia grauiter premeretur, liceret minorem illic reddere: eò quod tanti habetur quanti hîc aliquantulo maior. Nihil ergo in hoc cambio iniquitatis apparet. Quòd si hoc licitum est, nihil refert an obiter quis illud faciat & præter consuetudinem, an verò ex officio. Nam quòd natura sua iustum est, quisque potest consultò exercere. ¶ Contra hanc nihilo{ Argumentum contra conclusionem. } minùs conclusionem hoc se statim offert argumentum, à loco ad tempus. Sequeretur inquam eâdem ratione quod liceret cuique modo in Flandria suo ciui numerare, verbi gratia, decem Scuta, quorum singula æstimantur tercentum denariolis siue in auro siue in denarijs: quia nihil refert, hac lege vt quando esset affluentia pecuniæ quanta est in Hispania vel maior, reciperet pro singulis scutis tercentum septuagintaquinque denarios, quos modò recipit in Hispania. Nam si hoc licet propter copiam quæ est in Hispania, cur non erit licitum quando tanta fuerit abundantia in Flandria? Respondetur, hanc quæ appa{ Solutio. }ret, non esse similitudinem: quoniam transferre nunc dominium pecuniæ vt designato pòst tempore restituatur, non potest non esse mutuum: & ratione mutui nihil potest pretij extorqueri: sed quando habetur ratio diuersitatis, non temporis sed loci, non est mutuum, verùm cambitio duarum rerum præsentium, quarum valor modò æqualis est. ¶ Ex his ergo{ Moderamina positæ conclusionis. } facilè moderamina colliguntur ac temperamenta conclusionis, quibus est eius veritas circumscribenda. Primum enim diximus, cauendum esse nè ratio huc temporis obrêpat, quæ indicium sit palliati mutui. Ad cuius vtique rei notitiam, hanc censeo statuendam regulam. Non potest vir{ Regula. }tute huiusmodi cambij aliud quidpiam recipi, quàm si duæ res in præsenti existentes cambirentur. Hoc est non potest qui pecuniam in Flandria numerat quantum est ex genere suo plus in Hispania recipere, quàm si eodem puncto quo pecuniam illic confert fieri posset vt eandem reciperet in Hispania. Exemplum esto. Si ille admetiens pecuniam in Flandria certus esset eadem die ministrum suum eandem recipere Metinæ: quia per literas anteà & nuntios inter eos sic conuentum fuerat, & ratione assertæ conclusionis ampliùs recipit quam confert, tantundem prorsus valoris neque alium præterà obolum recipere potest, siue solutio facienda sit post mensem, siue post tres, siue post decem. Hanc inquam regulam constabiliendam hîc quàm maximè necessarium arbitror. Nam si tam vera est quàm re vera censeo, infallibilis est iustitiæ index huiusmodi cambiorum. Modificati autem sumus conclusionem, dicentes quantum est de genere suo: quoniam non perinde in pecuniarum cambio censeri potest tempus illud præsens quo æstimandus est valor pecuniæ in alio absente loco, atque in alijs mercibus: vt articu. proximo declarabimus. ¶ Porrò autem eius veritas ex dictis fit com{ Altera ratio pro conclusio ne. }pertissima. Fundamentum enim iustitiæ horum cambiorum atque adeò testimonium rationem mutui huic non abdi, est quod cambitur maior pecunia pro minori: aut vice versa: quoniam in vno loco tanti æstimatur minor quanti in altero maior: ergo ratio valoris huiusmodi pecuniarum ad eundem temporis articulum referri debet, & perinde ac si res præsentes sint earum cambium existimari: atque adeò nulla temporis ratio interuenire valet, quo pretium vel vnius augeat vel alterius minuat. Et quoniam conclusionem similitudine aliarum rerum fulciuimus, earum exemplo in eius explicatione vtamur. Licet quidem mihi existenti in Hispania vbi frumentum pluris vænundatur duos modios cambire pro tribus in Sicilia, quos scio eodem æstimari pretio quo duos in Hispania. Hæc autem cambitio non est licita, nisi pro eodem tempore: Nempe quia tu habes frumentum in Sicilia, & ego in Hispania. Quare ex illo puncto quo ego tibi in Hispania meum confero, id quod tu in Sicilia habebas factum est meum. Nam si tu illic nullum habes modò frumentum, sed expectas habere, & quò te expectem reddis mihi pro duobus tres, manifestum est vsurarium mutuum. Ad propositum ergo, si ille qui recipit in Flandria reddit tibi post trimestre plus quàm redderet si eâdem die qua tu confers in Flandria redderet tibi in Hispania, manifestum est hoc non esse syncerum cambium rei pro re: sed auctarium illud ob id adhiberi, quòd illo tempore illum expectas dum pecuniam quam paratam non habet conficiat: atque adeò ratione mutui quod illic contegitur. ¶ Et per{ Exploditur mercatorum cauillatio. } hoc patebit vitium illius rationis quam sibi mercatores obtendunt. Fatentur nanque vnam causam cur expectetur toto trimestri esse, vt ille qui in vno loco recipit, parare possit, & fortè conficere pecuniam ad soluendum. Hoc inquam indicium est manifestum mutui. Nam vt simplex sit cambium, requiritur (vt crebrò repetimus) vtriusque rei existentia: atque adeò vt ille qui recipit, in promptu habeat pecuniam. Quare si in præsenti non habet, palàm fit pro expectatione dum conquirat augere cambij pretium. ¶ Sed ait mercator, chirographum non est volucris, quæ possit subitò euolare: atque adeò tempus requiritur. Fatemur quidem, vt suprà fassi sumus. Attamen cùm tempus illud non nisi illi necessitati inseruiat vt cambium innotescat, ratione illius nihil pretij extorqueri potest. Et hoc est punctum quod consideratissimè meditandum est. Si enim cambium est rei pro re, ad idem est reducendum punctum: pro tempore ergo notificandi nihil recipi potest. Quare vbi diximus admittendum esse tempus necessarium ad transmittenda chirographa, non eo pacto intelligendum est vt haberi eius ratio possit ad recipiendum pretium: quia tunc profectò pro eiusdem temporis expectatione reciperetur: sed intelleximus illud necessarium tempus non esse, vt quidam arbitrantur, vsuræ indicium. ¶ Sed{ Obiectio. } ait rursus qui partes mercatorum defensat: Si iste qui pecuniam aliô transmittit, cursori eandem concrederet transferendam, inducias illi temporis concederet, tunc pro tempore pretium solueret. Respondetur non vanm{ Solutio. } solùm fallaciam in argumento latêre. Primum enim qui sic arguit immiscet diuersas simul cambiorum species quod in præsentis quæstionis fronte cauendum admonuimus: nunc enim non disputamus de cambio ratione loci, hoc est quod fit sola ratione transmittendi pecuniam qua alibi indiges: sed de commutatione pecuniæ vnius loci pro pecunia alterius, propter copiæ inopiæq́ue varietatem. Nam qui pecuniam dat in Flandria recipiendam in Hispania, nihil dispendit, vt diximus: sed lucratur. Item qui pecuniam concredit cursori non transfert in ipsum dominium, vt fit in cambijs. Atque adeò nulla illic abdi potest ratio mutui. Et quod ad rem pertinet, pretium non illi constituitur pro tempore, sed pro labore: cambire ergo pecuniam quæ est Metinæ pro illa quæ censetur esse in Flandria, non debet illa norma iudicari quæ est mera translatio per cursorem. Eò vel maximè quòd pretia non conueniunt. Transportaret enim cursor ab Hispania in Flandriam quatuor milia ducatorum, pretio centum: & tamen qui priùs recipit in Flandria repensurus in Hispania, soluit quintam partem, & eo amplius, capitalis. ¶ Sed arguat sic forsan contrà campsorum{ Argumentum } quispiam: dum bella vel obstacula alia impedimento sunt nè pecunia transferri posset, multò auctius esse debet translationis pretium: ergo id ego possum supra illam rationem suscipere qua vna moneta cambitur pro alia. Nam cùm duarum cambiorum specierum per se vtraque licita est, nulla est iniquitas, si altera alteri adhibeatur. Ad hoc{ Responsio. } respondetur, & est iudicio meo apprimè notanda responsio, quòd si cambium de quo in præsentiarum loquimur licitum est, nempe vt pecunia vnius loci pro pecunia alterius cambiatur, hæc, nihil bellis obstantibus, strata est paratissimaque via traducendi monetam: & ideo iniquissimum est ad lucrum huiusmodi cambij pretium aliud insuper adhibere, ratione translationis de loco ad locum. Sed alterum eligendum est: vel si quidpiam pretij ratione secundi adhibeatur, id debet esse tenuissimum. ¶ Ex quo fit quòd cùm inter{ Primum corollarium. } mercatores non habeatur ratio nisi prioris cambij, scilicet commutationis monetæ si cambium fiat cum alio ciue qui non est mercator neque negotiator, & præter hanc habeatur etiam noua ratio pretij propter translationem, iniquum esset. Crediderim ergo certissimam esse nostram conclusionem: videlicet ex cambio de quo in præsentiarum agimus nihil amplius posse recipi quàm si eâdem die in vno loco paretur, & in alio reciperetur, vel perexile insuper quidpiam. ¶ Ex quo fit tandem, vt in calce totius quę{ Secundum. }stionis hoc adnotemus, nondum patere differentię huius æquitatem. Nempe quòd cùm ille qui pecuniam Metinæ prius capit, reddit autem pòst in Flandria, non lucretur nisi quinquaginta: ille qui econuersò eodem tempore inuariataque pecuniæ ęstimatione priùs confert in Flandria, recepturus in Hispania, lucretur septuagintaquinque. Enimuerò quòd prius cambium licitum sit, id in causa existit quod tercentum sexaginta quæ iste qui Merinæ recipit reddit in Flandria, tanti æstimantur quanti quadringenta decem quę receperat: & ediuersò. Igitur qui vice versa tercentum sexaginta priùs confert in Flandria, non est cur posteà recipiat Metinæ nisi quadringenta decem. Nam idem est valor. Quare nihil referre deberet quòd priùs quis recipiat Metinæ, vt soluat in Flandria: &, quòd priùs annumeret in Flandria, vt posteà recipiat Metinæ. REstat igitur argumentis responsa subiicere, quatenùs contra hanc nostram assertionem militare videntur. Ad primum er{ Ad primum argumentum . }go in vertice quæstionis oppositum respondetur, diuersam esse rationem quando pretium auri augetur vel minuitur æstimatione argenti aut æris, propter solius auri raritatem: & quando tota pecunia pluris minorísve æstimatur propter eius in genere copiam vel inopiam. Nam priori modo qui ducatum, verbi gratia, confert in Hispania, non confert amplius quàm vndecim argentea regalia. Siquidem idem est, in auro tribuat an in argento. Qui autem illud recipit Romæ, æstimatione Romana recipit illic regalia tredecim: non ob id quòd tredecim regalia non pluris illic habeantur quàm vndecim apud nos, sed quod aurum cariùs æstimatur. Sicut si frumentum valens vndecim, cambiret quis pro alio valente tredecim. Attamen quando maior est copia pecuniæ totius in genere in vna prouincia quàm in alia, non pluris æstimantur vbi maior est copia pecuniæ tredecim regalia, quàm vndecim in altera vbi est penuria. Et ideo potest, verbi gratia, dare quisque in Flandria vndecim in quacunque moneta, siue aureos ducatos, siue argenteos, siue æneos nummos, recepturus tredecim in Hispania. ¶ Ad primum autem eorum quæ{ Ad aliud. } proximè ante conclusionem adiecimus, iam satis responsum est, iustitiam huiusmodi cambij monetæ pro moneta non in eo fundari quod sit cambium mutuum vel merum ratione loci, id est, vt nummi transferantur: sed propter differentiam valoris in diuersis locis. Quare non inde variatur contractus quòd fiat non ob necessitatem transferendi pecuniam, ad alia negotia quàm ratione lucri, sicuti in alijs mercibus accidit. ¶ Ad secun{ Ad secundum. }dum verò negatur hoc esse mutuum, vt declaratum est: quia non fit sic hoc cambium, vel fieri non debet, vt ratione temporis aliquid petatur: sed est cambitio duarum præsentium pecuniarum. Quocircà ingenuè concedimus eum qui cambit, transferre in alterum dominium suæ pecuniæ, vt quo libuerit vsu illam dispendat. Vnde tamen non fit consequens, vt quidam neoterici censent, esse mutuum: nam in cambio etiam transfertur dominium, vt dum merces quaslibet tuas cum alijs commutas. Neque refert, vt idem autor cogitat, pecuniam redditum iri in moneta diuersi metalli aut eiusdem. ¶ Ad aliud verò{ Ad tertium. } quod illic adhibebam, nempe accidere nonnunquam quòd qui Metinæ recipit, nullas habet pecunias in Flandria, iam etiam suum est in tali casu, si iste non est soluturus in Flandria, omninò esse palliatum mutuum: quia non cambitur res pro re, sed soluitur pretium pro inducijs ad restituendum indultis. ¶ Ad aliud autem etiam respondetur, quòd{ Ad quartum. } recipere hîc & soluere in Flandria, non tollit rationem mutui si fiat ratione temporis. Si autem fiat ratione diuersitatis valoris, non est mutuum, sed cambium. ¶ Sed & ad confirmationem satis responsum est vbi eius conclusionem concessimus: nempe non licêre plus recipere ratione huius cambij, quàm si eodem die quo in vno loco confertur pecunia referretur in altero. ¶ Ad aliud verò de{ Ad quintum. } augmento & decremento cambiorum statim dicturi sumus articulo proximo. ¶ Ad vltimum denique negatur sub hoc cambiorum{ Ad postremum. } tegmine pecuniam emi aut vendi: quia neutra habet rationem pretij alterius, sed est mera rerum permutatio. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm cambiorum pretia inter campsores variari poßint. SVbsequitur vt de varietate cambiorum pretij quæramus, an sit licita. Arguitur nanque quod inter mercatores nequeant eiusmodi pretia variari. Nam cùm pecunia non sit vendibilis, non potest eius pretium ceu reliquarum mercium aliquo modo mutari, nisi sola principis lege augentis minuentísve eius valorem. ¶ In contrarium autem est celeberrimus cambiorum vsus qui reprobari hactenùs non consueuit. QVæstio hæc ad superioris claritudinem apprimè est explicatu necessaria. Cùm enim definitum sit monetas diuersorum locorum propter diuersam æstimationem iustè cambiri, operæpretium est nosse vtrùm in nundinis variari iustè possint inter mercatores pretia. Ad quam idcircò quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior. Accidere possunt causæ quarum me{ Prima conclusio. }ritò seclusis fraudibus ac dolis possint cambiorum pretia variari. Conclusio hæc ex superiori articulo non obscurè fit consequens.{ Ratio conclusionis. } Enimuerò si raritas non auri vel argenti, sed pecuniæ in genere in causa est vt aliquantulo minor tanti æstimetur, ac maior vbi pecunia abundat: consequens est vt si in nundinis, verbi gratia, Metinen. vel quia rex pecuniam corrasit, aut propter aliam calamitatem cussi ęris penuria laboratur, & nihilo minùs ad mercaturam aliasq́ue negotiationes reipublicę necessarias, operępretium est ab Hispania in Flandriam, & vice versa, pecuniam per cambia traducere, potest qui illam Metinæ annumerat, meliori conditione recipere in Flandria: & vice versa, si Metinæ abundantior est pecunia potest etiam qui ibi recipit, meliori conditione recipere. Atque hic modus vsitatissimus est augmenti & decrementi cambiorum: vt nulla habetur ratio auri vel argenti. ¶ Caieta. autem in suo Cambiorum{ Caietanus. } opusculo aliud enarrat crementi decrementique genus: nescio verûmne sit an fictum. Nempe dum negotiator Mediolani recipit cum pacto reddendi Marcham auri Lugduni viliori pretio quàm est valitura: vt si, verbi gratia, dicamus quòd quis accipiat mille argentea regalia repensurus centum ducatos, qui re vera valent mille centum regalia. Neque verò condemnat hoc cambium, imò arbitratur venditionem esse auri minori pretio propter necessitatem: quia mauult ille iacturam centum argenteorum regalium facere quàm ab alia negotiatione cessare, qua plùs lucrabitur. Ego verò neque credo hoc genus cambij in vsu haberi: neque si haberetur, illud auderem approbare: quoniam (vt sæpe diximus) inter mercatores nullum est discrimen auri & argenti, neque augent valorem scuti vel ducati ratione auri vt facit rex cùm auri pretium lege exauget: sed vtuntur nominibus illis, scuti vel ducati, vt suprà diximus. Et hoc fortè dicere voluit Sylue{ Syluester. }ster verbo, vsura. 4. §. 6. vbi ait non vti mercatores moneta vt vulgus. Prætereà quando in vsu versaretur, profectò pro vsura ducendum esset. Nam illa non est venditio auri, sed restitutio mutui cum vsura. Eius enim qui pecuniam priùs dedit, nihil interest solutionem in auro recipere vel in alia moneta, dum modò auctiorem extorqueat dilationis gratia. ¶ Dixerim autem hoc esse licitum, fraudibus exclusis ac dolis, quæ profectò creberrimè inter augendas monetas inserpunt. Nam qui huiusmodi cambiorum lucris omnem posthabent religionem, perinde atque in alijs mercibus monopolia exercent. Confœderantur nanque duo aut tres qui omnem abradunt pecuniam. Recipiunt scilicet ab omnibus initio nundinarum pecuniam, soluendam partim in Flandria, partim Lugduni, aut Londini, aut Genuæ, &c. Atque adeò qui posteà in eisdem ineundis cambijs indigent, nempe præsenti Metinæ pecunia cùm alia non pateat Bursa nisi monopôli, coguntur eo pretio recipere quo illis libuerit. Est nocentissima pestis, neque esset vllo modo ferenda. ¶ Verum tamen præcipua dubitandi{ Causæ quibus legitimem augeri potest cambiorum pretium. } ratio de hac conclusione est circa causas, quibus legitimè pretium cambiorum variari potest. Et quidem quòd raritas atque abundantia pecuniæ legitimè censeri possit in causa, compertissimum est, esseq́ue debet constitutissimum. Penuria verò hæc atque affluentia, bina esse potest. Nempe absoluta & respectiua. Absoluta inquam, vt suprà dictum est, si propter bella aut quosuis alios ingentes sumptus rex vndique pecuniam colligeret, aut propter aliam calamitatem re vera angustior esset. Et econuersò si ob aliquam prosperitatem afflueret. Et de hac dubitari non potest quin sit causa legitima. Alia verò est de qua meritissimò inter prudentes multum est hæsitandum. Videlicet vtrùm frequentia paucitasq́ue indigentium, atque adeò petentium pecuniam in forma cambij, augeat & minuat cambiorum pretia. Et quidem Caietanus{ Caietanus. } in illo suo Opusculo cap. 7. id nihil formidat asserere: cui & Metinensis quoque sub{ Metinensis. }scribit: de quo hoc obiter adnotauerim quod secum gratis pugnare videtur. Concedit enim secundùm accipientium numerum variari cambiorum pretia, & nihilo minùs negat copiam aut inopiam pecuniarum legitimam posse æstimari causam vt eadem cambiorum pretia varientur: cùm tamen ob id numerus accipientium pretia augeat aut minuat: quòd cùm sint plures, pecunia reputatur angustior, respectu eorum: cùm verò pluris, reputatur amplior, sicuti in alijs mercibus. ¶ Porrò ergo dubia est hæc causa variandi pretium. Primùm quòd pecuniam cum alijs mercibus hac ratione conferre, non est adeò legitimum. Nam pecunia non est vendibilis, atque adeò neque videtur pretio more aliarum mercium æstimanda. Secundò (quod attenta consideratione speculandum est) si hanc campsoribus licentiam indulgeas, fraudibus aditum aperis. Nam solent bursas in nundinarum initio claudere, expectantes quo pretio cambia currant. Et dum prosperum vident forum, illam in cambia producunt: alioqui seruant. Et quanuis primo aspectu nulla se illic prodat iniquitas, eò quòd quisque potest rem propriam suo arbitratu aut seruare aut distrahere, prout ex re sua fuerit: tamen si res oculatiùs inspiciatur, illa eadem causa est eadem augendi cambiorum pretia. Nam proptereà plures sunt qui cambia quærunt, quòd rarior est pecunia: est autem rarior, quia abscondita est: imò illa ratione abscondita vt augeantur pretia. Et re vera si ad normam aliorum pretium, vt mercatores volunt, varianda est cambiorum æstimatio, debent eidem subdi legi quæ solet à republica in alijs mercibus obseruari. Dum enim multi sunt qui horrea obserant vnde annonæ caritas nascitur, compelluntur eadem aperire, & legitimo diuendere pretio: imò quanuis non compellerentur, peccatum esset: eò quòd cùm res sint reipublicæ necessariæ, non possunt eorum domini communem iniuriam illo modo populum affligere. Si ergo mercatores ita fatentur cambia esse necessaria, profectò suo se mucrone iugulare videntur, dum pecuniam abscondent. Eò potissimùm quòd vix fieri potest sine aliqua specie monopolij. Nam si inter illos non conueniret vt bursas obserarent, vnus & fortè alter aperiret cambium. ¶ Profectò res est mihi non satis comperta: nihilo minùs in hanc partem mihi ipsi propen{ Postrema conclusio. }dêre videor, quæ sit posterior conclusio. Vberior accipientium copia genere suo si calliditas omnis & versutia caueatur, causa esse potest augendi cambiorum pretia, sicuti & raritas causa minuendi. Conclusio inde suadetur. Primùm quòd cambire{ Probatio. } monetam vnius loci pro moneta alterius, non solùm licitum monstratum est, verùm & necessarium. Mox quòd nummorum penuria vnius regionis causa est vt minor tanti æstimatur quàm alibi maior: cùm ergo auctior numerus recipientium cambia, causa sit vt minor habeatur pecuniæ copia quàm dum rariores sunt qui capiunt, colligitur vt hac etiam ratione augeri possit pretium. At verò adeò sunt multæ technæ ac doli qui hac se statim ratione ad augenda pretia insinuabunt, vt non absque formidine & metu sit conclusio in vsum admittenda. Est enim res quæ non tam in scientia posita est quàm in scientia & prudentia: & ideò optimorum cuique iudicio deferendus est huiusmodi vsus. ¶ Ad ar{ Ad primum argumentum . }gumentum ergo quod in vertice quæstionis proposuimus respondetur, quòd etsi pecunia non sit vendibilis, atque adeò neque proprio pretio æstimabilis: ob id autem quod est campsibilis & commutabilis, potest pluris minorisq́ue æstimari, vt cum alia alterius loci commutetur. ¶ Ad aliud autem{ Ad secundum. } quod insuper de fraudibus adiecimus, nihil aliud respondere possumus quàm quòd, vt dicebamus, cuique timoratæ conscientiæ iudicio relinquatur. Nam etsi condemnandum simpliciter non sit vt quis pecuniam suam veluti reliqua bona in tempus seruet, quò commodius ac magis ex re distrahere possit: vix tamen, vt dictum est, absque fraude fieri potest. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm cambium ad incertam solutionis quantitatem sit licitum. EX articulo proximo hîc nascitur, vtrùm scilicet cambiri possit pecunia præsens ac certa pro futura, cuius valor incertus sit. Vt si quis alteri centum ducatos numeret eo pacto vt solutio fiat secundùm æstimationem cambiorum proximarum nundinarum: aut Metinensium, aut Lugdunensium, aut Londinensium: parùm enim refert. Et apparet{ Argumentum. } inde non esse licitum, quòd iustitiæ bilances periculo exponuntur: aut quòd minus referatur quàm collatum est: aut (quod multò frequentiùs vsu venit) plus. Nam alterutrum contingat, violabitur iustitia. ¶ In contrarium autem est, quòd cùm liceat pecuniam ambiguo euentui committere: vt in ludo patet, & in sortibus: non est cur id non liceat in forma cambij. AD quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior. Si omnis fraus at{ Prima conclusio. }que dolus procul absit, nullam per se habet rationem vsuræ quòd aliquis Mediolani, vel Parisijs, vel alibi, pecuniam alteri conferat: nempe centum aut mille ducatos, siue in auro siue in argento (iam enim sæpe dictum est nihil referre) pretio cambiorum primarum nundinarum redhibendos. Confessio est etiam Caietani in suo cam{ Caietanus. }biorum opusculo: vbi procul absit fraus. Nempe primùm quòd sit æquilibre dubium pluris minorísve ducatum æstimandum. Secundò quòd ille qui confert, non sit ille qui augendæ pecuniæ operam daturus est. Et ratio est plana: imò id licitum esse potest sub forma mutui. Est enim sicut depositio, quam vadiationem appellant: hoc est expositio pecuniæ periculo futuri euentus: vt etiam diximus de assecuratione. Accipe hac lege centum: & si cambiorum pretia aucta fuerint, solues mihi plus: sin verò, minus, vel æquale. Nam vtraque pars eidem subest aleæ. ¶ Quin verò Caietanus{ Caietanus. } in suo opusculo capit. 6. aliud quid addit, quod nescio an tutò affirmari possit, satisq́ue doceri. Nempe bifariàm hoc posse contingere: Vno modo in incertum, restitutionem relinquendo, vt hac nostra conclusione assertum est: Altero verò pacto, vt quod in dubio est, certa quantitate taxetur. Exempli gratia: credo tibi ducatos nunc centum, valentes argentea, verbi gratia, regalia mille: de quibus tamen dubitatur vtrùm in nundinis valituri sunt mille, an fortè mille ducentos. Potest inquit inter nos conuenire vt mihi referas mille centum, quod est medium illius excessus supra capitale. ¶ Huius autem contractus æquitatem profectò videre mihi non videor: imò citra dubium id minimè licêre crediderim. Primùm enim asserta nostra conclusio verum non habet, nisi eius moderamine temperata: nempe quòd sit æquale dubium, monetam plus quàm modò valituram aut minus: iuxta monitum capituli, In ciuitate. de vsuris. Vt si nunc centum ducati valent mille argentea: æquale sit dubium, valorem æstimandum in nundinis mille centum, aut nongentis: tunc enim æqualis est alea. Si autem certum est quòd sint vel quanti modò valent vel pluris pendendi, non autem minoris: vt casus habet Caietani: nequâquam profectò licet. Nam illud cambium diximus habere rationem depositionis, aut, quam vocant, vadiationis, aut ludi: in quibus debet euentus ęqualiter in vtranque pendêre partem. Item casus hic secundus manifestum inuoluit mu{ Secundum. }tuum cum lucro. Nam si cambium sit, non potest nisi res pro æquali cambiri: sicut si modò tibi frumentum mutuarem. Quare non est simile de alijs mercibus iuxta tenorem capitu. Nauiganti. quòd qui seruaturus est merces potest illas pluris vendere, si tempore quo à possessore erant vendendæ plus erant valituræ: qnoniam pecunia nequâquam vendi potest, sed cambiri. Quocircà si taxatur lucrum, mutuum est, quod vsuræ formam induit. Veluti si modò tibi frumentum mutuarem, & quia creditur plus valiturum, eo te vinculo obligarem vt pro decem modijs vndecim mihi restitueres. ¶ Ex his hoc col{ Documentum }ligamus documentum, quòd neque secundùm tenorem nostræ secundæ conclusionis, licèt genere suo vera sit, tutum est huiusmodi cambia ad incertam solutionem facere. Nam semper illic abditur anguis: eò quòd perquàm rarissimè, imò possumus dicere, nunquàm, dum hæc cambia fiunt, timetur minus pretium: sed semper certum est auctum iri. Neque fiunt nisi ad personandas vsuras. Adit enim qui indiget mercatorem aut campsorem, à quo pecuniam mutuetur: ille autem non renuit nisi rependatur pretio currenti posteà in nundinis, quia certus est lucri. ¶ Argumenti igitur in capite quæstio{ Ad argumenta facta. }nis obiecti conclusio conceditur. Nempe secundùm id quod plurimùm contingit non esse cambium licitum: quia iustitia periculo exponitur: argumentum autem in contrarium id tantùm probat, quòd si contingere posset æquale dubium futuri pretij in minus quàm valet dum fit cambium, vt in maius, licitum esset. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm cambium huiusmodi, quod intercalatis ac prætermißis primis nundinis in alias subsequentes fit, sit licitum. IN hoc tandem postremo articulo, concludere negotium restat totius campsorum practicæ: quod vt lucidiùs reseratur luculentiusque examinetur: Arguitur, quòd liceat sic eiusmodi cambia{ Primum argumentum. } celebrare vt proptereà quod in tertias aut quartas nundinas fiant, pretium augeri possit. Etenim si hæc conditio cambium vitiaret, id præsertim quod ratione dilatæ solutionis aliquid percipitur: hoc autem minimè accidit: ergo est licitum. Probatur posterior præmissa: quoniam id pretij, vt campsores sibi obtendunt, non recipitur ratione temporis, sed ob id quòd cambia quæ in longius fiunt tempus minùs sunt cambienti fructuosa. Nam si quam tibi Metinæ numeraui pecuniam, non mihi in Flandria in tempore renumeras, cohibeor id cum lucro huc opportunè remittere, atque adeò pro illa quam facio iacturam, possum ex te amplius recipere lucri. ¶ Secunda ratio au{ Secundum. }ctioris exigendi pretij dum solutio prorogatur, est, vt aiunt, quod dum cambia laxiora sunt, hoc est plus temporis ad soluendum indulgetur, plures sunt qui illa recipiant: vbi autem sunt strictiora, multò sunt rariores: quo autem qui recipiant plures sunt, eo cambiorum pretia meritò augentur: sicuti in reliquis mercibus. ¶ Tertia: quia{ Tertium. } quo plus temporis collator cambij concedit debitori ad soluendum, minus ei negotium exhibet ad parandam alibi pecuniam: quandoquidem maiori tempore faciliùs poterit parare. Ob idq́ue non est iniqua accessio quæ hac ratione ad pretium fit. ¶ In contrarium autem est quòd in huiusmodi cambijs manifestè augetur pretium ratione temporis: quod indicium est vsurariæ mutuationis. IN campsorum praxi inter probos, atque eos qui sunt circumspectæ virtutis, nunquam non malè audiuit cambium, quo, vt eorum sermone loquamur, nundinæ transiliuntur: hoc est proximis inter calatis ac prætermissis, solutio vsque ad tertias vel quartas prorogatur. Nihilo minùs verò inter eos de quibusdam ambigitur, quas intercalare & transilire necessarium ducunt: atque adeò existimant ratione illius dilati temporis augeri posse cambiorum pretia. ¶ Rememoranda er{ Fundamentum. }go sunt nundinarum tempora quas secundo retulimus articulo. Diximus nanque à nundinis Maij Metinensibus, hoc est à fine Iulij, in vsu esse cambiri ad Flandrenses Septembris: id est ad mensem Nouembrem, intercalatis nundinis Iunij: quarum solutiones fiunt toto mense Augusti, ob id quod cùm solutiones Metinę decima die eiusdem mensis absoluantur, nequeunt commodè chirographa eodem mense transmitti. Item in nundinis proximis Riui Sicci, quarum solutiones absoluuntur mense Octobris, non cambitur ad Flandras Septembris, quarum solutiones durant toto Nouembri: quia non satis existimatur tempus illud ad transmittenda chirographa: sed cambitur ad nundinas Natiuitatis, quarum solutiones fiunt in Februario. Ac denique à nundinis Octobris, quarum solutiones fiunt in Decembri, plurimum cambitur ad nundinas Resurrectionis quæ Bergis celebrantur: quarumque solutiones fiunt in Maio. Et de hoc est maior dubitatio. Nam dimidiata quadragesima fiunt etiam in Flandria cambiorum quędam solutiones: licèt non sint nundinæ: in quod igitur tempus apparet commodè mense Decembri cambiri potuisse. Prætexunt sibi tamen mercatores hanc excusationem, quòd tempus non est satis longum: tum præcipuè, quia non fiunt tunc nundinæ in quibus debitores æs possint ad soluendum conficere: & idcircò protelatur solutio vsque ad mensem Maium. Aiunt ergo quod cùm trimestre tempus necessarium sit ad mittenda chirographa, nihil aliud quam ęquitas est ratione illius temporis pretium aliquod recipere, quod alteri indulgetur vt commodiùs soluat. Et adhibent rationes quas proximè nos denarrauimus. ¶ Atque{ Parisiensium decretum. } huic potissimùm opinioni ansam porrexit decretum quorundam Parisiensium, anno Domini. 1517. quo ad tria mercatorum quæsita respondentes, eam in tertia responsione illis indulserunt licentiam, vt ratione temporis pretium possent recipere propter lucrum cessans, ac labores, & industrias. Atque adeò adiecerunt quòd si intercalatis nundinis solutio in alias differatur, tunc quo longius fuerit tempus, plus recipi potest. Fuerunt Coryphę i illius negotij duo fratres Coronelli, ciues nostri: aliâs profectò non pœnitendæ eruditionis & famæ: sed tamen in hoc, ipsorum etiam mercatorum confessione ab scopo, vt salua eorum autoritate id dixerim, tam de facto quam subinde de iure, neque absque vlcere conscientiarum mercatorum, aberrârunt. ¶ Ad quæ{ Conclusio responsiua. }stionem ergo hac respondetur conclusione: quæ profectò nulli qui rem attentè perspexerit, posse videtur in dubium venire. Non modò nullatenùs licet ob nundinarum intercalationem & prætermissionem pretium recipere: imò si ex ipsa temporis conditione res perpendatur, neque propter illud tempus quod inter cambium interstat & proximas nundinas. Conclusio ex superioribus elicitur: quin verò articulo secundo est expressè demonstrata: sed maioris tum elucidationis, tum confirmationis gratia hîc resumitur. Nempe vt ostendamus argumentis suis campsores contra seipsos pugnare. Aiunt nanque non recipi pretium pro illo trimestri tempore quod intercurrit inter Hispanas nundinas atque Flandras: sed quia non possunt chirographa citiùs mitti. Haud enim necessum est habere statos equos quibus euolent: imò bellorum tempore fieri non potest. Nos autem fatemur equidem tempus ad id muneris necessarium. Attamen tempus illud non debet in hoc seruire, vt diximus, vt qui pe{ Probatio. 1. }cuniam recipit soluere possit commodè. Nam si de præsenti non habet, fit vt propter expectationem pretium soluat: si verò habet, potiùs ei tempus seruit qui pecuniam contulit. Nam sua interest pecuniam recuperare, ac proinde chirographa mittere: quare nihil ratione illius temporis potest recipere. Itaq́ue dicere ob id quod temporis intercapedo est mittendis contractus instrumentis necessaria, licêre cambium carius fieri, repugnantiam inuoluit. Imò quomodocunque propter tempus illud quidpiam pendatur, significatur mutuum, atque adeò vsura. Accipe aliarum rerum exemplum. Si ego frumentum meum, aut vinum, aut quiduis{ Secunda. } aliud cum tuis similibus rebus commutarem, quas alibi habes eiusdem omninò existimationis cuius meæ sunt: adiicerem tamen, proptereà quòd tempus requiritur quo contractus ministris tuis innotescat qui meis restituant, quidpiam mihi pretij solueres: profectò iniqua esset vsura: nisi perexiguum illum sumptum reciperem, quem in mittendis literis facerem. ¶ Sed persistunt etiam tunc in sua defensione, dicentes: Fatemur illum qui in Flandria cambium recipit, non habere in promptu pecuniam Metinę, sed expectare in nundinis, vendendo suas merces quas illuc mittit collecturum. Porrò autem confessio hæc pus aperit rationemq́ue mutui: quandoquidem ob indigentiam temporis alter recipit, non loci. Sicuti nobilis ciuis ideo ab vsurario mutuatur: quòd suos expectat prouentus quibus soluat. Et suprà sub titulo de societate, diximus, vsuram esse si quis opifici lanam vel aliam materiam mutuet aut vendat, vt cum fœnore soluat quando ex suo artificio pecuniam collegerit. Eadem ergo vsura est, indigenti mutuare vt sua negotiatione pecuniam congreget vnde soluat. ¶ Ad practicam ergo vt descendamus: Cambium quod Metinæ fit, mense Decembri, nihil prorsus, vt reor, refert quando sit soluendum. Porrò inquam siue cambiatur ad nundinas Natiuitatis quarum solutiones fiunt in Flandria in Februario, siue ad dimidiatam Quadragesimam, siue ad nundinas Maij, non potest neque obolus recipi plus minúsve propter temporis prorogationem: nisi id fortè quod in mittendis literis recuperandaque pecunia dispenditur: quod ferè nullum est. Et idem pro comperto habet Caieta. cap. 6. sui tractatus: nem{ Caietanus. }pe ex hoc quòd pecunia diutiùs occupata sit, non posse pretium exigi: quia non inde fit res ipsa pretiosior. Qua vtique ratione S. Tho.{ S. Thomas. } 2. 2. q. 78. ar. 2. negauit licêre rem cariùs vendi credito quam numerata pecunia: nisi fortè debitor in mora sit: hoc est stato die non soluat. ¶ Quòd si qui campsorum partes agit respondeat solutiones fieri commodè non posse nisi nundinis, atque adeò faciendæ solutioni necessarium esse tempus illud præcedens: hoc idem ipsum nos lubentes confitemur. Sed hæc eadem sua nostraq́ue confessio à nobis pugnat, cambiumque vsuræ conuincit, si pretium ratione illius temporis petatur. Si enim eius qui Metinæ pecuniam contulit nihil refert vt illa primo mense aut secundo sibi rependatur vsque ad primas nundinas, non est quod debeat quidpiam pretij auctius recipere quam si eâdem sibi die solueretur. Nam vt ipsi fatentur, nummi qui in proximis nundinis soluuntur, pro præsentibus habentur. ¶ Si autem demum vel lucrum cessans, vel alios labores, vel industriam sibi prætexant ad incrustandum hoc pretium ratione temporis, iam suprà. q. 3. longè me arbitror hæc omnia exufflasse. Lucrum enim cessans nulla possunt ratione petere: etiam si milies rogati cambiant: tum quod sua sponte faciunt: tum præcipuè quod à nulla alia cohibentur licita negotiatione: cum, vt illic declarauimus, solis cambijs expositam habeant pecuniam. Atque adeò si genere obiecti vitiosum est cambium, nulla industria, nullique labores digni mercede sunt. Quòd quidem si doctores illi celeberrimi Parisienses suprà nominati fuissent consideratus meditati, nunquam tam patulam vsurarum occasionem mercatoribus obtulissent. ¶ Sed ecce vnde præcipitium fit in huiusmodi cambiorum barathrum. Nam etsi dociles campsores, qui rem perspicienter habuerint exploratam, hæc forsan omnia nobiscum fateantur, tamen multa comminiscuntur &{ Suffugium mercatorum. } causantur quibus se protegant. Primum (in quo rei nodus consistit) dicere fortè pertendent quod etsi non liceat hoc genere cambij pecuniam nisi præsentem pro præsenti permutare, tamen hæc ratio præsentis non potest hîc perinde atque in reliquis mercibus perpendi. Primum quod fortè dum Metinæ cambitur ignoratur cambiorum forum quod in Flandria currit vel Romæ. Secundò, quod est vrgentius, quanuis modò id notum esset, nescitur tamen an quando facienda est apud Flandriam solutio aliquo inopinato euentu, malignior futurus sit pecuniæ prouentus, an verò benignior. Qua varietate crescere valor pecuniæ solet aut decrescere. Tertiò, quod horum est confirmatio, eiusmodi ęstimatio pecuniæ non fit in illa intercapedine quæ est inter nundinas, sed in nundinis. Et ideo dum cambitur, verbi gratia, Metinæ mense Octobris, necessarium est vt referatur solutio ad aliquas Flandrenses nundinas aut Lugdunen. Nihil enim refert. Quare perinde est cambire à nundinis in nundinas ac si præsentem pecuniam cambires pro præsenti: ob idque nulla hîc latet iniquitas. ¶ Quòd si quis in contrarium hoc argumento exur{ Argumentum }gat: Si quando in Hispania fit cambium, tunc de valore non constat Flandresis, aut Genuensis, pecunię, fiat cambium in incertum: vt art. proximo dicebamus: & tamen non sic fiunt: sed certo pretio. Do tibi tantum in Hispania, dabis tantum in Flandria. Numero tibi tantum in Flandria, reddes mihi tantum cum fœnore Metinæ. Ex quo consequens fieri videtur, quòd non possint campsores illo incertitudinis clypeo satis se tutò protegere. ¶ Ad hæc autem respondebunt, quòd illa ratione patentior fieret vsu rarum campus. Nam tunc qui pecunias Metinæ numerassent, ea vterentur calliditate vt pecunia posteà apud Flandriam minoris penderetur, quò locupletius eis lucrum obueniret. Et prætereà si cambia non nisi in incertam quantitatis solutionem fieri possent, porrò vel nulla essent vel quàm rarissima. Nam quot inuenias qui velint suam pecuniam sic fortuitæ aleæ committere? ¶ Imò verò & horum maximum adhi{ Argumentum alterum. }betur ex superiori articulo argumentum, quòd cambia huiusmodi in incertum non sunt licita, nisi quando sunt in vtranque partem ambigua: videlicet quod plus sis recepturus quàm confers, vel minus. Et tamen cambia quæ sunt in vsu, non fiunt nisi cum certissimo lucro illius qui priùs pecuniam numerat. Nam & qui in Hispania priùs confert denariolos quadringentos, recepturus in Flandria non nisi trecentos quinquaginta, licèt perdere videatur, lucratur tamen: vt suprà dictum est. ¶ Haud igitur absque causa diximus, hinc fieri præcipitium in cambiorum spinetum, vnde neque dicendo extricare se homo potest: quanto minùs ab eorum se periculo eripere qui in re ipsa versantur? Profectò prudenter ac salubriter Alexander tertius,{ Alexander. 3. } capitu. In ciuitate. de vsuris. ad interrogatum Genuensis Archiepiscopi respondit. Nempe quòd etsi vendere res maiori pretio credito quàm numerato, quando dubium est an sint plus minúsve valituræ, non habeat figuram vsuræ: tamen consulendos fore ciues nè istis se fluctibus propter præsentanea pericula immergant. Nam vix ibîdem possunt non latêre fraudes quæ Deum non celantur. Et ideo meritissimò quotquot sunt sancti & prudentes viri, ab ista nummularia quæstuariaq́ue arte deterrent homines: & qui illi se dedunt, malè audiunt apud populum. ¶ At verò, nè nihil dicamus, neu totum cambiorum vsum stirpitùs videamur conuellere, dicam quę in re tam lubrica pro meo captu admonere possum. Primùm huiusmodi cambia{ Prima assertio. } fieri non possunt in incertam solutionis quantitatem: propter argumentum modò factum: nempe quia semper est certum non minus sed plus valituram restituendam pecuniam quam sit illa quę priùs confertur: & nisi certi essent campsores aliquam sibi factum iri lucri accessionem, nunquam cambirent. Secundò hoc{ Secunda. } sit etiam constitutissimum, quòd temporis illius expectatæ solutionis nulla est ratio ducenda ad augendum pretium, siue in proximas, siue in tertias, siue in decimas nundinas cambitio fiat. Neque de hoc, ego saltem pro meo ingenio dubitare possem. Tertiò & hoc etiam in præsentiarum admonue{ Tertia. }rim, quòd dum aliqua fit nundinarum intermissio vt cambium in illas proferatur in quibus speratur cambiorum pretium auctum iri, vsura metuenda est. Verbi gratia, campsorum praxis est in nundinis Octobris, quarum solutiones Metinę fiunt mense Nouembri, ad nundinas Resurrectionis quę fiunt Bergis mense Maij cambire: eò quòd cùm illæ sint ditiores, pluresque adeò sint qui cambia succipiant, pluris illic æstimatur pecunia. Atque hac ratione cambia quæ Metinæ in illas nundinas prolatantur, pretiosiora fiunt. Nam iam tunc non cambitur pecunia præsens pro præsenti, sed pro illa quæ in futurum auctior speratur. Præterquàm quòd semper ratione maioris dilationis plus insuper recipitur. Hæc ergo omnia vsuraria sunt cambia. Et confirmatur hæc ratio: quoniam si illa futuri valoris ratio haberi possit in cambijs, eadem ratio duci posset in cambijs proximorum locorum eiusdem regni, imò & eiusdem loci. Posset inquam quis numerare pecunias in nundinis Maij Metinen. restituendas ibîdem in nundinis Octobris, easademque cum lucro: proptereà quòd speratur tunc auctum iri pretium: quæ tamen patentissima esset vsura: vt quæstione etiam proxima repetentes monstrabimus. Quocircà intercalatio solutionum dimidiatæ quadragesimæ, profectò non potest non esse suspecta. ¶ Igitur nullam aliam videre mihi videor legitimam cambiendi rationem quàm si ex{ Legitima cambiorum ratio. } præcedentibus nundinis illius loci ad quem cambitur, & ex præsentibus coniecturis æstimetur absque fraude & dolo pecuniæ valor qui est in præsenti aut in proximis nundinis: & secundùm illud solutio cambij constituatur. Hoc enim esse censeo cambire præsentem pecuniam pro præsenti. Et præcipuè dum cambitur ad Romam & ad quencunque locum, vbi non expectantur nundinæ. Ex quo fit quòd præteritio nundinarum nunquàm fieri præsumitur nisi cum vsurarum fraude. Quòd si dicas, forsan tempore faciendæ solutionis res fore variatas: Respondetur quòd eiusmodi pericula oportet te subire. Nam hæc est negotiatorum conditio & sors. Etenim si vis pecuniam tuam adeò in tuto collocare, iam non est negotiatio, sed verè mutuatio: cuius gratia pretium iure percipere nequis. DEscendamus ergo ad superiorum argumentationum responsa, quibus se ipsi mercatores iugulant. Quanuis illi qui rationem suarum habent conscientiarum bene vident nullius esse momenti: sed illi hæc cogitant qui suam volunt vsuram fucare & incrustare. Ad primum igitur respondetur, quòd{ Ad primum argumentum . } etsi cambia ad longius tempus non sint adeò frugifera, neque tam commoda conferenti priùs pecuniam, non tamen ideo fit consequens vt possit illius dilationis gratia pretium recipi. Aliâs omnes vsurarum nequitias excusare à culpa valeremus. Nam vsurarius proptereà ex longiori tempore amplius petit pretium, quòd diutiùs habet suam pecuniam impeditam. Igitur qui noluerit hoc expectandi beneficium gratis conferre, non faciat eiusmodi cambia: quia neque si improbissimè ab alio rogetur, excusabitur à peccato. Exponat ergo pecuniam suam aliæ negotiationi. Imò qui illam causam allêgat, recipiendi pretium, ore proprio, suam fatetur nequitiam, ac si lucrum cessans recipere posset, quod vt superiùs ac rursus nuperrimè dicebamus, iustè nequit. ¶ Secunda verò ratio, nempe quòd{ Ad secundum. } quo laxiora sunt cambia plures sunt qui recipiant, & ideo pretium augeri licet: non est præ sua fœditate audienda. Primùm quia non sunt cambia aliarum mercium trutina perpendenda. Prætereà quando accipeintium multitudo inde emergit quòd plus temporis expectatur solutio: iam suprà explicuimus quemadmodùm non sit iusta causa augendi pretia: eò quod radix manifestissimum in fronte inscriptum habet vsuræ titulum. Quare{ Ad tertium. } ridiculum est quòd in tertia ratione adhibetur: videlicet illud auctius non recipi propter longius tempus, sed quia indulgentur recipienti maiores induciæ, vt possit in loco solutionis parare pecuniam. Nam profectò idem est prorsus recipere ratione expectati temporis, atque ob id recipere vt alter possit soluendam pecuniam parare quam in promptu non habet. Hac enim prorsus de causa qui ad vsuras recipit, maiores soluit quanto longius illi tempus conceditur. # 6 QVAESTIO SEXta, De reliquis cambiorum generibus. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm cambia ad proxima loca eiusdem regni sint licita. E Densioribus ergo cambiorum spinetis emersi, reliqua quæ decisu faciliora sunt, in hac postrema quæstione proponamus. Et primò arguitur, licitum esse pro cambio inter duo loca eiusdem regni pretium recipere. { Primum argumentum. } Nam loci distantia huic negotio accidentaria est, atque adeò licèt iustitia pretij violari possit, si non pro ratione distantiæ taxetur, vsura tamen non potest committi: quandoquidem & transferre pecuniam ab vno in alium locum, pretio quoque æstimari potest. ¶ { Secundum. } Secundò: quia cùm dictum sit posse cambiri pecuniam vnius loci pro maiori alterius quando pluris illic æstimatur, eâdem ratione id fieri potest in nundinis eiusdem regni. Vt si cambium fiat Metinæ ad nundinas de Villalon, vbi speratur auctum iri pretium, potest illud in pactum duci Metinæ. ¶ In contrarium est quod eiusmodi cambia meritò apud viros probos vsuræ charactêre inuruntur. AD quæstionem tribus conclusionibus respondetur. Prima est. Si res syncerè &{ Prima conclusio. } candidè, vt simpliciter sonat, consideretur, potest quidem pro cambijs inter quæcunque loca quantunuis propinqua pretium recipi. Hanc enim conclusionem prior earum rationum quas proximè faciebamus demon{ Ratio conclusionis. }strat. Si enim magnum pecuniæ pondus transmittendum tibi esset à Metina Hispalim vel à Florentia Romam, posset quam illam Hispali haberet vel in numerato vel in debitis, eandem à te Metinæ accipere: & quia consignat eam tibi Hispali, pretium recipere. At verò non ampliùs quàm exiguum illud quo per nuntium posset mitti: nisi fortè non fictum sed verum latronum vel alîus generis periculum itineri immineret. Nam tunc aliquantulo cumulatius esset iustum. ¶ Hæc autem pretia adeò sunt exilis momenti vt nihili apud campsores fiant. Quocircà adhibetur secunda conclusio. Pro cambijs intra regnum soluendis{ Secunda conclusio. } nulla potest æquitate pretium recipi. De illis enim loquor pretijs tantæ æstimationis, quanta campsoribus in vsu esse solet. Proba{ Probatio. }tur: quoniam illa non fiunt causa transferendæ pecuniæ. Quoniam ad id neque labores necessarij sunt neque propter itinerum pericula industria aut diligentia, quæ sint aliquo pretio digna. Et ideo manifestum est eiusmodi fœnus pro ratione temporis exigi quo differtur solutio. Neque de hoc vllus eorum qui bene morati sunt ambigit. ¶ Ter{ Tertia conclusio. }tia conclusio. Cambia quæ re vera eodem loco aut parùm distanti in eâdem prouincia redhibenda sunt, licèt fieri fingantur ad nundinas aliorum regnorum, neutiquàm ab vsuræ labe elui possunt: sed inter ea quæ propriè dicuntur sicca, primum habent locum. Quare illa quę Mediolani, verbi gratia, fiunt, per Genuam, aut Venetias, aut per Brugas: & Metinæ per Lugdunum, aut per Flandriam: si re vera qui Mediolani aut Metinæ recipit non habet in illis locis pecuniam, neque sperat habere vt illic soluat: sed vbi recipit indiget, & illic est soluturus: quicquid campsores fingant, impudentia cambia sunt: vt suprà sub titulo de cambio ratione loci adnotauimus. Hæc enim sunt figmenta & palliamenta quibus campsores nobilium bona deglubunt. Sciunt enim dum ciues qui mercaturam non exercent cambia ab ipsis exposcunt, nullos habere apud Flandriam nummos, & nihilo minùs cogunt eos vt ad suos ipsorum campsorum ministros literas dirigant qui cambia remittant. Non solùm ergo hominibus vt illic diximus, imò & Deo ipsi imponere isti pergunt. At verò aiunt, nihil mea refert soluturúsne sit mihi alibi an non. Porrò autem his Syluest. respondet, verbo,{ Syluest. } vsura. 4. §. 9. quòd quando campsor id scit vel præsumit, in vsuræ vitium mergitur: quia bene scit nullum recipere pretium nisi pro tempore: sicuti ille facit qui fictitios boues à rustico emit quos non habet, eosdemque illi locat qui saluos sustentet, & operarum mercedem soluat. Et quò vsurę huius venenum apertiùs patescat, fac ciuium quemlibet qui non est campsor illa calliditate tribuere alteri suam pecuniam auctiorem sibi restituendam, nunquid non vt manifestarius vsurarius haberetur? Cur ergo non etiam campsor? Multò autem impudentius eadem fiunt cambia à Metina in Villalon, aut in alteram Metinam: quanuis in virtute eôdem recidat, etsi nominentur per Flandriam aut per Lugdunum. Nam, vt dicebamus, si in nundinis Hispanis facienda est solutio eôdem recidit. Quapropter illa cambia quę in Italia intra eandem prouinciam fiunt, nempe Mediolani per Florentiam aut per Genuam, nescio quo possint modo personari nè appareant vsuraria: cùm planè pretium non ratione loci, sed ratione temporis, augeatur. AD prius igitur argumentum iam responsum{ Ad primum argumentum . Ad secundum. } est. Ad posterius autem respondetur, vt superiùs dicebamus, quòd intra eandem prouinciam fieri non potest cambium præsentis pro præsenti pecunia diuerso valore æstimata. Sicut inter diuersas prouincias & regna. Nam in diuersis prouincijs varietas inde prouenit, quòd in vno loco pecuniæ inopia laboratur: in alia verò vbertate fruitur. In eodem autem regno discrimen hoc haberi non potest, nisi habita ratione diuersorum temporum: vt si modò maior sit copia & timeatur in futuris nundinis inopia: & sub hac spe cambiri, vsura esset ratione temporis, vt superiori quęstione explicatum est. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm cambia quæ licèt ad primas nundinas fiant tempore & loco distantes, tamen quo longiùs distant pretiosiùs fiunt, sint licita. POTREMVS denique cambiorum scrupulus est, vtrùm quo proximæ nundinæ alterius loci distantiùs absunt, pretiosius fieri possit cambium. Et arguitur à parte affirmatiua. Cambire in{ Primum argumentum. } primas nundinas quantocunque tempore distantes, nulla est vsura: vt suprà declaratum est. Quòd si fiant extra regnum, potest maior pecunia pro minori, & econuersò cambiri, vt est etiam definitum: quo autem distantiores sunt tempore nundinæ, plures sunt qui cambiorum pecuniam petant: ergo nihil obstat quo minùs cambium pretiosius fieri possit. Quandoquidem vberiorem recipientium numerum pretium cambiorum auget, si ex corrupta radîce non pullulet. ¶ In contrarium est quòd augmentum hoc prouenire videtur ex hoc quòd diutiùs expectatur solutio: quod vsuræ testimonium est. HVNC articulum ob ea potissimùm cambia adiecimus, quæ apud nostrates in more sunt. Nempe propter cambia quæ inter Castellanos ac Lusitanos celebrantur. Enimuerò si cambium ad nundinas eiusdem prouinciæ fiat, iam satis dictum est non esse licitum plus recipere, proptereà quòd nundinæ plus distent. Nam illic sola temporis ratio habetur. Quando verò cambium extra prouinciam fit, tunc est dubium, eò quod vel valor pecunię diuersus in altero loco, vel translatio videtur cambium iustificare: dum nundinæ distantiores sunt tempore. Pra{ Explanatur quæstio proposita. }xis ergo cambiendi à nobis ad Lusitaniam est, quòd cùm illic non sint nundinæ, sicut de Roma dictum est, non cambitur nisi ad certum tempus. Diuersimodè tamen à nobis ad ipsos quàm econuersò. Campsoria enim penuria quæ Metinæ suscipitur, soluenda est Olyssipponæ post integrum mensem: & cùm illic, vt de Flandria hoc tempore suum est, non sit tanta pecuniæ copia, pluris apud illos quàm apud nos æstimatur: ob idq́ue ille qui Metinæ mille numerauit, licèt aliquamtulo minus reciperet Olyssipponæ, tamen sicuti de illo diximus qui Metinæ modò numerat & recipiat in Flandria, tantum recipit. Et si tantundem in forma recipiat, plus tamen recipit in valore. Et ideo cambium lingua nostra vocatur ad par: hoc est quòd idem prorsus recipitur quod confertur: cùm tamen illud par Lusitaniæ valore sit maius. Sed dicere possunt mercatores, ratione translationis pecuniæ illud lucrum esse licitum. Attamen in remissione quæ illinc ad nos fit, venenosior latet anguis. Remittitur enim ad primas nostratum nundinas. Sed quo plus distant, plus mercedis exigitur, & solent plurimùm quatuor mensium induciæ concedi. ¶ Obtendunt autem campsores non illud plus recipere propter tempus, sed quia plures tunc sunt qui cambia recipiant. Et quidem Caietanus in illo suo celebri opusculo{ Caietanus. } cap. 7. huic campsorum causæ apertè fauet: admonet siquidem diligenter notandum, non esse sufficiens signum iniusti contractus minus dare pro cambio, dum tempus multum interiacet ante nundinas, plusq́ue quando proximæ sunt nundinæ: hoc est campsorem qui priùs numerat minus dare quando distantiores sunt nundinæ: plus autem quando sunt propinquiores: vt eandem recipiat pecuniam: id est plus lucrari propter longius dilatum tempus. Sic enim est obscura eius litera explicanda. Nam forsan, inquit, hæc consuetudo introduci potuit, proptereà quòd ad longius tempus pauciores sunt campsores qui locum habent venditorum, pluresq́ue cambia recipientes. At verò profectò nisi ego grauiter decipior, non possum non mirari quod hanc indulgentiam vir tantæ eruditionis campsoribus obtulerit. ¶ Ad quæstionem ergo duabus conclusionibus respondetur, ad cambia quæ ad Lusitaniam fiunt peculiariter accommodatis. Prior. In{ Prima conclusio. } pretium missionis pecuniæ hinc illuc, recipi quicquam nequit, nisi quanti æstimaretur simplex translatio pecuniæ, iuxta formam explicatam quæstione secunda. Itaque si centum ducati qui Metinæ mille centum argenteis regalibus æstimantur, valent Vlyssipponæ mille forsan tercentum, campsor non potest recipere Vlyssipponæ nisi millecentum: & tantillum fortè insuper quantum valeret illa translatio: quæ profectò dum per liter as fit, non magno æstimanda est. Quocircà cùm, vt vsus habet, longè plus recipiatur, eiusmodi cambia culpa non carent. ¶ Posterior conclusio. Neque remissio pe{ Posterior conclusio. }cuniæ illinc ad nos maiori prorsus digna est quàm eiusdem pecuniæ transportatio valeret. Has simul conclusiones vnica ratio ex superioribus collecta satis probat. Pecunia{ Probatio vtriusque conclusionis. } enim vnius loci non potest in alium cambiri nisi altero duorum modorum, vel ratione translationis pecuniæ, vel qui in vno loco propter eius raritatem pluris æstimatur quam in altero, in quorum neutro nulla haberi potest temporis ratio, sed laboris in transportando, & præsentis æstimationis amborum locorum. Sed refulget hîc lucentiùs ratio occluditurq́ue magis via palliandi vsuras, proptereà quòd nullum hîc patet suffugium ad nundinas: quæ quidem in Lusitana non fiunt, vt expectetur quantum illic sit valitura pecunia. Prætereà quòd in remissione inde ad nos manifesta comitatur vsura, palam inde fit, quod quanto maius est temporis interstitium vsque ad nundinas, maioris æstimantur cambia. Et quo ad argumentum à nobis præfactum, ac perinde ad opinionem Caietani, respondeamus: Manifestum est quòd numerosior multitudo recipientium cambia non aliunde nascitur quàm quòd laxiores indulgentur ad soluendum induciæ. Quare illa de causa augere pretia, manifesta est iniquitas. Secùs si, vti quæstione præcedenti diximus, idem receptorum numerus aliunde augeretur. ¶ Prætereà & inde detegitur vsuræ facies quòd campsores Metinenses proptereà ad id cogunt cambiorum receptores ad soluendum primo mense, vt inde posteà longior sit temporis distantia vsque ad proximas nundinas vt locupletiùs remittantur. ¶ Sed rogant fortè campsores quo{ Scrupulus. }modò cambient? quia non potest primo mense sibi Vlyssipponæ pecunia solui in numerato, propter eius qui illic est raritatem, sed in remissiuis chirographis: & ideo coguntur illo tempore cambire quo proximæ nundinæ longè distant. Respondetur autem ita{ Solutio. } iustè cambire posse si nullam prorsus temporis rationem habeant: hoc est eodem prorsus pretio cambiant, dum nundinæ per quatuor menses absunt ac si intra mensem essent. ¶ Haud equidem nescio quàm plurimos ab alijs multiplicari cambiorum modos, quos nos consultò missos fecimus: tum quòd adeò sint obscuri vt nullatenùs possint lectorem informare: tum etiam quòd omnia summatim fundamenta me arbitror tradidisse, per quæ de singulis potest quisque oculatissimus iudicare. Nam fateor nisi qui mediocris fuerint ingenij, & attenta consideratione rem fuerint speculati, prætereà ab ipsis campsoribus instructi, non possunt ad tanta quanta hac arte accidunt ambigua, respondere. Bellorum enim calamitas, quam ciuium peccata in rempublicam inuehere solent, in causa potissimùm esse consueuit vt reges pecuniam vndique & maximè ex famosis nundinis cambiorum via corradant. Atque hac de causa cambiorum turba & sæpe præter legem permittitur. Sed fieret multò consultius, si in tali calamitate Rex secum tantùm eadem sineret cambia fieri: cæteris verò interdiceret: nam cum non sit par in cæteris ac in ipso necessitas, non debet fieri consequens, vt si cum rege fiant, fieri debeant cum cæteris. Quanuis quæ personatæ vsuræ sunt, neque cum rege licitæ fiunt. DE ministris autem cambiorum, per ea quæ superiori libro de vsurariorum fa{ De cambiorum ministris. }mulis dicta sunt, iudicari potest: quanuis in cambijs celebrandis noua quæpiam de illis adnotanda supersunt. Est enim dubium an qui cambium nomine aliorum recipit, tutò id faciat. Exempli gratia. Sunt locupletissimi mercatores qui regi potissimùm{ Dubium. } pecunia succurrunt, neque absque ingenti fœnore: sed aiunt tanquàm eius ministros se ex multis locis campsoriam colligere pecuniam, quam ei contribuant: & ideo mundos esse ab omni vsurę labe, si quas vsuras soluunt ab ipso recipiant. ¶ Hîc autem multa sunt consideranda. Accipere enim{ Solutio. } nomine regis dupliciter contingit: imò verò vno tantùm contingit re vera modo, sed ipsi alterum fingunt. Ille inquam propriè cambium accipit nomine regis, aut alîus magnatis, aut mercatoris, qui tanquàm eius famulus id exequitur: puta quia eius œconomus est, vel à secretis, &c. itaque ipse non fit debitor cambij quod recipit, neque posteà tanquam suum tribuit regi: sed rex est qui per illum recipit. Et talis minister nullam vsuram committit, sed accipit vice domini ad vsuras: quod vrgente necessitate licitè fit. Sed alius est qui licèt fingitur minister regis, non est tamen: mercator aut campsor qui aliunde ad vsuras accipit vt regi sub eisdem vel maioribus tribuat. Exempli gratia: Petrus accipit à Paulo & à Ioanne &c. & dat regi: itaque rex non cambit cum Paulo vel Ioanne, sed cum Petro: qui fit dominus pecuniæ. Hic ergo personatus fit regis minister: cùm officium campsoris exerceat: & ideo accipere ad vsuras, peccatum illi est: non solùm quia id facit absque propria necessitate, verùm quia ad vsum illicitum accipit: ac perinde ea sub vsuris regi tribuere, aliud est ei nouum peccatum vsuræ. Id quod ex alio eorum vsu fit etiam apertius. Aiunt enim quòd qua ratione possunt aliunde sub fœnore pecunias disquirere quas regi tribuant, possunt & suas tribuere proprias. Hoc ergo non faciunt nomine alterius, sed proprio. Quare de istis citra dubium vllum si cambia faciant vsuraria, verè vsurarij sunt. ¶ De cambiorum autem proxenetis, hoc est de inter{ De cambiorum proxenetis. }currentibus constituentibusque inter partes cambiorum pretia, non dubito quin adeò sint vsurarum ministri vt eodem conuolantur vitio: quanuis peiùs illi qui factores campsorum sunt, & ipsorum nomine cambia faciunt. ¶ De his ergo factoribus qui aliorum nomine cambia faciunt, magna est dubitandi ratio, quando & quomodò ad restitutionem teneantur. Ad quod ideo in calce huius disputationis respondere pro captu nostro est operæpretium. Et quidem si scientes ac prudentes vsuraria cambia faciant, ad restitutionem indubiè tenentur: idq́ue ratione acceptionis, quæ illis peccatum est: etiam dum nihil sibi lucri acquisierint. Si autem ignoranter & bona fide: arbitrantes cambia esse licita, vsque adeò, vt (si accidere potest) ab omni sint culpa incolumes, liquidum est non teneri ratione acceptionis: teneri tamen videntur ratione rei acceptæ, cùm posteà cambiorum iniquitatem resciuerint. Saltem dubio procul tenentur quando aliquid lucri apud ipsos remansit. Si verò nihil illis prorsus ex lucro prouenerit, dare in primis tenentur solertissimè operam vt illi quorum nomine cambia fecerunt, restituant. ¶ Si autem id perficere nequeant,{ Dubitatio. } tunc meritissimò dubitatur, an iidem ipsi restituere teneantur. Neque dubium facilis solutionis est. Enimuerò quòd nullatenùs te{ Primum argumentum à parte negatiua. }neantur, ex illis radicibus argumentum extruitur quas lib. 4. sub titulo de rest. iecimus. Haud enim aliunde quàm ex altero duorum capitum vinculum restitutionis nascitur: scilicet aut ratione acceptionis, aut ratione rei acceptæ. Qui autem accipiendo nullam prorsus commisit culpam, non tenetur ratione acceptionis, nisi in mutuo & similibus, vbi promisit reddere. Hoc patet vtroque iure: nam tota lex Aquilia, quæ de iniur. & dam. dato, scripta est, nemini actionem dat nisi contra eum qui in culpa fuerit. Et extrà, de iniu. & dam. dato, can. si culpa. non dicitur si causa tua, sed si culpa tua datum est damnum. Vnde neque in practica, neque in foro exterioris iudicij, vllus damni aut iniurię condemnatur nisi qui in culpa fuerit, saltem leuissima. Accedit &{ Argumen. 2. } quod suprà diximus, quòd si quis à latrone partem furti dono susceperit quod consumpserit, neque factus fuerit inde ditior, nullatenùs teneri: isti ergò factores ratione acceptionis non tenentur, neque apparet teneri ratione rei acceptæ postquàm nihil prorsus lucri eos tetigit. Hæc argumenta hanc profectò{ Solutio. } negatiuam partem concluderent, nisi quòd ignorantia iuris nunquam, aut vix vnquam, prorsus excusat, nisi homo sit agrestis, & ius valde reconditum. Cambiorum autem vsus adeò publicitùs malè audit, vt nemo sibi prętexere queat excusationis clypeum, nisi peritos bona fide consulat, quin verò peritissimos atque homines præcipui nominis: adeò omnes clamant periculosissimam artem esse. Quocircà ego non auderem istos prorsus saltem à toto excusare. Sed si soluendo sunt, tenentur creditores conuenire, & cum ipsis de re componere vt aliquid soluant: aliquid verò eis condonetur. FINIS LIBRI SEPTIMI DE IVSTITIA ET IVRE. # 8 LIBER OCTAVVS De Iustitia & Iure. # 1 QVAESTIO PRIMA, De substantia voti. Sanct. Thom. 2. 2. quæst. 88. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm votum sit alicuius rei poßibile, ad quam vi præcepti non tenebamur. HACTENVS de iustitia & iniustitia, earumque partibus subiectiuis, hoc est speciebus huic virtutis generi subiectis, suum est. Amodò de partibus eius potentialibus, id est illi annexis, subsequitur vt dicamus. Dicitur enim pars potentialis virtus illa quę cùm non sit eius directè subiecta species, eò quòd non omnimoda ratione cum illa conuenit, nihilo minùs propter aliquid, quod vtrique commune est, ad illam ceu ad capitalem reducitur. Exempli gratia. Absoluta iustitiæ ratio tria comprehendit. Primum quòd est vnius ad alterum: secundum quòd versatur circa debitum: ac tertium quòd æqualitatem soluti ad debitum constituit. Liberalitas autem licèt non versetur circa debitum, est nihilo minùs ad alterum cui per ipsam beneficium confertur. Ob idque licèt non sit iustitiæ species, reducitur tamen ad illam ceu pars eius potentialis. At religionis virtus quæ inter nos & Deum consistit circa debitam quidem reuerentiam & famulatum quem ei debemus versatur. Sed tamen quia Deo, vt author est 5. Ethi. Arist. æquale reddere non possumus:{ Aristo. } hac ratione, à vera ratione iustitiæ deest: quapropter reducitur ad iustitiam: tametsi ratione obiecti longè sit quàm illa præstantior. De liberalitate autem ac misericordia: deque id genus cæteris, quæ longiùs à iustitia distant, nihil præsenti Opere tractare decreuimus: sed de religione. Neque verò de cunctis eius partibus: abiret enim Opus in immensum: Sed de his tantùm quę cum iustitia coniunctiorem habent affinitatem: nempè de voto: quippe quod reddere ad fidem pertinet, quæ est iustitiæ fundamentum: ac de decimis, & simonia: quæ, nisi quòd materia differt, similima est vsuræ, sacrilegaque iniustitię species: & postremò de his quæ ipsi vicissim, præsertim episcopi, tum populo, tum ecclesijs debent, tam in eleemosynis quàm in residentia. ¶ Præsens ergo Octauus liber in voti sermone versabitur. Neque nobis vitio dandum est quòd ordinem quodammodo D. Tho. non insectamur. Nam tum quòd decimarum tractatus Simoniæ disputationi affinis est, quæ voti sermonem subsequitur, tum etiam quia spontaneæ promissionis consideratio illam antecedit, qua obligatio consideratur reddendi id quod debetur: in hoc octauo agere constituimus de voto quo Deo aliquid vltrò promittitur, & in subsequenti de oblationibus, ac decimis quæ eidem debitæ sunt. ¶ Atque eapropter hunc statim in fronte articulum proponimus: Vtrùm votum sit rei alicuius possibile, quam anteà vi præcepti non debebamus. Nam si nihil est quod Deo non sit vigore præcepti debitum, inanis est vouendi religio. Et arguitur à parte negatiua. Nihil{ Primum argumentum. } operis præstare Deo possumus quod ei non sit à nobis tenore præcepti dilectionis super omnia debitum: ergo vanum est quidpiam vouere. Probatur antecedens: tenemur eum diligere ex toto corde, ex tota mente, & ex totis viribus: ergo nihil est quod virtute huius maximi mandati non illi debeamus. ¶ Secundò. Ille nos de nihilo creauit, suaque misericordia pascit, & sustentat: ergo quicquid sumus, atque adeò quicquid operari possumus, illi debemus. Imò verò, vt etiam Ethnicus ipse Arist. 5. Physi. agnouit, nihil ei possu{ Aristot. }mus pro susceptis beneficijs par rependere: nihil ergo ei aliâs indebitum spondere possumus. ¶ In contrarium autem reclamat tota scriptura sacra, vt Deute. 23. Cùm votum voueris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, & Psal. 75. Vouete & reddite Domino Deo vestro. HAnc quæstiunculam, licèt scholasticis insolitam, quam superficie tenus in calce secundi libri tetigimus, toti huic nostræ disputationi præ foribus affiximus, vt Lutheranis obuiam occurreremus qui hanc vouendi religionem futilem & commentitiam contendunt. De qua re illos lib. 3. de natu. & gra. cap. 2. in iudicium detulimus. Lu{ Lutherus. }therus inquam in suo damnato Opere De votis monasticis, demoliri nititur morem hunc ecclesiasticum: quoniam res est, inquit, sine authoritate & exemplo scripturæ, merumque ac perniciosum hominum inuentum. Audi monachum quanto impetu suum euomat institutum: idque posteà Lutherani in suis dogmatibus confirmare studuerunt. Fuit enim Lutherus omnium hæresum Vuicleff{ Vuicleff. } fidus atque impudens renouator. Ille quippe molimen hoc fuit anteà molitus. Contra quem celeberrimus Thom. Vuald. tomo. 5.{ Thomas Vualdensis. } de sacramentalibus, titu. 9. c. 83. &. 84. doctissimè ditissimeq́ue de hac re disseruit. Sed vt alios omittamus, rationem originemque erroris huius, vt nos loco citato explicuimus, ex duobus fontibus Lutherus deduxit. Primus{ Geminus fons vnde Lutherus præteritum errorem hausit. } fuit, quòd putauit præcepto dilectionis Dei super omnia teneri nos ad omnia opera officiaque illi offerenda, quæ facere possumus: vt in primo argumento dicebamus. Vnde continuò intulit, non solùm nullum esse opus quod non sit natura sua præceptum, verùm nullatenùs mortales in hac vita posse illud præceptum satis implere. Quapropter ait quemcunque quantumcunque iustum in omnibus operibus delinquere, vt articu. 31. &. 32. ad Leonem adstruit. Quoniam arbitrabatur hunc dilectionis modum quocunque præcepto concludi: quem quidem modum cùm pro ratione præcepti adhibere non possimus, quocunque opere delinquimus. Sed tamen misericordia, inquit, Dei est quòd non nobis eandem omissionem imputet. Ex quo sibi ipsis inferunt nullum esse supererogationis opus, quod esse queat peculiaris materia voti. Alter istorum putidus fons extitit, quòd opera iusti debent liberrimè fieri: votum autem necessitatem infert ac subinde libertati obstat. At secundi huius capitis error quæsti. subsequenti monstrabitur. Primum tamen expugnauimus loco citato. Nimirum osten{ Autor libro de natura & gratia. }dentes quemadmodùm in illa blasphemia persistant, quòd Deus nos ad impossibile obliget. Hæc autem expugnatio nihil ad præsens. Sed idcircò de hoc errore meminimus, vt radicem panderemus ex qua illas in nos blasphemias depromunt: porrò quòd distinguamus à præceptis consilia: cùm tamen omnia sint præceptis comprehensa. Item quòd putemus aliqua esse opera supererogationis, per quę homines & nos præcipuè monachi satisfacere gloriamur: non solùm pro nostris, verùm pro alienis delictis: de quibus subinde supererogationis operibus vota emittimus. Fuit tamen hæresis hæc aduersus Pelagianos condemnata: vt refert August. in{ Augustinus. } epistola ad Pauli. Vbi ex decem eorum erroribus illum quintum facit quòd diuites baptizati tenerentur renuntiare omnibus diuitijs. ¶ Respondetur ergo ad quæstionem ca{ Conclusio catholica. }tholica conclusione. Præter opera præceptorum supersunt alia non debita quorum votum emittere iustum est, ac celebre religionis officium. Conclusio tum frequentibus vtriusque instrumenti testimonijs stabilitur, tum etiam locupletissimis sanctorum exemplis, ac subinde ineluctabili ratione. Oracula enim veteris legis iam cœpimus ex Deut.{ Prima probatio. } 23. citare: & ex Psal. 75. Extat & Num. 6. lex: Vir siue mulier cùm fecerint votum vt sanctificentur, & se voluerint domino consecrare, à vino & omni quod inebriare potest abstinebunt. Et Eccles. 5. Si quid vouisti Deo, nè moreris reddere. Et Prouerb. 20. Ruina est homini denotare sanctos, & post vota retractare. Neque verò se satis ab his iaculis ab clypeo illo protegunt, quòd vetus lex iam pridem cum suis præceptis est antiquata: nam hæc non ex ceremonialibus habentur, aut iudicialibus quæ abolita sunt: sed planè inter moralia quæ naturæ iure perdurant. Imò verò quò istorum cæcitas apertiùs deprehendatur, Ethnicorum mos locupletissimo testimonio est ipsissimo naturæ iure hanc vouendi religionem fundari. Sanè quibus semper vbique terrarum solenne fuit tam rebus afflictis, quàm pro lætis victorijs vota suis delûbris nuncupare. Vnde Liuius lib. 1. Tullus, inquit, in re trepida duodecim vouit Salios, fanaque Pallori & Pauori. Et Psaltes legem prospiciebat Euangelicam vbi aiebat, Immola Deo sacrificium laudis, & redde altissimo vota tua. Sacrificium enim laudis sacrosanctum conuiuium nostrum est, cui composuit reddere vota. ¶ Mox & patrum exem{ Probatio secunda. }pla perpetuò durant vt illa imitemur. De Iacob autem legitur Genes. 28. votum vouisse Deo. Et de Anna Samuêlis matre. 1. Reg. 1. Et vt reliquos sileamus, ex illo Lucæ. 1. Quoniam virum non cognosco. clarè colligitur sacratissimæ Virginis votum, vti August. asse{ Augustinus. }rit in lib. de nuptijs & concupiscentia: & refertur. 27. q. 2. can. sufficiat. Et in noua lege de Paulo legitur, Actu. 18. totondisse sibi caput in Cenchris, quòd haberet votum. Et in Euangelio Matth. 19. constat votorum instituta Christo esse probatissima. Ait enim primùm esse eunuchos qui se castrauerunt: hoc est sua sponte absque legis vinculo, propter regnum cœlorum. Et nè contrà cum Lutheranis existimaretur præceptum, subdit: Qui potest capere capiat. Cuius instar ait. 1. ad Corinth. 7. Paul. De virginibus præceptum non habeo: consilium autem do. Deinceps subsequitur adolescentis historia: qui Christum interrogatione pulsans quid faceret vt vitam haberet æternam, responsum accepit, vt seruaret mandata. Cui rursùs dicenti cuncta à iuuentute custodisse, respondit Christus: Si vis perfectus esse, vade & vende omnia quæ habes & da pauperibus, & sequere me: vbi apertè perfectionis statum à præceptorum materia discreuit. Ait enim primùm: Si vis ad vitam ingredi, tanquàm de re necessaria. Quare vt legitur, Mar. 10. postquàm adolescens respondit omnia seruasse, intuitus eum Christus dilexit eum. Vnde fit consequens non fuisse mentitum, licet Hieron. & Orig.{ Hieronymus. Origenes. } ad contrarium annuere videantur. Ob idque Dominus cupiens eum ad vberiorem frugem promouere, culmen ei perfectionis monstrauit, quo post præceptorum fundamentum in consilijs prominet. Quocircà illicò Petrus publico Apostolorum nomine subdit: Ecce nos reliquimus omnia & sequuti sumus te: quid ergo erit nobis? Super quo loco August. lib. 17. de Ciuitate Dei, cap. 4. ait:{ Augustinus } Hoc votum potentissimi vouerant, iuxta illud. 1. Reg. 2. Dans votum vouenti. Constat ergo Apostolos voto se obsequio Christi consecrasse. Hæc autem non est loci pręsentis locupletiùs disserere: quę rursùs. q. 5. sub titulo de voto religionis in mentem redibunt. Sed expediebat statim in libri vestibulo rationem patefacere cur extra præcepta materia pateat multa vouendi, quæ non sunt lege debita. ¶ Ratio ergo conclusionis de contrario prin{ Ratio conclusionis. }cipio, quàm quo Lutherani nituntur, ducitur hæc. Plurima extant opera ad quæ nullum nos cogit præceptum, multaque alia à quibus neque legis prohibitio nos arcet: ergo voto possumus & ad illa nos obligare, & ab his nos cohibere. Probatur antecedens. Prouidentissimus Deus in ædendis legibus quibus nos cogeret, non tantùm ad id aspexit, quod nos illi procreationis beneficio deberemus, quodque à nobis posset absoluta autoritate exigere: sed cùm omnia suauiter pro cuiusque conditione disponat, ad id prorsus quod vniuersi mortales secundùm imbecillem naturam nostram præstare sufficiebamus: nam lex omnes æquè obligare debet: atque ad id maximè quòd tum ad eius cultum, tum ad nostram mutuam charitatem necessarium erat. Hoc autem non est quicquid vnusquilibet totis suis viribus efficere potest, sed ea prorsus quæ in Decalogo continentur, & quæ illi tanquàm ibidem implicita appendent: ergo reliqua omnia in nostra sunt posita libertate, faceréne ea velimus an secùs. ¶ Idq́ue apertiùs confirmatur. Deus{ Confirmatio. } naturæ autor præter sacramentorum decreta nihil nobis aliud edixit quàm quod ipsa præcepisset: natura autem non obligat vniuersos vt vnusquisque quantum potest faciat: ergo neque Deus. Aliâs non omnes ex æquo suis legibus obligaret: cùm non omnes æqua valeant. Est ergo nihil minùs quàm vesania sic de Deo sentire vt isti prædicant. Colligamus igitur multa nobis esse extra præceptorum lineam arbitraria & libera, quę sint nobis votorum materia. Adde quòd votorum materia, vt paulò inferiùs patebit, non modò sunt consiliorum opera, verùm & præceptorum. Sed hactenus locuti sumus de illa peculiari quæ non nisi voti obligatione fit debita. AD primum igitur argumentum in con{ Ad primum argumentum . }trarium, negamus maximo illo dilectionis mandato omnia complicari opera quę quisque exhibere potest: sed satis est sic tota mente, & anima, & viribus Deum diligere, vt nihil eidem dilectioni aduersum admittamus: quod quidem in hac vita per Dei fauorem & subsidium implere possumus. Dupliciter quippe vt. 2. 2. q. 44. ar. 6. author est S. Tho. præceptum hoc impleri potest. Vno{ D. Thomas. } modo perfectè: scilicet dum ad finem peruenitur quem Deus intendit: qui sanè est, vt homo se illi omnimodò amore coniungat, vt neque venialiter delinquere, nec alium admittere amorem queat. Atque hoc fiet in patria quando secundùm verbum Apostoli. 1. ad Corint. 15. Deus erit omnia in omnibus. Vnde August. lib. de perf. iust. Illa, inquit, pleni{ Augustinus }tudine charitatis patriæ pręceptum illud implebitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Sed alio modo impletur imperfectè: quando scilicet etsi non perueniatur ad finem, tamen à regula non receditur, quæ illuc ducit. Et isto modo impletur in via. Quare impletio hæc non eò dicitur imperfecta quòd non sufficiat ad euitandam culpam, sed quòd per ipsam non assequimur finem. Vnde idem August. lib. de spiritu & lit. cap. 26. inter militantem vitam & triumphantem sic discernit quòd ad iustitiam huius vitæ quæ illo dilectionis mandato præscribitur, satis est non peccare. Neque id, inquit, deputandum est culpæ, quòd nondum potest hîc esse tanta Dei dilectio, quanta illius erit, dum à nobis conspicietur. ¶ Ad se{ Ad secundum argumentum . }cundum autem respondetur quòd licèt quicquid simus, figmentum Dei simus: non tamen quicquid operamur, ei virtute præcepti debemus: vtpote qui suas leges naturæ nostræ tenuitate admetitus est. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm votum in solo voluntatis proposito perficiatur. SVpposito, votum esse possibile propter liberam materiam quæ extra præceptorum obligationem supersit, quæritur de eius substantia quę per definitionem innotescit. Atqui ordine peripatetico prima inuestigatio est de genere: ac subinde de forma definitionis: secunda de materia. Primum exploratur in hoc articulo, atque alterum in sequenti. Compertissimum ergo cùm sit, votum esse actionem humanam, quæritur cuiúsnam sit potentię actus, vtrùm scilicet sit voluntatis propositum, an verò intellectus promissio. Et arguitur quòd sit propositum. Est enim multis recepta definitio{ Primum argumentum. } voti, quòd sit conceptio boni propositi cum animi deliberatione firmata, qua quis ad aliquid, vel faciendum vel non faciendum se Deo obligat: propositum autem huiusmodi firmum solo voluntatis motu perficitur: ergo votum in tali proposito consistit. ¶ Se{ Argumen. 2. }cundò & vox rem ipsam ostendit. Dicitur enim votum à voluntate: nam id quisque proprio voto facere dicitur quod voluntate facit: cùm ergo promissio non nisi rationis opus sit, fit consequens vt in voluntate votum consistat. ¶ Tertiò. Illic votum perficitur,{ Argumen. 3. } vnde obligatio nascitur: nam hæc est voti genuina virtus: obligatio autem ex solo proposito absque vlla promissione exoritur: ergo illic votum consummatur. Probatur minor. Per hoc quòd quis mittit manum suam ad arâtrum, obligatur ad opus, secundùm illud Lucæ. 9. Nemo mittens manum suam ad arâtrum & respiciens retrò, est aptus regno Dei: nempè quòd obligationem frangit: per hoc autem quòd quis opus proponit, mittit manum ad arâtrum: ergo illic fit obligatio, atque adeò votum. ¶ In contrarium est illud Ecclesi. 5. Si quid vouisti Deo, nè moreris reddere: displicet enim ei infidelis & stulta promissio. Vbi quod priùs nominatur votum, illicò nuncupatur promissio: in qua ideo eius est substantia posita. AD quęstionis elucidationem hoc primum de nomine notandum est, quod est latinis celebre: idq́ue duplicis significatus. Est enim verbi illius nomen, quod est, vouere:{ Prima voti acceptio. } hoc est promittere: non cuique, sed Deo, vel diuis. Promittere siquidem, pollicerique & spondere, communia verba sunt pollicitationum quę vel Deo fiunt, vel hominibus: vouere autem eam præcisè significat quæ fit Deo. Est nanque votum, vt in subsequentibus patebit, religionis promissio, ac virtus qua soli Deo eiusque sanctis seruimus. Vnde Cicero ad Ati{ Cicero. }cum: Ego me maiore religione quàm quisque fuit vllius voti, obstrictum puto. Quocircà vota nuncupare est diuis voce polliceri, & destinare pro fœlici rerum euentu. At verò quia id quod à Deo votis, hoc est oblatis pro{ Secunda acceptio. }missionibus deposcimus valde desideramus, inde vsu venit vt desiderium ipsum votum dicatur. Vnde voti compotes dicimur, & pro voto succedere gaudemus dum nostra assequimur desideria. Et vota facere idem est quod optare, auêre, & precari. Hîc autem non vsurpatur nomen in hoc posteriori, sed in priori significatu: vt vouere sit vota emittere, & quod latinè dicitur, vota suscipere: hoc est aliquid Deo sanctè polliceri. ¶ His præhabitis ad quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior est. Ad votum tria ex necessitate requiruntur. Primò quidem ra{ Prima conclusio. }tionis deliberatio. Secundò verò propositum voluntatis. Sed tertiò promissio in qua ratio perficitur voti. Probatur: votum obligationem{ Probatio conclusionis. } secum affert ad aliquid faciendum vel cauendum: obligatio autem quę ex propria voluntate nascitur (nam secùs de illa quę oritur ex lege) per modum promissionis fit: ergo ante promissionem nullum est votum. Probatur minor. Obligat se homo alteri non aliter quàm ordinando se illi, offerendoq́ue id ad quod obligatur: ordo autem est opus rationis. Quare sicut imperando (qui est actus prudentiæ) ordinat homo ac disponit quid fieri à suo famulo debeat, & deprecando quid sibi per superiorem fiat, sic promittendo ordinat quid ipse pro alijs facere disponat: atque adeò in hoc rationis actu consistit obligatio, ac subinde votum. Promissio autem ex faciendi proposito proficiscitur: proposito verò, cùm sit actus deliberatæ voluntatis, deliberatio rationis antecedit: ergo tres isti actus sunt ad votum ordine necessarij. Adde quòd cùm ex promissione obligatio emergat, debet ei innotescere cui fit. Est autem hoc inter homines ac Deum interstitium, quod cùm nobis non nisi vocibus aut exteris nutibus aliena mens innotescat, non potest homo homini, nisi voce aut signis quicquam promittere. Vnde Prouerb. 6. Illaqueatus es verbis oris tui. Deo autem, cui intima cordium patent: secundùm illud. 1. Reg. 16. Homines vident ea quæ parent, sed Deus intuetur cor: per solam mentis loquelam fieri potest promissio. Quo fit, vt si voti essentiam ac necessitatem spectes, in intellectu absque vlla voce consumatur. ¶ Posterior conclu{ Postrema conclusio. }sio. Solent nonnunquàm duo alia superaddi voto, quæ sunt illi accidentaria. Sed nihilo minùs ad eius attinent expressiorem firmitatem. Vt puta externa oris pronuntiatio: secundùm illud Psal. Reddam tibi vota mea quæ distinxerunt labia mea. Quæ quidem verba non sunt respectu Dei necessaria, sed respectu nostri: sicuti vocalis oratio, ad expergefaciendos nostros animos, excitandosque mentis oculos in Deum. Secundò etiam acciri solet aliorum testimonium, vt non solùm Dei metus, verùm & humanus pudor firmiores nos reddat, nè voti fidem defringamus. Quô forsan allusit sententiarum Magi{ Magister Sententiarum. }ster in. 4. dist. 38. vbi ait quòd votum est testificatio quædam promissionis spontaneæ, quæ Deo & de his quæ sunt Dei, fieri debet. Tametsi & de testificatione interna fortè loquatur, qua se homo Deo debitorem contestatur. ¶ At verò quanuis hæc lucida sint, nihilo minùs plusculæ lucis indigent. In pri{ Documentum. Aristot. }mis circa tres actus prioris conclusionis recolendum est ex Philos. 6. Ethicor. cap. 9. &. 10. tres esse prudentiæ actus, scilicet consulere, & iudicare seu sententiam ferre, ac tertiò imperare. Supposita enim finis intentione quæ ex virtute morali proficiscitur, verbi gratia, temperatè viuendum est, voluntas intellectu vtitur ad consultandum de medijs, conferendumque difficultates quæ sunt in religione cum illis quæ sunt in coniugio, illaque mediorum collatio est consilium. Inuentis autem medijs per synesin fertur sententia: quæ est melioris commodiorisque medij approbatio. Significato ergo deliberationis, ambo comprehenduntur, tam consilium quàm sententia. Atque hoc est proprium voti fundamentum. ¶ Restat tamen de huiusmodi deliberatio{ Quæstio deliberationis }nis maturitate, quanta esse debeat indagare. Vtrùm antequàm votum obliget cuncta sint consilio deliberanda, quorum ignoratio cohibere hominem posset à vouendo. Hæc enim apparet esse quorundam Iurisconsultorum opinio: in quorum cœtu esse videtur Richar{ Richardus. }dus lib. 4. dist. 38. ar. 1. Vbi ait quòd vbi non est plena deliberatio, & si sit semiplena, inde nullum oritur voti ligamen. Et arguitur pro{ Motiuum Richardi. } hac opinione. Votum, cùm à voluntate dicatur, debet esse spontaneum & voluntarium: ignorantia autem voluntarium tollit: ergo vbi non omnia plenè librantur, non est plena libertas, atque adeò nec votum. Secundò.{ Altera ratio ad idem. } Vota hæc qua facilitate fiunt, subinde franguntur: ergò periculosa sunt, neque succedere valent prosperè: atque adeò tutius est illa irrita reputare. Quapropter non desunt qui dicant, referente Syluestro in verbo, votum. 2.{ Syluester. } §. 13. quòd iratus aut bene potatus vouens aut iurans ingressum religionis, non tenetur: quia quod calore iracundiæ fit, pro non facto haberi debet. ¶ His tamen nihil obstantibus sentiendum arbitror cum Palude. 4. di{ Palud. Caietanus. }stin. 38. q. 1. & cum Caietan. pręsenti articulo, quòd ad votum requiritur plena deliberatio. Plenitudo tamen deliberationis bifariàm intelligi potest. Vno modo vt opponitur subreptioni: motui scilicet subitaneo, seu merè naturalis sit, quem vocant primo primum, vbi nulla est ratio vel culpæ vel meriti: seu secundo primus in quo sola esse potest venialis culpa: & talis deliberationis plenitudo necessaria est ad votum. Alio modo plena deliberatio est qua nihil quod deliberari poterat omittitur, quæ quidem non est necessaria. Probatur prior pars. Votum debet esse non{ Probatur proxima sententia. } modò spontaneum, verùm sic deliberatum vt sub mortali reatu obliget: motus autem primo primus nullatenus est voluntarius: & secundo primus, qui est absque plena aduertentia, esse non potest mortalis: ergo talis voluntatis actus ad voti obligationem non sufficit: quandoquidem votum sub mortali culpa hominem deuincit. Hæc autem plena deliberatio in hoc consistit quòd homo iudicio cognoscat quid faciat. Et confirmatur. Per motum vbi sola esse potest venialis culpa, votum non frangitur: ergò neque per talem motum firmatur. Posterior verò pars probatur ratione{ Prima probatio alterius partis. Secunda. } contraria. Ad voti nexum satis est quòd sit opus spontaneum: sed prior deliberatio ad hoc sufficit, puta iudicare quid facias: ergo posterior non requiritur. Secundò id confirmatur. Talis promissio homini facta obligaret: vt si eo iudicio pecuniam pollicereris, aut vxorem tibi sponderes: ergo obligat etiam respectu Dei. Non enim remissior Deus in exigendis promissis est, quàm homo. Tertiò illa prior deliberatio sufficiens{ Tertia. } est ad meritum & ad mortalem culpam: ergo ad voti obligationem. Enimuerò si quis in repentino periculo mortis constitutus votum suscipiat rei bonæ, meretur, & non nisi per virtutem religionis: ergo talis voti susceptio est verè votum. Item si esset rei illicitæ, esset lethale crimen: ergo dum materia est debita, obligatio voti emergit sub reatu mortali. Quartò si religiosus iudicio illo ac delibera{ Quarta. }tione quæ opponitur surreptitio motui contra votum faceret, illud violaret & frangeret: ergo eadem deliberatio sufficiens est ad votum confirmandum. ¶ Colligamus ergo quòd si quis ira percitus, aut calore, aut mortis metu, quæ rationis iudicium tollerent, votum emitteret, non obligaretur: vbi tamen illa rationis lux perstat, quæ facere potest aut meritum aut mortale delictum, votum obligat.{ Fallax regula Summæ Angelicæ. } Eam ob rem fallax est apud Angelum Regula in verbo, votum. ad perpendendum an subitum votum fuerit validum. Nempè quòd si transacta angustia periculi eum qui vouit, facti pœnitet: vel, vt ipse ait, est male contentus, signum est votum non tenere. Fallit inquam grauiter regula. Nam etiam si diu deliberes, potest te pòst facti tædere. ¶ Fulcitur prærereà conclusio authoritate canonica: vt cap. sic nobis. de regula. vbi clericus qui nimia ægritudine laborans religionem vouit, ad habitus susceptionem compellitur. Et. 17. quæst. 4. can. sunt qui opes. illi etiam qui tumultuario mentis impulsu, non iudicio perpetuas opes ecclesiæ contulerunt, & de voti leuitate taxantur: & nihilo minùs tanquàm sacrilegi habentur si eas reuocant. ¶ Addiderim tamen huic sententiæ hoc temperamentum, quòd talia vota, repentina de{ Temperamentum præfatæ sententiæ. Panormita. }liberatione suscepta iustam secum afferunt dispensationis causam. Id quod doctè Panormitan. admonuit super cap. veniens. de voto & vot. red. Quin verò cap. ipsum id clarè docet. Tametsi neque monitum hoc præterierim quòd vbi votum Deo nuncupas qui te siue in mari, siue in lecto, siue alibi à præsentaneo periculo eripiat, posteà saluus profectò iniquè & infidè dispensationem procuras. Nam licèt repentina deliberatio id sinat, tamen causa vouendi, beneficiumque receptum ingratitudinis te redarguunt. ¶ Ad primum igitur argumentorum in contrarium{ Ad primum argumentum . } respondetur, quòd cùm quis rationis iudicio cognoscit quid facit, satis ignorantiam abstergit, quæ voluntarium tollit: licèt non cuncta consideret quæ considerari possint. Et confirmatur inde solutio quòd labores & difficultates quæ sunt in religione, nunquam satis citra experientiam percipiuntur. Quare si cuncta essent perpendenda, nullum simplex religionis votum citra rei experientiam obligaret. ¶ Sciscita{ Scrupulus. }ris autem quid si te aliquis deciperet, affirmans in tali religione non seruari ciborum delectum, nec ieiunia, aut quidpiam aliud difficile, quod si prænosses nunquam voueres, vtrùm cùm ita seductus voues iugo subiaceas? Respondetur quòd si deceptio est circa illa quæ tu ferre non posses,{ Solutio. } votum non obligat: quia est grauis iniuria. Cuius signum est probationis annus, in quo ius vult vt rei grauitatem perpendas. Sed tamen si deceptio est circa alia minutiora, nihilo minùs obligaris. Pari modo si quis rusticum falleret, dicens Hierosolymas citra nauigationem adiri posse, aut Romam non longè distare, cùm longissimè distet, quam ob causam peregrinationem voueret, votum non teneret. Secùs si assereret maiorem esse itinerum amœnitatem quàm re vera est. Hîc videri cuipiam posset de metu protinus & vi quæ voluntarium tollunt dicendum: veruntamen cùm tantùm hîc de deliberatione fiat sermo, qua ignorantia cauetur, commodiùs de metu tractabitur quæstione sequenti sub titulo de obligatione voti. ¶ Sequitur ergo de secundo actu qui est propositum voluntatis. Nam quòd id sit voto necessarium, ambigere nemo potest. Quandoquidem citra voluntatis actum nulla esse potest promissio voluntaria, atque adeò neque obligatorium votum. Igitur post deliberationem, quæ est in intellectu, necessarium est in voluntate propositum: hoc est electio & consensus quo voluntas iuxta deliberationis sententiam proponit operari. ¶ Ar{ Argumentum }guitur autem quòd hoc propositum non sit necessarium, sed sufficiat promissio. Nam dum quis vel Deo vel homini quidpiam pollicetur aut iurat, etiam si non proponat seruare promissum, obligatur: quandoquidem ex ipsa promissionis natura, fides promittentis astricta manet. Respon{ Solutio. }detur trifariàm contingere promissionem fieri. Vno modo dum quis proponit tum promittere, tum etiam seruare promissum. Et de hac neutiquam ambigitur quin sit obligatoria. Tunc enim tam deliberatio quàm propositum, quàm promissio est de opere ipso: cùm scilicet opus deliberasti, proposuisti, promisisti. De qua igitur ait sanctus Thomas: Promissio procedit ex proposito faciendi. Alia est promissio per contrarium extremum, scilicet dum quis neque intendit facere quod promittit, neque verò promittere quod dicit, sed nugari aut seducere. Quam ob rem neque de hoc casu vlla est dubitatio, sed certum est talem promissionem apud Deum non obligare, eò quòd promissio signum est propositi & intentionis, qua dum caret, vana est. Sed tamen foro exteriori tam Ecclesiastico quàm Ciuili, siue Deo promissio fiat siue homini, compellitur sic vouens aut promittens seruare fidem: quia Ecclesia de interioribus non iudicat. Aliâs si vnusquilibet allégans non habuisse propositum obligandi se audiendus esset, protinus respublica perditum iret. Vnusquisque enim contenderet non esse monachum, neque matrimonium contraxisse. Requiritur ergo quòd quicunque hoc causari cogitauerit ante iudicis tribunal, legitimè id probet. ¶ An ve{ Quæstio. }rò qui tale votum verbo tenus emisit, aut matrimonium contraxit, teneatur parêre sententiæ. Respondet hîc Caietan. quòd{ Solutio Caietan 1. } ratione Ecclesiæ & scandali tenetur. Hæc autem sententia grano salis condienda est. Nam si id quod iubetur, fieri nequit licitè, porrò quia intrinsecè malum est, potiùs mortem perpeti ille debet quàm obedire. Vt si quis post clandestinas nuptias secundò publicè contraxit, & si foro exteriori compellatur debitum reddere, obedire nequit. Esset nanque fornicator. Si tamen id licitè fieri potest: vt fictum monachum habitare in conuentu, habitumq́ue gerere, tunc obtemperare tenetur: vbi citra scandalum suffugere non valet. Nam si subripere se posset, in aliamq́ue se conferre prouinciam, vbi quia non esset notus citra scandalum quiret exemptus viuere, non teneretur se sententiæ summittere quæ in falsa præsumptione fundabatur. ¶ Tertiò, eodemq́ue medio modo potest quis votum emittere, intendens quidem verè promittere, non tamen seruare promissum, aut intendendo iurare, non tamen iuramentum seruare. Quod re vera accidere potest in militaribus religionibus, atque in alijs vbi obtentu citius bonorum temporalium quàm religionis solent talia vota celebrari. Et de hoc voto posset quodammodò dubitari an sit obligatorium. Facere enim in contrarium videtur quòd non præcessit propositum faciendi: & tamen sanctus Thomas dicit quod ex proposito faciendi procedit obligatoria promissio. Respondetur nihilo minùs{ Qui vouet animo promittendi non tamen standi promisso manet verè ligatus. D. Thomas. Dubitatio. } quòd illic est vera voti obligatio. Nam promissio ex natura sua parit obligationem. Quare si est humana, id est volita, ligat. Vnde fit vt sic promittens grauiter peccet: quia id ad quod ligatur, facere non proponit. Et simile est de illo qui intendit iurare. Manet enim obligatus. Nec sanctus Thomas hoc inficiatur. Quoniam non loquitur nisi de regulari vouendi via. Sed quid, si quis proponat intendatq́ue promittere, aut iurare, sed tamen non intendat se obligare? Apparet enim tunc nullam oriri{ Solutio. } obligationem: postquàm obligatio non est volita. At nihilo seciùs respondetur obligationem oriri pro eo quod est naturalis effectus promissionis. Et ideo satis est causam esse volitam. Nequis enim laqueum tibi inijcere, quin illaque eris. ¶ Sequitur{ Quæstio. } de promissione in qua dictum est votum perficici. De qua quæritur an sit post propositum ad voti obligationem necessaria. Sunt enim nonnulli ex iure consultis qui super cap. consulti. de regularibus, affirmant{ Opinio Iurisconsultorum. } sufficere propositum absque promissione, saltem quando res iam incepta est. Vt dum quis cum proposito permanendi in religione, induit habitum: nam ille est casus illius cap. in quo, quisquis ille erat, iubetur esse religiosus. Et arguitur pro hac opinione, vt quid sit propositum aperiamus. Proposi{ Primum argumentum præteritæ opinionis. Argumen. 2. }tum quippiam faciendi, est animum habere applicatum ad opus: applicatio autem animi idem esse apparet quod obligatio. Secundò. Propositum faciendi est affirmatio de futuro, faciam: ergo qui post propositum non facit, mentitur: siquidem reddit propositionem falsam: mendacium autem in re graui est peccatum mortale: ergo qui religionem, vel peregrinationem, vel quid simile proponit, si non faciat mortaliter peccat, ac perinde obligatur facere: quæ quidem obligatio sufficit ad votum. ¶ His tamen non obstan{ Propositum non satis est ad votum. }tibus respondetur, propositum ad votum non sufficere, sed necessariam esse promissionem. Et primò patet ex receptissima voti definitione. Nam vt Ecclesiastæ. 5. citatum{ Probatio. 1. } est, votum est promissio. Et Magister Sententiarum ait, votum esse testificationem spontaneæ promissionis. Vnde vota nuncupare, est aliquid Deo polliceri. Sed ratio{ Secunda. }ne id etiam confirmatur. Votum non est nisi quod alteri fit: ordo autem vnius personæ ad alteram, vt ait Diuus Thomas, non est nisi per rationem qua se homo alteri vel sua subijcit & mancipat: ergo tantummodo fit per rationem: sicuti præcipere & precari. Tertiò, quo punctim res tangitur,{ Tertia. } votum est illud vbi ligatur fides, quæ, vt ait 1. Offic. Cicero, est fundamentum iustitiæ:{ Cicero. } fides autem, vt ipse & Augustinus aiunt, est quia fit quod dicitur: ergo votum non habet vim nisi id dicitur quod faciendum est: dicere autem est opus intellectus: ergo in promissione consistit obligatio: & non anteà. Et confirmatur sententia hæc ex cap. li{ Confirmatio. }teraturam. de voto & voti redemptione. Vbi quidam qui in infirmitate constitutus dixerat, Non morabor, proponens in animo religionis habitum, absoluitur à voto: quia non promisit. Et sunt verba expressa in cap. si bona. 17. quæst. 1. aliud esse propositum concipere in corde & etiam ore nuntiare, aliud subsequenti obligatione se reum facere voti. Quare illic Gregorius illum qui{ Gregorius. } propositum absque promissione habuerat, absoluit à voto. Et iure ciuili ex pollicitatione nascitur obligatio: vt. ff. de pollicita. seru. l. pactum. ¶ Vnde pro solutione contrariæ rationis notandum est discri{ Discrimen inter propositum & promißionem. }men inter propositum & promissionem. Propositum nanque cùm sit in voluntate, neque affirmatio est neque locutio, sed est consensus seu voluntas quæ exprimitur per simplicem intellectus affirmationem futuri, scilicet faciam. Hæc autem simplex assertio non facit illum sensum: Promitto facere: sed est simplex affirmatio illius quod quis tunc in animo gerit. Et ideo non est mendacium: quia mentiri est contra mentem ire. Ad formam igitur argumenti ne{ Ad primum argumentum . }gatur quòd si posteà sic proponens non faciat, mentiatur: licèt faciat propositionem fuisse falsam: quia potuit mutare propositum. Itaq́ue licèt falsum dixerit, neque mentitus est quando protulit: quia tunc dixit quòd putabat facere, nec quando posteà fecit contrà: quia non tenebatur non mutare propositum. Superueniens autem promissio sic firmat propositum, ligatq́ue animum alteri, vt absque fractione fidei & iustitiæ non valeat illud mutare: promissio ergo est necessaria. Neque contrarium colligitur ex dicto cap. consulti. sanè vbi solùm sancitur quòd qui proposuit per ingressum religionis Deo famulari, perseuêret, vel in suscepto habitu vel in alio laxiori. Loquitur nanque illic Innocentius consueto more de proposito promissione firmato. ¶ Restat tum demum postremum argumentum. Promissio pertinet ad illam{ Argumentum } partem prudentiæ vbi est imperium & deprecatio, vt verbis sancti Thomæ suprà didicimus: imperium autem & iussio prudentiæ antecedit electionem, vt sanctus Tho{ D. Thomas. }mas sentire videtur. 2. 2. quæstio. 47. articulo. 8. electio autem idem esse videtur, quod propositum voluntatis: ergo promissio non sequitur, sed præcedit propositum. Caie{ Caietanus. }tanus hîc distinguens respondet: videlicet quòd imperium quo quis sibimet præcipit, antecedit electionem. Nam post deliberationem intellectus per prudentiam imperat voluntati vt eligat. Imperium autem quo quis præcipit alijs, electionem subsequitur, & pariter deprecatio ac promissio. ¶ At verò ex contrario, vt reor, stat sententia{ Reprobatio Caietani solutio. } tam Aristot. quàm sancti Thomæ, ac subinde veritas. Nempè quòd imperium, siue respectu alterius siue respectu ipsius imperantis semper electionem subsequatur. Etenim post deliberationem statim sequitur electio. Sed post electionem non sequitur opus, nisi prudentia imperans, voluntatem ad operandum applicet. Imperium enim non est, Elige: sed, fac. Et ita illic dicit sanctus Thomas quòd consistit in applicatione consiliatorum & iudicatorum ad operandum. Similiterq́ue ideo promissio sequitur propositum. ¶ Ex his si definitionem voti, quæ vniuersa comprehenderet, tam vana quàm solida, tam iniqua quàm legitima, elicere cuperes, satis tibi esset dicere quòd votum est promissio facta Deo. Attamen illa quæ legitimo tantùm voto congruat definitio, articulo proximo commodiùs constituetur. ¶ Circa verba autem sancti Thomæ inter probandum priorem conclusionem dubitabit fortè lector an simplex promissio obliget, & an solo actu intellectus oriatur inter homines obligatio. Sed hæc quæstione sequenti inter agendum de obligatione voti commodius disputabuntur: porrò vbi ex professo id tangit S. Thomas. AD primum igitur argumentum iam ne{ Ad primum argumentum . }gatum est, conceptionem propositi sufficere sine promissione. Quare qui dicunt, votum esse conceptionem propositi cum animi deliberatione firmata, voce, firmata, intelligunt per promissionem. ¶ Ad secun{ Ad secundum argumentum . }dum respondetur quòd votum non dicitur à voluntate, eò quòd sit actus eius, sed quia nascitur ex eius proposito. ¶ Et pariter ad{ Ad tertium argumentum . } tertium negatur quòd per solum propositum quis dicatur manum mittere ad arâtrum. Nam manum mittere, est animum operi admouere: quod non nisi per promissionem fit. De promittente ergo ait Christus, quòd si respiciat retrò, non est aptus regno cœlorum. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm votum semper fieri debeat de meliori bono. PRAECEDENTI ARticulo determinatum est genus & forma voti: subsequitur ergo eius materiam explorare. Vtrùm scilicet debeat semper fieri de meliori bono, quod vocant supererogationis: nempè cuius obligatio non cadit sub præcepto. Et arguitur à par{ Primum argumentum à parte negatiua. }te negatiua. Baptismus, vt habet glossa super illud Psalm. Vouete & reddite, est votum: & tamen est opus præcepti. Et Iacob legitur Genes. 28. vouisse Domino quòd futurus ei esset in Deum: quod nihilo minùs est de necessitate salutis: ergo non semper fit de opere supererogationis. ¶ Se{ Argumen. 2 }cundo: Iephte, vt legitur Iudicum. 11. voto astrictus occidit filiam: quem nihilo minùs Paulus ad Roman. 11. inter alios sanctos con{ Paulus. }numerat: & tamen illud non modò non fuit melius, verùm neque bonum. ¶ Ter{ Argumen. 3. }tiò nonnunquàm emittuntur vota quæ in detrimentum personæ redundant: vt cùm quis se voto implicat, vt ieiuniorum ac vigiliarum quæ immodicè vitam hauriunt obseruatione, affligat sese. Et nonnunquàm de rebus indifferentibus ac inutilibus: vt dum quis pollicetur non lauari aut comi, aut iter arripere certis diebus: hæc autem non sunt meliora bona: ergo illud non est ad voti obligationem necessarium. ¶ In contrarium est illud Deuteronomij. 23. Si nolueris polliceri, absque peccato eris. Vbi materia voti designatur esse illa quæ non est in præcepto. AD quæstionem hanc, vt seriem Diui Thomæ etiam teneamus, quinque conclusionibus respondetur. Nam cùm votum multis qualitatibus vestiatur, secundùm illas expendenda est eius materia. Eapropter ex illis quæ cogitari possunt vouendi virtuti substerni, quædam manifestam habent rationem, cur non possint voto offerri Deo: quædam per contrarium manifestam quoque, cur licita sint eius materia: sed alia sunt de quibus est dubium. Cuncta autem in genere sunt numero quinque. In quorum primo gradu ea collocantur quæ sunt Deo vel aduersa & contraria, vel saltem inconsona & inuisa. Nempè delicta, seu mortalia seu venialia. ¶ De his ergo sta{ Prima conclusio. }tuitur prima conclusio. De re nulla illicita fieri licitè potest votum: puta neque de homicidio, neque de leuissimo mendacio.{ Probatio. } Probatur supposita natura voti, quæ est promissio Deo facta. Promissio est rei quam quis in alterius gratiam facere disponit: hoc enim à comminatione, quæ sibi contraria est, differt, quòd comminatio est rei alteri iniuriosæ aut perniciosæ. Promittere enim alteri quòd sis eum occisurus, aut quo modocunque læsurus, comminatio potiùs est: promissio ergo non est nisi beneficij: delicta autem in iniuriam Dei cedunt: ergo qui occidere voueret aut furari, potiùs id Deo comminaretur, quàm polliceretur. Quare tale votum non esset obligatorium. Imò illud emittere, peccatum quidem esset, idemque pòst implere cumulatius crimen. ¶ Huic proxima est conclusio secunda. De{ Secunda conclusio. } re indifferenti: nempè quæ nihil secum emolumenti affert neque diuini honoris, nullum religiosè potest emitti votum. Vt si quis voueat vngues die Sabbathi non rescindere, aut iter die Martis non arripere. Probatur conclusio. Quia cùm votum in gratiam{ Ratio conclusionis. } honoremque Dei fieri debeat, non solùm de re illi inuisa emitti non decet, quod esset iniquum, verùm neque de re quæ illi non est accepta: quippe quod, cùm Deo in gloriam non cedat, vanum est: quin verò tunc etiam superstitiosum, dum numen aliquod in rebus illis inesse creditur. ¶ Ex his autem quæ Deo neque contraria sunt neque dissona, alia sunt vel impossibilia vel necessaria: alia verò contingentia, in nostraque posita facultate. De illis prioris generis statuitur tertia{ Tertia conclusio. } conclusio. De re seu necessaria seu impossibili, fieri non potest votum. Stupidus enim esset qui se vel moriturum voueret, vel nunquam moriturum. Primum siquidem necessarium est, atque alterum impossibile. Sicuti qui voueret, aut nunquam volaturum, aut volaturum aliquando. Ratio conclusionis{ Ratio conclusionis. } est, quòd votum debet esse non solùm vltrò factum, verum & à prudentia profectum: impossibilia autem & necessaria nostræ voluntati non substant: non ergo sub voti obligationem incidere possunt. ¶ Eorum verò quæ in nostra sunt potestate neque Deo aduersa, alia sunt ad salutem necessaria: nempè vniuersa præceptorum opera: alia verò minimè. Cùm audis necessaria: nomen ad illa etiam extende quorum contrarijs à via salutis remoramur: vt non solùm præcepta quæ simpliciter talia sunt, nempè sub reatu mortali obligantia, verùm & illa includas, quæ obligant sub veniali. ¶ De istis ergo subijcitur quarta conclu{ Quarta conclusio. }sio. Opus præcepti quatenùs est necessitatis, non est materia voti, bene tamen quatenus est in nostra voluntate. Materia enim{ Explicatur conclusio. } voti est illa quæ eius ratione fit debita: ergo quatenùs opus est, legis obligatione debitum, non cadit sub voto: quia non pendet ex nostra voluntate vt sit debitum, sed ex legis necessitate. At verò quia præcepti necessitas non est simpliciter necessitas, sicuti illa tertiæ conclusionis, quæ est mori, aut non volare: sed voluntariè illud implemus, aut transgredimur, hac ratione cadere potest sub voto. Non quidem vt ad id obligemur ad quod non tenebamur, sed vt ad id ad quod tenebamur, gemina simus obligatione constricti. Tenebaris inquam præcepto temperantiæ, non fornicari: cuius transgressio vitium erat tantùm luxuriæ: emisisti eiusdem rei votum: obligaris ergo virtute insuper religionis. ¶ De illis demum quæ neque necessaria sunt ad finem, neque indifferentia: sed tamen conducentia & expedientia, vt consilia, adhibetur quinta conclusio. Opera consilij sunt propria peculia{ Quinta conclusio. }risq́ue materia voti. Concurrunt enim in talia opera conditiones omnes & qualitates legitimi voti. Prima quippe voti qualitas est, quòd non sit de re Deo aduersa: propter quam exclusimus peccata: neque de re vana: propter quam abegimus indifferentia. Et tertiò quòd prudenter fiat: quam ob rem explosimus impossibilia & necessaria. Quare primum votorum genus est iniquum: secundum vanum: ac tertium stultum. Opera autem præceptorum licèt quodammodò sint materia voti: non tamen omnimodè, quia simpliciter eorum obligatio non pendet à nobis, sed ex legis necessitate. In operibus autem consiliorum cuncta conueniunt. Sunt quippe in primis Deo gratissima, atque in nostra potestate constituta: eorumque obligatio non ex legis necessitate, sed ex mera voluntate nostra pendens. ¶ Hęc ergo hunc in modum constituta operæpretium est pressiùs expendere, emunctiusque collimare. Et quidem circa primam conclusionem hoc primùm meditandum superest, quòd qui peccatum Deo vouet, eius id maiestati comminatur: quæ ingentissima blasphemia est. Enimuerò cùm quicquid peccatum sit, contra eius legem & voluntatem fiat, perinde est vouere hominem occidere, aut furari, ac si Deo ipsi comminareris idem malum. Vide ergo quanta hîc sit peruersio. Nempè quòd cùm votum actus sit religionis quo gratissima ei obsequia dedicanda sunt, eousque religionem contaminas, vt obsequium in comminationis audaciam conuertas. Ex hoc fit quòd cùm votum Deo fiat, atque ad primum Decalogi mandatum spectet, plus absurditatis habet Deo rem illicitam vouere, quam homini sub iuramento iniuriam comminari. Nam iuramenti violatio contra secundum præceptum est. Atque ex eisdem rursùs consequitur, vt vouere Deo materiam peccati mortalis, in vniuersum sit peccatum mortale. Etiam si non fieret cum proposito implendi votum, dummodò adsit intentio vouendi: quia obiectum de se est mortale. ¶ Percontaris autem vtrùm votum emit{ Dubitatio. }tere venialis culpæ, puta ioco mentiendi, aut otiosè loquendi, sit semper mortale. Et argui{ Ratio dubitandi. }tur à parte affirmatiua. Qui aliquid Deo promittit quod tenetur non facere, grauem inferre ei videtur iniuriam. Atque id vrgentiùs roboratur. Votum, vt modò dicebamus, maioris est vinculi cùm Deo fit, quam iuramentum quod fit homini: iuramentum autem promissorum venialis committendæ culpæ, videtur mortale: quoniam qui iurat tenetur illud facere falsum: ergo & votum. Nihilo minùs responde{ Solutio. }tur, votum de re veniali non esse nisi veniale: quoniam ipsum implere non est nisi veniale. Quare homo non se exponit periculo mor{ Ad argumentum. }talis. Vnde ad priorem rationem negatur quòd promittere Deo id quod sub culpa veniali teneris non facere, sit tibi mortale. At verò de iuramento quod posterior ratio tangit, in libello nostro de iuramento cap. 9. asseruimus non esse nisi veniale, quando fit de re veniali, propter eandem rationem: quia scilicet implere illud non est nisi veniale. Attamen non est mirum si quis opinetur esse mortale. Et ratio potest sic extrui. Omne iuramentum falsum est peccatum mortale, quantumcunque in re leuissima: ergo iuramentum facere, quod postquàm emiseris teneris facere vt sit falsum, etiam si non tenearis nisi sub veniali, videtur ex obiecto esse mortale: quandoquidem obligationis obiectum est falsitas iuramenti. Vnde qui hanc voluerit tenere opinionem, negabit consequentiam quæ fit ex iuramento ad votum. Nam licèt votum sit maius vinculum, potest nihilo minùs esse eius transgressio ratione materiæ veniale delictum. Falsitas autem iuramenti in quolibet indiuiduo est mortale: falsitas verò nascitur ex eo quod quis id iurat facere quod tenetur non facere. Nihilo minùs semper est sustentatu facilius vt nec iuramentum huiusmodi sit nisi veniale: quoniam facere contra tale iuramentum nullum peccatum est, atque adeò neque vllum mendacium. Facere enim contra iuramentum quod non est obligatorium, nullatenùs est illicitum. Vt si iuras non audire missam in die paschatis, quam posteà audis. Sed tota culpa committitur dum iuras, eò quòd iuras quòd teneris facere falsum. Et ideo idcircò tota culpa debet perpendi ex obiecto, non quidem obligationis, sed iuramenti. Obiectum autem iuramenti est veniale, quare neque iuramentum ipsum non implere est nisi veniale. ¶ Circa secundam conclusionem{ Dubium alterum. } de re indifferenti dubium inde emergit quòd multa sunt indifferentia de quibus emitti votum potest. Est enim indifferens transire per vicum, aut ædium limina penetrare, & tamen sunt nonnunquam salutaria vota quibus se homo à similibus operibus arcet. Ad{ Responsio. } hoc facilimè respondetur quòd indifferentia quatenus indifferentia sunt, id est, sub sua indifferentia perseuerantia, dicari Deo aut diuis voto non debent. Et hoc pacto intelligitur conclusio. Si verò pensata ratione aliqua, aut fine, pertinentia ad bonum fiant, tunc votum eorum nihil aliud quàm religio est. Dixerim ratione aliqua vel fine. Nè quis putet proptereà tantùm quòd res quælibet vouetur, illicò ratione voti de impertinentibus ad pertinentia commigrare. Exempli gratia: Vouere rescindere vngues, vel non rescindere illicitum est: quia etiam post votum res est indifferens: nempè ad nihilum fructuosa. Et eâdem ratione si absque alio fine voueres non transire per vicum, aut non ingredi domum. Sed si illa opera occasionem tibi offerunt peccandi, puta inspectandi fœminam vel alium inimicum, tunc fiunt ad rem referentia, ac subinde voti materia. Eâdem ratione muliercula vouens die Sabbathi in honorem Virginis non coquere panem, sed tamen non abstinet ab alijs operibus, vanum emittit votum: quia alios te insumente labores, nil Diuæ Virginis refert hos aut illos insumas. Si autem voueas omni opere seruili abstinere, legitimum votum est. Sunt tamen aliqua quę prorsus neque probantur neque reprobantur. Vt si quis voueret die Sabbathi indui albo in memoriam virginitatis Deiparæ, non omnino esset vanum. Itaq́ue existimandus est finis vel causa quæ opus facit ad rem pertinere. ¶ Ex his fit conse{ Pulchra deductio. }quens quòd dum votum de similibus rebus emittitur, non obligat nisi quandiu finis ille conducit, & causa durat, quæ votum fecit legitimum. Illa enim cessante, cùm opus ad suam redeat indifferentiam, desinit esse materia voti, atque adeò cessat obligatio. Vouisti vicini limina non calcare propter periculum quod intus latebat: illo cessante non te diutiùs votum tenet. Hoc probatur: quia votum non plus obligat quàm si lex esset: Lex autem cessante in vniuersum eius causa & fine, cessat: ergo pariter votum. ¶ His demum instructus documentis, censere de votis quisque potest quæ de huiusmodi indifferentibus rebus passim emittuntur. Loquebaris fortè cum homine & in colloquio aliquid tibi ingratum accidit propter quod vouisti nunquam ampliùs cum illo inire sermonem. Et forsan ludebas, & ideo vouisti nunquam deinceps cum illo ludere, vel non ludere chartis, vel non ludere in tali domo. Si illa nullius tibi occasio sunt mali, neque aliqua existit causa vt ad bonum inseruiant, tunc talia vota nullatenùs tenent. Sed vouere fuit vanitatis peccatum. Si autem loqui cum tali persona occasio tibi est mali, votum tenet. Sicut si voueas non ludere propter dispendium quod facis rei tuæ, aut propter alia pericula. Neque horum vlla esse potest dubitatio quæ hominis conscientiam vllo pacto sauciat. Sed absque vlla dispensatione, qui vota huiusmodi rerum indifferentium fecit, potest contra illa facere: satisque illi est voti pœnitere. ¶ At verò de iuramento pro{ Dubitatio. }pter eius reuerentiam, quia omne periurium peccatum est mortale, posset quispiam animi hærere. Enimuerò si illud quod metu mortis extorquetur implendum est, vt quod quis in nemore latronibus metu mortis perculsus fecit, vt doctores sentiunt, ratio videtur strictiùs persuadere vt iuramentum de re etiam indifferenti sit seruandum: aliâs fieret falsum. Nihilo minùs respondetur, iura{ Solutio. }mentum promissorium huiusmodi rerum nulla prorsus causa aut fine ad rem aliquam conferens, non magis obligare, quàm votum. Quoniam tale iuramentum nihil aliud est quàm promissionis ac voti confirmatio. Et ideo si votum non obligat, fit vt neque iuramentum. Iurasti nunquam te ampliùs cum tali homine colloquuturum: aut nunquam ampliùs transire per limen ad quod pedem fortè offenderas: aliáve similia quæ nullius sunt emolumenti: peccasti quidem cùm iurasti contra secundum præceptum: veruntamen, iuramentum nullatenùs fit obligatorium: quare absque dispensatione facere contra ipsum nullum est peccatum: atque adeò neque mendacium: quoniam, vt suprà dictum est, tota istorum iuramentorum malitia patratur dum fiunt. Iurasti non audire missam die festo: facere contrà, quia non est malum, non fit tunc mendacium: licèt efficias fuisse falsum. Et quod non sit obligatorium, patet: quia veluti si homini id promitteres, nihili tuam faceret promissionem: ita neque Deus. Quare Eccles. 5. vtraque promissio dicitur Deo displicere, scilicet infidelis, & stulta. Vbi verò dubium esset an res esset aliquo modo vtilis, tunc timorati animi esset dispensationem procurare. Neque simile est de iuramento extorto quando cadit super materiam, quæ est alicuius emolumenti: latroni autem promissam pecuniam exoluere, res est commoda, atque adeò ex natura sua iuramenti materia. Quapropter, licèt sit extortum, propter reuerentiam diuini nominis est implendum: materia verò vana non est iuramenti subiectum, ac proinde neque obligationis capax. ¶ Circa tertiam conclusionem nulla est dubitandi ratio, sed de quarta sequitur explorandum quidnam{ Scrupulus. } contineat veritatis. Est enim argumentum, quòd materia præceptorum non sit materia voti. Nam cùm votum sit opus consilij, & materia debeat respondere formæ, fieri videtur consequens vt eius materia debeat similiter esse arbitraria & consiliorum: & ideo vbi lex obligatos non habet, vanum fit votum. Imò verò quodammodò Deo ingratum. Nam qui vouet facere quę Deus aliâs iubet, maiorem vim suæ videtur attribuere voluntati quàm Deo iubenti. Item adhibere præcepto votum, ex animi languore procedere iudicatur: nempè quòd homo viribus sit destitutus, vt quod Deus iubet, explere nequeat. Insuper & dæmonem lacessit vt pugnatiùs eum tentamentis inuadat. ¶ Respondetur nihilo minùs præceptorum{ Solutio. } materiam esse quoque posse votorum. Et ratio sancti Thomæ est, quòd non est simpli{ Prima ratio S. Thomæ. }citer necessaria sed à nostra pendet voluntate. Quare possumus nos ad talia opera arctiori vinculo astringere. Nulla enim inter ambas obligationes existit repugnantia. Se{ Secunda ratio. }cundò id solenni Ecclesiæ vsu probatur. Vouentes enim religionem, nouo nexu deuinciuntur ab adulterio & fornicatione abstinere, à quibus diuina lege erant prohibiti. Idque à clericis dum sacris maioribus initiantur exigitur. Tertiò licitum est & sanctum{ Tertia. } ad id ad quod lege tenebaris iureiurando te insuper innodare: vt cùm mutuum recipis, aut depositum, aut alium iuris contractum: ergo simili modo potes voto eandem confirmare fidem. Quartò quanuis lege tenea{ Quarta ratio. }mur non occidere, non furari, &c. nihilo minùs malefactoribus supplicia decernuntur, vt quos virtutis honestas non sufficit, metus pœnæ cohibeat: ergo nulla est repugnantia legis obligationi alteram voti adhibere. Sunt qui quasi de nomine disceptantes dicant, hoc genus promittendi non esse propriè votum, ob id quòd materia non est propris apta: nihilo minùs qui sic promittit, duplici modo peccaret si promissum non solueret: videlicet contra legem & contra promissionem. At verò profectò non est cur negetur esse propriè votum, postquàm est vera promissio Deo facta. Et confirmatur sic esse fatendum. Nam qui tale votum transgreditur, vt suprà dicebamus, verè contra religionem peccat: non autem sic peccaret nisi verè faceret contra votum. Nam si in hac obseruantia substantia religionis, quæ est genus, continetur, fit vt & substantia voti contineatur quæ eius existit species. Potest ergo quisque de materia singulorum præceptorum votum emittere. ¶ Vnde ad{ Ad primum argumentum . } primum in contrarium argumentum respondetur, quòd etsi vouere sit opus consilij, non tamen requiritur vt materia sit propria consilij: nam potest esse consilium vt arctiùs nos ad id perstringamus ad quod lege tenebamur. Quòd si huc fortè verba sancti Thomæ ex. 4. distinct. 38. quæst. 1. contra nos afferas, dicentis, huiusmodi vota largè ita dici, non propriè: Respondetur, largè, non accipere pro eo quod est abusiuè, sed pro eo quod est communiter: quemadmodùm illic Magister loquitur. Haud enim negat quin propriam habeant rationem voti: sed tamen quia materia communis est & votis & præceptis, ad quam subinde omnes homines in communi tenentur, ait huiusmodi materiam non esse propriam, id est, peculiarem voti. Quare hîc exactiùs loquitur. Et elicitur hæc materiæ distinctio ex verbis Augustini. 17. quæst. 1. vbi ait: Sunt quædam quæ etiam non vouentes debemus, quædam etiam quæ nisi vouerimus non debemus. Neque in hoc plus tribuimus nostrę{ Ad secundum. } voluntati quàm Dei, sed religamus eandem diuinæ religioni vt firmiùs id quod nobis præcipit persoluamus. Et quanuis in hoc profiteamur nostram imbecillitatem, illam tamen consolidamus. Atqui vt dęmones inde ferociores in nos insultant, ita & diuina subsidia locupletiora nobis mittuntur. ¶ Tametsi vt verum fatear vota hæc operum præceptorum nunquam aut vix vnquam alicui suscipienda aut consulenda sunt: quia neque crebrò solent bene succedere. Quare vel non fiant, vel cassanda sunt vel facilè dispensanda: nisi quando persona prudens & constans est, ad rem tamen aliquam procliuis, quæ occasio illi est mali grauissimi aut scandali. Et cura nihilo minùs vigilantiùs adhibita, cauere illud potest malum. ¶ Vtrùm verò votum nunquam venialiter peccandi sanæ sit mentis. Ad hoc respondetur, eiusmodi votum insanum esse neque vllo pacto obligare: quoniam est de re hominibus impossibili. Si enim dixerimus (vt ait Ioannes) quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Vouere autem nunquam peccare, mortaliter non est genere suo malum: quoniam id per Dei gratiam possibile est. Attamen neque hoc prorsus consulerem: quia res est perdifficilis, tum factu tum præsertim & cognitu: potissimùm de peccatis cordium. Crebrò enim scrupulus pungit consenserísne in mortalem culpam: votum autem debet esse de re comperta & de opere cuius transgressio in propatulo habeatur. A singulis autem cauere, hoc vouere permittitur: vt non fornicari, non ioco mentiri, & similia. Quæris autem vtrùm si quis emitteret{ Quæstio parua. } votum nunquam peccandi, teneretur ratione voti euitare illa saltem peccata quæ potuerit, vt iocosa mendacia. Offert se nanque ad id ratio. Nam qui promisit dare decem, si cuncta non potest, tenetur tamen ea conferre quæ potest. Et qui promisit ieiunare aduentum, si nequit totum, tenetur nihilo minùs in quantum potest. Respondetur ta{ Solutio. }men tale votum ad nihil obligare: quia stultum est. ¶ Hoc tamen postremum superest decidere. Vtrùm transgressio cuiuscunque talium votorum sit mortalis. Vt si quis vouit non mentiri iocosè. Patrocinatur nanque affirmatiuæ parti ratio hæc, quòd tunc mentiri esset religionis violatio quæ à genere suo est mortale. Solutio autem huius pendet ex articulo subsequenti, vbi disputabitur vtrùm transgressio voti ex leuitate materiæ fieri possit venialis. Illic ergo & hoc examinabitur. ¶ Ex quinta autem con{ Primum dubium. }clusione, tametsi certissima sit, dubia emergunt multò grauiora. Et primum an licitum illa sit malo fine vouere. Vt si quis, quemadmodùm nuper dicebamus, religionem Cruciatorum militiæ profiteretur opulentiæ causa præbendarum: aut si quis quod creberrimè vsu venit, fieret sacerdos, non propter status sanctitatem, sed propter sacerdotia: nimirum ditari magis cupiens, quàm sacrificare. Apparet enim votum{ Ratio hæsitandi. } non esse licitum, atque adeò nec obligatorium. Nam malus finis obiectum vitiat: de malo autem obiecto (vt conclusione prima dictum est) iniquum est votum. ¶ Dubium hoc etsi doctè hoc loco disserat Caieta. accu{ Solutio Cai. }ratioris tamen eget examinis. Multimoda enim distinctione vti in præsentiarum oportet. In huiusmodi inquam votis melioris boni triplex fieri contingit relatio in malum finem. Potest quippe vel obiectum ipsum vo{ Distinctio. }ti in malum referri: vel applicatio animi ad vouendum, vel votum ipsum. Exempli gratia. Si quis hanc faceret animo oblationem: Voueo dare eleemosynam propter vanam gloriam: tunc vocula, propter, moderari, &, quod aiunt, determinare potest aut verbum, dare, aut verbum voueo. Et quidem priori modo obiectum ipsum voti quod est, dare, refertur in malum finem, à quo ideo datio ipsa contaminatur ac deprauatur. Et de hoc sensu est prima assertio, eiusmodi votum nullum esse:{ Prima assertio Caietan. } sed est inter illa quæ prima conclusione condemnantur. Nam dare propter vanam gloriam est malum obiectum, & multò erit iniquius vouere aliquid facere propter malum mortale, vt si voueas ad ecclesiam ire ad solicitandam puellam. Nam ire ipsum tunc malum est, quod est voti obiectum. Exemplum secundi. Vt si quis intendens pingue sacerdotium cuius non est dignus, fieret sacerdos, vbi est implicitum votum castitatis vel præceptum, de quo modò non disputamus. Aut cùm nobilis tali animo induit militaris religionis habitum. Hîc enim obiectum voti non refertur ad malum. Si enim hîc dicat, voueo esse sacerdos propter beneficium expiscandum: prępositio, propter, non modificat rem quæ est esse sacerdotem, sed hoc quod est, voueo. Haud enim pòst sacerdos aut miles effectus opera facit suæ religionis, puta nec orat, nec celebrat, nec obêdit propter malum finem, sicut qui dat eleemosynam propter vanam gloriam: sed tantùm professus est propter malum finem. Et de hoc intellectu fit assertio secunda: Votum sic factum tenet. Et{ Secunda. } ratio est, quia obiectum eius res licita est & bona, scilicet esse militem, aut sacerdotem: nempe militare, orare, sacrificare: quæ quidem non referuntur in sinistrum finem. Pari modo si quis profiteretur religionem, peruerso fine adductus: porrò vt posset posteà res conuentus suffurari. Ille enim obiectum voti, puta vigilias, orationes, & obedientias non refert in malum, sed finis vouendi fuit malus. Quare votum, quia de bono est obiecto, solidum est & firmum. Ad rei autem perspicatiorem intellectum arguitur. Sicut dare eleemosynam propter vanam gloriam peccatum est: & corrupto fine ire ad ecclesiam: sic & malo fine votum facere: ergo sicut votum primi generis est malum, quia de malo obiecto, sic & votum secundi generis, quia malum habet finem. Quòd si vtrumque malum est, fit vt neutrum teneat. Pro solutione argumenti hoc apprimè in præsenti materia notandum est, quod lectorem minùs attentum fallere valde posset. Nempe non esse in vniuersum verum quod omne votum illicitum & malum sit irritum: neque hoc à nobis assertum est, sed hoc tantùm quod omne votum de obiecto malo est irritum & cassum. Concedimus ergo quod vouens sacerdotium aut religionem malo fine, peccat quidem vouendo: tamen quia votum, bonum habet obiectum: (nam etsi votum referatur in malum finem, tamen obiectum non refertur in eundem) votum tenet. Negatur igitur postrema consequentia, votum factum malo fine malum est: ergo non obligat: sicuti si haberet malum obiectum: quoniam res Deo deuota bona est: licèt malo fine dicata. ¶ In tertio autem modo plusculum{ Tertia. } latet ambiguitatis. Exempli gratia: Rex sciens & prudens iustum indîcens bellum, vouet Deo auri talentum, si victoriam obtineat. Hîc obiectum voti, puta dare pondus auri, bonum per se est: finis tamen voti, puta obtinere iniquam victoriam, est malus: de hisce igitur votis distinguendum hoc pacto est. Si tale votum fiat vt Deus eiusmodi victoriam concedat, non est religionis actus: imò omninò religioni contrarius: eò quod qui sic vouet, Deum facit auctorem mali: pro qua turpitudine, quam Deo impingit munus illi spondet: ob idque nullum est votum, sed graue impietatis blasphemiæque peccatum. Atque adeò longè scelestius, quam si esset votum de re illicita. Multò enim enormius est Deum facere authorem mali, quam rem illi diuersam vouere. Pari modo si quis voueret Deo munera vt compotem eum faceret optati adulterij aut homicidij. Quocircà nihil refert votum antè facias quàm rem inceptes, an postquam fueris optatis potitus. Nam etiam si post partam victoriam aut patratum adulterium Deo quidpiam ob id voueas, quo te tui compotem desiderij fecit, aut victorem iniquum, votum non tenet: quia eâdem impietatis lue sordescit. Neque si id voueres in gratiarum actionem: quia neque pro illo gratum Deo est gratias audire. Neque verò interest tale votum emittas, non exprimendo vt Deus tibi in iniquitate patrocinetur, sed merè conditionaliter, hoc tenore: Si victoriam hanc obtinuero, aut si compos desiderij mei fuero, hanc faciam eleemosynam. Quoniam nullus sic sub mera conditione vouet nisi vt Deum sui sceleris patronum ac fautorem compellans. Et aliud excogitare, esset casum insolentem effingere. Quare vota hæc absurda omnia sunt & nullius vigoris. ¶ Quòd si contra insurgas: Si{ Obiectio. }miles stipulationes hominibus factę iure naturæ tenent: nam quod quis scorto pollicetur, soluere astringitur: ergo & solidę erunt respectu Dei. Negatur consequentia: quoniam{ Dilutio. } potest homo ab homine turpe obtinere obsequium, pro quo mercedem debeat: à Deo autem nemo id recipit quod absurdum est, neque pro illo debet illi quidpiam rependere. Quare neque tenebit votum, etiam si quis ignorans putet talia vota esse licita: quoniam ex natura rei sunt impia & blasphema. ¶ At verò quoniam in re mala aliquid boni inesse potest cuius citra impietatem potest Deus autor inuocari, secundo modo fieri hæc vota sanctè possunt. Nempe si rex bellum adortus nefarium pro sui exercitus incolumitate aliquid voueat, votum tenet. Sicuti si in duellum descendens quidpiam spoponderit si saluus euaserit: quia effectus hos Deo asscribere non est nisi virtus. Quapropter talis finis votum non vitiat. Secùs si pro eo voueat, vt hostem iniquè occidat. Nam licet Omnipotens causa sit omnium entitatum: vtpote delectationis quæ est in flagitio & similium: neutiquàm tamen peccati. Pari modo si quis voueat si prolem ex adulterio susceperit. Nam licèt adulterij causa Deus non sit, conceptio tamen partusq́ue fœtus naturalis est, Deoque asscriptus. Neque idem est de victoria: quippe cum id ipsum quod est iniquè vincere piaculum sit. Simili iure si vsurarius aut lusor pro parto lucro votum voueat, illud quidem tenet: iuxta verbum Christi: Facite vobis amicos de mammôna iniquitatis. Cum eo tamen id moderamine intelligitur, vt votum ex ære alieno quod aliter restituere nequit, non expleat. Contingeret enim tunc de rapina eleemosynam erogare. ¶ Validiori denique ratione votum tenebit vbi illud emiseris ad puniendum malum, vel quo ab illo cautiùs cohibearis. Vt si huiusmodi{ Vota pœnalia. } emiseris votum. Si tale flagitium admisero, talem faciam eleemosynam, aut peregrinationem, aut sæculo religiosus valedicam. Huiusmodi enim vota vel sunt quasi opera pœnitentiæ, patratæ iniquitatis vindicatoria, aut patrandæ prohibitoria, atque adeò conditione posita tenent. De quibus inferiùs emunctiûs. ¶ Secundum dubium circa eandem{ Secunda dubitatio. } conclusionem existit de operibus quæ sunt consiliorum, aut directè contraria, aut impedimenta. Dissecantur hæc autem in tres ordines. Quædam enim sunt prorsus contraria: de quibus respondetur, nullatenùs licêre{ Responsio. } votum emittere. Haud enim licet vouere non ingredi religionem. Nam licèt nemo ingredi teneatur, liberum debet esse cuicunque & semper integrum. Quapropter votum contrarium non ligat: atque adeò iniustum est, non solùm tanquàm vanum, verùm & tanquam de re Deo odibili: quandoquidem consilia sua impendio sibi placeant. ¶ Sed arguis.{ Obiectio. } Non omnia opera quæ in seipsis consilia sunt, cunctis hominibus consilium est facere: & ideò qui certus est non esse ad religionem aptus, vel ad peregrinationem, vouere potest non facere. Respondetur, tale votum non posse{ Solutio. } à culpa excusari. Nam qui impotens est saciendi, incassum vouet non facere: & qui quoquo pacto sperat posse, iniquus est dum se voto cohibet. ¶ Ob eandem causam nemini licet vouere aut iurare se nunquàm aut ieiunaturum, aut peregrinaturum, mutuaturum aut fideiussurum, aut quæuis alia misericordiæ officia nunquàm indignis impensurum: quandoquidem ea facere, sæpe sit consilium. Nè tamen complures condemnemus qui hoc consueuerunt, hoc intelligimus quando ea facere consilium fuerit. Nam omnibus mutuo dare & pro omnibus fideiubere, non est consilium. Quare qui sic voueret: Non omnibus indiscriminatim mutuabo, nihil mali voueret: sed qui diceret, Nulli neque vllo casu. ¶ Ex his fit consequens, neque licitum esse votum non vouendi: quoniam vouere in genere consilium est. At quoniam non cuicunque est semper consilium, licet votum facere non vouendi, nisi coram tali persona aut cum talibus circunstantijs. Nihilo minùs si eo non obstante voueas, quanuis pecces, tenet tamen votum iure diuino & naturali, cui tu non poteras derogare. Colligamus ergo nemini licêre huiusmodi, seu vota seu iuramenta facere: quoniam neque facta tenent. Deus nanque ascensiones, teste Dauid, disponit in cordibus nostris: non descensiones. Quocircà vouendi religio suopte ingenio & natura instituta est ad promouendos homines in sublime, non ad retrahendum. ¶ Secundus gradus operum est, quæ licèt non{ Secundus gradus operum quæ sub voto comprehendi possunt. } secum compatiantur maiora bona, ipsa tamen per se, officia sunt, neque ipsorum vota votorúmve impletiones impediunt, quin ascensus fieri possit ad sublimiora. Quocircà talium vota solida sunt. Vt si quis voto se pauperum seruitio in hospitali mancipet, etiam si dicat perpetuò manebo. Hoc inquam, votum est obligans. Neque proinde obstat quominùs ille si libuerit citra vllam dispensationem religiosus fieri queat. ¶ In tertio verò{ Tertius. } ordine ea collocantur quæ quanuis non sint formaliter religioni contraria, sunt tamen suapte natura eius obstacula: vt coniugale fœdus. Qui enim matrimonium semel consummauit, commigrare ad religionem viuente coniuge nequit. In dubium ergo vertitur, vtrum{ Dubium. Ad primum argumentum . } fas sit votum emittere ineundi coniugium. Et arguitur hoc esse licitum, postquàm obiectum est bonum, ac virtuti legitimum: & cuicunque ante emissionem voti religionis integrum sit eligere quod maluerit viuendi institutum. Item fas cuique est celebrandas à se nu{ Secundum. }ptias iurare: quo quidem iureiurando deinde tenetur: ergo & quisque potest earundem votum emittere. ¶ Nihilo minùs respondet eiusmodi vota genere suo & obiecto non esse li{ Responsio. }cita: vtpote per quæ Deo offertur id quod illi non est acceptum. Non aio ob id solum, quod impediunt maius bonum: nam & matrimonium contrahere & consummare impedit religionem: sed quia per votum offers quod Deo non placet, quatenùs offers impedimentum sui consilij. Itaque potes contrahendo matrimonium obstaculum religioni opponere: non tamen illud voto Deo dicare. Nam etsi vouere nemo iure cogatur, compellitur tamen vnusquisque viam Spiritui sancto per impossibilitatem non occludere, quousque statum mutes & firmes, si ei forsan aliquando afflare dignetur. ¶ Sed ais, saltem licêre votum emittere connubialis consortij citra copulæ consummationem: quoniam illud nulli est religioni impedimento. Respondetur quòd qui simpliciter votum emittit matrimonij, ex natura rei obligat se consummare: aliâs cassum deceptoriumque matrimonium esset: ob idque dum absolutè emittitur, semper est illicitum: si autem contingere posset vt quis matrimonium voueret quale fuit inter Virginem & Ioseph, alteri videlicet voto{ Argumentum contra preteritam definitionem. } perpetuæ virginitatis vtrinque adiuncto, nihil aliud esset quàm religionis officium. ¶ Contra hanc autem decisionem arguitur. De matrimonio bifariàm meditari possumus. Vno modo vt est ingenerationis officium, & tanquàm status quidam ac viuendi institutum. Atque hoc modo indubiè fatemur nemini licêre voto se illi astringere: quoniam est status inferior excelsiorem impediens, atque adeò abusus est voti, quod esse debet semper fœlicioris frugis, aut saltem minimè illi obstans. Sed altero modo consideratur in remedium ad compescendam illegitimam libidinem. Et hoc pacto arguitur quòd sit eius votum licitum. Nam carnis illecebris obuiare iustum & sanctum est, & coniugale commercium ad hoc est etiam munus permissum: nihil ergo in tali voto absurditatis inest. Propter hoc{ Caie. solutio } argumentum Caietan. art. præsenti intrepidus asseuêrat licêre in tali casu ac tali causa votum emittere matrimonij. Et asciscit contra se argumentum ex S. Thom. in. 4. distin. 31. cui multi adhærent, adstruentes quòd non liceat solùm ad vitandam fornicationem coniuge vti. Esset enim tori coniugalis abusus: qui in officium tantùm concessus est. At nihilo minùs respondet se nihil absurdi in tali vsu agnoscere, quin obiectum esse possit voti. Veruntamen quicquid sit de vsu, dato inquam esset sola causa cauendæ fornicationis licitus, non tamen fit inde consequens fas esse tale votum emittere. Non enim ratio quare non liceat ea sola est, quod obiectum per se non sit bonum, sed quòd est impeditiuum maioris boni. Et miror Caietanum hoc non aspexisse. Liberum enim cuicunque est ac licitum matrimonium inire, imò aliquando consilium: quia melius est, vt ait Paulus, & consultius nubere quàm vri: & tamen ratio quare non licet votum emittere est, quòd quandiu quis matrimonium non contrahit, liber esse debet, vt si Spiritus sanctus magis ei prosperè afflauerit, mutare mentem possit. Et quod{ Prima ratio in Caietan. } ratio Caietani fallax sit, patet: nam aliâs sequeretur quod liceret vouere matrimonium quatenùs est in officium: siquidem bonum est. Si ergo non licet quia est impedimentum religionis, eandem ob causam non licebit vt est in remedium alterius mali. Et confirma{ Confirmatio. }tur non obstante tali voto. Posset vouens mutato proposito ad religionem transgredi, ergo vanum est atque adeò illicitum. Et ideo non possum de hac re Caietano non refragari. ¶ Vnde ad primum argumentum superiùs{ Ad primum argumentum . } factum iam responsum est, quòd etsi connubiale fœdus obiectum sit bonum & legitimum, tamen hoc tantùm concluditur quod potest quisque illud inire, non tamen quòd possit votum eius emittere: quoniam vanum esset: quandoquidem eo non obstante posset ille religionem profiteri. ¶ Et pariter ad se{ Ad secundum. }cundum respondetur quòd etsi liceat futuras nuptias iurare, nihilo minùs non obstante iuramento, licet iuranti monachalem habitum induere: neque aliter illud tenetur implere quàm si religiosus esse non maluerit, aut sacerdos, qui melior etiam status est. Quoniam istæ conditiones à iure semper intelli{ Dubium alterum. }guntur prosilire. ¶ Superest autem postremum dubium: quantum scilicet grauitatis in huiusmodi votis insit quæ fiunt contra consilia. Videtur enim nunquàm pertingere ad peccatum mortale: ob id quòd nullum obligat, atque adeò neque vllum sunt excelsioris frugis impedimentum: sicuti de illo diximus qui se hospitali voto addixit. Respondetur{ Solutio. } autem tria in ipsis pensari. Primum est obiectum ipsum & intentum. Cùm enim dare eleemosynam & similia consilia, nonnunquam ad limen præcepti pertingant: tenemur enim quandoque eleemosynam facere: si quis ita voueret vt proponeret nunquam eam largiri, manifestè peccaret mortaliter: quia proponeret facere contra præceptum. Secundò etiam consideratur in talibus votis repugnantia diuinæ voluntatis: qua ratione quis vouet Deo tanquàm gratum id quod ingratum est. Et qui hoc sciens ac prudens faceret, non dubium quin peccaret mortaliter. Esset enim manifestarius abusus voti. Posset tamen ignorans excusari. Attamen si considerentur solum tanquam impeditiua maioris boni, non habent aliam malitiam quàm vanitatis: quia revera non tenent. Quare non videntur genere suo mortalia nisi in odium fierent religionis. Nam impia essent. ¶ Quòd si arguas, nullum pror{ Obiectio. }sus habere, magis quàm si voueres seruire hospitali: Negatur simile. Quando enim obiectum voti etiam dum est executioni mandatum maiori bono non obstat, votum nihil habet culpæ. At verò licèt votum coniugij ante eius consummationem non impediat, tamen quia consummatio impedit, votum vitiatur. Quòd si arguas, licet iurare futuras nu{ Replica. }ptias quia semper intelligitur exceptio, nisi iurans vouerit esse religiosus: ergo simili modo licet vouere matrimonium. Respondetur quod quando promissio fit homini, etiam sub iuramento, iure intelligitur exceptio diuini consilij: sed quia votum fit Deo, illicitum est rem illi contrariam eiusdem consilijs polliceri: nisi palàm expromeres exceptionem, scilicet voueo Deo matrimonium, nisi de me ipse salubrius quidpiam disposuerit. ¶ An verò votum licitum{ Licitum est vouere pro fine bonorum temporalium. } sit, dum pro fine bonorum temporalium emittitur, ambigere nemo potest. Vt si quis quid voueat, si Deus illi prosperum iter dederit, veluti Iacob, Genes. 28. Aut si dederit maritum, aut proles, aut victoriam. Tametsi nonnulli nos hæreticorum irrideant, dicentes hoc esse coëmere & mercari à Deo: cùm tamen non sit nisi profiteri cuncta nobis ab ipso prouenire: & ideo ecclesia orat pro huiusmodi bonis: quia vtilia nobis sunt ad vitam æternam. Quare si votum fiat sub conditione: puta si hoc mihi illúdve acciderit, tunc ante impletam conditionem obligationem non parit. Secùs si absolutè fiat. Nam tunc etiam si intentio tua sit temporale illud adipisci, quanuis non adipiscaris, teneris. ¶ Ex his demum in calce quæstionis quam de voti substantia instituimus, venari quisque potest definitionem quam multifariàm Doctores. 4. d. 38. constituunt. Debet enim definitio & genus & differentias compendio continere, quæ subinde tam formam explicet quàm materiam. Est ergo votum promis{ Voti definitio. }sio deliberatæ voluntatis, Deo de his quæ Dei sunt facta. Genus enim est promissio ex deliberatione & proposito proficiscens. Per hoc autem quòd dicitur, Deo facta, vbi intelligitur, vel diuis, separatur à promissione quæ fit hominibus, constituiturque in religionis genere. Adiectum autem est de his quæ Dei sunt, ad explicandum consiliorum materiam quæ propria est ac peculiaris voti: licèt extendatur ad præceptum. AD primum igitur argumentum in con{ Ad primum argumentum . S. Thomas. }trarium respondere videtur S. Thom. quòd in baptismo fit votum: quanuis illud non sit opus supererogationis, sed necessitatis. Dicitur autem, inquit, votum quia voluntariè fit: sicuti cùm quis rem præcepti vo{ In baptismo non emittitur votum. }uet. Quod quidem baptismi votum Magister Senten. 4. d. 38. appellat votum commune. ¶ Attamen vt bene hîc disserit Caieta. non est propriè votum, quasi præcepto adiectum: idque multis rationibus comprobatur. Primùm quòd Christianus transgrediens{ Prima ratio proximæ assertionis. } Christianismi præcepta, non duplici, sed simplici peccato delinquit: quod manifestum signum est illic nos non obligari nisi lege simpliciter, nullo superaddito voto. Mox ex{ Secunda. } verbis illic prolatis constat. Interrogatur enim catechumenus an abrenuntiet Sathanæ, & an velit baptizari, & an credat? & respondet, Abrenuntio, volo, & credo. Illa autem verba tantummodò sunt professionis legis, & religionis Christianæ, & assumptionis noui status: quæ quidem non sunt signa noui voti. Et postremò id confirmatur: quia baptizari{ Postrema. } est necessariæ obligationis præceptum: vouere autem est liberum arbitrariumque opus consilij. At non pluribus opùs est. Nemo enim vnquàm cogitauit sic baptismum esse votum, vt sit obligatio noua obligationi præcepti adhibita. Sicuti dum sacerdos vel monachus sua statuta profitentur nodo seruandæ castitatis, quæ est in præcepto, nouum per votum adiungunt: sed dicitur votum commune, pro eo quòd Christianismus est quędam religio ad quam omnes homines tenentur: atque ideo in baptismo eandem cuncti profitentur religionem, sua nimirum nomina in talem militiam conscribentes. ¶ De Iacob autem cùm Deo vouit quòd futurus ei esset in Deum, dicendum est, vel quòd se voto ad id ad quod lege tenebatur religiosiùs astrinxit: vel certè vouit nouum consilij cultum. Vnde subdit, Cunctorum quæ dederis mihi decimas soluam tibi. ¶ Ad secun{ Ad secundum. }dum de Iephte cum Hieronymo respondetur, fuisse in vouendo stultum: quia discretionem non habuit: atque in reddendo impium. Sunt enim, vt ait D. Tho. nonnulla quæ non modò genere suo bona sunt, verum in omnem euentum: qualia sunt virtutis opera. Alia verò non solùm mala in genere, verùm & omni casu: veluti illa quæ sunt genere suo mala. Quorum ideo priora tutò quisque absolutè vouere potest: posteriora verò, nullo pacto. Sed alia prętereà existunt quę etsi genere suo sint bona, & secundum hoc legitima voti materia, possunt tamen in euentum exire sinistrum: & tale fuit illud quod Iepte vouit. Vbi nota opus illud non fuisse indifferens: nam indifferentia iam suprà abacta sunt à materia voti, imò fuit genere suo bonum: vtpote immolare Deo. Veruntamen quoniam immolationis materia non fuit ab ipso præfinita, sed dixit, quicunque primus fuerit egressus de foribus domus meæ, eum holocaustum offeram domino, votum prudenti caruit discretione. Et similia sunt indiscreta vota cùm sub nota vniuersalitatis proferuntur. Videlicet voueo quicquid à me pauper petierit illi porrigere. Nam forsan à te gladium petet ad patrandum homicidium, vel aliud quod largiri non decet. Eapropter huiusmodi vota in illis euentibus quæ iure naturę licita non sunt, neutiquàm obligant. Atque hac de causa impius fuit Iepte vo{ Iephte impius in reddendo votum. }tum implens. Quoniam illud suapte natura de pecude intelligebatur, vel armento, deq́ue alijs animalibus sacrificio offerri consuetis. Neque videtur vlla posse ignorantia excusari: eò quòd non modò hominem contra ius naturę, verùm & gnatam truculentæ adegit morti. Eapropter quòd in eius historia præmittitur, videlicet, Spiritus sanctus factus est super Iephte: neque ad voti emissionem, neque ad eius solutionem est referendum: sed ad id quod diuino zelo animatus Ammonitas Dei hostes adortus est. Et quanuis eum inter iustos antiquæ legis Paulus commemoret, non inde fit consequens nullum admisisse delictum. Recenset enim & Samsonem & Dauîdem: quos constat nonnunquàm fuisse collapsos, tum, quòd aliâs iusti fuêre, tum propter egregias eorum victorias. ¶ Ad tertium responde{ Ad tertium. }tur neque votum macerationis corporis, neque aliud quodcunque tenere: nisi quatenùs est virtutis opus. Quare dum prudentiæ lineam exorbitant, obligare cessant. Quocircà Paulus ad Roma. 12. suos alumnos{ Paulus. } commonefacit, vt exhibeant corpora sua hostiam sanctam, viuentem, Deo placentem. Ac tum demum addit: Rationabile sit obsequium vestrum. At verò quia homines, inquit sanctus Thom. in his quæ ad seipsos attinent plus sibi nimio iudicantes indulgent, consultius est, vbi de hac re dubium ingruerit, præfecti iudicio subdi. ¶ Perconta{ Scrupulus. }ris autem quódnam erit iudicium transgressæ lineæ in huiusmodi votis? Respondetur non esse aliud quam dum ius naturæ reclamat. { Solutio. } Non dico quod vbi ius naturæ non præcipit talia ieiunia & operum asperitatem non sint talia vota licita: aliâs neque quadragesima esset licita: sed quando id quod facis, legi naturæ aduersatur: nempe quando afflictatio in homicidium vergit, tum voti obligatio aboletur. ¶ De alio verò argumenti membro, nempe de rerum indifferentium votis, iam responsum est nihil valêre. Quare aliquando deridicula sunt & muliercularum ludicra. Quin verò aliquando execranda: vtpote quando sunt ceu sortilegia, & superstitionum vel deliramenta vel sacrilegia. # 2 QVAESTIO SECVNda, De voti vigore ac virtute. Sanct. Thomas. 2. 2. q. 88. ar. 3. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm omne votum obliget ad suî obseruationem. CONSTITVTA voti substantia, subsequitur de eius vigore & virtute indagare. Ac primùm quæritur de eius vi obligandi. An videlicet omne votum sit obligatorium. Et arguitur à parte negatiua. Votum vt di{ Primum argumentum. }cebamus, est promissio Deo facta: promissio autem simplex quæ fit hominibus non obligat. Nam iure ciuili non omne promittens soluere cogitur: Deus autem cùm bonorum nostrorum non egeat, non censetur vrgentior promissorum exactor quàm sit homo: ergo neque semper votum obligat. ¶ Secundò arguitur. Si votum esset obligatorium{ Secundum. } sequeretur quòd nullus vouentium metus à voti præuaricatione valeret eos excusare: quia sicuti nullam Dei legem metus causa violare licet, ita neque vllum suscipere votum quod non optima fide soluas: consequens tamen est falsum: eò quòd votum, spontaneum esse debet: voluntati autem, autore Aristotele, metus obstat. ¶ Tertiò. Nemo ad impossibile obligatur: vsu autem nonnunquam{ Tertium. } venit vt qui aliquid vouit explere votum nequeat: nempe aut quòd ex alio dependet: vt si religionem vouit ad quam monachi eum admittere renuunt: aut si mulier quam virginitatem vouerat lapsu deinde amisit: vel dum qui pecuniam vouerat, ad mendicitatem redactus est: ergo non semper votum obligat. ¶ Prætereà quartò: Si votum omne soluendi nexu colligaret vouentem, seque{ Quartum. }retur quòd omne votum illicò esset implendum: nam quod debes, statim reddere cogeris: non tamen omne votum statim reddere necessum est, vt puta quando sub conditione fuerit emissum: ergo non omne votum obligat. ¶ Quintò arguitur. Si votum omne{ Quintum. } obligaret, consequens fieret tum quòd quis posset subditum obligare, vt pater filium: tum etiam quòd qui per se non posset implere, teneretur id per alium facere: quod videtur absurdum. ¶ In contrarium autem est illud Eccles. 5. Quodcunque voueris redde. Multoque melius est non vouere, quàm post votum promissum non reddere. Nam vnum est consilium non capere: alterum verò iustitiam præuaricari. QVæstionis solutio facilis est & clara, quę in vnica conclusione consistit. Vo{ Conclusio responsiua. Probatio. }tum genere suo & obiecto sub reatu lethalis criminis sacrilegijque obligat. Probatur. Naturalis ratio conuincit vt promissi fides seruetur: vnde vt Cicero. 1. de Off. ex quo id Au{ Cicero. Augustinus. }gustinus in epistola. 19. ad Hieronymum desumpsit, Fides, inquit, duabus suis syllabis significat, vt fiat quod dicitur. Quòd si homines hac lege inter se tenentur, longissimè constrictiùs tenentur Deo: tum ratione dominij, quod creationis iure in nos habet: tum etiam ratione beneficiorum, quibus nos in dies accumulat. Ex his nanque arctissimum fidelitatis vinculum nascitur, quo homines tenentur sua Deo promissa persoluere. Vnde Sapiens, displicere, inquit, maximè Deo infidelem promissionem. Hinc ergo fit votum obligare sub reatu culpæ mortalis. Nam etsi vouere opus consilij sit, nihilo minùs reddere est actus iustitiæ, quæ citra charitatis iniuriam violari non potest: cùm sit inter homines maximè necessaria. Quicquid autem charitati aduersatur per quam anima viuit, est peccatum mortale. ¶ Et secundò reatus{ Secunda ratio. } augetur ratione vulneratæ religionis. Promissio quippe facta hominibus obligat iustitiæ vinculo: illa autem quæ fit Deo, insuper ratione religionis. Et igitur vouere Deo, religio: atque adeò id reddere, iustitiæ actus, religione insignitus. Ex vtroque ergo capite votum genere suo obligat sub reatu mortali. ¶ Nihil in conclusione reliquum fit ambi{ Dubitatio. }guitatis: sed hoc vnum quod omnibus præceptis vniuersale est, explorare id possumus de voto. Vtrùm ratione leuitatis materiæ fieri possit, vt voti transgressio non sit nisi venialis culpa. Videtur enim à parte negatiua id facere quòd votum strictioris est vinculi quàm iuramentum, maioremque adeò sanctitatem præ se fert: iuramentum autem falsum nunquàm ratione materiæ fit veniale, sed in omni indiuiduo est mortale. Ex al{ Solutio. }tera verò parte, cùm commune sit omni pręcepto posse fieri veniale, apparet & idem huic competere. Atque ita indubiè confitendum arbitror. Et nè quis forsan propter religionis sanctitatem id credere reformidet, egomet mihi sic probo. Votum est quædam{ Suadetur proxima assertio. } lex quæ ex hominis voluntate dimânat, quam scilicet quisque sibi ponit: ergo non aliter obligare debet quàm si lex esset ab ecclesia vel à Deo ipso posita. Imò vrgentior videtur legis necessitas quàm voti: Lex autem etiam si genere suo obliget sub reatu mortali, ratione tamen leuitatis materiæ rigorem remittit: vt eius transgressio non sit nisi venialis. Furari enim genere suo est mortale: sed nihilo minùs furari vnum obolum, non est nisi veniale. Aequa ergo ratione si ego voueo non furari, tunc vnum obolum surripere non erit nisi veniale. Quòd si dicas religionis celsitudinem hoc non permittere: profectò id non video: quandoquidem præceptis fidei & charitatis id minimè repugnet. ¶ Secundò: transgressio voti quando non est{ Secunda ratio. Tertia. } plena deliberatio, potest inde fieri venialis: ergo & ratione materiæ. ¶ Tertiò. Si quis vouit quotidie recitare Rosarium, proptereà quòd omittat vnum Aue, aut duo, non peccaret mortaliter: quia neque lex ecclesiastica, imò diuina cum tanto rigore nos obligat statos psalmos persoluere. ¶ Conclusio ergo non est dubia, vbi prætermittitur tenuis particula illius quod voueras. At dubium superest{ Dubium alterum. } quando totum id quod vouisti est res leuis. Vt si spopondisti erogare pauperi vnum obolum, aut dicere vnum tantùm Pater noster, vtrùm horum omissio sit mortalis. Et facit pro parte affirmatiua quòd tunc cùm totum omittas, fidem frangis. Nihilo minùs arbitror huiusmodi omissionem non esse nisi ve{ Solutio. }nialem. Nam dum materia leuis est, nihil refert, totúmne sit obiectum voti, an pars. Quocircà si votum emisisti quotidie dicendi vnum Credo, etsi id quotidie omittas, nunquàm mortaliter delinquis. Secus si fortasse voto spoponderis quotidie obolum erogare pauperibus. Tunc enim licèt nec vnius solutionis nec duorum omissio sit mortalis, tamen quòd hodie non tribuis, cras teneris. Quare vbi debiti summa excreuerit, mortalis fit culpa. ¶ Per hæc ad id quod suprà tetigimus respondemus. Nimirum quòd si quis voueat vnum veniale cauere peccamen, tunc illud committere, gemina erit venialis culpa: quoniam in hisce lege vetitis non se homo cogitat obligare nisi legis instar. Vnde si lex non obligat nisi sub reatu veniali, videtur vouens non aliter se obligare. Enimuerò (quod hîc consideratiùs meditari debes) non est in vouentis arbitrio situm sub reatu se mortali aut veniali obligare, sed culpæ qualitas ex quantitate & necessitate obiecti perpendenda est. ¶ Contra hoc autem est argumentum. Stat{ Argumentum. } quòd ludere, verbi gratia, decem aut viginti ducatos ante emissum votum non sit nisi veniale: quoniam prodigalitas genere suo non est nisi venialis: & tamen post emissum votum, fit mortale sacrilegium. Responde{ Responsio. }tur nos non ire inficias quin id quod anteà erat veniale, efficiatur quinque mortale per votum. Nam quod non erat malum, puta non dare eleemosynam, emisso voto esset mortale. Imò fortè ludere illam pecuniam esset virtus ante votum, & post votum mortale. Sed dico quòd est respiciendum ad quantitatem. Vnde postquàm iam non ludere, virtutem constituisti in genere religionis, ac iustitiæ in quo anteà non erat, perpendenda est obiecti quantitas: & dum illa est grauis, erit mortalis. DIfficultas ergo quæstionis non in ipsa, sed in argumentorum solutione tota consistit. In primo quippe insinuatur du{ Quæstio in primo argumento prætacta. }bium superiùs attactum, an videlicet simplex promissio homini facta sit obligatoria. Et cùm simplicem audis promissionem, illam intellige, quæ nec ratione alicuius debiti præcedentis fit, nec iuramento firmatur: sed cùm quis sua sponte simplici verbo quippiam amico pollicetur. Et quidem quòd in huiusmodi promissione quędam semper sit obligatio, nemo est qui ambigat: quoniam ad minus est assertio, quam si re non compleas, mentitus es: mendacium autem vniuersum delictum est, saltem veniale: sed dubitatio est an genere suo obliget sub mortali reatu. Et quidem Caietanus. 2. 2. cùm. q. 88. tum eui{ Caie. sententia. }dentiùs. q. 113. non aliam vim obligandi agnoscit in simplici promissione quàm hæc modò insinuata. Putat inquam promissionis obligationem non ad aliam pertinere virtutem quàm ad illam quæ est moralis veritas: scilicet verum dicere: ob idque non adimplere genere suo nihil aliud est, inquit, quam mendacium. Quapropter ex obiecto non est mortale: nisi aliunde fiat perniciosum: vt si vouisti rem quæ multum alteri referebat, puta suppetias amico ferre aduersus hostem, aut filiam eius ducere, quod non re compleueris. ¶ At ve{ Promißio simplex gen. re suo obligat sub mortali. }rò in contrarium stare videtur veritas. Nempe quòd promissio simplex genere suo obliget sub reatu mortali, nisi ex leuitate materiæ efficiatur venialis. Et ratio habet contrariam eidem Caietano radîcem. Enimuerò{ Probatio. } promittere non pertinet simpliciter ad virtutem veritatis, sed reducitur ad commutatiuam iustitiam. Non enim est vtcunque verum asserere, sed obstringendo alteri fidem. Quare vt ait Cicero in. 1. de Offic. fides hæc{ Cicero. } non solùm ad iustitiam attinet, verùm est ipsissimum iustitiæ fundamentum, cui omnia hominum pacta conuentaque nituntur. Ex hoc ergo arguitur. Peccatum quod genere suo charitati aduersatur, est mortale: eiusmodi autem est promissum non soluere: quandoquidem est iustitiæ subuersio, quæ ligamen est ciuilitatis humanæ. Est ergo genere suo peccatum mortale, vtpote per quod ingens detrimentum proximo infertur, qui suam fidem promittenti adhibuit. Insuper{ Ratio altera } promissio Deo facta obligat sub reatu mortali, non solùm quatenùs cultus est religionis, verùm etiam quatenùs officium est iustitiæ: ergo illa quæ fit homini: quia quantum ad hoc, eiusdem sunt generis. Ad hæc{ Postrema. } vniuersarum gentium existimatio est fidei violatorem, veluti scelestum hominem execrari: vox autem publica, est vox naturæ: ergo obligat sub reatu mortali. Vnde quòd ait Salomon, Deo displicere infidelem promissionem, vbi notatur mortale delictum, ad omnem extenditur, etiam quæ fit homini. ¶ Quòd si verbum sancti Thomę obiicias,{ Obiectio. } dicentis hîc promissionem obligare tantùm secundùm honestatem: vbi videtur excludere obligationem iustitiæ: nam sic solet vsurpari honestas pro eo quod non est ad iustitiam necessarium. Respondetur quòd non{ Solutio. } accipit honestatem, vt excludat iustitiam, sed vt excludat ciuile forum. Non inquam negat quin sit obligatio iustitię, sed insinuat quòd quantum ad ciuile tribunal, non sufficit simplex promissio: nisi sit vel iuramento vel scripto vel testibus firmata. Imò & quantum ad honestatem iustitiæ in foro Dei, accidere conditiones possunt quæ vim obligationis tollant. Vt si quod tibi promisi tibi posteà fit inutile, aut nocuum: vt si gladium tibi promisi quo posteà video te velle abuti. Aut si promittenti factum est impossibile aut perniciosum: vt si promisi pecuniam quam posteà ob infortunium reddere non possum. Aut si mihi ingratitudinis signa exhibuisti. ¶ Contra hanc autem promissionis obligatio{ Argumentum }nem stare videtur testamentorum ritus. Quamdiu enim testator viuit, legata omnia mutare liberè potest, neque obligatus censetur illa soluere: & tamen legatum, quoddam videtur promissi genus. Respondetur autem legata non esse propriè promissiones, quæ vllam habeant firmitatem vsque ad testatoris mortem, qua, vt ait Paulus, testamentum confirmatur. Quare omnia ad illum sunt articulum referenda. ¶ Præter hæc ex superioribus recolendum est, simplicem assertionem futuri non esse semper promissionem. Si enim dicas faciam, id tantùm exprimens quod in proposito habes, non subinde obligaris nisi illo id sensu proferas quod est, Promitto facere: vtputa dum quis ex te quidpiam petit, & respondes, faciam. Aliâs iam suprà diximus posse te mutare propositum. ¶ Aliquantulo au{ Difficultas altera. }tem difficilius dubium est an promissio quam apud te sola mente homini facis, sit obligatoria. Visus est enim sanctus Thom. artic. 1. id negare: dicens promissionem quæ ab homine fit homini, non posse fieri nisi per verba. Cui & ratio suffragatur. Nam obligatio{ Ratio dubitandi. } est inter duos: homo autem non loquitur homini nisi verbis aut exteris signis: ergo non se aliter valet alteri deuincire. Hoc fortè problêma est, stando in iure mero naturæ & in conscientia. Nam in foro exteriori manifestum est mentalem obligationem, imò neque omnem quæ fit absenti, ligare. Sed in conscientia de vtrâque fortè parte opinari quisque potest. Et quanuis rarissimè id vsu veniat, nihilo minùs si contingat, necesse est scire an promittentis conscientia ligata maneat. Et{ Suadetur sequentibus rationibus altera pars quæ stionis proximæ. Primum argumentum. Secundum. } quòd sit obligatoria, profectò sunt argumenta non pœnitenda. Primum: Voces sunt signa conceptuum: si ergo vox obligat, non est nisi ex vi conceptus. Et cùm mentalis promissio, locutio verè sit, non potest si non impleatur carere mendacio, quod intrinseca ratione delictum est. Mox quando solùm mente de re deliberasti, illamque facere proposuisti, nondum obligatus es: ergo si his mente loquendo adhibeas, Promitto tali indigenti amico talem pecuniam: aliquid obligationis ad præcedentia adiecisti. ¶ Tertiò. Si ta{ Tertium. }lem promissionem in mente iuramento firmasses, vinctus remaneres ad soluendum: & tamen iuramentum promissorium non obligat nisi virtute præcedentis promissionis: ergo promissio obligabat. Quartò. si posteà{ Quartum. } nullam aliam concepisses mente promissionem, sed illam amico posteà notificares, dicens: Nihil tibi nunc promitto, sed tamen heri tibi apud me hoc pollicitus sum: vide an promissum acceptum habeas: tunc obligatus videreris: ergo virtute prioris promissionis. Quin{ Quintum. }tò. Si surdo nihil audienti aliquid verbo promittas, similiter si in præsentia vnius dicas, Ego tali absenti amico hoc promitto: promissio in conscientia videtur tenere, quicquid sit de foro ciuili: ergo etiam si fiat in mente quæ est promissio in absentia. ¶ Quòd si contrà ar{ Obiectio. }guas: Promissio pendet ex acceptatione alterius: ergo antequam ipse nouerit non tenet. Fateor equidem: sed tamen quod contendimus non est aliud{ Solutio. } quam quod ille qui alteri mente promisit, tenetur id ei significare: & si voluerit acceptare, tenetur ei reddere. At verò quando promissio est mutua: puta, do vt des: facio vt facias, vt est coniugalis consensus: tunc non sufficit mentalis nisi vtrique parti exteriùs constet. Et pari iure nullus alius contractus teneret: puta emptionis aut venditionis, nisi externè significarentur consensus. De simplici autem promissione videntur argumenta nonnulla suadere probabilitate: at probabilius fortè est eam quæ sola mente fit non obligare: nam antè quam alius sciuerit, potest rescindi & mutari, vt lib. 4. q. de translatione dominiorum me dixisse memini: ob id quod cùm naturale sit hominibus, verbis aut signis suos significare conceptus, ante significatam promissionem nulla videtur obligatio resultare. ¶ In secundo argumento tangitur de metu. Hoc enim constitutissimum est quod votum debet esse voluntarium. Voluntati autem ignorantia, vis, & metus obstant: vt. 3. Ethi. autor est Arist. Et quidem de ignorantia ar. 1. dictum satis est. De metu ergo restat in præsentiarum hoc pacto respondere. Primum in confesso est metum obstare nè votum obliget ratione iam dicta: quia tollit voluntarium. At verò cùm metus multiplex sit, du{ Duplex metus. }bium restat vtrùm omnis eandem vim habeat impediendi: nam solenne est in mortis periculo vota facere: quæ quidem nefas esset re non complere. Distinguitur ergo duplex metus: alter forinsecùs incussus: alter verò ab intrinseco ortus. Et quidem forinsecùs imminens impedit nè votum obliget nisi pòst liberè ratum habeatur & firmum: ille autem qui est ab intrinseco, obligationem non tollit. Distinctio est receptissima, non modò Theologis, verùm & Iureconsultis: vt patet apud Panormitan. cap. sicut. 2. de{ Panormita. } regula. Quin verò ambæ istæ conclusiones, sanctiones sunt iuris canonici. Prima siquidem habetur in cap. Relatum. de his quæ vi metúsve caus. fiunt. vbi mulier quæ coniugis metu votum emiserat religionis, absoluitur. Secunda verò habetur eodem citato cap. sicut. de regula. vbi clericus qui nimia ægritudine monachatum vouerat, cogitur esse monachus. ¶ Sed est perspectè expendendum quísnam in præsentiarum censeatur metus ab extrinseco qui excuset. Haud enim satis est vt à re extrinseca incutiatur:{ Explanatio superioris assertionis. } nam votum emissum in naufragio metu turbati maris, tenet. Neque requiritur incuti ab homine: nam qui in vincula coniectus aut in suspendium raptus votum emittit, licèt metus sit ab homine, ligatus manet. Sed requiritur quòd incutiatur per iniuriam. Neque verò id satis est: nam si Turca te habet captiuum & Deo votum facias aut diuæ Virgini quæ te inde eripiat, revera tenet. Et similiter si inuasus ab hoste in in conflictu votum facias vt illæsus euadas. Requiritur ergo quòd incutiatur ab homine per iniuriam intendente extorquere tale votum. Puta si dicat: Occidam te nisi voueris. Quocircà inde ratio huius discriminis elicitur, quòd metus ab intrinseco exortus, à Deo offertur, qui nemini facit iniuriam: ille autem qui ab homine infertur, ex iniuria nascitur. Sed licèt forsan eôdem recidat, genuina ratio est quòd votum per metum ab extrinseco non est voluntarium sicut alterum: qui enim vouet extrinseco metu perculsus nulla id ratione gratum habet quod vouet: & ideo non sua sponte illud acceptat: sed quò se ab hoste defendat: quando verò metus est ab intrinseco, quia nulla existit pugna cum hoste, gratum habet illud vouere vt patrocinium mereatur diuinum, quo liberetur à periculo. Et ideo est alia ratione voluntarium quàm priùs. Et exemplo insuper ab hominibus ostenditur id tenere. Dum enim grauiter iacens metu mortis amplam medico si euaseris polliceris mercedem, ideo votum tenet quòd illud medium eligis vt serueris: multò ergo meliùs tenebit votum emissum Deo. ¶ Huic nihilo minùs veritati nonnulla obiiciuntur argumenta. Primum est. Iuramen{ Primum argumentum contra dicta. }tum extortum per metum etiam cadentem in constantem virum prorsus obligat: votum autem genere suo, quia fit Deo, maiori rigore ligat quàm iuramentum: ergo simile votum obligat. Negatur consequentia. Nam etsi votum proptereà quòd fit{ Solutio. } Deo coactiùs vinciat quàm iuramentum quod fit homini: tamen iuramentum aliam habet obligandi naturam quam votum. Nam voti obligatio ex nuda pendet puraq́ue iubentis voluntate: & ideo metus eidem voluntati obiectus tollendo voluntarium tollit obligationem: vinculum autem iuramenti non ex voluntate iurantis, sed ex natura iuramenti resultat ac pendet. Est enim reuerentia hæc debita diuino nomini vt quod iuras, nunquàm falsum esse sinas, quomodocunque id iures: dum modò sis mentis compos. SEcundum argumentum est: Consensus{ Secundum argumentum . Aristot. } per metum forinsecùs expressus, verè consensus est. Ait enim Aristote. 3. Ethico. quòd qui in naufragio fluctibus suas merces committit, simpliciter vult, licèt conditionaliter nollet: ergo votum simpliciter est voluntarium, atque adeò tenet. Non desunt è Iureconsultis qui huic argumento manus dent: nimirum fatentes quòd si vouens habuit consensum quocunque fuerit metu coactus, tenet in conscientia apud Deum. Secùs autem in foro ecclesiastico. Opinio est Panor.{ Solutio Panormita. Chrysost. } in cap. cùm locum. de sponsa. cui astipulatur Syluest. in verbo, metus. §. 8. vnde ad illud cap. relatum. de his quæ vi, metúsve cau. fi. respondeo quòd Papa mulierem illam quæ metu vouerat absoluit, præsumens non habuisse consensum: similiq́ue ratione absoluit ecclesia eos qui legitimè timorem probant: quos vtique si constaret habuisse consensum, non absolueret. At verò salua Do{ Refutatur solutio Panor. }ctorum grauium existimatione, malè coniiciunt: imò quanuis reus fateatur se habuisse consensum, si tamen metum legitimis comprobet testibus, in more est vt absoluatur. Et simili probatur exemplo in matrimonio, quod quoties metu cadente in constantem virum celebratur, irritum habetur in foro ecclesiæ: vt patet cap. cùm loco. & cap. veniens. de sponsal. &. 33. quæst. 5. canon. notificasti. Et ratio est, quòd cùm voti obligatio non nisi ex arbitrio vouentis ortum habeat, naturale est vt dum voluntas illa necessitate compellitur, votum non sit legitimum, eò præsertim quòd votum est opus consilij, cui metus visq́ue repugnat. ¶ Ex quo fit{ Corollarium. } vt idem metus qui impedit dum votum emittitur nè obliget, culpam etiam eiusdem transgressionis excusatione abluit. Exempli gratia: Si vouisti die Sabbathi ieiunare, aut non ludere, aut eleemosynam elargiri, & posteà tibi metus mortis incutitur vt contrà facias: tunc contrà faciendo excusaris, nisi in contemptum religionis tyrannus tibi eam minaretur. Nam causa quæ promissioni obstaculo est nè obliget, excusationem secum eadem affert transgressionis. Et prætereà id probatur ratione suprà formata: nempe quòd votum non obligat nisi ad modum legis: lex autem ecclesiastica ad ieiunium non eo rigore compellit vt nos contendat pro sui obseruatione in mortem adigere, nisi infidelis tyrannus eam nobis in legis contemptum comminaretur. ¶ Grauius autem{ Graue dubium. } intricatiusque dubium in pręsentiarum est, vtrum hoc quod suum est, nempe metum extrinsecùs per iniuriam oblatum voti obligationem impedire, in vniuersum de omni metu sit intelligendum, siue grauis sit siue leuis. Et in primis consensus est omnium vniuersalis, metum omnem cadentem in constantem virum, illam tollere voluntarij rationem quæ ad obligandum est necessaria: sed nondum satis est apud omnes compertum quisnam censendus sit metus cadens in constantem virum. Vulgaris enim quorundam Iurisconsultorum,{ Opinio Iurisconsultorum } imò & Theologorum opinio est, quæ prima fronte imaginem veri præ se fert: nempe metum cadentem in constantem virum eum esse cui vir constans non succumbit vt faciat quod non debet. Hæc autem definitio tum falsa est, tum & principium petere apparet. Fieret enim inde consequens nullum metum quantumuis atrocissimæ mortis ob quem homo naturalem{ Prima ratio in proximam opinionem. } legem ac diuinam transgrederetur, censendum esse cadere in constantem virum: quoniam qui vllo impulsus metu talem transgreditur legem, non est vir constans. Obligat enim nos virtutis ratio vt potiùs mortem feramus quam furari, aut mentiri, aut quid simile, quod intrinseca ratione malum est. Et tamen profectò metus mortis genere suo cadit in constantem virum, vt res ipsa per se patet: cum terribilium omnium terribilissimum sit. Et quod definitio eadem prin{ Secunda. }cipium petat inde liquet, quod cùm quæstio esset an metus aliquis matrimonij aut voti obligationem tolleret ob id quod cadens esset in constantem virum, facile pateret subterfugium dicenti talem metum in constantem virum non cecidisse, proptereà quod ob talem metum id fecit quod non debuit. Igitur descriptionem legitimam eiusmodi metus, vox nos ipsa docet. Metus enim ille est cadens in constantem virum, quem{ Quid metus cadens in virum constantem. } viri constantia secum patitur: scilicet quem stat virum constantem sine suæ fortitudinis vituperatione habere: ita vt non repugnet esse virum constantem, & sic metuere: nam vna pars fortitudinis est, timere vbi oportet. Sed est apprimè animiaduertendum, quòd nullus metus quantumuis in virum constantissimum incidere solitus, à culpa transgressionis excusat diuinæ legis & naturalis. Vnde etsi mortis metus puellæ oblatus vt stuprum patiatur, verè sit cadens in constantem virum: quia fortissima id fœmina metuere posset: nihilo minùs si ob talem metum consentiret stupro, non esset constans. At verò si eiusdem causa metus ieiunium frangeret ecclesiasticum, vel Missam die festo cessaret audire, non esset inconstans: quia huiusmodi leges ecclesiasticæ cum tanto rigore non obligant, vt illarum semper gratia mortem oppetamus. Non ergo ob id quòd quis metui succumbat, desinit esse cadens in constantem virum: quoniam tunc metus excusat vt succumbens non ideo faciat contra id quod debet. Tale ergo me{ Solutio dubitationis propositæ. Scrupulus. }tuum genus est quod voti obligationem tollit. ¶ Haud tamen hîc pacabitur lectoris solertia: sed quæret fortè vlteriùs, vnde perpendendus est metus vt cadere cognoscatur in constantem virum, Vtrùm scilicet in indiuisibili is metus consistat, idemq́ue sit vniuersis? Ad hoc ergo respondetur, Trinum esse caput vnde tale iudi{ Solutio. }cium sumendum est. Primum scilicet ex parte obiecti, Timor enim mortis, quæ omnium est temporalium truculentissimum malum, cadere existimatur in constantem virum. Atqui nomine mortis exilium quoque & perpetui carceres comprehenduntur. Quin verò & insignis infamia quam homines formidare nihilo minùs quàm mortem assolent. Secundò id pensatur ex parte modi quo metus incutitur. Si enim fœmina tibi, vel puer, vel inermis homo mortem comminaretur, metus ille non caderet in constantem virum. Sed tertiò (quod attentè hîc considerandum est) id etiam perpenditur ex parte subiecti. Etenim virorum iusta constantia non consistit in indiuisibili, sed suam habet latitudinem. Haud enim aut Thesei aut Herculis strenuitate pollêre omnes, aut debent, aut possunt. Est nihilo minùs linea extra quam non esset constantia. Metus ergo qui secum illam compatitur constantiam, quæ intra illam includitur latitudinem, est cadens in constantem virum. Quocircà metus qui fœminam excusaret, aut senem calore sanguinis iam destitutum, non excusaret virum alium. Vnde nomine viri intelligitur animi robur pro cuiusque conditione. Ex quo fit quòd si puella religionem ingreditur parentum metu, pro eius conditione atroci: nempe quia illam & verbis & re nimium tractant asperè nisi in monasterium se permittat obtrudi, certè votum tali consensu emissum non teneret. Sibi ergo suisq́ue liberis parentes consulant, vt eiusmodi rigorem cogendi remittant. Quò ergo tandem rem concludamus, metus leuis, puta remissior quam qui cadit in constantem virum, nec voti obligationem impedit, nec eius transgressionem excusat. Quòd si arguas neque{ Obiectio. } eiusmodi vota esse prorsus spontanea, cùm ratione metus fiant: Respondetur metum leuem in rebus spiritualibus, puta in voto{ Solutio. } & matrimonio non existimari metus nomine. De iure autem & foro ciuili nihil hîc disputamus: sed ad leges & iudicia lectorem remittimus, quîsnam metus contractum vitiet, quis verò minimè. TErtium argumentum quod apud diuum{ Materia tertii argumenti } Thom. secundum habet locum, complures aperit dicendi materias. Prima est de illis quibus possibile non est votum implere: seu quòd citra suam culpam in tali sunt impossibilitate constituti: seu quòd sibi viam præcludunt seruandi promissum. Et primum membrum ad illum spectat qui religionem vouit, quam sibi refragantibus monachis profiteri non est possibile. De quo censet S. Tho. distinguendum esse. Aut enim eiusmodi hominis intentio fuit vouere religionem in genere & principaliter: licèt ex peculiari deuotione hanc postmodum elegerit: aut princeps eius propositum fuit se obligare ad hanc religionem vel ad hunc locum. Atqui priori casu tenetur ingressum illius monasterij bona fide & diligentia procurare. Quòd si illic non admittatur, tenetur adire aliud: ac demum si ad illam religionem non pateat sibi aditus, tenetur aliam ac subinde aliam tentare, vt per se non stet quo minùs habitum induat. Sin verò vouendi intentio non fuit nisi ad talem domum, vel ad talem religionem, inde vel repulsus vel exclusus non tenetur aliam adire: sed liber est à voto. ¶ In his ergo primùm om{ Illustratur litera S. Thom. }nium perpendendum est obiectum voti. Vouisti religionem in genere. Itaque in obiecto voti non posuisti hanc vel illam: tunc licèt magis in vnam sis quàm in aliam propensus, non tamen ad illam magis es obligatus quàm ad aliam. Si tamen in obiecto non solùm genus religionis, sed hanc expressè statuisti, illam debes priùs aggredi, & inde repulsus aliâs adire. Igitur si votum tuum fuit, hanc singularem domum ingredi, fortè in quo studium viget: & repulsam à monachis pateris, nullatenùs aliam explorare teneris: etiam eiusdem ordinis, quanuis obseruatione præstantiorem: neque vllum in contrarium scrupulum tibi vllus iniiciat: quia votum tuum non fuit emissum alio religionis intuitu quam huius conuentus. Quare licèt eadem vigeat in alio religio, nihil ad te. Pari iure si vouisti talem religionem, nempe nostram, aut diui Francisci, aut singulariter aliam: teneris quidem conuentus aliquot circumire, & si non admittaris, non teneris ad aliam. Si autem in genere vouisti religionem, tunc teneris alias tentare. ¶ Sed est dubium vtrùm{ Dubium. } tenearis circumire omnes conuentus & religiones. Apparet enim sic esse: nam postquàm votum emisisti quod ex omnibus pendet, explorare omnes debes à quibus votum tuum pendet. In contrarium facit, quòd tunc deberes orbem totum peragrare: quod quàm molestissimum onus esset. Item si in conuentibus bene institutis non esses receptus, deberes eum ingredi vbi religio iacet: quod tuæ saluti non esset tutum. Respondetur ergo primùm quòd vnusquilibet suam{ Responsio. } cum primis debet intentionem consulere, qualísnam fuerit: nam si tantùm fuit illis religionibus se addicere quæ sibi erant circunstantes & notæ, non tenetur nisi easdem discurrere. Quin imò licèt quis sic suam intentionem non restrinxerit, sed absolutè vouerit religionem, non tenetur regiones omnes peragrare: quoniam neque Galli vnquàm hac de causa ad nos permeârunt, neque ex nostris vllus ad illos. Aliâs deberes etiam vsque ad Græciam & Insulas eandem ob causam oberrare. Enimuerò ius nos ipsum naturæ circumspectè docet vt eiusmodi vota intra regnum nostrum & linguam sint adimplenda. Ecquis enim voueret si ob id teneretur ignotas gentes inuisere? Quòd si in{ Scrupulus. }stantiùs scisciteris, vtrùm omnes saltem conuentus in regione propria circumire cogaris. Apparet enim id saltem ratio postulare: quandoquidem votum ex omnibus illis dependet. Respondetur, neque tam latè pro{ Solutio. }tendi obligationem: dum enim religioni te certæ deuoueris, tantùm teneris illam bona fide adire. Haud tamen metaphysico, aut dialectico significatu sic tota est adeunda, vt vniuersi conuentus visitentur: sed morali modo. Ille enim sic dicitur totam religionem explorasse, qui bonam partem circumiuit: nempe si quinque aut paulò plures conuentus ambiat. Nam licèt ex paucis iudicium cæterorum venari. ¶ Ex his quæ{ Deductio. } dicta sunt palàm sequitur illum qui aliquod habet impedimentum religionis quod vel quando vouit non considerauit, vel post votum siue citra culpam siue sua culpa incurrit, liberum fieri ab eiusmodi voti obligatione: quoniam ad impossibile nemo iure cogitur. Vt si fortè eam religionem peculiariter vouisti vbi neophyti non admittantur: cùm id primùm resciueris, neque illam neque aliam ingredi teneris. Idem si morbo laboras perpetuo, aut alij perpetuo impedimento subiectus es, quorum causa te iura repellunt, tutus es in conscientia: neque vlla eges dispensatione. Secùs si impedimenta non sint nisi temporalia: vt si laboras quartana febre, illa abeunte teneris. Vbi axiôma illud theologum, cuius sanctus Thomas. 4. distinct. 38. articu. 3. meminit, memoriæ mandandum est: nempe, quicquid faciendum votum impediret si præsens esset, etiam emisso voto obligationem auferre. Verumtamen nè quempiam decipiat, ad obligationem voti referendum est, non ad impedimentum voluntatis vouentis. Exempli gratia: Ille morbus, qui si dum vouebas, adesset, obligationem impediret, adueniens post votum, eiusdem obligationem tollit. Attamen licèt emisso voto aliquid difficultatis experiaris, quam si prænosses non vouisses, non ideo voti obligatio cessat. Aliâs omnia dirimerentur matrimonia, omniaq́ue expoliarentur religiosorum claustra. ¶ Quid autem si repelleris quia nescis grammaticam: aut nescis officium aliud vt recipiaris inter professos laicos, an tenearis grammaticam discere, aut aliud officium? Ad hoc non est simpliciter respondendum, sed cum discretione. Enimuerò dum quis votum edidit religionis proponens illius esse ordinis quod sacris initiantur, bona tamen fide arbitrabatur non requiri Latinè scire: si id posteà ab illo requiratur, re vera non apparet obligatus Grammaticam discere: neque tenetur ad ordinem laicorum intrare: quoniam sua ignorantia videtur hominem excusare. Ac perinde si religionem vouit laicorum, non tenetur aliquod discere opificium scitu difficile: quia putabat non esse necessarium. Quando verò quis communi lege religionem vouit, tunc arbitror teneri Grammaticam discere: si modò facultas suppetit: quia sciebat id esse necessarium: vel tenetur intrare vt laicorum ordini deputetur. ¶ Dubium autem egregium superest, Vtrum{ Dubium egregium. } repulsam passus aut à religione exclusus teneatur religionis regulam inquantum possit seruare, ac munera religionis implere. Dixerim repulsus aut exclusus. Nam repulsus est qui non admittitur: exclusus autem qui ob incorrigibilitatem habitum exutus pellitur. Neque idem est vtriusque iudicium. De priori ergo priùs disputemus. Et loquimur de illo qui bona fide procurauit religionem profiteri: minimè verò potuit. De quo pro parte affirmatiua, scilicet quòd nihilo minùs ad id quod potest obstrictus{ Primum argumentum partis affirmatiuæ. } maneat, arguitur. Puella quæ votum emisit virginitatis, si posteà illum florem sua amiserit culpa, debet nihilo minùs perpetuam seruare continentiam: vti hîc sanctus Thomas & consentienter Doctores asserunt: in voto autem religionis perinde ac in voto virginitatis includitur castitas: ergo qui religionem vouit, licèt repellatur, tenetur perpetuam seruare continentiam: atque adeò petere saltem debitum non potest. ¶ Secundò. Si quis voueat{ Secundum. } pauperibus decem erogare, aut Aduentus ieiunia sustinere: non autem totum persoluere queat, tenetur quantum potest: ergo idem est ius de ijs qui religionem vouerunt. ¶ Tertiò. Dum quis votum solenniter con{ Tertium. }firmat, tenetur ad omnia officia & munera quæ in eâdem sunt religione constituta: votum autem simplex habet pro obiecto votum solenne: nam qui simpliciter vouet, tenetur iuridico tempore votum solennitate stabilire: ergo pariter tenetur eadem religionis officia in quantum valuerit exhibere ac soluere. ¶ Quartò. Accedunt{ Quartum. } & textus de conuers. coniugatorum. canon. Quidam. & cano. Placet. in quibus eadem sententia definitur. Casus enim prioris capituli est quòd quidam inuita vxore religionem ingressus, ac subinde ea ipsum repetente in sæculum reuocatus, post eiusdem vxoris mortem cogitabat ad secundas se transferre nuptias. Alexander autem tertius de eâdem re consultus, licèt eum non rursus in claustra religionis coëgerit, inhibuit tamen nè secundam vxorem duceret. Idem deciditur in secundo cap. de muliere quæ putans maritum obijsse vitam monasterium ingressa est: atque inde posteà à coniuge extracta, orbata posteà viro, tentauit secundò nubere, & tamen{ Solutio dubitationis proximæ. } prohibita est. ¶ His nihilo seciùs non obstantibus sub distinctione respondetur, quòd si qui religionem vouit continentiam in suo proposito expressit, tenetur in sæculo permanens idem seruare: si verò nihil aliud quàm religionem vouit ad quam non recipitur eousque liber est, vt nihil in sæculo teneatur religionis præstare. { Probatio. } Probatur. Si huiusmodi persona, vel ad castitatem teneretur, vel ad aliud religionis munus, aut hoc esset virtute eiusdem voti, aut quia repulsam passus impossibilis ei fit ingressus: neutrum istorum: ergo. Probatur minor. Si enim teneretur ratione voti, illa obligatio statim à tempore eiusdem emissi inciperet: hoc autem vsus ipse falsissimum ostendit. Ecquis enim astruat vt qui votum simplex Carthusiensium suscepit, illicò perstringatur & Psalmos recitare, & à carnibus abstinere. Quòd autem ratione repulsæ teneatur, multò est improbabilius. Nam illa repulsa non fuit in eius potestate. Quare neque ipsum nouo vinculo irretiuit: nullo ergo pacto tenetur in sæculo vllum religionis munus soluere. ¶ Secundò id arguitur, vt legi{ Secunda probatio. }tima causa patefiat. Nemo virtute voti obligatur nisi ad id quod est proprium eius obiectum: illius autem qui religionem simpliciter vouit proposita fuit tantùm religio: ergo ad id tantùm tenetur: quod si soluere non potest, immunis à voto fit. At verò contrarius forte insurgis: Qui obli{ Obiectio. }gatur ad aliquid, simul & ad id obligatur quod inde subsequitur: cùm ergo ex religione subsequantur religionis instituta, is qui religionem simpliciter vouit, cuncta alia in virtute vouit. Hoc autem argu{ Solutio. }mentum non solùm non est contrarium, verùm & fauet sententiæ nostræ. Etenim qui statum aliquem pollicetur assumere, non se obligat ad leges illius status quousque statim illum re vera assumat: quia non exprimit in suo voto obligationem ad peculiares leges illius status. Cùm ergo religio, status quidam sit, licèt illum fueris assumere pollicitus, quousque illum assumas, non teneris ad eius leges: quippe quæ non obligant nisi eiusdem status professores: vtpote qui ad illas se expressè obligârunt. Exemplum est in Christianismo. Vniuersi enim mortales Christianismum suscipere tenentur: & tamen quousque per baptismum illum profiteantur, non tenentur ad leges nostrorum sacramentorum, neque ad alias nobis peculiares quæ non sunt de iure naturæ. Eôdem itidem pertinet illius exemplum qui emisit votum suscipiendi sacros ordines: haud enim tenetur ecclesiasticos psalmos recitarè antequàm sacris initietur, atque adeò neque castitatem seruare nisi quatenùs diuina lege prohibetur. Idem ergo est de illo qui religionis simplex votum fecit. Potest enim mutuum ius non solùm coniugi reddere, verùm & sibi vicissim petere. ¶ Et per hoc soluitur argumentum su{ Ad argumenta facta in contrarium. }periùs obiectum. Haud enim valet consequentia. Votum solenne obligat ad singularia religionis statuta: & illud est obiectum voti simplicis: ergo & simplex ad eadem obligat. Nam votum solenne est completiuum, quod aiunt: nempe status professio quo quisque expressè dicit vouere obedientiam, castitatem, & paupertatem: & leges obligant professos: simplex autem non obligat nisi vt statum suscipias. Ac perinde respondetur ad illos canones suprà citatos de conuersione coniugatorum. Illi namque vota solenniter ediderant promittendo explicitè castitatem: & ideo inquantum se inuito coniuge potuerunt obligare, astricti erant. Potuerunt autem se obligare vt nunquam coniugalem vsum peterent: & idcircò prohibiti sunt ad secundas transire nuptias. Sed quia quantum ad alia votum non tenebat, non sunt, defunctis coniugibus, in religionem reuocati. ¶ De alio autem argumen{ Ad secundum argumentum . }to. de illo qui multum vouit: qui perinde si totum non valet, debet soluere partem, nullum ad rem affertur exemplum: quoniam qui vouit totum, formaliter vouit partem. At verò de illa quæ suam virginitatem Deo dedica{ Ad primum }uit, distinguendum est. Bifariàm enim vouere quis potest virginitatem vno modo ad ipsam propriè respiciens: ita vt sua non fuerit intentio nisi à prima Venere abstinere: nam vsu hoc venire solet. Et tunc illa perdita non tenetur ampliùs ad castitatem: quia suum penitus propositum non fuit nisi vt carnis integritatem custodiret. Si autem simpliciter & absque vllo moderamine votum emisit virginitatis, tum illa etiam corrupta nihilo minùs tenetur ad castitatem: quia votum eiusmodi est simpliciter negatiuum: puta virum non cognoscere. Quare quoties illum experitur, votum violat. Ob idq́ue nullum inde exemplum ad illum deducitur qui religionem vouit. ¶ Quòd si hîc obiter scisciteris, vtrùm illa quæ vouit non nubere, teneatur{ Quæstio. } subinde ad votum castitatis: vt quoties fornicetur dupliciter peccet: apparet enim inde sic esse, quod ideo mulier non nubet vt castè viuat. Respondetur nihilo minùs eiusmodi { Responsio. } votum ex sua natura, nisi aliud exprimatur, non obligare ad castitatem. Est enim castitatis materia duplex. Altera quæ opponitur luxuriæ. Et hæc est communis materia præcepti & voti: ad quam idcircò se obligat qui religionem profitetur. Altera verò est supererogationis quæ est propriè materia voti: vt pote à toro coniugali abstinere. Et quæ tantùm vouet non nubere, ad hanc solam se obligat: scilicet non opponere religioni obstaculum. Quapropter si fornicetur simplici flagitio delinquit. ¶ Quid autem si eo proposito non{ Scrupulus. } nubere voueret, vt licentiùs scortaretur? Respondetur votum hoc nullatenùs esse obli{ Solutio. }gatorium: eò quòd est de re mala: obiectum enim tunc quod est non nubere, refertur in malum finem: atque adeò vitiatur. Eapropter neque nubendo neque fornicando transgreditur illa votum. ¶ Hactenùs de illo dissertum est qui citra suam culpam impossibilitatem incurrit implendi votum. Sequitur ergo vt de illo dicamus qui sua spon{ Quæstio altera. }te illud fecit impossibile. Vtrùm videlicet qui post emissum simplex religionis votum vxorem duxit, teneatur inquantum potest castitatem seruare: puta debitum non exigere. Videtur enim hæc ratio id persuade{ Ratio partis affirmatiuæ }re. Nemini sua culpa suffragari debet, neque suus patrocinari dolus: eiusmodi autem homo sua culpa viam occlusit implendo voto, ac perinde in eius fraudem vxorem sibi associauit: manet ergo inquantum potest ligatus. Atque hanc opinionem propter hanc rationem amplexantur Iurisconsulti. Vnde Sylue. in verbo, votum. 2. §. 1. cum cæteris{ Syluester. } Summistis ait eiusmodi personam impediri à complemento voti: quia ad debitum reddendum tenetur: quasi compertum habens, non posse petere. Nihilo minùs { Solutio quæstionis. } contraria sententia, quòd possit etiam petere, amplectenda est: quam hoc loco Caietanus{ Caietanus. } meritò statuit: quandoquidem ratio proximè facta eisdem viribus de vtroque militet, seu citra culpam seu ex culpa impossibile fecerit votum religionis implere. Tenebatur enim ille duntaxat vt præmisimus statum illum suscipere: qui penitus fuit sui voti obiectum. Nam cùm statuta religionis solos professos præstringant, ad illa non tenetur quoad illa fuerit expressè professus. Idque iam insuper sic confirmatur. Religio tribus votis constat: scilicet obedientiæ, paupertatis, & castitatis: qui autem simpliciter vouet, illa non explicat: sicuti qui vouet solenniter. Quare ad illa nondum tenetur. Quis enim te audiat si asseueraueris quòd qui religionem diui Francisci vouit postquàm rei vxoriæ mancipatus est, teneatur bonorum dominium & possessionem abdicare? teneaturque ad ieiunia & alia obedientiæ munera quæ in sæculo præstare potest? Si ergo ad alia duo non tenetur, fit vt neque ad votum castitatis. ¶ Ex hac autem definitione alia emergit dubitatio, vtrùm scilicet qui non mo{ Dubitatio altera. }dò religionis ingressum vouit, verum & perseuerantiam vsque ad mortem, citra solennitatem tamen: & nihilo minùs suapte sponte matrimonij se nodo implicuit, ad aliquid præ illo teneatur qui non nisi ingressum vouit. Et ratio dubitandi est quòd iste formaliter vo{ Ratio dubitandi. }uit suum votum solennitate firmare: & ideo apparet ad castitatem sibi possibilem teneri: scilicet vt vxorium debitum ei petere non liceat. ¶ Caietanus de hac re multa insumit verba, iudicio meo superuacanea. Fateor enim me non percipere quídnam nouæ obligationis votum perseuerantiæ voto religionis accumulet. Triplici enim forma fieri votum simplex potest religionis. Vno modo vt quis voueat tantùm ingredi: non quidem animo perseuerandi aut solenniter profitendi, sed statim exeundi. Et hoc arbitror esse vanum, vti ait Paludanus. 4. d. 38. q. 4. Nam etsi obtendatur id fieri gratia tantùm verecundiæ, nihil ad religionem hoc refert. Secundo modo vt in obiecto voti ponatur perseuerentia & solennis professio. Et tertiò vt simpliciter voueatur religio. Et censeo secundum votum nihil tertio adhibere vinculi. Nam qui religionem absolutè vouit, votum illud secundùm iura emittit, tam{ Solutio. } diuina quàm humana: ius autem diuinum est vt voueat ea intentione vt verè efficiatur religiosus: atque adeò vt perseuêret vsque ad mortem: iura autem ecclesiastica tempus indulgent probationis, vt si experimento bona fide didicerit non sibi religionem congruere, non suscipiat quod ferre nequit. Quapropter etsi terque quaterque vouendo addas, perseuerare, semper intelligitur, nisi tempore probationis experientia te aliud admonuerit. Atque adeò post tale emissum votum, seu ad professionem sine tua culpa non admittaris, seu tua sponte matrimonium contraxeris, non arctiùs in sęculo restas obligatus quàm si simplex emisisses religionis votum. Et ad argumentum in contrarium respondetur, quòd quamuis voueris perseuerare seu religionem profiteri, non te obligas nisi ad{ Argumentum } profitendum secundùm iura. Et ideo quousque fueris professus, neque ad castitatem teneris, neque ad alia statuta. ¶ Superest hîc demum{ Dubitatio de excluso à monasterio propter incorrigibilitatem. Solutio. } de illo dicere qui post solenne votum, ceu incorrigibilis à monasterio pellitur, vtrùm tutus maneat in conscientia, postquàm vi expulsus est, & abiectus. Respondetur quòd quandiu per ipsum steterit quo minùs recipiatur, non est tutus, sed tenetur emendare sese, & in viam redire: quoniam cùm ex culpa sua fuerit exclusus, quandiu in illa perseuerauerit versabitur in periculo. Si autem correcta vita ad claustra rediens non admittatur, tutus manet in sæculo. Quòd si scisciteris an teneatur in sæculo religionis vota seruare: Respondetur. A voto quidem obedientiæ absolutus manet: postquàm prælatus eam reiecit, ac subinde à voto paupertatis: quandoquidem conuentus eum non alit. Ac perinde à persoluendo officio diuino, nisi fuerit in sacris, atque à ieiunijs & alijs annexis religioni: siquidem illorum non fecit votum expressum, neque ad illa tenebatur nisi ratione religionis à qua expellitur. Sed tamen à voto castitatis non eximitur: eò quòd expressè illud emisit, nec prælatus potuit ab eo illum liberare. ¶ Quid autem si ante indutum habitum vouerat religionem in genere, vtrùm sic exclusus ab hac religione teneatur ad aliam correctus transmigrare? Re vera ratio id videtur conuincere. Nam sicut ille qui non huc admittitur, tenetur aliam religionem explorare: ita ille teneri videtur, qui post professionem expellitur. Et ita libentiùs censerem. Quanuis forsan dici posset quòd per votum solenne huius religionis cessauit illud simplex generale: & ideo si huc posteà non recipitur, liber ille est prorsus. Sed tamen prior sententia mihi probabilior est. IN solutione ad quartum summouetur du{ Ad quartum. }bium de tempore adimplendi voti. Ad quod sanctus Thomas solùm respondet quod{ S. Thomas. } qui se obligare proposuit vt omni procul mora illud impleret, tenetur statim: qui verò ad certum tempus vel sub certa conditione id proposuit, tenetur tunc. Veruntamen si exactius responsum desideras, sic accipito. Trifariàm quis potest votum æ{ De tempore quo votum reddendum est. }dere: scilicet aut tempus constituendo, aut conditionem supponendo, aut simpliciter absque vllo additamento. Et quidem primum membrum subdistinguendum est. Nam si vouisti certo tempore quicquam facere, idq́ue temporis illius intuitu, ex deuotione scilicet illius: vt cùm vouisti ieiunare in vigilia Corporis Christi, vel Aduentum, teneris tunc temporis sub pœna mortalis culpæ: quòd si tunc non exolueris, non teneris alio tempore ieiunium supplere: eò quòd animus tuus ad illud fuit tempus propensus. Perinde enim tunc censendum de voto est, atque de lege, quæ singulariter quadragesimale ieiunium iubet. Si verò adiectio illius temporis non fuerit propter eius affectionem, sed vt principali voto limen poneres, tunc teneris quidem illo tempore: sed nihilo minùs illo transacto obligatio non aboletur, quin alio tenearis. Vt si vouisti religionem intra annum ingredi, delicto tibi dabitur nisi illo anno promissum reddas Domino Deo tuo: & nihilo minùs illo præterito eandem teneris suscipere religionem. Res est clara. ¶ Conditionale au{ Votum conditionale. }tem votum non vno sed duobus fit modis. Est enim alterum syncerè conditionale: alterum verò pœnale. Conditionale est quotiescunque homo ad rem aliquam affectus est: sed quia impedimentum sibi obstat vel facultas non suppetit, vouet sub eonditione. Vt si voueas post mortem matris quæ tibi erat impedimento religionem intrare: aut post mortem patris suppetentibus tibi nummis peregrinari: aut si tibi tale Deus beneficium contulerit, orphanam dotare. Pœnale autem est quando non eras tali rei affectus, neque{ Votum pœnale. } tibi erat cordi: imò quia exosa est & inuisa tibi, adigis te voto in illam crucem si in re tibi fortè aliqua peccare contigerit. Vt cùm voues si luseris, aut si adulterium feceris religionem ingredi. Hoc enim licèt formam habeat conditionalis voti, est tamen pœnale: quoniám directè votum non est religionis: sed non ludendi aut non adulterandi: pœnam enim adiecisti vt vel caueres, vel post factum, teipsum castigares. Eapropter inter hæc vota vna est compertissima differentia: & vna item aperta conuenientia: sed vna restat controuersia. Differentia inquam est quod { Differentia inter votum conditionale & pœnale quantum ad dispensabilitatem } antepositam conditionem quando votum est religionis aliúdve ex tribus Pontifici Maximo reseruatis, super purè conditionali non potest nisi per ipsum Pontificem vel per Concilium dispensari. In pœnali autem potest per episcopum. Ratio est, quòd in priori illud quô directè fertur votum, est religio: votum autem pœnale non rectà fertur, vt pręmisimus, nisi in illud proximum obiectum: quod est non ludere, aut non adulterari. Quare qui in illa dispensari potest, valet etiam in pœnam ex transuerso appositam, quantunuis sit religionis. Conuenientia verò est quòd vtrunque posita conditione obligat: neque de hoc vllo pacto controuertitur. Quod ergo sub iudice restat est, vtrùm posita conditione pœnale votum nequeat nisi à summo Pontifice dispensationem suscipere: perinde atque aliud conditionale. De quo quæstione 4. sub titulo dispensationis, arti. 3. dicturi sumus. Videtur enim eodem modo esse indispensabile: quandoquidem virtute voti obligatio iam tunc religionis exorta est. ¶ Ad{ Ad quintum principale. } quintum facilè respondetur. In primis neminem posse alium suo voto obligare: neu filium, neu seruum, neu aliter subditum: quoniam votum est religionis actus qua quis suam propriam offert Deo voluntatem. Quare si vouisti filium alicui templo offerre, teneris illum ducere: ille autem solùm tibi filiali obedientia tenetur parêre: nullatenùs tamen ex vi religionis. Rursus, qui per se votum implere non potest, si personale est, nullatenùs id tenetur præstare per alium: tum quòd in voto semper intelligitur possibilitatis conditio: tum quòd personale votum fit propter propriam macerationem aut afflictionem corporis, aut ad excitandam deuotionem, vt patet in voto ieiunij, aut peregrinationis. Hæc autem nemo per alium assequitur. Secùs si non est votum merè personale: vt si in subsidium belli Hierosolymitani personam vnam vouisti, & tu non potes, debes aliam mittere. Rursus si vouisti monasterium ædificare, aut virginem dotare, quod viuens non persoluisti, tenetur hæres tuus si bona illi relinquis, vti ait Paludanus. 4. distinct. 38. quæst. 3. Pro quo{ Paludanus. } facit. l. 2. ff. de pollicita. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm vtile sit expediensque vouere. POST virtutem voti obligandi sequitur de alia quæ est eius vtilitas. Vtrum scilicet aliquid nobis emolumenti afferat. Et arguitur à parte negatiua. Ne{ Primum argumentum à parte negatiua. }mini expedit priuare se optimo bono, quale est libertas. Hac enim homines cæteris animantibus præstamus: quare nullo est auro æstimabilis: hac autem homo per voti necessitatem nudatur: ergo vouere non est expediens. ¶ Secundò. Nemini consilium est pe{ Argumen. 2. }riculis sese obijcere: qui autem vouit, periculo exponitur extra quod erat. Vnde Au{ Augustinus. }gust. in epistola ad Armentar. & Paul. Quia iam, inquit, vouisti, iam te obstrinxisti. Aliud facere tibi non licet. Non talis eris si non feceris quod vouisti, qualis mansisses si nihil tale vouisses. Minor tunc esses, non peior. Modò autem tanto (quod absit) miserior si fidem Deo fregeris, quanto beatior si persolueris. ¶ Tertiò arguitur. Consilium est Pau{ Argumen. 3. Paulus. }li. 1. ad Corinth. 4. vt imitatores eius simus, sicut ipse est Christi: Christus autem nullibi legitur aliquid vouisse, neque Apostolorum vllus: ergo nihil in vouendo emolumenti inest. ¶ In contrarium autem est Psalm. ille, Vouete & reddite Domino Deo vestro. AD quæstionem hanc vnica eademque compertissima{ Conclusio responsiua. } conclusione respondetur. Vouere vtile quidem est: non tamen Deo, sed nobis. Probatur. Alia ratione homini quidpiam{ Probatio. } promittitur quàm Deo: homini enim aliquid promittimus, quòd non solùm beneficium conferre, vtile illi est, verùm & ipsum ei polliceri. Nam sicuti re ipsa collata iuuatur, sic & promissione fit certior futuri beneficij vnde spem generat quam pro alio beneficio ducit. Quapropter non solùm conferenti, verùm & promittenti gratiæ exhibentur. Deo autem vt nihil inde commodi accrescit, quòd aliquid ei conferimus, eò quòd nostrorum bonorum non indiget: ita neque vtile est, vt ei aliquid polliceamur. Scit enim oculatiùs quàm nos quídnam ei simus exhibituri. At verò vtrunque nobis vtile est: nam per hoc quòd ei aliquid exhibemus, nobis ipsis augemus præmia, ei verò tantùm extensior fit gloria. Vnde August. in eâdem episto{ Augustinus }la, Benignus exactor est, & non egenus: & qui non crescat ex redditis, sed qui in se faciat crescere redditores: nam quod ei redditur, reddenti additur. Inde autem quòd illi quidpiam pollicemur hoc nobis accrescit lucri, quòd voluntatem nostram in bonum figimus & firmamus, vt mutare iure nequeamus animum. Est ergo ex re, non quidem sua, sed nostra, vouere. ¶ Corollarium conclusionis{ Corollarium. } huius est, salutare esse alijs consulere vt voueant. Attamen tam conclusio quàm corollarium intelligitur in genere & ex obiecto: nam speciatim non singulis est semper commodum. Quod quidem non ex natura & qualitate voti descendit, sed ex imbecillitate & defectu personarum: nempè quia sibi non sunt constantes vt voti arduitatem euincere valeant. IGitur inter Catholicos adeò res hæc euidens est, vt nisi cum hæreticis nulla nobis pugna reliqua fiat. Est ergo primum suprà factum argumentum, quo hæretici, vt nouissimè Lutherus in impio suo libro De vo{ Lutherus. }tis monast. contendunt, perniciosum esse vouere: tantum abest vt sit vtile. Verba sunt Lutheri in eodem libro. Et paulò pòst: Votum, inquit, castitatis & totius monasticę, si pium est, debet necessariò secum inuoluere liberta{ Motiuum Lutheri. }tem rursùs omitendi. Et potest hæc hæresis fucari ex verbis Christi: Qui potest capere capiat. Si vis perfectus esse. Et ex illo Pauli, Præceptum Domini non habeo: consilium autem do. Et ratio, inquit, est: quia priuamus nos libertate qua iusti debent seruire Deo, & non sicut mancipia. Et inde inscripsit alium nefarium librum de Captiuitate Babylon. sic enim appellat Ecclesiasticas traditiones. Respondet ergo S. Thom. quòd sicut{ Solutio sancti Thomæ. } non posse peccare non diminuit libertatem, ita neque necessitas firmatæ voluntatis in bonum: qualis est necessitas voti. ¶ Ad huius au{ Fit liquida solutio sancti Thomæ. }tem liquidiorem intelligentiam notandum est, duplicem esse necessitatem agendi: alteteram quidem naturalem, qualis est in brutis animantibus & in rebus inanimis. Et hæc prorsus tollit rationem laudis & meriti. Altera est necessitas obligationis. Et hæc non tollit meritum, sed auget. Aliâs inconsultè atque in nostram perniciem nos Deus legibus obligasset. Quòd si altissimam rei huius rationem desideras, ex fine libertatis tibi liceat perpendere. Enimuerò etsi libertas nostra, naturalis nobis sit, tamen autor ipse naturæ Deus, in hoc nos atque angelos liberos creauit vt opera nostra digna essent laude, & præmij merita apud ipsum. Opera enim naturalia, vt modò dicebamus, merita esse nequeunt. Ad hoc igitur nostram condidit libertatem, vt cùm malum facere possimus, facientes bonum mereamur vitam æternam: quam si nobis absque vllis prorsus meritis neque nostris neque Christi contulisset, flore illo accidentario gloriæ caruisset, quod est mereri quod habes. Nam præstantius est mereri quod non habes, quam id habere quod non mereris. Vbi ergo libertas nostra in bonum figitur, vt non peccet nihil libertatis perdit: quia figitur in id ad quod creata est. Quapropter neque Apostolorum voluntas in bonum confirmata vllam perdidit libertatem: ac multò minùs beati: longeque minimè Christus: qui licèt ad vtrumlibet habuerit libertatem, non tamen ad id quod malum est in sensu composito. Vnde August.{ Augustinus } in eâdem ipsa epistola: Fœlix, inquit, necessitas est quæ in meliora compellit. Vnde illæ authoritates suprà citatæ quibus Christus ostenditur liberam reliquisse familiam suam ad consiliorum opera, perperàm ab hæreticis intelliguntur: quasi nos prohibuerit nè voto nos ad illa consecraremus. Legitimus enim sensus est quòd noluit nos illorum præceptionibus deuincire. Qui tamen voto se voluerit ad illa præstringere, hoc ipsum consilium est saluberrimum. Alioqui nullus esset monachorum fixus status, si cuilibet pro libito fas esset abire: sed hoc ipsum est quod{ Scrupulus in verbis sancti Thomæ. } ipsi moliuntur. ¶ Aliquem tamen tibi fortè scrupulum verba sancti Thomæ inijcient quibus comparat necessitatem voti illi quæ est non posse peccare: cùm tamen votum de opere supererogationis sit cuius contrarium non est peccatum. Respondetur tamen non eô illa{ Solutio. } quidem verba retulisse vt affirmaret votum esse firmitatem non peccandi: sed vsus est similitudine, quòd sicut stabilitas non peccandi in Apostolis & beatis non minuit libertatem, ita neque firmitas faciendi opus consilij quod est maius de maiori bono. ¶ Ad secundum{ Ad secundum argumentum . } respondetur per distinctionem. Duplex enim est periculum: alterum quod ex ipso facto nascitur: cui quidem te obijcere non est consilium. Vt cùm quis se ponti committit ruinam minanti, aut inter cornua se proijcit trucis tauri. Sed alterum est periculum non quidem ex facto ortum, sed ex hominis fragilitate & languore. Et huic se hominem gratia melioris boni offerre, non solùm non est semper temerarium, verùm & nonnunquam expediens: vt equum ascendere vt expeditiùs iter absoluas: licèt ob segnitiem tuam possis inde cadere. Item neque est temerarium periculis te committere quæ ex euentu solent euenire. Ait enim Sapiens Eccles. 11. Qui obseruat ventum, non seminat: & qui considerat nubes, nunquam metet: periculum autem voti non est prioris generis, sed posterioris, puta quòd vir constans & strenuus superare potest. Vnde in eâdem epistola August.{ Augustinus. } Non te, inquit, vouisse pœniteat: imò gaude iam tibi non licêre quod cum tuo detrimento licuisset. ¶ Ad tertium respondetur quòd{ Ad tertium argumentum . } Christo nulla ratione vouere congruebat: tum quòd Deus erat: tum quòd in quantum homo constantissimam habebat voluntatem in bono, ceu comprehensor existens. Vnde illud Psal. Vota mea reddam in conspectu timentium eum: non de sua ipsius persona, sed de corpore, quod est Ecclesia, intelligitur. Apostoli verò vota paupertatis & reliqua susceperunt, vt Matth. 19. colligitur: vbi ait Petrus, Ecce nos reliquimus omnia & sequuti sumus te: quid ergo erit nobis? De quo latiùs quæst. 3. &. 6. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm votum sit actus latrîæ siue religionis. CVM in quæstione hac de voti virtute sermo versetur, quæritur cuiûsnam sit virtutis officium. Et arguitur primò quod nul{ Primum argumentum. }lius sit specialis opus. Omne opus cuiusque virtutis, vt suprà dictum est, potest esse voti materia: eiusdem autem virtutis esse videtur promittere, & facere: ergo cuiuscunque virtutis est suum vouere opus, atque adeò non est specialis virtus. ¶ Secundò. Illa est{ Argumen. 2. Cicero. } solùm religionis virtus, vt in de Offic. autor est Tullius, qua cultum Deo ceremoniamque offerimus: qui autem vouit nondum aliquid Deo vouet, sed tantùm promittit: ergo non est religionis actus. ¶ Tertiò. Religionis cul{ Argumen. 3. }tus soli Deo exhibendus est cui latrîa debetur: votum autem non solùm Deo, verùm & sanctis fit, imò & prælatis quibus religionem professuri obedientiam promittunt: ergo votum non est religionis actus. ¶ In contrarium est illud Isai. 19. Colent eum in hostijs & muneribus, & vota vouebunt Domino & soluent. Vbi colere, quod est religionis, per id explicatur quod est vouere. AD intellectum quæstionis huius notandum est, actum quemlibet studiosum{ Fundamentum. } bifariàm esse posse alicuius virtutis. Videlicet & elicitus, & imperatus: ille enim actus elicitur à virtute qui est obiectum formalis eiusdem virtutis. Sic enim credere est actus elicitus fidei, & restituere alienum actus elicitus iustitiæ. Instar actuum potentiarum. Visio enim elicitur à visu: quia est sensatio coloris. Ille autem actus imperatur à virtute, qui elicitur per imperium illius mouentis aliam virtutem propter suum finem: vt ieiunium quod elicitur à temperantia, tunc imperatur à charitate, quando mouetur homo ad ieiunandum, non solùm quia actus est temperantiæ, sed propter amorem Dei. Sicuti & in vitijs: Dum quis furatur propter mœchîam, furtum quod elicitur ab iniustitia, imperatur à luxuria. Dum ergo quæritur de aliquo officio cuiúsnam virtutis sit, non inuestigatur cuius imperio fiat. Nam à multis potest imperari: sed cuiúsnam sit actus elicitus. Et hoc est quod de voto in præsentiarum percontamur. Ad quod vnica conclusione re{ Conclusio responsiua. Ratio conclusionis. }spondetur. Vouere est actus elicitus religionis, tanquàm Dei cultus. Probatur. Votum est ordinatio quædam & oblatio eorum quæ homo vouet in obsequium cultumque diuinum. Hoc enim sonat ipsum quod est Deo promittere: ordinare autem & offerre quodcunque opus in Dei cultum, est actus religionis: ergo eiusdem virtutis est vouere. Monstratur minor. Opus cuiuscunque virtutis Deo potest ceu sacrificium offerri: vt ieiunium, eleemosynæ erogatio, & quicunque actus, seu fortitudinis seu temperantiæ. &c. Huiusmodi autem ordinatio & oblatio non tribuuntur ipsis virtutibus imperatis, à quibus illi actus eliciuntur, sed virtuti imperanti: qualis est religio: ergo vouere est actus elicitus religionis. ¶ Vna autem tibi forsan dubitatiuncula ex his oboritur. Quòd cùm{ Dubitatiuncula. } ordinare & referre aliquid in Deum non soli religionis virtuti, verum & charitati, eidemque præcipuè competat, non magis inde colligatur, vouere esse actum religionis, quàm charitatis. Respondetur autem hoc non inferri ex{ Solutio. } eo quòd vouere sit ordinare & referre aliquid in Deum: sed ex hoc prorsus quòd sit aliquid offerre Deo ad eius reuerentiam & cultum. Itaque prima differentia est quòd charitas refert opera in Deum tanquàm in finem. Ieiunamus enim, oramus, &c. propter Deum: quæ quidem præpositio, finem designat. Sed tamen vouemus eadem opera Deo vbi Deum non exprimimus sub forma finis, sed sub forma illius cui aliquid offerimus. Itaque Deus ponitur in obiecto religionis, sicuti in obiecto fidei. Secundum discrimen est quòd charitas habet Deum pro obiecto tanquàm rem amatam: id est cui bonum in communi volumus, & nolumus malum: religio autem tanquàm id cui reueremur & obsequimur, nos nostraque illi cultu offerentes: votum ergo non solùm ordinatum in Deum, sed in reuerentiam eius & in cultum. PRimum igitur argumentum veritatem conclusionis{ Ad primum argumentum . } apertiorem facit. Respondetur enim quòd etsi id quod cadit sub voto tanquam eius materia, vt ieiunare, & seruare continentiam, sint actus eliciti aliarum virtutum: tamen illorum votum non elicitur nisi à religione. Contingit tamen nonnunquam vt non solùm votum, verùm & actus ipsi deuoti eliciantur à religione: vt cùm voues orare, & sacrificare. Nam orare est actus religionis. Itaque quandoque votum est actus religionis solùm ratione formæ, quia ipsa promissio elicitur à religione: quandoque verò ratione formæ & materiæ, scilicet quando actus ipsi promissi ab eâdem eliciuntur virtute. ¶ Emergit{ Dubitatio. } hinc autem dubitandi ratio, vtrùm vlla sit voti transgressio quæ duas includat culpas: alteram scilicet contra specialem virtutem à qua elicitur, atque alteram contra religionem, per quam Deo offertur. Exempli gratia: Vouisti ieiunare, vtrùm non ieiunans & contra continentiam delinquas, & contra religionem? Item vouisti Deo vt obedires prælato, vtrùm & virtutem obedientiæ violes quæ est iustitiæ, & rursus voti religionem? Est enim argumentum, esse peccatum du{ Argumentum }plum: eò quòd, vt antè prædiximus, votum est quædam particularis lex quam sibi vouens præscribit: lex autem quicquid præcipit constituit in aliquo virtutis genere: vt dum præcipit quadragesimam ieiunare, constituit illum actum in genere abstinentiæ. Sicuti & lex diuina præcipiens coniugibus non se inuicem defraudare, constituit illum vsum in genere continentiæ: ergò & ieiunium vouens constituit illud in eodem virtutis genere. Et prætereà in genere religionis: quare eius transgressio geminum erit delictum. ¶ In contrarium autem est quòd communi iudicio non censetur nisi vnicum peccatum contra votum. ¶ Ad hoc respondetur quod transgres{ Solutio. }sio voti ex natura sua vnicum est peccatum. Vbi adnotandum est quòd actus ille qui voto, vt materia substernitur, potest esse constitutus in genere virtutis, aut per legem aliam seu diuinam, seu naturalem, seu humanam: aut per solum votum. Si priori modo, congeminatur peccatum: si verò posteriori, non est nisi simplum. Vouisti honorare parentes, aut confiteri, aut ieiunare Quadragesimam: quia iam secluso voto opera erant singularium virtutum, si transgrederis, bifariàm peccas. Vouisti autem ieiunium in vigilia corporis Christi. Fateor quidem te constituisse illud opus in genere abstinentię, sed tamen quia non aliter quàm per votum, ruptio ieiunij non est nisi simplex peccatum. Pari modo si puellæ dotem pollicearis, cùm iam humana sis astrictus fide, si eandem pollicitationem religionis voto confirmes: tunc fracta fides duplum erit peccatum: scilicet tam contra humanam iustitiam, quàm contra religionem. Dum autem soli Deo vouisti eleemosynam facere, si non facis, solùm contra votum peccas. Hinc ergo fit simplum esse religioso crimen, non obtemperare præfecto: quia licèt illud obsequium constituerit in genere obedientiæ, non tamen nisi per solum votum. Haud enim obedientiam prælato voues, sed Deo quòd eris prælato obediens. ¶ Ad secundum respondetur quòd licèt ille{ Ad secundum argumentum . } qui vouet nondum det, si dare ad promissum referatur, quia nondum dat quod promittit, dat tamen illud in causa: quia obligat se: quæ quidem obligatio virtute continet rem promissam. Tametsi etiam re vera det suam mentem, suamq́ue voluntatem, quam Deo mancipat. ¶ Tertium argumentum quæ{ Ad tertium argumentum . }rit vtrùm votum quod fit sanctis vel prælatis, ad religionem pertineat: quando quidem religio solum Deum habet pro obiecto. Et quidem de re nemo hæsitat, sed modus latet. Atqui sanct. Thom. nihil discriminat inter{ D. Thomas. } votum quod fit prælatis, & illud quod fit diuis. Nam vtrunque censet promissionem factam hominibus, quæ non pertinet nisi ad humanam fidem. Sed vtraque, inquit, esse potest materia voti, quatenus idipsum quod homini vel Sancto promittimus, offerimus Deo. Itaque votum quod facimus Beatæ Virgini, vt in sanctorum culmine exemplum statuamus, non est votum nisi quia quod ipsi promittimus, offerimus Deo: nimirum ei pollicentes quòd hoc vel illud faciemus in honorem Virginis. Sicuti si Deo me vouerem puellæ largiturum dotem, aut alium habiturum honorem. ¶ At verò non est mirum si hanc Diui Thomæ doctrinam alicui, non quidem falsa, sed tamen curta censeatur: nam vsus vouendi sanctis aliam prætereà rationem præ se fert. Haud enim cùm quis vouet Virgini, aut Diuo Petro, aut Diuo Iacôbo peregrinationem, vouet formaliter Deo, talem honorem Diuo exhibendum. Non inquam hoc illo pacto vouet, quo religiosus dum ait Præposito, Voueo Deo quòd ero tibi obediens: sed voueo Virgini, & voueo Petro. Quinetiam religiosi vnà cum Deo componunt sanctos: dicentes, Promitto obedientiam Deo & Beatæ Virgini, & beato Dominico, aut Francisco. Dicamus ergo, sanctos duobus modis existimari. Vno ceu homines aut angelos, qui puræ sunt creaturæ. Et isto modo vera est sententia sancti Thomæ, quòd promissio illis facta non est votum nisi offeratur Deo. Secundo verò modo considerantur vt Deus est in illis: non quomodocunque per gratiam, vt in viatoribus, sed per gloriam, quasi in his qui ratione status suam ipsius præsentem diuinitatem participant. Et sic vouere sanctis, est vouere Deo, qui est in ipsis. At verò sanct. Tho. hunc modum forsan non inconsultè præterijt, sed eò quòd sicut orare sanctos non est orare Deum, sed diuersa est ratio: ita alia est ratio vouendi sanctis, quàm Deo. Sed tamen vbi de catholico sensu conuenit, vana est de nomine disceptatio. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm magis sit laudabile & meritorium facere aliquid ex voto quàm absque illo. CVM articulo secundo definitum fuerit, vouere esse vtile, & in tertio, esse actum religionis, aptissima subsequitur quæstio, vtrùm opus voti cumulatioris sit laudis ac meriti quàm si fieret absque voto. Nam ex illis apparet hoc subsequi. Ar{ Primum argumentum. }guitur nihilo minùs à parte negatiua authoritate Prosperi, lib. 2. de vita contempla. vbi ait: Sic abstinere & ieiunare debemus, vt non nos necessitati ieiunandi subdamus: nè iam non deuoti, sed inuiti rem voluntariam faciamus: votum autem necessitati nos subdit: ergò præstantius est absque voto operari. ¶ Secundò arguitur ex illo Apostoli. 2. Co{ Argumen. 2. }rinth. 9. Vnusquisque prout destinauit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Votum autem, vt crebrò vsu venit, tristitiam generat: idque ob necessitatem. Nam vt. 5. Meta. tex. 6. &. 1. Rhet. cap. 11. author est Aristo. ne{ Aristot. }cessitas eò quòd voluntatem premit, tristitiam infert: ergo excellentius est opus absque voto. ¶ Tertiò: votum ad hoc est necessa{ Argumen. 3. }rium vt voluntas in eo firmetur quod spondet: firmari autem immobiliùs nequit, quàm dum rem facit: ergo melius est sine voto facere. Nam tunc firmior est res, quàm dum promittitur. ¶ In contrarium autem est monitum illud Dauidicum: Vouete, & reddite. Cuius solennis interpretatio est, vouere esse consilij: consilium autem, vt præmisimus, de meliori est bono: ergo melius est ex voto operari quàm citra votum. TItulus vtrunque de opere voti meditato quærit, scilicet vtrùm sit magis laudabile, vt quando extra gratiam est moraliter bonum: & an sit magis meritorium, vt puta quando fit in charitate. Et S. Thom. vnica{ D. Thomas. } respondet affirmatiua conclusione: quam tribus rationibus corroborat. Conclusio est.{ Conclusio. } Maiori laudi ac merito tribuitur opus ex voto, quàm absque ipso exhibitum. Primò pro{ Prima ratio pro quæstione. }batur ex virtutis obiecto. Opus nanque nobilioris virtutis, excelsioris est tam laudis quàm meriti: quare actus inferioris virtutis, dum à superiori imperatur, præstantior fit: vt si ob charitatem temperatè agas: virtus autem latrîæ, in qua hoc quod est vouere collocauimus, est virtutum præcipua, vt puta in cultu Dei posita: ergo actus ab illa per votum imperatus præstantior est, quàm qui fit sine voto. Vnde August. lib. de virg. Neque ipsa, in{ Augustinus. }quit, virginitas, quia virginitas est, sed quia Deo dedicata est, honoratur: quam fouet & conseruat continentia pietatis. Secundò id{ Secunda ratio. } rursùs confirmatur ex ea re quæ exhibetur. Nam qui opus citra votum facit, solum actum Deo impendit: qui verò ex voto, non actum modò, verùm & potestatem: addicit enim ei mancipatque suam voluntatem ac libertatem, vt deinceps iure nequeat secùs facere. Sicuti qui fructiferam arborem alteri conferret, vt in lib. 1. de Similit. author est Ansel. plus elar{ Anselmus. }giretur quàm qui solos donaret fructus. Qua vtique ratione promittentibus gratiæ singulares debentur, præter illas quæ illis aguntur, dum conferunt. Tertiò & id confirmatur ex{ Tertia. } modo agendi. Enimuerò per votum figitur asseriturque voluntas in bonum: facere autem aliquid ex maiori animi stabilitate & constantia, laudabilius est. Vnde Philosophus. 2. Ethi.{ Aristot. } nullum officium, virtutis nomine censet, antequàm ex firmato habitu proficiscatur. ¶ Restat autem ante descensum ad argumentorum solutiones conclusionem explanare. Catholicorum nanque nemini dubia est, sed tamen solet male intellecta in abusum venire. Arguitur igitur contrà. Sequeretur si ve{ Argumentum }ra esset, quòd deberent semper monachi in quocunque obeundo obedientiæ munere exigere expectareque superioris scriptum præceptum. Nempè vt ex maiori voti energîa opus factum maioris esset meriti: sicuti transgressio peioris esset culpæ. Sic enim faciunt religiosorum multi, quibus nos hîc eò consultum pergimus, quod à parte contraria stet ratio. Nam quo libentiùs maiorique animi promptitudine obtemperas, illustriorem præstas obedientiam: promptiùs autem facit qui vrgens præceptum non expectat, sed simplici iussioni audiens est. Respondetur ergo sub{ Solutio. } distinctione. Quando res ardua est eademque dubia, vt ad Indos ad nauigare, aut regiminis onus suscipere, aut quid simile, consilium est vt monachus non iniussus suo proprio iudicio tales subeat prouincias, sed præfecti mandatum præstoletur. Quando verò res non est ambigua, tunc aut vanum est aut certè delictum, cogentem præceptionem expectare. Etenim si paratus es facere, sed compulsorium præceptum ob id solùm requiris, vt officij tibi meritum augeatur, vanum est. Nam virtute voti obedientiæ, promptitudo est magis meritoria. Præceptum enim non ponitur nisi aut rebellibus aut in dubio hærentibus. Si autem re vera facere renuis nisi præcepto cogaris, tunc meritum non solùm non crescit, verùm adeò diminuitur, vt nonnunquam vertatur in culpam. Conclusio ergo non sic est intelligenda, sed quòd omnia opera quæ sine nouo præcepto, ex voto tamen facis, maioris sunt meriti & laudis quàm si faceres sine voti necessitate: maiorisque adeò quàm si præcepti coactionem attenderes. AD primum igitur argumentum ex Pro{ Ad primum argumentum . }speri sententia sumptum respondetur, quòd necessitas coactionis, vtpote quando quis inuitus operatur, quia voluntarium tollit, laudem minuit & meritum. Imò nonnunquam prorsus aufert. Et de illa loquebatur Prosper vbi aiebat: Nè iam non deuoti, sed inuiti rem voluntariam faciamus: necessitas autem voti, quo voluntatem penitiùs in bonum asserit, eo deuotionem auget. ¶ Sed arguis fortè vrgentiùs, vti hæretici putant.{ Obiectio. } Qui absque voto operatur, in singulis actionibus habet libertatem, vt citra iuris violationem cessare possit: qui autem voto illaqueatus est, etsi liberè vouerit, tamen in singulis pòst actionibus illa caret libertate: liberiùs ergo facit qui non est voto alligatus: libertas autem laudem auget & meritum: ergo conclusio falsa. Qui rem superficie tenus cerneret, responderet fortè concesso maiorem inesse libertatem in eo qui facit sine voto, quia semper illi est integrum non facere. Sed tamen diceret ex altera parte, nimirum ob rationes ad conclusionem allatas, auctius crescere meritum in eo qui fecit votum. Legiti{ Solutio. }ma tamen solutio non est hæc: sed quod maior est libertas in eo qui vouit. Enimuerò qui vouere reformidat, eò non vouet quòd tam liberum suijpsius dominium non habet, quàm ille qui vouit. Vnde sicut illustrior esset in illo libertas (vt in Anselmi exemplo persistamus) qui non solùm arboris fructus quotannis daret, verùm totam semel arborem, quàm ille qui solos fructus donaret: sic præclarior est magnificentiorque libertas, Deo non modò opera tua, sed ipsam voluntatem semel dedicare. Quare libertas illius primi actus tanquam ex radîce diffunditur ad singula opera, vt pretiosioris sint libertatis, quàm si fierent sine voto. ¶ Ad secundum argumen{ Ad secundum argumentum . }tum ex illo Pauli ascitum, Non ex tristitia, & ex necessitate: tria sub distinctione respondet S. Thom. Primum quòd necessitas coa{ Solutio sancti Thomæ. }ctionis est, quæ cùm sit voluntati contraria, tristitiam parit: de qua proinde loquitur Aristo. Et hanc iam concessum est non esse bo{ Aristo. Paulus. }nam. Eandemque perinde condemnat Paul. Secundum est quòd necessitas voti in his qui sunt bene dispositi, ob contrariam causam, videlicet quia voluntatem habent bono affixam, tristitiam non generat, sed planè gaudium. Vnde August. in eâdem citata episto{ Augustinus }la ad Arment. Non te, inquit, vouisse pœniteat: imò gaude iam tibi id non licêre quod cum tuo detrimento licuisset. Et quidem circa hæc duo asserta nullus superest scrupulus. Ait verò tertiò, quod etsi quandoque opus voti secundùm se consideratum triste & inuoluntarium reddatur post votum, dum tamen inconcussa maneat implendi voluntas, non solùm non est malum, verùm est magis meritorium, quàm si fieret sine voto: pro eo quòd procedit ex religione, quæ potior est virtus quàm abstinentia: à qua exempli gratia damus illud opus elici, puta ieiunare. ¶ Hoc ta{ Ambiguitas orta ex solutione S. Thomæ. }men documentum non caret ambiguitate. Et idcircò explorandum est, vtrùm pœnitentia voti sit quandoque delictum: & quale genere suo, venialéne an mortale. Nam ex vna parte videtur perinde esse pœnitere voti, ac si ante votum nolles vouere: quę quidem nolitio, cùm non sit rei ad salutem necessariæ, non est mala. Idem enim est obiectum vtriusque actus. Nolo vouere, & nollem vouisse. Sed ex alia parte est argumentum, quòd pœnitentia rei bonæ mala est: quoniam pœnitentia esse non debet nisi de malo: vouisse autem est bonum: ergo illius pœnitentia est mala. Et ita consueuit vitio tribui. Caietan.{ Caietani responsio. } responsioni suæ triformem præiacit distinctionem. Ait enim quenquam pœnitere posse, aut voti, id est, promissi: aut vouisse, puta animum applicuisse ad vouendum: aut tertiò, bonorum operum quæ ex voto fecit. Pœnitere, inquit, voti, est dolere de promissione: qui enim, inquit, sic dolet, promissionem non seruat: pœnitere autem vouisse, est pœnitere quòd se subiecerit voto: qui quidem non ideo animum mutat. At verò licèt in{ Exploditur Caietani distinctio. }ter mutare & non mutare propositum clarum sit discrimen, non tamen inter verba ipsa, pœnitere voti & pœnitere vouisse. Nam profectò latinè idem est. Etenim si pœnitere voti intelligas abstractè, id est, non illius à te facti, impossibilis est hæc pœnitentia. Quandoquidem neminem nisi facti sui pœnitere potest. Si autem id contractè vsurpes, tunc pœnitere voti idem est prorsus quod pœnitere te vouisse. Sicut pœnitere peccati, & pœnitere te peccasse. Haud ergo distinctio ex parte voti & vouisse, sumenda est, sed à verbo ipso, pœnitere, quod ambigui est significatus. Pœnitere enim voti, aut vouisse, vno modo accipi{ Solutio ambiguitatis proximæ. }tur, pro eo quod est, retractare propositum. Dicitur enim ille pœnitere facti, qui mentem mutat. Et de hac significatione non habetur in pręsentia sermo. Est enim citra controuersiam, genere suo esse lethale peccatum, vt suum est, tum contra iustitiam, tum etiam contra religionem. Secundo autem modo, idque vsitatiùs, accipitur pœnitere, pro eo quod est nolle fecisse. Et de hoc est præsens dubitatio. Ad quam respondetur, eiusmodi pœnitentiam, licèt absolutè considerata sonet in malum, tamen dummodò propositum faciendi sit firmum, posse ex circunstantibus qualitatibus ab omni culpæ macula esse munda. Sonat inquam in malum, sicut occidere, quia vouisse est bonum: tamen sicuti iudex, vimque repellens non peccat, sic non semper qui vouisse pœnitet. Idque præsertim vbi materia voti res est ardua, ac perpetua, & qui votum suscepit experimento difficultatem sentit: quam si prænosset, votum non fecisset. Quare sicut initio nolle vouere, ita & emisso voto nolle vouisse, nullum est vitium. Quoniam hoc non tam ex animi languore quàm ex ipsius natura obiecti contingit. Vnde ad argumentum suprà factum respondetur, quòd pœnitentia rei bonæ, quando non est absolutè necessaria, non est per se mala. Et de hoc ait S. Tho. esse præstantius ex voto id facere cum tali mœstitia, quàm citra votum. Atqui huius veritas inde patet, quòd hanc ob causam vouere est vtile & salubre, vt animus obligatione firmetur, nè postea rei difficultas & mœstitia non nos ab opere absterreat, sed omnibus impedimentis superatis in proposito persistamus. Addiderim tamen quòd licèt eiusmodi pœnitentia per se non sit reproba, potest tamen ratione periculi ad vitium inclinare. Qui enim crebros eiusmodi mœrores voti admittit, labefactari incipit, vt à proposito desistat. Quare dum quis experitur propositum suum languescere, non potest citra venialem culpam eiusmodi pœnitentiam non recutere. Mortalem autem citra consensum frangendi fidem voti, non est quòd metuas. ¶ At verò quando vota non sunt perpetua, neque de rebus arduis, sed de minutioribus, tunc pœnitere vouisse, durante tamen implendi proposito, non solùm non est culpa, verùm rarò est periculum: quia potest qui vouit propositum in melius mutare. Vt si vouisti peregrinationem, aut prolixos recitare Psalmos, quòd obex tibi fit, vel ad studium reipublicę commodum, vel ad alia misericordiæ opera: nullum est periculum pœnitere voti. Tametsi absque dispensatione propositum demutare,{ Pœnitentia voti in monachis quale crimen sit. } nefas sit. ¶ Tertium membrum est, dum quis postquàm opera ex voto fecit, puta in religione degit vitam, se pœnitet sub tali instituto vixisse. Et de hoc distinguendum est. Aut enim eum illius transactæ vitę pœnitet, pręsupposito voto: hoc est pœnitet eum persoluisse opera quæ ratione voti debebat. Et hoc manifestarium est mortale crimen: nam cùm si non persoluisset lethaliter peccasset, fit vt huiusmodi pœnitentia sit de re ad salutem necessaria, atque adeò mortaliter iniqua. Si autem pœnitentia huc fertur quod est te vouisse, nihil curans an illis caruisses fructibus, incidit in secundum membrum proximè tractatum: vt non sit genere suo mortale, quanuis plusculum habeat grauitatis. Nam postquàm fructus feceris, non potes citra culpam illorum pœnitere. Nisi vota essent de re leui & temporali. Quoniam tunc nihil habet absurditatis, pœnitere quod illud tempus in commodioribus alijs negotijs non collocaueris. ¶ Ad tertium denique argumentum respon{ Ad tertium argumentum . }detur quòd etsi dum quis re ipsa officium aliquod præstat, firmatam tunc habeat voluntatem in illo præsenti opere, non tamen in futurum, sicut ille qui vouit. Et præsertim si vouit, iugiter eadem opera frequentare. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm votum per susceptionem sacri ordinis, perque profeßionem religionis, fiat solenne. INTER virtutes voti summa est in voto solenni: vtpote quod matrimonium non modò impedit, sed dirimit. Quapropter potissimum votorum discrimen dignoscitur inter simplex & solenne. Quæritur ergo vtrùm votum per susceptionem sacri ordinis, & per professionem religionis, fiat solenne. Et arguitur à parte negatiua. Votum, vt pręfati sumus, fit Deo qui{ Primum argumentum à parte negatiua. } nouit intima cordium: solennitas autem in extera ceremonia consistit, quæ fit in conspectu hominum: ergo huiusmodi solennitas non est voto necessaria, sed accidentaria, vt iure diuino nouum afferat vinculum. ¶ Secundò: si eiusmodi forinseca solenni{ Argumen. 2. }tas esset de substantia voti, omnibus competeret votis in quacunque materia: quandoquidem substantia generis in cunctis participatur speciebus: sunt autem multa extra ordinum susceptionem professionemque religionis: vt peregrinatio, ieiunia, &c. quæ non consuescunt solennitate firmari: ergo huiusmodi solennitas ad substantiam voti non pertinet. ¶ Tertiò. Solenne idem esse videtur{ Argumen. 3. } quod publicum: sed possunt fieri multa vota in publico coram testibus, quæ non subinde sunt solennia: & vice versa, potest fieri votum religionis & sacri ordinis in secreto: ergo solennitas non est necessitas in voto. ¶ Quarto denique peculiariter contra clericorum votum arguitur. Si sacris ordinibus solenne votum esset annexum, vsu contingere posset vt quis ante legitimum pubertatis annum, quin verò ante iustam rationis vsuram posset funiculo perpetuæ castitatis illigari. Quod re vera nulla videtur admittere ratio. Consequentia verò inde constat, quòd cùm ordinis sacramentum charactêrem imprimat, quocunque tempore conferatur, suscipitur. Quod quidem absurdum à voto religionis cautum est, cùm ante quartumdecimum annum fieri nequeat solenniter. ¶ In contrarium est quòd huiusmodi duntaxat vota, matrimonium & contrahendum impediunt, & contractum derimunt: quod solius est voti solennis. AD quæstionem sanct. Tho. duabus respondet conclusionibus. Prior est: So{ Prima conclusio. }lennitas voti attenditur secundùm aliquid spirituale: puta secundùm benedictionem aut consecrationem, quæ ex institutione Apostolorum adhibetur. Probatio. Solennitas{ Probatio. } rei debet eius naturæ & conditioni admetiri & accommodari: vt patet in rebus corporalibus: solennitas enim nuptiarum consistit in conuiuarum apparatu: solennitas verò nouæ militię, in apparatu equorum, militumque concursu: vt potissimùm in Germania videre est, dum quis creatur Elector: & in alijs regnis, dum creatur auratus eques. Votum autem cùm Deo fiat, est res spiritualis: solennitas ergo eius debet subinde spiritualis esse: puta benedictio aliqua: qualis in religionibus fieri consueuit, & in consecratione: vt dum quis sacris initiatur. Quæ quidem religio à tempore Apostolorum ortum habuit: vt apud Dionysium constat. Nam de ritu sacrorum ordinum meminit. 2. cap. Eccles. Hierarch. Et de monachis, cap. 6. ¶ Posterior conclusio.{ Postrema conclusio. } Votum fit solenne tum in professione certæ regulæ, tum & in maiorum ordinum susceptione. Probatur. Solennitas fieri non{ Probatio. } consueuit nisi dum quis per susceptionem noui status rei alicui mancipatur. Haud enim solennitas nuptialis celebriter adhibetur nisi dum vterque coniugum alteri se mutuo tradit, statumque matrimonialem profitetur qui publicitùs innotescere debet. Per susceptionem autem sacri ordinis, puta subdiaconatus, diuino se homo addicit ministerio, firmum statum suscipiens clericalem. Similiter in professione certæ regulæ: quando per abrenuntiationem sæculi propriæque voluntatis, statum quis perfectionis assumit: igitur tunc fit votum solenne. ¶ Hîc primùm omnium Doctores tam Iurisconsulti quàm Theologi innumeras voti diuisiones aggerant: vt peculiariter apud Palud. in. 4. distin.{ Palud. } 38. quæst. 2. est videre. Vbi vsque ad duodecim illas multiplicat. Nam & Magister Sentent.{ Multiplex diuisio voti. } aliquas ponit. Alterum enim est votum personale, vt continentiæ: alterum reale, vt eleemosynæ: atque alterum mixtum, vt peregrinationis, vbi sumptus sunt necessarij. Item alterum est temporale, hoc est in tempus certum: alterumq́ue perpetuum. Item alterum est commune, vt quando materia communis est præcepto & voto. Cuius exemplum Magister ponit in baptismo: atque alterum proprium: vt de opere supererogationis, quod est propria materia voti. Hæc autem atque id genus alię sectiones parùm ad rem conferunt. Sed illa satis nobis est, qua diuiditur in simplex & solenne. Horum enim vincula & obligationes multum differunt. ¶ Rursùs adnotandum est discrimen inter{ Discrimen inter votum simplex & solenne ex parte effectus. } simplex votum & solenne si ex effectu perpendatur, hoc esse quod simplex matrimonium impedit contrahendum, haud tamen dirimit contractum. Impedit inquam, quia peccatum est mortale post emissum votum simplex religionis, connubialia fœdera celebrare. Tenet tamen matrimonium. Solenne autem non modò matrimonio contrahendo obstat, verùm & contractum dirimit. Non quòd sit propria diremptio, quia matrimonium nullum est, sed dicitur eò dirimere quòd personas inhabiles ad contrahendum reddit. Discrimen hoc extat apud Bonif. 8. de voto & vo. redempt. cap. vnico, libr. 6. Tertiò insuper supponendum est, votum solenne in duabus tantùm materijs habere locum: scilicet in professione religionis, & in susceptione sacri ordinis: vtpotè diaconatus, vt idem Pontifex ibidem definit. Non quòd definitio hæc illic fuerit primùm sancita. Nam sanctus Thomas viginti annis Bonifacium octauum antecessit, qui tamen, ceu rem priscam illam commemorat. ¶ His{ Quæstio. } suppositis in lite versatur in quónam consistat votum esse solenne, hoc est matrimonium dirimens: vtrùm videlicet de iure sit merè positiuo, an verò de iure diuino. Neque parùm refert vtra pars vera sit. Nam si est de iure diuino nequit à Papa super voto solenni dispensari: secùs autem si sit de iure positiuo. Caietan. ergo hîc tres de hac re opi{ Caietanus. Prima opinio. }niones recenset. Prima est quòd voti solennitas consistat seu in benedictione, qualis fit in religione seu in consecratione, cuius vsus est in susceptione ordinum. Hæc autem opinio multis rationibus confutatur. Primò quia professio tacita, scilicet cùm annus probatio{ Prima ratio in primam opinionem. Secunda. }nis, annuente neophyto elabitur, est in virtute solenne votum, & tamen absque omni benedictione. Secundò: quia in aliquibus religionibus, vt in nostra, non benedicitur ille qui profitetur, sed scapulare: idque fit postquam in manibus prælati professus est: ergo illa benedictio neque est de essentia, neque requisita. Tertiò neque illa, neque consecratio sufficit.{ Tertia. } Græcorum nanque sacerdotes consecrantur, & tamen non astringuntur solenni voto castitatis: idque perinde Ecclesia de nostris decernere posset. Quapropter sublato Ecclesiæ statuto posset quisque dum sacris initiaretur, & (vt aliqui putant) religionem profiteri, faciendo simplex votum castitatis aut nullum. ¶ Anteà verò quàm vlteriùs transeamus, admonitum volo lectorem hanc opinionem nusquam fuisse sancti Thomæ, imò neminem reor sic intellectam illam fuisse complexum: nam D. Thom. in priori conclusione (quod meditatè considerandum est) non astruit substantiam voti solennis in benedictione aut consecratione consistere: sed præcisè ait quòd solennitas voti attendditur secundùm benedictionem, & consecrationem.{ Mens sancti Thomæ. } Itaque tantùm vult dicere quòd illa benedictionis solennitas adhibetur in signum voti: sicuti solennitas nuptiarum non est de essentia matrimonij, sed est eius testimonium. Quare non vult quòd illa ceremonia sit simpliciter de essentia, sed tantùm explicat ritum qui re vera nunc in ecclesia viget. Quanuis de susceptione ordinum alia sit ratio. Nam eo ipso quòd subdiaconus ordines suscipit, vnà suscipit & votum. ¶ Secunda opi{ Secunda opinio. }nio est quòd voti solennitas consistat in exhibitione personæ. Itaque substantia solennis voti à simplici hoc differat, quòd simplex est tantùm promissio rei tradendæ: solenne autem sit traditio personæ: siue promissa fuerit, siue secùs. Et quanuis opinio hæc à Caietan. reprobetur, arbitror tamen esse verissimam. Et est expressè opinio sancti Thomæ in. 4. dist. 38. quæst. 1. ar. 3. & expressiùs hoc loco. Et vt comparatione ad aliam fulgentiùs elucescat, tertia opinio quam Caietan. am{ Tertia opinio Caieta. }plectitur est, votum esse solenne in hoc consistere quòd Ecclesiæ authoritate statutum est per tale votum hominem fieri inhabilem ad matrimonium. Neque est peculiaris Caietan. sed est Scoti in. 4. dist. 38. Probationes autem{ Scotus. Prima ratio pro opinione Caietani & Scoti. } Caietani hæ sunt. Prima quòd Ecclesia posset statuere vt quicunque coram tribus testibus continentiam voueret, faceret votum solenne, sicuti ille qui ordines sacros suscipit aut religionem profitetur: quod vtique signum est totum pendêre ex arbitrio ecclesiæ. Secun{ Secunda ratio. }da, quòd vice versa licet quispiam quacunque solennitate profiteretur tria vota in religione non approbata per sedem Apostolicam, non resultaret votum solenne ex solo defectu ecclesiasticæ authoritatis. Quinimò verba sunt Pontificis loco citato de vot. lib. 6. videlicet quòd voti solennitas ex sola constitutione ecclesiæ est inuenta. ¶ Hanc veruntamen opinionem reprobat S. Tho. in. 4. loco citato hoc argumento: Si solenne votum{ Argumentum D. Thom. in præteritam opinionem. } religionis solo statuto ecclesiæ faceret religiosum matrimonio inhabilem, & hoc non esset de iure diuino, sequeretur quòd ecclesia posset contrarium statuere: videlicet quòd posset dispensare in illo solenni voto castitatis: quod tamen falsum est, vt posteà disputabimus. Respondet hîc autem Caietan. nescio{ Solutio metaphysica Caietani. } qua metaphysica: videlicet quòd etsi neque votum seorsum sine statuto Ecclesiæ sufficiat ad irritandum matrimonium, neque per se præceptum, tamen ambo simul sufficiunt. ¶ Solutio autem hæc dupliciter claudicat. Primò si neque per votum ea ratione quod quis se tradit, neque per præceptum efficitur in habilis, intelligi neutiquam potest quomodò ratione vtriusque efficiatur: hoc enim declarandum restabat. Et arguitur sic. Clarum est quòd{ Argumentum in Caieta. } quanuis Papa sæculari præcipiat, etiam sub pœna excommunicationis latæ sententiæ vt vxorem non ducat, videlicet quia alia in eius tribunali eum petit, nihilo minùs si ille non est alteri coniugio mancipatus & contra iussionem pontificis contrahat, licèt peccet, matrimonium tenet: quoniam iubere nè contrahat, non est inhabilem facere. Igitur si votum eò quòd est personæ traditio, non facit eam connubio inhabilem, neque superueniens præceptum id perficiet. Prætereà neque respondet{ Argumen. 2. } sancto Thomæ. Si enim solum statutum ecclesiæ in causa est vt votum religionis inhabilem faciat religiosum ad matrimonium, potest eadem ecclesia facere, primùm quòd sit vera religio sine illa inhabilitate: quandoquidem ablato statuto votum per se manet simplex: item poterit in tali voto solenni postquam emissum est dispensare. Profectò ad hoc non respondet, sed fit ei consequens conclusio. Et ita tandem, vt posteà videbimus, concedit quòd Papa potest dispensare in voto solenni. Illa enim opinio natiuum germen est huius radicis. ¶ Igitur si opinio sancti Thomæ de indispensabilitate voti solennis sustinenda est, vt arbitror ceu antiquissimam doctorum confessionem sustinendam, sic censendum est de voto solenni, vti dicere recipimus quod substantia eius consistit in hoc quòd{ Substantia voti solennis. } sit traditio: cùm votum simplex sola sit promissio. Quam quidem opinionem tam in. 4. quàm hîc expressè tenet: dum per similitudinem nuptiarum ait quòd sicut in illis eò fit solennitas quòd vterque coniugum totaliter mancipatur rei vxoriæ, ita per susceptionem sacrorum ordinum mancipatur homo diuino ministerio, & per abrenuntiationem sæculi & propriæ voluntatis statum perfectionis assumit. Ex hoc enim discrimine nascitur aliud: videlicet quòd simplex potest fieri soli Deo sine aliquo eius ministro, solenne autem non nisi per eius ministrum. Et ratio est quod promissio cum non sit datio, non habet pro correlatiuo solennem receptionem, sed solum quia Deo promittis, tua restat ligata fides. Traditio autem non fit nisi vbi ille qui traditur solenniter recipitur. ¶ Sed ais, Deus etiam te reci{ Obiectio. }piet si tu te illi dedas. Ecce in quo stat punctum. Cùm tradere se hominem mutando{ Solutio. } statum, renuntiandoque suæ propriæ voluntati, sit res maximi momenti, fieri non debet sine iudicio & examine: quod quidem iudicium non est illi committendum qui vouet, sed ecclesiæ quæ exploret, an qui tradere se adornat, idoneus aptusque ad illum statum sit. Ob idque ecclesia neminem ante tempus probationis ad religionem recipit. Neque verò ad sacros ordines absque examine: vt patet in titu. de ætat. & qual. ord. præfici. Itaque in hoc quod est hominem Deo se per illum tradere à quo nomine Dei recipitur, consistit substantia solennis voti: quia tunc abdicat à se ius transeundi ad alium statum: ille autem Ecclesiasticus suscipeindi modus quæ solennitas est voti: est de iure positiuo. Veluti si quis secundùm iura antiqua alteri se venderet, eo ipso iure gentium esset eius mancipium: sed tamen posset rex ciuili iure sancire, vt nemini liceret se vendere, nisi tali solennitate: aliâs traditio non teneret. Et hoc est quod ait Bonif. in dicto cap. scilicet quòd voti solennitas ex sola constitutione Ecclesiæ est inuenta. Non enim dicit quòd substantia solennis voti, puta quòd qui se tradit non possit matrimonium contrahere, sit inuentum Ecclesię, sed quòd modus ille tradendi, sit decretalis Ecclesiæ constitutio. In summa, vt ad præfatam obiectionem{ Ad motiuum Caietani. } respondeamus, nemini constare potest à Deo recipi per votum solenne, nisi per iudicium Ecclesiæ. Et hoc est quod ait sanctus Thomas in dicta distin. 4. articulo. 2. quæstiuncul. 3. Scilicet quòd votum nunquam est solenne quantumcunque quis profiteatur nisi seruato ordine positiui iuris. Atque eapropter, nempè quia in alijs votis scilicet peregrinationis & ieiuniorum nulla fit traditio, neque status mutatio, non possunt fieri solennia. Item neque in religione quæ non fuerit ad hunc effectum per Ecclesiam approbata. ¶ Sed interrogas, ex quo loco scripturæ in{ Dubitatio. }fertur votum solenne in iure diuino dirimere matrimonium? Respondetur, hoc syllo{ Responsio. }gismo id concludi: Quicunque se alteri tradit, suam illi voluntatem mancipando, iure naturæ & diuino fit inhabilis ad alium statum: qui vouet solenniter tradit se: abdicando ab se ius ducendi vxorem possidendique propria, &c. ergo fit ad coniugium inhabilis. Maior est de iure naturæ ac diuino: quod patet: nam si dominium rei tuæ alteri tradidisti, nullatenùs illam rursùs citra furtum potes surripere: secùs si promisisti: quoniam tunc cùm nondum dominium à te alienaueris, causæ, vt suprà suum est, superuenire possunt cur non reddas. Pari ergo modo si teipsum tradidisti, ius naturæ diuinumq́ue vetat nè tui ipsius furtum facias. Minorem autem esse de iure diuino in religione patet: quoniam religio debet esse status sequendi Christum: secundùm illud, Si vis perfectus esse, vade & vende, &c. & sequere me. Nam nisi hoc institutum per modum status acceperis, non est firmum: status autem non firmatur per promissionem, qualis est votum simplex, sed per traditionem. Vtraque ergo præmissa est de iure diuino atque adeò conclusio. ¶ Discernito ergò inter solennitatem & votum solenne: Solennitas enim, hoc est illa ceremonia non est de iure diuino, sed Ecclesiastico: sed tamen votum solenne dirimere matrimonium est de iure diuino, eò quòd est traditio. ¶ Et licèt pergere videar molestus esse, id contra{ Ratio altera in Scot. } tra Scotum & Caietan. confirmatur. Sequeretur enim ex eorum opinione quòd Papa posset dispensare in matrimonio rato non consummato. Probatur sic. Votum solenne dirimit matrimonium eiusmodi: & tota vis voti solennis (vt autumant) est institutum Papæ, quod est ius positiuum: ergo pari authoritate poterit illud matrimonium absque tali voto per solam dispensationem dirimere. Ecce argumentum Caietani quod re vera secundùm suam opinionem concludit: atque adeò eodem deuictus concessit conclusionem. Sed profectò, vt bona venia grauissimi authoris dixerim, adeò est absurda conclusio & nullo vnquam sæculo admittenda, vt antequàm illam concederet, dimouere animum deberet ab illa ratione solennis voti, quam hîc refellimus. Negamus ergo minorem: scilicet quòd votum solenne virtute Ecclesiastici statuti dirimat matrimonium ratum, sed dirimitur iure diuino: quia est mutatio status inferioris in superiorem. Ob id enim etsi consensus in matrimonium statum constituat, licitum est tamen inde, quandiu non est consummatum, ad meliorem frugem conscendere: consummata verò copula, quia ex natura sua est procreatiua prolis, ascensum propter iniuriam quæ educandæ proli irrogaretur, prohibet. Ecce ergo in quo votum solenne consistat. ¶ Contra hanc au{ Primum argumentum Scoti. }tem conclusionem arguitur primùm omnium argumento Scoti, qui loco citato hanc opinionem ait minus omnibus valere. Homo, in fit, per propriam voluntatem dominium suî habet: ergo per eandem solam potest illud transferre: per votum autem simplex quod soli Deo facit suam obligat voluntatem: ergo per ipsum Deo dominium suî confert, ac per votum solenne. In hoc ergo non potest esse discrimen. Respondetur autem hoc esse negare mani{ Solutio. }festissimam naturam promissionis & dationis. Enimuerò qui pecuniam aut equum amico dare pollicetur, non ideo ab se dominium abdicat: nam si posteà alteri daret, teneret datio tanquàm à vero domino profecta: aliâs deberes dicere quòd quicunque alteri aliquid debet, iam non esset dominus illius: quæ quidem assertio esset contra omnem legem & forensem vsum. Concedimus ergo quod homo per voluntatem potest transferre dominium: non tamen per solam promissionem, sed per dationem. ¶ Secundò arguit Caiet. Si Eccle{ Argumentum Caietani. }sia constitueret, vt si quis coram tribus testibus votum faceret, illud dirimeret contrahendum matrimonium, illud esset solenne sine receptione. Respondemus duo: primum quod illa{ Solutio. } esset tunc receptio Papæ: nam quomodocunque ipse statueret esse solenne, censeretur recipere votum. Secundò adijcimus quod Spiritus sanctus nunquam Ecclesiam permittet traditionem hominis per votum suscipere, nisi iudicio adhibito & examine: aliâs vergeret in religionum & sacerdotij exitium. At verò transacto probationis anno per suum decretum tacitam professionem recipit. Et econuersò quando religionem non approbat, tunc quantumuis vota tria exprimantur, non est solenne votum: quia Ecclesia illud non recipit. ¶ Tertiò arguitur. Prope Apostolorum æta{ Argumen. 3. Dionysius. }tem, vt est videre apud Dionysium. 6. cap. eccle. Hierar. vigebant monachorum ordines, votorum solennitate (vt creditur) firmati: & tamen non erant sicuti modò sunt. Nam post Antonius & Benedictus hanc religionum formam Ecclesiæ autoritate instituerunt. Re{ Responsio. }spondetur quòd si vota ædebant solennia, authoritate Ecclesiæ & forsan in manibus episcoporum illa ædebant. A sacratissima verò Virgine nullum accersiri potest contra nos argumentum: nam si votum emisit solenne id fuit ex peculiari Dei reuelatione. An verò adeò sit religioni intrinsecum votum castitatis vt neque per Ecclesiam fieri possit vt absque illo sit vera religio. q. 5. disputandum est. Illic enim &. q. 6. reuertendum nobis ad votum solenne explicandum restat, tam religionis quàm sacerdotij. AD primum igitur capitalium argumen{ Ad primum argumentum . }tum respondetur, quod voti solennitas licèt fiat in oculis hominum, pertinet nihilo minùs ad Deum in quantum per eius ministros hominis voluntas recipitur, transferentis ius suum in Deum, abdicantisque à se facultatem & arbitrium mutandi statum. Quapropter eatenùs conceditur votum simplex perinde obligare apud Deum atque solenne, quod vtriusque transgressio est mortalis. Sed tamen vtrunque in suo ordine. Simplex enim obligat sicut promissio: cuius ideo transgressio est non reddere quod promisisti. Sed tamen solenne obligat sicut traditio: ob idque qui illud transgreditur peccat auferendo quod tradidit vel abutendo voluntate Deo mancipata. Vnde fit vt sit grauior transgressio voti solennis, quam simplicis. ¶ Quòd si arguas votum solenne{ Obiectio. } perinde esse promissionem atque simplex: nam pari modo ait qui profitetur, Promitto obedientiam Deo quod ero tibi obediens. { Solutio. } Respondetur differentiam esse quod qui solenniter vouet, licèt promittat obedientiam quantum ad officia religionis exequenda, nihilo minùs promittit illam seipsum suamque voluntatem & totum ius tradendo addicendoque & mancipando Deo. Votum autem simplex non est traditio voluntatis, sed promissio qua obligatur eam tradere statumque mutare. ¶ Et per{ Quæstio ventilata à Caietano. } hæc decidetur quæstio quam hîc tractat Caietan. vtrùm distinctio voti simplicis & solennis sit specifica, & pariter transgressio sit alîus speciei. Respondet enim sub distinctione. Nempè quòd si distinctio attendatur ex parte subiecti, differunt specie: eò quod qui simpliciter vouit non est inhabilis ad contrahendum matrimonium, sicuti ille qui vouit solenniter: quemadmodùm primo de Anima affirmat Auerr. oculum hominis differre specie ab oculo leonis, proptereà quòd animæ sic differunt. Si autem, inquit, differentia attendatur ex parte obiecti, tunc non differunt specie: sicuti neque hac ratione differunt oculus hominis & oculus leonis: quoniam eiusdem sunt formalis obiecti, perque eadem media sentiunt. Nam eadem, inquit, vis est obligandi in vtroque: licèt in solenni maior in eâdem specie. Et certè si tota differentia consisteret in statuto ecclesiæ, ita dicere debuit. Attamen te{ Refellitur definitio Caietani. }nendo quòd vnum est promissio & alterum traditio, proculdubio specie differunt ex ratione formali obiecti. Atque ita forensi vsu censetur. Alia quippe actio est promissio, atque alia transactio dominij. Et ita S. Thom. in. 4.{ D. Thomas. } ait differre sicut vegetatiuum & sensitiuum: quòd differunt ex obiecto. Tametsi ad mores parum hæc discrimina referant: dummodò certus sis grauius committi peccatum contra votum solenne quàm contra simplex. ¶ Ad secundum iam vtique responsum est, quod{ Ad secundum argumentum . } cùm per vota aliorum operum non fiat mutatio status, non est cur fiant solenniter. Et ad tertium demum respondetur aliam esse distinctionem publici & secreti: aliam verò solennis & simplicis seu priuati. Non enim ob id quòd votum in publico fiat est illicò solenne, sed quia fit secundùm statutum Ecclesiæ recipientis vouentem. Quo quidem statuto seruato, etiam in angulo potest fieri solenne. ¶ Ad quartum tandem, vbi maior est{ Ad quartum argumentum . } difficultas, respondere restat. Et in primis ambigi non potest quin etiam si ante vsum rationis ordo suscipiatur charactêrem imprimat, atque adeò verè suscipiatur: vt S. Tho. in. 4.{ D. Thomas. Richardus. } dist. 25. q. 2. & illic Richard. & Theologi fatentur: quia ad susceptionem sacramenti imprimentis charactêrem, vt est Baptismus, Confirmatio, & Ordo, non requiritur actus in suscipiente, atque adeò neque certa ætas de necessitate sacramenti: secùs de necessitate pręcepti nequeunt subdiaconi ante decimumoctauum annum creari, neque sacerdotes vngi ante vigesimum quintum, sub reatu peccati mortalis & pœna suspensionis. Quapropter quidam qui arbitrantur sacramentum ordinis non suscipi in quacunque ætate, repelluntur, vt ait illic S. Tho. quia eorum assertum neque ratione vlla neque autoritate firmatur. ¶ Hoc ergo supposito consequens planè esse videtur id quod quarto argumento infertur: nempè ante legitimum rationis vsum posse quenque voto castitatis complicari. Neque hoc absurdius est quàm de obligatione matrimonij. Puella nanque cuius malitia supplet ætatem, etiam si ante duodecimum nubat, vinculo matrimonij tenetur: vt patet cap. De illis. de despons. impub. Quapropter etiam si quis consensu extorto per metum cadentem in constantem virum sacris initietur, voto etiam eodem castitatis tenetur: secundùm dexteriorem opinionem, vt bene ait Syluest. ver{ Syluester. }bo, ordo. 4. nisi forsan vxori esset matrimonio coniunctus, qui inuita vxore abstinere non potest. Atque id probatur argumento sumpto ex cap. de Iudæis, dist. 45. vbi illi inuiti à Sigibuto credebantur baptizati, nihilo minùs ad fidem coguntur: proptereà quòd charactêre essent insigniti: & tamen illis qui renuunt, grauius est ad totam Christianam religionem obligari, quàm ad solum castitatis votum. ¶ At verò distinguendum est, vt reor, de huiusmodi clerico ante ætatem ordinato. Si enim vsum habebat rationis, puta quia decimum vel duodecimum annum attigerat, & fortè in octauo: quia liberè initiatur, cogendus est votum seruare. Si verò nullum prorsus habebat rationis vsum, sed nesciens quid de illo fieret ordinatus est: Profectò rationi est maximè consentaneum vt detur ei optio: nempè vt si voluerit in ordinis functione permanere, abstineat: sin minùs, omni prorsus officio suspensus vxorem ducat. # 3 QVAESTIO TERTIA, De his qui vouendi facultatem habent. Sanct. Thom. 2. 2. quæst. 88. arti. 8. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm illi qui sunt alterius potestati subiecti, vouere poßint. POST voti substantiam & virtutem, subsequitur circa eius subiectum indagare quínam sunt quibus facultas suppetat & arbitrium vouendi. Et primò de his qui{ Primum argumentum. } sub aliena sunt potestate arguitur quòd vouere possint. Minus enim vinculum à maiori superatur: obligatio autem qua quis homini subditur minus est quàm quo obligatur Deo: ergo & obligatio prior nequit posteriori impedimento esse. ¶ Secundò. Filij qui{ Argumen. 2. } sub cura degunt paterna, neque ab illa sunt mancipati, arbitrium habent absque parentum voluntate religionem profitendi: ergò illos qui alienæ potestati subsunt, nihil à vouendi virtute cohibet. ¶ Tertiò. Maior de{ Argumen. 3. }sideratur ad faciendum quàm ad promittendum facultas: religiosi autem possunt absque maiorum facultate aliqua religionis opera exhibere: vt Psalmos recitare, inediaque se atque alijs afflictationibus macerare: ergo subiectio minimè adimit vouendi facultatem. ¶ Quartò: Quicunque id ten{ Argumen. 4 }tat quod iure facere prohibetur, delinquit: subditi autem vouendo non peccant: quandoquidem nullibi prohibitum reperiatur: ergò videntur iure vouere posse. ¶ In contrarium facit illud Numer. 30. Si mulier in domo patris sui & adhuc in puellari ætate aliquid vouerit, non tenetur rea voti, nisi pater eius consenserit: & idem subditur de muliere habente virum: quod. 33. quæstione 5. can. manifestum. & can. noluit. refertur. Ex quibus perinde pari ratione colligitur neque alios quicunque alienæ potestati subdantur, voto se posse absque superioris arbitratu deuincire. DVę sunt hominum conditiones quibus non plenaria suppetit ad vouendum facultas: nempè subditi, qui alijs habent mancipatam voluntatem: & pueri quibus per ætatem non licet rationis luce satis illustrari. De prioribus dicendum in hoc articulo: ac de posterioribus in subsequenti. Ad quæstio{ Conclusio responsiua. }nem ergo vnica conclusione, eademque negatiua respondetur. Nemo qui sub alterius sit potestate, valet de ijs rebus in quibus ei subijcitur votum vllum suscipere, quod citra eius assensionem solidum sit ac firmum. Conclusio est clara. Votum quippe, vt in{ Ratio conclusionis. } superioribus patet, est promissio quæ Deo fit: Deus autem qui author est naturalium legum non vult aliena surripi vt sibi tribuantur. Quare neque eleemosynas quæ de rapina fiunt, gratas habet: qui autem sub aliena est potestate, non est sui iuris: ergo nihil Deo vouere potest, quod domino suo aut maiori debet: sed est omninò ab eius potestate pendens: fit ergo vt eiusmodi votum absque eius consensu non sit validum: sed irritari à superiori possit. ¶ Primùm omnium, quia quæstio hæc, iste inquam & subsequens articulus de votorum irritatione instituitur, supponamus irritationis nomini id significatum supponi quod est nullum, ac perinde cassum haberi ac si nihil esset factum. Quomodò enim differat à dispensatione, & commutatione, & redemptione, quæstione proxima quæ de dispensatione subsequitur, commodiùs explicabitur. ¶ Prima ergo hîc causa dubitandi est de{ Dubitatio. } fundamento authoritatis pręlatorum irritandi subditorum vota, vtrùm scilicet tantùm iure humano, an etiam diuino & naturali ea sibi competat autoritas. Et ratio dubi{ Ratio dubitandi. }tationis est quòd locus citatus Numero. 30. solùm loquitur de muliere quæ est sub cura parentis, aut sub viri potestate: quemadmodùm August. illic exponit. Et refertur{ Augustinus } 33. quæst. 5. can. noluit. inferre autem inde generalem regulam subditorum, non apparet qua ratione firmetur. Nam subiectio vxoris & filiorum est naturalis: subiectio verò religiosorum, licèt sit diuina, tamen non videtur extendi nisi ad obseruantiam trium votorum & suarum constitutionum. Eò potissimùm quòd cùm religiosi statum profiteantur qui via est ad perfectionem, non videntur diuino iure arceri quo minùs sui sit arbitrij recentibus se votis vrgentiùs ad meliorem frugem promouere. Adde quòd mandatum illud apparet in numero esse legalium, quę per pręsentiam Euangelij extincta sunt. ¶ Haud ergo desunt qui censeant solum humano iure ademptam esse monacho vouendi facultatem, citra maiorum assensum: nempè cap. illo, monacho. 20. q. 4. At verò cùm illud non habeat authoritatem aliam quàm Basilij, ceu authoris, & Gratiani decreta colligentis, non potest habere vim legis, quippe quam Concilium tantùm vel Papa ædere potest. Quocircà nisi iuri diuino aut naturali authoritas illa conniteretur, non inde satis esset collecta. Respondetur ergo interdictum hoc mo{ Responsio. }nachorum à iure diuino & naturali promanare. Nam eo ipso quo quis religionem profitetur, addicitur per obedientiam arbitrio prælati, atque adeò iure naturæ non potest inde absque eius iniuria suam dimouere voluntatem. Quapropter non modò tanquàm spiritualis prælatus ex vi iurisdictionis dispensare super votum subditorum potest, verùm & tanquàm dominus voluntatem eorum perinde ac sæcularis pater eadem irritare. ¶ Sciscitaris autem vtrùm in omnibus præ{ Scrupulus. }latis similis sit irritandi facultas, quibus adest dispensandi autoritas? Videtur nanque affirmatiua pars vera: quandoquidem dispensatio, vtpote quæ spiritualis sit functionis munus, maiorem exigat potestatem quàm irritatio. Respondetur nihilo minùs non ità{ Solutio. } rem esse. Episcopi enim dispensare possunt: irritare verò minimè: quia non sunt absoluti domini libertatis subditorum, sed tantùm iudices. Imò verò neque Pont. Max. potest sæcularium vota irritare: secùs religiosorum: quorum non solùm iudex est, verùm & peculiaris pręlatus. Est enim sicut generalis minister, aut magister cuiuscunque ordinis, & sicut Prouincialis, & sicut Prior. Quare & in hoc etiam fallit regula, quòd si episcopus id quod plus est valeat, perinde possit & quod est minus: quia non sunt eiusdem generis. Illi ergo qui facultatem habent irritandi vota præter religiosorum prælatos, sunt iure naturæ parentes ac tutores vtriusque sexus, & domini seruorum qui sunt mancipia. Nam paterfamiliâs non eâdem autoritate fungitur in suos famulos: vtpote quorum voluntatum non habet dominium. ¶ De vsu autem huiusmodi potestatis, an videlicet absque vlla prorsus de causa dum maiori libuerit possit quęcunque{ Archidiaconus. Syluester. Palud. } vota irritare, ambigitur. Archid. nanque quem Syluest. verbo, votum. 3. & citat & imitatur, & Palud. in. 4. d. 38. q. 4. vsque adeò absolutiorem censent potestatem irritandi quam dispensandi, vt credant sine vlla prorsus causa fieri posse irritationem, licèt non dispensationem. Et ratio, inquiunt, est quòd dispensatio non{ Ratio præfatæ opinionis } fit, quia votum non erat validum: & ideo requirit causam: irritatio verò fit quia non erat validum absque superioris assensu, & ideo putant in mero esse arbitrio superioris absque alia causa irritare: sicuti qui vouet, absque vlla causa poterat non vouere. At verò hæc sen{ Moderatio præteritæ sententiæ. }tentia moderatione temperandea est: nam etsi discrimen sit quòd irritatio nulla intercedente causa, sit valida: quod in dispensatione non sic vtique facilè conceditur: nihilo minùs prælatus absque vlla omnino ratione votum irritans profectò non esset à culpa saltem veniali liber: nam cùm irritatio actus quodammodò sit iurisdictionis, debet iudicio & perspicientia vti antequam irritet: vt perpendat vtrùm sit vtilius ac decentius facultatem negare, an concedere. Quare non est tam absoluta libertas in superiori ad irritandum postquàm subditus proposuitauetq́ue vouere, quàm in subdito antequàm à superiori facultatem exposcat. ¶ His de potestate irritandi præhabitis secundum continuò sub{ Dubium. 2. }sequitur dubium circa illud conclusionis temperamentum, videlicet. In quibus alteri subijcitur. Nempè vt illa perscrutemur in quibus monachus superiori subditur. Nam apparet nulla opùs fuisse exceptione. Quoniam, vt modò dictum est, simpliciter totam prælato tanquam Dei vicario consecrauit voluntatem. Ad huius intelligentiam notandum est{ Quadrifida monachorum opera. } quadrifida esse monachorum opera. Primum enim genus est eorum quę solenni voto comprehenduntur, vt sunt tria vota essentialia & peculiaria statuta. Et in his dubio procul subijcitur prælato monachus. Apparet nihilo minùs posse de his votum voto ita firmiter adijcere, vt illud prælatus irritare nequeat: vt si voueat in ordine nostro nunquam carnes gustare, & nunquam locis & horis vetitis silentium rumpere: quoniam postquam licuit votum solenne de illis emittere, videtur posse, & arctiùs se astringere ad ea seruanda. Respondetur nihilo minùs &{ Prima assertio. } hæc etiam posse prælatum irritare vota: quin verò & debere: quia hæc vinculorum congeminatio super eâdem materia vix vnquam prudenter fiunt. Potestas autem inde patet quod cùm super omnibus constitutionibus & regulæ statutis præter tria essentialia vota valeat prefectus ex causa dispensare, cohibere potest subditorum arbitrium nè de hisce statutis recentia ædant vota. Nam & illa super quibus dispensare potest dum dispensando facit ea de illicitis licita, potest pro causa nonnunquam iubere, scilicet vt subditus silentium rumpat, aut religionis ieiunium: ac perinde valet horum vota cassare. ¶ In secundo ordine sunt opera libera, id est{ Secunda. } quæ neque lege sunt præcepta neque sub voto concluduntur: vt orare, atque noua superaddere ieiunia. Atque ad hæc quidem præfectus pro suo libito cogere nequit subditum: secundum illud verbum Bernardi: Votum meum non augeat Prælatus sine mea voluntate. Tametsi nonnunquam in casu necessitatis iubere possit orationes & fortè ieiunium: quod ad rem modò non pertinet. Potest ea tamen impedire quando libuerit, atque adeò hæc peculiariter proprieque sunt opera quorum vota Præfectus irritare potest. ¶ Tertius operum or{ Tertia. }do est quæ prorsus Prælati autoritatem exuperant: vt transitus ad arctiorem religionem. Hoc enim cùm ad exitum spectet subditi ex eiusdem obedientia Pręlati non comprehenditur sub illa: quo fit, vt bene ait Caiet. votum quod monachus eiusmodi transitus emiserit, non posse à Prælato irritari. Atque adeò hoc operum genus exceptum putes illo conclusionis verbo in his in quibus alteri subijcitur. Haud tamen crediderim huiusmodi votum transeundi ad alteriorem religionem omninò exire autoritatem Prælati, vt idem autor{ Caietanus. } insinuare videtur: sed tantùm quo ad irritationem: imò arbitror posse eundem Prælatum super idem dispensare. Quorum discrimen quæstione sequenti articulo tertio subijciemus. ¶ Quartum operum genus est eorum{ Quarta assertio. } quæ ad salutem sunt necessaria: vt legis præcepta seruare: neque verò illa modò, sed & quę ad charitatis feruorem attinent, quorum contraria sunt venialia. Atqui horum votum censet idem Caiet. irritari à præfecto non posse:{ Caietanus. } vt si monachus votum Deo vouerit non furandi, aut non mentiendi. Ratio eius est quoniam hæc materia non est prælato subdita: quandoquidem super his ipse, veluti super regularibus statutis, dispensare non valeat. Ait nihilo minùs posse prælatum eiusmodi votum nomine Dei commutare. Quare & hoc quoque exceptum arbitratur in conclusione. At verò non facilè illi de hac re subscriberem. Nam etsi quantum ad necessitatem implendi dispensatio istorum sub potestate prælati minimè comprehendatur, nihilo minùs illa noua obligatio qua subditus sua sponte religare se cogitat, non video cur non possit à prælato irritari. Nam quantum ad spontanea, dominus est subditarum sibi voluntatum. ¶ Tertium subinde dubium circa eandem{ Tertium dubium. } conclusionem est de illo verbo: videlicet quod eiusmodi votum rei in qua subditus superiori subijcitur non est sine eius consensu firmum. Est inquam dubium vtrùm anteà quam accedat superioris consensus votum subditi teneat, an verò contra ipso facto sit nullum. Et dubitationis articulus est, vtrum cùm in voto subditi semper includatur superioris conditio, subintelligatur affirmatiuè si ille consenserit, an verò tantum negatiuè: scilicet nisi dissenserit. Nam priori modo votum ante eius consensum nullum est: posteriori verò valet quousque per ipsum irritum fiat. Et quidem Richard.{ Richardus. } 4. sen. d. 38. ar. 4. quem multi Summistarum sequuntur, distinguunt inter religiosorum vota, atque alia aliorum subditorum: puta filij familiâs, & vxoris, &c. Et de religiosis generalem absolutamque asseuêrat conclusionem: nempè sic esse per votum solenne inhibitos noua ædere vota, vt quodcunque cuiuscunque generis absque expresso consensu superioris faciant, ipso facto irritum sit & cassum. Quare non solùm eius transgressio, nullum est peccatum, verùm & emissio nonnulla est noxia. Nam incassum vouere, culpa est. Quin verò arbitratur Richard. eiusque comites hanc esse sententiam D. Thomæ propter verba postrema solutionis tertij quartique argumenti: vbi ait votum religiosi non esse firmum nisi superiori placuerit, aut non renuerit. Affertque in eandem sententiam can. Monacho. 20. q. 4. Et supra hæc adhibet rationes duas. Prior{ Prima ratio Richardi. } est, quòd cùm religionis onus sit valde graue, neque decet, neque verò licet professionis votum nouis sarcinis onerare, nè religiosus oneri succumbat. Posterior, quòd cùm idem reli{ Secunda ratio. }gionis votum tantæ sit altitudinis vt omnia præcedentia in ipsum commutata extinguat, fit vt etiam subsequentia eiusdem virtute irritentur. Quare de filio familiâs & vxore non negat quin possint facere aliqua vota de his quæ sibi non sunt prohibita. ¶ Huic autem{ Contraria opinio Syluest. Pet. à Palud. Innocentius } opinioni, vt bene Syluest. verbo, votum. 3. §. 3. ait, neque S. Tho. suffragatur, neque arridet veritas. Quare Petrus à Palud. & Innocen. illic ab eodem Syluest. citati, ingenuè fatentur religiosos qui quidpiam vouerint, quo prælati obedientia non impeditur, reos esse voti, nisi dum per prælatum irritum non habetur illud impleant. Et ratio profectò est in promptu.{ Ratio opinionis. } Nam si alij subditi citra suorum maiorum iniuriam possunt ipsis inconsultis votum suscipere conditionale, quousque superiores ipsi renuerint, vt Richar. ipse fatetur, non est cur religiosis eadem facultas interdicatur. ¶ Se{ Secunda ratio. }cundò arguitur contra eius rationem. Non obstante religionis onere potest religiosus habita prælati facultate alia superaddere vota: ergò nihil obstat quo minùs ipso inconsulto de materia quæ sibi non est prohibita possit idem suscipere: dummodò paratus sit causa voti nunquàm abesse officijs obedientiæ: & quoties superiori votum displicuerit, ab ipso cessare. Capitulum autem, monacho. nullatenùs aduersarijs, imò nobis patrocinatur. Haud quippe ait illic Basilius quòd votum monachi sine consensu Abbatis sit nullum, sed quòd sit frangendum: vbi insinuat ante fractionem solidum fuisse. Quanuis neque illa admonitio illo est rigore audienda vt quicquid religiosus vouerit illicò sit frangendum, sed illud prorsus quod vel ei vel prælato fit graue & molestum. ¶ Ad sensum igitur sancti Thomę descendamus, qui videtur sentire votum ante consensum pręlati emissum nullatenùs esse obligatorium. Nam & in conclusione & in solutione tertij & quarti dicit, tunc nondum esse firmum: quod sonare videtur non esse obligatorium. Huius autem verbi sensum Caieta. docta distinctione enucleat.{ Caietanus. } Materia enim voti respectu religiosi duplex esse potest: altera scilicet prohibita: vel in genere, sicut constitutionum interdicto nè quis monasterij septa egrediatur, prohibetur votum peregrinationis. Aut in particulari, sicuti si prælatus bona causa inhiberet nè quis suorum de tali aut tali re votum emitteret. Altera verò est materia non interdicta: vt orare quibus horis vacat: & studere, ieiunare, &c. Secundùm quam distinctionem ad dubium respondetur, quòd cùm votum de materia prioris generis emittitur, subintelligenda est affirmatiua conditio: videlicet si prælatus ratum habuerit. Si verò materia sit posterioris speciei, tunc conditio subintelligenda est negatiuè, scilicet nisi prælatus irritum fecerit. Et ratio discriminis est quòd votum debet fieri de re licita: quando verò materia est prohibita, non est licita nisi fiat super illa dispensatio: quapropter qui tale fecit votum, non obligatur quousque assensus prælati accesserit. Attamen quando materia non est prohibita, apta est ad votum. Et ideo religiosus votum faciens orandi, vel ieiunandi, vel non mentiendi, ipso facto astrictus est quousque præfectus votum irritet. Qua fortè de causa sub distinctione ait in solutione. 4. S. Tho. quòd in votis religiosorum intelligitur debita conditio, scilicet si suis superioribus placuerit renitantur vel non: vt prius membrum referatur ad materiam prohibitam: posterius verò ad liberam. Quare cùm dicit votum absque assensu prælati non esse firmum, si sit votum prioris generis, intelligit non esse validum: si verò posterioris, planè intelligit quòd etsi valeat, non tamen sic solidè, quin semper eius irritatio ex voluntate pendeat præfecti. ¶ De vtroque autem membro superest dubietatis nonnihil: ad quod operæpretium est respondere. De priori in{ Dubitatio. }quam est dubium, quòd votum de re illicita ipso facto est nullum, imò peccatum: votum ergo religiosi de re prohibita, neque sub conditione valet, imò est peccatum. Respondetur{ Solutio. } per distinctionem antecedentis. Quando enim res est prohibita, quia per se mala, tunc votum illius iniquum est: quando verò tantum est mala quia prohibita, potest sub dispensationis conditione materia esse voti. Sed{ Scrupulus. } quæris vtrùm sic vouens teneatur id denuntiare prælato? videtur enim postquàm non est voto ligatus, non teneri. Respondetur ideo te{ Solutio. }neri nè vanum sit votum quod absque eius licentia implere nequit. Sed de hoc statim apertiùs. ¶ De posteriori etiam membro dubitatur,{ Dubium alterum. } vtrùm religiosus qui liberam materiam vouit (puta orare, aut ieiunare) teneatur rem Prælatum celare, nè votum irritet: an verò contra licitum ei sit eidem id patefacere, vt infectum reddat. Videtur enim hoc posterius in fraudem voti cedere. Respondetur licêre rem dete{ Responsio. }gere. Nam in hoc vtitur iure suo. Quin verò si graue est votum, potest molestiam suam & grauamen ei aperire, vt irritet. Neque fit voto iniuria: quandoquidem munus maiorum est subditorum temeritates corrigere. Tametsi quando votum non est acerbum, salubrius est libenter illud persoluere. ¶ At verò rursus circa prius membrum{ Hæsitatio. } dubitatur, vtrum religiosus qui votum rei prohibitę emisit satisfaciat petendo à suo pręfecto facultatem operis obeundi non exprimendo votum. Apparet enim hoc satis esse. Nam postquam consensus superioris ad hoc requiritur vt tanquam materiæ dominus illam permittat: qua ratione dicebamus quod cùm votum materiæ non inhibitę emittitur, statim tenet, fit vt si ipse opus inhibeat, videlicet nè peregrineris, satis illud est ad nullitatem voti. Multam hîc non necessariam metaphysicam accumulat Caietan. res enim{ Caietanus. } perspicacior est quàm vt tot verbis indigeat. In primis hoc est certissimum, quòd si præ{ Prima assertio. }latus, voti nescius, tantùm prohiberet opus, non ideo votum fieret irritum. Nam subtrahere materiam ad tempus, non est votum irritare. Etenim cùm irritatio actio sit iuridica quæ rei notitiam exposcit, debet idem prælatus votum nosse vt ipsum casset. Atque hinc palàm fit consequens, teneri subditum antequam sit in mora illud eidem patefacere. Quare Numer. 30. requiritur in patre notitia voti filiæ, vt consentiat vel dissentiat. ¶ Quòd si{ Obiectio. } contrà arguas: Marita mulier quæ votum simplex continentiæ fecit, non tenetur coniugi illud detegere: sed potest licitè, dummodo debitum reddat, non petere: ergo pariter potest tacere subditus. Respondetur, nulla simi{ Solutio. }litudine argumentum pugnare: quoniam eo ipso quòd mulier est viro coniugata, adempta illi est potestas vouendi non reddere, etiam sub conditione: & ideo votum suum non intelligitur nisi de non petendo: quod potest facere inscio viro: sicut religiosus clàm prælato implere votum orandi. Vbi autem materia prohibita vouetur sub conditione, tenetur vouens id dispensatori notum facere: aliâs incassum voueret quod in Dei ludibrium vergeret. ¶ Maiori autem ambigendi occasio{ Quæstio. }ne interrogatur, vtrùm postquàm religiosus cum facultate prælati votum de re aliqua suscepit, maneat nihilo minùs penes eundem superiorem irritandi facultas? Apparet enim nullam fieri reliquam. Quod Richardus lo{ Richardus. }co citato opinatus est: imò dubitat an dispensare tunc possit: sed ait euolandum ad Papam. Nam cùm ad voti firmitatem in subdito nihil ampliùs requiratur quàm prælati consensus, fit vt postquàm illo firmatum est, nulla super ipso illi supersit irritandi potestas. Ni{ Solutio. }hilo minùs respondetur tunc etiam in præfecti arbitrio permanere, illud irritare. Et ratio est: quia etiam emisso voto religiosus nihilo minùs simpliciter manet subditus: atque adeò neque prælatus sua orbatur autoritate. Quin verò adde quòd nonnunquam, etsi bona causa facultatem concesserit, poterit nihilo minùs ritè & rectè mutatis rebus id quod semel ratum habuit reuocare. Patrocinatur huic documento August. super Num. qui re{ Augustinus. }fertur. 33. q. 5. ca. noluit. vbi docet, votum quod puella paterna facultate firmiter susceperat, posse posteà à viro irritum reddi. Adde quod quanuis absque vlla causa votum idem casset, etsi peccet, nihilo minùs votum est cassatum. Atque huic assertioni suffragatur idem ibidem Augustin. eâdem cau. &. q. can. manifestum. vbi ait expressè, quòd si vxor autoritate viri votum emiserit, quod ipse, neque citra suam culpam postmodùm cassauerit, nihilo minus vxor parêre tenetur. Quin verò textus ipse sacer id ipsum continet. Quòd autem vir & pariter prælatus sine causa reuocando peccet, non solùm illic August. verùm & textus ipse Num. 30. contestatur: vbi ait quòd etiam dum conniuêre visus fuerit maritus, sed posteà contradixerit, tunc vxor non tenebitur voti rea, sed vir ipse portabit iniquitatem eius. Et ratio est, quòd etsi superior facultatem habeat irritandi inferioris votum, non tamen vsque adeò absolutam, vt suprà diximus, quin ratione & iudicio id debeat facere. Et ideo postquàm facultatem concessit non debet absque causa reuocare. ¶ Confirmatur hæc manifestè de religiosis sententia, ex simili à muliere maritata desumpto. Enimuerò si vxor præmissa etiam viri facultate munus aliquod vouerit sacro alicuius Diui, semper dum non soluit in arbitrio est viri suum retractare: quòd si retractauerit, quamuis ipse in culpa sit, nihilo minùs ipsa non poterit non obedire. Expressa est sententia Ambro{ Ambrosius. }sij in lib. de Paradiso: qui refertur can. nec illud. 33. q. 5. vt illic Gratian. infert. Et ratio est, quòd illa facultatis concessio non est absoluta translatio dominij illius rei in vxorem, sed solum ius offerendi sacro: quapropter quousque res ipsa tradatur, semper est à superiore dependens, si reuocare libeat. Neque tua consequentia vlla est si arguas. Superior peccat retractando se: ergo subditus minimè ei tenetur obsequi. Illatio inquam nulla est: Quoniam non est subditi examinare iussa maiorum in his quæ non sunt per se mala, sed ex ipsorum arbitrio dependent: secùs vbi rem per se illicitam iuberent: vti furari, vel mentiri. ¶ At verò sicuti de religiosis monachis suprà quæsitum est, sic & de vxore respectu viri quærendum superest, vtrùm in vniuer{ Quæstio altera. Caietanus. }sum possit vir cuncta vxoris vota irritare. Et quidem Caieta. pari modo exciperet votum non peccandi, puta non mentiendi: quia in illa materia non videtur subdita vxor. At verò crediderim & illud irritare posse. Nam licèt quantum ad necessitatem legis{ Solutio. } non sit subdita, est tamen subdita quantum ad vltroneam obligationem. Quare nullo excepto vir potest vniuersa vxoris vota irritare: & si aliquod esset quod irritare nequiret, dispensare notissimum est neutiquàm posse: quia vt quæstione proxima videbimus, illud proprium est spiritualis prælati. ¶ Attamen vice versa, vtrùm etiam vxor irritare pos{ Scrupulus. }sit votum mariti, in dubium euocatur. Apparet enim ab vna parte nullam habere huiusmodi facultatem. Nam vt scriptum est, ipsa sub viri potestate erit: non econuersò. Respondetur quod cùm in fide coniugalis{ Responsio. Paulus. } tori pares sint, vt. 1. ad Corint. 7. ait Paulus: quia vir non habet potestatem sui corporis, sed vxor: sicuti neque vxor suî, sed vir, neuter absque alterius permissu votum facere potest simpliciter castitatis: imò illo non obstante tenetur vterque debitum alteri reddere: vt bene collegit Gratian. cano. manifestum. 33. q. 5. ¶ An verò possit alteruter votum facere non petendi, maior est dubitandi ratio. Nam in hoc nullam, quantum ad fidem tori, irrogat alteri iniuriam. Nihilo minùs quòd vir possit eiusmodi votum vxoris irritare, non debet esse in ambiguo: non vtique proptereà quòd est contra fidem thalami matrimonialis: sed quia ipsa verè est subdita. Et ita expressè ait Augustin. in eodem cap. manife{ Augustinus. }stum. Quòd autem vice versa simile votum mariti possit vxor irritare, latentius dubium est. Nam proptereà quòd sit contra fidem, non potest: postquàm paratus est debitum reddere. Neque verò ratione subiectionis: quia vir non est vxoris subditus. Respondetur, in primis tale votum prægraue esse vxori, & penè maritali fidei aduersum. Nam cùm mulieres præ pudore petere vix audeant debitum, si vir petere esset prohibitus, in fraudem matrimonij resultaret. Et ideo non longe ab scopo aberraret qui diceret tale votum absque consensu vxoris non tenere. Saltem hoc certum est, quòd deberet per Antistitem omninò ad tollendos scrupulos dispensatione aboleri. ¶ An verò extra hanc materiam{ Dubitatio. } vir habeat absolutam potestatem vouendi inconsulta vxore, fortè quæris. Apparet enim veritas sic habere, postquàm non est vxori subditus. Sed tamen ab altera parte argumentum nihilo minùs existit, quòd in his quæ ad communem vtriusque familiam attinent, non possit. Vt si longam peregrinationem voueret per quam officium coniugale suo defraudaretur fructu: aut si amplam voueret pecuniam, quæ ipsi vxori & filijs alendis necessaria est. Profectò non prorsus probabilitate caret, id non posse: quinquidem in vxoris perniciem vergit. Ad hoc nihilo mi{ Solutio. }nùs respondetur irritandi facultatem simpliciter non esse vxori permittendam, respectu viri: maximè in bonorum dispensatione. Nam etsi illa reclamante ipse voluerit bona prodigere, quanuis malefaciat, factum nihilo minùs tenet, postquàm absolutus est eorum administrator: atque adeò eiusmodi votum non subest vxoris potestati. Nihilo minùs si votum in vitium prodigalitatis aut iniustitiæ impingeret, ipso facto non haberet vim obligandi: & sic nulla egeret irritatione. Simile dicendum est de absentia. Potest enim vir citra fraudem matrimonij peregrè proficisci, atque adeò si causa exigeret votum emittere: neque in hoc subditur vxori. Si tamen non esset causa legitima, pariter non teneret: sed peccatum esset vouere. ¶ Potissimum{ Dubium graue. } hîc autem dubium est, quin verò solutu non facile, vtrùm postquàm vterque coniugum communi consensu votum castitatis emisit, possit maritus, quam fecit vxori, facultatem reuocare, atque adeò eius irritare votum: ac pari iure vxor quam facti forsan pœniter, suam etiam quam viro dedit retractare, debitumque ex illo petere. Est enim sententia Gratiani{ Sententia >Gratiani. Argumentum ad alteram partem. } in eodem can. manifestum. negatiua. Nam postquàm vterque suo renuntiauit iuri, vterque fit ab altero liber. ¶ Argumentum autem quod rem dubiam facit est huiusmodi. Postquam vir facultatem fecit vxori continentiam vouendi, videlicet non petere debitum, potest illam reuocare, vt autoritate non solùm diui Augusti. verùm & diuinæ scripturæ, & ratione modò confirmatum est: quòd autem pleniorem concesserit, nempe vt neque peteret, neque redderet, non tollit quin vtranque pari ratione possit retractare: ergo vir saltem annullare potest eiusmodi votum vxoris. Et cum hoc iure par sit marito coniux, ipsa etiam posse videtur retractare concessam facultatem. Accedit quòd vsu venire potest vt vterque in periculo versetur carnis illecebræ, atque adeò consultius sit iuxta monitum Pauli. 1. ad Corin.{ Paulus. } 7. ad vsum coniugij redire. Quòd si dixeris, eò quòd ambo communi consensu votum emiserint priuatum esse vtrunque potestate reuocandi, profectò ratio huius non est adeò patens. Si enim maritus reuocare facultatem valet quam dedit vxori quando vxor non eandem ei vicissim contulit, non apparet cur eò quòd vxor eandem contulerit, priuatus sit vir facultate sua. Profectò argumentum videtur rem dubiam facere. Nihilo minùs respondere possumus quod cùm in illo officio pares sint coniuges quando vicario mutuoque{ Solutio. } consensu vterque vouet, est genus quoddam mutui contractus: facio vt facias: id est renuntio iuri meo vt tu renunties tuo. Quocircà ob id quod vxor viro suo renuntiat debitum exigere, priuatur maritus non solùm iure petendi, sed & facultate reuocandi factum: quapropter vtriusque votum censetur absolutum castitatis. ¶ Aliud post hæc dubium{ Postremum dubium. } sequitur, Vtrùm votum semel à superiori irritatum, si postmodùm ab eius cura & seruitute exeat, reuiuiscat. Ad hoc sunt qui distinguant, votum impuberis irritatum non reuiuiscere. Si tamen pubes iam erat quando illud fecit, nempe si quartumdecimum excesserat annum, quanuis irritetur: nam si reale est, vt suprà diximus, etiam tunc vsque ad vigesimumquintum irritari potest: tunc aiunt cùm taliter vouens fuerit emancipatus, teneri. In hanc sententiam solet citari Innocen. in cap. scripturæ.{ Innocentius } de vot. & vot. redempt. Attamen ipse nihil ampliùs dicit quàm quòd impuberes vouentes, vel qui sunt sub cura parentum, tenentur cùm fuerint emancipati implere: cùm ergo non explicet, etiam si fuerint cassata, non est credendus id sentire. Sed Paludan.{ Paludani sententia. } tametsi ambiguus, annuere ad hoc videtur in. 4. distinct. 38. quæst. 4. Attamen salua autoris existimatione, contraria sententia proculdubio amplectenda est: quam Syluester tenet verbo, votum. 3. §. 2. Nempe quòd in vniuersum, votum quodcunque, siue vxoris, siue filij, siue serui, siue religiosi semel irritatum, nullam deinceps virtutem retinet qua vllo tempore obligari possit nisi iteratò fiat. Extat enim regula iuris, quòd obligatio{ Reprobatur sententia præfata. Panormita. } semel extincta instaurari non potest: Codice, de remissione pignoris. l. cùm ex causa. Atque huic sententiæ libentiùs arridet Panormitanus super eodem capitulo, scripturæ. citato. Imò & textus capituli, quidam. & cap. placet. de conuersio. coniuga. id confirmant: quippe vbi habetur quòd coniunx religionem intrans quatenùs alterius coniugis reclamatione cassatum est, post obitum eiusdem coniugis non ampliùs ligat. ¶ Molestior autem dubitandi ratio existit dum vxor, verbi gratia, votum emitteret executioni tunc mandandum, si maritum vita superauerit: & idem de filio si dum sub cura parentis ageret votum emitteret, post suam emancipationem explendum: & pariter seruus sub conditione si fuerit libertate donatus, vtrùm & eiusmodi vota possint etiam iidem superiores irritare. Videtur nanque pars negatiua inde confirmari quod eiusmodi vota fiunt pro tempore quo vouentis libertas sub aliena potestate non constringitur. Prætereà quia votum vxoris tunc nullatenùs marito nocet. Ad hoc posset trifariàm responderi. Primò sub distinctione. Eiusmodi nanque vota alia sunt quæ fiunt superiori grauia & incommoda: alia verò quæ non nisi in vouentis grauamen vergunt. Illa quæ sunt prioris generis non possunt ab illo irritari si pro tempore facta sunt quo fuerit ipse vita defunctus: vt si vxor religionem vouerit, aut castitatem: quia illa nullam habent incommoditatem, præterquàm quòd coniugali officio superstite viro quadantenùs videntur obstare. Si autem incommoda sunt vouenti, itaq́ue irritatio in bonum eius cedit: tunc videtur posse maritus & pater illa irritare: vt si vouerent longam peregrinationem, aut longos sumptus. Alij verò scrupulosiùs respondent, neutriûs generis vota illo pacto edita irritari posse: ac subinde consulunt ad dispensationem recurrere. Syluest. verò verbo, religio. 2. §. 15. con{ Syluester. }trariam per aliud extremum sequitur opinionem: nempe quodcunque votum quod quisque dum sub alterius est potestate emiserit, posse durante illo tempore irritari: vt si puer decimotertio anno intrare decimoquinto vouerit religionem: & pariter si ante vigesimumquintum quidpiam vouerit, post illam ætatem exequendum: potest illicò ea pater irritare: videlicet illud personale ante quartumdecimum: & alterum reale ante vigesimumquintum, vt articu. proximo videndum est. Et re vera non est eiusmodi sententia metuenda. Apparet enim inde tuta quòd cùm voluntas subditi illo tempore simpliciter sit superiori arbitrio alligata, quacunque conditione id vouerit, irritari tunc potest. Adde quòd ratio huius potestatis quæ superiori inest, illic fundatur vt subdito consultum curet: proptereà quòd non præsumitur eius voluntas idonea rationis luce illustrari, vt vouere possit. Quapropter etsi conditionem apponat implendi postquam fuerit liber, eadem poscit ratio vt superior iudicio suo tunc dum sui iuris est, perpendat, an id illi congruat: atque adeò in sua est potestate tunc quando votum editur, irritare. Eò vel maximè quòd nullum est votum quod in grauamen ipsius vouentis non cedat. Quare distinctio in prima responsione facta, superuacanea videtur. ¶ Vtrùm verò si durante ætate quo filius est sub potestate parentis nunquàm fuerit irritatum, postquàm eandem ætatem transilierit possit ab eodem patre irritari, multò maiori perplexitate ambigitur: sed tamen articulo proximo aptiùs dissoluetur. SVperest ergo tandem ad argumenta initio quæstionis obiecta respondere. Primi{ Ad primum argumentum . } autem responsio iam suprà explicata est. Nam etsi obligatio quæ fit Deo maior sit quàm illa quæ fit hominibus, nihil sibi tamen offerri optat nisi quòd sub dominio sit offerentis. Nam obedientia quæ parentibus debetur, obligatio etiam est diuina, & quam subditi debent prælatis: quare non habet gratum vt contra eiusmodi maiorum voluntatem subditi quicquam voueant. ¶ Ad secundum { Ad secundum. } respondetur quòd postquàm filij ad annos pubertatis peruenerint: puta quartumdecimum annum masculus excesserit, & fœmina duodecimum, nisi seruitia sint & mancipia, sui sunt iuris, quantum ad ea quæ suam attinent personam: nempe vt vel religionem profiteantur, vel matrimonia contrahant: manent tamen sub cura parentum quantum ad bonorum dispositionem. Quare reale votum quod ante vigesimumquintum emittunt, irritari à superìori potest: vt articulo proximo videbitur. Seruus autem quia in potestate domini est, neque ad religionem se vnquàm obligare valet, neque ad peregrinationem, neque ad aliud per quod domini obsequio subducatur: vt Doctores super cap. scripturæ. extrà, de vot. & vot. redem. annotant. ¶ Ad tertium verò respondet sanctus Thom. quòd etsi plus sit facere quàm promittere, atque{ Ad tertium. } adeò religiosi multa inconsultis prælatis facere queant, nihilo minùs non possunt firmiter absque eorum consensu vouere. Et ratio, inquit, est: quia nullum est tempus exceptum in quo prælatus non possit eum circa aliquod officium occupare. Veruntamen hanc rationem Conradus{ Obiectio Conradi. } loco citato non approbat. Arguit enim hoc non euincere quin possit subditus aliqua vouere, quorum contraria non potest iubere prælatus: vt non mentiri, non maleloqui &c. At verò sanctus Thomas non inten{ Solutio. }dit illam pro ratione adæquata inducere. In contextu nanque quæstionis causam reddiderat cur subditus inconsulto prælato vouere non potest: nempe quia habet voluntatem illius arbitrio alligatam: & eandem explicat in initio responsionis: scilicet quia religiosus subditus est prælato quantum ad suas operationes, secundùm professionem regulæ. Alia autem subiuncta causa solùm est particularis, respectu illorum operum quorum contraria prælatus potest præcipere. Nam cùm potestatem habeat quocunque tempore præcipiendi, libera esse debet subditi voluntas ad obtemperandum: & ideo vouere contrà non potest. At verò neque de huiusmodi operibus tam euidenter hæc ratio rem conuincit, quàm illa priùs enarrata. Nam cauillare quis posset, dicens quòd quanuis prælatus potestatem habeat quocunque temporis articulo occupare subditum, non inde euincitur quòd possit eius vota irritare: sed hoc tantùm quòd non obstante voto debet ei contrarium iubenti obedire. Sed nihilo minùs votum perstat firmum, obligans subditum secundùm ipsum facere quandiu prælatus opus contrarium non præceperit. Itaque autoritas prælati extendatur ad impediendum aliquando executionem voti: non tamen ad irritandum votum. Attamen nihilo minùs est congruens ratio, quòd si potest quoties libuerit executionem impedire, possit & votum tollere: quod quadantenùs liberæ obedientiæ obuiare videtur. ¶ Ad quartum denique respondetur, quòd{ Ad quartum. } etsi votum subditi sine consensu prælati emissum non sit omninò firmum, nihilo minùs quia eius permissu mandari potest executioni, non peccat subditus vouendo: siue religiosus sit, siue vxor, siue filius. Ex quo verbo colligitur votum statim esse obligatorium, si de materia sit non prohibita: licèt à prælato pendulum. Secùs si sit prohibita. Sed neque tunc est peccatum vouere postquàm fit sub conditione, si prælato placuerit: sicuti alterum cum conditione, nisi renuerit. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm pueri religionis voto se possint obligare. SECVNDA hominum conditio de quibus dubitatur, an se possint voti iugo subdere, est puerorum. De quibus igitur arguitur, quòd nulla se possint vouendi religione vincire. Ad firmita{ Primum argumentum. }tem requiritur deliberatio: quæ cùm absque rationis luce fieri nequeat, amentibus & furiosis non accidit, ac perinde à religione vouendi excluduntur: pueris autem aut nullus affulget rationis radius, aut malignior atque exilior quàm vt deliberare queant: ergo quicquid vouerint, cassum est. ¶ Secundò ar{ Secundum. }guitur. Id quod fieri rectè potest, nequit ab alio haberi irritum: votum autem religionis quod vel puer vel puella ante pubertatis annos susceperit, potest à parentibus retractari, ac perinde à tutore: vt. 20. q. 2. cano. puella. prospectum est: ergo videntur eiusmodi pueri ante legitimos eosdem annos non posse ritè vouere. ¶ Tertiò. Proptereà religionem{ Tertium. } ingressis annus permittitur probationis, vt maturo consilio perpendant quid ferre valeant humeri: hæc autem matura perpensio non competit pueris: ergo non possunt legitimè vouere. ¶ In contrarium est idem ipse citatus canon, puella. vbi admonetur votum puellæ, nisi intra annum à parentibus reuocetur, validum esse: quod testimonium est antè fuisse ritè factum. Nam quod non ritè fit, etiam si non reuocetur, nunquàm fit illa ratione solidum. AD quæstionem quatuor conclusionibus respondetur. Prima est: Si puer & puel{ Prima conclusio. }la ante pubertatis annos non ea vtantur rationis luce, vt deliberare queant, nullo se voto potest constringere. Ante probationem autem conclusionis recolere ex superioribus opùs est, alterum esse votum simplex, alterum verum solenne: quorum differentia est quòd solenne sola ecclesiæ autoritate firmatur: eò quod in benedictione aut consecratione, ad modum superiùs expositum, secundùm ecclesiastica decreta solidatur: votum autem simplex efficaciam non habet aliam quàm quæ à deliberatione vouentis exurgit, qua se obligare intendit. Hæc autem deliberatio duplici de causa, vt dictum est, infirmatur, nè robur habeat: Vno quidem modo ex defectu rationis: vt de furiosis & amentibus suum est, dum suo paroxismo tenentur: altero verò modo ex eo quòd voluntatem habet alterius arbitrio colligatam. Ex priori ergo membro fit consequens nostra conclusio: quòd si puer nondum vsu rationis fungitur, nequâquam se potest voto perstringere. ¶ Secunda conclusio.{ Secunda conclusio. } Si puer ante pubertatis annos munere rationis fruatur, potest quidem quantum in ipso est voto se obligare: sed nihilo minùs ex parentum arbitrio pendet, aut eius qui pueri curam gerit, vt possit ab ipsis irritari. Probatur conclusio. Nam pueri ante legitimam{ Probatio conclusionis. } ætatem vtroque memoratorum modo impediti sunt: nempe & ob rationis defectum, & ob ligamen, quo eorum voluntas sub iugo est parentum. At verò quia, etsi non crebrò, tamen quandoque vsu venit vt lux festina rationis ante consuetam ætatem aliquibus affulgeat, fiantque subinde doli capaces, idonei tunc fiunt, vt ritè possint quantum in se est vota ędere: manet nihilo minùs impedimentum alterum: puta dependentia ab aliena voluntate, cuius arbitrio irritari possunt. ¶ Tertia conclusio. Votum solenne nemo,{ Tertia conclusio. } quantuncunque sit doli capax, ante pubertatis annos potest suscipere. Conclusio non alia indiget probatione quàm ecclesiæ autoritate: nam sola est causa huius asserti: quæ quidem masculis quartumdecimum annum præscripsit, fœmellis verò duocdecimum. ¶ Quar{ Quarta conclusio. }ta demum conclusio. Post annos pubertatis quisque se potest religionis voto nihilo minùs solenni quàm simplici, quantumuis parentibus reclamantibus, firmissimè obligare. ¶ Hîc primùm omnium tres sunt discer{ Tres limites ætatis. }nendi ætatis limites: videlicet infantia, quæ durat primo septennio: quo tempore infantes censentur nullo fungi rationis ductu, atque adeò eorum vota nihili penduntur. Atque ad hoc tempus alludit prima conclusio. Mox sequitur pueritia, quæ vsque ad quartumdecimum annum maribus protenditur: vbi pubertas aduenit. Et illa ætate possunt pueri esse doli capaces: sed tamen durat tunc potestas parentum ad irritandum puerorum vota, etiam si sint personalia, puta religionis: vt habetur cap. non solùm. de regul. lib. 6. Fœmellis autem præscribitur annus duodecimus, vnde pubertas illi incipitur: vt habetur citato can. puella. 20. q. 2. sed quantum ad vota realia, quibus scilicet res vouentur aut sumptus: deinde subsequitur tertia ætas, puta adolescentia quæ dicitur pubertas: quo tempore adolescentes sunt sub cura parentum, vt de suis bonis sine eorum autoritate dispensare nequeant: vt habetur. ff. toto titul. de minor. 25. annis. ¶ Hinc autem forsan nos{ Interrogatio. } obiter interrogans interpellet, cur puellis minus sit tempus ante pubertatem præscriptum quàm maribus. Nam cùm fœminæ leuioris sint iudicij & prudentiæ, contrarium videbatur ratio flagitare. Nempe vt longius eis poneretur ad consultandum tempus. Respondetur forsan in causa fuisse quòd in fœminis{ Responsio. } acceleratiùs festinat rationis vsus: fructus enim quo excelsioris sunt naturæ, seriùs maturescunt. Sed tamen legitima causa fuit quod in viro qui præ esse debet vxori, præstantior requiritur prudentia quàm in fœminis quibus gubernatio familiæ non adeò incumbit. Præstantior enim sapientia requiritur ad gubernandum quàm ad obediendum. ¶ Hîc verò admonito opùs est quòd puer qui an{ Primum documentum. }te pubertatem non habet rationis vsuram vouere nequeat, non est tantùm intelligendum ante septennium. Nam etiam vndecimo anno, & puer tertiodecimo, qui illo caret, eadem ratione probibetur. Et vice versa iuxta tenorem secundæ conclusionis si ante septennium eundem haberet vsum, quod quidem prudentum discerniculo perpendendum est, obligare se posset voto, nisi parentes renuerent. Illi ergo annorum limites designantur secundùm præsumptionem iuris: atque adeò quando res est dubia, ex illis sumendum est iudicium. ¶ Sed est hîc prætereà notandum, quod{ Secundum. } quando ante legitimum tempus pubertatis quis emisit votum, etiam si sit religionis, quod postmodùm neque irritatum fuit, neque legitima ætate iteratò confirmatum: tunc vt ille secundùm conscientiam reus voti iudicetur, non sufficit quęcunque opinio, tunc habuisse vsum rationis quando vouit: sed requiritur rem esse adeò certam & compertam vt nulla aut tenuissima apud viros prudentes reliqua fiat dubitatio contrariæ opinionis. Monitum hoc pro captu meo hîc ob id appendi, quòd vulgò existimatur dum res est dubia, potiùs esse in fauorem voti iudicium ferendum: nempe obligare. Crediderim namque prorsus contrarium: nam cùm iure eiusmodi puer præsumatur non habuisse vsum rationis, non est in contrarium adigendus nisi luculenter id ratio conuicerit. Melior siquidem est possidentis conditio: & hominem manere liberum, censetur manere in sua possessione. Imò hoc semper arbitratus sum in fauorem voti facere, ac potissimùm religionis: quippe quod cum res sit grauis momenti, nemo debet in illam nisi ratione cogente obtrudi. Et confirmatur: quia nemo ante illud legitimum tempus tenetur ecclesiasticis legibus, puta sacramentorum aut ieiuniorum: non ergo est cur teneatur voto quod ex sua mera voluntate pendet, nisi planè constet esse doli capacem. ¶ Ex his sic dispositis ætatum limitibus, colligitur tam conuenientia quàm{ Discrimen & conuenientia inter votum personale & reale. } discrimen inter votum personale & reale. Personale enim est quod ad personam attinet: vt est religionis, orationis, aut ieiunij: reale verò quod pertinet ad res: puta vbi sumptus requiruntur. Ambo ergo in hoc conueniunt quòd ante rationis vsum neutrum potest emitti: illo tamen præsente, vtrunque simplex. Nam solenne religionis, non nisi post quartumdecimum. Rursus conueniunt quòd ante pubertatis annos, ante quartumdecimum in puero, & duodecimum in puella, vtrunque potest à parentibus vel tutoribus irritari, etiam si sit religionis: quo irritato, nulla eius obligatio in perpetuum resurgit. Differunt tamen quòd votum personale post quartumdecimum irritari non potest. Et ratio est: quia iam puer habet rationis vsum vt suam obliget personam: votum autem reale vsque ad vigesimumquintum irritari potest. ¶ Circa prius autem horum membrorum for{ Dubitatio }san quis dubitet, an de omni personali voto sit intelligendum. Nempe si puer anno decimoquinto voueat ieiunium, aut quotidianam orationem, vtrùm perinde ac si esset religionis nullatenùs irritari possit. Est enim à par{ Ratio dubitandi. }te affirmatiua argumentum: quoniam canones irritationem non prohibent, nisi voti religionis: quod in eius fauorem videtur factum. Neque S. Thom. in. 4. de alio voto loquitur.{ S. Thomas. } Item si vxor similia ęderet personalia vota, possent à viro irritari, & pariter prælatus omne votum subditi: sed tantam habet potestatem pater in filium, quantum vir in vxorem: ergo & hæc valet cassare pater in filio qui nondum vigesimumquintum annum attigit. In contrarium est quòd ratio quæ conuincit religionis votum tunc ætatis irritari non posse, est, quòd iam tunc est plenus rationis vsus: quæ quidem ratio idem conuincit de quocunque alio personali. Quare non{ Solutio. } facilè credam illam exceptionem esse factam in fauorem religionis: imò est declaratio naturalis iuris. Et ideo cùm illud quod obseruatu difficilius est, maioremque exigens deliberationem irritari vetatur, consequens apparet, minora minùs irritari posse. Igitur libentius negatiuè ad quæstionem responderem: videlicet nullum personale votum filij pubertatem ingressi posse à patre irritari. Nam Doctores idem iudicium de omni personali proferunt. Neque simile est de vxore: quoniam illa non prohibetur vouere propter rationis defectum, sed propter subiectionem ad virum, qui omne eius votum irritare potest: sicuti pręlatus omne votum subditi: filius autem post pubertatem quo ad libertatis vsum non vsque adeò subditur patri: sed dumtaxat in dispensatione bonorum. Et ideo in tali casu non aliud quàm dispensationis remedium suppetit. Quòd si quis contrarium censuerit, probatiorem rationem excogitet. ¶ Contra ter{ Argumentum contra tertiam conclusionem }tiam deinde conclusionem qua negatum est votum solenne ante quatuordecim annos validum esse, arguitur. Matrimonium eorum qui sunt doli capaces tenet: vt docemur. c. de illis. de desponsatio. impuber. ergo & votum valere deberet: siquidem maioribus priuilegijs foueri debeat quam matrimonium. Adde quod etiam ordo sacer: quod. q. præcedenti dicebamus: si quis ante legitimum tempus illi initietur, tenet. Cui quidem ordini annexum est castitatis votum: ergo non est cur non valeat solenne votum. Neque satis est respondere sic ecclesiæ placuisse: nam cùm Spiritu sancto regatur, nihil temerè constituit. Quærimus ergo eiusmodi rationem decreti. ¶ Responde{ Solutio. }tur, quod sacramenta non subsunt ecclesiæ iudicio vt secundum essentiam mutentur: & ideo vbi competens substat materia, non potest illa sacramenta irritare. Vnde cùm vir & fœmina liberè consentientes possint iure naturæ se matrimonio coniungere, fit vt si malitia ętatem suppleat, si non modò rationis lux vtrique præfulgeat, verùm & fœmina idonea sit viro, atque ipse possit matrimonium consummare, non potuit ecclesia tale irritare matrimonium postquàm illic sacramentum perficitur. Et similis parque est de ordinis sacramento ratio. Attamen quoniam religio non est sacramentum, potest eadem ecclesia solenne religionis votum irritare: idque adeò consultissimè ante quartum decimum annum cassatum duxit. ¶ Quòd si rursus interroges,{ Scrupulus. } an saltem tale votum religionis existimandum esset pro simplici, apparet nanque sic esse: quoniam cùm ecclesia solam solennitatem deneget, videtur ille in quantum potuit obligatus remanere, puta voto simplici. Simile enim habetur cap. quidam. & cap. placet. de conuers. coniuga. Coniunx enim qui altero reclamante abstractus est à religione, quamuis à voto solenni absolutus censeatur, ligatus tamen manet nè altero defuncto ad secundas transeat nuptias: quia obligatus est carnis debitum non petere. ¶ Nihilo minùs non obstante{ Solutio. } argumenti similitudine, quæ nonnulla est, crediderim in præsentiarum rem secùs habere: nempe si ante quartumdecimum quis fecit solenne votum, qui nunquam simplex aliud neque antè nec pòst egerit, nullo ligari neque simplicis voti fune: quandoquidem votum illud irritum per ecclesiam habetur: vt habetur cap. non solùm. de vot. lib. 6. Neque simile est de coniuge: nam in voto solenni coniugis includuntur tanquam duæ partes, & non reddere debitum, & non petere: & ideò licèt ab altero coniuge sub cuius est potestate impediatur eius voluntas respectu prioris, superstes nihilo minùs fit ei potestas obligandi se respectu posterioris. Ille autem qui ante ætatem solenniter vouet, non impeditur: quia alligatam habet alteri voluntatem: sed propter ætatis defectum: & ideo vbi simpliciter irritatum est solenne votum religionis, non est cur virtutem simplicis retineat. ¶ Postremum de{ Postremum dubium. }nique dubium est quod superiori articulo tetigimus: nempe vtrùm si pater votum filij dum sub sua est potestate non irritat, integrum sibi sit, postquàm emancipatus est, idem eius votum irritare, quod dum sub sua erat cura emiserat. Exempli gratia: Puer tertiodecimo anno votum fecit simplex religionis, quod neque pater ante quartumdecimum irritauit, neque filius ipse posteà ampliùs confirmauit: in decimo autem quinto anno, voti eundem filium pœnitet: vtrùm facultas tunc perduret in patre illud cassandi: quandoquidem si tunc vouisset, certum est non posse. Pariter votum reale ante vigesimum quintum annum emissum à filio, vtrum postquam eodem elapso tempore emancipatus est filius, possit à patre irritari. Profectò res est dubia: gratiùs tamen in partem negatiuam{ Solutio. } inclinarem: nam etsi tempore emissi voti pater irritare illud poterat, eadem ei potestas non perstat nisi vsque ad præfinitum lege tempus. Quare si illa intra idem tempus non fungitur, posteà non valet illam exequi. Idq́ue à simili confirmatur. Nam si seruus dum erat sub alterius dominio votum emisit quod nunquam dominus irritauit, posteà libertus non potest ad dominum recurrere qui illud irritet. Neque irritatio teneret. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, solùm concludere pueros quibus nondum rationis vsus illuxit nequâquam vouere posse: vt prima asseruit conclusio. ¶ Ad secundum negatur prior præmissa.{ Ad secundum. } Enimuerò quanuis in potestate sit patri liberorum vota infecta reddere, nihil tamen obstat quo minùs vouere possint: nam intelligitur negatiua conditio: nisi à parente vel tutore irritetur. Quare quandiu non irritatur, tenetur filius, vti de religioso diximus, illud exequi. ¶ Tertium denique de voto solenni currit: quod iam dictum est ante an{ Ad tertium. }nos pubertatis suscipi non posse. # 4 QVAESTIO QVARta, De dispensatione & commutatione voti. Sanct. Thomas. 2. 2. q. 83. ar. 10. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm in voto poßit fieri dispensatio. POST irritationem voti eorum qui firmiter vouere nequeunt, sequitur quæstio de eorum dispensatione, quæ firma sunt vota. Arguitur ergo de more,{ Primum argumentum. } quòd nulla in eiusmodi vota cadere possit dispensatio. Minus est votum commutare quàm super illud dispensari: votum autem commutari non potest, vt verbis illis Leuit. 27. insinuatur: Animal quod immolari potest Domino, si quis vouerit, sanctum erit, & mutari non poterit: neque melius malo: neque peius bono: ergo multò minùs potest super votum dispensari. ¶ Secundò, in his quæ de lege naturæ sunt{ Secundum. } aut diuina, non potest per hominem dispensari, ac multò minùs in præceptis primæ tabulæ quæ ad dilectionem Dei spectant: quę autore Paulo omnium est præceptorum finis: votum autem semel emissum, re ipsa explere, est ius diuinum ad religionem attinens: ergo nulla in illud incidere valet dispensatio. ¶ Accedit tertiò quòd redditio voti pertinet ad fidem quæ Deo firma debetur, postquam illi est impignorata: super hoc autem dispensare absurdum apparet: ergo non est licitum. ¶ In contrarium existit argumentum quod maioris roboris est, id quod ex communi voluntate procedit habentis publicam autoritatem, quàm quod ex voluntate singularis personæ dimânat: sed in lege quæ ex communi consensu reipublicæ stabilimentum habet, dispensari potest, vt libr. 1. ostensum est: ergo super voto quod solo vouentis arbitrio firmatur. AD intellectum quæstionis præsentis recolenda est illa distinctio quam lib. 1. q. vltima præmisimus, inter dispensare, irritare, abrogare, & interpretari: adde etiam in voto, commutare, & redimere. Irritare nanque,{ Irritatio voti. } siue in lege siue in voto id mediteris, est illud cassum habere per subtractionem materiæ. De lege illic exemplum posuimus: & de voto. q. proximè præcedenti multa produximus. Commutare autem, vt nomen sonat,{ Commutatio. } est vnum in aliud quidpiam mutare: vt si peregrinationis votum in ieiunium commutetur. Atque idem est redimere: nisi quod redem{ Redemptio. }ptio commutationem sonat in pecuniam, vel in aliud pecunia æstimabile: vt dum votum peregrinationis quod ad sacrum Iacôbi edidisti, in aurum mutatur quod eidem templo offeras. Abrogatio verò non habet locum nisi in{ Abrogatio. } lege, quando cessante causa legis ipsa subinde cessat. Sed interpretatio atque epieikeia, perinde atque in lege habet locum in voto, quæ est quando declaratur legem aut votum in tali casu non tenere: vt paulò pòst videbimus. Dispensatio verò in lege, est exceptio, vt illic diximus, personæ ab vniuersali obligatione: vt cùm aliquis priuilegio excipitur nè Quadragesimam ieiunet. Voti autem dispensatio, vt quod singularem tantum personam obligat, non sic commodè definiri potest: sed est sublatio voti: ob id quod causa qua factum est, minimè iam tunc decêre videtur. ¶ Vt autem hæc clariùs elucescant, ad responsionem quæstionis descendamus quæ hac continetur conclusione. Votum quodcunque{ Conclusio responsiua. } simplex potestati subest ecclesię, tam vt super eo dispenset quam vt ipsum in rem aliam commutet. Probatur conclusio. Voti dispen{ Probatio. }satio instar dispensationis legis perpendi debet. Dispensare autem, secundum vocis sonum, idem est quod communia ad singulares personas pro cuiusque gradu & ordine applicare: quod œconomus in familia exequitur. Et per hoc clarescit dispensatio legis. Etenim cùm lex, vt libr. 1. latè monstratum est, non ponatur nisi habita consideratione boni communis & eorum quæ plurimùm contingunt, accidat autem id in aliquo casu & persona deficere, oportet per eum qui publicam gerit potestatem discernere in tali casu non esse seruandam. Pari ergo modo de voto censendum. Nam qui vouet, quandam sibi constituit legem: ob id quod bonum sibi censebat, ac Deo cum primis gratum: vsu autem venire potest vt rebus mutatis id quod sibi bonum erat, vel malum simpliciter fieri, vel incommodum, vel fœlicioris frugis impedimentum: quod est contra rationem voti. Qua ratione expediens est vt penes illum qui spiritualem habet iurisdictionem potestas sit iudicandi, satius esse aut votum non esse seruandum aut in rem aliam mitiorem commutandum. Atqui actio prior dicitur dispensatio: quæ maioris est potestatis: posterior verò, commutatio: quæ faciliùs fieri potest. Vnde ratio cur huiusmodi autoritas in ecclesia fuerit necessaria, explicat Innocentius ad Ianuarium. 1. q. 7. ca. dispensationes. vbi prudenter ait, dispensationes nonnunquàm cogere ex rigore debito aliquid remittere, instar nauigantium, qui tempestate vrgente quædam exonerant vt cætera salua permaneant. ¶ In præsentiarum tres tantùm causas iustæ dispensationis refert diuus Tho. Scilicet si voti materia mala sit, aut inutilis, aut maioris impeditiua boni. Tertio autem articu. locupletiùs omnes sunt explicandæ dispensandi rationes. Nam in præsentia sat erat exemplum proferre. ¶ Circa hanc conclusionem nihil aliud notandum su{ Discrimen inter dispensationem & reliqua. }perest quam quò perspicuum fiat discrimen inter illa quinque vel sex quæ dicta sunt. Et primò inter dispensationem & commutationem liquida est differentia. Nam per dispensationem vinculum prorsus voti enodatur ac tollitur: in commutatione verò minimè. Ipso enim eodem vinculo quo ad peregrinationem, verbi gratia, coactus eras, obligaris subinde ad orationem in quam votum commutatum est. Itaque ad orationem illam non teneris virtute præcepti illius qui commutauit: quia ille nihil iubet, sed mutat. Neque verò nouum suscipis votum: sed virtus prioris manet in secunda materia. Ac perinde eadem est religio seruare illud in secunda materia, atque in priori. ¶ Mox neque inter dispensationem & irritationem obscura differentia est. Nam irritatio est sublatio materiæ, atque adeò obligationis{ Quamtum intersit inter dispensationem & irritationem. } voti quod nondum firmum erat, sed pendulum ab irritantis voluntate. Quæ ideo non solùm ad spiritualem pertinet potestatem, sed pater & maritus idem possunt. Dispensatio verò est religatio & ablatio vinculi quod firmum erat: quæ ideo functio ad spiritualem potestatem attinet. Neque sine causa & iudicio fieri potest, quo iudicetur causam vouendi inutilem iam esse. Quod ad irritationem non est necessarium. ¶ Attamen inter dispensationem & epieikeiam seu interpretationem, non tam clarum est interuallum. Nam qui dispensat, nihil aliud videtur facere quàm interpretari & declarare votum iam tunc in illo casu non obligare. Ad hoc autem loco citato libr. 1. cùm de legis dispensatione diceremus, respondimus. Interpretatio enim voti, sicuti legis, exigit vt eius impletio sit rationi naturali contraria: ad dispensationem verò satis est quòd legis & voti ratio in tali persona deficiat. Ex quo fit interpretationem pro illo articulo nullam exigere prælati autoritatem, vt illic declarabamus, si recursus ad ipsum non pateat. Accipe exemplum. Vouisti carnes non edere: tamen in eum locum incidisti, vbi nisi eas comedas, peribis: tunc quoniam res accidit naturali iuri contraria, tuipse autoritate priuata potes non obstante voto illas comedere. Haud tamen ideo à voti vinculo absolueris: sanè quòd eâdem necessitate præterita seruare teneris. At verò fortè tibi aliquo modo ieiunium nocet, vel impedimento tibi est nè tam attentè possis studio literarum incumbere: non ideo potes per epieikeiam contra votum facere: sed tantùm potest esse causa quare prælatus tecum dispenset, votiq́ue obligationem vel ad tempus vel in perpetuum tollat. Quocircà dispensatio non est interpretatio, votum tunc non tenere: sed etiam si votum teneat, illud tollere. Quo fit vt aliquam habeat similitudinem cum abrogatione legis, quæ fit principis authoritate, cessante causa. Quanuis plus requiratur ad dispensationem: nempe quòd materia voti sit, vti diximus, vel inutilis, vel mala, vel impeditiua melioris boni. Est præter hæc omnia & voti cessatio quæ nulla indiget dispensatione: de qua quæstion. 1. meminimus: nempe si vouisti certam domum nunquàm intrare, & causa fuit propter periculum quod illic tibi imminebat, cessante prorsus illa causa cessat & votum. Nam non intrare domum, res est vana, atque adeò indigna materia voti. ¶ Igitur vt ad{ Ratio altera conclusionis. } conclusionem redeamus, quòd condecens fuerit ecclesiæ prælatos tali fungi autoritate in votum quali in legem, compertissimum est: nam cùm neque vouentis prudentia tanta semper sit, vt votum matura consultatione suscipiat: & res prætereà humanę quotidie subinde mutentur, sæpe sæpiùs rationi consonat id quod quis vouerit retractandum fore. Et quoniam per votum fides Deo obligatur, & priuatus homo esse non potest idoneus iudex in causa propria, ratio ipsa à natura profecta docebat vt qui vices Dei gerit tali fungeretur arbitrio & iudicio. Quapropter Christus hanc ecclesiæ suæ autoritatem reliquit. Tota autem rei huius difficultas in causis consistit quibus dispensatio iustificatur: de quibus articu. 3. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, idem discrimen in lege veteri inter animalia constitutum quæ templo offerebantur, perinde apparere inter votum solenne & simplex. Animal enim oblatum quod immolationi idoneum erat, iam inde existimabatur quasi diuino cultui mancipatum: qua de causa redimi pretio nequibat. Ac pariter, vt statim dicturi sumus, in votum solenne, quo se homo diuino tradidit cultui, dispensatio non cadit: animal verò quod sanctificari per immolationem non poterat, redimi iubebatur: & pariter nunc super voto simplici dispensari ab ecclesia potest. ¶ Ad secundum respondetur, quòd{ Ad secundum. } quamuis super his quæ iuris naturæ sunt ac diuini, dispensari per hominem non possit: tamen non minùs tenetur homo legi maiorum mandatatoq́ue parêre, quàm explere votum. Nam & hoc quoque naturale ius est ac diuinum. Quapropter etsi implere votum sit de lege naturæ ac diuina, tamen dum superior dispensat nihil contra votum ipsum fit, sed tollitur: eò quòd iudicatur non debere in tali casu ligare. Quemadmodùm quando princeps in lege humana dispensat, non id fit vt subditus legi non obtemperet, quod esset contra ius diuinum, sed hoc prorsus vt quod erat lex, in hoc casu cesset. Quare prælatus dispensans in voto, non dispensat super ius diuinum aut naturale: hoc enim faceret si manente voto licitum censeret opus contrarium. Quòd si tibi hoc videatur petitio principij, atque adeò sic arguas: Lex diuina & naturalis non potest per{ Obiectio. } hominem tolli: reddere votum est lex diuina: ergo non potest illa tolli, atque adeò neque eius obligatio. Respondetur quòd{ Solutio. } dispensans non tollit legem diuinam, quæ est vt dum votum firmum manet seruetur, sed tollit obligationem quæ ex mera voluntate vouentis ortum duxit. Quòd enim homo reus sit voti, ex duabus præmissis colligitur. Nempe quia vouit, & quia lex est vt votum reddatur: dispensans autem non tollit hoc secundum, sed prius: puta obligationem quatenùs ex voluntate istius emersit: quæ, vt suprà diximus, quodammodò est lex humana. ¶ Ac pari modo responde{ Ad tertium. }tur ad tertium, quòd qui non persoluit votum quod præfectus censet incommodum, nullam frangit Deo fidem: imò eius vicario obsequitur. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm super voto solenni continentiæ religionis fieri poßit dispensatio. QVANVIS ecclesia potestatem habeat, vt dictum est, dispensandi in voto perinde atque in suis legibus: tamen propter singulare priuilegium voti solennis, explorare restat vtrùm vsque ad hoc etiam eadem potestas extendatur. Et arguitur à parte affirmatiua. Vna ea{ Primum argumentum à parte affirmatiua. }rum ratio quæ suprà relatæ sunt dispensandi in voto est, si pretiosiori bono obstaculum sit: sed hæc in voto etiam solenni continentiæ reperiri potest. Nam bonum commune, teste Aristot. diuinius est quàm peculiare cuiuspiam: potest autem in voto{ Aristot. } continentiæ alicuius personæ periclitari commune bonum: vt si per matrimonium illius qui continentiam solenniter vouit, perpetua regni successio seruaretur incolumis, ac subinde afflicta republica paci consuleretur publicæ: ergo tunc religio esset super tali voto dispensare. ¶ Secundò: La{ Secundum. }trîa nobilior virtus est quàm castitas: potest autem super voto latrîæ, puta offerendi sacrificium aliquod, iusta de causa dispensari: ergo super voto solenni castitatis. ¶ Tertiò: Sicut votum abstinentiæ{ Tertium. } periculum vitæ offerre potest vouenti, sic & solenne votum continentiæ: sed causa seruandæ vitæ licita est dispensatio prioris: ergo & posterioris. ¶ Quartò: sub voto so{ Quartum. }lenni religionis non solùm castitas, verùm & paupertas & obedientia continetur: horum autem duorum dispensatio legitima esse potest & iusta: ergo & castitatis. Minor patet, dum quis ex monachatu ad functionem episcopalem assumitur: tunc enim ille & à professionis obedientia eximitur, & in diuitijs permittitur viuere. ¶ In contrarium autem est illud Eccles. 26. Omnis ponderatio non est digna animæ continentis: id est nihil est quo continentiæ status compensari possit. Cui applaudit &. c. cum ad monasterium. de stat. mona. Cuius postrema verba sunt, Abdicatio proprietatis, sicut etiam custodia castitatis, adeò annexa est regulæ monachali vt contra eam neque summus Pontifex possit indulgere. AD quæstionem tribus refutatis opinionibus respondet D. Tho. per suam, quam quinque conclusionibus explicat. Ad materiæ autem intelligentiam prænosse oportet tria esse in voto continentiæ consideranda: materiam, perpetuitatem, ac solennitatem. Tres ergo opiniones, vide{ Tria in voto continentiæ consideranda }licet duæ priores & quarta, in conclusione capitali eademque negatiua consentiunt: super votum solenne continentiæ neutiquam per ecclesiam dispensari posse: sed de causa dissident. Prima enim quæ est antiqui Altissid. & glo. c. cum ad{ Altißiodor. Glossa. } monasterium. de stat. mona. & super. c. 1. de vot. & vot. redemp. causam ad materiam reducit. Aiunt inquam eius autores huiusmodi solenne votum idcircò non esse dispensabile, quòd excellentia continentię virtutis æquam non recipit compensationem, vt autoritas Ecclesiastæ citata insinuat. Rationem autem eam assignant quod homo per continentiam tum de domestico triumphat inimico, nimirum de carne, quę diabolo & mundo molestior est: tum & angelorum repræsentat naturam, Christoque secundum animæ puritatem & corporis assimilatur. Hęc autem ratio non { Ratio proxima non admodum vrgens. Paulus. } admodum vrget: nam animę bonum, vt contemplatio & oratio, præstantius est, viciniusque nos Deo reddit conformes quam bona corporis. Id quod & Apost. 1. ad Cor. 7. contestatur: vbi continentiam medium existimat fouendæ contemplationis quæ eius est finis. Ait enim quod innupta mulier cogitat quæ Dei sunt: & ideo coniugibus ob id consulit à communi toro in tempus se iungi, vt possint orationi vacare: & tamen super voto contemplationis & orationis dispensari potest. ¶ Ob id ergo alij, quorum fuit Alber. Mag.{ Ratio Alberti Magni. } in. 4. d. 38. ar. 7. rationem eiusdem conclusionis à perpetuitate voti deducunt. Aiunt scilicet idcircò hoc votum dispensationi non subdi, quòd prętermitti nequit, nisi per id quod omninò est contrarium: id autem quod voto contrarium est, eius perpetuitati repugnat. Attamen ra{ Refutatur ratio Alber. }tio hęc nullam habet energiam: nam etiam votum abstinendi perpetuo ab esu carnium prætermittere nemo potest nisi edendo carnes: & tamen potest in illo dispensari. ¶ Igitur tertia opinio conclusionis sententia differt: asseuêrat enim votum solenne continentiæ esse dispensabile propter communem reipublicæ vtilitatem: vt suprà argumentum est. Attamen his non obstantibus, D. Tho. respondet quatuor pręambulis propositionibus:{ Prima propositio diui Thomæ. } ex quibus quintam colligit capitalem conclusionem. Prima propositio est. Nullus ecclesiæ prælatus, vt summum atque minimum comprehendamus, efficere potest vt qui votum solenne emisit ab eo desistat ad quod consecratus aut benedictus est: nempe vt sacerdos non sit sacerdos: aut religiosus non sit religiosus. Pro{ Probatio. }batur ex illo Leuit. vlt. Illud quod semel sanctificatum est domino, non potest in alios vsus commutari: quoniam iam dicatum est Deo: ecclesia autem non potest sanctificationem illius quod semel sanctum est tollere, neque in rebus ipsis inanimatis: nequit enim efficere vt consecratus calix, aut templum, aut ara, non sint consecrata: atque adeò multò minùs vt homo semel Deo consecratus aut dicatus, desinat esse consecratus: atque adeò neque potest ab illo vsu abducere ad quem consecratus est aut benedictus, atque alijs applicari. Solennitas autem voti, vt. q. 2. dictum est, consistit in consecratione & benedictione vouentis: fit ergo consequens assertio nostra: fieri non posse vt qui semel sacerdos aut religiosus est, desinat esse talis. Tametsi sacerdos functione & executione ordinum suspendi possit. At quia hoc de sacerdote propter charactêrem certius est, nonnulli Iuristæ id de religioso negârunt: dicentes posse fieri non religiosum. Sed tamen hoc, inquit sanctus Thomas, ignoranter dixerunt. ¶ Hac ergo prima propositione præfixa, vt ad votum continentiæ descendamus, speculari restat vtrùm continentiæ votum illi sit muneri essentialiter annexum, ad quod per votum solenne consecratio fit aut benedictio: nam si ita sit, qua ratione qui consecratus est, esse nequit non consecratus aut benedictus, fit vt neque vlla queat super tale continentiæ votum fieri dispensatio. Sin autem tali muneri continentia non sit indiuiduè annexa, dispensari potest vt huiusmodi consecratus aut benedictus continentię voto soluatur. Res est apertissima. ¶ Sub{ Secunda propositio. }nectitur ergo secunda propositio. Ordini sacro debitum continentiæ non est essentialiter annexum, sed statuto ecclesiæ: vt superiùs iam nobis constitit. Hoc patet: quia non{ Ratio. } est de essentia sacerdotis castitatem seruare: quandoquidem Græci etiam ab ecclesia Latina permittuntur in coniugij fœdere permanere. ¶ Ex hac ergo protinus sequitur tertia. Videtur{ Tertia propositio. } ecclesia dispensare posse in voto continentiæ, quod per susceptionem sacri ordinis solenniter suscipitur. Patet postquam non secum in eodem pugnat, sacerdotem esse & non continere. ¶ Quarta pro{ Quarta propositio. Probatio. }positio: Debitum continentiæ statui religionis essentiale est. Probatur: homo per religionis statum sæculo prorsus abrenuntiat, totum se Dei seruitio mancipando: ergo illo voto ab se rescindit quicquid eiusmodi obsequio obstaculo esse potest: hoc autem maximè est coniugalis sarcina: vt per quam homini necessitas incumbit familię curandæ: secundum illud Apostoli. 1. ad Cor. 7. Qui cum vxore est solicitus est quæ{ Paulus. } sunt mundi, quomodò placeat vxori: & diuisus est: ergo religionis voto essentiale est castitatis debitum. Idque nomine ipso confirmatur. Nam monachus ab vnitate sic nuncupatur: quia solus viuit, atque vnico Dei negotio incumbit, neque ad vxorem vel ad alia sęcularia diuisus est. ¶ Ex his tandem elicitur quinto lo{ Conclusio responsiua. }co capitalis conclusio, qua ad quæstionem respondetur. In voto continentiæ quod religionis professione fit solenne, nequit ecclesia dispensare. Cuius rationem Decretalis citata subdit: quod custodia castitatis annexa est regulæ monachali. ¶ De tertia propositione S. Tho. quæ ad votum sacerdotale spectat, nemo dubitat, quin sit ab illo separabilis continentia. Sed de hoc forsan tyrunculus hęreret, vtrum votum ca{ Scrupulus. }stitatis quod sacerdotes modo statuto ecclesiæ suscipiunt, sit de castitate intelligendum, quæ rei vxoriæ opponitur: an verò de illa quæ simpliciter omni copulæ aduersatur, siue coniugali, siue fornicariæ: multum enim refert: nam si tantum de priori intelligitur, tunc fornicatio sacerdotis non esset nisi simplex peccatum: si autem de posteriori, erit etiam fractio voti. Apparet autem non intelligi nisi de priori, scilicet quod tantum voueant non ducere vxores: nam hoc est quod suo statui satis esse videtur. Respondetur{ Responsio. } nihilo minùs, simpliciter esse intelligendum de castitate, sicut est votum religionis: nam ad functionem suam qui consecrando venerabili sacramento mancipantur, omnis mundities condecet: qua ratione ecclesia ordinibus sacris illud adnexuit votum. Quare fornicantes, duplici culpa maculantur. ¶ At sciscitetur fortè quispiam, quo{ Quæstio. }modò possit Papa super huiusmodi voto dispensare: videlicet vtrum antequam fiat: abrogando nunc legem positam: vt qui amodò initiari voluerint sacris, non fiant voti castitatis obnoxij: an verò etiam cum illis qui iam votum solenne fecerunt. Apparet enim modus hic secundus non licêre: vt qui votum solenne fecerunt, vxores ducant. Respondetur, vtroque id modo{ Solutio. } posse facere: quando quidem huiusmodi votum vim aliam non habet quam ex ecclesiæ statuto: cum ex natura rei, votum continentiæ non sit ordini sacro annexum. Et simile. q. 6. de militaribus religionibus dicturi sumus. ¶ De capitali autem conclusione multi sunt qui à sententia S. Thom. deflectunt: tenentes ecclesiam perinde in voto solenni continentiæ religiosorum dispensare posse atque in voto sacerdotum: vt est Henri. Ganden. quodlibe. 5. q. 25. &. 26. & Ri{ Henrici opinio. Richardus. Durandus. Paludanus. Caietanus. }char. in. 4. d. 38. art. 9. & Durandus eâd. d. q. 2. Et ex nostris Palud. q. 4. Quin etiam & ipse D. Tho. aliquando contrariam sententiam non respuit: vt patet in. 4. d. 38. q. 1. arti. 4. Imò verò, quod non possum non mirari, Caiet. in præsentiarum non solùm contrariam sententiam asseuêrat, verùm & asserit opinionem hîc sancti Thomæ de huiusmodi indispensabilitate non esse eius absolutè, sed opinatiuè: quia illum, inquit, sensum ex Decretali hausit: quem tamen ipse non censet esse legitimum. Idemq́ue contendit & in opusculis. q. 12. primi quotlibeti. ¶ Igitur pro examine præsentis quæstionis attentè notandum est quemadmodum sanctus Thomas ex prima propositione & quarta colligit dispensari non posse in voto solenni continentię religionis: quæ est capitalis conclusio. Sic scilicet fieri per ecclesiam nequit, vt qui semel in religionem benedictus est, desinat esse religiosus. Sicuti fieri non potest, vt qui in sacerdotem consecratur, desinat esse sacerdos. Continentia verò perpetua est de intrinseca ratione & essentia religionis: ergo super illa fieri non potest dispensatio. Qui autem sententiam hanc impugnant, vtranque præmissam demoliri conantur. Imò non solum extranei, verum & hîc Caietan. priorem non appro{ Caietanus studet demoliri rationem S. Thomæ. }bat: quia non idem de religioso quod de clerico in sacris censet: eò quòd per sacros ordines imprimitur indelebilis character, vnde fit impossibile eum qui semel est sacerdos, desinere esse talis, etiam si degradetur. In religione autem nullus character imprimitur, sed sola adhibetur benedictio. Quare etsi fieri nequeat religiosum non fuisse bene suum, nihil tamen vetat quominùs pro legitima causa eiusmodi religiosus distrahatur ad alios vsus: puta dispensetur cum illo vt à cœlibatu ad nuptias demigret. Veluti & consecratus calix potest per dispensationem in alios assumi vsus: nam & sacros propositionis panes sacerdos legis veteris Dauîdi porrexit quò suorum famem leuaret. Hęc omnia à Palude mutuatus est. ¶ Ex quo subinde infert D. Thomam Decretalem, Cum ad monasterium. non citasse legitimo sensu. Illic enim solum habetur quod non posse religioni sine voto castitatis religiosum permanere: haud tamen inde, inquit, colligitur quod non possit à religione extrahi. Imò ait quod si autor vidisset summos Pontifices eadem Decretalem sic fuisse interpretatos, procul dubio non suscepisset onus huius opinionis ad defendendam illam Decretalem: sanè cum pluries à Romano Pontifice dispensatum sit in voto solenni: vt cum rege Aragoniæ refert Petrus de Palu. in. 4. d. 38. & Papa Cœlestinus dispensauit cum sanctimoniali Constantia filia Rogerij regis, vt monasterium post professionem exiens, Henrico Sexto Regi nuberet: vt historiæ tradunt. ¶ Alij autem Thomistæ vt D. Thomam defendant, fingunt nescio quam qualitatem religioso per benedictionem inprimi indelebilem: quod de ridiculum figmentum est. ¶ Igitur quod Caietanus de S. Tho. censet, videlicet quod si sensus Decretalis intellexisset non perstitisset in hac sententia, id ipsum ego de eo censuerim: nempe quod si mentem D. Tho. penetrare voluisset, non tam facilè ab illo recessisset. Vis enim rationis D. Tho. ad probandum religio sum fieri non posse non religiosum, non persistit in eius benedictione tanquam in prima radîce: sed in legiti{ Explanatio rationis sancti Thom. }ma traditione: quia scilicet dum solenniter profitetur, dedit traditque se in alterius possessionem: hoc est in alienam potestatem: quia religioni se dedicat perinde ac si quis in mancipium sese traderet domino: vt. q. 2. ar. vlt. declarauimus. Sed quia illa traditio sub forma benedictionis celebratur, ea vtitur quasi traditionis signo. Nam in ordine nostro anteà fit professio quam benedictio. Vnde in. 4. d. 38. q. 1. arti. 2. expressè ait tum votum solenne fieri quando quis præsentialiter sese Deo tradit, diuinis se præceptis mancipando: vel in sacro ordine, vel in religionis professione. Et ar. 3. inter soluendum tertium argumentum postremæ quæstiunculę, proptereà ait per votum solenne dirimi matrimonium, quod non fit per simplex, quia votum solenne habet actualem exhibitionem proprij corporis. ¶ Hęc autem ratio profectò non est tam debilis quam Caieta. & alij arbitrantur: nam si quod est in hominis dominio & possessione per humanam potestatem auelli ab illo iustè non potest, nec verò coniunx ab altero coniuge, multò fit probabilius vt qui iam se Deo in hoc obsequium mancipauit, amoueri inde non valeat. Quę quidem ratio tanti tempore D. Tho. habebatur, vt præter ingenitam sibi consuetissimamque vrbanitatem & modestiam, non fuerit dicere veritus, eos qui sentirent religiosum posse fieri non religiosum, ignorater id dixisse. Hoc enim prorsus argumento D. Matth. vsus est aduersus regem illum, qui sanctimonialem Ephigeniam ducere volebat: quod cùm cœlestis regis sponsa esset, nefas permittere existimauit, quamuis dimidium regni illi offerret. Ad quam autoritatem Caie. respondere nequiuit nisi negando historiam. ¶ Et rationis fundamentum est quod. q. 2. arti. de solenni voto, declarauimus: quod etsi cerimonia solennitatis voti constitutio sit humana, eius tamen obligatio ius est diuinum ac naturale: videlicet vt qui re vera iam se alteri perpetuò mancipauit, nequeat inde citra iniuriam diuelli. Quòd autem religio sit perpetua traditio, patet ex illo euangelico: Vade & vende omnia quæ habes, & sequere me: perpetua scilicet animi firmitate. Igitur qui contrariæ opinioni patrocinantur, in eo, nisi nos fallimur, decipiuntur, quod cum cerimonia professionis sit de iure ecclesiastico, inde inferunt vinculum non esse de iure diuino. Quòd si verum esset, profectò tam facilè posset super voto solenni dispensari quam super simplici: quod tamen absurdum est. Quocircà Altissiodorensis & Albertus Mag. in. 4. d. 34. ar. 17. & Alexan. Hal. in. 3.{ Altißiodor. Albertus Magnus. Alexan. Halen. Bonauentura. } par. & Bonauentura etiam in. 4. in fin. d. 38. atque alij huius classis pro constitutissimo semper hoc habuerunt. Ob idque D. Tho. opinionem cui in. 4. visus est coniuere, posteà in Summa re oculatiùs perspecta, demutauit: contrariamque, quicquid Caietan. dixerit, affirmatissimè complexus est. ¶ Et est mihi profectò in confirmationem eius sententiæ argumentum minimè debile: nam si religiosus per dispensationem fieri{ Firmißima ratio pro opinione sancti Thom. } valeret non religiosus, non esset firma ratio vt per professionem religionis matrimonium ratum non consummatum dirimetur. Fac enim maritum ante copulam religionem profiteri, atque vxorem alteri se coniugio copulare, tunc si iste fieri posset non religiosus, transire posset ad alias nuptias: quando quidem priores dissolutę fuerant. Vnde vsu veniret vt post ratum matrimonium de præsenti, viro liceret habere aliam vxorem, & vxori alium virum. Hæc in corroborationem attulerim prioris permissę: religiosum fieri non posse sęcularem. ¶ Ex his fit S. Tho. Decretalem, cum ad monasterium. non ad id citasse ad quod Caiet. putat. s. ad confirmandum quod religiosus non potest fieri non religiosus: nam bene videbat, hoc illic non definiri. Sed hoc aliundè constituto citauit illam ad asserendam alteram permissam: videlicet perpetuam continentiam sic esse religioni annexam, vt neque per ecclesiam fieri possit vt sit vera religio sine continentiæ voto. Et certè est mirandum quod Caietan. apud diuum Thom. hoc non perspexerit. ¶ At verò & secundam pręmissam non desunt qui inficientur: nimirum arbitrantes continentiam non sic penitus natiuam esse religioni quin absque illa possit vera esse religio. Imò verò Caiet. licèt hîc aliud affirmare & defensare videatur, tamen illis suis verbis q. 88. ar. 7. quòd solo ecclesiæ statuto religiosus inhabilis fit ad matrimonium, quod pariter Scotus ait, videtur idem sentire. De hac autem re in subsequenti questione singularis nos manet artic. 3. vbi de militaribus religionibus disputabimus, an verę sint religiones: cum eiusmodi milites matrimonia contrahant. Interim tamen satis sit nobis expressum decretum Innocentij iam citatum: vbi ait nec per summum Pontificem indulgeri posse vt absque castitatis voto verus sit monachatus. ¶ Per hæc ergo argumenta contrariæ{ Ad primum argumentum . } opinionis diluuntur. Simile namque quod à sacerdotio ad religionem afferunt, nullum est: videlicet quod si potest Papa super continentia sacerdotis dispensare, possit cum monacho: nam castitas non est illi muneri indiuidua, veluti huic. Sed arguunt sic prætereà. Id quod voto nè fieret ob{ Replica. }staret, causa est legitima vt factum tollatur: si autem grande reipublicæ periculum immineret nisi vnus quispiam dum liber est matrimonium contraheret, id potiùs eligere deberet quam religionem: ergo si eadem necessitas postquam est religiosus, incumbit, tunc etiam extrahendus est. Negatur autem prior assumpta. Respondeant enim mihi qui{ Solutio. } hoc vtuntur Achille. Si salus omninò reipublicæ inde esset dependens quod qui vxorem habet legitimam alteram duceret, vtrum dimittere quam habet deberet vt aliam sibi copularet? omninò negabunt. Et tamen si res esset integra, hoc est si ille liber esset, deberet illam sibi adiungere quę ad publicam salutem conferret. Simile ergo nos de religioso respondemus: quippe qui fortiori est vinculo colligatus. ¶ Rursus, Palude arguit{ Altera ratio Paludani. } quod in omni voto excepta subintelligitur autoritas Papæ, si dispensare voluerit. Atque alij eidem rationi aliam adiungunt: videlicet quod homo à iure naturæ nullatenùs se valet eximere: quapropter nullo obstante voto si naturalis lex casum obtulerit necessarium, parendum est: atque adeò omninò cum religioso dispensandum. Negatur verò illud documentum. Imò sicut potest ho{ Solutio. }mo sic se per matrimonium alteri addicere vt neque per Pontificem possit ab illo dissociari, ita se potest & per votum religioni mancipari. Quocircà falsum est quod in voto solenni illa subintelligitur exceptio. ¶ Reliqua istorum argumenta nullius sunt prorsus momenti pręter illud, quod licèt meritò pluris habeatur, non tamen perinde cogit atque ipsi putant. Et est illud quod hîc Caiet. ineluctabile existimat: quod Pontifices suprà memorati cum religiosis dispensasse{ Ad aliud argumentum eorundem autorum. } leguntur, vt religionem cum matrimonio commutarent. Ad hoc autem in primis responderi potest, historias illas, saltem illam Regis Aragonum non esse vsque adeò certam: haud enim in Chronicis illius regni extat: nec verò in sacro canone: sed à Palude citatur. Secundo, vt Sylue. in verbo, votum. 4. refert, sunt qui asseuêrent religiosum illum Aragonem non fuisse professum. Idemque astruunt de sanctimoniali Constantia. Vel fortè allegarunt non vsque adeò spontaneos solenniter vouisse: quod creberrimè vsu venit. Prætereà idem Syluester magister Palatij sacri non veretur dicere alia multa Pontifices factitare neque secundum ius, neque sine scandalo. At verò non opùs est huc confugere. Sed cum de re hac diuersè fuerit iam pridem opinatum, Papa dispensans sequutus est opinionem illam quam probabilem censebat: Haud tamen subinde fit consequens vt illam tanquam de fide decreuerit. Nam facta Pontificum minimè articulos fidei constituunt. Quod miror tum alios, tum præcipuè Caietanum non animaduertisse. Quapropter si Cœlestinus dispensauit cum Constantia, non dubium quin hoc D. Tho. notissimum fuerit: successit enim ei paulò pòst. Et nihilo minùs non fuit cur vereretur contrariam probare sententiam. Neque in hoc condemnabat Papam: vtpote qui arbitratus fuerat suam opinionem fuisse probabilem. Quare si D. Tho. fuisset Papa, nunquam dispensasset, nec citra culpam potuisset, nisi sententiam{ Caieta. affirmatio. } mutasset. ¶ Quin age id expendamus quod Caietanus arbitratus est. Ait quippe quòd cùm Innocentius Tertius, illius Decretalis auctor, cùm ad monasterium. Cœlestino Tertio proximè successerit, qui cum Constantia dispensauerat, non est vero simile antecessoris sui factum condemnasse. Ego verò coniicio{ Solutio. } diuum Thomam aliter sensisse: qui paulò pòst scripsit: videlicet Innocentium ob id illum canonem edidisse, quod diuersæ esset sententiæ quam fuerat Cœlestinus. Quod quidem citra eius iniuriam ratione iam dicta facere poterat. Nam Cœlestinus non fecerat canonem quasi de fide. Et ideo sanctus Thomas Innocentij potiùs canonem amplexus est quàm Cœlestini factum sequutus. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, causam illam dispensandi quando votum impedimentum est maioris boni, de simplici tantùm intelligendam esse: nam solenne perinde ac matrimonium fit indissolubile. Quare nullam permittit dispensandi causam. Vnde optimè ait sanctus Thom. periculis humanarum rerum per easdem res humanas obuiandum esse, non autem per hoc quòd res diuinę in vsus profanentur humanos. Quocircà cum religiosi omninò sint mundo defuncti, nulla de causa aut euentu sunt illinc reuocandi. Vide quàm affirmanter hanc diuus Thomas opinionem habuerit imbibitam, contra quam Caietanus censuerit. ¶ Ad secundum respondetur id tan{ Ad secundum. }tùm conuincere, quod sicut potest in voto orationis aut sacrificij dispensari, quæ excellentiora sunt obiecta, potest & in voto simplici continentiæ, siue temporalis siue perpetuæ. Attamen dum solenniter fit, non censetur indispensabile propter dignitatem obiecti castitatis, sed, vt identidem repetimus, propter traditionem & mancipationem voluntatis: cuius gratia opus castitatis sit excelsioris virtutis, puta religionis & latrîæ. ¶ Ad{ Ad tertium. } tertium respondetur latum esse inter abstinentiam & continentiam discrimen. Cibus nanque per se medium est ad conseruationem vitæ indiuidui: coïtus autem non nisi ad conseruationem speciei: ob idq́ue continentia, vbi in periculum vergit manifestum ac præsentissimum vitæ, etiam citra dispensationem, vt suprà diximus, non obligat. Sed per epieikeiam potest qui votum susceperat, illud frangere. Ac perinde vbi res est dubia, locus dispensationi patet. Nam in huiusmodi casibus continentia desinit esse materia voti. Vbi autem coïtus saluti indiuidui medicinalis censetur, quia non per se ad talem vitam ordinatus est, non ideo esse desinit materia voti: atque adeò dum solenne est, tolli per dispensationem non potest: sed tali periculo per alias medicinas vel abstinentiam est succurendum. ¶ Ad quartum denique sanctus Tho{ Ad quartum. }mas respondet, quòd monachus dum episcopali infula insignitur, non magis à paupertatis voto absoluitur, quàm continentiæ: quia nihil habere tanquàm proprium debet: sed sicut dispensator communium bonorum ecclesiæ. Similiter neque à voto obedientię liberatur: nam quod prælatis religionis non obediat, inde accidit quod superiorem non habet præter Papam: sicuti generalis magister, licèt nemini in religione obediat, non censetur exemptus. ¶ Ad illud autem verbum Ecclesiasti. contra{ Ad aliud argumentum. } quæstionem citatum, quatenùs primæ superiùs repulsæ opinioni astipulari videtur, respondendum restat. Videtur enim continentia illic propter eius pretiositatem indispensabilis censeri: quod si verum esset, nec votum eius simplex dispensari posset. Respondetur ergo id tantùm illic doceri quod nec carnis fœcunditas nec bonum aliquod corporale comparandum est continentiæ, quæ bonum est animi. Sed nihilo minùs si votum est simplex, dispensari potest. ¶ Id autem quod hoc loco diuus{ Ambiguitas in litera sancti Tho. } Thom. de episcopo monacho affirmat, profectò difficultate non caret. Primum enim ambiguum reliquit an nihil voluerit discriminis inter episcopum monachum, atque alios ex sęculo assumptos in paupertate constituere: an verò soli monacho censuerit non licêre habere proprium: reliquis verò id licêre. Nam si peculiariter id de monachis astruxerit, id porrò mori & vsui videtur contradicere. Quoniam monachus in episcopum creatus perinde fit dominus decimarum ac prouentuum qui suę functioni destinati sunt, ac si ex sęculo assumptus esset. Si autem voluerit nullum episcoporum vllum habere dominium suorum redituum, sed tantùm dispensationem, res esset creditu longè durior: quod lib. 9. tractaturi sumus: &. 10. pro captu nostro pressiùs disserturi. Crediderim namque cùm episcopales fructus stipendia sint episcoporum, dominium illorum habere: licèt iure misericordiæ largiores teneantur eleemosynas fundere quam sęculares, tanquam pauperum patres. Alioquin si dominium non haberent, quicquid superflui expenderent, contra iustitiam vsurparent, & ad restitutionem tenerentur: quæ quidem sententia acerbissima esset. Sed quia hic articulus illic habiturus est proprium locum, supersedendum interim. Fortassè verò hîc diuus Thom. inter{ Solutio. } episcopum ex sæculo assumptum, & illum qui assumitur ex religione, noluit discriminari quantum ad reditus episcopales, sed quantum ad alias proprias possessiones. Concedit enim. 2. 2. q. 85. art. 6. sæcularem episcopum posse habere proprium, quod denegat religioso. At verò forsan non est tam indispensabile votum paupertatis in religioso quàm castitatis. Nam postquàm creati sunt episcopi, nonnunquàm hac parte cum illis dispensatur. Et illos qui ad primam apostolicam sedem assumuntur, notum est propria possidere: licèt à voto castitatis, religioni annexo, non sint absoluti. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrum ad commutationem vel dispensationem voti requiratur prælati auctoritas. POstquàm visum est autoritatem commutandi dispensandique vota in ecclesia existere, videre restat an penes solos prælatos sita sit. Et arguitur à parte{ Primum argumentum à parte negatiua. } negatiua. Potest vnusquisque liber homo absque prælati licentia religionem ingredi: per votum autem solenne religionis à quibuscunque votis in sæculo editis absoluitur: vt habetur. c. scripturæ. extrà, de vot. ergo citra prælati autoritatem fit votorum absolutio. ¶ Secundo: dispensatio voti{ Secundum. } in hoc consistere videtur quod præpositi iudicio decernatur votum non esse obseruandum: at si prælatus id perperam decernat, non subinde videtur subditus à voto absolutus: quia nemo contra diuinum præceptum soluendi promissum dispensare valet: ergo prælati autoritas non sufficit. Imò verò nec requiri videtur. Si enim qui voto irretitus est, rectè censeat in tali euentu non esse seruandum, continuo fit liber: siquidem votum eo casu non obligat quo malum est ipsum seruari: non ergo ad hoc munus auctoritas prælati necessaria est. ¶ Ter{ Tertium. }tiò. Si dispensare in voto, præfectorum esset potestas, tunc omnibus competeret: non tamen cuncti facultatem dispensandi habent in quocunque voto: ergo hæc non est prælatorum potestas quatenùs prælati sunt. ¶ In contrarium existit quòd votum perinde ac lex obligat: ad dispensationem autem legis necessaria est superioris autoritas: ergo & ad dispensationem voti. IN præsenti articulo tametsi de sola dispensandi commutandique autoritate interrogetur, de causa pariter legitimè dispensandi respondendum est. Quare duabus est operæpretium conclusionibus respondere. Prior est. Ad votum dispensandum necessaria est{ Prima conclusio. } superioris autoritas. Nam vt hoc obiter verbum in tyronum gratiam non præterierim, non hîc loquimur de absolutione à transgressione voti: quanuis enim postquàm castitatem voueris lapsus carne fueris, tuus te parœcius valet absoluere. Sed de dispensatione probatur conclusio. Votum, vt in superioribus commonstrauimus, est promissio quæ de re aliqua Deo fit quæ illi accepta est & grata: quòd autem Deo acceptabile sit & gratum, ex eius pendet arbitratu: atque adeò & iudicio præpositi qui in ecclesia vices eius fungitur: ad illum ergo spectat super votis dispensare: secundùm illud. 2. ad Corinthios. 2. Nam & ego si quid donaui, propter vos, in persona Christi. ¶ Posterior{ Vltima conclusio. Probatio. } conclusio. Ad voti dispensationem ac perinde ad commutationem quæ in minus fit bonum, requiritur causa. Probatur primò autoritate modò citata. Nam vbi ait Paulus, in persona Christi, autoritatem designat: vbi verò subdit, propter vos, causam subsignat legitimè dispensandi: quæ quidem in bonum ecclesiæ referri debet: alioquin in honorem Christi non cedit: Hoc enim iam suprà in fine secundi libri de legis dispensatione demonstrauimus: nam cùm lex non nisi propter bonum publicum statuatur, fit vt nisi eiusdem gratia licitè dispensari queat. De voto autem non longè dissimilis est ratio: nam postquàm quis fidem suam Deo obstrinxit, non debet eius vicarius promissum remittere, nisi in bonum ecclesiæ cui ipsum Christus præfecit. Aliâs non esset fidelis dispensator, sed dissipator iniquus. ¶ Circa priorem conclusionem discrimen in primis recolendum est, quod suprà inter eos constituimus qui irritare vota possunt, atque eos quibus solùm incumbit dispensare. Functio enim prior potestatem ecclesiasticam non exigit: quare parentibus, maritis, & dominis conuenit. Posterior verò solis incumbit prælatis: qui tamen irritare non perinde valent nisi religiosorum præpositi: quoniam his vtraque competit facultas. ¶ At{ Dubitatio } de commutatione rimandum est vtrùm citra superioris autoritatem priuatim fieri queat. Syluester nanque verbo, votum. 4.{ Opinio Syluestri. Refellitur Syluester. } §. 7. in partem negatiuam inclinat: nimirum affirmans quòd nec commutatio in melius absque prælati autoritate fieri possit. Haud tamen opinio hæc veritate pollet: quoniam nec eius testimonia firma sunt. Distinguendum igitur. Aut enim simplex votum in il{ Vera solutio }lud mutatur quod manifestum est esse melius: aut in in illud de quo id quoquo pacto ambigitur. Si enim liquet commutationem in melius fieri, tunc superioris authoritas non exigitur: vt Caietanus hîc probè cen{ Caietanus. }set. Huic nanque veritati & rationes suffragantur & testes. Est enim assertio, tum capituli, peruenit. 2. extrà, de iure iurando. propositum aut promissum non infringere qui in melius illud commutat. Et in capitulo citato, scripturæ. de voto. ob id vota in sæculo facta extingui censentur per solenne religionis, quòd omnia mutantur in melius: quæ quidem commutatio priuata fit autoritate eius qui se religioni addicit. Sed & ra{ Ratio præteritæ assertionis. }tio nihilo est minùs efficax. Cùm enim voti obligatio ea sit prorsus vt quod vouisti reddas, quando id persoluis quod constat, tum melius, tum perinde creditori acceptius & gratius, cumulatior fit à te solutio. Cùm ergo Deum qui ineffabili infallibilique iudicio perpensor est rerum, constet quo res meliores sunt, gratiores acceptioresque habere, non est dubium quin qui votum in melius commutat, cumulatiùs ei soluat, atque adeò nulla indigeat prælati authoritate. Accipe ad rem confirmandam exemplum. Si quis cereum, verbi gratia, Deo vouit, aut ouem, aut bouem, & loco illorum argenteum calicem ecclesiæ largiatur, quis ambigat voto satisfecisse, ædituumque & tutorem ecclesiæ imprudenter atque infideliter agere, si solutionem repellerent. Nec verò iura ciuilia huic obstant veritati: nam. l. mutuum. ff. si certum petatur. solùm habetur quòd aliud pro alio inuito creditore solui non potest: nam inter homines non quicquid melius est, acceptius fit creditori: vel quia non est ei tam vtile: vel quia non est tam gratum: vel alia de causa: quod respectu Dei contingere non potest. Imò dum nobis constat rem esse meliorem, constat eum magis acceptam habere: atque adeò semper in talem solutionem consentire: iuxta illum Institutio. titu. quibus modis tollitur obligatio. Consentiente creditore, aliud pro alio solui potest. Adde quòd fortè si certum esse posset rem esse æqualis apud Deum valoris, inconsulto prælato posset fieri commutatio. Sed tamen non esset adeò tuta: quia dum agitur de qualitate, alienum requiritur iudicium. Nam commutatio si solo debitoris arbitrio fiat, auctiorem solutionem videtur exposcere. Nec verò simplex modò votum commutari in melius potest authoritate priuata, verùm & solenne religionis in arctiorem aliam, ac perinde altiorem: vt promittitur. c. licet. de regularibus. Haud tamen commutari in aliud votorum genus. Sicut nec dispensari. ¶ At verò quando in dubio est vtrum mutatio in melius an in minus bonum fiat: nempè vbi compertissimum non sit opus esse excellentius, semper est autoritas prælati necessaria. Quocircà votum simplex castitatis mutari priuatim non potest: quia nihil in votis melius æstimatur. Nec votum Hierosolymitanæ peregrinationis: nam postquàm hæc soli Papæ reseruantur, nullus alius ea commutare potest. Quin verò nec votum abstinentię, nec alia personalia tutò citra prępositi decretum mutantur. Eò potissimùm quòd quoties votum in leuius mutatur, nonnihil habet dispensationis admixtum: quandoquidem remissius fit vinculum. ¶ Qui sunt autem pręlatorum ordines quibus facultas adsit dispensandi, ex iure canonico explorandum est. Primùm omnium Antistites omnes nisi per Pontificem Maximum prohibiti essent, suo ordinario munere super omni voto in sua quisque Diœcesi, veluti Papa in toto Christianismo, dispensare possent. Attamen quoniam maiores fidei causas, vt extrà, de baptismo & eius effectu, admonetur: ad summum ecclesiæ caput Christi vicarium deferri decet, quinque votorum species ipsi sunt iure reseruatæ. Nempè votum religionis, & votum castitatis perpetuæ, votumque peregrinationis Hierosolymitanę, Romanęque, ac Compostellanæ. Tametsi Romanum Compostellanumq́ue votum solùm est vsu reseruatum Romanæ curiæ: nam iure solùm excipitur votum Hierosolymitanum: vt patet. c. quod super his. & ca. ex multa. extrà, de voto. Imò verò cùm reseruationis ratio ea illic supponatur quòd eiusmodi votum in subsidium terræ sanctę suscipitur, adnotauit ibi Panor.{ Panormita. } illud tantùm esse Papæ reseruatum, quod illa ratione suscipitur. Quare si fiat, inquit, ex deuotione & non pro subsidio, episcopus posset dispensare. Attamen consuetudo aliter habet: cui ideo standum est. Quare dispensatio episcopi non teneret. ¶ Præter hæc ergo vnusquisque episcoporum potest super omni voto simplici suorum parœcianorum dispensare. Hæc autem in archiepiscopo facultas, ad diœceses sibi suffraganeas non extenditur: quoniam cura ei non incumbit animarum ordinaria nisi in sua diœcesi: etsi in causis forensibus ad ipsum fiat prouocatio. ¶ Abbates item & religionum præfecti non solùm generales ac prouinciales, verùm & conuentuales eâdem vigent dispensandi autoritate: nam hac parte veluti antistites ordinarij suorum sunt subditorum. Haud tamen ad vota sæcularium qui sibi sunt subditi, eadem facultas nisi de speciali priuilegio protenditur. Et est generalis regula quòd dispensandi fa{ Regula generalis. }cultas eadem vbique est commutandi: quandoquidem Diuus Thomas ait, maior est dispensandi quàm commutandi. Discrimen autem Panormitani super capitulum, Propo{ Panormita. }suit. de concessione præbendæ. videlicet Papæ dispensationem, absolutam esse relaxationem totius obligationis: episcopum autem non prorsus vota commutare, sed relaxare, nullum habet aut iuris aut rationis fundamentum. In illo nanque capitulo sic Papæ conceditur despensandi facultas, vt episcopis non interdicatur. Parœcij verò curati, quia iurisdictionem non habent, eâdem dispensandi authoritate carent. Nec verò archidiaconi eâdem funguntur. At de his iura sunt consulenda. ¶ Ex his fit consequens, episcopum{ Primum corollarium. } super voto castitatis non perpetuæ sed temporalis dispensare posse. Nam cùm ordinaria potestate omnia ob causam posset tollere vota, cohibitiones & exceptiones restringendæ sunt vt sonant: & ideò quia non eis excipitur nisi votum perpetuæ castitatis, fit, vt temporalia illis relinquantur. ¶ Sequitur{ Secundum. } subinde etiam religionum præpositos posse in votis subditorum dispensare transeundi ad altiorem religionem: quanuis illud, vt in quæstione superiore diximus, irritare nequeant. Est enim latum interstitium: quòd irritare est voluntatem alterius coêrcere: dispensare verò non nisi spontaneæ petitioni subditi annuere: Prælatus autem prohibere nequit subditum transire volentem ad fœliciorem frugem. Si autem ille vult sub eius obedientia permanere, poterit tum super eiusmodi voto ab eodem prælato dispensari: quandoquidem illud non est simpliciter votum religionis, quod Papæ reseruatum est, sed votum transitus ab vna ad alteram: & huiusmodi exceptiones, vt modò dicebamus, restringendæ sunt. ¶ Vnum verò dubium quæ{ Dubium. }stione. 2. in hunc locum reposuimus de voto pœnali religionis & peregrinationis Hierosolymitanæ, vtrùm perinde reseruentur Papæ, ac si absoluta essent. Vouisti, verbi gratia, à tali peccato vel à re qualibet alia quæ tibi erat incommoda cauere: adhibita cautione si contrà faceres, monachale institutum suscipere, aut Hierosolymam ire. Quod quidem votorum genus, vt frequentissimè inter inconstantes adolescentes in vsu est, ita maximè in Dei despectum & vilipendium fit. Quia nemo est qui illud impleat. Quare huiusmodi vouentes acerbissimo pœnæ rigore essent à confessarijs vulnerandi. Dubium ergo est, vtrùm postquàm (vt semper accidit) malum illud admiseris, dispensatio sit Papæ reseruata. Etenim negatiuè argumenta hęc pugnant, quòd tale votum non est propriè conditionale, veluti illud: si pater obierit, monachus fiam. Nam illi qui hoc secundo modo vouet, cordi est religio, ad qum ideo eius dirigitur intentio. Quare posita conditione votum fit firmum: qui autem in pœnam sibi ingressum religionis comminatur, non est ad religionem affectus, neque voti intentio illuc fertur, sed in cautionem illius mali: puta vt à ludo vel mœchîa sese cohibeat. Quapropter citra dubium est, ante illud admissum malum posse ab episcopo dispensari, & à quocunque prælato qui authoritatem habet super illud votum directum. Hæc ergo ratio probabilem hanc partem facit, quòd etiam post commissum illud malum sit ab eodem prælato citra Papam dispensabile: quandoquidem non est directum votum religionis. At nunquam mihi hactenus{ Solutio. } hoc potui satis persuadere: nam etsi non sit votum directum religionis, nihilo minùs posita conditione fit obligatio ad religionem quæ ex vi voti nata est & confirmata. Et ideo omninò timeo aliud asserere quàm quòd sit Pontifici Max. reseruatum. Tametsi fatear non tantam causam ad eius dispensationem requiri, ac si votum esset absolutum. ¶ De{ De causis dispensandi & commutandi vota. } causis subinde dispensandi & commutandi vota, discrimen perpendendum est. Per dispensationem nanque & vinculum prorsus voti dissoluitur: & eius materia tollitur. Quapropter bonum quod est dispensandi causa, vtranque rationem compensare debet: scilicet vt maius sit quàm erat materia voti, & quàm erat vinculum quod ad religionis latriæque virtutem pertinebat. Commutatio autem voti vinculum non dissoluit, & ideo non alio opùs est quàm vt materia sit melior si mera est commutatio. Ecce regulas in præsentiarum constitui solitas. Sunt autem tum obscuræ tum & fallaces & ad vsum parum conducentes, nisi accuratiùs explicentur. Et ideo ad huius explicationem commemorandæ sunt causæ dispensandi in voto. Superiùs enim arti. 1. tres ex mente S. Thom. retulimus, scilicet si votum sit malum, aut inutile, aut impeditiuum maioris boni. Hîc autem ait debere huiusmodi causam cedere in bonum ecclesiæ, ac subinde in suum Christi. Quæ quidem non sunt nouæ causæ, sed aliarum finis & explicatio. ¶ Est ergo dubium quod hîc mouet Caieta{ Dubium Caietan. }nus, vtrùm ad dispensationem voti semper requiratur causa quę eius executioni obstet: videtur enim id sanctus Thomas in solutione secundi affirmare: vbi ait quòd si prælatus in voto simplici religionis dispensat, nulla apparenti causa obstante, dispensatio non tenet. In contrarium autem facere videtur quod commutatio sine vlla obstante causa fit licitè: & tamen idem apparet vtriusque iudicium. Item quia nonnunquam votum dispensatur, etiam si impleri possit, propter aliquod publicum emolumentum. ¶ Ad isto{ Primum documentum. }rum ergo dilucidationem per hæc respondetur documenta. Primùm ad voti dispensationem necessaria est causa obstans. Vbi notandum tripliciter posse causam obstare: videlicet, vel ex natura materiæ voti, vel ex parte vouentis, vel ratione communis boni. Ex parte materiæ: Primùm si illicita sit. Et tunc malignitas eius obstat. Si verò sit inutilis, inutilitas etiam ipsa quodam modo impedit. Nam opus vanum non est Deo gratum. Et in his casibus non opùs est quòd causa illa dispensandi præstantius sit bonum quàm voti vinculum absolutè consideratum: sed quàm vinculum talis voti, scilicet mali, vel inutilis: quod proinde minimi est pretij: & ideo in rem parui momenti mutari potest aut prorsus tolli. Potest secundò impedimentum intercedere ex parte vouentis: puta eius infirmitas aut debilitas ob quam commodè non potest illud implere. Et tunc etiam in commutatione pensanda est illa infirmitas, vt commutatio remissior fiat & clementior. Imò tanta esse potest vt sit obligatio simpliciter dissoluenda. Sed potest tertiò obstaculum ex parte communis boni existere. Vt si vouisti ieiunium quod tibi impedimentum est studendi aut prædicandi: omnia enim talia bona cedunt in bonum commune. Et tunc verum habet regula, quòd bonum illud voto obstans, propter quod fit dispensatio, debet æstimari pretiosius quàm erat materia, & ipsum voti vinculum. Pariter si Hierosolymitanam peregrinationem voueris: & expedit ecclesiæ vt aliter ei inseruias. Vel si voto simplici te ad religionem obstrinxisti: sed ad communem pacem reipublicæ confert vt vxorem ducas. Tunc enim licitè fit dispensatio: quia commune bonum tui obstat voti executioni. Si autem in tuum tantùm bonum particulare cederet, minimè eadem dispensatio licêret. ¶ Ex istis consequitur, ad commutationem, quę mera est commutatio, hoc est quæ in melius fit, nullam exigi prorsus obstantem causam, sed satis est vt ad finem magis conducat. Exemplum extat in. c. Quod super his. devoto. vbi mulierum vota visitandi terram sanctam permutari sinuntur in eleemosynas: non quòd executioni voti quidpiam obstaret: sed quòd in subsidium terræ sanctæ, plus mulierum pecunia quàm præsentia confert. Quando verò commutatio fit in minus bonum, semper requiritur causa obstans. Quoniam tali commutationi admixta est dispensatio: nempè nonnulla voti relaxatio. ¶ Hinc ergo fidelis dispensator & prudens colligat vt dum voti impedimento satis per commutationem succurritur, illo vtatur citra dispensationem remedio: aliâs infidelis esset: nam omnimoda dispensatio, citra necessitatem, culpa non caret: neque dispensantis reatus petentem excusat quin eodem complicetur. Tametsi maior sit in dispensante. ¶ Hîc autem forsitan sedulus le{ Dubitatio. }ctor inquirat, vtrùm sit maiori cum difficultate dispensandum, léxne an votum? Vtrinque enim extant argumenta. Lex nanque quia in commune bonum ponitur & vniuersos ciues ligat, apparet sanctiùs esse custodienda quàm votum. Econtrariò verò quia votum fit Deo, atque adeò ad virtutem attinet religionis, videtur maiorem causam dispensandire quirere. Vix ergo respondere ad hoc certa regula possumus. Igitur aliqua esse potest lex,{ Solutio. } quam dispensatione violare perniciosius sit quàm particulare votum tollere. Aliquod verò econuersò potest esse votum, cuius dispensatio maius sit religionis offendiculum. Causæ autem legitimæ dispensandi latè. 1. q. 7. commendantur: can. requiritis. & ibi glo. & can. necessaria. & subsequenti. Sunt enim pensanda tempus, vtilitas, persona, & rei qualitas. ¶ Vtrùm verò illa dispensandi causa, ceu legitima & idonea admittenda fit, quòd illi qui voto tenetur, graue molestumque fit illud explere, iam loco citato in fine libri primi respondimus: quòd quando molestia ac difficultas ex re ipsa nascitur, nempè quia res est ardua & viribus impar, tunc causam offert ad dispensandum legitimam: tamen quando ex corrupta affectione & morbo vouentis procedit, profectò non est legitima causa: nam cùm in hunc finem voueris vt morbo tuo prauoque habitui medearis, idipsum in causam proferre, vt ab eodem religêris voto, non est fidei synceritatem seruare. ¶ Post hæc de priuilegijs quæ in diplomatibus Cruciatæ ad votorum dispensationem indulgentur, hoc notandum est, quòd non sunt perinde intelligenda atque facultas absoluendi à peccatis reseruatis. Facultas enim in peccata ad illa etiam extenditur quæ quisque postquam Bullam susceperit commisit. Priuilegium verò dispen{ Virtute diplomatis nequit dispensari nisi in votis antecius susceptionem emissis. }sandi in voto, illúdve commutandi, non nisi de illo voto intelligitur quod antè edideras quàm diplôma susceperis. Nam dispensatio voti nihil ad forum pœnitentiæ attinet: sed est alia distincta facultas, quam Pontifex suscipienti Cruciatæ bullam tunc super votum quod commiserat indulget: ac si tunc dispensationem ipse postulasset. Etenim cùm vota ad religionem pertineant, tantique subinde æstimata semper fuerint in Ecclesia, incongruens esset vt alicui antequàm votum emiserit, facultas fiat vt quoties emiserit, possit ab illo per dispensationem liberari. ¶ Rursùs circa eadem diplomata animaduertendum est, quo tenore eadem indulgeatur facultas: nam si exprimitur vt super nullo voto dispensatio fiat, nisi eleemosyna in subsidium belli erogata: tunc non tam facultas dispensandi, quàm commutandi aut redimendi votum: atque adeò talis eleemosyna pro ratione voti per prudentiam dispensantis taxanda est. Si autem facultas simpliciter fiat dispensandi, tunc admoniti sint dispensatores, non illis fieri absolutam dispensandi licentiam, sed si legitima intercesserit causa: nam verbum absolutè prolatum, secundùm tenorem iuris intelligendum est. ¶ Neque id demum tacitus præteribo, quòd crediderim nullo diplomate in fauorem alicuius monasterij, aut hospitalis, aut subsidij indulto, facultatem fuisse vnquam concessam dispensandi in voto religionis, aut perpetuæ castitatis. Hoc propter Bullam admonitum duxerim,{ Nullo hactenus diploma te concessa est facultas dispensandi in voto religionis aut perpetuæ castitatis. } quæ in fauorem D. Antonij circumfertur: vbi si verba cortice tenus audias, eadem illic facultas comprehendi videtur: quandoquidem generale conceditur priuilegium dispensandi in voto, exceptis illis Hierosolymitanę Romanæque peregrinationis. Attamen eodem verborum contextu accuratiùs perspecto constat minoris voti exceptionem liquidum esse testimonium exceptionis maioris. Sed hîc latet fallacia quod votum religionis & perpetuæ castitatis ab ipso vetustissimo iure excepta sunt. Et ideo nisi exprimatur facultas super eisdem dispensandi, non comprehenduntur sub generali clausula, sed semper intelliguntur à iure excepta. Votum autem Hierosolymitanum, quia recentiori iure excipitur, necesse habet expressè excipi, quando non conceditur. AD primum igitur argumentum quęstio{ Ad primum argumentum . } nis conceditur omnia vota quæ in sæculo fiunt cessare per solenne religionis, vt capitulo citato habetur. Haud tamen prorsus illa cessatio fit priuata authoritate vouentis. Imò fit per legem ecclesiæ, quæ optimè censuit vt qui vitam sæcularem in monachatum mutauerit, ab illis particularibus votis liberetur: quæ ad directionem eiusdem sæcularis vitę ediderat: nam particularia in illo vniuersali clauduntur, quo tota vita perpetuò mancipatur religionis obsequio. Præterquam quod religionis onus alias secum sarcinas non fert. Qua ratione suprà dictum est, illa etiam quæ post professionem monachus emittit, irritari posse à prælato. ¶ Inter respon{ Ad secundum argumentum . D. Thomas. }dendum autem ad secundum confutat primò Diuus Thomas quorundam opinionem, qui aiebant prælatos omnes pro suo libito perinde posse super vota subditorum etiam sæcularium dispensare, vt dictum est posse parentes illa irritare quæ filij illegitimæ ætatis emiserint: nulla scilicet interueniente causa. Quorum ratio erat, quòd in omni voto intelligitur exceptio autoritatis prælati. Imò verò Pal. in. 4. d. 38. q. 5. hac eâdem ratione vti{ Palud. }tur ad probandum Papam dispensare posse super voto solenni. Huic ergo opinioni asseueranter D. Thomas contradicit, vbi fundamentum istorum subuertit: nam prælatus, nec verò maximus, dominus est absolutus aut legum aut voluntatum subditorum, sed merus dispensator: idemque non in destructionem, sed in ædificationem corporis Christi: vt. 2. ad Corint. 10. ait Paul. Et ideo sicuti præcipere non valet quæ Deo displicent, nempe peccata, ita nec illis, nè fiant obstare, quæ Deo sunt accepta. Quare vnusquisque subditorum absolutam habet potestatem vouendi, à prælato independentem: ac perinde in voto, nulla subintelligitur superioris voluntatis exceptio: nisi parentis, (vt diximus) ac prælatorum religionum. At verò spectat posteà ad episcopum prudenti maturoque iudicio perpendere, an causa aliqua interueniat dispensandi. ¶ Ex his infert D. Thomas tripertitam regulam. Nempè quòd in manifestis, videlicet vbi manifestus est error prælati, tunc dispensatio non excusaret à culpa. Vt si prælatus, sine apparenti saltem obstante causa, super votum religionis dispensaret. Si autem, inquit, esset causa apparens per quam res in dubium verteretur, stari tunc posset iudicio prælati dispensantis vel commutantis. Non tamen iudicio vouentis proprio, quia ipse Dei vicem non gerit. Nisi fortè casu quo voti materia manifestè illicita esset, neque ad superiorem opportunus pateret recursus. Quoniam tunc, vt dictum est, epieikeiæ locus pateret. ¶ Circa hæc autem sancti Thomæ asserta{ Prima dubitatio circa asserta D. Th. } nonnullæ occurrunt dubitandi rationes. Prima circa illationem illius enthymematis: Prælatus prohibere non potest virtutum officia: ergo neque pro libito dispensare. Etenim aut nomine virtutis intelligit materiam voti, aut idipsum quod est vouere. Prior enim sensus esset huiusmodi: Prælatus non potest cohibere subditos, nè ieiunent, aut orent, aut peregrinentur, &c. ergo nec potest pro libito tollere vinculum huiusmodi operum. Quæ quidem argumentatio, dupliciter peccaret. Primò quia nulla est illationis vis: nam etsi monasticus prefectus nequiret impedire quin liberè quis oraret, aut ieiunaret, posset nihilo minùs impedire votum: sicut maritus, licèt iniquè ageret, impediendo nè vxor oraret, nihilo minùs posset irritare votum. Pariter ergo episcopus, licèt non obstaret subdito quin liberè exerceret virtutum opera, nihilo minùs tollere pro libito posset vinculum, vt scilicet non se nouo funiculo perstringeret. Secundò & antecedens eiusdem illationis est falsum. Potest enim prælatus in religione aliquando opus vnius virtutis propter aliam prohibere: videlicet nè orationi monachus vacet, sed infirmis seruiat: nè ieiunet, sed studeat. Si autem nomine virtutis, intelligit ipsum vouere, nec tunc solida erit argumentatio, quæ est hæc: Non potest præcipere peccata, ergo neque prohibere nè vota fiant, aut facta pro libito tollere. Infirmitas enim consequentiæ patet in religionis prælato, & parente respectu filij: qui non potest ei præcipere peccata, & tamen potest eius vota cassare. ¶ Ad horum ergo intellectum{ Solutio. } notandum, alteram esse rationem superioris qui habet dominium voluntatis subditi, quales sunt, maritus, pater, dominus, & prælatus religionis: alteram verò pręlatorum populi qui eiusmodi non habent dominium, sed tantùm spiritualem iurisdictionem. Et Diuus Thomas non loquitur hîc de priore superiorum ordine, quorum est vota irritare: nam de illo rem iam articu. 8. &. 9. expediuerat: sed loquitur de prælatis tantùm quatenus prælati sunt, spiritualesque iudices: quibus idcircò non irritandi, sed dispensandi suppetit facultas. Et de istis constituere pergit quòd cùm non sint domini voluntatum subditorum, non sunt eorundem vota ex ipsorum voluntate pendentia: atque adeò neque in eiusmodi votis excepta subintelligitur Antistitis authoritas, vt sint conditionalia, si episcopo aut Papæ placuerit: sicut votum filij, aut vxoris, aut monachi. Quod quidem documentum per se est manifestum: & ideo Palud. atque alij qui contrarium sentiunt in hoc sunt cæcutienter hallucinati. Pontifices nanque non sunt domini subditorum, nec eorum voluntatum. Quare sicut matrimonia aliique ciuium contractus, ita & eorum vota ijsdem episcopis inconsultis firma & solida sunt. Hac ergo voti firmitate supposita, optimè procedit ratio sancti Thomę in vtroque sensu eorum quos nuper impugnabamus. In priori scilicet quòd sicut non potest episcopus prohibere virtutum opera, puta ieiunare, orare, religionem ingredi, &c. ita neque potest eos prohibere quin eâdem opera absolutè voueant: quandoquidem non est dominus suæ voluntatis. Quare nullum est argumentum quod de parente & vxore faciebamus. Item & in posteriori sensu, vt nomine virtutis votum ipsum intelligat, procedit etiam argumentatio: videlicet quòd sicut non potest episcopus aut Papa subditis peccata præcipere, ita neque potest opera virtutum, puta vota, quippe quæ absque ipsius superioris consensu firma & solida sunt, pro libito impedire, atque adeò neque horum nodos & vincula rumpere. Atque hanc secundam arbitror legitimam esse mentem Diui Thomæ. ¶ Sed dubium de sensu conclusionis{ Dubium. 2. } restat, qua ait, dum prælatus sine vlla saltem apparenti causa dispensat, eiusmodi dispensationem non excusare à culpa. Triplicem enim intelligentiam verbum hoc parturit: nempè quòd prælatus dispensans non excusetur à culpa: & de hac non dubitatur quin vera sit: nam peccat vel contra prudentiam, vel contra fidem dispensandi. Secundò quod nec subditus dispensationem procurans culpa careat: quod etiam certum est. Nam qui rem iniustam procurat, reus est noxiæ. Sed tertius sensus esse potest quòd etiam post dispensationem non excusetur à culpa si illa vtatur, quasi dispensatio non teneat. Et de hoc sensu suboriri alicui potest dubitatio: nam postquam dispensatum est, videtur subditus absolutus. At verò D. Thomas omnes tres sensus astruxisse videtur: nam ait, quòd sicut non potest prælatus peccata pręcipere, ita neque pro libito dispensare. Præceptum autem illud{ Solutio. } nullius esset vigoris: ergo neque dispensatio. Et in hanc partem in calce lib. 1. sententias secuti maiorum subscripsimus: nempè quòd si Papa vel Episcopus in legibus suis dispensat, quanuis aliquando iniquè id faciat, nihilo minùs dispensatio tenet. In his autem quę de iure diuino pendent, quale est votum, & promissorium iuramentum, vbi manifestè constat nullam intercessisse causam, euanida est dispensatio: quoniam cùm iam res debita Deo sit, non potest Papa illud gratis sine causa quæ Deo saltem appareat accepta, condonare. ¶ Ad tertium denique re{ Ad tertium argumentum . }spondetur, nullam esse consequentiam, quòd si ad pręlatos functio dispensandi spectet, omnibus æquo iure competat. Maximus enim Pontifex qui vicem Christi gerit, plenariam habet in ecclesia potestatem in omnia vota, quæ sint dispensabilia: quod Diuus Thomas ad excipiendum solenne votum religionis apposuit. In ea verò quæ inferiora sunt, potestas se inferiorum prælatorum prolatat: vtpote ad quos necesse est identidem recurrere. Quare excepto voto religionis & perpetuæ castitatis exceptarumque peregrinationum dispensare valent: nempè in votis orationum ac ieiuniorum, reliquarumque peregrinationum. Sed sanctus Thomas non excipit nisi Hierosolymitanam: quia forsan sua ætate nulla alia erat excepta. ¶ At forsan hîc quispiam eundem sanct. doctorem contradictionis redarguat. Dixit{ Scrupulus. } enim in. 4. distinct. 38. quæst. 1. articulo. 4. omnia vota perpetua reseruari Papæ: hîc autem ait super votum ieiunij posse ab alijs prælatis dispensari, & pariter orationis: quæ nihilo minùs possunt in perpetuum fieri. Respondetur autem vota illic appellare per{ Solutio. }petua quæ per se dum absolutè ęduntur perpetuitatem habent annexam: vt est votum religionis & castitatis: qui enim absolutè castitatem vouit, perpetuam intelligit. Votum autem ieiunij & orationis nisi perpetuitatis conditio exprimatur, non affert illam ex sua natura. Et ideo quanuis in perpetuum fiant, possunt ab inferioribus prælatis dispensari. # 5 QVAESTIO QVINTA, De religionis voto in particulari. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm religionis votum ad statum perfectionis attineat. QVONIAM BIfariàm quæstione. 2. dicebamus votum fieri solenne: videlicet vel per religionis susceptionem, vel per clericorum consecrationem: neque de eiusmodi solennitate, alijs se ad dicendum insinuantibus, satis illic nobis dicere licuit, operæpretium duximus, nè truncum tractatum hunc relinqueremus, singulas quæstiones de huiusmodi votis hîc tandem adhibere. Alteram scilicet de voto religiosorum, ac de voto clericorum alteram. Arguitur ergo{ Primum argumentum. } statim quibus nos hæretici argumentis oppugnant, religionis votum nihil ad statum perfectionis attinere. Religionis tum vox, tum etiam res ipsa, vniuersæ Christianæ familiæ sunt communes: est nanque religio cultus latrîæ: secundùm illud Cicero. 1. de Offi{ Cicero. }cijs, Religio est quæ naturæ diuinæ cultum & religionem affert: quod quidem non solùm Christianis omnibus, sed etiam cunctis mortalibus competit. Quòd si aliquibus per Antonomasiam tribuendum hoc nomen esset, soli sunt sacerdotes, sacrorumque administri, qui Hierarchias religionis actiones exequuntur: falsò ergo nomen hoc sibi monachi arrogant. ¶ Secundò arguitur. Perfe{ Argumen. 2. }ctus in hac vita nemo esse potest: nam vt. 3. Physicorum author est philosophus, perfectum est cui nihil deest. In hac autem vita, vt habetur Iacôbi. 3. in multis offendimus o{ Iacobus. Paulus. }mnes: vnde Paulus. 1. ad Corinth. 13. Cùm venerit, inquit, quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est: temerarium ergo est atque impium nomen perfectionis in hoc lubrico sæculo nobis vsurpare. Quòd si aliquid in terris perfectionis existit, illa in charitatis culmine & fastigio posita est. Secundum illud ad Coloss. 3. Super omnia charitatem habete, quæ est vinculum perfectionis. Non ergo in monasticis consilijs perfectio eminet. ¶ Tertiò denique ad rem proximè argui{ Argumen. 3. }tur. Si religiosorum status ad perfectionem pertineret, eò præsertim quòd in consiliorum exercitio quæ monachi profitentur, perfectio collocaretur: hoc autem falsum est: imò Christus sic nos Matth. 22. instituit, vt in illis duobus magnis mandatis, dilectionis Dei & proximi, pendêre intelligeremus vniuersam legem, & prophetas. ¶ In contrarium est quod vetustissimus Dionysius. 6. capite cœlestis{ Dionysius. } Hierarchiæ post Antistites religiosis quoque perfectionem tribuit: quos monachos, & suo idiomate triapædas, id est Triadi perfectè famulantes nuncupat. De quibus subinde ait eos qui nominantur Dei famuli ex Dei puro seruitio & famulatu vniri ad monachalem perfectionem. ARgumentum quæstionis huius locupletè D. Thom. vt pleraque omnia & lucu{ D. Thomas. }lenter edisserit. 2. 2. q. 84. & infrà summatim: hîc verò & ad rem præsentem accommodè octo conclusionibus respondebimus: quibus ab ijs qui monachos dilacerant, eorum instituta protegamus. ¶ Est ergo prima conclusio.{ Prima conclusio. } Perfectio Christianæ vitæ, ad cuius fidem suscipiendam, adorandam, & colendam vniuersus obligatus est orbis, in solo charitatis culmine secundùm suam essentiam & substantiam posita est. Conclusio liquida est. In{ Probatio. } hoc nanque vniuscuiusque rei perfectio consistit, quòd suo supremo fini vniatur: per vnam autem charitatem & angeli & homo Deo vniuntur, qui vtriusque creaturæ finis est: ergo in charitatis fastigio nostra consistit perfectio: Secundùm illud citatum Apostoli, Super omnia charitatem habete, quæ est vinculum perfectionis. Cùm verò audis, vniri, non intelligas, adipisci, assequi, & comprehendere: hoc enim per visionem Dei fit in qua proposita nobis est nostra fœlicitas. Nam quandiu in hoc corpore positi sumus, vt ait Paul.{ Paulus. } peregrinamur à Domino: atque adeò ipsum non attingimus: sed voluntatem habemus præsentes fieri ad ipsum: quod cùm faciem eius conspexerimus obtinget nobis. Per charitatem autem sic cum ipso conglutinamur, vt cum anima corpus, secundùm illud Ioan. 4. Deus charitas est, & qui manet in charitate in Deo manet & Deus in eo. Nam si Physicam consulas, tam in anima corpus est, quam in corpore anima: sed diuersimodè. Est enim corpus in anima tanquam contentum in continente: hoc est in eo à quo esse & quicquid est recipit. Et eo modo nos sumus per charitatem in viuificante nos Deo. Sicuti secundùm naturam in eo viuimus, mouemur, & sumus. Sed est vicissim anima in corpore tanquam forma in subiecto, atque per quandam similitudinem: sic Deus in nobis per charitatem est: quæ forma existit qua nostra perficitur anima: secundùm illud Ioan. 14. Qui diligit me, diligetur à patre meo: & ad eum veniemus & mansionem apud eum faciemus. In hoc ergo vicarię charitatis glutino, qua & nos prior Deus diligit, ac subinde à nobis vicissim diligitur, fastigium nostræ perfectionis consistit. Vnde. 1. Ioan. 3. Nos scimus quod translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Et subditur, Qui non diligit, manet in morte. Consultò tamen diximus secundùm essentiam & substantiam: quoniam quodammodò ex aliarum quoque virtutum famulatu eadem perfectio pendet: nempè quorum adminiculo nutritur ac protegitur: secundùm illud ad Ephesi. 6. Accipite armaturam Dei vt possitis resistere in die malo, & in omnibus perfecti stare. Armaturam autem Dei appellat continentiam, qua lumbos succincti, in veritate persistimus: lorîcam iustitiæ, & scutum fidei, &c. ¶ Secunda conclusio. Eadem perfectio in præceptis duobus magnis charitatis consistit: scilicet, Diliges Dominum Deum tuum: & proximum sicut teipsum. Neque verò quenquam conturbare debet quòd & in charitate perfectionem consistere profitemur: & rursùs in eius præceptis. Prioris enim sensus est, eandem ipsam charitatem nostram esse perfectionem: posterioris verò per præceptorum obseruantiam conseruari, fouerique & augeri. Conclusio hæc tum testimonio Christi suprà citato stabilitur, In his duobus mandatis omnis lex pendet & prophetæ: tum etiam ad superiorem protinùs consequitur. Etenim si{ Ratio conclusionis. } charitas ipsa perfectio est nostra, consequens est, vt ex eius obseruatione præceptorum eadem perfectio salusq́ue nostra dependeat: secundùm verbum Christi, Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. Tametsi non eodem gradu. Essentia nanque perfectionis nostrę, in charitate Dei sita est: secundùm tamen hanc in charitate proximi. Quin verò ob id secundus charitatis gradus ad eandem attinet perfectionem quòd dilectio proximi nihil aliud quàm quidam Dei amor est: iuxta illud. 1. Ioan. 4. Si quis dixerit quoniam diligo Deum, & fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodò potest diligere? Etenim cùm Deus omnium sit parens nostrûm, quos intimè charos habet, nemo eum ex corde diligit nisi & filios eius diligat, quos ipse diligit. ¶ Tertia conclusio.{ Tertia conclusio. Probatio. } Præcepta hæc charitatis nullum nobis præfigunt diligendi modum. Probatur: quoniam præcepta admetiri debent ipsorum fini: iubemur ergo eiusmodi præceptis sic Deum diligere & proximum, vt vterque diligibilis est: modus autem diligendi Deum, vti ait Ber{ Bernardus. }nardus, est sine modo diligere: ergo eius præceptum nullum præfigit modum, scilicet vt hoc aut illo gradu à nobis ametur, aliíve sic, alij verò aliter, sed absoluta est diligendi præceptio. Nec verò exemplum huius deest quod nobis natura profert. Etenim vt. 1. Politicorum acutè Aristoteli perspectum est, sic in{ Aristot. }ter finem & media differt quòd finis, cùm sit per se bonus, absque modo & termino diligitur: nemo enim sibi præfinit quantum sibi salutis velit: sed quia quo maior, eo melior, sine limite exoptatur: medicamina verò quia totam bonitatem à fine sortiuntur, non quo maiora sunt, eo meliora: ob idque non inifinitum, sed sub pondere & mensura, tum ab ægroto optantur, tum & applicantur à medico: Deus ergo quia supremus est finis, sine modo iubetur amari: atque hoc illa verba sonant, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, & ex tota mente tua, & ex totis viribus tuis. Proximus autem, tametsi non vsque adeò absque modo sit diligendus, sed modus ille præscribitur, Et proximum tuum sicut te ipsum, tamen & modus ille quandam prę se fert infinitatis imaginem: nam homines etiam quadantenus absque modo seipsos diligunt: imò verò dum verè se diligunt, illam sibi debent æternam fœlicitatem absque vllo modo exoptare, eandemque reliquis. Consistit igitur essentialiter nostra perfectio in illis mandatis quibus absque modo iubemur Deum proximumque diligere. Vnde Augu{ Augustinus. }sti. lib. de perfectione iustitiæ: Cur ergo, inquit, non præciperetur nobis ista perfectio, quam in hac vita non habeat, scilicet in gradu perfectissimo quæ nec venialem offensionem admittit. ¶ Existit autem contra con{ Argumentum }clusionem hanc argumentum. Si perfectio Christianæ vitæ in eiusmodi charitatis præceptis consistit, quibus sine modo diligere Deum & proximum iubemur, cùm eisdem præceptis cuncti teneantur mortales, vniuersi cogerentur in culmine perfectionis viuere, atque adeò nemo esse valeret à culpa liber: quod impium est concedere, diuinæque benignitati aduersum. Ad hoc autem responde{ Solutio. }tur non sic esse intelligendum, absque modo & termino positum esse charitatis mandatum, vt quemcunque obligent fastigium charitatis tenere: sed vt vnusquisque intelligat quô debeat diligendo conari. Quare, vt transgressionis delictum quis euitet, satis est vt nihil contrarium charitati eiusque præceptis committat: vt in solutione ad secundum luculentiùs patebit. ¶ Quarta conclusio. Reliqua{ Quarta conclusio. } omnia præcepta, tam illa quæ in Decalogo expressa sunt, quàm vniuersa quæ ad ipsorum rationes reducuntur, atque adeò cuncta consilia ad perfectionem ipsam charitatis assequendam referuntur: ac perinde in ipsis tanquam in instrumentis perfectio nostra consistit: diuerso tamen modo in pręceptis quàm in consilijs. Nam præcepta sic charitati inseruiunt vt impedimenta tollant, quæ vel ei contraria sunt: vt, Non furtum facies, Non mœchaberis, & reliqua quæ sub reatu mortali obligant: vel eandem tepefaciunt, vt venialia peccamina. Consilia verò, vt suprà suum est, illa rescindunt, quæ etsi licita sint, nec charitati prorsus inimica, tamen, nonnulla sunt ad culmen progredientibus obstacula: qualia sunt rerum possessiones & matrimonia, quæ mortalibus innumera facessunt negotia. ¶ Valeant ergo qui monachorum institutis petulanter oblâtrant: haud enim, vti nobis imponunt, sic in operibus consiliorum exercendis perfectionem collocamus, vt eius substantia & essentia in illis suspicemur subsistere: neque verò eadem consilia præceptis anteferimus: vtpote quæ non perinde atque illa necessaria existimamus: sed sic prorsus monachatum ad perfectionem spectare profitemur, sicuti accliuis compendiariaque via ad perfectionem obtinendam expeditior est. Accliuis inquam incipientibus: nam prouectioris planissima est. Atqui hic fortè non sinister est sensus illus verbi Christi, Matth. 5. Qui fecerit mandata hæc minima, & docuerit sic homines, magnus vocabitur in regno cœlorum. Qui quidem sensus Chrysostomum non{ Chrysost. } latuit: & ideo à nobis illic perampliùs locupletatus est. Apparet enim illic Christus consilia quibus Apostolicum ordinem instituebat, minima appellare mandata: & nihilo minùs asseruit eorum cultores magnos apellari in regnum cœlorum. Vnde nonnulla repugnantia prodire videtur: nam si minima sunt, quomodò eorum cultores magnos reddunt? aut si magnos reddunt, quomodò minima? Responsio ergo est, consilia idcircò censeri minima quòd non sunt ad salutem necessaria veluti præcepta: quæ proinde maxima censentur: quippe ex quibus nostra pendet salus: sed tamen qui hæc faciunt, eò magni vocabuntur, quòd non solùm præcepta seruant necessaria, verùm illa quæ etsi licita sint, obstare nihilo minùs ei possunt nè tanto compendio gradibus charitatis ad eius perfectionem conari valeant. Vide quemadmodùm non in consilijs perfectio constituitur, imò tam ipsorum quàm etiam præceptorum perfectio in charitate posita est. Quare de ambobus ordinibus ait simul in Enchiridio August. Quæcunque mandat{ Augustinus } Deus, ex quibus vnum est, Non mœchaberis: & quæcunque non iubentur, sed speciali consilio monentur: ex quibus vnum est, Bonum est homini mulierem non tangere: tunc rectè fiunt quum referuntur ad diligendum Deum, & in hoc sæculo & in futuro. Et Abbas quidam Moyses, vt in Collationibus Patrum legitur, Ieiunia, inquit, vigiliæ, meditatio scripturarum, nuditas, ac priuatio omnium facultatum, non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt: quia non in ipsis consistit disciplinæ finis, sed per illam peruenitur ad finem. ¶ Quinta conclusio. Con{ Quinta conclusio. }siliorum obseruatio non solùm rationibus alijs, verùm & hac etiam adminiculum est ad altiorem obtinendum charitatis gradum, quòd cautionem præstant, vt pręstantiùs ac tutiùs custodiantur precepta. Non dixerim consilia eum habere finem. Votum quippe castitatis non in hunc scopum refertur, vt euitetur adulterium, vel fornicatio. Neque votum paupertatis refertur ad cauendum furtum. Imò plurimi qui hęc vouent ab illis sceleribus liberi sunt. Quamuis aliquem eâdem ratione contingat eiusmodi vota suscipere. Sed tamen hoc certum est quòd consiliorum exercitium, clypeus præceptorum existit. Qui enim paupertatem ex animo delegit, elongatior est à perpetrando furto: & qui voto se castitatis obstrinxit, abstractior etiam ab adulterijs. Et qui pompis sæculi vale dixit, à cædibus est alijsque inferendis iniurijs tutior. ¶ Quare nulla arbitror violentia vaticinium illud Isaiæ. 26. in hunc sensum adduci. Vbi propheta de vrbe fortitudinis loquens, cui est Saluator comparatus, ait: Ponetur in ea murus & antemurale. Muri enim appellatione quid nisi legis præceptiones intelligamus, quibus salus nostra circumsepta protegitur? Antemurale ergo, &, vt sic dicamus, legis pomœrium, haud ineptè consiliorum exercitium est, quibus Seruator noster legem Euangelicam circumuallauit. Ecce quomodò monachi non in suis institutis perfectionem collocant. Sed vt Augustini verbis in de moribus ecclesiæ, vbi de ipsorum vita loquitur, vtamur, charitas inter eos si legitimi sint, præcipuè custoditur, Charitati virtus, charitati sermo, charitati habitus, charitati vultus aptatur. ¶ Sexta conclusio. Votum reli{ Sexta conclusio. Ratio conclusionis. }gionis in paupertate consistit, castitate, & obedientia. Ratio huius est quòd religio in hoc vt dictum est collocatur, quòd sæculum deseras, vt Christum sequens gradibus charitatis proficias. Huc enim attinet Paulinum illud verbum ad Galat. 6. Mihi absit gloriari{ Paulus. } nisi in cruce Domini nostri Iësu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est & ego mundo. Voluit enim eos qui Apostolicum institutum amplexuri essent, sic mundum post terga relinquere, vt non solùm eum prorsus obliuioni traderent, verùm & operam sedulò darent, vt mundus ipsorum vicissim obliuisceretur. Atque adeò vterque alteri sic esset alienus, ac si duo essent cadauera: hæc autem abdicatio mundi non aliter fit quàm si illa relinquamus quibus nos mundus retinet. Hæc verò, vt. 1. Ethicorum autor est Ari{ Aristot. }stoteles, tria sunt genere bona: nempe externa, & corporis, atque animæ: de quibus in sua 1. cano. Ioannes, Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & superbia vitæ. Hæc ergo bona nè sua exorbitantia, vel charitatem propellant, vel eius feruorem tepefaciant, præceptorum lineis ac normis limitantur. Quare qui præcepta seruat, illis potest bonis licitè vti: nam iustitiæ limina non egreditur. Attamen quia etiam tunc non possunt non multa alendæ charitati creare pericula, saluifica Christus adiecit consilia: vt illis prorsus impedimentis eiectis expeditiores suam sequeremur crucem. Quòd enim ijs etiam qui præceptis obtemperant possessio sæcularium bonorum periculosa sit, enarrauit diuinè Christus Lucæ. 18. in illa parabola triplicis malignæ terræ. Quòd enim seminantis verbum in terra iactum sit, legis præcepta designat, humanis mentibus suscepta. Sed vel superbia vitæ eorum qui secus viam ambulant, hoc est cunctis mundi honoribus inhiant, vel cordium ariditas eorum qui carnis desiderijs madentes in spiritualibus arescunt, vel eorum solicitudo qui pungentibus diuitijs implicantur, semen idem salutiferum, aut dæmonibus exponunt, aut roris inopia exiccant, aut denique rerum auaritia suffôcant. Hac igitur de causa Christus legifer noster dum in montem ascendens, vt Matth. 5. refertur, vnde eum mundus audiret, non hominum, aut angelorum, sed os suum aperiens leges orbi ponere adornaret, statim vt optimus architector, ab ipso legum fine, nempè à beatitudine exorsus, Beati, inquit, pauperes spiritu: beati mites: beati qui lugent. Vbi tria monachorum vota delineauit. In triplici nanque, vt. 1. Ethico. author est Arist. sa{ Aristot. }pientes huius mundi versabantur errore de suprema fœlicitate. Alij quippe in diuitijs eam collocabant, alij verò in honoribus, atque alij in voluptatibus. Eorum ergo temulentam vesaniam trina sententia Redemptor retundit. Cùm enim totus mortalium orbis fœlicitatem quam nullus non auet, vbi sita esset scire percuperet, communi omnium desiderio primo verbo obuiam exiuit. Optatis, inquit, beatitudinem cognoscere quô lex omnis ducit: Beati ergo pauperes spiritu: hoc est spontanei. Ac si dicat, Tantum abest immodicam rerum exuberantiam homines beare, vt iustitia in earum potiùs moderato vsu consistat: beatitudo verò in eorum prorsus neglectu & abiectu. Mox, beati mites: nempè qui non satis habent iusto honorum moderamine vti, verùm altiori se obedientia religantes, ab eorum tumultu perfugiunt. Beati qui lugent: hoc est non qui voluptatibus submerguntur, fœlices sunt: sed qui legis præscripto eis fruuntur, illi iusti. Qui verò vsque ad lutum illas repudiauerint, illi beati. Et quò id quod paulò antè diximus clarescat, Nempè consiliorum exercitia ad egregiam mandatorum custodiam magnopere conducere, subdit: Beati qui esuriunt & sitiunt iustitiam: & beati misericordes. Etenim qui consiliorum votis sese perstringunt, non satis ducunt præcepta iustitiæ ac misericordiæ vtcunque seruare, verùm sitientissimè. Et quoniam tam consilia quàm præcepta ad fastigium, vt dictum est, & perfectionem charitatis perducunt qua corda mundantur: cordium verò mundities ad Deum videndum mentis aciem purificat & exacuit, in qua visione beatitudo consistit, subdit: Beati mundi corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Et quoniam in omnimoda illa desideriorum satietate & tranquillitate positum est, vt iuxta Ioan. verbum filij Dei nominemur & simus: tandem concludit, Beati pacifici, quoniam filij Dei vocabuntur. ¶ Quòd si trinum{ Votorum numerus deducitur ex sacris literis. Ambrosius. } hoc consiliorum votum quod vno hoc loco stabilitur dispersum per Euangelium desideras, diuersis illud locis inuenies. Est enim paupertas horum ordine & vsu prima: quod Ambros. super Lucam adnotauit. Nam vt rerum facultates instrumenta sunt omnium vitiorum, sic earum ab legatio generatrix est nutrixque omnium virtutum. De qua insigne plenissimumque extat Christi documentum, Matth. 19. vbi adolescentem, qui vitam æternam sitiebat, gradatim instituit. Primum enim quod necessarium erat, admonuit: Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. Mox cùm se illa à iuuentute seruari respondisset, adiecit: Si vis perfectus esse, vade & vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & sequere me. Haud enim vendere quæ habes, si nudè id consideres, consilium est: sed pauperibus erogare. At quia neque in consiliorum vllo perfectio consistit, verùm in eo quod asseclasis Christi, ac perinde charitatis cultor, subdit: Et sequere me. ¶ Sunt fateor Hieronymus{ Hieronymus. Origenes. } & Orige. illuc annuentes quod adolescens ille præcepta non seruaret, cuius nonnullum inde sumitur argumentum quod subditur: Impossibile est diuitem intrare in regnum cœlorum: vnde Lutherani colligunt nullam illic perfectionem designari, præter illam quæ in præceptorum cultura sita est. Re tamen penitiùs considerata, præferenda est aliorum patrum sententia. Videlicet verè respondisse, dum eam dixit ab ineunte ætate seruasse, tametsi non adeò id feruidè fecisset. Refert enim Marcus tum eum Christum intuitum dilexisse: quod nisi verè loquutum intellexisset, non fecisset. Adde quod si Christus nosset mentitum fuisse, vel id ipsi significasset, vel non tanquam altiorem gradum supra mandatorum culturam adiecisset: Si vis perfectus esse. In summa, cum tanto verborum discrimine priùs dixisset, Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. ac subinde, Si vis perfectus esse, vende omnia quæ habes: quod re vera ad ingressum vitæ non est necessarium, citra dubium mandatorum necessitati adiecit spontanea consilia: quę vtique ad perfectionem tutior compendiosiorque via est. Quod quidem Petrus planè intelligens protinus nomine omnium interrogauit: Ecce nos reliquimus omnia & sequuti sumus te, quid ergo erit nobis? Ex quibus verbis, vt quæstione sequenti visuri sumus, edocti sumus Apostolos votum suscepisse, quod modò religiosi eorum exemplo ędunt. Quòd autem iuuene consilium renuente Christus adiecit, nempè diuitibus difficilem esse ingressum regni cœlorum: exaggeratio fuit periculorum quæ à diuitiarum possessione possessoribus imminent. Nam si ille qui cùm præcepta vtcunque seruasset, tanta auiditate Christum, quem magistrum confitebatur, conuenerat, qui se viam regni doceret, anteà eius consilium quàm diuitiarum possessiones repudiauit: quid de alijs sperandum? ¶ Ecce quemadmodùm paupertatis votum non est perfectio, sed perfectionis medium, quæ in Christi obsequio charitatisque ardore collocatur. Idem ergo & de voto castitatis censendum. Hoc enim & alterum verbum eiusdem Redemptoris in eodem capitulo denotat: Sunt eunuchi qui se castrauerunt propter regnum cœlorum. Idemque docet Paul. 1. ad Co{ Paulus. }rinth. 7. Qui sine vxore est, solicitus est quæ domini sunt: quomodò placeat Deo. Et mulier innupta & virgo cogitat quę domini sunt, vt sit sancta & corpore & spiritu. Quibus locis non in castitate, sed in charitate perfectio ponitur. Atque idem de voto obedientiæ facile est elicere ex verbo Christi, Luc. 9. Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, & tollat crucem suam quotidie, & sequatur me. Etenim cùm hominis natura quæ cæteris animantibus præstat, de libertate penitus dignoscatur, secundùm quam factus est ad imaginem Dei, idem est se hominem ipsum abnegare quod propriam libertatem alterius arbitrio voti nexu subdere. Sed nec in hoc perfectio figitur nisi Christum sequaris, vbi sita est charitas. ¶ Consultò autem septimam hîc addi{ Septima conclusio. }derim conclusionem. Abrenuntiatio sæculi eo pacto quod explicatum est, non modò in iure diuino existit per Christum legiferum nostrum constituto, verùm ex visceribus naturalis iuris depromitur. Atque adeò Christi prędicatio, legis naturalis declaratio fuit. Probatur. Christus qui autor fuit naturę, vt crebrò{ Probatio conclusionis. } in superioribus diximus, illam neque destruxit, neque mutauit, sed sua lege tum declarauit, tum etiam, vbi ipsa deficiebat, perfecit: consuluit autem nobis eandem sæculi renuntiationem: ergo idipsum in iure naturę latebat: licèt non omnibus esset notum. ¶ Secundò ad{ Argumen. 2. } idem arguitur. Deum, dum homo factus in hunc venit mundum, maximè decebat, vt illud vitæ institutum nobiscum victurus iniret, quod secundùm naturam quam ipse condiderat, optimum esset: elegit autem eam vitam quæ in consiliorum exercitio posita est, nempe paupertatem, & in accessum castitatis culmen: nam obedientiam quæ castitatis voto annexa est, cùm caput esset ecclesiæ, nemini præter parentem suum pręstare potuit: ergo hęc est à natura sua optima vita. ¶ Sed for{ Solutio. }san quis respondeat, Non quòd secundùm naturam optima est eam elegit vitæ conditionem, sed quòd cùm nobis esset ad vitam æternam expeditior, decuit vt non solùm verbis, sed exemplo nos suo sic institueret. Fuit enim condecens, vt facere inciperet, quod verbo docturus erat. Hic autem cauillus neruum argumenti non rumpit. Imò illud confirmat. Si enim nobis hæc vita expediebat, signum{ Replica. } est, ex natura rei esse expedientem: alioquî aliter nos instituisset. Quoniam nè rerum naturam mutaret, docuit nos eius veritatem. ¶ Atque id demum legitima ratione & causa commonstratur: Ille est secundùm naturam optimus vitæ status, qui ad sempiternam fœlicitatem assequendam aptior est & expeditior: quòd autem eiusmodi status in renuntiatione sæculi consistat ex natura rerum, planè colligitur: quandoquidem iam monstratum est, temporalia bona, vxorumque ac familiæ apparatum humanos animos inescare atque irretire, nè ad spiritualia suo ferantur impetu. ¶ Quòd si nos quis fortè redarguat, hæc bo{ Obiectio. }na temporalia Deo authore in gratiam humani generis esse creata, nobisque in vsum indulta: quare legitimum eorum vsum propiùs ad perfectionem accedere, quàm omnimodam eorum abiectionem: Respondetur,{ Solutio. } argumentum concludere quòd si in eo statu hominum genus perstitisset in quo Deus illud condidit, nihil periculi ab eiusmodi bonis nobis immineret: sed potiùs ad inflammandum diuinum amorem nobis esset obsequio: atque adeò tunc neque castitas virtutis munus esset, neque verò paupertas. Attamen post lapsum eiusdem nostri generis, illa quæ nobis salubria erant, facta sunt nocua. Non quod res ipsæ naturas suas mutâuerint, sed quòd nos nostram deprauauimus. Sicuti vinum quod sanis vsui est, ægrotis est nocuum: inedia verò quæ firmis validisque hominibus nocet, febrem patientibus medela est. ¶ Octaua denique{ Octaua conclusio. } postremaque conclusio sit. Ad perfectionis statum, qualiter in consilijs consistere explicatum est, nec sufficit nec verò requiritur vt re ipsa legitimè custodiantur: sed in hoc eiusmodi status consistit, quòd perpetua voti solennis obligatione stabiliatur. Conclusionem hanc contra eandem Lutheranorum hæresim, sic enim eodem citato lib. De votis monasticis, religionis vota permittit, vt tamen non{ Lutheri error. } sint perpetua: & quo hominem de suis verbis agnoscas, sic inquit: Monachis vouendum esset: Voueo obedientiam, castitatem, & paupertatem, secundùm regulam Diui Augustini vsque ad mortem liberè. Hoc est, vt quando mihi visum fuerit, mutare possim. Vide temulentam verborum pugnantiam, vsque ad mortem, vt mutare possim. Si enim vsque ad mortem, quomodò mutari potest? nam vinculum quod ante mortem abrumpitur, non est vsque ad mortem firmum. ¶ Igitur conclusio hęc ex duobus pendet. Prius est, vtrùm legitimè ac decenter tale votum facere quis possit perpetuum. Posterius, an ad statum perfectionis sit necessarium. Et{ Prima ratio in Lutherum. } quidem priorem partem, nemo nisi mente cæcus negare valet. Enimuerò cùm se homo ciuilibus contractibus in perpetuum obligare queat, cur se non poterit Deo æternùm mancipare? vt quod anteà integrum erat, atque adeò sibi liberum facere, deinceps, per datam fidem in vinculum præcepti transeat? Potest inquam quisque res suas in perpetuum vendere, potest & libertatem suam connubiali fœdere coniugi obligare, vt nexus inde restet insolubilis: imò verò & secundùm ciuiles leges potest quis sese in perpetuum seruum alteri vendere: atque adeò alijs multis modis suam alteri sic in perpetuum impignorare fidem, vt citra culpam nullus ei pateat ad libertatem regressus. Quid ergo obstat quo minùs se Deo, cui seruire, regnare est, se quisque possit seruum offerre: idque insolubili vinculo sanctissimè confirmare. Accedit huc quòd sacerdotes decenter etiam se irreuocabili fœdere sacrorum ministerio alligant. ¶ Adde quòd qua ra{ Secunda ratio. }tione isti negant posse se quenquam legitimè & congruè in perpetuum obligare, negare coguntur id fieri posse in tempus aliquod certum ac præfinitum, quantumcunque sit paruum. Nam si potest se homo in annum deuincîre, poterit & in duos, & in decem, & perpetuò. Quòd si non potest in annum, fit vt neque in mensem, neque in diem, neque in horam. Quod est totam voti naturam denegare. In summa, isti nullam obligationem in voto cognoscunt. Haud ergo ad suam frenesim respondendum est, nè eis contra sapientis documentum, similes videamur. ¶ An verò consiliorum exercitium citra perpetuum votum non mereatur status nomen, monstrandum nobis reliquum fit. Id quod sic elucidatur, status, idem sua voce esse indicatur quod conditio libertatis, aut seruitutis. Dicitur enim status matrimonialis propter vinculum fidei inter coniuges: quę quędam est seruitus, & status mulieris solutæ propter libertatem: status autem spiritualis, siue seruitutis sit siue libertatis, non solum internam obligationem, quæ Deo patens est, requirit: verum & externam solennitatem in conspectu ecclesię. Non enim hîc de statu gratię aut peccati nobis sermo est, qui in foro tantum Dei decernitur, sed de illis statibus atque ordinibus quibus ecclesiæ pulchritudo conpaginatur: quæ ceu regina sponso à dextris assidet, circumamicta varietate. Exemplum in ciuilibus patet. Haud enim ob id quòd quis alteri seruiat, in statu seruorum est: nam potest quisque liberè alteri inseruire: sed quia solenniter se in seruum tradit. Nec verò in statu libertatis asseritur, proptereà quod qualitercunque à seruitute se eripiat: nam potest fugere: sed quia publico instrumento libertate donatur. Pari vtique modo & si quisque absque solenni voto possit consiliorum exercitio proficere, atque adeò illum charitatis gradum ac meriti apud Deum attingere, quem religiosorum multi nondum fuerint assequuti, statum tamen perfectionis nemo absque perpetuo vinculo habet. Et vice versa, quamuis religiosus non pro ratione & dignitate sui instituti fuerit charitate progressus, nihilo minùs ratione solennis voti in statu est perfectionis. Ob idque vbi cætera paritatem habeant, idem opus religiosi, vt. q. 2. suum est, cumulatioris est apud Deum meriti. ¶ Confirmatur autem eadem nostra conclusio aduersus istos hæreticos. Nam nisi perpetuo{ Confirmatio in Lutherum. } voto religio constaret, multa essent Euangelica testimonia quæ nullum haberent legitimum sensum. Illud enim Lucę. 9. Nemo mittens manum suam ad arâtrum & respiciens retrò, aptus est regno Dei: etsi de Christiana religione in vniuersum veritatem habeat, peculiariter tamen vitæ monasticæ sancti applicant: sicuti & illud Lucæ. 7. Memores estote vxoris Loth. Et tamen si citra culpam liceret à cœnobio in sæculum retrogredi, nihil iuris regni Dei illa ratione deperiret. Et illud suprà citatum Leuit. 27. Omne quod Domino consecratur, siue homo fuerit siue animal, non vęniet nec redimi poterit, sed sanctum sanctorum erit: haud ineptè, vt suprà vidimus, sacerdotibus ac monachis assuitur. At quid cum istis disputamus? nisi religionum instituta solenni voto firmarentur, quidnam essent aliud religiosorum claustra, quam hominum ludibria: nempè hodie plena, cras vacua. Et qui hodie cucullam gestaret, cras esset opifex coniugatus. ¶ Restat autem contra ea quæ dicta sunt{ Argumentum } postremum argumentum soluere. Inter cœnobitas nihilo seciùs distinguendi sint tres hominum ordines, quàm inter sæculares: videlicet incipientium, proficientium, & perfectorum: non ergo omnes sunt in statu perfectionis. Ad hoc verò per ea quæ circa postremam conclusionem modò dicebamus respondetur. Nam etsi antecedens verum sit, conse{ Solutio. }quentia tamen est nulla. Dicuntur enim esse in statu perfectionis, non propter progressum ad culmen, sed propter votum. Quamuis pudore deberent monachi omnes suffundi, qui non ad eum connituntur scopum, quem habitu & ceremonijs profitentur. ¶ Igitur qui monachorum statum, sic explicatum, perfectionis esse denegat, in ius omne, naturale, scilicet, diuinum, & humanum iniurius est. Haud enim vnquam vlla fuit mundi ætas, in qua non essent aliqui à reliquo populo vitæ instituto semoti: qui specimen aliquod religionis præ se ferrent. Initio nanque statim nascentis orbis, inter cæteros mortales legitur Genes. 5. Enoch peculiariter ambulasse cum Deo: Quare non refertur morte sublatus, sed non apparuisse. Et inter Philosophos Pythagoreorum schola ac Diogenis asseclæ vitam agebant à communi cœtu secretam: ab ijs videlicet abstinentibus sæcularibus fruitionibus, quę votis monasticis abijciuntur. Et Romæ erant sanctimoniales, quę Vestæ virginitatem voto consecrabant. Et Hiere. 35. commemorantur Rechabitæ, quorum religionis professio erat, vinum non bibere, neque domos extruere, neque sementem serere, neque plantare vineas. Et de Elia atque alijs Prophetis refert Paul. ad Hebrę. 11. quòd circumibant in melo{ Paulus. }tis, in pellibus caprinis: egentes, angustiati, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, & in cauernis terræ. Et, vt capite. 3. super Matthæum ex Iosepho lib. 18. antiquitatum{ Iosephus. } retulimus, ante aduentum Christi degebat in deserto Iudęæ Essenorum collegium à reliquo populo in cellulis segregatum: videlicet à matrimonijs abstinens, parcissimoque cibo vtens, eodem denique instituto, quo Christianorum Anachorêtæ mirifica sanctitate viuentes. Inter quos fertur Ioannes Baptista nutritus. ¶ At quando in hunc diuum incidimus, quisnam eum respiciens in religiones audeat obgannire? Hic namque Domini Præcursor anteà sanctus quàm natus, non aliter appropinquans regnum cœlorum prædicare tentauit quàm ab humano conuictu semotus, habitusque & victus horrore significantiùs quàm verbo, illius pœnitentium vitę nos admonens, quam pro sua virili monachorum institutores imitari sategerunt. De Apostolis autem angustia loci dicere non sinit quem ad modum à magistro suo prima susceperint semina, primaque iecerint fundamenta cœnobiticæ vitæ. Alij enim fuerunt, inter quos Thomas Vvalden{ Thomas Vvaldensis. }sis. 2. &. 5. tomo de sacramentalibus aduersus Vvicleff, argumentum hoc ditissimè locupletauerunt. Mihi autem is tantùm animus fuit, vt scholastico stylo rem vtcunque summatim dilucidarem. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, religionis nomen communi vulgarique significato vniuersos comprehendere mortales, ac pręcipuè Christianos, quatenus Deum virtutum officijs secundùm legis præcepta colunt. At verò per antonomasiam illis tribuitur, qui super præceptorum culturam consiliorum statum capessunt, siue religio à religando dicatur, vt August. ait, in de vera re{ Augustinus. }ligione: nempè quod præter pręceptorum nexum arctiori se religant: siue, vt Ciceroni lib. 2. de{ Cicero. } natura Deorum visum est, religiosi à relegendo dicti sint, quippe qui omnia quæ ad cultum Dei pertinent retractent & tanquam rélegant. Sacerdotes autem hoc pariter nomine, videlicet sacerdotum: quod sequenti lib. iterum dicturi sumus, per similem antonomasiam appellantur: eò quòd inter Christianos qui suo modo se suaque Deo sacrificant, propriè sacrificia offerunt. Quare antiqui Patres monachorum religionem, non verebantur perfectam appellare, vt est apud Vvaldensem tomo. 5. cap. 83. videre. ¶ Ad secundum argumentum ,{ Ad secundum argumentum . } egregiè August. respondit in lib. de perfectione iustitiæ, perfectionem charitatis in hac vita absolutè vniuersaliterque nobis præcipi: adeò vt sub illo generali præcepto, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, dilectio etiam patriæ comprehendatur. Enimuerò, sicuti in inferno nunquam à Dei odio desistitur, quod illic etiam peccatum est, licèt non sit maioris pœnæ demeritorium: ita & in patria vbi nunquam à Dei amore cessatur, mandato dilectionis obeditur: tametsi meritum glorię non augeatur. ¶ Ex hoc autem Augustini asserto Lutherus suum illud{ Lutheri pestiferum dogma. } delirum dogma elicuit, Quòd nemo in hac vita dilectionis mandatum implere valet. Ex quo rursus intulit, quod cùm singula opera ad normam eiusdem mandati exhibere teneamur, quocunque opere cuiuscunque virtutis peccamus. Hoc enim erat illius hominis ingenium, vt passim pugnantia diceret. Haud siquidem cæcus videre potuit, quemadmodum diceret, Deum nos ad impossibile obligare: quod ex sententia Hieronymi assertu impium est, vt{ Hieronymus. } lib. 3. de Natura & gratia, cap. 4. latissimè demonstrauimus. August. ergo illic se planè explicat: vbi duplicem charitatis perfectionem dignoscit: nempè viæ & patriæ: per charitatem enim viæ, tendimus in illam quæ est patriæ. Quare perfectio huius nostræ est, recta ad brauîum currere, vt dicit Paul. perfectio autem patriæ est in Deo ipso quiescere. Atque adeò in hac vita implemus præceptum tanquam viatores, vt ex toto corde, idem sit quod nihil charitati aduersum mentis assensu concipere. In patria verò, tanquam comprehensores, vt ex toto corde idem sit quod continenter sic amare vt nihil de amoris feruore neque per minimam negligentiam vnquam remittamus. Quin verò non solum impletio mandati charitatis in hac vita esse potest quę incipientibus cum aliquo colluctatur timore, verum & perfecta charitas quæ secundùm Ioannem foras mittit timorem: quia vt ipse ait. 1. Cano. cap. 2. Qui seruat verbum eius, verè in hoc charitas eius perfecta est. Et Christus nos admonet vt simus perfecti, sicut eius pater. Et Paul. 2. ad Corinth. 13.{ Paulus. } De cætero fratres gaudete, estote perfecti. In summa, vt Lutheranis satisfaciamus, non August. modò, verùm & Paul. ad Philippenses. 3. vtrunque perfectionis gradum, nempè viæ & patriæ planè distinxit: ait enim primùm: Non quod iam acceperim, vt iam perfectus sim, scilicet triumphantium perfectione. Sequor autem si quomodò comprehendam. Perfectio ergo viæ sequi est: de qua protinus subdit: Quicunque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Igitur. 1. ad Corinth. 13. de perfectione patriæ loquebatur, per quam illa quæ cum fide viatrix est euacuabitur. Iacôbus autem intelligit etiam perfectos in via, in multis venialibus offendere: quæ charitati non aduersantur. ¶ Ad aliud autem ad Colossenses. 3.{ Ad tertium argumentum . } iam concessum est, perfectionem quidem in charitate consistere. In consilijs autem tanquam instrumentis. Ad tertium argumentum per secundam conclusionem satisfactum est, nempe in illis duobus mandatis, tanquàm in conseruantibus, eandem sitam esse perfectionem. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm paupertas ad mendicitatem vsque ad perfectionem vitæ monasticæ pertineat. POSTQVAM in genere de perfectione cœnobitici instituti dictum est, congruit, vt de singulis trium votorum nonnihil disputationis adhibeamus. Et primò de paupertate quæritur, vtrùm vs{ Primum argumentum. }que ad mendicitatem sit congrua: videtur enim Apostolus. 2. ad Corinth. 8. modum Christicolis eleemosynarum præstituere. Si voluntas, inquit, prompta est, non secundùm id quod non habet: non enim vt alijs sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate. Vbi sic Christi alumnos, ad eleemosynas animat, vt simul admoneat nè se tribulatione paupertatis premant. Et glossa{ Glossa. } super illud ad Timotheum. 6. Habentes alimenta & quibus tegamur: ait, non esse hæc temporalia abijcienda. ¶ Secundò,{ Argumen. 2. } qui se periculo obijcit impatientiæ, in culpa est: qui autem se in mendicitatem adigit, tale subit periculum: ergo id non est virtus. Secunda verò præmissa, multis testimonijs comprobatur. Ait enim Sapiens Prouerbiorum. 30. Mendicitatem & diuitias nè dederis mihi: sed tribue tantùm victui meo necessaria: nè egestate compulsus furer, & periurem nomen Dei mei. Et Ecclesiast. 27. Propter inopiam multi deliquerunt. Et Philosoph. 4.{ Aristo. } Ethic. Videtur, inquit, diuitiarum corruptio perditio quædam ipsius hominis: quippe cùm homo diuitijs viuat. ¶ Tertiò, vir{ Argumen. 3. }tus, vt. 2. est Ethicorum, in medio consistit, mendicitas autem extremum est. Eò potissimùm quòd diuitiæ fœlicitatis instrumenta sunt, vt. 1. Ethicorum author est Philosophus: cui & Ecclesiasticus capite. 31. astipulatur. Ergo mendicitas aduersatrix potiùs est perfectionis, quàm nutrix. ¶ Quartò:{ Argumen. 4 } esto consilium sit cuncta prorsus propria abijcere: non tamen inde fit protinus consequens, vt mendicare liceat, sed tenentur tunc monachi manibus laborare, sicuti Paulus. 1. ad Corinthios. 4. se fecisse testatur: & Actuum 20. Ad ea enim, inquit, quæ mihi opùs erant ministrauerunt manus istæ. Et. 2. ad Thessaloni. 3. Si quis non vult operari, nec manducet. ¶ Quintò, quando hæc omnia cessarent, conducentius{ Argumen. 5. } ad monachorum quietem esset, aliquid saltem in communi possidere, quàm vt victum quæritantes inter sæculares oberrarent. ¶ Accedit postremò quòd episcopi altiori sunt gradu genere suo quàm cœnobitæ: quorum tamen perfectioni mendicitas non congruit. ¶ In contrarium autem est verbum Christi, Matth. 5. Beati pauperes spiritu: vbi textus Græcus habet, Beati mendici. QVanuis in superioribus assertum fuerit paupertatem perfectioni charitatis inseruire, scire nihilo minùs superest, quónam gradu sit capessenda. Duplex nanque paupertatis genus inter religionum cultores inuenias: alij nanque sunt quadripartiti, quorum primæua institutio fuit, mendicitas, hoc est, vt neque priuatim ab vllo monachorum, neque in communi à toto cœnobio quicquam possideretur: sed quotidianis eleemosynis victitarent, siue oblatis, siue quæsitis, & postulatis. Vtra autem istarum paupertatum ratio sit alteri præferenda, non desunt qui disputent. Imò nec defuerunt hæretici qui vtranque refutârent. ¶ Respondetur ergo tribus con{ Prima conclusio. }clusionibus. Prima. Omnimoda mendicitas: nempe vt neque priuatim neque in communi aliquid possideatur, si genere suo existimetur, plus habet dignitatis, & meriti apud Deum, quàm in communi possessio. Prima conclu{ Prima ratio conclusionis. }sionis ratio, ex rerum natura, vt suprà suum est, proficiscitur: est enim religionis monasticæ institutio, illam amplecti disciplinam per quam ad perfectionem charitatis expeditiùs ascendatur: primum autem quod hominum animos fascinatos ad suî amorem inescat, est rerum possessio. Nam cùm pecuniæ obediant omnia, qui illam amat, per eam cuncta concupiscit: & qui illam abijcit, omnium quodammodò mundanorum affectus ab se facilè amputat. Vnde August. in lib. trigintatrium quæst.{ Augustinus. } Nutrimentum charitatis est diminutio cupiditatis: perfectio, nulla cupiditas. Esset ergo tutius nunquam amorem in hanc rerum lubricitatem infixisse. Attamen secundùm hunc alter est gradus ab eisdem cùm possidentur animum euellere: quod longè est difficilius. Quo circà idem August. ad Paulinum & Therasiam: Terrena, inquit, diliguntur arctiùs adepta, quam concupîta. Nam inde iuuenis ille Euangelicus tristis discessit, quod magnas habebat diuitias. Aliud est enim nolle incorporare quæ desunt, aliud iam incorporata diuellere. Illa nanque velut extranea repudiantur: ista verò velut membra præscinduntur. Non igitur inconsultò legislator noster inde legiferam suam concionem orsus est, Beati pauperes spiritu. Quapropter quanquam nihil aliud laudis in sancta paupertate comperiretur, hæc esset præclarissima, quòd primum verbum quo Deus, legem orbi positurus, os suum aperuit, fuit fœlicitatem in ipsa collocare. ¶ Quòd autem{ Mendicitas in sacris literis commendatur. } hæc paupertas vsque ad mendicitatem & nuditatem sit Christi alumnis commendabilis, magnificè Paulus exaggerat in posteriori epistola ad Corin. cap. 8. Scitis enim, inquit, gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cùm esset diues: vt eius inopia vos diuites essetis. Si ergo, vt suprà diximus, nullum officium præstitit, quod ex rei natura non esset honestum, consilium est diuitibus, in pauperes sua bona distribuentes egenos fieri, vt cœlestibus diuitijs perfruantur. ¶ Accedit & eiusdem Seruatoris exemplum, quod nihil possedisse legitur, nisi quod illi in diem suæque familiæ porrigebatur. Vnde Matth. 8. Filius, inquit, hominis non habet vbi caput suum reclinet. Accedit insuper & eius institutio, Matth. 19. Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, vel sorores, vel patrem, vel matrem, vel vxorem, vel filios, vel agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Vide quàm cunctis rebus eum denudet qui optauerit esse perfectus. Quare Apostolis quos lucem mundi, & sal terræ esse voluit: Nolite, inquit, possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris. ¶ At verò propter cauillum{ Secunda conclusio. } quarti argumenti subtexitur secunda conclusio. Religiosi qui proprijs renuntiârunt, non tenentur manuum labore victum quærere: sed iustissimè mendicare possunt. Conclusio est de qua D. Augustinus iustum vo{ Augustinus }lumen de opere monachorum inscripsit: quam subinde D. Thomas opusculo. 19. cap. 5. locu{ D. Thomas. }pletissimè simul ac disertissimè contra religionum hostes dilucidauit. Graphicè nanque glossa super caput Exodi quintum, hæreti{ Glossa. }cos, qui monachos in manuales labores adigunt cum Pharaône componit: qui Moysen & Aaron obiurgabat dicens: Quare solicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra. Probatur ergo conclusio, iure natu{ Probatio conclusionis. }ræ, & gentium, & cum primis diuino. Finis spiritualium bonis temporalibus præstantior est: sed in republica milites & equites, atque adeò iudices qui ad bella gerenda, aut ad tuendam iustitiam, aut denique ad rempublicam administrandam deputati sunt, communibus stipendijs populi sustentantur: quod & Paulus ad Rom. 13. iure etiam diui{ Paulus. }no iustum existimat. Ideo enim, inquit, tributa præstatis: Ministri enim Dei sunt. Religiosi autem monasticè viuentes, spiritualium functione Reipublicæ inseruiunt: quod multò est magis ipsi necessarium, quàm temporalium administratio. Ergo nihil aliud quàm naturæ ius, & gentium, ac diuinum est, vt populi eleemosynis sustententur. Illi nanque qui verbi ministerio incumbunt, digni sunt mercede sua: nam studij gratia, necesse habent à manualibus operibus eximi. De quibus ideo Paulus. 1. ad Corinth. 9. Per exempla complura à naturalibus desumpta colligit eos qui spiritualia seminant, ius habere metendi temporalia. Sic enim, inquit, Dominus ordinauit his qui Euangelium annuntiant de Euangelio viuere. Vbi glossa: sic Deus rationabiliter disposuit de prædicatoribus, vt expeditiores sint ad prædicandum. Imò verò & Christus Matth. 10. idipsum explicuit. Ob id enim discipulos sine pera prædicatum dimisit, quòd dignus est operarius cibo suo. Et quando hanc prouinciam non susceperint, quæ tamen mendicantium ordinibus solennis est, vacant etiam sacramentalibus confessionibus audiendis. Imò verò his etiam cessantibus ob id quod statos Psalmos solenniter persoluunt, precesque assiduas pro populo fundunt, & supra hæc omnia sacrorum studijs diuinæque contemplationi vacant, ius habent diuinum & naturale vt populi stipendijs viuant. Vnde August. opere illo citato:{ Augustinus } Si Euangelistæ, inquit, sint, potestatem habent de sumptibus fidelium viuendi: sin ministri altaris, eandem non arrogant, sed planè sibi vendicant potestatem. Quin etiam Apostolus ipse loco citato rem ad certum officium non perstringit, sed in genere ait, Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt edunt? & qui altario deseruiunt, cum altario participant? Quo fit vt qui monasticos religiosos operum solicitudinibus implicare contendunt, Marthæ opinionem sequantur, quæ sororem suam ad pedes Christi contemplatione fruentem diuellere inde conabatur, vt se iuuaret. Quam quidem Christus opinionem ipsi retudit, dicens: Porrò vnum est necessarium. Ob idque bene glossa illud Matthæi. 6. Respicite vola{ Glossa. }tilia cœli, non laborant, &c. & tamen Deus pascit ea, sanctis contemplationi vacantibus attribuit: qui ita à mundo sursum euecti sunt, vt nil in terris agentes aut laborantes, sola contemplatione in cœlo degant. Meritò ergo Hieronymus in prologo super Iob, eos{ Hieronymus. } obiurgat qui malunt monachos fiscellam iunco texere, aut palmarum folia complicare vt in sudore vultus panem edant, quàm vt iuxta sententiam Seruatoris diuinorum cibum operentur qui non perit. Accedit supremè quòd mendicitas ad humilitatem non parùm confert, qua ratione Alexio atque alijs sanctis laudi datur quòd splendidas facultates ab se abdicauerint, vt mendicata stipe viuerent. Impietas ergo est sanctam mendicitatem impugnare, atque adeò peregregium charitatis officium monasticos mendicantes alere. ¶ Ter{ Tertia conclusio. }tia conclusio. Quanuis genere suo mendicitas omnimoda præferenda sit, potest nihilo minùs ratione finis aliarumque circunstantiarum pro tempore & loco conducentius esse ea in communi possidere, quę monachorum victui sunt necessaria. Conclusio est quę ex D. Tho. colligitur. 2. 2. q. 188. ar. 7. Atqui in primis quod{ D. Thomas. } eiusmodi possessio nihil de religionis perfectione deterat, tum canon, expedit. 12. q. 1. ait, tum ex superioribus palàm fit. Haud enim in paupertate perfectionem sitam esse monstrauimus, sed in charitate. Cùm ergo in pauper{ Prima ratio conclusionis. }tate ea tantum ratione consistat quod rerum amorem solicitudinemque præscindat, ea paupertatis species in vnaquaque religione præstantior est, quæ ad eius finem aptiùs confert. Etenim vt instrumentum ac medicamen non eo melius quo maius, sed quo ad finem accomodatius: sic & de paupertate censendum. Vnde si ordo institutus est ad contemplationis opera & prędicationem, quod quidem munus altam mentis quietem requirit: & tempora extant vbi à populo non facilè religiosorum egestati succurritur, non solum perfectioni non repugnat aliquid habere in communi, verum confert. Quoniam illa monachorum diuagatio quæ ad victum quærendum necessaria est, otium non secum permittit quod ad eiusmodi spiritualia munia exercenda est operępretium. ¶ Secundo & ex eadem temporum inclementia{ Secunda ratio. } alia oriri potest commoditas eiusmodi possessionis in communi. Nempè quod postquam charitas refrixit, mendicantes molesti sunt populo & onerosi. Qua ratione religio vilescere in eius oculis incipit. Prętereà nimia egestas cogere mendicos assolet aliqua negotia cum sęcularibus tractare, & aliquibus quinque improbitatibus victum extorquere, quę eorum instituta obscurant. ¶ Adde quòd quando religiones in illa syn{ Tertia. }cera mendicitate institutę fuêre, multa eidem instituendæ suffragabantur quæ ab aliquibus iam temporibus languêre videmus. Primum enim summa victus parcitate vestitusque vilitate contenti erant. Adeò vt eleemosynæ quæ nunc vix viginti religiosis sufficiunt, pluribus tunc quam centum satis erant: nam & corporis natura facta est imbecilior, & spirituales vires remissiores. Legimus nanque in historia diui patris nostri Dominici, quandoque œconomum obiurgasse, quòd sæpiùs quàm par esset pitanciam conuentui porrigeret. Quod argumentum est perrarum quidem fratribus fuisse ouorum aut piscium vsum, sed leguminibus victitasse. Mox & charitas tunc populi locupletior erat ac syncerior. Et quod citra pudorem fateri monachi non possumus, nostra tunc vita alium quam modò splendorem habebat, vt populares animos alliceret. ¶ Sed ais, Rerum possessiones non possunt{ Obiectio. } non possidentium animos solicitare, tum ad culturam, tum etiam vt augeantur. Fatemur{ Solutio. } equidem: sed tamen hoc perpendendum est, vtránam solicitudo animos acerbiùs angat ac diuexet, quæritaréne quotidie necessaria, an curare quæ in communi possidentur: nam solicitudo possessionum præter vnum aut alterum qui illas procurat, cæteros vel non tangit, vel quàm tenuissimè: solicitudo autem quotidiana plurimos occupat. Quòd si Christo institutore nostro exemplum sumere lubet, quanuis, vt dictum est, indigentis vitam delegerit, nihilo minùs eleemosynas sibi oblatas in diem reseruabat. Habebat enim loculos Iudæ commissos. Nam Ioannis. 4. dicitur quòd abierunt discipuli in ciuitatem vt cibos emerent. Et Ioan. 13. iussus est Iudas ea emere quæ ad diem festum opùs erant. Quanuis non nisi exiguos horariosq́ue nummos seruari sinebat. Quare ad emendos panes satiandæ turbæ pecunia discipulis defuit. Et nè illa quæ in victum tantùm & in pauperum subsidia seruabantur in prophanos vsus verterentur, noluit inde tributum solui, sed Petrum ad piscem misit qui ei didrachma ore porrigeret. Et nonnunquàm præ inopia eosdem discipulos spicas collectum misit. ¶ Absit ergo vt aduersus omnimodam mendicitatem oblatrare velim: vtpote quam suis nominibus superiùs illustrauerim. Fuerunt enim olim nonnulli quos diuus Tho.{ S. Thomas. } opusculo. 18. c. 14. confutare persistit, qui paupertatem reprobabant, nisi necessaria in communi possiderentur: quibus subscribere, errorem existimo. Imò qui syncerè & candidè supremam seruant mendicitatem, suspiciendi sunt & exosculandi. Sed tamen hæc dicta sunt, tum vt causa possidentium in communi defendatur: tum etiam vt mendicantes omnes admonitos habeam quanta esse debent parcitate contenti. Proptereà enim asserente Christo Deus pascit volatilia cœli, quibus vtique religiosi comparantur, vestitque lilia agri: quod cibo illa simplicissimo, hæc vestitu contenta sunt. Porrò ergo diuus Benedictus altissimè contemplantium quieti studens, consultè possessiones recepit sibi oblatas, atque alij deinceps religionum institutores. Sed tamen humanum ingenium, medium tenere nescium, eousque eorum opes auxit, vt celeberrimum ordinem non parùm de suo fastigio deiecerit. Quare in ordine nostro hactenùs nisi causa studij non est dispensatum possessiones habere: sed sunt frequentia monasteria quibus in antiqua mendicitate viuitur. Vtinam nos Deus, quantum est hoc maximè sæculo Christianæ familiæ necessarium, sustineat. AD Primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, illic Paulum neutiquàm condemnare, si quis cuncta quæ habet in pauperes voluerit erogare, sed humanæ imbecillitati indulget. Rarissimi enim sunt qui arduum hoc consilium capessant. Et ideo ait neminem cogere vt sic alienis miserijs consulat, vt seipsum necessarijs destituat. Et eôdem pertinet citata glossa ad Timoth. nempe non esse prorsus abiicienda temporalia. ¶ Ad secun{ Ad secundum. }dum respondetur, eum qui vltrò temporalia bona propter Christum deserit, nulli se periculo nec temporali nec spirituali obiicere. Spirituali inquam: quia quòd homo bona causa sponte sua facit, periculum non affert pœnitentiæ ac tristitiæ: sed quando quis inuitus suis expoliatur. Imò verò à diuitiarum possessione præsentius periculum imminet: iuxta illud. 1. ad Timoth. vltim. Qui volunt diuites fieri, incidunt in laqueum diaboli. Nec verò periculo corporali subduntur. Nam vt ait Psaltes, Diuites eguerunt & esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Qui enim nos solicitos esse prohibet in crastinum, curam gerit nostrî. Salomon autem suum præsentiens ingenium, non se audebat extremæ paupertati committere: ob idq́ue mediocritatem vitæ postulabat. Nam etsi, vt suprà diximus, opum affluentia nocua sit homini corruptæ naturæ, tamen rari sunt qui inopiam ferre queant. Sicuti infirmi licèt videant vinum sibi nocere, nihilo minùs non semper se continere possunt, quin tantillum gustent. Qua de causa propter inopiam multi deliquerunt. Accedit quòd Salomon erat rex, quare non poterat absque diuitijs viuere. ¶ Ad tertium re{ Ad tertium. }spondetur, virtutis medium, secundùm Philosophum. 2. Ethic. non secundùm quantitatem, sed secundùm rationem esse sumendum. Et ideo quicquid ex rationis præscripto fit, ab eodem medio non deflectit. Relinquere autem temporalia bona, vt expeditiùs Christum sequaris, ratio docet. Nam & lumine naturali doctus Socrates, vt ad Paulinum ait Hieronymus, auri pondus abiecit, vt contemplationi{ Hieronymus. Ad quartum. S. Thomas. } liberiùs vacaret. ¶ Ad quartum autem argumentum respondet diuus Thom. 2. 2. q. 187. artic. 3. quod manualis labor (qua voce humana omnia officia comprehenduntur, siue manibus, siue pedibus, siue lingua fiant:{ Labor manualis ad quatuor vtilis. } eò quòd manus organorum illustrissimum est) ad quatuor est vtilis. Primò quidem ad victum quærendum. Vnde primo homini mandatum est, vt in sudore vultus sui pane vesceretur suo: & in Psalmo, Labores manuum tuarum quia manducabis. Secundò commodus est ad vitandum otium, quod multorum est causa malorum. Vnde Ecclesiast. 33. Mitte seruum tuum in operationem, nè vacet: multam enim malitiam docuit otiositas. Tertiò refertur ad concupiscentiam refrænandam: quatenùs labore corpus maceratur. Vnde. 2. ad Corin. 6. In laboribus, in ieiunijs, in castitate. Quartò & labor frugifer est ad eleemosynas erogandas. Vnde ad Ephe. 4. Qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, vt habeat vnde tribuat necessitatem patienti. Per hæc ergo quatuor membra, ad omnia Pauli loca respondetur, quibus manualem laborem videtur, seu præcipere, seu commendare. Illud nanque citatum. 2. ad Thessal. 3. Si quis non vult operari, nec manducet, non est nisi naturalis admonitio: vt scilicet qui aliunde non habet vnde viuat, manibus victum querat, vt furta & illicita negotia cautè fugiat. Quo vtique sensu dudum epistolam ad Ephes. citauimus. Huic tamen veritati non obstat quo minùs religiosi diuinis vacantes, ius habeant eleemosynis viuendi. Hoc enim ipsum eodem loco docet Apostolus. Nam postquam dixit, non gratis panem manducasse ab aliquo, sed in labore & fatigatione operans nè quem illorum grauaret, subdit: Non quasi non habuerimus potestatem, sed vt nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Quare illud. 1. ad Thessal. 4. Operamini manibus vestris, sicut præcepimus vobis, non est generale præceptum, vt impugnatores religionum aiunt, quod monachos etiam conuoluat: sed eos tantùm complicans, qui aliter sine scandalo viuere non valent: quod patet ex subiunctis verbis: vt honestè ambuletis ad eos qui foris sunt. Religiosi autem sine scandalo possunt stipem suscipere & postulare. ¶ Secunda etiam vtilitas corporalis laboris ac subinde tertia. Nempe otij euitatio & afflictio corporis, non est in præcepto nisi quando aliter eisdem incommodis obuiari non potest. Monachi autem per alia salutaria exercitia otium cauent, & corpus edomant. Quartum denique: Nempe eleemosynas erogare, non est in religiosis virtus: quippe qui semel cuncta largiti sunt. Nisi casu extremæ necessitatis pauperum: quo quidem euentu perinde atque sæculares, tenerentur manibus laborare. Hęc fermè diuus Tho. loco citato. ¶ Ad quintum denique argumentum ter{ Ad tertium. }tia conclusione responsum est. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm votum castitatis sit de intrinseca ratione religionis. SECVNDVM membrum voti monastici est, castitas. Sed vt eius ratio patentior fiat, arguitur illam non esse de intrinseca ratione religionis. So{ Primum argumentum. }la ecclesiæ institutione, vt prædicebamus, inuenta est solennitas voti: ergo si ecclesia tale statutum abrogaret, profiteri quis posset religionem absque voto solenni castitatis. ¶ Secundò. Sacerdotium ac religio hac ra{ Secundum. }tione adæquantur, quòd vtrobique fit votum solenne castitatis. Sacerdotalis autem ordo verus & legitimus existere potest absque huiusmodi voto, vt in Græcorum sacerdotibus videre est: quod pariter posset ecclesia de nostris etiam decernere: ergo & religio sine tali voto esse potest. ¶ Tertiò: Militare { Tertium. } cruciferorum institutum est vera, vt aiunt, religio: emittunt namque explicitè tria vota: & tamen dispensatum iam est cum illis vt in religione perseuerantes, vxorum fœdus inire valeant: ergo huiusmodi votum non est de intrinseca ratione religionis. ¶ Quartò denique arguitur.{ Quartum. } Omnis perfectio vitæ Christianæ apostolis secundùm Christum in more esse cœpit: Apostoli verò non videntur continentiam seruasse: nam de Petro Christi vicario legitur Matthæi. 8. socrum habuisse: ergo castitas non est de intrinseca ratione religionis. ¶ In contrarium faciunt verba capituli suprà citati, Cùm ad monasterium. de stat. monachor. in cuius calce habetur, Abdicatio proprietatis, sicut etiam custodia castitatis, adeò annexa est regulæ monachali vt contra eam neque summus Pontifex possit indulgere. QVæstio hæc duos habet sensus. Prior{ Duplex quæstionis sensus. } est vtrùm re vera nunc votum castitatis annexum sit religioni, idq́ue decentissimè: cuius affirmatiua conclusio definitio est ecclesiæ contra hæreticos, vt habetur capit. Quod votum. de voto. lib. 6. Fuit enim Iouinianus qui matrimonium cœlibatui adæquabat: qui de eadem hæresi perinde condemnatus est, atque de alia Vigilantius, quòd diuitias exæquabat paupertati. Posterior verò sensus est, vtrùm cùm solennitas voti, hoc est vouendi cerimonia sit de iure ecclesiastico, vt illic refertur, sic & annexio ipsa castitatis ad religionem sit de iure ecclesiastico, ita vt per ecclesiam fieri possit vt religio absque castitate vera maneat religio: an verò sit de iure diuino vt per ecclesiam institui vera non possit absque castitate religionis substantia. ¶ At quoniam solus nobis est animus de secundo sensu cum catholicis disputare: quoniam primus orthodoxus est, ac perinde nemini nisi hæreticis dubius: vnica conclusione sub probabilitate, quæ mihi quàm maxima est, respondetur. Sic est castitas religioni annexa, vt nulla hu{ Conclusio responsiua. }mana dispensatione fieri possit, vt religio absque castitate rem habeat suo nomini congruam. Haud ergo hîc disputamus vtrùm valeat Papa super voto solenni religionis dispensare: hoc est vtrùm eximere professum queat à sua religione: de qua re quæstione præcedenti satis dissertum est. Sed hoc tantummodò in præsentia sub doctiorum censura negamus, quòd religiosus verè persistens euangelicus monachus, in coniugio possit eiusque vsu permanere. Et quidem conclusio est sancti Tho. vt. q. 4. vidimus. Apparet tamen{ S. Thomas. Scotus. } eam negare Scotus. 4. dist. 38. vbi non alia de causa sentit solenne votum religionis matrimonium dirimere, quàm quòd ecclesia in cuius se manus vouens tradidit, eum illegitimum fecit ad matrimonium: quorum similibus verbis vtitur Caietan. vt. q. 3. vidimus{ Caietanus. } 2. 2. q. 88. arti. 7. Vnde elici videtur in potestate ecclesiæ situm esse vt religiosi simul possint cum coniugio religionem retinere, perinde atque sacerdos suos ordines. Conclusio ta{ Prima probatio conclusionis. }men nostra contraria planè ab Innocentio capitulo citato, Cùm ad monasterium. asserta videtur. Nempe vbi insinuat castitatem iure diuino annexam esse religioni. Et quòd ita sit probatur ratione. Religio nomine ipso{ Secunda. } nihil aliud significat quàm quod Christus euangelicum adolescentulum docuit: Si vis perfectus esse, vade & vende &c. & sequere me. Et quod subinde Petrus subiunxit: Ecce nos reliquimus omnia & secuti sumus te, &c. qui autem connubiali nodo se semel innexuit, nomine quidem potest, sed tamen re ipsa non reliquit omnia, imò neque sæculum: ergo non est verè euangelicus religiosus. Media propositio probatur ratione sancti Thom. 2. 2. q. 186. artic. 4. Res enim vxo{ Res vxoria cum religione ex diametro pugnat. }ria vtroque cornu ex diametro pugnat cum religione. Primùm contranititur contemplationi, diuinorumque meditationi, quibus secundùm nomen suum debet sedulò religiosus vacare: renititur inquam propter voluptatis vehementiam quæ ex Venere nascitur: cuius vtique frequentatione concupiscentia augetur: vt{ Aristo. Augustinus } 3. Ethic. commonitor est Aristo. vnde Augu. in primo Soliloquiorum: Nihil, inquit, sentio quod magis ex arte deiiciat animum virilem quàm blandimenta fœminæ, corporumque ille contactus sine quo vxor haberi non potest. ¶ Nec verò naturalis ratio valde est recondita. Etenim cùm contemplatio subtilissimis purissimisque spiritibus foueatur, carnalisque ac brutalis ille vsus spirituum multitudinem insumat, sanguinemque à corde vehementer distrahat, cuius collectio ad mentis attentionem necessaria est, fit vt idem vsus hebetudinem mentis efficiat. Qua vtique de causa Paulus. 1. ad Corinth. 7. coniugibus consulebat vt orationis tempore toro separarentur. ¶ Altero autem cornu status coniugalis religioni colluctatur, quod est administratio solicitudoque rei familiaris. Vnde eodem loco Paulus: Qui sine vxore est, solicitus est quæ Domini sunt, quomodò placeat Deo: qui autem cum vxore est, solicitus est quæ sunt mundi, quomodò placeat vxori: & diuisus est. Vbi si meditatiùs attendas, ad viuum expressit religionis faciem, eamque ex regione opposuit coniugio: quasi maritari nequeant. Quocircà monachi, hoc est soli, inde potissimè nomen trahunt, quòd à coniugali consortio semoti viuunt. ¶ Secundò id apertiùs{ Secunda ratio. } explicatur. Duo alia vota, scilicet paupertatis & obedientiæ, adeò sunt à voto castitatis pendentia, vt hoc sublato reliqua continuò sustuleris. Matrimonialis quippe sarcina votum legitimæ paupertatis procul respuit. Quî enim fieri potest vt vxorem quis & liberos atque familiam illis appendicem alere in paupertate valeat? Eò præsertim quòd non solùm debet liberis in tempus prouidere, sed in perpetuum prospicere, ac perinde possessiones & primogenituras ambire quas illis relinquat. Adde quòd neque legitimæ obedientiæ, de qua Christus ait, Sequere me, vxorius vir vacare poterit. Quare Paulus Christi asseclas peculiariter optabat manere sicut ipse erat, absque vxore. Eo ergo ipso quòd ecclesia votum castitatis à religionibus seiungeret, synceritatem ipsam religionum euangelicam funditùs conuelleret. Quare id certè, vt sub eius censura loquar, non est factibile. ¶ Hinc discerniculum colligitur quo iudicandum est sitne quæuis religio verè absolutoque nomine religio, hoc esse vnicum, vtrùm intrinsecè annexum habeat, matrimonium contractum seu potiùs attentatum dirimere: quod quidem nulla habet religio nisi auctoritate ecclesiæ instituentis solennitatem voti: vt habetur in dicto cap. vnico, de voto. libr. 6. ¶ Quapropter religiosi tertij ordinis diui Francisci, & nostræ, solenne votum non emittunt. Quanuis expressiùs inculcatiusque dicant se facere tria vota. Hoc dixerim de iure antiquo: nam iam Sixtus Quartus per suam Bullam declarauit eiusmodi fratres facere solenne votum. Et postmodùm alij summi Pontifices idem etiam decreuerunt de quibusdam sanctimonialibus nostris eiusdem ordinis, quas Beatas appellamus: quæ inclusę viuunt. Illæ autem quę clausuram non seruant, eidem Bullæ non subduntur. Multò autem minùs isti Eremitæ qui hac nostra tempestate in montibus dispersim degunt. Nam etsi episcopo promittant obedientiam, non intelligunt nisi pro tempore quo voluerint illic commorari. Imò neque de ratione illius instituti est vt votum suscipiant simplex castitatis. Tametsi citra illud non essent admittendi. AD primum igitur capitalium argumentum, conceditur voti solennitatem, vt habetur in dicto cap. vnico, de voto. lib. 6. ab ecclesia constitui, hanc aut illam instituente aprobanteque religionem, ex qua matrimonij impedimentum sequitur. Sed iam quæstione proxima negata est consequentia, qua infertur connexionem castitatis cum voto religionis non esse de iure diuino. Est enim in potestate ecclesię vt hæc aut illa habeatur pro religione: attamen postquàm constituitur religio, de iure diuino est vt habeat castitatem annexam: secundùm illud, Vade & vende omnia quæ habes, & sequere me. Nemo enim statum habere potest via consiliorum sequendi Christum, nisi sit ab vxore liber: atque hoc ex intima rei natura. ¶ Ad secundum respondetur, sacerdotalem ordinem nullatenùs esse religionem: aliâs citatus canon & Doctores non sub duorum forma explicuissent solenne votum: dicentes consistere & in susceptione sacri ordinis, & in professione religionis. Ex quo fit hoc inter sacerdotium & religionem differre, vt diuus Thomas loco citato arti. 11. edocet, quòd votum castitatis non est de intrinseca ratione sacerdotij perinde atque aliud religionis. Imò sacerdotale ministerium seruari absque eodem voto potest. Hanc ob rem qui sacris initiatur, non perinde atque religiosus expressè ait, voueo. Quare non est votum explicitum, sed implicitum: porrò in ipsa ordinum susceptione abditum. Votum inquam tantum castitatis. Cætera nanque religionis nec implicitè facit. Haud enim paupertatem vouet aut obedientiam, sed fit sui episcopi subditus: etiam si absens sit: non autem ordinantis. ¶ Quo{ Primum corollarium. Secundum. } fit vt Græci eiusdem sint nobiscum generis sacerdotes. Sequitur subinde secundò Romanam ecclesiam posse idem tollere votum salua re ipsa sacerdotum. Negatur ergo consequentia quæ inde extruitur ad probandum religionem absque tali voto posse consistere. ¶ Sed infers contrà: Ergo incongruè sacer{ Obiectio. Solutio. }dotale votum dicitur solenne. Negatur consequentia: sed tamen id ingenuè fatemur quod non est votum solenne de iure diuino tanquam religioni essentiale, sed est solenne de iure positiuo: hoc est tantùm statuto ecclesiæ sacerdotes illegitimos reddens & inidoneos contrahendo matrimonio. ¶ Contra hoc autem{ Argumentum } remergere videtur argumentum suprà à nobis informatum. Visi enim hîc sumus concedere tantùm esse præceptum ecclesiæ nè mariti fiant. Quòd si ita est, licèt malè facerent absque licentia contrahendo, teneret tamen matrimonium: vt paulò antè argumentabamur. Respondemus autem non solùm esse præceptum,{ Solutio. } sed statutum inhabiles eos reddens ad matrimonium, perinde atque consanguineos. Habet sese ergo medio modo inter merum præceptum & solenne religionis votum. Eapropter ecclesia perinde atque prohibitionem in quarto gradu, posset hoc tollere votum à sacerdotibus. An verò liceret, quęstione proximè sequenti disputabitur. ¶ Ex his sequitur, matrimonium ratum non consummatum non dirimi per susceptionem sacrorum ordinum, sicuti per religionis professionem. Quod & Caietanus. q. 12. quotli. 1. fatetur. Et{ Caietanus. } causa est, quòd sacerdos non fit simpliciter inhabilis ad aliud contrahendum matrimonium, sicuti religiosus: eò quòd cum illo dispensari potest. ¶ Quod cùm verum sit, nescio quid Paludanus sibi voluerit in. 4. d. 38.{ Palu. opinio } q. 3. vbi ait, quòd si post matrimonium ratum non consummatum vir sacris initietur, & vxor in sęculo permanens votum faciat simplex, inhabilis ipsa redditur ad secundas nuptias, etiam post mortem viri. Nam in pri{ Refutatur Paludanus. }mis susceptio illa ordinum non est licita: cùm matrimonium non dirimat. Secundò: nulla est rationis apparentia quòd votum simplex vxoris in tali casu fieret solenne, vt ipse putat. Quare si mortuo coniuge alteri nubat, licèt peccet contra votum simplex, nihilo minùs matrimonium tenet: quod ipse negat. ¶ Ter{ Grauis dubitatio de militaribus ordinibus. }tium autem argumentum de militaribus ordinibus est, quod præcipuum hîc habet ambigendi momentum. Equites enim isti cruciferi vulgò habentur religiosi: nam faciunt tria vota: & nihilo minùs vxoribus fœdere matrimoniali copulantur: coïre ergo possunt ambo status: religionis scilicet & matrimonij. Idque potest ratione ex superioribus deducta corroborari. Nam ratio qua suprà monstrauimus coniugium cum religione pugnare, erat impedimentum contemplationis & orationis: religio autem militum non hunc habet scopum, sed militare, vbi nulla est necessaria contemplatio. Nihilo minùs propter{ Solutio quæstionis propositæ. } rationes suprà allatas persuasum habere nunquam potui, eiusmodi religiones, simpliciter esse religiones. Et ratio est, quia non solam castitatam isti non seruant, nam rei vxoriæ perinde ac cæteri sæculares inseruiunt: eosdem scilicet ambientes honores, easdemq́ue facultates suæ soboli procurantes: quod toto cœlo à religionis instituto distat: verùm neque paupertatem, neque obedientiam, nisi solo nomine profitentur. Non quidem de sacerdotibus cruciatis loquor, qui intra septa monasteriorum vitam degunt. De istorum nanque legitima religione nihil ambigendum est: sed de commendatarijs equitibus. Nam quænam paupertas quæso est relationem tantùm magistro facere suarum facultatum: ex quibus si vel obolum eis adimeret, perinde reclamarent ac cæteri regni nobiles. Obedientia autem est per totam fermè vitam nullum superioris mandatum audire, nisi dum eorum comitia fiunt. ¶ Sed aiunt, hæc est nostra religio: nec ad aliud tenemur. Ad hoc dupliciter respondemus. Primùm id negantes si primæuam eorum institutionem respiciamus. Nam tunc nonnullum clausuræ genus incolebant: multoque crebriora obedientiæ persoluebant munera: longeque aliam habebant paupertatis rationem. Sed posteà lapsu temporis eousque labefactatæ sunt eorum religiones, vt iam synceram religionis naturam exuerint. Ob idque secundò dicimus quòd si non strictior quam hęc, est sua religio, non est illa euangelica quæ in consiliorum exercitio posita est. Porrò enim si nostra aut diui Francisci (quod Deus auertat) in eum locum collaberetur, vbi non plus paupertatis, castitatis, aut obedientiæ vigeret, religio esse desineret. Non dico quod vbiuis statuta non seruantur statim esse desinat religio: nam possunt forsan ex incuria & culpa præsidentium ea quæ mala reputantur non puniri. At si in illum locum aliqua deiiceretur religio, vbi non maior exigeretur obedientia, aut paupertas, aut castitas, quàm inter huiusmodi equites, non esset euangelica consiliorum religio. Et nè primus ego videar hanc asseruisse sententiam, eandem apud diuum Thom. inuenies loco citato. 2. 2. q. 186. arti. 4.{ S. Thomas. } Arguit enim tertio loco quòd continentia ad perfectionem religionis non requiratur: eò quod aliqui sunt religiosi qui vxoribus vtuntur. Et respondet, illos viuendi modos, vbi est matrimonialis vsus, non esse simpliciter & absolutè loquendo religiones: sed secundùm quid: in quantum scilicet aliqua participant quæ ad statum religionis pertinent. Hæc diuus Thom. ¶ Ex his ergo militum ordinibus meritò exceperim equites diui{ Limitatio superioris assertionis. Obiectio. } Ioannis: sanè qui pro suo instituto conuentum habent & obedientiæ specimen: neque matrimonia contrahunt. Quare non est cur non vt religiosi habeantur. ¶ Quòd si contra superiorem assertionem arguas, Si isti equites connubiale fœdus absque pontificio priuilegio inire tentarent, matrimonium non teneret: quod non aliundè emanare videtur quam à ratione religionis. Respondetur non inde{ Solutio. } prouenire quòd sit vera religio, sed ex Pontificis statuto: vt modò de sacerdotibus dicebamus. Quapropter multò minùs matrimonium ratum non consummatum per ingressum huiusmodi ordinis dissoluitur, quàm per ordinis susceptionem. ¶ Ac per hęc alia diluitur quæstio de qua ante quindecim hinc annos decertanter in Hispania fuit disputatum. Quæ quidem bimembris erat. Primum{ Quæstio bimembris diu ac multum in Hispania ventilata. Solutio prioris membri. } vtrùm expediens esset dispensatio vt huiusmodi equites vxores sibi possent copulare. Secundò vtrùm etiam cum illis qui vota solenniter ediderant dispensare liceret: quæ quidem fuit multò molestior. De priori ergo pro meo captu semper eiusmodi dispensationem expedientem arbitratus sum. Quòd si eiusmodi religiones pro legitimis ducerem, impossibile reputarem. Commoditas autem dispensationis hæc est, quod castitas in eiusmodi vitæ instituto si humano loquamur more, non est seruatu possibilis. Viuunt enim lautè & splendidè, domi seruitrices habentes, forisque cum aulicis mulieribus iuge habentes commercium: torneamenta aliaque militaria exercitia meditantes. Qua ergo ratione isti voto castitatis astringendi essent? Eâdem fermè de causa quæstio secunda affirmatiuè soluta est. Nam cùm votum illorum non sit le{ Solutio posterioris quæstionis. }gitimè religionis, sed statuto Pontificis matrimonium impediens, non est impossibilis dispensatio si legitima causa fiat: vt de sacerdotum voto proximè dictum est. ¶ Ad quar{ Ad quartum. }tum argumentum quod de Apostolis petebatur, an votum castitatis susceperint, quæstione proxima commodiùs respondebitur. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm obedientiæ votum sit de essentia religionis. TERTIVM denique membrum monasticæ professionis est, obedientia: quam vt suis numeris commendemus, arguitur de more non esse necessariam. Illa enim obsequia Deo maximè placent quę{ Primum argumentum. } ex libertate, non ex necessitate fiunt: secundùm illud. 2. ad Corinth. 9. Non ex tristitia, aut ex necessitate: illa autem quæ fiunt ex obedientiæ voto, simul cum necessitate tristitiam afferunt: ergo non est consilium obedientiam vouere. ¶ Secundò: cùm hominem{ Secundum. } Deus liberum creauerit non est prudentia vt à se suam abdicet libertatem, præterquàm vbi Deus eum iusserit obedire: in euangelio autem nullum extat eiusmodi obedientiæ vouendæ mandatum. Quod enim Paulus ad{ Paulus. } Hebræ. 13. iubet dicens: Obedite præpositis vestris & subiicite eis, ad omnes attinet Christianos. ¶ Accedit tertiò quod Christus, vt ad{ Tertium. } Ro. 8. ait idem Apostolus, liberauit nos à lege peccati & mortis, ac subinde adoptionem filiorum nobis commeritus perfecta nos libertate donauit. Ex quo fieri consequens apparet vt Christiana perfectio in summa libertate consistat: atque adeò obedientiæ votum, non sit consilium. ¶ In contrarium est quòd perfectio, vt suprà dictum est, ea re agitur vt Christum sequamur & imitemur. Id autem quod in ipso præcipuè commendatur, vt patet ad Philip. 2. est obedientia. Factus est enim obediens vsque ad mortem, propter quod & Deus exaltauit illum, &c. EX tribus votis quibus monastica religio constat, potissimum est obedientia. Nam possessionum renuntiatio & castitatis votum in hoc præcipuè ordinantur, vt liberrimè indissolubilique obsequio obedire possimus. Quo fit, paupertatem, vt suprà diximus, primam quidem esse exequutione: obedientiam verò primam in intentione. At verò vt obedientia omnium est officiorum præstantissima, ita, quod hæreticorum ingenium est, Luthero{ Lutherus. } fuit execratissima. Vnde in lib. suo de votis monasticis, & in altero de libertate Christiana, nullis non conuitijs monachalem obedientiam proscindit. Ait enim libertati euangelicæ ex diametro obsistere: vtpote quòd eâdem euangelica libertate sublata sunt vniuersa hominum mandata, & quicquid in externis ceremonijs seruari potest. ¶ Nihilo minùs ipso renuente Luthero, suoque magistro Vuicleff, sua veritate solida est conclusio, nulloque hæreticorum vento nutabunda. Religiosorum{ Conclusio responsiua. } status, qui euangelicum consilium est, obedientiam cum primis requirit, quæ peculiari præfecto nomine Dei voto est offerenda. Et ratio est manifesta. Nam si perfectio{ Ratio conclusionis. } in eo consistit vt omnibus relictis sequamur Christum, necesse est, vt. 2. 2. q. 186. artic. 5. ait diuus Tho. aliquem eligere prępositum qui nomine Christi vouentem dirigat, etiam imperio (si opùs est) vt quod Christo pollicitus est, bona fide soluat. ¶ Sed ecce radices{ Duæ radices Lutherani erroris. } duæ Luterani erroris. Prior, quòd non admittit, votum spontaneè susceptum in necessitatem transire præcepti. Nam hoc dato necesse est eum qui solenniter vouet obedientiam alicui præstari à quo legitimè cogatur si opùs fuerit. Altera verò eius ignorantia est quòd satis esse putat Christo obedire, homine quocunque neglecto. At verò non videt quemadmodùm homines non possumus à Christo, qui in cœlis est, nisi per homines gubernari. Egemus enim præsente ductore qui humano more vices Dei erga nos fungatur. ¶ Sed ait forsan quispiam, Satis sunt episcopi, atque alij ordinarij prælati. Negatur tamen. Imò per hoc luculentiùs claritas huius veritatis patescit. Prælati nanque ordinarij non sunt nisi legum custodes, quare neminem nisi secundùm diuinas leges & humanas cogere possunt. Vnde cùm vota, de operibus supererogatis suscipiantur, necesse est vt qui vouet, vel ipsi episcopo singulariter (vt in primitiua ecclesia fortasse consuetum fuit) vel singulari præposito (quod conducentius iam nunc existimatur) obedientiam præstet, vt supra ea quæ legibus præcipiuntur ad id etiam quod ex voto tenetur, ducatur & compellatur. Id quod Christus verbo illo suprà citato, Qui vult venire post me abneget semetipsum, tollat crucem suam & sequatur me, demonstrauit. Abnegare enim semetipsum, est propriam voluntatem per quam homo est homo, abnegare: quod re vera nisi obligatorio voto alteri eam sic tradas, vt in tua non supersit facultate eandem rursus tibi vsurpare, fieri non potest. ¶ Quid autem cum Lu{ Ratio in Lutherum. }thero depugnamus? illa enim sua libertate, quam euangelicam vocat, non solùm cœnobiorum præpositos, verùm & sæculares omnes principes & ecclesiasticos de medio sublatos pertendit. Sic enim posteà docere perrexit, nos esse à Christo liberatos, vt ab omni nos humana potestate exemerit, vt sibi soli seruiremus. Quæ quidem libertas Sathanica potiùs, & (quod idem est) Lutherana appellanda est. Nam si hierarchicos ordines, obedientiasq́ue omnes quæ iubente Deo hominibus præstamus de republica summoueas, omnesque adeò malefactorum vltiones ad postremum diem iudicij reseruaueris, humanos mores, quin humana vniuersa statim necesse est perditum iri. Nam quanto quæso plures sunt qui metu pœnæ quàm honesti amore virtutes colant? Et præter rationem hanc quæ abundè rem demonstrat, tota euangelica scriptura apertis testimonijs Lutheri impudentiæ reclamat. Alibi enim audias: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Alibi: Subditi estote præpositis vestris, etiam dyscolis. Et Christus: Qui vos audit, me audit. Imò vsque adeò idem Redemptor voluit nos esse maiorum dicto audientes, vt nos sedulò admonuerit, quòd quanuis illi qui super cathedram Moysi sedent, hoc est cuncti nostri præpositi, illa faciant quæ imitanda à nobis non sint: nihilo minùs quæ nobis iubent incunctanter expleamus. Superuacaneum tamen est in hoc peruulgato argumento diutiùs remorari. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, necessitatem coactionis quę inuoluntarium facit, illam quidem & tristitiam párere, & rationem laudis ac meriti excludere. Illa autem necessitas quæ ex voto sponte propter Deum emisso nascitur, primùm tristitiam non affert: mox etiam si nonnunquàm illam parturiat, nihilo minùs meritum non imminuit: nam prima vouendi libertas, in omnibus actionibus virtute perdurat. ¶ Ad secundum respondetur quòd libertas{ Ad secundum. } in qua homo suapte natura creatus est, in hoc nobis seruire debet vt nostro creatori seruiamus. Quare eam in eius obsequium dedicare, non contra naturam est, sed maximè secundùm naturam. ¶ Ad tertium de{ Ad tertium. }nique respondetur, ex eo quòd Christus nos à lege peccati liberauit, non fieri consequens, perfectionem Christianam in exemptione ab omni obedientia consistere: sed in hoc omninò quòd simus à peccatorum retinaculis liberi. Vnde cùm vsque adeò simus periculosè animi nostri obsequentes, propriæque voluntatis amantes, ad eandem libertatem asserendam præcipuè confert nostram voluntatem alterius gubernaculo submittere. Nam si seruire Deo regnare est, quo pluribus eius nomine obsequimur, perfectiùs regnamus. Tutius nanque carnis illecebris atque insultibus dominamur, atque adeò cœlestem Hierusalem referimus: vbi vt fœlices illi necessitate quadam confirmatissimi sunt nè delinquere valeant: ita summa libertate perfruuntur. # 6 QVAESTIO SEXta, De voto & continentia Sacerdotum. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm ecclesiæ decôro & stabilitati, sacerdotale votum continentiæ congruens fuerit ac necessarium. IN calce demum libri huius, in quo de voto pro nostra virili disputauimus, postremam quæstionem de continentia sacerdotum duximus adhibendam: hoc est de voto, quod dum sacris initiantur, secundùm Occidentalis Ecclesiæ institutum implicitè suscipiunt. Enimuerò inter alia Lutheranorum molimina, quibus ecclesiam Dei funditùs demoliri nituntur, hoc vnum est, quòd totis viribus cœlibatum à clero abigere contendunt. Quocircà cùm me apud Cæsarem in Germania agente de componenda cum ipsis pace tractaremus, hoc mordicùs retinere pertendebant, vt sacerdotes non modò vxorio consortio non interdicerentur, imò cogerentur vxores ducere: adeò impossibile ducunt, hominem absque Veneris vsu viuere posse. Quod re vera si illis semel esset concessum, fieri non posset minus, quin protinùs eadem concessio in totum serpens Christianismum, sanctam ecclesiam radicitùs subuerteret. Hac ergo de causa mutilum reliquissem tractatum hunc de voto, nisi & hanc ei quæstionem adhibuissem. De hac autem re, vt de vnaquaque alia, secundùm Philosophum in Posterioribus Analyticis tria esse possent quæsita: scilicet an sit, & quid sit, & propter quid sit. Quid autem sit, nempe in quo sacerdotale votum consistat, quæstione proxima commonstrauimus: constituentes esse votum, non quidem explicitum sed implicitum: neque de intrinseca ratione ordinibus annexum vt votum religionis, sed ecclesiæ statutum matrimonium irritans. Duo ergo hîc restant articuli. Prior scilicet de conuenientia huius ecclesiastici instituti. Nam in moralibus idem est quærere, an sit, & propter quid. Quod enim esse non conuenit, superfluit. Posterior, quàm sit antiquum: an videlicet à primordijs statim nascentis ecclesiæ fuerit in vsu. ¶ Arguitur ergo prior quæstio negatiuè. Et pri{ Primum argumentum. }mò quidem noua & vetera ad colorandum errorem adducendo. Primùm enim exemplum Christi legiferi nostri à parte negatiua pugnat: quippe qui apostolos non cœlibes, sed certè maritos elegit: vt Petrum cuius socrus mentio fit in euangelio: Andream & cæteros, quos opinabile est vxoribus fuisse copulatos. Quin imò vnum Ioannem quem virginem elegit, de medio nuptiarum thalamo fertur euocasse. ¶ Mox & magistri exem{ Secundum. }plo discipulorum consentiunt documenta. Ait quippe Paul. 1. ad Timot. 3. Oportet episcopum esse vnius vxoris virum, filios habentem subditos in omni castitate. Et ad Titum 1. Si quis sine crimine est, vnius vxoris vir, &c. hunc scilicet constituas presbyterum: sicut disposui tibi. ¶ Tertio est loco exemplum{ Tertium. } sacerdotum veteris legis: qui figuram nostri præferebant. Aaron enim ac deinceps Leuitarum sobolem constat suam constituisse tribum, atque adeò coniugali fœdere vixisse: vt etiam Lucæ. 1. de Zacharia progenitore Ioannis Baptistæ legitur. Quorum quidem instar suos habent Græci sacerdotes institutos: nempe qui per vices & rei sacræ administrent, & nihilo minùs rei vxorię dent operam. Adde si figuris agere volumus, quòd Arca Noe, vti in priori sua Canonica ait Petrus, figura fuit ecclesiæ, seruantis nos à peccatorum illuuie: cui quidem ecclesiæ sacerdotes pręsunt: illam autem nulli cœlibes, sed octo animæ matrimonio coniunctę ingressę sunt: non ergo est cur vxorium institutum sacerdotibus inhibeatur. ¶ Quartò arguitur ratione. Connu{ Quartum. }bia in ipso statim mundi primordio instituta sunt in officium humano generi impendiò quam maximè necessarium: cùm ergo sacerdotibus qui primum obtinent in Christi familia locum, tanta religione interdicatur, videtur ecclesia, vt saluo eius honore, contra diuinum naturalemque permissum nuptijs cum Martione & Manichęo detrahere: quos Apostolus. 1. ad Corint. 4. erroris subnotauit, quòd nubere essent prohibituri. ¶ Quintò ad rem proximè argui{ Quintum. }tur: Votum castitatis res est perquàm difficilis obseruatu. Adeò enim prouida natura propagandæ speciei consultè prospexit, vt vehementissimum vixq́ue adeò eluctabilem eiusdem muneris appetentiam cunctis animantibus indiderit: quæ quidem appetitus rabies, post naturam corruptam inter omnium species longè ardentiùs humanam exurit. Sacerdotale autem officium adeò est ecclesiæ necessarium, vt absque illo consistere Christiana familia minimè valeat. Imò eidem obeundo muneri tantus est numerus necessarius, vt pars populi paulò minor decima vel duodecima, eidem sit mancipata: tantum ergo populum in tam difficilem religionem adigere, nihil mirum si plus iusto rigidum coäctumque videatur. Enimuerò monachatus, vt sanctum institutum est, non tamen administrandis sacramentis ac sacrificijs simpliciter est necessarius: atque adeò nec est tam numerosus: quare nihil rigoris est si qui liberè voluerint permittantur monasticis votis addici: tam ingentem verò sacerdotum multitudinem eodem rigore cogere, videri cuiquam potest non vsque adeò consultum. ¶ Sextò:{ Sextum. } castitatis votum adeò, vt dicebamus, est difficile, vt non nisi inclusis & eis qui sint claustris circumsepti permittendum videatur: qua ratione se monachi in monasteria abdunt: sacerdotes autem proprios habent lares neque viuere satis possunt commodè sine ancillis nec absque sæculari tumultu: tanto ergo periculo votum castitatis permittere, non apparet esse prudentia: non ergo id condecens est.{ Septimum. } ¶ Septimò, & id euentus ipsi docent. Sunt enim frequentissimi concubinarij alienisque toris insidiantes. Quam ob rem & populo inuisi sunt, & sacramentis quæ tractant iniurij: videtur ergo melius fore rei vtrique consultum, si suam quisque haberet vxorem: vt nullo se commacularent flagitio. Nam quo longiùs à carnis vsu arcentur, spurciùs defœdantur. ¶ In contrarium est solennis & laudabilis mos Occidentalis Ecclesiæ secundùm Pontificum sanctiones, vt antiquissimi Calixti. 27. distinction. canon. Presbyteris. ac Syricij. 82. distinctio. cano. plurimos. & aliorum complurium. PEstiferæ huius hæresis, continentiæ sacerdotum oblatrantis, duo sunt membra: prius quod eis concedit licentiam matrimonia contrahendi: posterius verò quod etiam cogit, vt id faciant. Et sunt inter neotericos qui eius primum faciant parentem Lutherum: nam Iouinianus, inquiunt, etsi nuptias virginitati æquauerit, non tamen sacerdotes vxoribus carentes reprehendebat. Quin verò ipse, vt Augustinus libr. de hæres. cap.{ Augustinus } 82. refert, connubio abstinuit: non propter meritum, sed vt vxorias molestias sibi caueret. At verò horum opinione non obstante, dubitari in primis non potest quin concessionis, hoc est, vt sacerdotibus maritos esse liceret, Iouinianus fuerit primus autor:{ Iouinianus omnium primus docuit sacerdotibus licere nuptias. } quandoquidem in cœlibatu nihil egregij meriti nouerit. Quin verò omni pudicitiæ generi adeò apertum bellum indixit, vt virginitatem, ad Deiparam Virginem, veluti ad sacram arcem confugientem, inde conatus fuerit impudentissimè deturbare. Sed neque alterius impudentioris membri Lutherus fuit primus autor: scilicet vt sacerdotes non modò permitterentur, verùm & cogerentur coniuges sibi adiungere. Successit nanque Iouiniano eius discipulus Vigilantius: qui in hanc euasit impudentem insaniam, vt neminem sineret sacris initiari antequam vxorem duceret. Vnde Hierony. epistola. 2. aduersus ipsum ad Riparium: Proh,{ Hieronymus. } inquit, nefas, episcopos sui sceleris dicitur habere consortes: si tamen episcopi nominandi sunt, qui non ordinent diaconos, nisi priùs vxores duxerint: nulli cœlibi credentes pudicitiam. Fuerunt, vt arbitror, & Nicolaitæ eiusdem hæresis autores: quorum impudicitiæ meminit Augusti. libr. de Catalo. hæreticorum. c. 5. A quibus Niceta quidam Græcus institutum Græcorum deduxit, vt art. sequenti videbimus: nam etiam illi sacerdotes non ordinant nisi priùs vxoribus copulentur. Quam quidem iamdiu sopitam sepultamque hæresin, reuocare in lucem curauit{ Vuicleff. Thomas Vualdensis. } hæresiarcha ille Vuicleff, vt Thom. Vuald. 2. tom. de sacramentis. c. 128. fideliter refert: quam subinde hæresin in proximis capitulis profligatam curauit. Ab his ergo suis patriarchis contagionem hanc traxit Lutherus, vt sacerdo{ Lutherus. }tum continentiam non modò non probaret, verùm immani petulantia, quæ sibi natiua erat, condemnaret. Vnde in libro suo illo identidem condemnato, De abroganda Missa priuata, de illo præcepto, Non mœchaberis, edisserens, hæc euomuit diabolica verba: Nusquam sic insanit Sathanas per Papam atque in castitate & libidine tractanda. Primùm, etsi non prohibet verbo castitatem, & scortari docet: cogit tamen scortari decreto suo intolerabili, & perditissimo de cœlibatu totius sui sacerdotij tam latè patentis: cùm tam rara & angusta sit castitatis gratia. Et subdit: quòd cùm continere neque possint neque debeant, rabies est Sathanica & plus quàm sacrilega eos ab vxoribus arcere. Videte quousque ingenium bestiæ erat ad conuitia effræne. Hoc itaque dogma adeò suorum cordibus altè impressit, vt nulla sit potestas quæ ab ipsis illud queat eradicare. Neque verò hæreticorum tantum animos error hic occupauit, sed vsque ad catholicos irrepsit. Fuit enim Panormitanus inter Iuris canonici interpretes{ Panormita. } illustrissimus: qui tamen super cap. cùm olim. de clericis coniugatis. consultum iri ecclesiæ arbitratus est, si sacerdotibus abstinere nolentibus facultas fieret vxores sibi associandi: quia cùm quotidie, inquit, illicito coïtu maculentur, facere ecclesia deberet vt bonus medicus: qui dum videt medicinam potiùs officere quàm prodesse, eam tollit. ¶ Contra hunc ergo errorem statuitur catholica conclusio. Vsque adeò sacerdotum conti{ Conclusio catholica. }nentia, non modò congruens, verùm necessaria est ecclesiæ Christi vt absque illa neque decorem seruare possit, neque legitimam Christi effigiem retinere. Et quoniam subsequens nos monet articulus, in quo antiquitas sanctionis huius, tum ecclesiasticis testimonijs, tum sacris oraculis corroboranda est, in præsenti, quod titulus eius postulat, duntaxat nobis est vtendum rationibus, quibus ostendatur quàm fuerit congruens ac necessaria. Octo nanque aut nouem possumus meditari capita ex quibus rationes huiusmodi deducamus. ¶ Primum, vt sicut obiectiones, sic & probationes Christi exem{ Prima ratio conclusio. }plo exordiamur. sacerdotes instar Christi spirituali connubio ecclesiæ copulantur: Christus autem virgo deq́ue virgine natus vnicam sibi, candidam, immaculatamq́ue columbam ecclesiam copulauit: cuius sacramentum authore Paulo, coniugium primorum parentum gessit: quapropter adiectum illic est, Propter hanc relinquet homo patrem & matrem & adhærebit vxori suæ. Hæc est ergo vnica vxor propter quam sacerdotes, non solùm patrem & matrem, verùm & carnales vxores sunt meritò relicturi. Si enim ecclesia virgo casta, vt cum Paulo. 2. ad Corinth. 11. loquamur, desponsata est Christo, & sacerdotes eius sponsos castos esse condecet. Alioquin spirituale connubium suam non teneret synceritatem. ¶ Secundum, quod huic sancto instituto suffragatur, est mundities quę{ Secunda. } sacerdotum functioni in sacro sancto potissimum altaris sacramento perficiendo necessaria est. Enimuerò, vt semper ecclesia decentissimum duxit, vt ministri illius sacramenti vbi innocentissimus agnus immolatur, nullo effuso sanguine contaminarentur, sed etiam illi qui sęcularem iustitiam administrarent, irregulares fierent ad ordines suscipiendos: sic multoq́ue iustiùs decuit, nè carnis vsu fœmineoque; commercio polluerentur. Etenim postquam coniugalis amplexus tradux esse cœpit originalis culpæ, qua genus nostrum, inficitur, illam subinde contraxit fœditatem, vt non possit homoines non pudefacere. Vnde pudenda membra nomen hæreditarunt. Quocircà cum carnalia spiritualibus ex regione sint opposita, nullus carnis vsus spiritualium nitori sic aduersatur ac sordidus iste. Vsque adeò quod locum etiam sacrum, vt sanguinis, sic etiam seminis effusio polluat. Neque huius defuit antiquitùs religionis figura. Legitur namque. 1. Reg. 21. quod cùm Dauid à facie Saül fugiens, venisset ad Abimelech { Planißima præteritæ conclusionis figura. } sacerdotem Leuiticum, postulassetque ab eo sibi suisque refectionis panes, responderit: Non habeo laicos panes ad manum: sed tantum panem sanctum: scilicet qui mensæ sanctuarij in vsum sacerdotum superpositus erat. Si mundi sunt pueri, maximè a mulieribus, manducent. Neque verò manducare permissi sunt, antequam Dauid certiorem eundem faceret, dicens: Continuimus nos à mulieribus ab heri & nudiustertius: & fuerunt vasa puerorum munda. Si ergo panem illum in quo nil aliud diuinitatis latebat quam quod sacramentum, hoc est, figura erat sacrosancti panis qui de cœlo descendit, edi nefas erat nisi ab his quod essent ab vxoribus mundi: quanto ergo iustiùs idem nitor illos decet quod ipsam sacramenti veritatem tractant: hoc est quotidie sub specie panis Dei corpus manducant? ¶ Accedit & alia figura quod legalem agnum nisi succinctis renibus cœnare non licebat.{ Secunda figura. Gregorius. } Quod Greg. hom. 22. super euangelia exponens ait, in renibus delectationem carnis sedere: ob idque illic significatum esse, vt qui pascha comedunt, voluptates edomare debeant, & carnem à luxuria restinguere. Igitur cum sacerdotes euangelici quotidie agnum immolent immaculatum, par est suoque muneri decentissimum, vt abstinentia carnis perpetua fulgeant. ¶ Adde & rei huius tertiam eandemque peculiarem vmbram in sacerdotibus{ Tertia eiusdem veritatis vmbra. } antiquæ legis. Legitur enim Exod. 28. Porrò filijs Aaron tunicas lineas parabis. & infrà: Facies & fœmoralia linea vt operiant carnem turpitudinis suę à renibus vsque ad fœmora. Quod quidem venerabilis Beda, libr. 3. de tabernaculo, interpretatus ait, fœminalia illa{ Beda. } castimoniam, quæ appetitum copulæ coniugalis prohibet, propriè designasse: sine qua nemo, inquit, vel sacerdotium suscipere, vel ad altaris potest ministerium consecrari. i. si non aut virgo permanserit, aut contracta vxore coniunctionis fœdera soluerit. At verò sicuti res ecclesiasticę aurea sunt catena connexę, sic vno defracto nodo, omnes dissoluuntur. Proptereà ecclesia hanc à suis sacerdotibus sanctimoniam requirit, quòd inconcussè credit corpus Christi verum ab ipsis tractari: postquàm ergo Lutherani eiusdem corporis sacramentalem veritatem diffitentur, nil mirum si eundem candorem à suis sacerdotibus non desiderent. ¶ Tertium decentiæ huius caput sumitur ex altissimo me{ Tertia ratio }ditationis, orationisq́ue culmine, cui sacerdotes dedicantur. Debent namque sacræ scripturæ legendæ ac relegendæ se totos dedere: vt sicut nubes in sublimi volantes saluificam pluuiam populo suppeditent. Vsus autem vxoris non modò corpus conspurcat, verùm & mentem deprimit & obnubilat: atque adeò supernorum contemplationi ineptissimam reddit. Vnde Apostolus. 1. ad Corinth. 7. vbi coniuges admonet nè se inuicem coniugali officio defraudent, exceptionem nihilo minùs faciens ait: Nisi fortè ex consensu ad tempus, vt vacent orationi: nimirùm docens quanto sit impedimento officium illud eleuandæ in Deum menti. Cùm ergo sacerdotes iugi sint meditationi & orationi pro se & populo consecrati, debent ab illo officio, atque adeò ab illo fœdere esse perpetim alieni. Vnde si ab ethnicis etiam licet testimonium petere, peripateticus Theophrastus in lib. de nup. sapienter scripsit, per coniugium impediri studia philo{ Theophrastus. }sophiæ: neque posse quenquam libris & vxori pariter inseruire. Et, quò ad sacerdotes reuertamur, Origenes hom. 23. super lib. Numer. eundem Paulinum locum edisse{ Origenes. }rens, sic colligit: Vnde mihi videtur quòd illius solius est offerre sacrificium indesinens (de sacerdotibus porrò loquens) qui indesinenti & perpetuæ se dououerit castitati. Et Ambrosius in tertium caput. 1. ad Timo. Si enim, inquit, plebeis hominibus ora{ Ambrosius. }tionis causa ad tempus abstinere iubetur, quanto magis Leuitis aut sacerdotibus, quos die noctuq́ue pro plebe sibi commissa oportet orare? Et Hieronymus libr. 1. contra Iouinianum eadem fermè repetens verba (quæ{ Hieronymus. Epiphanius. } ambo ex Epiphanio, tomo. 1. libr. 2. in hæresi Catharorum desumpsisse videntur) subdit: si sacerdotibus semper orandum, semper ergo illis cauendum est matrimonium. Neque verò huius exemplum in sacerdotibus defuit antiquæ legis. Hac enim de causa, vt 1. Paralipom. 14. à Dauîde institutum est, & Lucæ. 1. memoratum, per vices ministrabant templo: illoq́ue tempore vxorum consortio intra templum clausi abstinebant: nempe quòd cùm eorum orationes sicut incensum quod ad altare cremabant, in conspectu Dei ascendere profiterentur, vnà confitebantur non posse illas nitidè fundere, nisi essent ab coniugibus sequestrati. Vnde Beda super eundem locum exemplum colli{ Beda. }git quòd sacerdotes nostri, quibus non per vices, sed semper altari seruire iubetur, perpetuæ esse debeant castitati addicti. ¶ Quar{ Quarta ratio. }tus deinde fons eiusdem institutionis est, quòd sacerdotes euangelici, qui, vt Paulus ad Colossen. 1. admonet, ea implent quæ desunt passionum Christi, delicta iugiter debent lugêre populi, perpetesq́ue adeò facere pœnitentiæ fructus. Hanc enim ob rem, vt Oseę. 4. legitur, peccata, hoc est, oblationes pro peccatis comedunt: luctui autem nihil magis ex diametro reluctatur quàm venerea voluptas: vtpote quæ spiriritus omnes exhâlans, animam in carnem transformat. Propter quod de homine ante diluuium dictum est: Non permanebit spiritus meus in homine: quia caro est. Vnde si pœnitentibus, vti Ionæ. 3. legitur, ieiuniorum mœrores congruunt, & illis qui antiquitùs cultui templi offerebantur, vinum, & sicera, & omne quod inebriare poterat interdicebatur: multò congruentiùs euanglicis sacerdotibus Venus prohibetur, quæ vino truculentiùs inebriat. ¶ Adde ra{ Quinta ratio. }tionem quintam: quod nisi impudentissimus hæreticus, negare nemo potest, cœlibatum, præstantem esse virtutem: quam potissimùm sacerdotes populo prædicare & commendare debent, viduasq́ue & reliquos continentes ad castitatem animare. Quomodò autem potest hortator esse viduitatis, virginitatis, aut castitatis, qui ipse coniugij lege viuit? ¶ Ex sexta insuper radîce ortum habuit san{ Sexta. }cta hæc institutio: nempe ex cura quam sacerdotes gerere tenentur populi. Tenentur enim & pauperum, & viduarum, & orphanorum patrocinium sustinere, & inter egenos sua bona distribuere: huic autem persoluendo muneri nihil pugnantius obstat quàm cura rei familiaris, vbi vxor est, & liberorum germina. Vnde Paulus. 1. ad Corin. 7. Volo,{ Paulus. } inquit, vos sine solicitudine esse. Qui sine vxore est, solicitus est quæ Domini sunt, quomodò placeat Deo. Qui autem cum vxore est, solicitus est quomodò placeat vxori, & diuisus est. Quo loco Ambrosius: Amputata,{ Ambrosius. } inquit, solicitudine rei vxoriæ, quæ sola in mundo cæteris grauior est, ad Deum promerendum animus eruditur. Hæc ille. Inter omnes ergo mundanas solicitudines res vxoria molestissima est, & negotiorum anxietatibus occupatissima. Nam huic cætera cuncta seruiunt, non solùm vt in præsenti illa onera sustententur, verùm vt perpetuæ successioni prospiciatur. Qua vtique ratione Iouinianus ipse pudicitiæ osor, vt diuus Au{ Augustinus. }gustinus lib. de hære. cap. 82. refert, licèt non ob meritum, tamen vt eiusmodi molestiarum sarcinam sibi caueret, noluit se matrimonio addicere: ei ergo qui vxori alligatus est, nulla fit reliqua libertas, quæ tamen sacerdotum functioni maximè est necessaria. ¶ Septimus locus huius persuadendæ eccle{ Septima ratio. }siasticæ sanctionis desumitur ex autoritate qua sacerdotes in ecclesia Christi ad sacramentorum ministerium pollêre debent, atque ex honore illis debito: secundùm illud Ecclesi. 7. Honora Deum, & honorifica sacerdotes. Quod de nostris potissimum intelgendum est: quippe qui non tantùm diuina, verùm & Deum ipsum sacramento tangunt. Hæc enim autoritas inde illis maximè adnascitur quòd sint egregio loco, hoc est extra plebis gregem. Si autem mariti essent, in media versarentur plebe: quare neque honor illis haberetur egregius, neque reuerentia. Imò pudor esset mysteria diuini corporis & sanguinis in manibus maritati hominis adorare: & metus, peccatorum confessionem illis concredere cui vxor semper assisteret: nam inter virum & vxorem, nihil secretò seruatur. At verò Lutherani, vt suprà dicebam, quia hæc omnia sacramenta denegant, nihil mirum si neque suis sacerdotibus vllam venerationem impendant. ¶ Octa{ Octaua. }uum vtique caput, idq́ue non in inferioribus habendum huius instituti est, tum sacerdotalis alimoniæ prouidentia, tum & pax atque tranquillitas, quæ ex vxorum concessione turbarentur. Enimuerò si vxorum proliumq́ue turba obsepirentur, tunc sacerdotia illis ac præbendæ non sufficerent. Essent enim honestè alendi. Etenim Leuiticis, quæ duodecima pars erat populi, eò decimæ sufficientes erant, quòd integræ illis obueniebant. Et prætereà quòd non tot erant tunc vnius templi ministerio necessarij, quot nunc tantæ ecclesiarum multitudini. Ex qua re consequens fieret vt deberent esse opifices & coloni, quales erant fortè Leuitę, qualesque Lutherani suos optant habentque sacerdotes. Vnde in quantum vilipendium eorum ordo apud nos veniret, vnusquilibet secum repetet. Insuper si sacerdotibus coniuges adhęrent, tunc totam suam solicitudinem & vigilantiam illuc congererent, vt sua sacerdotia quasi hæreditario iure in filios transfunderent. Hoc enim nobis sacerdotum ambitio documento est qui filios habent. Si enim quibus nefas est & pudor filios suos præbendis ditare, nihilo minùs id tantopere satagunt, quanto illi id facerent libentiùs & audactiùs, quibus non pudor, sed honor esset longa liberorum serie abundare? ¶ Ad hæc { Postrema ratio. } demum accedit quod si sacerdotes coniugati essent, tunc ad episcopatus non nisi magnates, puta Duces & Comites, ac cæteri sæculares principes assumerentur, & ad pinguia beneficia alij seculares nobiles. Quare omnia litibus essent discordijsque ac bellis plena, cunctæque adeò res ecclesiasticæ susque deque confusæ. Hęc sunt quæ de hac re meditari soleo. AD primum igitur argumentum in con{ Ad primum argumentum . }trarium respondetur, quòd eò Christus Apostolos de matrimonio sumpsit quod tunc cœlibatus religio non perinde atque nunc in consilio, in vsuq́ue erat. Attamen vt doceret quod transacta lege (vt apostolica verba quæ sunt ad Hebr. 7. permutemus) sacerdotum ratio erat simul mutanda, illos ad cœlibatum euocauit, Ioannemque adeò de medijs nuptijs ad virginitatem. Quanuis, vt Hiero. lib. 1. contra{ Hieronymus. } Iouinia. autor est, de solo Petro certum sit habuisse vxorem, de alijs autem non ita constet. Illo tamen ex superfluo admisso ambigi non debet, vti ait ibîdem Hieron. quin annuentibus vxoribus vota fecerint castitatis. Id quod ex illis verbis Petri Matth. 19. colligitur: Ecce nos reliquimus omnia & sequuti sumus te, quid ergo erit nobis? Allusit enim ad id quod ab ore Christi adolescenti dictum audierat: Si vis perfectus esse, vade & vende &c. & sequere me. vbi religionum instituta fundantur. Ad secundum verò argumentum, quod{ Ad secundum. } ex Paulinis verbis accersebatur, artic. proximo commodiùs respondebitur. ¶ Ad ter{ Ad tertium. }tium de antiquis sacerdotibus, quod ad rem præsentem attinet, respondetur, eorum rationem latissimè à nostra distitisse. Primum quod illi non sacramentorum veritatem, quibus nunc Christus offertur, ac Spiritus sancti confertur gratia, sed horum penitus vmbras tractabant: quare non tanta ab illis desiderabatur mundities. Tametsi lotionibus quæ illis erant frequentes, candorem qui in nostris debet sacerdotibus splendere, præsignabant. Prætereà, vt Leuitic. 21. legitur, summus sacerdos virginem ducturus erat, non autem viduam, aut repudiatam, aut sordidam: & cùm templo seruiebant, vt suum est, ab vxoribus abstinebant: quod nonnullum erat candoris indicium. Vnde 1. ad Timoth. 3. Ambrosius veteribus, inquit,{ Ambrosius. } idcircò concessum est sacerdotibus vxores ad vsum habere, quia multum tempus otio vacabant à ministerio. Multitudo enim erat sacerdotum vt per vices seruire possent: nunc autem iugiter esse debent in ministerio. Ad hæc, tunc nondum prodierat cœlibatus consilium. Adde quòd Leuiticus ordo suam per se duodecimam tribum constituebat, apostolici numeri prognosticam: ob idque necesse habebat suam sobolem vxorio munere procreare. nostris autem sacerdotibus sola commissa est spiritualis genitura: videlicet animas in Christo renatas, suo verbo, ministerioq́ue, & studio lactare, fouereq́ue ac nutrire. Id quod egregiè Arator in suo illo carmine, quo Apostolorum Acta contexuit, hisce versibus declarauit: Ecclesiæ nunc alma fides sine fine pudicos Pontifices iubet esse suos: & quærit in omni Cauta tribu, quos ritè probet: neque sanguinis iste, Sed meriti successus erit. Quocircà Græci Leuitarum institutum imitantes, multò fecissent consultiùs si Latinis Christianorum sanctionibus auscultarent. Sed de ipsis inferiùs repetendum nobis est. ¶ Ad quartum latè contra Iouinia{ Ad quartum. }num Hieronymus respondet, quòd ecclesia cœlibatum anteferens, matrimonium minimè damnat: sed docet, vt illud ad propagandum humanum genus necessarium est, ita & sacramentorum ministros cœlibatum decere. Sicuti non condemnat iustitiæ ministros, licèt suos sacerdotes à cruento illo munere arceat. Hoc autem commune argumentum est, & satis à patribus locupletatum. ¶ Quintum autem argumen{ Ad quitum. }tum est quod cum subsequentibus punctim rem tangit. Fatemur nanque castitatis votum non esse obseruatu facile, sacerdotumque ordinem, ecclesiæ necessarium, perquàm numerosum esse. Et (quod in sexto argu{ Ad sextum. }mento obtendebatur) agnoscimus insuper in priuatis ædibus non vsque adeò tutè seruari posse eiusmodi votum, quàm in monachorum claustris. Neque verò inficias imus, vt septimum argumentum admo{ Ad septimum. }nebat, crebros esse in clero concubinarios & adulteros. Sed tamen ad hæc multimodum responsum damus. Primò. Reipubli{ Prima solutio. }cæ & maximè ecclesiæ statuta ex fine iudicanda sunt, licèt non omnibus incommodis obuiari possit. Cum ergo ad sacrosanctum altaris ministerium candorem illum & animi & corporis in sacerdotibus florêre deceat, congruum fuit sic illos instituere: non obstantibus carnis insultibus, quos humanam fragilitatem necesse est quocunque statu perpeti. Alioquî & lex diuina quæ omnem libidinem inhibet, iniqua esset. Innumeri sunt qui carnis lapsu polluuntur, quàm plurimiq́ue adulteri. Deleantur ergo leges hæc prohibentes. ¶ Secundò:{ Secunda. } Nemo ad sacerdotium compellitur: imò si sacros canones consulas, neque vllus nisi maturo iudicio admittitur: nempe qui ætate sit legitima, vt sibi videre deliberatè possit, quid valeant humeri: mox vt morum probitate rerumq́ue cognitione ac scientiæ lumine fulgeat, vt præter alias complures sanctiones videre est apud Alexand. tertium toto titulo de ætat. & qualita. & ordine præficiendorum. Ob id enim ait ad Ti{ Paulus. }moth. Paulus, oportere episcopum, atque adeò sacerdotem, testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, nè in opprobrium incidat & in laqueum diaboli. Et eundem discipulum admonitum curauit, nè cui citò manus imponeret: & Titum docuit quantis splendere deberet virtutibus qui ad sacerdotium assumendus esset. ¶ Ter{ Tertia. }tiò respondemus, humanam naturam non esse vsque adeò imbecillem & lubricam quin vigilanti cura cautelaq́ue adhibita, valeat se à carnis incursionibus per Dei gratiam tueri. Hanc enim ob rem sancta Ni{ Nicena synodus. }cena Synodus, vt. 3. eius cano. videre est, omnem extraneam mulierem à tectis sacerdotum abegit, abactasq́ue subinde voluit Syricij decretum: quod est. 81. distin{ Syricius Papa. }ctio. canon. fœminas. videlicet vt non nisi mater, aut soror, aut auia cum ipsis commorentur. Attamen hæretici, vt Hieronymus super tertium Hieremiæ caput sapienter adnotauit, cùm habitent in Aquilone, vnde omne malum panditur, perdito calore fidei audire illud Apostoli non possunt: Spiritu feruentes. Vnde voluptatibus sese tradentes, castitatis inimicis, non possunt non esse pudicitiæ hostes, naturæq́ue infamatores, asserentes non posse homines nisi vt fœminarum mancipia viuere. Quanuis diffiteri non possimus, numerum iam nunc sacerdotum iusto ampliorem in ecclesia permitti: admittiq́ue citra delectum in hunc ordinem plebeios ac infimæ classis homines: idq́ue eiusmodi ordinem in infimum, quo nunc iacet, locum proiecisse. ¶ Quar{ Quarta solutio. }to loco responsioni nostræ adijcimus, quòd coniugale officium, etsi iuxta Paulinum monitum, patrumque adeò confessionem nonnullum sit bene natis hominibus remedium effręnis carnis sedandæ, tamen lasciuis & obscenis adeò non est remedium vt sit etiam perniciosum periculum. Ausculta Paulum 1. ad Corinth. 7. Si acceperis, inquit, vxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccauit: tribulationes tamen carnis habebunt huiusmodi. Quæ quidem tribulationes non tantùm ad familiæ molestias referendæ sunt, verùm & ad easdem carnis illecebras quibus occurrere licentia illa maritali putabant. Hostem enim fugientes, in hostiles pugnas incidunt: ignem extinguere volunt, & ignem suscitant. Vnde Augustinus in libr. de singul. cleric. Mari{ Augustinus. }ti, inquit, & vxores coniugia quotidie gerentes, non sibi sufficiunt. Hæc ille. Nemo ergo credat carnali voluptati obsequendo, eidem obuiare: sed fugienda est prorsus. Adde quod coniugalis vsus tum natura sua satietatem facit, tum, irritante dæmone, nauseam, & alieni thalami desiderium. Quocircà dum isti hæretici sacerdotes volunt continentes maritos efficere, adulteros procreant. Non debuisset ergo, vt ad Panormitan. respiciamus, sacrorum canonum expositor illam censere salûbrem medicinam vt carni aduersus spiritum depugnanti fœdè indulgeretur. Non enim sic nos voluit instructos Paulus, vbi aiebat: Volo autem omnes vos esse sicut me ipsum. Sanctiùs certè sanctus Thomas, quæsti. præsenti articul. 11. admonitos voluit ecclesiæ prælatos: nempe quòd periculis humanarum rerum per res humanas obuiandum sit: non autem per hoc quòd res diuinæ conuertantur in vsum humanum. Eò potissimùm quòd alia remedia præsentiora sunt morbo titillantis carnis medendo, quàm ei obsequendo eius excitare pruriginem. Si modò eadem remedia vigilantiùs ecclesia in sacerdotum ordine instauraret, & ad sacros canones exigeret. Nempe vt sacrorum doctrina pollerent, frugali vterentur mensa, sęcularibus abstinerent, tum delitijs tum commercijs, orationi denique incumberent. His enim institutis multò efficaciùs clericorum corruptioni prospectum foret, quàm eos in matrimonialia impedimenta submergendo. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm sacerdotalis continentia ab ipsis statim ecclesiæ incunabulis cœperit. SECVNDO loco de antiquitate huius instituti dicendum superest. Et more nostro quod non ab ipsis ecclesię primordijs fuerit exortum, arguitur eodem loco suprà citato, vt limatiùs exponatur.{ Primum argumentum. } Apostolus enim episcopos commonuit vt vnius essent vxoris viri: haud ergo ab illo sæculo originem mos iste traxit. ¶ Secundò extat{ Secundum. } canon sextæ Synodi Constantinopolitanæ, quæ habita fuit sub Agathone Pontifice, tempore Constantini Quarti, Anno Salutis 673. & refertur. 31. distinct. cano. quoniam. Canon est: Quicunque diligens inuentus subdiaconali ordinatione, aut diaconali, aut sacerdotali, hi nullo modo prohibentur ad talem ascendere gradum pro vxoris suę cohabitatione. Neque etiam tempore ordinationis suæ profiteri cogantur quòd abstinere debeant à legalis vxoris familiaritate. ¶ Tertiò arguitur autoritate quæ tribuitur{ Tertium. } Augustino in. 15. de Ciuit. citaturq́ue à Gratiano can. cùm igitur. 35. quęst. 1. Cuius verba sunt: Ecclesia post apostolica instituta quædam consilia perfectionis addidit: vt pote de continentia ministrorum ecclesiæ: hoc ergo non erat necessitatis præceptum, sed honestatis consilium. ¶ Contrarium verò nos edocet decretum Calixti Primi, quod habetur{ Calixtus. } 27. dist. can. presbyteris. vbi ait, Presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, & monachis, concubinas habere seu matrimonium contrahere penitùs interdicimus: contracta quoque matrimonia ab huiusmodi personis disiungi: iuxta sacrorum canonum definitionem iudicamus. Sedit autem Calixtus circa annum Redemptionis. 218. cùm ergo ipse antiquiores canones citet, documentum est rem esse antiquissimam. QVæstio præsens quinque conclusionibus{ Prima conclusio. } eget, vt eius veritas clarescat. Prima. Apostolorum sæculo permissum fuit vt qui coniugali commercio impediti erant, nihilo minùs sacris initiarentur. Id quod nullo alio opùs habet testimonio quàm illo bis iam citato Pauli. 1. ad Timot. 3. & ad Titum. 1. vbi ait oportere episcopum esse vnius vxoris virum. Haud enim eludere loca illa possumus, dicentes intelligi de his qui cùm fuissent matrimonio mancipati, iam essent vxoribus vidui. Paulinus enim contextus planè commonstrat illos esse intelligendos qui in matrimonio durabant: tum quòd vnius vxoris vir, hoc ipsum sonat quod vxorem habens: tum etiam quòd inter alias eius virtutes hanc etiam ponat, vt sit suæ domui bene præpositus. Sed in hoc confirmando, non est cur immoremur. Nam si ille non esset sensus Pauli, nunquàm postmodùm ecclesiastica iura coniugatis permitterent fieri sacerdotes: quod tamen permittunt: vt can. quoniam. suprà citatus, distinct. 31. & can. si quis. distinct. 32. & mos ipse Græcorum, contestantur. Quare quod in eius loci expositione ait Hierony. videlicet, Non dicit qui vnam ducat, sed qui vnam habuerit, non sic est intelligendum quasi tunc non haberet, sed quòd aliam antè nè duxerit. Hoc enim docuit propter sacramentum Christi, qui vnicam sibi ecclesiam desponsauit. Ratio autem asserti in hac conclu{ Ratio conclusionis. }sione est, quòd cùm Oriens tunc ecclesia copia ministrorum egeret, neque cœlibatus fuisset tunc tanta religione auditus, constringebatur ex ordine coniugali philosophos asciscere, & senes atque alios qui prudentia valerent, quibus sua ministeria & functiones interim committeret: quousque adulta aliud posset sibi sanctius constituere. ¶ Secunda{ Secunda conclusio. } conclusio. Receptissimum est nusquàm sacerdotibus licuisse postquàm essent sacro ministerio addicti, vxorio se negotio implicare. Conclusio est quam inter alios celeberrimus Vualdensis vigilatissimus antiquitatis{ Vualdensis. } scrutator affirmat tomo. 2. qui est de sacramentis, cap. 129. & to. 5. de sacramentalibus cap. 66. Et Iodocus Clithoueus, non pœnitendus{ Iodocus Clithoueus. } autor, lib. de contin. sacerd. cap. 4. ait eandem fuisse sententiam probatissimorum autorum, in qua omnes sancti patres vno consensu conueniunt. Citamus istos autores eò quòd cùm conclusio hæc negatiua sit, eademq́ue historialis, inde potissimùm fidem commerentur quod si contrarium in vsu quandoque & more fuisset, non defuisset eius historia: quæ tamen nulla extat. Tametsi eadem conclusio ex canonibus proximè citatis non obscurè colligatur: qui ambo sunt sextæ Synodi Constantinopolitanæ. Nam in cano. quoniam. quo sacerdotes in coniugio permanere sinuntur, duntaxat fit mentio de contracto ante sacros susceptos ordines. Et canon, si quis. distin. 32. sic habet: Si quis eorum qui ad clerum accedunt, voluerit nuptiali iure mulieri copulari, hoc ante ordinationem subdiaconatus faciat. Vnde à contrario sensu infertur, posteà non licêre. Et in Concil. Neo{ Concilium Neocæsariense. }cæsa. quod refertur dist. 28. Presbyter si vxorem duxerit, ab ordine deponi debet. Attamen vt integra fide cuncta referamus, sunt verba Stephani Papæ in cano. aliter. eâdem{ Stephanus Papa. } dist. 31. quæ rem videntur facere dubiam. Ait enim quòd Græcorum sacerdotes diaconi & subdiaconi in matrimonio copulantur. Ob quæ verba Caietan. 12. q. primi quolibe.{ Caietanus. } audenter ait, quòd etiam post susceptos ordines quondam sacerdotibus licuit matrimonio copulari. Nimirùm glossam eiusdem capituli ineptam reputans: quæ vbi textus ait copulantur, exponit, copulato vtuntur. Porrò autem propter illum textum non debuisset vniuersalem confessionem Doctorum deserere, quæ in citatis modò iuribus egregiè fundatur, optimaque corroboratur ratione: & Græcorum more, vt fertur, comprobatur. Nam Latinè verbum passiuum non solùm actionem præsentem, cæterùm & præteritam significat. Nulla ergo est violentia dicere, copulantur, id est copulati permanent: vt non sit sensus quòd liceret illis nouo connubio copulari, sed copulatos viuere: vt habetur cap. cùm olim. de cle. coniuga. Hoc tamen fateor negari non posse, quin olim diacones & subdiacones permitterentur e{ Diaconis ac subdiaconis olim permissum erat post susceptum ordinem nuptias celebrare. }tiam post ordinem sacrum ad nuptias peruolare: dum tamen id in ordinum susceptione protestarentur, vt est tex. Synodi Anchyritanæ. 28. distinct. can. Diaconi. Ad sacerdotium tamen non admittebantur nisi conuersionis proposito confessi essent castitatem: quæ verba sunt Concilij Arelatem. 4. Quod eâdem dist. refertur, can. Prętereà. ¶ Rationem{ Synodus Anchyritana. Concilium Arelatense. Ratio positæ conclusionis } conclusionis huius illam Doctores afferunt, vt Clithoueus refert, quòd cùm opus sacerdotale præstantius sit coniugali, neque diuino iuri neque naturali consentaneum patres vnquàm duxerunt, vt à sacerdotio ad coniugium retrò cederetur: fieret enim iniuria, tum sacrosanctæ functioni, tum etiam ecclesiæ, cum qua sacerdos nuptias celebrat. Hanc inquam ob causam qui vxoribus soluti sacros ordines expetebant, cogebantur si sacerdotes creari luberet, votum ędere castitatis, vt modò fit. Quanuis propter personarum tunc inopiam, vt prædiximus, coniuges etiam sine tali voto admitterentur: vt habet citatus tex. quoniam. dist. 31. ¶ Istę ergo conclusiones citra controuersiam in confesso cunctis sunt catholicis. Neque vllus secundam nisi Iouinianistæ, & Vuicleuistæ, ac demum Lutherani abnuunt. At verò quod orthodoxorum nonnulli, quorum est Clithoueus in præalleg.{ Sententia Clithouei. } lib. cap. 13. affirmant, scilicet votum sacerdotalis continentię esse indispensabile, neque Summi Pontificis autoritate relaxari posse, vt qui semel sacerdos est vxorem ducat, ęgerrimè fieri potest probabile. Nam si id intel{ Prima ratio cōtra proxi mā sentẽtiā. }ligant ante idem votum emissum, ita vt nequeat ecclesia statutum abrogare, falsum planè est. Nam Græci qui iuxta sanctiones sextæ Synodi sacerdotes vnâ sunt & mariti, verè ac legitimè sunt sacerdotes. Quare non dubium quin idem ecclesia de occidentalibus sancire possit: vt sanctus Thomas. 2. 2. quæstio. 88. articul. 11. confitetur: eò quòd castitas non est intrinsecè annexa sacerdotio, sicuti religioni. Quod prædicti authores non animaduertentes, argumenta quæ propriè de religione militant, ad sacerdotium applicant. Quare posset pariter statuere vt post susceptos ordines ad matrimonia aduolarent, persisterentq́ue simul in sacerdotio: quoniam hoc totum ad ius pertinet ecclesiasticum: quippe quòd lex nulla neu naturalis neu diuina vetat. Si verò suam sententiam de voto solenni iam emisso intelligant, ita vt cum sacerdotibus qui nunc in ecclesia sunt occidentali dispensari non possit, aliquantulo probabiliùs loquuntur: sed tamen neque prorsus quod demonstrare proponunt, satis comprobant. Nam cùm statutum illud ecclesiæ non de intima sit ratione sacerdotij, nulla ratio necessariò negare cogit quin possit etiam super hoc Papa dispensare, licèt, vt superiori articulo monstratum est, exitiosissima esset ecclesiasticæ rei clades. ¶ Hoc autem est quô præsens hæc nostra disputatio festinat: vtrùm illicò ab ecclesiæ ortu mos inoleuerit, vt qui ex coniugio ad sacerdotium recipiebantur non priùs reciperentur quàm annuentibus vxoribus perpetuam castitatem vouerent. Haud enim ad conuincendos istos hæreticos nosse hoc parùm refert. Et existit vtrinque pugnax argumentorum acies, quæ me semper penè tenuêre perplexum. Affirmauerim hîc autem sub pro{ Tertia conclusio. }babilitate quæ mihi perquàm maxima est, conclusionem tertiam, nempe quòd circà Apostolorum tempora cunctis fuerit sacerdotibus vxorius vsus interdictus: licèt mos posteà fuerit corruptus. Existit enim apud me hoc ab ista parte argumentum: Sacerdotium euangelicum nunquàm non{ Argumentum pro conclusio ne. } fuit præstantius habitum quàm Leuiticum: illi autem sacerdotes quando templo seruiebant, vt panes propositionis dignè ederent, ab vxorum contubernio abstinebant: vti articulo præcedenti monstratum est. Quî ergo credi potest vt diuini Apostoli eorumque discipuli ferrent panem viuum qui de cœlo descendit eorum manibus contrectari, qui de vxoris latere illa die surrexissent? Adde quòd si hæc meditatio posteris in animum induxit, nempe occidentali ecclesiæ vt sacerdotes à coniugali commercio arcerentur, quæ potuit esse necessitas quæ primitiuos illos patres excusaret, nè id ipsum prouiderent? Sed ais, raritas tunc erat virorum quibus sacerdotalis prouincia demandaretur. Fateor equidem: sed tamen neque ecclesiarum tanta erat frequentia, quin feruente tunc Christi sanguine inueniri possent homines ætate prouecti, literis & probitate præditi, qui illam castimoniam vxorum consensu profiterentur. Et confir{ Confirmatio. }matur: Si Græci, Latinorum de hac re institutum non suscipientes nunquàm ausi sunt quando templo administrant vxores inuisere, nónne testimonium est ab ipsis ecclesiæ incunabulis aliquid sanctius in more fuisse? ¶ Secundum autem & quod me{ Secundum argumentum . } vehementer vrget argumentum est, quod ex superioribus conclusionibus egomet mihi excogito. Constitutissimum enim cunctis est statim ab ecclesiæ incunabulis coniugatos quidem ad sacerdotium admitti: sacerdotes verò à ducendis vxoribus fuisse cohibitos. Hoc autem discrimen nulla quiuit alia eniti ratione quàm quòd neutri illorum vsui matrimoniali indulgere sinebantur. Alioquî si qui in matrimonio erant poterant vxoribus vti, quídnam quęso vetabat nè & sacerdotes possent pariter inire connubia? Nam si fateamur coniugatos vxorio vsu fuisse interdictos, palàm fit ratio cur post sacerdotium interdiceretur contractio matrimonij: nempè quia vouebant castitatem sicuti cæteri qui erant vxoribus copulati. Adde quòd illa disparitas vt alij vxorio fruerentur complexu, alij verò minimè, nequisset non decôrum Ecclesiasticum deturpare. ¶ Profectò quando nulla extaret authoris assertio, rationes me vehementer in hanc cogerent sententiam: sed extant nihilo minùs sanctorum patrum testimonia quę consideratiùs pensata, rem aperiunt. Est quippe in primis autoritas antiquissimi Epiphanij, en{ Epiphanius. }comijs Hieronymi atque Augustini illustrissimi: cuius verba sunt, tom. 1. lib. 2. in hæresi Catharorum: Revera non suscipit sancta Dei prædicatio post Christi aduentum eos qui à nuptijs mortua ipsorum vxore secundis nuptijs coniuncti sunt, propter excellentem sacerdotij honorem ac dignitatem. Et hoc certò sancta Dei Ecclesia cum synceritate obseruat. Sed & adhuc viuentem & liberos gignentem vnius vxoris virum non suscipit: sed eum qui se ab vna continuit aut in viduitate vixit, diaconum, & presbyterum, & episcopum, & hypodia conum: maximè vbi synceri sunt canones Ecclesiastici. Et subdit: At dices mihi omninò in quibusdam locis adhuc liberos gignere presbyteros, & diaconos, & subdiaconos. At hoc non est iuxta canonem, sed iuxta hominum mentem, quæ per tempus elanguit, & propter multitudinem: cùm non inueniretur ministerium. Hæc ille atque alia subsequenter accumulat ad confirmandum nunquam fuisse licitum sacerdotibus vxoribus vti: quanuis essent maritati: nisi vbi propter libidinem canonum synceritas non seruaretur. Et tomo. 2. lib. 3. circa finem, vbi ecclesiasticam disciplinam scribit, expressè ait non esse ad sacerdotium admittendos nisi ex his qui aut virgines sunt aut continentiam à proprijs vxoribus seruant, aut ab vnis nuptijs viduitatem custodiunt. Eôdem accedit Hieronymi testimonium, vbi ait: Quid facient{ Hieronymus. } Orientis Ecclesiæ? quid Aegypti & sedis Apostolicæ? quæ aut virgines clericos accipiunt, aut continentes: aut si vxores habuerint, mariti esse desistunt? En tempore Epiphanij Salaminę episcopi in Cypro, & Hieronymi qui in Oriente vitam degerat, quanquam sacerdotes vxores alerent, earum tamen vsu abstinebant. Eidem astipulatur Ambros. in expositione{ Ambrosius. } 1. ad Timoth. super verbis, Vnius vxoris virum. Vbi ait: Si qui filios bene gubernauerint, &c. poterunt digni fieri sacerdotio. & infrà: Iam de cætero se ab vsu fœminæ cohibentes. Atque ibidem Haymo: vnius vxoris: id{ Haymo. } est, quòd non sit digamus: posteà verò penitus abstinere debet. Et suprà citatus venerabilis Beda, lib. 3. de taber. astruit tunc tempo{ Beda. }ris nemini licuisse in sacerdotem creari, nisi aut virgo permansisset, aut contracta vxore coniunctionis fœdera soluisset. Accedant demum verba Concilij Carthaginensis, quæ referun{ Concilium Carthaginense. }tur. 32. distin. can. Placuit. Hęc scilicet: Placuit episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos, secundùm priora instituta etiam abstinere ab vxoribus. Et verba subinde Leonis Pontificis can. seriatim proximo: scilicet, Si quis ex coniugatis desiderat ad subdiaconatum ascendere, non potest sine consensu vxoris suæ vt fiat de carnali deinceps spirituale coniugium: nemine cogente eos. Neque permittitur posteà vxor iungi eidem marito suo carnaliter, nec cuiquam nubere in vita aut post mortem illius. Nempè quia vxor tenebatur etiam facere votum perpetuum castitatis. Et hoc concilium appellat priora constituta: scilicet, vt arbitror, sæculo Apostolorum proxima. Quin verò & canon ipse sextæ Synodi, Quoniam. 31. d. quo se Græci tuentur, id planè docet: vbi ait quòd clerici tempore ordinationis suæ castitatem profiteri non cogantur: illic inquam docentur in primitiua ecclesia ita cogi. Ecce quæ mihi faciunt conclusionem impendiò quàm maximè probabilem: imò certam: & prætereà quòd nunquam tantum postmodùm ecclesia connixa fuisset castitatis voto sacerdotes obstringere, nisi à sanctis ipsis Apostolis id fuisset edocta. NIhilo minùs neque abnuendum est esse aduersus hanc sententiam non exilia argumenta, quibus aliqui putant, vt est Cli{ Primum argumentum Clithouci in præfatam sententiam. }thoueus, contrariam constitui. Et primum est locus Pauli in superiori articulo & in pręsenti allegatus: Oportet episcopum esse vnius vxoris virum: qui aliter quidem ab hæreticis, aliter verò à catholicis nobis obijcitur. Ab illis quidem in hoc sensu quòd sit necessarium antequam quis sacris initietur vxorem ducere. Sed hîc adeò Paulinis verbis re{ Solutio. }luctatur vt non alio indigeat mucrone. Altero verò mitiorique sensu à catholicis opponitur. Videlicet vt inde inferant licuisse cunctorum etiam cum vxoribus communicare. Ambo tamen satis per illorum sanctorum testimonia exclusi sunt, quos nuperrimè ad confirmandam proximam conclusionem attulimus: quippè qui non solùm negant necessarium fuisse vt qui sacris initiaretur vxorem duceret, verùm astruunt eis qui matrimoniali anteà fœdere tenebantur, non licere vxoribus ampliùs vti. Et præterquàm in loco citato, audiamus rursum expositorem Hie{ Hieronymus. }ronymum lib. 1. aduersus Iouinianum vbi nostram tertiam conclusionem apertissimè confirmat. Ait enim: Non dicit, (scilicet Paulus) eligatur episcopus qui vnam ducat vxorem & filios faciat: sed, qui vnam habuerit vxorem & filios in omni subditos disciplina. Certè confiteris non posse esse episcopum qui in episcopatu filios faciat. Alioquî si comprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. Aut permitte sacerdotibus exercere opera nuptiarum, vt idem sint virgines quod mariti: aut si sacerdotibus vxores non licet tangere, in eo sancti sunt, quia imitantur pudicitiam virginalem. Hæc Hierony. ¶ Quin age prætermissis expositoribus perspiciamus an Paul. ipse id minimè obscurè insinuauerit. Nam vbi dixit, vnius vxoris virum, statim subdit, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum: quod profectò non de pudicitia matrimoniali, sed de omnimoda intellexisse videtur. Quod & clariùs ad Titum censuisse apparet: quippe vbi ait, iustum, sanctum, continentem. Quasi dixisset, perinde cum coniuge atque cum sorore habitantem. Nam eum qui rei vxorię operam nauat, quis continentem appellauerit? Accedit quòd beatus Ioannes, episcopus fuit Ephesi: qui tamen virgo electus est à Domino, & virgo in æuum permansit. Quin verò crebros alios reperias sanctos patres attestantes tempore Apostolorum obseruatam fuisse sacerdotalem continentiam. ¶ Sed est præ{ Argumen. 2. }tereà argumentum contra hanc nostram probatissimam assertionem quòd inter canones Apostolorum ille extat qui refertur dist. 28. Si quis docuerit sub obtentu religionis propriam vxorem contemnere, anathêma sit. Cui consonat canon quintus Apostolorum: Nè episcopus aut presbyter vxorem suam prætextu religionis eijciat. & can. si quis docuerit. 28. d. Ad hoc autem responderi potest,{ Solutio. } quicquid hæretici dicant, quibus Clithoueus minimè debuisset fauere, solum illis locis prohiberi nè sacerdotes sic vxores contemnerent, vt eis, liberisque, & familiæ non prouiderent, sed domo pellerent. At verò citra contemptum communi toro ex amborum consensu abstinebant. ¶ Vehementius tamen{ Argumen. 3. } argumentum primo aspectu sumitur ex historia Cassiodôri in Tripar. lib. 2. cap. 14. quę citatur à Gratiano. 31. dist. can. Nicena synodus. Verborum sententia est, nè cuncta referamus: quòd cùm synodus sancîre adornaret nè presbyteri cum coniugibus quas ante consecrationem duxerant non dormirent, Panutius, licèt nuptiarum esset inexpertus, patribus persuasit nè talem ponerent legem: asserens esse grauem fornicationis occasionem. Cui quidem sententiæ statum est: atque adeò non in necessitate, sed vniuscuiusque voluntate positum. Ad hanc autem historiam{ Prima responsio. } primùm respondetur non esse relatam inter acta Concilij, sed sola Cassiodôri autoritate vigere. Imò mirum est si hoc verum sit quòd in tertio canone eiusdem concilij, vbi sacerdotibus interdictum est mulierem extraneam secum habere, nisi fortè mater esset aut soror, aut auia, aut amita, aut matertera, non fuerit inter istas exceptas & vxor commemorata. Sed tamen vt authoritatem historię non repudiemus, adhibenda est secunda responsio: nempè id solùm conuinci quod nos in conclusione adiecimus: scilicet post Apostolorum sæculum corruptis sacerdotum moribus dissimulatam fuisse, vt ex Epiphanio citauimus, obseruantiam sacrorum canonum. Et quia tunc Nicena synodus cogitabat sacerdotium ad antiquam formam reuocare, Panutius consuluit potiùs esse propter corruptum sæculum conniuendum, sicut nunc facit ecclesia cum Germanis. Et eodem modo respondendum ad canonem Concilij Gangrensis, Si quis discernit. eâdem. 28. distin. vbi iubetur quòd sacerdotes nolentes abstinere, non sunt ideo à sacris arcendi. ¶ Denique vt{ Quarta conclusio. } cuncta quæ diximus patentiora fiant, statuitur quarta conclusio. Decretum Ecclesiasticum quod modò in Ecclesia Occidentali viget: vt scilicet neque post sacerdotium coniugia contrahant, neque coniugati sacerdotes fiant, non solùm ante Nicenam synodum factum est, verùm quàm maximè fit probabile, proxime sæculum Apostolicum fuisse in vsu. Probatur ex illo citato canone Calixti,{ Probatio. Calixtus. } Presbyteris. 27. dist. vbi eadem extat constitutio. Et subditur iuxta sacrorum canonum definitionem: vbi docetur iam anteà fuisse canonicum. Antecessit autem Calixtus Nicenam synodum annis centum. Sedit quippe anno. 214. vsque ad. 20. Synodus autem Nicena sub Syluestro celebrata fuit anno. 315. Post Calixtum eandem constitutionem confirmauit Syricius qui falsò ab aliquibus cen{ Syricius. }setur fuisse primus eius institutor, Anno. 388. cuius decretum extat. 82. dist. can. Plurimos. Pòst verò anno. 408. eandem sanctionem suo decreto stabiliuit Innocen. primus, in episto{ Innocentius primus. }la ad Exuperium: quæ refertur eâdem dist. can. Proposuisti. His adhibentur & duo eiusdem rei canones, Diui Gregorij videlicet, Nullum. dist. 28. Et ante triennium, dist. 31. quibus sanctè prohibet nè quis in subdiaconum ordinetur nisi perpetuam castitatem voto profiteatur. Extant & quàm plurima huius rei testimonia quæ operosum molestumque esset huc congerere. Et hæc de latinorum sacerdotum instituto. IGitur vt ad Græcorum institutum gradum hinc faciamus, quinta postremaque præsentis articuli conclusio est. Græci non{ Quinta conclusio. } modò Romanum institutum repudiârunt, verum illud amplexati sunt, quod ex nullo prorsus vel Apostolorum vel Conciliorum permissu elicuerunt: imò omni ecclesiæ antiquitati omninò repugnat. Haud enim tantùm eos qui rei vxoriæ mancipati sunt sacris initiant, imò nullum ad eundem ordinem admittunt, nisi rogatus responderit coniugatum esse. Ad literam ergo Vigilantij errorem sequuntur: de quo Hieronymus ad Riparium in fronte quæstionis à nobis citatus lamentatur: nempè quòd neminem continentium in sacerdotem crearent. ¶ Quo ergo hæc liquidò pateant, rem auspicemur à canone, Quoniam. d. 31. quem argumento secundo in Græcorum fauorem attulimus: qui habetur inter canones sextæ synodi Constantinopolitanę. Et quoniam si synodali ecclesiæ authoritate polleret, vt Gratianus & qui ipsum de prima facie iudicant, vehementer contra nostram tertiam conclusionem pugnaret, ac perinde hæreticis permagnum præstaret patrocinium, qui Græcorum institutum Romano anteferunt, contenduntque adeò expedire vt à Latinis recipiatur, operæpretium quam maximè duximus hoc absque censura non pręterire: nempè vt Græcanicum morem, quàm sit sacris Apostolorum institutis aduersum, perpendamus. Oportet ergo priùs verba canonis adnotare quæ subsequuntur. Quoniam in Romani ordine canonis esse cognouimus traditum, eos qui ordinati sunt diaconi vel presbyteri confiteri quòd non suis iam copulentur vxoribus: antiquum nos sequentes canonem Apostolicæ diligentiæ & constitutiones sanctorum virorum, legales nuptias amodò valere volumus: nullo modo cum vxoribus suis connubia dissoluentes: aut priuantes eos familiaritate ad inuicem in tempore opportuno. Et infrà: Neque etiam tempore professionis suæ castitatem profiteri cogantur, quod abstinere debeant à legalis vxoris familiaritate. Item oportet eos qui altario ministrant, in tempore oblationis sacrorum continentes esse in omnibus: vt à Deo possint consequi quæ simpliciter postulant. ¶ Hæc ergo ait Gratianus omnia intelligi de Orientalibus sacerdotibus. Haud tamen absque acriori censura rem præterire debuisset. Quem ergo non piguit verba canonis cuncta audere, non tædeat singula perpendere quantum habeant roboris: sunt enim ea, quæ si penitiùs perspiciantur, manifestè falsitatis sese redarguunt. Vsque adeò vt ante nos alij minimè sint affirmare veriti, eundem canonem profanum esse, insolentiæ impudentiæque plenum: & ab eis æditum qui castitatis Romanorum sacerdotum aperti essent hostes. Fuit quidem in primis Albertus Pighius vir egre{ Albertus Pighius. }giæ solertiæ & eruditionis in propugnanda ecclesia Romana, qui authoritatem illius Synodi non infimis rationibus labefactare conatus est: quippe quæ Honorium Romanum Pontificem eiusdem hæresis immeritò damnauit, cuius ipse condemnauerat Sergium. Et personam etiam Origenis pronuntiauit hæreticam: qui profectò, licèt in aliquos errores lapsus, non censetur studio contra Ecclesiam fuisse pertinax. Ego verò Pighio omni{ Reprobatur Pighii censura. }nò non suffragor, neque verò refragari modò institui: quia non est locus. Attamen etiam ipsi qui apologias pro eâdem Synodo contra ipsum scripserunt, quorum fuit Franciscus{ Franciscus Torrensis. } Torrensis, negare nequeunt, quin verò planè fatentur eundem canonem qui ordine illic est. 13. non solùm apocryphum, verum & corruptissimum esse: huius enim verba sunt quæ nuperrimè referebamus. Et primùm omnium notum est eiusmodi canones non fuisse ęditos in eâdem. 6. synodo, sed vel, quemadmodùm Tharasius, act. 4. septimę synodi refert, quinque post annis illuc reuersis episcopis: vel, quod verisimilius est, vt ex. 3. can. eiusdem sextæ synodi colligitur, vigintiseptem transactis. Quare licèt Adrianus posteà eandem sextam Synodum, quatenus Romanis institutis non repugnaret, susceperit, non tamen censetur eosdem canones autoritate catholica donasse: quippe qui neque in Concilio editi sunt, neque sub legato Romano. Quòd autem dictus canon non solùm tanta, verùm neque vlla sit authoritate dignus, sua ipsius facies præ se fert. In primis enim quænam erat Concilij maiestas, in pręsentia Romani legati, si præses sedisset, recitato Romano decreto è regione statim subdere contrariam censuram: dicendo, Antiquum nos sequentes canonem Apostolicæ diligentiæ. Ecquis enim est ille canon? aut vbi extat? nam quòd ait glossa illud referri ad Paulinum verbum, nè coniuges se inuicem defraudent, minimè textui congruit: siquidem subdit, & constitutiones sanctorum virorum: vbi planè Concilium secundum Carthaginense denotatur, quod refertur. 31. distinctione. Canone, Episcopos. &. 84. canone, cùm in præterito: ac subinde Concilium quintum. Quis autem credat sanctam aliquam synodum Concilium prouinciale œcumenico Romano antetulisse? ¶ Sed quod{ Roboratur præterita assertio. } apertè falsitatem eiusdem canonis detegit est, quòd nullum Carthaginense Concilium sic decreuit vt eodem canone refertur, sed totum contrarium: Canon enim secundus secundi Concilij expressè iubet, quæ Aurelij sententia fuit, omnes antistites, sacerdotes, & leuitas continentes esse in omnibus, etiam ab vxoribus: quò possint simpliciter quod à Deo postulant, impetrare: verba sunt expressa. Perperam ergo hic canon citauit illum: addens vt tempore oblationis continentes essent. Hoc enim Paulus cunctis etiam sæcularibus edixerat. Sed vide quomodò isti impo{ Fragmentum concilii Carthaginensis quinti deprauatum. }stores deprauârunt Carthaginense Concilium quintum: cuius can. 3. ad literam sic habet: Cùm de quorundam clericorum, quanuis erga vxores proprias, in continentia referretur, placuit episcopos, & presbyteros, & diaconos, secundùm propria instituta etiam ab vxoribus continere. Omissus est subdiaconatus: qui tunc fortè non habebatur ordo sacer. Verbum autem, secundum propria instituta, quod ad literam intelligitur secundum legem sacerdotali ordini congruam, quæ scilicet ab Apostolis vsque ea erat, vt nullus coniux sacris initiaretur nisi votum emitteret castitatis, ipsi præuaricati sunt, dicentes: Cùm instaret tempus sacrificij. Et proptereà addiderunt vt sui sacerdotes tempore ordinationis profiteri castitatem non cogerentur, neque ab vxoribus abstinere. Quod nos bene suprà notauimus, tanquàm testimonium, quòd ille esset mos antiquus ecclesiæ. Vide ergo quàm non liceat quicquid inter decreta à Gratiano fuerit relatum, vt moris est Canonistarum, tanquàm oraculum adorare. Imò potiùs vel ipse debuisset vel sui glossatores radicitùs historias consulere, vt rerum medullas eruerent. At verò vt gratis donaremus eundem canonem ligitimum esse, haud tamen in eo continetur vt sacerdotes ad id muneris non admittantur nisi fuerint priùs coniugati, vt Græcorum mos habet: sed hoc solùm quod non cogantur castitatem vouere. Cui accinit & alter eiusdem synodi canon qui refertur. 32. dist. cuius verba sunt: Si quis eorum qui ad clerum accedunt voluerit nuptiali iure mulieri copulari, hoc ante ordinationem subdiaconatus faciat. Et canon subsequens Carthaginensis Concilij quarti: Lectores cùm ad annos pubertatis veniunt, cogantur aut vxores ducere, aut continentiam profiteri. ¶ Meritò ergo à multis, vt idem ait Torrensis, creditur Græcos à Nicolaitis hæreticis eum morem contraxisse. Horum{ Hæresis Nicolaitarum. Augustinus } enim parens Nicolaus, vti in catalogo hæreticorum ait citatus iam August. cùm pulcherrimam haberet vxorem, quæ perinde apud ipsum in suspicionem impudicitiæ venerat, neque satis procos abigere domo posset, communem vsum vxorum suis persuasit discipulis: qui quidem posteà multa in illum errorem deprauârunt. Inter quæ decimum septimum canonem mendosè supposuerunt sexto libro Institutionum Apostolicarum Clementis: quem quidem canonem quidam posteà author Gręcus Niceta, Pectothoratus nomine, defendit, Gręcisque persuasit. Canon verò, vt Vmbertus Leonis legatus in libro contra ipsum refert, sic habet: Episcopum, & presby{ Canon alter corruptus. }terum, & diaconum dicimus, qui vnam habet vxorem, ordinari, nec licet eos post manus impositionem innuptos esse. Ex quo canone suam Græci consuetudinem traxêre. Hæc omnia patent apud dictum Vmbertum Cardinalem. Is enim à Leone nono circa annum Millesimum quinquagesimum Constantinopolim de hac re delegatus contra eundem Nicetam scribens, has omnes Græcorum præuaricationes patefacit. ¶ Haud ergo Græcorum mos censendus est alicui orthodoxæ Synodi consentaneus, sed tanquàm error inter alios eorum tolerari ab ecclesia præsenti. Nam antiqua nunquam eis permisit, vt non ordinarentur nisi coniugati, sed id penitus quòd illi etiam secundo gradu post continentes admitterentur. Et fortassè idem fuit Niceta ad quem idem Leo direxit canonem, seriatim. 32. Atqui eodem modo intelligendus est textus Innocentij tertij, cùm olim. de clericis coniugatis. nempè quòd propter Græcorum duritiam permissum eorum sacerdotibus est nè votum castitatis emittant: haud tamen quòd cogantur esse coniugati. Igitur vt ad nostros Lutheranos, à quibus profecti sumus, reuertamur, nullatenùs se possunt Græcanico instituto protegere. EX his argumenta in capite quæstionis{ Ad primum argumentum . } obiecta, soluta restant. Primum enim ex Paulo hæretici accersunt: intelligentes illud verbum, Oportet episcopum esse vnius vxoris virum, quasi præceptum, quo sacerdotes cogantur connubia inire. Sed iam suprà monstrauimus quàm diuersè sancti idem interpretentur verbum. Fuit enim tantùm prohibitio nè digami assumerentur in sacerdotes, & prætereà propter sacerdotum inopiam permissio, vt etiam coniugati initiarentur: sed vt monstrauimus, præmisso, consentiente vxore, castitatis voto. ¶ Simili prauitate & calumnia intelligunt quintum Apostolorum canonem nè presbyteri aut diaconi prętextu religionis vxores eijciant quasi pręceptum sit vt illis vtantur: contra quam à nobis superiùs expositum est. ¶ Et pariter verbum epistolæ cuiusdam quæ dicitur Clementis detruncantes, ad suam libidinem pertrahunt. Verba enim epistolæ sunt. Ministri altaris ad Dominica tales eligantur officia qui ante ordinationes coniuges suas nouerint. Quod quidem ipsi, perpende absurditatem, aiunt esse præceptum ac prohibitionem nè cui ante consummatum matrimonium liceat sacris initiari. Quod alij, vt cauerent absurdum,{ Correctio alter ius canonis. } negatiuè legerunt, non nouerint: cùm tamen non sit nisi affirmatiuè legendum: at verò non truncatè, sed si semper continere noluerint. Hoc est si non fuerint virgines, aut continentes, sed coniugati, ea lege ad sacerdotium recipiantur, vt vsque ad illud tantùm tempus vxores nouerint. Quasi dicat: deinceps autem ab illis abstineant: vt in tertia conclusione monstrauimus. ¶ Secundum autem{ Ad secundum argumentum . Ad tertium argumentum . } argumentum, de cap. quoniam. iam satis solutum est. Tertium verò quod illi authoritati nititur quæ Augustino tribuitur, nempè vbi apparet dicere continentiam sacerdotum post Apostolica instituta ab Ecclesia fuisse adiectam, nullatenùs contra tertiam nostram conclusionem pugnat: tum quòd illud non est verbum August. Sed quia initium illius cap. Cùm agitur. est illius: scioli legunt totum tanquam Augustini: cùm tamen sit Gratiani. tum quòd Gratianus hoc tantùm ait quòd continentia sacerdotum est opus consilij: quia consilium est, vt fiant sacerdotes: sed tamen postquàm ordinati sunt, iam sit illis præceptum. Quod autem ait post Apostolorum instituta fuisse adhibitam, si vult tempore Apostolorum nondum fuisse illud in more, authoritates sanctorum ac rationes ad eandem tertiam conclusionem allatæ ei refragantur: quæ ideo pluris æstimandæ sunt. FINIS LIBRI OCTAVI DE IVSTITIA ET IVRE. # 9 LIBER NONVS De Iustitia & Iure. PROOEMIVM. IN superiori libro, vbi religionis argumentum ingressi sumus, de voto à nobis disputatum est: nempè de his quæ homo Deo suapte sponte pollicetur, atque adeò de sacerdotibus qui diuinis peragendis sacrificijs mancipantur. Subsequitur ergò secundùm ordinem ibidem propositum, vt de illis dicamus quæ mortales religionis vinculo eidem optimo Deo reddere constringuntur: vt pote de oblationibus ac de decimis, quæ substantia sunt & alimonia sacerdotum: ac subinde de vitio simonię, quo aditus eiusdem sanctæ ecclesiæ pollui solent. Oblationum autem decimarumque tractationem nequîmus aliunde aptiùs ac subinde pulchriùs auspicari, quam ab earum radîce & fundamento: nempè à sacrificijs, quæ non modò Christiani, verùm vniuersi mortales Deo suo iugiter offerre tenentur. Est enim sacrificium, oblationum suprema ad quam reliquę vniuersæ referuntur. Quare duas sacrificiorum quæstiones præmittere operæpretium duximus: vnam in genere, atque alteram in singulari. # 1 QVAESTIO PRIMA, De Sacrificio in genere. S. Tho. 2. 2. quæst. 85. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm Deo sacrificare, sit de lege naturæ. PRIMVS IGItur articulus quæstionis de sacrificio est, vtrùm sacrificiorum oblatio sit de iure naturæ.{ Primum argumentum à parte negatiua. } Arguitur nanque negatiuè. Ea quę sunt iuris naturæ, cunctis sunt mortalibus communia: sacrificia autem Deo offerre non fuit semper vniuersis mortalibus commune & vnum. Abel nanque legitur obtulisse de grege suo: Cain verò de terræ frugibus. Atqui Melchisedec, vt Genes. 14. relatum est, panem & vinum: alij verò alia animalia: ergo sacrificiorum oblatio non est de iure naturæ. ¶ Secundò.{ Argumen. 2. } Ea quæ ius naturæ docet, minimè credere licet iustos homines præterijsse: de Adam autem nusquam sacrificium obtulisse legitur: neque verò de Isaac: cùm tamen de eodem primo parente Sapientia ipsa cap. 10. contestetur eduxisse eum à delicto suo: vbi potissimùm sacrificij oblatio videbatur congruere. ¶ Ter{ Argumen. 3. Augustinus. }tiò. Sacrificia, vt. 10. de ciuit. Dei. autor est August. in quadam significantia offeruntur: significare autem quod vocibus primum (vt .2. de doctr. Christ. idem est author) deinde rebus congruit, humano beneplacito instituitur: non ergo sacrificia à lege naturæ dimanârunt, sed à iure humano. ¶ In contrarium autem est quòd omni ætate semper fuit apud cunctos mortales aliquod sacrificandi specimen: quod autem mortales omnes docti sunt, natura magistra didicerunt. CVM res sit per se ipsa euidens, sacrificia, seu Deorum seu veri Dei, ab ipso statim mundi primordio more & vsu inter mortales celebratissima: superuacaneum fuisset quærere an fuerint. Sed prima quæstio de eorum fonte & origine instituitur: nempè vtrùm sit hominum inuentum, an potiùs documentum naturæ. Vbi primùm omnium non est prætereundum, vt res ipsa, solennissima semper Latinis fuit, ita & nomen eisdem esse receptissimum. Est enim sacrificium idem{ Quid sacrificium. D. Thomas. } quod factio sacri: & sacrificare idem quod sacra facere. Quapropter, vt scienter D. Tho. præsenti quæst. ar. 3. adnotauit, sacrificium non idem est prorsus quod oblatio. Nam quicquid in Ecclesia offertur, oblatio dicitur, etiam si nihil circa rem ipsam fiat. Sicut dum offeruntur nummi, aut panis, aut res aliæ: sacrificium autem non fit nisi vbi circa res ipsas Deo oblatas aliquid exercetur. Quales erant priscis animalium immolationes: & nobis dum sacrosanctum panem benedicimus, frangimus, & consumimus: hoc enim est sacra facere. Vnde apud gentes præter sacerdotes sacrificia offerentes, erant sacrifici qui illa exercebant opera. Est ergo sacrificium, peculiare sacerdotum munus. ¶ Ad{ Conclusio responsiua. } quæstionem igitur vnica conclusione respondetur. Sacrificiorum oblatio non solùm diuini iuris est & humani, verùm & ex eorum numero, quæ in iure naturæ sunt posita. Probatur. Ratio ipsa naturalis magistra ex his{ Probatio. } quæ in se homo experitur eum planè docet alicui superiori esse subditum. Miseriæ nanque, ærumnæ, & calamitates quibus indesinenter afflictatur, eum commonefaciunt aliunde sibi, hoc est desuper opem ferri. Atque adeò sentit aliquem sursum existere cuius auxilijs egeat: idque, quicquid sit, omnes pro Deo habent. Rursus & ex rerum ipsa natura discit sublunaria hæc: quia cœlorum influentiam suscipiunt eisdem esse loco subdita, eademque ratione terram cæteris elementis: vtpote quorum rore aëreque iuuatur: ac perinde se etiam ipsum Deo, cuius ope viuit, subiectionem debere atque honorem. Modus autem sensuali homini congruens est, vt reuerentiam quam Deo debet non modò intùs animo referat, verùm & sensilibus signis eandem foris exhibeat. Hac igitur naturali ratione docti atque admonitisunt vniuersi mortales qualicunque ratione Deum nouerint, eidem sacrificia offerre, in signum debitæ reuerentiæ & subiectionis. Quemadmodùm & inter homines mos subditorum est, dominis, quasi eorum dominium confitentes, munera offerre: hoc autem ipsum in præsentiarum sacrificij nomine intelligimus. Fit ergo nostra conclusio consequens: nempè sacrificiorum oblationem esse de iure naturæ. Et est notanda conclusionis persuasio: quæ non de sacrificio tantùm quę mente intus offertur procedit, sed etiam de externo. Nam etsi verus Dei cultus, qui spiritus est cordiumque inspector, intus in corde potissimùm consistat, iuxta illud Psal. 50. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: id quod tum Christus ipse Ioannis. 4. testatur dicens, Venit hora & nunc est quando veri adoratores adorabunt in spiritu & veritate: tum etiam Apostolus. 1. ad Corinth. 14. Orabo spi{ Paulus. }ritu, orabo & mente: tamen cùm nos corporei simus, vtroque homine debemus eum colere. ¶ Ex his vtique colligitur quantum ad{ Corollarium. } Dei cognitionem attinet, neque exterum sacrificium esse necessarium, neque verò vocalem orationem, veluti inter homines, quibus non nisi externis signis aliena corda innotescunt. Neque verò externus cultus laudi datur nisi quatenus ad internum refertur. Attamen non ideo non est magno pretio æstimandus. Valet enim tum ad excitandum, tum etiam ad testificandum mentis affectum. Quare suo non caret egregio merito. His nanque quæ ex animo redundant, debitum Deo secundùm nostram naturam persoluimus. Quare sanctè institutum est vt publicitùs in templis res diuina celebriter fiat. ¶ Arguat verò quispiam contra conclusionis rationem sic: Naturalis ratio, etsi nos nostrorum defectuum admoneat, tamen non ab altiori principio nos docet subsidia nobis prouenire quam à naturalibus causis. Nam si lumen duntaxat naturale consulas, quantum ad corpus per orbes cœlestes naturales philosophi docuerunt nobis esse à natura prouisum: quantum verò ad animi cognitionem per intellectuale lumen: sed quantum ad affectus per liberum nostrum arbitrium. Respondetur quòd{ Solutio. } vbi naturalis ratio omnibus est nebulis expurgata, clarè monstrat hæc ipsa naturalia adminicula non nobis sufficere ad medendum omnibus miserijs quas corpore & animo patimur: atque adeò saltem in confuso aliam indicat superiorem causam quam homines pro Deo habent. Quòd si aliquæ reperiantur tam barbaræ nationes quæ non nisi vel cœlorum vel alia inferiora præsidia cognoscunt, solari syderi aut cuipiam alteri creaturæ honores pendunt diuinos: ac subinde sacrificia. ¶ Conclusio ergò cùm sua ratione adeò est lumine naturali nota, vt nulla vnquàm fuerit natio quæ non Deum coleret, sacerdotesque haberet, atque adeò sacrificia. Duo enim hæc paria cogitare soleo quibus omnis semper constitit respublica: videlicet sacrificium & sacerdotium: lex & gubernator. Nàm reipublicę institutor quem primum illicò scopum ciuium oculis præfigere consueuit, fuit Deus, quem populus veneraretur & à quo subsidia posceret. Mox, quibus coleretur, sacrificia instituere. Deinde leges condere eidem religioni congruas: ac subinde magistratus penes quos sita esset legum custodia. Sic enim Liuius tradit, Numam illum secundum Romanorum Regem instituisse rempublicam. Vnde Arist. 6. Ethi. cap. vlt. inter{ Aristot. } magistratus sine quibus constare nequit res publica, connumerat sacerdotes qui publicis sacrificijs addici debent: quorum quidem præsidentes, tum reges sacrorum dicuntur, tum Pontifices Maximi. Idque repetit lib. 7. cap. 8. vbi in primo magistratuum gradu eosdem collocat sacerdotes. Et Ethi. 8. cap. 9. ad rationem alludens nostræ conclusionis, ait sacrificia vetusta post perceptionem frugum fuisse fieri solita. ¶ Quòd si historias tam nostras quàm profanas perlustres, statim ab orbe condito, Abel, Noê, ac Melchisedec, in lege naturæ videas oblationes & sacrificia obtulisse. Et ante legem datam, Abraham etiam & Iacob. Et in sacra prætereà historia, Genes. 47. extat sacerdotum Aegyptiorum memoria, qui erant regalibus priuilegijs insignes. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, quòd sacrificiorum oblatio, si eam in genere mediteris, cunctis fuit gentibus semper communis: quòd autem his vel illis vterentur, constitutiones fuerunt humanæ secundùm hanc aut illam Dei cognitionem quam vnaquæque gens attingebat. Hac enim ratione dicebamus libro proximo & secundo, humanas leges à naturali deriuari: scilicet per modum determinationis generis ad species. Est enim lex naturæ vt malefactores supplicio plectantur: quod autem hoc aut illo, lex sanxit humana, secundùm cuiusque nationis ingenium. Et idem est de cultu & sacrificijs. ¶ Et per hoc respondetur ad{ Ad tertium argumentum . } argumentum tertium: videlicet quòd suos significare conceptus, naturale est homini: his autem aut illis vocibus & signis, cuiuslibet est nationis placitum. ¶ Ad secundum{ Ad secundum argumentum . } verò respondetur non esse dubitandum, quin Adam & Isaac, sicut & cæteri iusti, sacrificium obtulerunt: maximè cùm Adæ sua innotuerit culpa, atque Isaac sua etiam originalis: quæ quidem culpa secundùm Gregorium antiquis patribus per sacrificiorum oblationes remittebatur. Sed non opùs fuit vt vniuersa in sacram historiam essent relata. Et fortè consultò. Nam cùm in Adam initium habuerit culpa, non est tanquam oblator sanctificantis hostiæ nominatus: sed filij sui Abel & Cain in quibus sacrificiorum disparitas quę semper fuit in orbe placentium & displicentium Deo, notata fuit. Sacrificij autem quod Isaac obtulerit, ideo forsan non habetur in sacris memoria, quod ipse fuit à patre in sacrificium oblatus, tanquam hostiæ Christi prognosticum, quod vniuersorum apex radixque fuit. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm soli Deo sit sacrificium offerendum. QVONIAM dicere visi sumus, Deo, cuius ope indigemus, sacrificia à nobis deberi, arguitur quod non illi sit soli sa{ Primum argumentum. }crificijs litandum. Sancti homines, iuxta verbum Petri in. 2. Canonic. diuinæ efficiuntur consortes naturæ. Prætereà angeli, vt patet Iob. 1. filij Dei nominantur: ergo vtrisque decet sacra litare. ¶ Secundò:{ Argumen. 2. } Maior illis quàm terrenis principibus debetur honor: sed homines principibus honores deferunt & munera offerunt: ergo licitum est, vt sanctis sacrificia fiant. Eò potissimùm quod aras illis templaque & altaria erigit Ecclesia. ¶ In contrarium est illud Exod. 22. Qui immolat dijs, occidetur, præterquam Domino soli. AD quæstionem simplici conclusione ne{ Conclusio negatiua. }gatiua respondetur. Nemini præterquam vni summoque Deo fas est sacrificia immolare. Conclusio præter allatum testimonium{ Prima ratio conclusio. } triplici ratione probatur. Prima autem ex superiori facilè colligitur. Dictum enim est sacrificium exterius, ceu testimonium offerendum esse interni illius quod est in anima: nam religio exterior in hoc potissimum seruit: animaverò se illi in sacrificium addicit, penes quem, vt dicebamus, situm esse cognoscit suum præsidium & subsidium: ille autem solus est Deus: ergo illi tantùm sacrificia debentur. Probatur hæc postrema præmissa. Homo sicuti & rerum vnaquæque pręter Deum & ab aliquo principio emanare se cognoscit, & in aliquem vltimum tendere finem, qui sua est suprema fœlicitas: Deus autem solus est & principum hoc, & subinde finis, atque adeò ab ipso veluti à primo fonte, & quicquid habemus recepimus: & ad id quô tendimus adiuuamur. Soli ergo ipsi fas est sacrificia libare. Accedit se{ Secunda ratio. }cundò quod illi tantum licitum est sacrificare apud quem licitum est orationibus nostris ac precationibus accurrere, tanquam ad illum vnde nos, nostraque vtriusque hominis salus pendet. Hac autem ratione solum Deum oramus, vt nostrî misereatur, nobisque opem ferat. ¶ Ad idem facit ter{ Tertia. }tiò exemplum quod inter homines cernimus. Regi enim, summo reipublicę capiti, illi dicati sunt honores: quos alteri inferiori deferre, crimen esset læsæ maiestatis: debet enim prę ciuibus cunctis in ea esse excellentia, vt ei quempiam exęquare, citra eius iniuriam fieri nequeat. ¶ Hæc igitur nos conclusio docet, sacrificare, officium esse cultus latrîæ, hoc est seruitutis & subiectionis quæ soli Deo debetur. Id cuius nos Paulus ad Rom. 1. pla{ Paulus. }nè curauit admonitos: vbi impudentissimam illam gentium idololatrîam obiurgabat, arasque eorum, & lucos, ac subinde nefaria sacrificia abominabatur: quæ cùm honores essent soli immortali Deo iure proprio debiti, vilibus creaturis impendebant. Et est prætereà conclusio D. August. 10. de Ciuitate Dei: quam{ Augustinus. } cap. 4. & subsequentibus luculenter edisserit: vbi rationes D. Th. insinuat. Deus nanque sacrificia nostra non ideo quòd illis indigeat à nobis exposcit: est enim, teste Dauîde, Deus qui nostrorum nullatenùs bonorum eget: sed significationis gratia. Primùm scilicet vt exterioribus rebus vera cordis sacrificia expromamus. Vnde sacrificium, inquit, visibile, inuisibilis sacrificij sacramentum est: hoc est sacrum signum. Interna autem sacrificia protestationes esse debent, quibus Deum profiteamur, eum esse vnum, à quo salus nostra, totaque rerum summa, ac demum suprema nostra fœlicitas pendet. Quare dum peccamus, confitentes cum Propheta ei soli peccasse, corda nostra conterimus & contribulamus, atque orationes ei veluti suauissimum incensum adolemus: cuius vtique sacrificij signa erant illa quę sub antiqua lege in victimis atque incenso offerebantur. Vbi profecto egregiè sacer ille pater versiculum illum pœnitentis Dauîdis interpretatur: Si voluisses sacrificium, dedissem: vtique holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo, spiritus contribulatus: cor contritum & humiliatum Deus non despicies. Admonet enim nos propheta ea ratione Deum nolle sacrificia qua vulgus eum velle arbitratur: scilicet quòd in pecudum trucidatione delectetur: aut quòd illis cibis indigeat: quas quidem dementium cogitationes in alio Psalmo retundit dicens: Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, & plenitudo eius. Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Quasi diceret: Ego quidem esurire non possum: & ideo tauris tuis & hircis in cibum non egeo. Neque verò si esurire possem, tuo indigerem pastu: nam meus est orbis terrę & plenitudo eius. Non ergo hac ratione vult sacrificia. At quia non omnino ea renuit ac despicit, sed grata habet, tanquam signa spiritualis sacrificij, subdit: Sacrificium Deo, spiritus contribulatus. &c. Per hæc ergo ratio elucidatur{ Ratio veterum sacrificiorum. } priscorum sacrificiorum: nempè immolationis animalium, emissionis hirci, ac cæterorum. Ratio inquam erat quòd non offerebantur tanquam res simplices: sed tanquam signa. ¶ Duo autem ex his fiunt reliqua du{ Prima dubitatio. }bia. Prius de sacrosancto sacrificio altaris nostri, quod re vera non tantùm vt signum à nobis offertur, sed veluti res nullo æstimabilis pretio. Sanè cùm Deo Deum ipsum in pretium debitorum nostrorum offeramus, vt quæstione proxima dicturi sumus. Ad{ Solutio. } hoc autem respondetur, rationem huius immensæ hostiæ longè esse à reliquis diuersam: nam est commemoratio pretij humanæ redemptionis. Tametsi nihilo minùs signum sit seruitutis nostræ, quo profitemur totum nostrum genus, tum præuaricatione in Deum fuisse collapsum, tum eius beneficio seruatum: atque adeò eiusmodi expiatione in eius gratiam reuocatum. Sed de hoc statim latiùs. ¶ Alterum verò dubium est, quòd videntur{ Dubium. 2. } Christianorum mores præsenti conclusioni contradicere: nam & Deiparæ Virgini cæterisq́ue diuis in more nobis est munera offerre, locaque habere designata quorum deuotione diuersis sanctis nosipsos nostraque offerimus, atque id etiam sub forma sacrificij: nam & sanctis thura adolemus, & cereos incendimus, & reliqua facimus quæ imaginem præ se ferunt sacrificij. Hoc autem dubium, argumentorum responsa dissoluent. AD primum igitur respondetur, quòd etsi{ Ad primum argumentum . } angelis ac sanctis diuinitatis nomen per Dei gratiam communicetur: iuxta illud, Ego dixi, Dij estis, & filij excelsi omnes: nempè in filiorum ordinem adoptati: tamen hęc non est diuinitas per naturam & ęqualitatem Dei. Quare nemini præter ipsum par est honores deferre diuinos: atque adeò neque sacrificia facere ratione iam dicta. ¶ Et ex hoc deriuatur{ Ad secundum argumentum . } solutio argumenti secundi: nempè quod etsi principibus humanis maiora offerantur, quàm quæ antiquitùs, &, præter sacrificium altaris, modò offeruntur Deo: tamen pretiositas sacrificij non æstimatur secundùm rem quę offertur, sed secundùm cultus subiectionisque significationem: & ideo sicut illa qua homines Deo subduntur, obedientia & veneratio nemini pręter ipsum impendi potest, sic nec vlla sacrificij ceremonia. ¶ Ad tertium demum{ Ad tertium argumentum . } respondetur, ex hac veritatis confessione nullatenùs fieri consequens, vt non modò hæretici, verùm & alij arbitrantur qui nolunt illo nomine censeri, vllam idololatriæ imaginem hac religione palliari, quòd diuis munera offerimus: nam in primis illa non sunt sacrificia, sed meræ oblationes. Etenim verum sacrificium altaris soli Deo offerre fas est. Vnde August. 8. de Ciuita. Dei: Non constitui{ Augustinus }mus martyribus templa sacerdotalia: quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis est Deus. Vnde sacerdos non dicit, offero tibi sacrificium Petre vel Paule: sed Deo dicimus, Accipe oblationem quam tibi offerimus. Sanctorum autem memoria fit in Missa, tum quia de eorum victorijs Deo gratias referimus, tum quia eos oratores atque intercessores nostros apud eundem Deum nostrum constituimus. Prætereà & simplicia munuscula quæ sanctis offerimus, in Dei laudem & honorem referimus: quippe qui amat in sanctis suis laudari, quatenus eius sunt filij ad æternam iam hæreditatem recepti. Quemadmodùm quo regis famulos honore dignaris, regem ipsum colis. In summa, sicuti sanctos sola dulîæ adoratione colimus, non latrîæ: & oratione pulsamus, non vt nostrî misereantur, sed vt pro nobis orent: eodem interstitio oblationes illis facimus, non sacrificia. ¶ Hinc fit absurdè eos errare qui licêre{ Licitum est eleemosynas in honorem Virginis ac sanctorum petere & porrigere. } negant & eleemosynas in honorem Virginis & sanctorum, aut petere aut porrigere. Nam primum nihil aliud est quàm gratitudinis virtus si sanctorum ipsorum amore eleemosynas ob id conferamus, quòd nostri sunt interuentores apud Deum: vt suo charitatis officio par rependamus. Et prætereà eleemosynę quas in honorem sancti pendimus, perinde ac de alijs oblationibus suum est, in Dei honorem cedunt. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm sacrificiorum oblatio sit specialis virtutis actus. POstquàm visum est de substantia, & obiecto, seu fine sacrificij, quæritur quàm latè pateat. Primùm in hoc articulo quantum ad actus, an videlicet omnia opera omnium virtutum, sint sacrificia. Et subinde articulo sequenti quantum ad personas, quæ ad sacrificia obligantur: vtrùm vniuersi mortales ad hoc obligentur. Quæritur ergo vtrùm offerre sacrificia ad specialem pertineat virtutem. Arguitur enim negatiuè. Primùm ex Paulo. Admo{ Primum argumentum. }net quippe sic nos ad Roman. 12. Exhibeatis corpora vestra hostiam viuentem, Deo placentem, &c. & ad Hebræos vltimo: Beneficentiæ & communionis nolite obliuisci: talibus enim hostijs promeretur Deus. Exhibere autem corporum membra in hostiam, ad corporis affectionem attinet, cuius maceratio per plures fit virtutes: nempè per abstinentiam & ieiunium, per castitatis continentiam, & per fortitudinem in martyrio. Et pariter beneficentia, quæ officium est charitatis, per misericordiam exercetur, & per liberalitatem: non ergo sacrificare officium est singularis virtutis, sed omnium. ¶ Huc secundò acce{ Argumen. 2. Augustinus }dit August. lib. 10. de Ciui. Dei: vbi ait verum sacrificium esse omne opus quod agitur vt in sancta societate inhęreamus Deo. ¶ Adde tertiò{ Argumen. 3. } quòd sacrificium id omne censetur quod offertur Deo. Offerimus ei autem tum mente deuotionem & orationem, tum etiam corpore res: vt decimas, primitias, & holocausta. &c. quæ variarum sunt virtutum officia. ¶ In contrarium est quòd singularia pręcepta non dantur nisi de actibus singularis virtutis: & in Leui. singularia sunt de sacrificijs posita. VEritatem huius quæstionis pluris iam propter Lutheranos scire refert, quàm elapsis temporibus referebat. Negant enim non minùs obstinanter quàm impudenter aliquod esse familiæ Christianæ singulare sacrificium, ad certam attinens virtutem & cultum: sed dicunt omnia virtutum officia nihil aliud esse quàm sacrificia quædam: atque adeò in Christianismo nullum dignoscunt singula{ Lutheranorum error. }rem sacerdotum ordinem: sed aiunt vniuersos Christianos vtriusque sexus esse promiscuè sacerdotes: iuxta verbum Petri, in sua prima Canonica, vniuersos appellantis regale sacerdotium. Ac perinde inficiantur sacrosanctum altaris sacramentum esse sacrificium. De quo quidem expugnando errore constituta hîc nobis est proxima, quæ subsequitur, quęstio. ¶ Vt igitur hic articulus eiusdem sit quæstionis substerniculum, respondetur ad pręsentem quęstionem tribus conclusionibus. Prima: Sacrificiorum oblatio secundùm suam{ Prima conclusio. } propriam rationem, est actus specialis virtutis: nempè religionis: suam inde nanciscens laudem, quod in diuinam fit reuerentiam. In hoc enim, vt lib. 2. suum est, propria ratio religionis consistit. ¶ { Secunda conclusio. } Secunda: Cuncta officia vniuersarum virtutum participatiuè & ab extrinseco quatenus per religionis virtutem in diuinum honorem & cultum referuntur, sunt quędam sacrificia. Exemplo ambæ simul conclusiones patescunt. Vir{ Ratio vtriusque conclusionis. }tutum singulæ ex suis proprijs obiectis sortiuntur speciem: vt alia sit fortitudo: & alia iustitia: & sic cęteræ. At verò dum per charitatem referuntur in Deum, quandam charitatis speciem participant: sed nihilo minùs charitas suum habet proprium obiectum & actum, qui est Deum sub ratione bonitatis eius diligere, ac subinde eadem ratione proximum. Similiter in vitijs furtum per se est peccatum: attamen dum fit propter mœchîam quandam, inde maculam eiusdem vitij contrahit, vt. 5. Ethicorum autor est Aristo. Pa{ Aristot. }ri ergo modo proprium religionis obiectum est, Dei excellentia & omnipotentia nobis opitulandi, quam sacrificijs & hostijs protestamur: significantes nos illi esse subditos, & tanquam domino tales debere honores. Quapropter corda nostra altaria ei constituimus, in quibus & per pœnitentiam cruentas peccatorum victimas ei cedimus, & per fortitudinem pro eius veritate martyrio nos consecramus: & per charitatis feruorem incensum ei adolemus: ac perinde per misericordiam eius amore pauperibus subuenimus: & per temperantiam corpora maceramus. Cùm hæc inquam omnia in Dei cultum & honorem virtute religionis referimus, sacrificiorum rationem participant. Et hoc pacto intelligendus est August. libro allegato de Ciuitate Dei, cap. 4. vbi quædam horum exempla congeminat. Et illud Oseæ vltimi: Reddemus vitulos labiorum nostrorum. Et ad Hebræo. vltimo: Per ipsum (scilicet Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo: hoc est fructibus labiorum, eius celebrantes nomen. ¶ Ter{ Tertia conclusio. }tia conclusio. Sunt tamen actiones quædam & officia quæ nullam habent aliunde laudem quàm quòd in diuinam reuerentiam significandi gratia exhibentur. Et hæc maximè propriè dicuntur sacrificia. Exempli gratia: Eleemosynas erogare, temperatè ac fortiter agere, etiam si non per virtutem religionis sacrificia fierent, essent nihilo minùs per se virtutes. Attamen vetus illa animalium occisio, & aspersio sanguinis, pinguedinumque incensio, si significationis rationem semoueas, nullam per se haberent virtutis rationem: & ideo hęc peculiariter dicuntur sacrificia: quasi non aliam promerentia quam religionis laudem.{ Ad argumenta facta. } ¶ Argumenta igitur in contrarium allata, per has tres conclusiones dissoluuntur. Probant enim officia aliarum virtutum esse, non intraneè suapteque natura sacrificia, sed extrinsecùs propter relationem in reuerentiam Dei. Quo tamen non obstante, sacrificandi munus officium est specialis virtutis religionis. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm vniuersi mortales ad sacrificia teneantur offerenda Deo. POstquam visum est quo modo sacrificandi virtus cæteris virtutibus imperet, vtpote quasi in suum ipsius finem eas referens, videre restat quàm latè se ad omnes mortales extendat. Arguitur{ Primum argumentum. } nihilo minùs à parte negatiua. Inde sacerdotes nomen trahunt quod litandis sacrificijs sunt adscripti, non autem omnes sunt sacerdotes: ergo neque omnibus incumbit sacrificandi munus. ¶ Secundò: sacrificare pro{ Argumen. 2. }prium est populi sub lege Dei peculiariter agentis. Nam vt ait Apostolus ad Rom. 3. quęcunque{ Paulus. } lex loquitur, his qui sub lege sunt loquitur: & lex vetus fuit vbi primò populus est ad sacrificandum vero Deo institutus, vt patet in toto Leuitico: ergo gentiles, qui sola viuunt lege naturæ ad nulla tenentur sacrificia. ¶ In contrarium autem est quod sacrificijs Deum reuereri ac venerari est de lege naturæ: ad ea autem quæ sunt legis naturæ, vniuersitas mortalium tenetur. AD quæstionem sub distinctione quatuor conclusionibus respondetur. Est enim{ Duplex sacrificii genus. } sacrificium, aliud intraneum quod mente immolatur: aliud verò extraneum quod re foris exhibetur. Atque hoc extraneum rursùs duplex, vt superiùs dictum est: aliud scilicet quod sic specialiter est sacrificium vt nullam habeat aliunde laudem, aliud verò quod per se quidem officium virtutis est, licèt relatum in reuerentiam Dei fiat sacrificium: qualia sunt cuncta virtutum munia. ¶ Est ergo{ Prima conclusio. } prima conclusio: Ad sacrificium mentis internum non solùm antiqui lege scripta, Christianique sub lege gratiæ, verùm & mortalium vniuersitas lege naturæ tenetur: nemo enim viuentium existit qui quatenus creatura Dei est atque ad ipsum tanquam ad supremum finem condita, non teneatur illam intus reuerentiam illi exhibere quæ primo rerum principio supremoque fini debetur. ¶ Secunda conclusio. Ad illa sacrificia quæ{ Secunda conclusio. } sola significatione virtutem religionis induunt, soli illi tenentur qui sub lege scripta Dei agunt: vt patres ad suum sacrificiorum numerum: nos verò ad vnicum nostrum. Hoc enim probat locus ille Pauli citatus ad{ Paulus. } Roman. 3. nam lex illa solùm obligabat suos subditos sicut nos nostra. ¶ Tertia conclu{ Tertia conclusio. }sio. Nihilo minùs solo naturali iure viuentes, quocunque sæculo fuerunt futurique sunt, eodem semper astricti sunt iure ad aliquod exhibendum sacrificium, quo secundùm legitimam cognitionem quam de vna prima causa habere tenentur, profiteantur se illi esse subiectos, honoresq́ue diuinos debere: per cuius quidem sacrificij protestationem in lege naturæ ablueretur eis originalis macula. Conclusio est manifesta: quoniam eo ipso quo quis nouerit vnum primum rerum parentem, intelligere debet illi esse subiectum, atque adeò, non solùm mente, verùm & corpore obligari eum colere. Eò potissimùm quòd nunquàm Deus humanum genus remedio destituit abluendæ originalis culpæ: nisi mentis cæcitas aliquibus mortalibus impedimento fuerit nè illud deprehenderent. ¶ Quarta conclusio. Sa{ Quarta conclusio. }crificia quæ ab extrinseco sic dicuntur, hoc est cuncta virtutum opera vniuersi tenentur Deo offerre, vel actuali, quod aiunt, vel virtuali relatione: nam tenetur quisque proponere vni seruire primæ causæ supremoque rerum fini, declinando à malo & sequendo bonum: ac subinde eidem officia cuncta offerre & obsequia sua, cui vniuersa bona tenetur accepta referre. Hic autem non est locus quo hæc debeant altioribus principijs disputari: in hoc quippe duntaxat, hîc commemorata à nobis sunt, vt literam Diui Thomæ per conclusiones distribuentes, viam sterneremus ad quæstionem proximam quæ de peculiari est nostro sacrificio. ¶ Et per hæc ad argumentum respondetur. Nam quatenus homines virtutum omnium officia in Deum referunt, Petrus Apostolus Christianos vniuersos appellauit sacerdotes: tamen illis propriè nomen conuenit, qui propriè sacrificant: hoc est illas ceremonias in quibus diuinus cultus consistit peragunt. ¶ Ar{ Ad argumenta facta. }gumenta autem initij quæstionis id prorsus conuincunt, quòd non singuli mortalium propriè offerunt sacrificia: & idcircò nihil definitioni quæstionis præsentis obstant: nimirum qua id tantùm constitutum est, quod iure naturæ vnaquæque respublica tenebatur per suos sacerdotes quos huic muneri mancipare debet, Deo Optimo Maximo genus aliquod offerre sacrificij. # 2 QVAESTIO SECVNda, De ineffabili sacrificio altaris in particulari. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm sacrosanctum Sacramentum altaris sit verè sacrificium. CVM SATIS demonstratum sit, sacrificiorum ritum ad religionem iure naturæ pertinere, consequens fit vt ad ineffabilem Christianorum hostiam descendamus: nimirùm cum primis interrogantes, sitne aliquod peculiare sacrificium Christianæ familiæ, idemque sacrosanctum altaris sacramentum. Videtur enim Paulus huiusmodi con{ Primum argumentum. }fessioni ad Hebræos. 10. refragari: vbi conferens Christum supremum sacerdotem nostrum cum antiquis, qui hostiarum multitudinem quotidie frequentabant, ait: Hic autem, scilicet Christus, vnam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedet in dextera Dei. Et ex vestigio iterum: Vna enim oblatione consummauit in æternum sanctificatos. Ac subinde rursum voluntariè peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia. Quibus vtique assertis contestari videtur vnicam fuisse veram victimam quam Christus in cruce obtulit: atque adeò altaris sacramentum non esse sacrificium. Alioqui non vna, sed quàm plurimæ existerent hostiæ, quę peccantibus nobis essent à Christo relictæ. ¶ Adde secun{ Argumen. 2. }dò quod cùm hæc altaris cerimonia nihil aliud sit quàm memoria illius Christi passionis, vt illud eius commonstrat mandatum: Hæc in meî memoriam facietis: non modò abusus videtur vocis, verùm & temeritatis audacia, appellare illud sacrificium: memoria siquidem rei non est noua res, sed antiquæ repręsentatio. Etenim dum memoriam Natiuitatis aut Resurrectionis festiuè celebramus, non vtique consideramus tunc Christum nasci aut resurgere: Quare neque dum in altari eum offerimus, ipsum tunc fingere licet crucifigi aut mori: sed in memoriam reducimus, quemadmodùm se ipse obtulit. ¶ Ad hæc tertiò: Christus non se obtulit sub spe{ Argumen. 3. }ciebus panis & vini: ergo nostrum sacramentum, non est sacrificium, sed sacrificij memoria. Prætereà August. lib. 10. de Ciuita{ Augustinus. }te Dei, cap. 20. lib. 4. de Trinitate: In immolatione, inquit, Christi idem est sacerdos offerens, & ipsa oblatio: quod in Missa non vsu fit. ¶ In contrarium est solennis ecclesiæ confessio in venerando canone, qui omni est antiquior memoria. Nam ante venerabilis sacramenti consecrationem perhibet sancta Ecclesia offerre se diuinæ maiestati, sancta sacrificia illibata: ac subinde post consecrationem protestatur se eidem diuinitati offerre hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam: panem sanctum vitæ æternæ, & calicem salutis æternæ. SAcrosanctum sacramentum altaris adeò est religione nostra ac fidei confessione perspicuum, esse sacrificium, vt nisi in diabolo diuinitùs permissa tanta esset potestas homines dementandi, nullus posset Christianorum eatenùs desipere, vt id vnquam inficias iret. Attamen ille Vvicleff{ Vvicleff. } Anglus, Sathanica furia correptus, cùm omnes ritus ac sacramenta Ecclesiastica è medio tollere pertenderet: & hoc etiam diuina maiestate plenum demoliri conatus est. Et quatenus sacramentum est, & quatenus sacrificium. De quo articulo venerabilis Vvaldensis contra ipsum egregiè di{ Vvaldensis. }sputauit, libro secundo de sacramentis: ac de hoc peculiari puncto an sit sacrificium, cap. 31. &. 32. Pòst verò Lutherus qui in o{ Lutherus. }mnia eius verba diabolicè iurauit, idem sacramentum negat esse sacrificium. De qua ideo re virulentum edidit libellum, cui titulum fecit, De abroganda Missa priuata. vbi postquàm inanibus rationibus, quas nos modò retulimus, visus sibi est rem demonstrasse, amarulentis nos scommatibus proscidit: dicens quòd qui sacramentum altaris sacrificium vocamus, idololatra impietate commaculamur: imò eodem verbo ait nos negare, Christum semel tantùm fuisse mortuum. Nam suam, inquit, mortem vnicum esse voluit sacrificium. Infert ergo subinde nullum esse peculiare sacrificium in Ecclesia Christi, sed cuncta Christiana opera, nempè eleemosynas, orationes, atque oblationes, & reliquarum virtutum officia esse nostra sacrificia. Et quoniam sacerdos ab immolando sacrificio dicitur, eâdem ratione totam Ecclesiasticam Hierarchiam subuertit, negans distinctos esse gradus episcoporum, sacerdotum, & laicorum: sed quotquot Christiani sunt, ait esse sacerdotes: iuxta illud primæ Petri. 2. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, &c. Ob idque vnumquenque suum offerre sacrificium sacramentaque ministrare posse, etiam altaris. ¶ Contra hanc autem absurdissimam hæresim, non duæ dicam constituuntur modò conclusiones, sed ostenduntur legitimè ab Ecclesia constitutæ. Prior. Adorandum alta{ Prima conclusio. }ris sacramentum non solum vti cætera sacramentum est, verum proculdubio victima & sacrificium: idemque Christicolis vnicum. Proba{ Prima probatio. }tur conclusio primùm omnium naturali iure. Nulla enim vnquam fuit, vt quæstione proxima dicebamus, mortalium respublica quæ secundùm existimationem, quam vel Dei vel deorum haberet, non peculiaria sacrificia institueret, vt illo potissimùm ritu ab alia republica dignosceretur. Quapropter alia erant Atheniensibus sacrificia, alia verò Lacedæmonijs, atque alia Romanis. Adeò vt illis quatuor confessum vbique semper fuerit, constare rempublicam scilicet sacrificio, sacerdotio, legibus, & gubernatore. Cùm ergo nos per Dei Gratiam tam alta insigniti simus veri Dei cognitione, non modò impium, verùm & barbarum est prorsum ambigere, quin peculiare sit nobis sacrificium, in quo nostra religio consistat. Quòd nisi hoc altaris confiteamur, nullum inter Christianos fit reliquum, quod propriam habeat rationem sacrificij. Enimuerò oblationes aliæ, nempè decimæ & primitiæ: in summa, reliqua opera virtutum, vt quæstione præcedenti dicebamus, non sunt secundùm propriam speciem sacrificia, sed relatione extrinseca: quia per virtutem religionis in suum Dei referantur. Sacrificium verò, quo propriè in signum subiectionis Deum colamus, si hoc altaris sustuleris, nullum fit reliquum.{ Secunda ratio. } ¶ Mox ex lege Moysi secundum sumitur argumentum. Iubebat enim lex illa numerosissimam sacrificiorum hostiarumque oblationem, quibus tum suam subiectionem erga Deum commendabat, tum etiam nostram præfigurabat legem. Ergo nisi legem illam nostræ velis dignitate præferre, necesse est Euangelium professis peculiare esse sacrificium: quod vt identidem repetamus, præter illud altaris nullum est propriè. ¶ At verò respondet Luthêrus hæc omnia{ Euasio Lutheri. } probare aliquod esse sacrificium Euangelicum: hoc tamen, inquit, non fuit nisi illud quod Christus in ara crucis semel obtulit. Attamen responsio hæc minimè rationibus nostris satisfacit. Enimuerò sacrificium, quod{ Replica. } religioni peculiare est, tandiu durare debet, quàm diu religio perstat: illud autem Christi in propria specie non iteratur. Nam vt ait Paul. Christus semel mortuus est, siquidem resurgens ex mortuis, iam non moritur: Mors illi vltrà non dominabitur. Necessarium ergo fuit sacrificium institui, quod religio Christiana quotidie Deo suo offerret, tum pro alijs ab eo receptis beneficijs, tum præcipuè, pro illo redemptionis insigni. Alioqui vt dicebamus, inferior obscuriorque hac parte esset lex nostra, non modò quàm vetus, verùm & quàm lex naturæ. ¶ Tertium subinde ar{ Tertia ratio }gumentum est, quod Christus, vti tum Psaltes prophetauit, tum Paul. interpretatus est, fuit sacerdos secundùm ordinem Melchisedec: qui obtulit panem & vinum. Cùm ergo in cruce non has corporum species, sed suum proprium corpus moriens immolauerit, documentum est maximum, hoc quod nos, qui sua membra sumus, sub eisdem speciebus quotidie offerimus, legitimum esse nostrum sacrificium. Quare seipsum, panem de cœlo descendentem nuncupauit. Atqui ceu huius præsagium, præter Agnum paschalem, quem secundùm legis mandatum Exo. 12. antiqui patres semel quotannis in figuram Christi passionis immolabant, iubebantur & Numeri. 28. offerri quotidie in templo duo agniculi immaculati in holocaustum: nempè vt doceremur, non modò quod Christus obtulit, sed & quod nos quotidie offerimus legitimum esse sacrificium. ¶ Quarto loco argui{ Quarta ratio. }tur. Quicunque, vt paulò antè dicebamus, peculiare aliquod ac nostræ religioni proprium renuerit esse sacrificium, debet perinde & peculiarem sacerdotum ordinem ac pontificum, vt Luthêrus fecit, prorsum denegare: quo vtique sublato speciosissimus ecclesię decor & pulchritudo confunditur ac perturbatur: quod quàm sit Christi prouidentiæ indecens, nullus est vel mente captus qui non planè videat. Cùm enim, vt Diuus ille vetustissimus Dionysius in lib. de Cœlesti Hie{ Dionysius. }rarchia testatur, triumphantium cœtus, angelorum Hierarchijs pulcherrimè disponatur, cur quæso sancta militantium Ecclesia quæ prophetico testimonio vt regina Christo à dextris assidet circumamicta varietate, non simili ordinum dispositione, functionumque discretione, vt idem ipse Dionysius in libro Ecclesiasticę Hierarchię optimè collegit, non sit distincta? Augetur & huius ra{ Confirmatio. }tionis vis exemplo ciuilis reipublicæ: quæ cùm distinctis magistratibus vsque ad regem ascendat, testimonio est quòd nisi Ecclesia sic esset disposita, prouidentiam eius non referret qui illam instituit. Quin verò cùm Deus orbem ipsum tam multiiuga cœlorum, elementorumq́ue, ac rerum varietate constare voluerit, cur eâdem simili pulchritudine suam orbasset Ecclesiam? Adde quòd & lex{ Quinta ratio. } vetus Euangelij vmbra distinctis ordinibus sacerdotum, ac Leuitarum, quibus Summus præsidebat Pontifex, diuinitùs est instituta. Vmbram illo decôre honestauit, cur & veritatem ipsam promiscua confusione dehonestasset? ¶ In summa, erant gentibus{ Postrema. } suæ religionis peculiares sacerdotes, quare non in nostra, quæ sola legitima est, diffiteantur isti peculiarem existere gradum ordinemque sacerdotum? Accedit enim & Pauli analogîa primæ ad Corinth. 12. vbi decla{ Paulus. }rat quemadmodùm & humanum corpus, sic & Ecclesiam varijs membris compingi. Vnde ad Ephesi. 4. dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios verò Euangelistas, alios autem pastores & Doctores: ad consummationem sanctorum in opus ministerij, in ædificationem corporis Christi. Igitur cùm palàm constet singularem esse in ecclesia sacerdotum ordinem, fit vt & peculiare quoque sit sacrificium, quod eorum est munus. Colligamus ergo quod vt Christiani omnes generali nomine sacerdotes ob id dicuntur secundùm Petrum Apostolum quod officia virtutum quæ extrinsecùs communique nomine dicuntur sacrificia offerunt: sic per antonomasiam ex proprio munere illi dicantur sacerdotes qui singulare propriumque immolant sacrificium. ¶ His prætereà rationibus accedunt sacrosanctæ Ecclesiæ decreta: nempè antiquissimi in primis Niceni Concilij, vt habetur dist. 93. c. per{ Concilium Nicenuum. }uenit. Cuius verba sunt: Hoc neque regula, neque consuetudo tradidit, vt hi qui offerendi sacrificium non habent, potestatem his qui offerunt corpus Christi porrigant. Et Inno. tertius in Conci. Lateranensi, vt de{ Innocentius tertius. } sum. Trini. & fi. ca. c. firmiter. habetur. Vna, inquit, est fidelium vniuersalis ecclesia, extra quam nullus omnino saluabitur: in qua idem ipse sacerdos est & sacrificium Iësus Christus. Et nè putes ad mortem eius tantum allusionem fieri, subditur: Cuius corpus & sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis & vini veraciter continetur. Quasi dicat: Quod ipse semel sub carnis forma immolauit sacrificium, nos quotidie sub speciebus panis & vini offerimus. AD primum igitur argumentum ex Pau{ Ad primum argumentum . }lo ad Hebræos. 10. desumptum, respondetur, Apostolum illic sermonem prorsus habere de hostia quam Christus in ara crucis, videlicet proprium corpus idemque sub specie carnis moriens obtulit. Quę quidem vnica fuit, eademque infinito modo sufficiens ad delictorum omnium remissionem. Qua ratione iterari neque debet, neque potest. Eadem tamen veritate nihil obstante, & hoc quod quotidie offerimus verè est sacrificium, quatenus à Christo, ceu eiusdem sacrificij memoria institutum est. Vnde Ambrosius su{ Ambrosius. }per eodem loco, Semel oblata est hostia ad salutem sempiternam potens. Quid ergo nos? nónne per singulos dies offerimus? Sed ad recordationem mortis eius & vna est hostia, non multæ. Quomodò est vna, non multæ? quia semel oblatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum est illius: idipsum semper idipsum: proinde hoc idem est sacrificium. Sicut id quod vbique offertur vnum est corpus, & non multa corpora. Ecce quomodò sacramentum verè sacrificium est: atque idem quod Christus obtulit. ¶ Sed hinc emergit vis secundi argumenti. Sacramentum hoc nihil aliud habet vt sit sacrificium, nisi quòd est illius commemoratio: memoria autem non est vera res: aliâs memoria natiuitatis esset natiuitas. Quòd si dicas, vti ait ad Simplicium August. consueuisse imagines,{ Augustinus } nominibus ipsarum rerum appellari: quod D. Thomas. 3. parte. q. 83. arti. 1. ad hoc propo{ D. Thomas. }situm citauit, parùm profectò ad rem confert: tum quòd imagines appellari nominibus rerum, non est esse res ipsas: & tamen nos profitemur sacramentum nostrum esse verum sacrificium: tum etiam quod eâdem ratione in victimis quoque antiquæ legis potest censeri Christus sub figura immolatus: iuxta illud Apocalypsis. 13. Quorum nomina non sunt scripta in libro vitæ agni, qui occisus est ab origine mundi. Si autem dicas nostram oblationem ob id censeri sacrificium quòd per eandem efficimur participes passionis Christi: vt ibidem S. Thomas subiungit, neque hoc porrò satisfacere videtur: nam quodcunque sacramentum eundem habet effectum. Videntur ergo hæretici Lutherani non exiguam occasionem nacti negandi sacramentum nostrum{ Ad secundum argumentum . } verè esse sacrificium, asserendique solùm esse signum commemoratiuum illius passionis, instar comicæ repræsentationis. ¶ Respondetur nihilo minùs radicem huius intelligentiæ esse hanc ecclesiæ veridicam confessionem, quòd corpus sanguisque Christi realiter sub his speciebus panis & vini contineri, easdemque Christus in cœna consecrasse: hac enim negata veritate catholica, palàm fit consequens mysterium altaris non esse sacrificium, sed nudum memoriale signum. Quare Lutherani ex priori posterius collegerunt: catholica verò confessione supposita, res fit protinus liquida. Est enim idem Eucharistiæ sacramentum ob id victima & sacrificium, quod idem realiter corpus eundemque sanguinem quę Christus in cruce obtulit, nos perinde offerimus. Quare nulla est similitudo cum festo Natiuitatis aut Resurrectionis: illic enim non habemus Christum præsentem qui tunc vt natus aut resurgens offeratur. Nec verò sacrum hoc facientes profitemur tunc mori: falsa enim esset tunc nostra professio: sed tamen quia corpus ipsum crucifixum & sangui{ Ad tertium argumentum . }nem fusum in memoriam passionis offerimus, verè & propriè absque vllo figmento sacrificamus. ¶ Atqui ex his colligitur tertij argumenti solutio. Distinguimus enim Christum non se obtulisse sub speciebus panis & vini. In ligno enim crucis verum est, sed tamen in cœna dum nostrum sacrificium instituit, sese vt nos modò ipsum, obtulit. Ad verbum autem August. quod in Christi immolatione idem est sacerdos & sacrificium: Respondetur quòd quia sacerdos nomine Christi sacrificium libat, eiusq́ue vice fungitur, quanuis non tam propriè quàm dum Christus se obtulit: tamen neque ineptè in nostra immolatione conceditur idem esse sacerdotem & sacrificium. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm altaris sacrificium pro pluribus oblatum perinde singulis ad satisfactionem prosit ac si duntaxat offerretur pro vno. QVONIAM superiori articulo definitum est sacrosanctam Eucharistiam vnà esse & sacramentum & sacrificium, res ipsa postulat vt quemadmodùm sit satisfactiorum exploremus. Apparet quippe nihilo parciùs ad satisfactionem singulis prodesse pro pluribus oblatum, quàm si præcisè offerretur pro vno. Primò{ Primum argumentum. } quia cùm hoc sacrificio, vt dictum est, corpus ipsum verum sanguisque Christi offerantur, videtur perinde esse infiniti valoris atque res ipsæ quæ offeruntur: eò potissimùm quòd est memoriale, vt dictum est, passionis Christi: quæ fuit quantum ad sufficientiam infiniti valoris: valor autem infinitus non inde in singulis minuitur quòd pluribus applicetur: ergo pars affirmatiua quæstionis vera. ¶ Secundò in eandem senten{ Argumen. 2. D. Thomas. }tiam applaudere videtur Diuus Thomas. 3. parte, quæst. 79. arti. 5. vbi ait quòd quanuis hæc oblatio ex suî quantitate sufficiat ad satisfaciendum pro omni pœna: tamen fit satisfactoria tam offerentibus quàm ijs pro quibus offertur secundùm quantitatem suæ deuotionis, & non pro tota pœna: vbi quantitatem valoris videtur infinitam designare: sed limitari censet secundùm quantitatem deuotionis suscipientium: deuotio autem vnius non impedit deuotionem alterius: ergo ex numero eorum pro quibus offertur, non minuitur singulorum fructus: sicut eorum qui in conspectu solis sunt, nihilo minus caloris singuli suscipiunt, proptereà quòd in plures irradiet. ¶ Tertiò ar{ Argumen. 3. }guitur ex ecclesiæ ritu. Offert enim sacerdos ecclesiæ nomine pro Papa, pro Rege, & pro astantibus: in summa, pro viuis ac defunctis: & tamen non apparet dicendum, quo pro pluribus offertur, eo minùs prodesse singulis: nam vt ait Hieronymus de consecratione,{ Hieronymus. } dist. 5. can. non mediocriter. Cùm pro cunctis animabus Psalmus vel Missa dicitur, nihilo minùs quam si pro vno quodlibet ipsorum diceretur, accipitur. ¶ In contrarium est quod etsi ipsa passio Christi quantum ad sufficentiam infiniti fuerit valoris, tamen quantum ad efficiam, per singula sacramenta sub certo limitatoque gradu applicatur: quod & sacramento altaris etiam congruit: per distributionem autem finiti, quo inter plures dispertitur, minus singulis obtingit. QVæstio præsens celebris est inter Theologos: nec tam explicatu facilis quam vtilis scitu. Scotus enim quolib. 20. ad partem arri{ Scotus. }det negatiuam: nempè Missam pro multis oblatam non tantum singulis prodesse quam si singulariter offerretur pro vno. Et Syluester in ver{ Syluester. }bo, Missa. §. 9. in eandem sententiam ex iurisconsultis plurimos citat, inter quos connumerandus videtur Palud. quippe qui in. 4. d. 45{ Palud. } q. 2. eisdem apparet conniuêre. Ipse tamen Syluest. medio quodam modo incedit: nempè quod si sacerdos generali oblatione pro multitudine offerat, tunc non tantùm singulis prodest. Si verò sigillatim ad singulos peculiariter referat intentionem, nihilo satisfactionis minus singulis obtingit. Caiet. autem. 2. 2. q. 79. art. 5.{ Caietanus. } & ex professo latissimè quolibet. suo. 1. q. 18. absolutè affirmatiuam responsionem sustentat: videlicet perinde singulis prodesse si offeratur pro pluribus, imò etiam pro infinitis ac si præcisè pro vno. Eandemque arbitratur esse opinionem D. Tho. Neque desunt qui magno fauore eandem amplexentur opinionem. At verò vt meam ego inscitiam fatear, semper sum arbitratus non solùm falsam esse, verùm antiquissimo ecclesiæ vsui contrariam: ac subinde, vt à peiori verbo abstineamus, parùm excitandæ plebi ad eleemosynas pro celebrandis missis elargiendas conducens: vt infrà notum fiet. ¶ Ad quæstionem ergo vt respon{ Tria consideranda in altißimo altaris mysterio. }deamus, supponendum est ex superioribus in hoc sacrificio tria considerari: nempè sacramentum, & sacrificium, & precationes quæ Deo funduntur. Quorum tertium non est de essentia aut sacramenti aut sacrificij. Sacramenti enim consecratio in illis solis verbis consistit: Hoc est corpus meum. &, Hic est calix sanguinis mei, &c. vsus autem in sumptione. His autem ambobus ratio sacrificij addit oblationem. Ecclesia verò consultè adhibuit orationes, & sanctorum laudes, vt in canone est videre. Et quidem de ratione sacramenti nihil ad locum præsentem. Prodest nanque tantùm sumentibus: quibus ceu alimoniam spiritualis vitæ gratiam confert, & dulcedinem, atque adeò deuotionem excitat. At verò tanquam sacrificium, de quo pręsens est quæstio, non solis sumentibus, verum & offerentibus & pro quibus offertur confert. Nec verò tantùm sacerdos offerens censetur, verùm & astantes & eleemosynam largientes, vt infrà patebit. Prodest inquam illis ad satisfactionem pro peccatis: nempe ad pœnarum remissionem eorum criminum quorum culpa deleta est. ¶ His igitur suppositis tribus conclusionibus respondetur. Et quoniam vnicum fundamentum Caietani est, hoc sacramentum esse infiniti valoris: Prima sit hæc. Res contentæ in{ Prima conclusio. } hoc sacramento, nempe corpus sanguisq́ue Christi, infiniti ex se valoris sunt: nam sunt corpus & sanguis Dei, per quæ quantum ad sufficientiam, peccatis totius mundi satisfecit. ¶ Secunda conclusio. Sacrificium quod{ Secunda conclusio. } per sacerdotem, Christi ministrum conficitur, non est infiniti valoris. Hoc enim hîc primum animaduertendum est: videlicet huic nomini, sacrificium, non præcisè corpus sanguinemque Christi supponi, sed hæc dum offeruntur. Enimuerò dum in pixide reseruantur, non sunt sacrificium, licèt sint sacramentum: sed dum à sacerdote, consecratione, oblatione, & sumptione celebrantur: quare sacrificium actionem sacerdotis suo significato complectitur. Probatur ergo conclusio. Quantitas{ Prima ratio conclusio. } sacrificij, quandoquidem rei oblationem importat, non solum ex parte rei oblatæ, sed ex dignitate quoque intentioneque offerentis perpendi debet. Haud enim sacrificium Christi quod in cruce obtulit, sola ratione rei oblatæ infiniti valoris fuit, sed quia offerens ipse Deus erat, ac perinde patri infinitùm gratus: sacerdotes autem qui ministri sunt Christi non habent illam virtutem, neque illis diuinitùs collata est. Profectò æquiparare sacerdotis sacrificium in valore oblationi Christi, non est apostolicis verbis consonum quę superiùs ex. 10. ca. ad Hebræ. retulimus: porrò vbi ait vna oblatione consummasse in sempiternum sanctificatos: quæ ideo oblatio nec potest nec debet ampliùs iterari. Quod re vera de nostro sacrificio, etsi commemoratio illius sit, non asseruisset. ¶ Secundò vt res hoc pa{ Secunda. }cto patentior fiat, arguitur. Infinitus valor satisfactionis Christi solum æstimatur quantum ad sufficientiam: at verò quantum ad efficaciam per sacramenta non operatur nisi finitè: & ideo singulis, etsi instrumenta eiusdem passionis existant, non nisi sub gradu finito tribuit ad certam mensuram esse causas gratiæ: vt patet in baptismo & cæteris, ex opere, quod aiunt, operato: virtute sacramenti. Id quod & ipsi eucharistiæ sacramento commune est: quippe quod etsi corpus & sanguinem veraciter contineat, non nisi limitatum gratiæ modum ex sua institutione confert: cùm ergo idem sacramentum, quatenùs sacrificium virtute etiam ipsius operis, sicuti cætera sacramenta, gratiam conferunt, sic satisfactionem efficiat: planè fit consequens vt ex sua ipsius ratione operis, scilicet ratione institutionis Christi, qui non disposuit per instrumenta suæ passionis operari nisi finitè, non sit ad satisfaciendum infiniti valoris: sed certè finiti. ¶ Sed hoc est biuium{ Caieta. hallucinatio. } vnde Caietanus à nobis, &, vt arbitror, à veritate declinat: nempe quòd huic sacrificio nullam ex opere operato vim confert, sed totam satisfactionis mensuram censet ex solo deuotionis gradu, seu offerentium, seu pro quibus offertur taxari. Quod re vera sanctus Thomas quem se sequi existimat, neque opinatus est, neque opinari potuit: nam cùm non solùm quatenùs est sacramentum, verùm & quatenùs sacrificium, instrumentum, sit passionis Christi, vtraque ratione manifestum est virtuti operis, seu quod aiunt, operi operato respondere certum terminatumque satisfactionis gradum. ¶ Tertiò etiám num{ Tertia ratio } ad maiorem explicationem arguitur. Cuncta sacramenta per intentionem conferentis potissimùm perficiuntur: ergo eucharistia, etiam in quantum victima est, per Christi & ecclesiæ ministrum, perque eius adeò intentionem fit sacrificium: nempe quia minister illud secundùm intentionem ecclesiæ offerre intendit. Vnde rursus consequitur quòd seclusa quacunque particulari deuotione, sacrificio per intentionem ministri oblato respondeat certus satisfactionis gradus. Et hoc est punctum in quo veritas sententiæ, quam defendimus, si vera est, consistit. Quod quidem punctum inde confirmatur, quod etiam dum sacerdos & cuncti astantes qui offerunt essent in peccato, imò etiam illi pro quibus singulariter offertur, nihilo minùs verum esset sacramentum: ac perinde sacrificium, idemque satisfactorium. Qui quidem fructus, si illis non prodesset, in thesauro ecclesiæ reconderetur. ¶ Sed arguat forsan contrà discipu{ Obiectio. }lus quispiam diui Thomæ, quòd idem sanctus Doctor loco citato. 3. p. quæst. 79. artic. 5. totam satisfactionem admetiri quantitati deuotionis videatur. Respondeo autem sic{ Solutio. } Caietanum eum intellexisse, indeque hausisse opinionem suam: attamen diuus Thom. hoc non sensit: quippe qui tantùm ait magis in oblatione attendi affectum offerentis, quàm quantitatem oblationis: vt non neget ipsam sacrificij sacerdotalem oblationem, suum per se habere valorem: eundemque suo gradu taxatum: vt Christus, ceu in cæteris sacramentis disposuit. Et patet eodem ipso exemplo quod sanctus Thom. adduxit de vidua quæ duo ænea minuta in gazophylacium misit: nam licèt ex eius affectu paupertatisque respectu auctum est illi meritum, nihilo minùs ipsa per se minuta à quocunque oblata, aliquid valebant. Quin verò fortassè hoc quòd valor huius sacrificij crescat ex deuotione offerentis aut recipientis, non est ei singulare, sed omnibus sacramentis commune. Fortassè inquam gradus ille gratiæ qui in baptismo sacramentali virtuti respondet, crementum accipit ex deuotione suscipientis, si sit adultus: nam beneficia gratiæ conferuntur quantum ad hoc, instar operum naturæ: puta vberius ei qui aptiùs pręparatur. Imò neque desunt qui dicant crescere etiam ex sanctitate ministri: licèt hoc secundum mihi non sit ita multùm probabile. At verò multò est compertius valorem sacrificij crescere ex deuotione quàm valorem sacramentorum, ratione oblationis quę est actus offerentis: nam in alijs sacramentis nihil offertur. Et hoc significat diuus Thomas. ¶ Ex his ad rei elucidationem consequitur non crescere valorem sacrificij omninò secundum{ Valor sacrificii non crescit secundum proportionem deuotionis offerentium. } proportionem deuotionis offerentium: nam ille gradus respondens sacramento, semper manet idem. Exemplum in baptismo accipito: Gratia (verbi gratia) ex opere operato est vnius gradus, quo quidem paruulus ante rationis vsum suffunditur: si ergo duo adulti sacramentum suscipiant, vnus dupla deuotione & merito quàm alter non subinde gratia baptismalis duplabitur: eò quòd non duplatur tota causa: quandoquidem sacramentum idem confertur vtrique. Pari ratione etsi vnus sacerdos dupla deuotione consecret quàm alius, non duplabitur illi satisfactio quæ prouenit ex sacramento: quia non duplatur sacramentum ipsum, nec eius efficacia quam ex Christi dispositione habet: quæ quidem multò est maior, quam quæ ex deuotionibus accedit: licèt plus obueniet melius offerenti. ¶ His insuper addiderim,{ Explanatur locus alius S. Thom. qui videtur Caiet. patrocinari. } verbum aliud sancti Thom. quo ait, oblationem sacrificij ex sua quantitate sufficere pro omni pœna, scilicet offerentis vel eius pro quo offertur, non significare esse de se infiniti valoris: nam hoc etiam conuenit baptismo, imò & sacramento pœnitentiæ de se quatenùs instrumentum est passionis Christi. Ei enim qui optima contritione resurgeret, omnis condonaretur pœna. Haud ergo vnquàm sensit sanctus Thom. sacrificium hoc nisi in Christo esse infiniti valoris. Sed vbilibet vel ipse vel alius appellauerit infinitum, intelligit pręcisè quantum ad rem oblatam: attamen sacrificium actionem sacerdotis suo significatu, vt dictum est, comprehendit: cum qua Christus, vt suum est, non nisi finita mensura & modo concurrit. ¶ Igitur vt summatim concludamus, non dicitur hoc sacrificium memoriale illius Christi: eò quòd dum sacerdos consecrat, censeatur tunc Christus vt olim infinitùm quo ad sufficientiam satisfacere, sed quòd quantum ad efficaciam per idem corpus & sanguinem finito operetur modò vt in cæteris sacramentis, tam ad satisfactionem, quàm ad gratiam. Nam vt planè intelligas sacrificium nostrum, non est Christi passio, sed eius applicatio. ¶ Tertia{ Tertia conclusio. } conclusio qua ad quęstionem respondetur. Ineffabile sacrificium Missæ quo pro pluribus offertur, minus singulis ad satisfactionem prodest. Conclusio hæc corollaria est, appendixque superioris: nam quo res finita in plures dispertitur, minor vnicuilibet contingit portio: sed prætereà eadem conclusio per assertionem ipsius Caiet. tum declaratur tum{ Probatio. } etiam confirmatur. Fatetur enim quòd si ille qui sacrificium offert, vel sacerdos, vel astans, vel eleemosynam soluens, tantam habeat deuotionem cui vnus satisfactionis gradus in sacrificio respondet, eandemq́ue duobus impartiatur, non prouenit singulis nisi pro medietate illius gradus: & si tribus, pro tertia parte: &c. Eâdem ergo similitudine nos bifariam arguimur. Primò. Id quod ipse ait de deuotione, longè efficaciori ratione intelligendum est de intentione sacerdotis: nam si omnes astantes & qui eleemosynam conferunt offerre censeantur: longè tamen differentius sacerdos qui rem diuinam ceu ecclesiæ minister peragit. Ille etenim solus consecrat, & ecclesiæ verbis offert, & insumit. Quare suæ particulari functioni & sumptioni quibus victima perficitur correspondet, certus limitatusque satisfactionis gradus ex opere, quod aiunt, operato, vt per aliorum sacramentorum analogiam monstratum est: etiam si sacerdos in peccato mortali consecret absque vllo deuotionis valore. Quare diuus Thom. in. 4. dist. 45. quæst. 2. articu. 1. loquendo de Missa mali sacerdotis: quæ certum est illis prodesse pro quibus offertur, pro ratione subdit, quòd ipsum opus operatum, puta sacrificium altaris sicut reliqua sacramenta etiam per malum ministrum oblatum prodest. Et iste est gradus essentialis sacramenti: nam qui ex deuotione aliorum offerentium adiungitur, accidentarius est: maior aut minor. Atque adeò hic est quem qui eleemosynam porrigit applicari sibi optat: vnde fit consequens vt quo pluribus distribuatur, minor sit in singulis. ¶ Adde ar{ Ratio altera pro conclusione. }gumentum alterum eiusdem rei minimè debile. Sacerdos tanquàm minister ecclesię si legitimè consecret, non solùm intentionem, verùm & deuotionem afferre debet: iuxta verbum Canonis, Quorum tibi fides cognita est & nota deuotio. Quare qui suam confert eleemosynam vt pro se offeratur sacrificium, merito iustitiæ petit, vt sacerdos non solùm ex intentione, verùm ex deuotione pro se offerat: præsertim secundùm ipsum Caietanum: nam cùm inopinabile aliud sit, quàm quòd aliqua actio sacerdotis sit de intrinseca ratione sacrificij, & totam ipse oblationem in deuotione ponat, fit vt illius sit debitor: deuotio autem secundum eundem quo pluribus applicatur, minùs singulis prodest: ergo conclusio nostra fit planè consequens. Hoc autem argumentum ad hominem ex eius assertis procedit: nam re vera actio sacrificio necessaria, est oblatio cum intentione: quæ etiam in sacerdote dum in peccato consecrat reperitur. Quare de rigore iustitiæ absque deuotione satisfacit ei qui eleemosynam porrexit. Quamuis sanè noua sit culpa nisi ex deuotione ipsam obtulerit, pro qua eleemosynam susce{ Argumentum Syluestri. }pit. ¶ Vnum tamen argumentum facit Syluester, quo putat contrarium concludere: quod tamen à nobis pugnat. Arguit enim sic. Quo plures sint offerentes sacrificium, eo id ipsum fit auctius: ergo nullus per consortium aliorum suo defraudatur fructu: aliâs consultius esset illi sacrificio interesse, cui pauciores assisterent. Et subdit exemplum in baptismo: nam etsi vno sacramento baptizarentur plures, nihil minus reciperet vnusquisque gratiæ. At verò non videt vt baptismus secun{ Solutio. }dùm eorum multitudinem qui baptizantur multiplicetur: nam si ego vna aspersione quatuor vel decem baptizarem, tot essent sacramenta baptismi quot essent baptizati: sacrificium autem non multiplicatur propter multiplicationem offerentium, sed est vnum solum propter vnicam oblationem atque intentionem sacerdotis quæ est de essentia sacrificij. Et ideo licèt verum sit, quo plures offerunt sacrificium quodam modo augeri extensiuè: nam vnusquilibet suam satisfactionem sortitur: tamen valor ille sacramento intrinsecùs non crescit eadem proportione qua multitudo offerentium est maior. Quare illa distinctio eiusdem Syluestri de oblatione sigillata aut confusa, non vsque adeò eum iuuat: nam etsi per sigillatas distribuatur, minores singulis portiones obuenient. ¶ Potissimum{ Potißimum argumentum contra opinionem Caietani. } autem argumentum propter quod contraria opinio esset repudianda, est, quòd si illa vera esset, liceret sacerdoti pro vno sacrificio à duobus & à tribus pitantias (quas vocant) suscipere: quin verò à triginta & à trecentis: nam si sacrificium tantum tunc singulis prodest ac pro vno oblatum, neminem suo defraudat fructu, atque adeò nulli facit iniuriam. quod quidem adeò apparet concessu in congruum vt nemo id ausit adhuc concedere. Imò Scotus & Palude loco citato omninò negant: licèt hic nonnullos casus excusatorios subiiciat. Quin etiam neque Syluester id admittit. Quocircà neque Caietanus argumentum hoc debuisset dissimulanter ac tacitè præterire: quia si quis respondeat id non esse licitum propter scandalum, ad minus citra scandalum secretè posset id sacerdos facere. Item scandalum ex falsitate illius opinionis nascitur: nam si vera esset, persuaderiq́ue posset plebi, nullum scandalum daret. Et ideo{ Prohibetur Caieta. opinio. } in ordine nostro sanctè cautum est nè fiducia illius opinionis à pluribus eleemosynæ pro eâdem Missa recipiantur. Imò verò qui ab eâdem opinione assensum dimouere nequiuerit, nihilo minùs neque eiusmodi numerosas pitantias suscipere potest: nam cùm illa neque fides sit, neque scientia, sed obscura opinio, nemo se eius persuasu debet periculo iniustitiæ obiicere, plura stipendia pro vna Missa recipiendo. Imò aliud argumentum quod ipse contra seipsum inducit non debiliter pugnat: nempe quòd posset sacerdos per vnam Missam illi satisfacere cui decem debet, saltem si tantam illuc afferret deuotionem, quantæ essent dispersæ decem. Modò verò nihil de eleemosynis pro Missarum solennijs recipiendis definimus, ad quam possint quantitatem & numerum recipi: quippe quæ doctrina ad proximam, quæ de oblationibus est, quæstionem attinet. ¶ Supra hæc autem & illa non est prætereunda ratio quæ ad sacrificij precationes attinet: nam & hanc idem autor inficiatur. Ratio autem est hæc.{ Quarta ratio pro conclusione. } Quicunque erogata eleemosyna Missam prose offerri poscit, non solùm sacrificij satisfactionem, verùm & ecclesiæ preces ab ecclesia institutas, sibi iustè optat eleemosynæ suæ merito applicari: sacrificium nanque per modum solutionis debiti satisfacit: oratio verò prodest per modum impetrationis veniæ: quorum ideo vtrunque eleemosynam offerenti singulariter applicandum est: oratio autem eadem atque vna non multiplicata, minùs prodest singulis si pro pluribus fundatur: huius enim veritatis mos ipse Christianorum atque ecclesiæ documentum nobis est. Primò namque in ipso canone non sine causa post oblationem pro ecclesia in genere subditur, nominatim pro Papa, &c. Item quando aliqua irruit calamitas, illius peculiariter auersionem precamur: siue in ecclesiam ingruat, siue in singularem amicum: nam etsi Deus tam facilè plura donare possit quàm vnumquodlibet beneficium: nihilo minùs quando aliquem videt ad rem aliquam singulariter affectum, in quam precando incumbit, si iusta est, magis, vt more nostro loquamur, flectitur: ergo cùm in Missa orationes illæ statutæ ab ecclesia non multiplicentur, fit vt dum sacrificium pro pluribus conficitur, minùs singulos iuuet, quàm si singulariter pro vno offerretur. Quòd si Augustini sententiam nobis obii{ Obiectio. }cias. 1. quæstione. 8. vbi contrarium videtur sentire dum ait, tanto plus singulos de oratione gaudere, quanto pro pluribus funditur: ad hoc respondet diuus Thom. in. 4.{ Solutio. S. Thomæ. } distin. 45. q. 2. ar. 2. inter loquendum de suffragijs, quòd etsi suffragiorum valor (quibus orationem annumerat) quatenùs à charitate procedunt per quam membra ecclesię vniuntur, maior quodam modo sit: quia eandem vnitatem præstantiùs repręsentat, atque adeò maius gaudium ingenerat singulis. Attamen si consideretur per modum satisfactionis quamquis alteri applicat, valor idem diuiditur inter eos quibus applicatur. Et ideo qui pluribus tribuitur, minus singulis obuenit. Idque adeò in solutione tertij de oratione spatiatim confitetur. ¶ Accedit huc demum quod{ Postrema ratio. } hac ratione pij fidei cultores particulares Missas vel certis Christi mysterijs, vel diuorum solennitatibus proprias offerri pro se volunt, propter singularem affectum quem habent & iuuamina quæ inde participant: quare neutiquàm posset tunc sacerdos pro singulis vnam celebrare Missam. ¶ Ad vnum demum Hieronymi verbum restat respondendum suprà à nobis argumento tertio citatum, de consecratione. distin. 5. cano. Non mediocriter. videlicet, cùm pro cunctis animabus Psalmus vel Missa dicitur, nihil minus quàm si pro vno quolibet diceretur accipitur. Quod variè Syluester atque alij interpretantur. Sed primùm omnium in hoc nobis potissimùm astipulatur quod Psalmum cum Missa confert, dicens vtrunque perinde pro pluribus oblatum perinde valere atque pro vno: nam compertissimum est psalmum non esse infiniti valoris: quare non insinuat Missam illa de causa quod infiniti sit pretij, non minùs prodesse singulis dum pro pluribus offertur. Duo ergo glossemata illi textui subscribuntur. Prius quod referatur ad meritum offerentis: quod non minus meretur qui pro pluribus illum offert, quàm qui pro vno. Posterius (quod superficie tenus præcedentibus verbis quadrare videtur) quòd tantum prodest singulis vnus psalmus ex attentione & animi ardore pro pluribus oblatus, quàm ex tempore pro vno. At profectò ingratè glossas istas textus amplexatur, sed arbitror eodem modo soluendum, quo secundùm sanctum Tho. ad aliud nuperrimè dicebamus: nempe quod si oblatio æstimetur ex radice charitatis vnientis membra ecclesiæ, non minùs prodest singulis si offertur pro multis: hoc est meritum charitatis offerentis æqualiter singulos iuuat: quia extensione non minuitur: si tamen consideretur in ratione satisfactionis ac solutionis debiti ad tales personas applicatæ, non tantum prodest ac si singulis applicaretur. Haud enim negaret Hieronymus quin si hunc psalmum pro vno recitares, mox eundem rursus pro, alio atque iteratò pro alio, plus prodesset singulis quam si vnum diceres pro omnibus tribus. PRimum igitur argumentum eorum quę{ Ad primum argumentum . } in capite obiecta sunt, illic solutum est: vbi diximus quod etsi res in hoc sacrificio contentæ infiniti sint valoris, tamen sacrifitium cùm sacerdotalem actionem includat per quam Christus non nisi finito modo certaque mensura operatur, finitum est. Quare non idcircò memoriale passionis Christi dicitur quod æqualis sit virtutis, sed quod idem offertur quod illic oblatum est. ¶ Ac perinde ad secundum{ Ad secundum. } quod ex verbis diui Thomæ colligitur, pariter satisfecimus: quandoquidem monstrauimus nequâquam negasse sacrificium de se alicuius esse certi finitque valoris, quem virtute sua si suscipientis obex non semper exercet, sed nihilo minùs pensandas etiam esse offerentium deuotiones secundùm quas sacrificium crescit. Haud tamen secundùm totam proportionem illarum, vt explicatum est. ¶ Circa hanc autem deuotionem du{ Dubium. }bium restat vtrùm non solùm conficientium & offerentium, verùm & eorum pro quibus offertur sit æstimanda deuotio: nam diuus Thom. loco citato priùs non loquitur nisi{ S. Thomas. } de affectu offerentis: quod exemplo euangelicæ viduæ declarat: & in. 4. Sententiarum distin. 12. q. 2. art. 2. ait hoc sacrificium pœnam tollere in toto vel in parte, secundùm mensuram pœnæ debitæ ex deuotione qua sacramentum offertur. Nihilo minùs eodem loco. 3. part. q. 79. statim videtur subiungere quod est satisfactorium illis pro quibus offertur, secundum quantitatem suæ deuotionis: idemque repetit artic. 7. in solutione secundi: & in. 4. Sententiarum, dis. 43. q. 2. arti. 1. Ab vtrâque verò parte extant argumenta: nam quod pensanda sit illorum deuotio pro quibus offertur, argumentum est quòd quemadmodum natura, verbi gratia ignis, quo materiam aptiorem nasciscitur, eo efficaciùs formam producit: & in republica dignioribus cumulatiora conferuntur beneficia: ita intentio Christi ac subinde ecclesiæ suæ esse videtur vt paratioribus benignius sacrificium hoc rem suam conferat. Quare Augustinus ad Renatum: Quis of{ Augustinus. }ferat corpus Christi nisi pro eis qui sunt membra Christi? Nihilo minùs verò à parte negatiua stat argumentum quòd dum quis priuatim æqualia ieiunia aut æquales eleemosynas in satisfactionem applicat duobus amicis, bonitate disparibus, æquè illis prodest. Vnde non inepta videtur collectio, quod dum sacrificium quod sua ipsius ratione æquale est pro pluribus offertur, licèt illi inæqualis sint probitatis, æqualiter nihilo minùs illis conferat. ¶ Ad horum igitur intelligentiam{ Qui sacrificio intersunt item & qui eleemosynas pro eo pendunt offerentes censendi sunt. Solutio dubitationis propositæ. } notandum cum primis, offerentes censeri non solùm sacerdotem qui rem facit diuinam, verùm astantes omnes atque illos qui eleemosynas pro Missa pendunt, vel quomodocunque fauent vt Missa celebretur: licèt longè præstantiùs (vt diximus) ac propriùs sacerdotem. Ac de istis non ambigitur quin eorum deuotio in causa sit percipiendi maiores fructus. Etenim cùm verè sint offerentes, inde valor ipse sacrificij extensiuè augetur. Et forsan vbi ait sanctus Thom. deuotionem illorum pro quibus offertur augere sacrificij fructum, id de deuotione sentit eorum qui Missam celebrari faciunt. Quandoquidem actualem afferunt deuotionem: & sunt veluti offerentes. Quare de circunstantibus peculiariter habetur in Canone, Quorum tibi sides cognita est & nota deuotio: quasi illi actu ad sacramentum sint affecti: atque adeò Deus cui eorum sunt deuotiones notæ, secundum earum mensuram tribuat vnicuique. Alij verò sunt qui actualem deuotionem nunquàm habuerunt ad hoc indiuiduum sacrificium quod hodie in hac Basilica celebratur: vt pueri ante vsum rationis, & alij Christifideles qui hoc nunquàm cogitarunt: pro quibus nihilo minùs ecclesia offert: vt quamprimùm dicturi sumus. Et isti non dicuntur offerentes nisi quodam fortè generalissimo modo per modum habitus: quatenùs membra sunt corporis ecclesiæ quæ offert. De istis ergo nulla porrò esset absurditas censere quòd omnes æquales percipiant portiones sacrificij: licèt inæquali vigeant charitate: nam cùm nihil prorsus vel egerint vel cogitârint circa hoc in indiuiduum sacrificium, apparet nihil eis obtingere, præter nudam portionem quæ illis ex opere operato prouenit: veluti de gratia baptismali certum est quæ infantibus ante vsum rationis confertur. Qui autem aliter senserint, suum sequantur iudicium. Quapropter argumenta vtrinque facta arbitrio eligentium relinquuntur soluenda. ¶ Tertium autem argumentum, omnium maximum est quæ contrariæ sententiæ patrocinantur. Ecclesia nanque pro multis offert: primùm in communi pro pace & regimine ecclesiæ: secundùm illud canonis: Pro ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, &c. Mox pro Papa, pro Antistite, pro Rege, & pro circunstantibus, qui pro se & suis offerunt. Neque solæ orationes pro illis offeruntur, verùm & satisfactio ipsa sacramenti: nam subditur: Pro redemptione animarum suarum. Deinde pro animabus quæ igne purgatorio detinentur. Cùm ergo ecclesia sacrificium pro tot offerat, non est vero simile vt minus idcircò satisfactionis singulis obueniat. Alioqui vix minima particula quenque contingeret. Quòd si dicas ecclesiam sic offerre pro multis vt nihilo minùs singuli nanciscantur, secùs autem sacerdos in singularibus applicationibus, hæc discriminis ratio desideratur. ¶ Respondetur ergo nullatenùs{ Ad tertium argumentum . } hac parte ecclesiam à sacerdote discriminari: quippe qui, ceu eiusdem ecclesiæ minister sacrum conficiat atque offerat. Sed est ex superioribus colligendum, sacrificio Missæ nudè considerato, hoc est vt actionem dicit sacerdotis cum sua intentione faciendi quod Christus instituit, respondere ex opere operato certam satisfactionis quantitatem, sicut cæteris sacramentis, gratiam: verbi gratia vt decem: nam arbitror esse amplam. Quæ quidem secundùm ecclesiæ institutum applicatur. Ecclesia igitur ipsa certam illius portionem illis qui in canone nominantur distribuit: licèt illam non nominet: alteram verò relinquit singulari intentioni sacerdotis secundùm suam peculiarem obligationem applicandam. Ex illa ergo portione ecclesię vna particula prouenit toti simul corpori mystico, alia Papę, alia Antistiti, alia Regi, &c. & quamuis minima in quolibet sacrificio vnicuilibet obtingat, tamen secundum ingentissimum sacrificiorum numerum quæ quotidie in tota ecclesia offeruntur, ditissimus congeritur cumulus. Præterquàm quòd singularis memoria singulorum quæ in precationibus habetur, permultum eis confert. Portio ergo quæ sacerdoti relinquitur, perinde atque altera ecclesiæ, quo pluribus applicatur, minùs singulis sufficit. Et si pro se etiam, semper ius habet applicandi. An verò alia ratione plures pro vna Missa eleemosynas recipere queat, siue parochus sit siue vagus sacerdos, illicò quæstione proxima videbitur. ¶ At quia dicere de illis cœptum est pro qui{ Oblatio generalis ecclesiæ ad paruulos fideles extenditur. }bus sacrificium offertur, nomine ecclesiæ ad quam primò refertur oblatio, comprehenduntur etiam paruuli ante vsum rationis sacro fonte intincti: nam etsi in satisfactionem pœnæ quam nullam debent, oblatio non sit necessaria: refert tamen ad solatium viuorum & ad representandum mysticum Christi corpus eiusque redemptionem, quæ ad illos vsque promanauit. Veruntamen quanuis eâdem ecclesiæ generalitate scelesti quoque & criminosi Christiani contineantur, nulli tamen charitate carentes participes eiusdem sacrificij fiunt quatenus satisfactorium est: nam satisfactio remissionem præexigit culpæ. Vnde ad Renatum Augustinus: Quis of{ Augustinus }ferat corpus Christi nisi pro eis qui sunt membra Christi? Vbi certè de viuis membris loquitur. Nihil tamen obstat quo minùs pro illis qui hæretici non sunt nec legitimè excommunicati, orationes inibi fiant. Eapropter error esset Capellaniam insti{ Error esset Capellaniam instituere pro infidelibus. }tuere aut Missas pro infidelibus: qui quidem casus ad me, de quo responderem, allatus est: nam instituere Missam est instituere vt sacrificium pro illis offeratur, atque adeò eius applicetur eis satisfactio: quod nefas esset. Nihil tamen vetat instituere vt oratio in Missa pro eorum conuersione fundatur. ¶ Pro excommunicatis autem & hæreticis orari non potest si verè sunt excommunicati. In die autem Parasceues ex dispensatione ecclesię, quæ illos excommunicauit, oratur pro hæreticis. ¶ Offertur etiam sacrificium pro illis, vt diximus, defunctis qui loco purgatorij ignis deputati sunt: non quòd ecclesię nomine intelligantur, vtpote cuius gremio & iurisdictione non comprehenduntur: sed forsan illo verbo canonis, vnà cum animabus viuentium designantur: vbi legitur, Pro redemptione animarum suarum. Etenim vbi habetur circunstantes pro suis offerre, etiam includuntur sui defuncti. Quidquid autem de illo verbo sit, posteà exprimuntur in secundo memento, vbi precatio pro illis funditur, qui cum signo fidei in somno pacis dormierunt. Nam etsi per modum orationis dicatur, Vt indulgeas deprecamur: subintelligitur tamen, acceptando sacrificij huius satisfactionem. Vnde Augustinus in libro{ Augustinus. } de agenda cura pro mortuis: Non parua est, inquit, vniuersæ ecclesiæ qua in hac consuetudine claret autoritas, vt in precibus sacerdotis, quæ Domino Deo ad eius altare funduntur, locum etiam suum habeat commendatio mortuorum. Quę quidem consuetudo, vt Damascenus in quodam sermone de suffragijs mortuorum refert, ab Apostolis demanauit. Ait quippe discipulos Saluatoris & sacros Apostolos, tremendis & viuificis mysterijs memoriam fieri eorum, qui fideliter dormierunt, sanxisse. Id quod & vltimo capite cœlestis Hierarchiæ Dionysius refert. ¶ At nè{ Dionysius. } nihil ad quæstionem attinens immotum relinquamus, dubium hîc restat postremum{ Dubium. } de intellectu verbi Augusti. in eodem lib. de agenda cura pro mortuis, & in Enchiridio: quod Gratianus. 13. q. 2. cano. Non æstime{ Gratianus. }mus. & canon. Tempus. relatum duxit. Ait enim tam sacrificium altaris quàm reliqua suffragia pro defunctis oblata eis prodesse, qui cùm viuerent, hoc sibi vt possent prodesse meruerunt. Et rationem dubitandi solus Caietan. offert in suo opusculo vigintiunius{ Solutio Caie. } quęstionum, quęstio. 5. vbi generale hoc verbum Augustini speciatim sic contrahit vt nemini defunctorum in purgatorio existentium, sacrificia, suffragia, aut indulgentias quicquam prodesse censeat: nisi in hac vita deuotionem ad ecclesię claues & indulgentias habuerint, aut solicitudinem ad satisfaciendum pro peccatis, aut studium ad suffragandum defunctis, aut quid simile. Saltem specialia sacrificia pro eis oblata ait nihil eos iuuare. At profectò, quanuis me tędeat viro doctissimo & mihi colendissimo tota ista quęstione obuiam prodire: tamen quia neque hoc, si credatur, ad pietatem eorum qui in defunctos benefici sunt quicquam confert, non mihi videor hîc debuisse tacere. Enimuerò cùm hoc neque ex euan{ Prima ratio in Caietanum. }gelio neque ex vllo ecclesiæ decreto colligatur, quin verò contrarium, sanè cùm ecclesia pro omnibus qui in charitate sunt indiscriminatim offerat, & indulgentias conferat, non erat sic facilè asserendum in eorum pręiudicium qui piè in Christo dormierunt. Canonis enim oblatio nullum excipit, sed generaliter ait: Memento famulorum, famularumq́ue tuarum qui nos præcesserunt cum signo fidei & dormiunt in somno pacis. Et illicò: His & omnibus in Christo quiescentibus. Quòd si huius omnes sacrificij participes fiunt, non est cur non & vniuersis priuata suffragia opitulentur. ¶ Se{ Secunda. }cundò: Quicunque est in charitate eo ipso quòd amicus Dei est, vt satisfacere pro se potest, sic & ius habet vt quicunque iustorum sibi quamcunque applicet, si voluerit, satisfactionem. Quare suprà August. pro omnibus Christi membris, nempe viuis asseruit sacrificium offerri. Vnde quod locis citatis ait, videlicet illis defunctis prodesse suffragia, qui dum viuerent, vt prodesse sibi{ Solutio dubii. Magist. Sent. } possent meruerunt, ipse statim planè exponit: vt est videre apud Magistrum in. 4. distinct. 45. eos siquidem omnes docet id meruisse qui in fide per charitatem operante, atque adeò in communione corporis & sanguinis Christi defuncti sunt. Quocircà quamuis quispiam neque ad indulgentias neque ad defunctos affectionem habuerit, neque ad satisfaciendum diligentiam, si tamen in charitate Dei discesserit, non est cur vindex vltrixq́ue eius iustitia, vti ait Caietanus, obstet, quo minùs per sacrificia eis, perq́ue suffragia & indulgentias ferre valeamus opem.{ Postrema ratio. } ¶ Et quò rem suprema ratione concludamus, Christus Dominus suum ipsius sacrificium, nempe passionem omnibus fide pręditis per charitatem operante efficaciter applicat: ergo & altaris oblatio, & perinde quodcunque, seu commune seu speciale suffragium sibi placet eis applicari. Quare illa Caietani distinctio quòd defunctum capacem esse alienæ satisfactionis sibi applicatæ, non ad meritum essentiale, sed ad accidentarium attineat, puta vt defunctus ad illa supradicta affectus fuerit, nullas præ se fert fundamenti radîces. # 3 QVAESTIO TERtia, De oblationibus & primitijs. S. Thom. 2. 2. q. 86. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm homines de neceßitate præcepti ad oblationes teneantur. POST sermonem de sacrosancto sacrificio, quod oblationum omnium Christianę familiæ apicem obtinet, superest vt hac quęstione de oblationibus & primitijs: subsequenti verò de decimis quę ad eiusdem sacrificij celebritatem suppeditantur, mentionem subdamus. Primò ergo de oblationibus quęritur, vtrùm sint de necessitate pręcepti. Arguitur enim negatiuè.{ Primum argumentum. } Oblationes vetustę legis inter ceremonialia pręcepta connumerabantur: nam Exod. 23. ad modum & formam celebrandi ceremoniales festiuitates adhibetur: Non apparebis in conspectu meo vacuus. ceremonialia verò cuncta per euangelium cessârunt: ergo Christiani ad oblationes non cogimur. Id quod Christus Matthę. 5. designare videtur, dicens: Si offers munus tuum ante altare: quasi offerentium arbitrio id reliquerit. ¶ Secundò arguitur. Quicunque ius a{ Secundum. }liquod ecclesię debet, si non soluat, potest sacramentorum subtractione ad id cogi: acerbum autem esset renuenti oblationem soluere, sacramenta ecclesiastica denegare: iuxta canonem illum sextæ Synodi. 1. q. 1. Nullus qui sacram communionem dispensat, à percipiente gratiam aliquid exigat: sin verò exegerit, deponatur: ergo ad oblationes ex vi præcepti nullus tenetur. ¶ In contrarium autem est illud Gregorij Septimi, de conse.{ Gregorius. 7 } dist. 1. Omnis Christianus procuret ad Missarum solennia aliquid Deo offerre: & ducere ad memoriam quod Deus per Moysen dixit, Non apparebis in conspectu meo vacuus. IN proloquio quæstionis præsentis no{ Quid nomen oblatio, designet. }tanda est nominis significatio. Enimuerò oblationis verbum actiones omnes suo significatu ambit, quibus res quæcunque ad diuinum cultum exhibentur. Quo fit vt oblatio, latior sit patentiorque vox, quàm, sacrificium. Quicquid enim sacrificium est, censetur oblatio: haud tamen consequentia recurrit. Etenim cùm aliquid offertur quod integrum est permansurum, hoc est quod sacrificio ipso non insumitur, nec circa illud aliqua fit ceremonia, sed ecclesię offertur, siue in fabricam siue in ministros cedat, oblatio quidem est: vt si nummos, vel cereos offeras, vt in exequijs panem aut vinum: aut fortè prædium. Sacrificium autem, vt diximus, non est nisi oblatio rei quæ immolatur: vt animalia olim, & nunc sacrificium altaris. De primitijs nanque deque decimis quomodò ab his differant, suo loco dicemus. Vnde Exodi. 29. Offeres totum arietem in incensum super altare. Et sequitur, Oblatio est Domino odor suauissimus victimæ Dei. Et Leuit. 2. Anima cùm obtulerit oblationem sacrificij Deo, simul erit eius oblatio. ¶ His suppositis duabus ad quęstionem conclusionibus{ Prima conclusio. } respondetur. Prior est. Oblatio naturali sua significatione vltroneam exhibitionem designat: offerre enim est vltrò munus quodpiam donare. Quo fit vt res per se, si nudè pensetur, opus sit supererogationis ad cultum religionis attinens: quippe qua, vt suprà diximus, obedientiam subiectionemq́ue Deo profitemur. Vnde Exodi. 25. Loquere filijs Israël vt tollant mihi primitias: ab omni homine qui offert vltroneus, accipietis eas. ¶ Posterior conclusio. Oblationes quadruplici{ Posterior conclusio. } de causa sub præceptum cadere possunt. Primò quidem ex præcedenti conuentione: vt dum ecclesia fundum aliquem ciui confert retenta pensione, statis temporibus referenda. Quæ quidem pactio, census rationem induit. Secundò propter præcedentem deputationem: quia res donatione, vel pollicitatione, aut testamenti legatione debetur. Tertiò, quod ad rem propinquiùs accedit, propter ecclesiæ necessitatem: nempe si aliunde ministri ali sustentariq́ue non possent. Quartò propter consuetudinem, quę in ius transit: vt scilicet si consuetum est certis solennitatibus hoc aut illud offerri. Quanuis nonnunquàm his postremis duobus casibus oblationis quantitas relinquatur vouentis libertati. ¶ Circa posteriorem conclusionem, quoniam prior planissima est, nonnulla existunt, licèt exigua adnotamenta. Prætermisso enim priori obligationis membro ad rem parum attinente, quia est velut census, de secunda extant textus. 13. dist. 2. cano. qui oblationes. & duo{ Primum documentum. } sequentes: quibus sub anathematis censura coguntur, quibus incumbit vt defunctorum oblationes, seu donatas seu legatas facilè & absque mora persoluant. Sunt enim planè debitæ. Et generaliter de omnibus oblationibus extat canon, Præter hoc. 32. dist. & canon, Statuimus. distinctio. 16. quæst. 1. quibus eandem animaduersionem retinentibus debitas oblationes ecclesia comminatur. Tertia verò ratio obligationis est adnotanda quæ præcipuè legitima est. Etenim cùm Christianorum religio in sacramentorum susceptione, sacrificijque oblatione posita sit: ad quæ iure naturali ac diuino, eodemq́ue, vt sanctissimo, ita & strictissimo to{ Populus iure naturæ tenetur ministros ecclesiæ alere & templum struere. }tus Christianismus teneatur, fit vt quisque populus sub reatu criminalis impietatis, tum templum pro sua facultate extruere, tum & ministros alere, & cultui necessaria contribuere sit iure constrictus. Quapropter vbi decimę non soluuntur, neque aliunde ad eiusmodi sumptus prouisum est, tenetur populus eosdem sumptus de sua substantia suppeditare. Ad quod, si renuerit, per censuras ecclesiasticas, atque adeò si opùs fuerit, animaduersione sęcularis iudicij cogi potest. Locus est constitutissimus apud Paulum. 1. ad Corin. 9. vbi docet plus{ Paulus. } iuris ministris altaris suppetere ad subsidia temporalia recipienda, quàm ad suum stipendium miles, & ad vineæ fructum qui illam plantauit, & qui gregem pascit ad fruendum lacte: sanè cùm Dominus disposuerit vt qui altario seruit, de altario viuat. ¶ Dubium autem deinde offert textus ille{ Dubium. } citatus Gregorij, Omnis Christianus. vtrùm scilicet ad Missarum solennia teneatur vnusquisque aliquid in templum afferre quod offerat. Hugo nanque, vt Hostien. in{ Hugo. } rubrica de parœc. & alien. parœ. ait, omnem Christianum tenore eiusdem capituli teneri ad oblationes in Missa sub reatu criminalis culpę. Quare potest, inquit, qui non fecerit, ecclesiastica censura compelli. Idq́ue idem Hostien. hoc adhibito moderamine fa{ Hostiensis. }tetur, quòd intelligatur in præcipuis duntaxat festiuitatibus. Alij verò id durum arbitrati, censent solùm intelligi de interna animi oblatione per deuotionem. Hęc autem glossa longissimè à Canonis mente aberrat: citat enim Gregorius textum ipsum antiquum quo oblationes temporalium rerum iubebantur. Omissa ergo opinionum recitatione, res est clara. Etenim vbi cuiuspiam oblationis consuetudo vsque adeò inoleuit, vt vim legis obtinuerit, ibi pręcepti obligatione firmata est: vt diuus Thomas ratione{ Solutio. } quarta docuit. Vbi autem neque lex extat, neque eiusmodi viget consuetudo, nullum metuendum est pręcepti vinculum. Consultò dixerim: vbi consuetudo vim legis obtinuerit. Nam vsu teneri potest consuetudo per modum liberę deuotionis: quę ideo nunquam, quantuncunque diuturna vim ingerit pręcepti. ¶ Quòd si aliquod scisciteris { Iudicium ad dignoscendum quando consuetudo offerendi obligat sub præcepto. } indicium quo eiusmodi consuetudines dignoscantur, forsan hoc non est adeò fallax quòd vbi decimę in vsu non sunt, neque alia ministris iusta stipendia constituta, ibi consuetissimę oblationes censentur in præcepto esse. Et pariter si consuetudo sit populi omni memoria vetustior, statis solennitatibus aliqua munera ecclesię, vel ad fabricam, vel ad alios sumptus offerre. At verò vbi decimarum solutio more seruatur quę ministris sufficit, re vera quotidianę oblationes, quæ vel in profestis diebus, vel in festiuitatibus, quantumuis præcipuis offeruntur, existimari non debent, pręcepti obligationi esse obnoxias. Neque verò vllo colore in contrarium obtendi potest, quòd legitimi pastores omnes decimarum fructus, gregem deglubentes, sibi vsurpant, miserisq́ue mercenarijs quotidiana illa munuscula, quæ ad altaris gradus offeruntur, relinquunt: nam postquàm decimis pastores saginantur, ipsis incumbit primùm pręsentes seruire: mox si officio abesse iustè vel iniuria permittantur, vicarios cum iusto stipendio sibi substituere. Quare in hanc rem optimè per concilium Tridentinum prospectum est, vt parœcijs non residen{ Definitio Concilii Tridentini de portione vicariis adiudicanda. }tibus tertia pars fructuum adimatur, quæ vicarijs adiudicetur. Haud tamen arbitrentur curati exoneratos subinde esse animarum cura, excusatosq́ue nè residere teneantur: nam cùm ad hoc iure diuino naturaliq́ue irretiantur, sanctum Concilium nullatenùs excusare illas cogitauit, sed ecclesijs quàm minimè malè potuit prospicere. ¶ Inter oblationes autem vna est quæ offertur pro Missa. De qua duplex superest dubium. Vnum, an liceat sacerdoti pro Missa celebranda de pretio pacisci: quòd quidem cùm ad titulum simonię pertineat, quæstione sexta disputabitur. Secundum,{ Dubium. } vtrùm licitum sit plures, vt aiunt, pitantias pro vna Missa recipere. Nam ratio illa quod pro pluribus oblata tantum singulis prosit, iam superiori quæstione explosa est: sed vtrùm alia de causa id liceat, iam nunc ambigitur. Apparet enim si illa non sit legitima, nullam fieri reliquam: nam quicunque illa causa eleemosynam largitur, contendit sibi totum sacrificium applicatum iri. ¶ Nihilo minùs hîc in primis distinguendum est de plebano pastore, & de alijs mercenarijs qui neque parœcij sunt neque eorum vicarij. Parœcij nanque iure decimarum quotidie{ Parœcii quotidie celebrare tenentur pro sua parœcia si competentes alios habeant reditus in eadem ecclesia. } celebrare tenentur pro sua parœcia, si modò fructus satis sint ad ipsum alendum: sin minùs, pro eorum quantitate vel ter vel quater in hebdomada: ad iudicium Antistitis, quod tutius est: vel ad arbitrium prudentum. Quotidie inquam pro humana fragilitate: nam licèt vno aut altero die cesset, seu quia non se præsentiscit idoneum vel animi laxandi gratia, non ideo constituitur in culpa. Vnde & monitum{ Corollarium primum. } hoc adhibendum est, quòd legitimus pastor si per fas vel nefas non resideat, tenetur iustum alimentum vicario suppeditare, vt possit tot Missas celebrare quot ipse teneretur: nè vicarius causari possit non sufficere sibi victum, nisi aliundè pitantias corradat. ¶ Ex hoc fit, pastorem parœciæ{ Secundum. } inseruientem non posse peregrinas pitantias ab alijs, pręterquàm à suis parœcianis percipere. Hoc enim esset in fraudem sacrificiorum quæ pro sua parœcia offerre tenetur. Attamen non obstante obligatione qua tenetur pro parœcia offerre, potest particulares pitantias ab eisdem parœcianis vltrò oblatas recipere, dum modò illas non extorqueat: idemq́ue sacrificium potest & pro parœcia & simul pro tali parœciano facere. Idemque censendum de defunctorum exequijs & testamentorum Missis. Ratio huius est quòd defunctos sepelire & piorum Missas offerre, propria est functio ipsius pastoris: neque debent parœciani foras exire sacerdotes ad hoc munus quæsitum. Quocircà hæc non sunt incompatibilia. Hoc autem documentum, vt cuncta moralia, cum moderamine temperandum est: videlicet nè Missarum prouentus immodicè sit exuberans: nam tunc deberet pastor qui curam habet animarum auxiliares sacerdotes ad se adiungere. ¶ Sed{ Dubitatio altera. } & hoc prætereà consultari assolet, vtrùm possit pastor qui curam habet animarum, cuiq́ue subinde incumbit huiusmodi functio ex pitantijs portiunculam sibi vsurpare: imminutasq́ue mercenario porrigere. Et re ve{ Solutio. }ra si iustum stipendium mercenario relinquatur, non video in hoc apertam iniuriam: quandoquidem pitantiæ omnes parœcio conferuntur: qui subinde, vt Missarum debitor, quo potuerit honesto stipendio, potest mercenarios ad eas celebrandum conducere. ¶ Subsequitur ergo membrum alterum e{ Tertium dubium. }iusdem dubietatis ad vagos sacerdotes attinens: qui aliâs functionem suam celebrandi alligatam non habent: vtrùm plures valeant pitantias pro eâdem Missa percipere. Hu{ Prima responsio. }ius autem prima responsio esto: quòd si Antistites in clericorum ordinatione iura castè seruarent, non tanta hinc emergeret ambigendi ratio. Si inquam neminem sine legitima bonorum possessione ac titulo sacris initiarent, non cogerentur sacerdotes mendici esse, & exigua Missarum mercede viuere: quod porrò tum reuerentiam sacramento debitam non tenuiter obnubilat: tum etiam periculum eisdem sacerdotibus offert pluries celebrandi quàm fortè pro sua puritate par esset. Cęterùm quia rei huius perexigua habetur cura, sed plurimi effictis titulis ordinantur, in quęstionem meritò vertitur vtrùm hac ratione, vt necessarium sibi victum & quibus tegantur habeant, recipere plures pitantias possint: nam ratio infinitatis sacramenti iam suprà repulsa est. ¶ Respondetur{ Secunda responsio. } ergo quòd vbi non est in vsu eam pro vna Missa eleemosynam erogari, quæ diario victui sufficiat, potest sacerdos duplam saltem percipere: dum tamen latiùs non se hæc licentia proferat: quoniam status apparatum non licet sacerdotibus hac ratione sustentare, sed pauperem vitam ducere. Hac enim ratione iure cautum est vt absque aliqua bonorum possessione ad ordines non admittantur: & ideo qui sua culpa pauper ordinatus est, paupertatem æquo animo ferat. Dum autem sacerdoti abundat vnde honestè & forsan ornatè viuere possit, videtur nequire vti hoc subsidio: quandoquidem ob leuandam necessitatem permittitur. Sed nihilo minùs respondetur, quòd etsi non adeò id ipsum eiusmodi sacerdotem deceat: tamen secundùm rigorem iustitiæ nulla esset iniquitas: quoniam iudicium non est de rebus ferendum secundùm id quod accidit, sed secundùm rei naturam. Quare vbi per se satis pitantia non sufficiat, vnicuique eodem iure licet ampliorem suscipere. ¶ Quòd si contra{ Obiectio. } sententiam hanc argumento suprà facto resurgas: Qui pitantias largiuntur, sibi volunt totum sacrificium applicari, atque ita faciendum putant: ergo sacerdos secùs faciens, illos decipit. Respondetur, eum silere posse, quid{ Solutio. }quid alij credant: nam vtitur iure suo quo potest de altario viuere. Secùs autem si alter expressè postulet pro se solo ipsum sacrificium offerri: nam tunc si sacerdos annuat, tenetur seruare pacti fidem. AD primum argumentum quæstionis re{ Ad primum argumentum . }spondet diuus Thomas iuxta illa quæ lib. 2. diximus, sub titulo, de cessatione legalium: quòd quanuis legalia sic cessauerint vt quasi iudicia legis veteris seruare nobis non liceat: tamen non obstat quin possint ab ecclesia alia ratione institui. ¶ At verò si ob{ Replica. }lationes inter legalia duntaxat haberentur, solutio satisfaceret: sed tamen habentur, vt ipse ait, etiam inter ceremonialia: nam sacrificare, ceremonia est, & festa colere, atque adeò in eisdem festiuitatibus quidpiam offerre: & vt illic expositum reliquimus, ceremonialia sic cessârunt, vt ea nobis instituere minimè liceat. Ad{ Solutio Caie. } hoc autem, sanctus Tho. infrà art. 4. ad pri. respondet, duas ceremonialium species discernens. Illas quippe cerimonias instituere nequit ecclesia quę vel statum Hebræorum referunt, vt obseruatio Sabbathi: vel aliquid futurum in nostra lege prędicebant, vt circuncisio, esusq́ue agni paschalis, & similes: nam essent iam nunc mendacia, eademque in fidem perniciosa: vtpote significantia figuras illas non esse completas. Veruntamen sunt aliæ ceremoniarum species sic ad diuinum cultum pertinentes, vt citra vllum mendacium possint ad eundem finem nunc instiui: vt thurificare, consecrare in azymis, purificatio puerperæ: quæ non condemnatur, extrà de purificat. post part. cap. vnico. Et tales sunt oblationes. ¶ Aliud autem verbum Chri{ Ad secundum. }sti: Si offers munus tuum, &c. solùm probat non omnes oblationes esse de necessitate præcepti: nihil tamen obstat quin aliquę, vt dictum est, eidem subiiciantur necessitati. ¶ Ad tertium denique responde{ Ad tertium. }tur, quòd propter voluntarias oblationes nulla ferri potest excommunicationis censura: secùs autem propter illas quæ iure debentur. At verò sacerdos priuatus qui sacramentum administrat, vt excommunicare non potest, ita neque illud rebelli subtrahere: sed postquàm fuerit à superiori iurisdictionem habente excommunicatio lata, tunc sacramenti subtractio erit legitima. ¶ Textus autem sextæ Synodi solùm vetat sacramenta pretio vendi: quæ labes est simoniaca. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm oblationes solis sacerdotibus debeantur. POST oblationum vinculum sequitur vt de illis dicamus quibus debentur. Apparent enim non solis sacerdotibus conferendę. Etenim illud est in oblationibus pręcipuum, quod hostiarum sa{ Primum argumentum. }crificijs deputatur: hostię verò pauperibus asscribuntur, secundùm illud ad Hebræ. vltimo: Beneficentię & communionis nolite obliuisci: talibus enim hostijs promeretur Deus: ergo & oblationes eisdem largiendæ sunt pauperibus. ¶ Secundò: In multis pa{ Secundum. }rœcijs monachi oblationum portionem sortiuntur: cùm tamen alia sit secundùm Hieronymum clericorum cura, quàm monachorum: ergo non solùm sacerdotibus sunt oblationes erogandę. ¶ Tertiò: & laici{ Tertium. } oblationes, panem & vinum, in proprium vsum à sacerdotibus coëmunt: non ergo illis solis earum vsus permittitur. ¶ In contrarium autem est canon Damasi. 10. quæst. 1.{ Damasus. } Oblationes quę intra sanctam ecclesiam offeruntur, tantùm modò sacerdotibus qui quotidie Domino seruire videntur, licet comedere & bibere: quia in veteri testamento prohibuit Dominus panes sanctos comedere filijs Israël, nisi tantum Aaron & filijs eius: vt patet. 1. Reg. 21. AD quęstionem duabus conclusionibus{ Prima conclusio. } respondetur. Vna est: Vniuersarum oblationum quę à plebe Deo exhibentur dispensatio ad sacerdotes pertinet. Probatur. Obla{ Probatio. }tio genere suo non est nisi rei quæ Deo ad cultum religionis dicatur: est enim nobis de sacris, non de sęcularibus oblationibus sermo: inter homines autem & Deum sacerdos est sequester constitutus, & suo gradu secundùm Christum mediator: vt de Moyse Deuteronomij. 5. legitur: nam illi incumbit tum diuina dogmata per Deum reuelata populum docere: tum etiam & sacramenta per ipsum instituta eidem populo ipsius nomine administrare. Et vice versa eius est functio à parte populi coram Deo stare: eius scilicet preces apud ipsum fundere: sacrificia ei offerre: donaq́ue, & oblationes, & munera præsentare: secundùm illud Apostoli ad Hebræos. 5. Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quæ sunt ad Deum, vt offerat dona, & sacrificia pro peccatis: ergo omnium munerum quæ populus Deo dicare constituit, vsus, administratio, & dispensatio, ad eosdem pertinet sacerdotes. ¶ Quòd si extem{ Scrupulus. }plò dubitandi ratio irrepserit, multa Christianam familiam, non sacerdotibus, sed ad templorum fabricas vtensiliumq́ue ornamenta ecclesijs dedicare, quæ ideo sacerdotibus vsui esse non debent: Respon{ Solutio. }detur proptereà nos consultò non asseruisse oblationes omnes. in eorum transiisse dominium, vt in proprios vsus possint cuncta consumere: sed eorum dispensationes illis incumbere. ¶ Quare adiungitur alte{ Secunda conclusio. }ra conclusio. Sacerdotes trifariàm possunt ijs quæ ad diuinum cultum offeruntur vti. Primùm in fabricam reparationemq́ue ecclesiarum, & rerum apparatum: quæ ad diuinum cultum attinent. Secundo in suum ipsorum proprium victum: quoniam, vt Paulus suprà citatus ait: Qui altario seruit, de altario viuere debet. Tertiò in subsidium pauperum, quos condecet bonis ecclesiasticis pasci & sustentari. Conclusio est nota. Nam quicquid Deo exhibetur, cùm nostrorum ipse bonorum non egeat, ad duo tantùm vtilia sunt: scilicet aut ad templorum vel ędificia vel ornamenta, aut ad sacerdotum alimoniam. Quicquid autem superest erogare debent pauperibus. Præterquàm quòd antiquitùs, vt subsequentia demonstrabunt, aliqua etiam solebant ecclesiis conferri peculiariter in vsus pauperum. Eorum autem quæ ad ecclesiæ sumptus dedicantur, episcopus est administrator ac dispensator, vel canonicorum collegium, secundùm morem qui legitimus sit. Quapropter verissima est sic exposita prior conclusio, quod omnes oblationes ad sacerdotes pertinent. Res est clara: quæ si vllam habet dubietatem, libro sequenti tractanda est, inter explorandum sintne sacerdotes suorum fructuum domini: quomodoque sint ab ipsis bona ecclesiastica expendenda. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, quod eleemosynæ in pauperes erogatæ, licèt quadantenùs oblationes dicantur ac sacrificia: eò quòd in Deum referuntur: non tamen aut sacrificia propriè sunt aut oblationes. Hoc enim nomen solis illis congruit quæ officia sunt religionis. Eleemosynæ autem non sunt nisi misericordię opera: fiunt tamen, vt dictum est, ijdem egeni & per sacerdotum dispensationem sacrarum quoque oblationum participes. ¶ Ad { Ad secundum. } secundum respondetur, monachos partem quoque earundem oblationum triplici de causa sibi posse vendicare: porrò aut sacerdotum largitate tanquàm inopes: aut ratione mercedis, si illis sint adiutores: aut si aliqua eis fortè fuerit commissa parœcia. ¶ Ad tertium{ Ad tertium. } denique respondetur, quòd oblationes postquàm consecratæ sunt, non possunt rursum in sæcularem vsum reuocari: vt ara consecrata aut calix. Sed tamen si non sint consecratæ, possunt sacerdotum arbitrio & permissu ad sæculares reuerti. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm oblationes de rebus omnibus quæ licitè poßidentur facere liceat. SEQVITVR tertio loco postquàm de oblationum dispensatoribus dictum est, de earum quoque materia dicere. Haud enim omnia quæ homo possidet materia esse videntur oblationis idonea. Etenim meretrix iustè ea possi{ Ratio à parte negatiua. }det quæ turpiter lucratur: vt patet. l. idem ob stuprum. ff. de condicti. ob turpem cau. & tamen Deuteronom. 23. legitur: Non ofres mercedem prostibuli in domo Domini Dei tui. Continuoq́ue ibidem prohibetur & pretium canis offerri: quod tamen animal iustè venditur. ¶ Et Malach. 1. Si offeratis claudum & languidum, nónne malum est? Non ergo quicquid iustè possidetur, perinde offertur iustè. ¶ In contrarium autem est illud Prouerbiorum. 3. Honora Dominum Deum tuum de tua substantia. Qua vna voce cuncta quæ possidentur concluduntur. AD quæstionem tribus respondetur con{ Prima conclusio. }clusionibus. Prima. De ijs quæ iniustè acquiruntur & possidentur nulla fit Deo oblatio licitè. Probatur. Oblatio cùm virtus{ Probatio. } sit religionis, esse non debet iustitiæ violatio: nam eadem virtus sub pręcepto est Dei: & sicut vero, vti ait Aristotel. omnia vera, sic & cuicunque diuino mandato cætera consonant: cuncta autem iniustè parta, iustitiæ lege, atque adeò Dei restitutioni obnoxia sunt: ergo nequeunt eidem Deo dicari. Huius rei Au{ Augustinus }gustinus in lib. de verbis Domini pulchrum affert exemplum. Si deprædaueris, inquit, aliquem inualidum, & de spolijs eius dares alicui iudici qui pro te iudicaret, tanta vis est iustitiæ vt & tibi displiceret. Non est talis Deus tuus: qualis non debes esse neque tu. Hæc ille. Vbi affabrè rationem rei exerit. Oblatio enim ad propitiandum placandumque Deum fit: qui iudex est virtutum omnium, legumq́ue custos. Cùm ergo te condemnaturus sit nisi quicquid debueris restituas, genus est diuinæ contumeliæ, si eâdem re illum propitiari contendas de qua te certus est condemnare. Vnde & Ecclesiastici. 34. Immolantes ex iniquo, oblatio est maculata. ¶ Secunda conclusio. Quantum ad{ Secunda conclusio. } rei per se naturam attinet, de re quacunque iustè possessa iustè fieri potest oblatio. Patet: nam & eiusmodi rerum ho{ Ratio conclusionis. }mo est verè dominus aut possessor legitimus: quorum ideo habet legitimum vsum, eundemq́ue sibi præstante Deo: potest ergo vnusquisque, atque adeò debet cum prudentiæ moderamine eorum quæ ab ipso recepit partem ei rependere: secundùm illud primi Paralipom. cap. vltimo: Quæ de ma{ Tertia conclusio. }nu tua accepimus, reddimus tibi. ¶ Tertia conclusio. Ex his quæ rei accidunt, commaculari oblatio potest, etiam eorum quę licitè possidentur. Probatur: quia ad operis studiositatem non satis est genere suo esse bonum nisi & quę circunstant sint perinde honesta: accidere autem potest vnde eiusmodi oblatio sit mala. Et primum cultoribus priscę legis, quibus omnia in figura contingebant, multa erant legalia, vel propter significationem, vel propter id quod illi reipublicæ immundum ac turpe habebatur, offerri non licebat: quæ quidem prohibitionis ratio sub lege nostra cessauit: nam vt ait Paulus ad Titum. 1.{ Paulus. } Omnis creatura Dei reputatur munda. Possunt nihilo minùs & nostris oblationibus alia contingere incommoda: vel quia id quod licitè possidetur, per misericordiam debetur potiùs alteri, quàm offerri debeat in templo: vel propter scandalum: vel propter contemptum: vel propter aliud quidpiam. Obiurgat enim Christus Matthæ. 5. Pharisæos qui plebi persuasum contenderent vt potiùs subueniendis parentibus abessent quàm faciendis oblationibus. Et meretrix dum turpe lucrum offert, scandalum dat: & qui quod despectui habet, Deo offert, eum ipsum despicit. ¶ Contra primum autem mem{ Argumentum }brum tertiæ huius conclusionis, quo suum est nonnunquàm deberi potiùs res vel parentibus vel egenis erogari, quàm templo offerri, arguitur, in vniuersum conducentius esse atque ad diuinum cultum accommodatius, bona nostra ad conficienda celebrandaq́ue sacrificia elargiri, quàm in egenorum subsidia. Apparet enim vulgò sic censeri: eò quòd per sacrificium Deo propiùs re ipsa accedimus. Cui tamen vulgari opinioni miserorum egestas nonnunquàm reclamat. ¶ Ad hoc sub distinctione re{ Distinctio. }spondetur. Opus enim virtutis ex duobus inter alia quantæ sit perfectionis æstimatur. Primùm ex obiecto, vnde suam speciem sortitur. Secundò ex necessitate, cui charitas semper succurrere satagit. Igitur si ad priorem rationem spectemus, oblationes sacræ, ac perinde sacrificia, reliquis eleemosynis longè præstant: nam religio, vt. 2. 2. quæstio. 81. auctor est diuus Thomas, quippe quæ Dei reuerentiam pro obiecto habet, excelsior est virtus: non modò misericordia, verùm & moralibus vniuersis: vtpote quæ non nisi erga proximos versantur. Atque huc pertinet verbum Christi, Matthæ. 21. vbi officium & causam Magdalenę, quæ ipsum dispendio pretiosissimi vnguenti vnxerat, aduersus indignantes discipulos defendit. Sanè qui opus misericordiæ pluris pendebant. Docuit enim opus illud in reuerentiam personæ ipsius Dei exhibitum, religione sua anteferendum. Et ideo non condemnauit misericordiam in pauperes, imò commendauit maximè: dicens, Pauperes semper habebitis vobiscum. Attamen declarauit quòd opportunitatem illam vt eleemosyna cùm tam excelso gradu religionis esset adiuncta, nunquàm deinceps foret mundus habiturus. Atque ideo ait, Me autem non semper habebitis. Religio autem fuit, tum diuinitatis maiestatem atque immortalitatem pretioso illo incorruptibiliq́ue vnguento confiteri: tum etiam & incorruptionem humanitatis præsignare. Scriptum enim erat: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Idq́ue fortasse verbo illo cœlestis Redemptor declarauit: Ad sepeliendum me fecit. Hoc est: Sic ista protestatur me verè mortuum sepeliendum, vt quasi spiritu prophetico singularem meum sepulturæ modum prænuntiauerit: vbi non meum corpus communi lege est in cineres abiturum. Adde inter huiusmodi religionis officia potissimum esse atque optatissimum sacramentum, vbi nihil minùs, quàm Deus ipse immolatur. ¶ Nihilo minùs tamen hoc verissimum est, quod vtinam, vt est certissimum, ita esset Christianæ familiæ persuassimum, quòd necessitatis pondus vnde virtus ac potissimùm misericordiæ incrementa suscipit, efficere potest vt ad Dei cultum conferentius sit, atque adeò optatius opem ferre miseris, quàm oblationes & sacrificia facere. Et ratio est, quòd sacrificia, vt dictum est, non in Dei vtilitatem, quæ bonorum nostrorum non eget: sed in eius duntaxat gloriam, nostramque deuotionem excitandam celebrantur & offeruntur. At verò tanta est Deo pauperum cura vt eorum vtilitatem sæpenumerò pluris ad suî charitatem, ac subinde gloriam æstimet, quàm reliqua sacrificia. Idq́ue maximè postquàm idem ipse Deus cùm diues esset, vti ait Paulus, propter nos egenus factus est, nostrasq́ue miserias & ęrumnas vsque adeò suas fecit, vt in die illa tremenda coram angelorum hominumq́ue vniuersitate confiteri non sit veriturus, seipsum apud nos esuriuisse, nudumq́ue fuisse, & mendicum: ac tandem quicquid vni ex minimis indigentibus fecimus, quasi eiipsi in propria persona fecisse. Vnde Matth. 9. nec verò citra indignationem Pharisæos obiurgat, quòd propheticum oraculum non intellexissent. Euntes enim, inquit, discite quid est, Misericordiam volo, & non sacrificium. Sic enim scriptum extabat Oseæ. 6. cui Propheta adiecerat: Et sapientiam Dei plus quàm holocausta. ¶ Quapropter postquàm Paulus epistolam ad Hebræos, qui tam erant sacrificijs frequentandis dediti, in hoc penè insumpserat, vt singulare Christi Pontificis nostri sacrificium commendaret, cuius præsentia illa omnia aboleuerant, nè inde colligerent ob illud dimittendam semper fore misericordiam pauperum, illum tandem Epistolæ colophônem adhibuit, vt commonitos beneficentiæ eos apprimè curaret. Charitas enim, inquit, fraternitatis maneat in vobis, & hospitalitatem nolite obliuisci: per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis. Et infrà: Beneficentiæ & communicationis nolite obliuisci: talibus enim hostijs promeretur Deus. Ad argumentum igi{ Solutio. }tur contrarium respondetur, nihil vetare quo minùs virtus quæ altera genere suo inferior est, quandoque ob necessitatem sit pretiosior. ¶ Hæc proptereà tam multis inculcauerim, quòd sunt qui falsò omnia putent sua bona, potissimùm dum ab hac luce recedunt, in amplissimum Missarum numerum & in Capellanias expendenda. Nam etsi in ecclesiæ ortu illa essent impendiò necessaria, & vbi modò desunt consulenda sint: tamen vbi diuinus cultus satis est celebris, multò esset consultius egenorum calamitates leuare: longè enim crebriùs in euangelio huius nos Christus misericordiæ admonitos curauit, quàm vt eleemosynas in sacrificia conuerteremus. Nam quanuis oratio satisfactioq́ue sacrificij acceptissima sit, tamen eleemosyna quę præcipuum est charitatis officium, & pauperum orationes valde sunt, testante Christo, efficaces, vt nos in æterna recipiant tabernacula. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, in veteri lege mercedem prostibuli offerri esse prohibitam, propter immunditiam: quæ ratio cessauit in noua. Esset tamen scandalum talem recipere oblationem: quia viderentur sacerdotes ad meretricum turpitudinem conniuêre. De pretio autem canis, Iosephus lib. 2. vt inter tra{ Iosephus. }ctandum de legalibus dicebamus, sic legem interpretatur, quòd canum operæ, sicuti modò asini & equi ad fœcundandas equas, redimi solebant pretio ad imprægnandas canes: quare pretium illud propter turpes sordes quoque ab oblationibus repellebatur. Et sortitur inde probabilitatem interpretatio, quòd vnà componuntur prostibuli merces & pretium canis. Altera verò à Doctoribus adhibetur interpretatio, quòd cùm primogenitum animalis mundi sic esset in templo conseruandum, vt non redimeretur: animalis verò immundi primogenitum, redimebatur pretio. Canis autem sic reputabatur abiectus, vt non esset quinque siclis dignus, quibus eiusmodi animalia redimebantur: & ideo aiunt quòd extra templum occidebantur. Porrò autem expositio hæc neque rationi neque textui est consona. Si enim propter eius vilitatem ad nihil erat commodum, ad quid erat in templum præsentandum? Quocircà melius est dicere, simpliciter fuisse offerri prohibitum, tum propter animalis vilitatem, tum etiam quia forsan, vt ait sanctus Thomas, in vsu erat Gentibus ad sacrificandum idôlis. Ratio ergo illa cessauit in euangelio. ¶ Ad tertium respon{ Ad tertium. }detur quòd animal cæcum, aut aliter truncum, aut debile, ad oblationem ineptum erat. Primùm quia oblatio debebat esse immaculata. Secundò quia esset vilipendium atque opprobrium. Prætereà ratione voti quod debet Deo optimè solui. Quare oblatio Caini non fuit Deo accepta sicut Abêlis. Quæ quidem rationes vim suam in lege nostra retinent. Qui enim vel acidum vinum vel putrem farinam ad rem diuinam celebrandam offerret, prauè quidem faceret: nam illa non sunt conficiendo sacrificio congrua. Et qui vasa aut indumenta sordidissimis vsibus seruientia, templo dedicaret, ex quibus vestes sacræ & vasa fabrefierent, contemptor eorundem sacrorum censeretur. Et qui animal voto Deo deuoueret, & claudum vel cæcum vel alia de causa vilissimi pretij solueret: vel decimas ex pessimo grano & musto: profectò non castè seruaret fidem quam Deo habet obligatam. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm ad primitiarum solutionem homines teneantur. INTER alias oblationum species connumerantur primitię: de quibus ideo inquiritur, vtrum vi præcepti debeantur. Est enim contrarium testimonium suprà { Primum argumentum. } citatum, Exod. 25. vbi ait Dominus ad Moysen vt primitias ab homine qui vltroneus offerret acciperet. Et Exod. 13. data lege primitiuorum quæ legitimè erant primitiæ, subditur: Erit quasi signum in manu tua: vox autem signi ceremonialia designat, quæ in nostra lege cessârunt: ergo sicut non tenemur primogenita offerre, ita neque aliarum rerum primitias. ¶ Secundò: primitiæ olim{ Secundum. } Deo reddebantur vt de singularibus beneficijs ab ipso susceptis gratias ille populus eidem rependeret. Habetur enim Deuteronom. 26. Tolles de cunctis frugibus tuis primitias: accedesq́ue ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis, & dices ad eum: Profiteor coram Domino Deo tuo quòd ingressus sum terram pro qua iurauit Deus patribus nostris vt daret eam nobis: ergo neque extraneæ nationes, neque verò nos tenemur illas prohibere. ¶ Tertiò: Si lex{ Tertium. } esset primitiarum coactrix, tunc præscripta esse deberet taxataq́ue solutionis quantitas, sicut in decimis. At verò in neutro testamento talis habetur taxationis lex: ergo sub nullo comprehenduntur præcepto. ¶ In contrarium autem est canon Gregorij Septimi, Decimas. 16. q. 7. Cuius verba sunt: Oportet congruentiùs nos decimas & primitias, quas iure sacerdotum esse sancimus, ab omni populo accipere: quas fideles Domino præcipiente offerunt. PRimitię singularem in genere oblationum locum obtinent. Differunt enim à reliquarum generali ratione quatuor mo{ Quadruplex differentia primitiarum à cæteris obla tionibus. }dis, quos hîc diuus Thomas dignouit. Primò iuxta vocis sonitum differunt materia. Nempe quòd de primitiuis rerumque opimis initijs offerebantur. Quanuis sint qui nomine primitiarum, non prima, sed optima intelligant. Quemadmodùm de Abêle refertur quòd obtulit de pinguedine gregis. At verò textus Numer. 18. vtrumque insinuat. Nam quod primum est, censetur optimum. Vnde ibîdem: Omnem medullam olei, & vini, ac frumenti: quicquid offerunt primitiarum, tibi dedi: scilicet, Aaron. Et subdit: Vniuersa frugum initia quæ gignit humus & Domino deportantur, cedent in vsus tuos. Secundò ratione causæ à reliquis distant, quòd reddebantur Deo ex causa speciali: nempe vt homines diuinum beneficium recognoscerent, profiterenturq́ue adeò quicquid ex terræ fructibus percipiunt, Deo authore illis prouenire: cui adeò iuxta verbum citatum. 1. Paralipomen. vltim. quæ de manu eius acceperunt, reddere debent. Tertiò differebant & in modo, quòd cum aliqua ceremonia offerebantur. Legitur enim Deuterono. 26. post verba suprà citata offerentium primitias: Suscipiens sacerdos cartallum (quod est canistrum primitiarum de manu eius qui defert primitias) ponet ante altare Domini. Et infrà commemoratis Dei beneficijs, subduntur offerentis verba: Idcircò nunc offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit mihi, &c. ¶ Quartò denique differunt ex parte eorum in quorum vsum exhibebantur. Nam cùm Deo pro beneficio rependerentur, inter quem (vt diximus) & populum sacerdos est sequester, in eius singulariter vsum cedebant: ad differentiam decimarum quæ totam Leui tribum contingebant. Vnde loco citato Numer. 18. ait Deus Aaron: Omnes primitias sanctuarij quas ofrunt filij Israël Domino, tibi dedi, & filijs ac filiabus tuis, iure perpetuo. Et subditur: Filijs autem Leui dedi omnes decimas Israëlis in possessionem pro ministerio quod seruiunt mihi in tabernaculo fœderis. ¶ His ergo præhabitis ad quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Vna est. Primitiæ pręcepto legis naturę &{ Prima conclusio. } scriptæ Deo debentur, eiusque ministris: atque adeò iure pontificio, ex eâdem prisca lege diuina deriuato. Probatur conclusio ra{ Probatio conclusionis. }tione illa iam insinuata. Ius naturæ eam nos docuit gratitudinem vt benefactoribus gratias redderemus: Deus autem est primus naturalium omnium beneficiorum author: illi ergo primas debemus pensiones eorum omnium quę nobis natura confert. Quòd si quis cauilletur id ei deberi non de præcepto sed de honestate, redarguitur sic. Iure naturę cogimur Deum nostrî nostrorumq́ue authorem profiteri: quandoquidem in eo viuimus, mouemur, & sumus. Nam si parentibus à quibus vitam accepimus, vt quarto nos loco Decalogus admonet, de his quæ ad victum nostrum possidemus, dum egent, succurrere strictè cogimur, longè strictiore iure Deo eandem debemus recognitionem: non quidem propter eius indigentiam, quia nullam habere potest, sed propter nostrum commodum & eius gloriam. De hac itaque ratione sic mortalium vniuersitatem natura erudiuit, vt ethnicis etiam fuerit cunctis sæculis (vt suprà dicebamus) notissima. Ob idq́ue non speciatim quæsiuimus hîc an Christiani, sed vtrùm homines, scilicet cuncti mortales primitias soluere teneantur: ad qnos idcircò vniuersos responsio protenditur. Vnde Romani, vt Plinius{ Plinius. } in eorum historia libr. 18. cap. 2. refert, nihil anteà de terræ nascentibus degustabant quod sacerdotes nouarum frugum ac vini primitias libarent. ¶ Sed occurret hîc fortè nobis obuius quispiam, rationem hanc non esse ad debitum primitiarum concludendum propriam, sed hoc tantùm euincere quòd te{ Obiectio contra proximam rationem. }neamur Deo religionis lege sacrificia offerre, vt suprà dictum est. Quibus eum conditorem nostrum profitemur. Primitiæ autem longè à sacrificijs distant, cùm simplices sint oblationes. Respondetur autem aliter{ Solutio. } nobis naturalem rationem sacrificia persuadere, aliter verò reliquas oblationes, ac singulariter primitias. Nam Deo quatenus Deus est, supremum scilicet per se bonum, honores debemus diuinos, atque adeò obedientiam. Qua vtique ratione rem illi diuinam facere & sacrificare tenemur. Sed pretereà quia fructus terræ nobis quotidie suppeditat, colligimus ad eius suum accedere, de his quæ nobis donat partem illi libare, & singulariter rerum primitias: quibus profitemur illum esse primum supremumq́ue authorem cuius nutu & solis circuitus & aëris clementia hæc nobis affatim progignunt. ¶ Alte{ Vltima conclusio. }ra conclusio. Etsi ius naturę antiquitùs diuina lege expressum nos huiusmodi primitiarum oblationis admoneat, tamen qualitates & circunstantiæ: nempe personæ quibus tradendę sunt & materia: videlicet an de primis omninò fructibus: atque adeò quantitas legibus humanis patriæq́ue vsu & more nobis compertæ & legitimę sunt. Olim nanque primitię singulariter sacerdotibus obueniebant: decimę verò Leuitis. Iam verò nunc decimæ vice versa sacerdotum sunt: primitię verò plurimum sacristis sacrorumque ędituis deputantur. In aliquibus tamen ecclesiis in fabricæ sumptus consignantur, & nonnunquam ipsis eisdem sacerdotibus. Neque verò tam exactè deposcitur vt de primis soluantur fructibus. Neque de holeribus aut leguminibus, sed de frugibus tantum. Illa enim omnia antiquis patribus legalia erant: quibus nos ideo modò minimè obligamur. Tanta enim commendatione ius illud decimarum ac primitiarum Deus illo sæculo indixit populo suo, vt quemadmodùm Exo. 34. legitur, hebdomadarum solennitatem in primitijs frugum messis triticeæ celebrari præceperit: quę nobis non est in vsu. ¶ De quantitate autem primitiarum nihil vel in veteri vel in nouo testamento scriptum legimus: præterquam illud Ezech. 45. Hęc sunt primitię quas tolletis: sextam partem Ephi de coro frumenti, & sextam partem Ephi. de coro hordei. Mensura quoque olei Batus de quolibet coro. Super quibus verbis Hieronymus declarat illud ad decimas per{ Hieronymus. Ephus decima pars cori: sic Batus in liquidis. }tinere: nam Ephus decima pars cori erat: sicut Batus in liquidis. Qui quidem corus triginta continebat modios. Subdit autem idem sacer Doctor verba istæc, quæ extrà, de decimis, cap. 1. referuntur. At verò primitiæ quas de frugibus offerebant, non erant speciali nomine definitę: sed offerentium arbitrio derelictę. Traditionem quoque accepimus Hebræorum, non lege præceptam, sed arbitrio magistrorum inolitam: quòd qui plurimum, sexagesimam partem dabant sacerdotibus: qui minimum, inter. xl. &. lx. licebat quodcunque voluissent offerre. Hæc in antiqua lege. In noua autem nulla signata est quota. Sed in Hispania si cui prouentus vltra decem modios obuenerit, vnum soluit: etiam si vsque ad mille aut decem milia ascenderint. Et in alijs locis magis est tenuis solutio. In hoc enim plurimum consuetudini defertur. Quin verò vbi decimæ ad totum ecclesiarum cultum affatim abundarent, nisi consuetudo aliud contineret, non esset cur & primitiæ legis obligatione exigerentur: nam quod diximus naturale ius primitias solui iubere, decimę tunc satis supplerent. AD autoritatem ergo suprà positam Exo. 25.{ Ad primum argumentum . } respondetur, quod nomine illic primitiarum, vt litera planè docet, intelligebantur oblationes quas populus ad templi ornamenta fabrefacienda admonebatur facere: vidicet vt vnusquilibet aurum conferret, aut argentum, aut hyacinthum, aut purpuram, aliamq́ue id genus pretiosam supellectilem ad vasa paramentaq́ue templi fabricanda. Quòd autem Exo. 13. primitiuorum oblationes, signa, hoc est ceremoniæ appellantur, S. Thomas non negat, sed respondet vt art. 1. de oblationibus in genere respondebamus. Nempè illas præcisè ceremonias sanctæ Christianorum Ecclesiæ non licêre ex lege veteri instaurare, quę figurę futurorum erant: eò quòd iam modò menda essent. Aliâs tamen quæ duntaxat in recognitionem beneficiorum Dei adhibebantur, cùm eadem apud nos ratio permaneat, non est quòd nobis non liceat instituere. ¶ Ad secundum respondetur quòd pri{ Ad secundum argumentum . }mitias vetus populus Deo non solùm debebat ob fructus quos terra Dei benignitate profert: verùm & ob terras ipsas quæ eius beneficio tum illis promissæ fuerant, tum etiam donatæ. Hæc ergo secunda causa non est apud nos superstes: sed prior. Tametsi cùm & mundum ipsum Deus ob nostrî gratiam condiderit, nobisque subinde in possessionem donauerit, iuxta illud Psalmi: Terram autem dedit filijs hominum. hac etiam de causa debentur illi primitiæ. ¶ Tertium autem iam{ Ad tertium argumentum . } solutum est, vbi diximus quantitatem primitiarum non esse lege præscriptam: quia cùm intra oblationum lineam comprehendantur, deberent saltem spontanei aliquid retinere. # 4 QVAESTIO QVARTA, De Decimis. Sanct. Thomas. 2. 2. q. 87. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm homines teneantur dare decimas ex neceßitate præcepti. POST oblationes sequitur de decimis sermo. Apparet enim non{ Prima ratio à parte negatiua. } omnes homines ex necessitate præcepti ad earum solutionem teneri. Illud enim præceptum extat Leui. 27. vbi legitur, Omnes decimæ terræ, siue de frugibus siue de pomis arborum, Domini sunt. Et infrà: Omnium decimarum ouis, & bouis, & capræ, quæ sub pastoris virga transeunt: quicquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. hoc autem præceptum inter moralia eò referri nequit, quòd moralia natura iubet: quæ tamen non decimam potiùs quam vel vndecimam vel nonam partem pręcipit. Si autem ceremoniale fuerit aut iudiciale, iam satis lib. 2. monstratum est, quemadmodùm illa fuerint antiquata. ¶ Secundò. Illa sola{ Secunda ratio. } Christianis, quorum fidem vniuersi mortales suscipere tenentur, sub præcepto concluduntur, quæ Christus vel eius Apostoli nobis indixerunt: secundùm illud Matthæi vltimo, Docentes eos seruare omnia quæcunque mandaui vobis. Et Paulus Actuum. 12. Non subterfugi, quo minùs annuntiarem vobis omne consilium Dei. Sed neque inter Christi neque inter Apostolorum documenta obligatio vlla legitur decimarum. Quod enim Dominus de decimis Matth. 20. meminit, Væ vobis qui decimatis mentham, & rutam, &c. hæc oportuit facere: ad tempus præteritæ legis referendum censetur: secundùm illud Hi{ Hilarius. }larij super Matth. Decimatio illa holerum quæ in præfigurationem erat vtilis, non debebat omitti: ergo tempore gratię dissolutum nobis est decimarum iugum. ¶ Tertiò. Tem{ Tertia. }pore gratię ea solùm ex lege veteri nobis relicta sunt, quæ nobis natura iubet: quare neque ad plura tenemur quàm gentes ante illam legem: illis autem sæculis non exhibebantur ex præcepto decimæ, sed ex voto. Legitur enim de Iacob, Genesis. 8. quòd votum Deo vouerit, dicens: Si fuerit Deus mecum, & custodierit me in via per quam ego ambulo, &c. cunctorum quæ dederis mihi decimas offeram tibi: ergo neque nos arctiùs decimas debemus. ¶ Quartò. Sub illa prisco{ Quarta ratio. }rum lege trinæ soluebantur decimæ. Primæ quidem tribui Leui: de quibus, vt articulo proximo dicebamus, legitur Numero. 18. Leuitæ decimarum oblatione contenti erunt: quas in vsus eorum & necessaria separaui. Secundæ, de quibus Deuterono. 14. refertur: Decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quæ nascuntur in terra per annos singulos: & comedes in conspectu Dei tui in loco quem elegerit Deus. Ac demum tertię, de quibus inibi protinùs subiungitur: Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur eo tempore: & repones intra ianuas tuas, venietq́ue Leuites qui aliam non habet partem neque possessionem tecum, & peregrinus, ac pupillus, & vidua, quæ intra portas tuas sunt: & comedent & saturabuntur. A secundis autem atque à tertijs lex gratiæ nos absoluit: ergo pari modo ab illis primi generis. ¶ Quintò. Quicquid{ Quinta ratio. } absque temporis determinatione præcipitur id nisi tempore congruo soluatur, in culpa constituit negligentem: ergo si necessitas eos qui Euangelium profitentur ad decimarum solutionem vrgeret, fieret subinde consequens vt quibus terris eadem solutio non est in more, criminalis delicti rei essent, non modò non soluentes, verùm & ecclesiæ ministri dissimulantes: quod non est dignum vt facilè concedatur. ¶ In contrarium autem est Augu{ Augustinus. }stini testimonium. 16. q. 1. canone, decimæ. vbi ait, decimæ ex debito requiruntur: & qui eas dare noluerint, res alienas inuadunt. IN quæstionis vestibulo appendendum statim discrimen est inter decimas ac reliquas oblationes. Differunt quippe secundùm o{ Discrimen inter decimas & reliquas oblationes. }mne causarum genus. Primùm scilicet ex parte finis per quem de cæteris iudicatur, quòd reliquæ oblationes Deo in eius suum immediatè, vt cum scholasticis loquamur, dedicantur: quanuis in vsum ministrorum deinde redundent: quippe qui nomine ipsius eas suscipiunt, vti in sacrificijs expositum est, quorum ceremonia diuina maiestas colitur: atque in primitijs quæ pro susceptis fructibus eidem rependuntur. Decimæ verò, veluti hîc ait D. Thomas, ceu ministrorum stipendium sunt peculiariter institutæ. Hoc vtique lib. 3. sub titulo de acceptione personarum satis superq́ue monstrauimus. Sic enim habetur Numero. 18. Filijs Leui dedi omnes decimas Israël in possessionem pro ministerio quo seruiunt mihi in Tabernaculo fœderis. Et infrà de eisdem decimis: Pretium est pro ministerio quo seruitis in Tabernaculo testimonij. Et Malach. 3. Inferte omnem decimationem in horreum meum, vt sit cibus in domo mea. Et eâdem ratione sub lege gratiæ soluuntur sacerdotibus pro altaris obsequio, sacramentorumque administratione, secundum verbum Christi, Lucæ. 10. Dignus est operarius mercede sua: & illud sæpe citatum. 1. ad Corinth. 9. Nemo suis stipendijs militauit vnquam. Quod Innocentius Tertius in ean{ Innocentius }dem sententiam, extrà, de præbend. citat, cap. Cùm secundùm Apostolum. Atque hoc, quod loco citato satis superque indicauimus, fundamentum est eorum maximum quæ non modò hîc dicenda sunt, verùm & lib. sequenti repetenda. Ex hac sequitur secunda differentia ex parte materiæ: nempè quòd cùm reliquæ oblationes non sint ex rebus omnibus necessariæ: decimæ tamen ex cunctis quę vel domi vel in agro procreantur secundùm strictum ius persoluuntur. Ac demum tertia differentia sumitur ex parte formæ: quod cùm reliquæ oblationes vltrò offerantur, vel saltem quo ad quotam, Decimæ tamen rigore præcepti, eædemque sub illa quota quam nomen sonat, debentur. ¶ His sic tenuiter prænotatis, quatuor conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prima. Decimarum solutio ex{ Prima conclusio. } præcepto iuris debetur, partim diuini ac naturalis, partimque humani. Nam quòd in genere ecclesiæ ministri populi sumptibus sustententur, naturale præceptum est, atque adeò in lege veteri moralium numero comprehensum. Quòd autem pars fructuum decima eisdem sumptibus mancipetur, iudiciale tunc ius erat, atque adeò in nostra lege pontificium. Vtraque pars patentissima est. Si modò tamen illud inter moralia iudicialiaque discrimen recolas, quodli. 2. latè dilucidauimus. Est enim morale præceptum, quodcunque ex naturę principijs ceu syllogismi conclusio elicitur: veluti illud, Non occides: ex illo generali, Id nè facias alijs, &c. Iudiciale autem est illud ad quod speciatim arbitratu quodam ab vniuersali descenditur: vt si vniuersale illud, Aliquid Deo est offerendum, sic arbitreris, vt bimam vitulam offeras, aut aliud quoduis animal. Hoc ergo discrimine supposito, faci{ Probatio conclusionis. }lè conclusio liquet. Et quidem prior pars præcedenti quæstione sub titulo de religiosorum paupertate satis est nobis demonstrata. Etenim quicunque reipub. in re necessaria administrant & seruiunt, ius habent stipendium ab eâdem repub. suscipiendi, imò & exigendi: administratio autem diuini cultus reipub. necessaria est: imò verò multò plusquàm sęcularium magistratuum: ergo eiusmodi administris stipendium respub. debet, idque multò æquiùs quàm quæ principibus ac militibus conferuntur: nam diuino ordine temporalia spiritualibus inseruiunt. Quare Deus iure optimo ecclesias earumque ministros instituit: in quorum sustentationem tanquàm rerum Dominus imperare populo potuit quam ipse iustam censeret bonorum suorum portionem. Hoc ipsum naturale ius docet Pau. 1. Cor. 9. Altera verò conclusionis pars nihilo patet obscuriùs. Ius etenim naturæ non nisi ministrorum pro eorum numero & dignitate sustentationem iubet. At verò qualis esse debeat populi pensio, id arbitrio prudentiæque reipub. pro rei qualitate statuendum relinquit. Deus autem qui populum illum priscum peculiari cura gubernabat, quoniam ex duodecim tribubus vnam diuino cultui administrando mancipauit: quæ ideò agriculturę vacare non poterat, atque adeò nec propriam sortem in terra promissa erat possessura, nè minus reliquis, imò aliquantulo plus tanquam honoratior de terræ fructibus perciperet, decimam partem singulis reliquarum tribuum in eorundem Leuitarum subsidium imperauit: vt patet Leui. 23. & alibi crebrò. Atque ob id etiam quòd cùm forsan solutio non tam exactè fieret, paulò plus obueniebat illi tribui quàm cæteris. Nam ex centum decem quæ vndecim simul tribus quotannis in horrea conderent, vndecim reddebant Leuitis: atque adeò aliarum singulæ retinebant non nisi nouem. ¶ Ex quo fit præ{ Corollarium. }ceptum illud de quota, fuisse, vti ait sanctus Tho. iudiciale veluti alia multa ad seruandam populi æquitatem & decorem. Tametsi ex consequenti aliquid etiam in futurum significabat: sicuti & ferè cuncta eorum gesta: secundùm illud ad Corinth. 10. Omnia in figura contingebant illis. Decima enim pars perfectionis symbolum est: quippe quum denarius digitorum sit numerorum supremus limes, cunctos concludens. Qua ideo quota protestabatur ille populus legem suam & statum non esse perfectum, sed eius complementum à Christo fuisse dependens. At verò licèt hac ratione quodammodò præceptum illud cum ceremonialibus conueniebat, tamen non erat eiusdem generis: quia non præcipuè significandi gratia erat constitutum. ¶ Secun{ Secunda conclusio. }da conclusio. Inter ceremonialia & iudicialia legis præcepta sic differebat, vt circa finem secundi lib. demonstrauimus, & paulò antehac repetiuimus, quod ceremonialia non licet post Euangelium integrare: iudicialia verò quanuis quantum ad vim illius legis fuerint prorsus antiquata: possunt nihilo minùs nonnulla Christianis instaurari. Quemadmodùm lex talionis: & quòd qui ouem deprædatur quatuor reddat, potest à principe modò lege institui. ¶ Tertia conclusio. Determina{ Tertia conclusio. }tio decimarum ad istiusmodi quotam est de iure ecclesiastico & pontificio: quod prudentibus considerationibus institutum est. Atqui in primis quòd id posset ecclesia constituere, haud dubium est, cùm non fuerit ex eo ceremonialium genere quod aliquid nouæ legis præfigurabat: sed iudiciale, idque ad cultum diuinum pertinens: quod apud nos excellentiùs permanet. Sed quòd eandem debuerit imperare quotam, Probatur tam ex parte{ Probatio. } populi quàm ex parte sacerdotum. Ex parte quidem populi: quia Euangelicus antiquo dignitate præstat, abundantiorique est iustitia præditùs: secundùm illud Matth. 5. Nisi abundauerit iustitia vestra plus quam Scribarum & Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum. Ex parte quidem sacerdotum: quoniam longè sunt excellentioris dignitatis quàm antiqui, excelsiusque tractantes sacramentum: vt. 2. ad Corinth. 3. monstrauit Apostolus. Decimarum ergo genus ex iure naturali ortum habet: species verò ab humano per ecclesiam meritò sancita est. ¶ Quarta conclusio. Hæc decimarum quota pro temporum, locorumque, & personarum qualitate & opportunitate maior potest minorque secundùm ecclesię iudicium institui: conclusio est superioris appendix. ¶ Circa corollarium primæ conclusionis, qua assertum est decimas ad iudicialem ordinem spectare, ambigere quis forsan posset: tum ex eo{ Dubitatio. } quòd cùm ad diuinum cultum attineant, ceremonia potiùs esse videntur: tum præcipuè ex cap. Tua nobis. de decimis. vbi Innocentius Tertius ait Deum sibi in signum vniuersalis dominij reddi præcepisse: vnde fit vt ad cultus religionem spectent. ¶ Ad hoc tamen{ Solutio. } facilè per ea quæ dicta sunt respondetur. Haud enim Deo immediatè sicuti sacrificium offeruntur, sed ministris tanquam merces soluuntur, perinde atque principibus tributa: itaq́ue non sunt ipsæ cultus, sed ministrorum stipendia cultui qui deputantur: secundum verbum Malachiæ citatum, vt sit cibus in domo mea. Quare statim Propheta subdit, proptereà quod decimæ non soluebantur, inhibuisse Deum pluuiam, fameque populum oppressisse. At verò quia Deus ecclesias, sacramentaque, eorumque ministros instituit quibus stipendia hæc consignauit, ideo ait Pontifex in signum vniuersalis dominij Deo exhiberi. Confirmatur hæc nostra solutio: quia quota tam nostris quam antiquis ecclesiæ ministris ad æqualitatem in populo seruandam, atque adeò ad humanitatem plebis, honoremque qui sacerdotibus debetur constituta est: quod est indicium in ordine existere iudicialium. ¶ Aliud{ Argumen. 2. } autem ex eodem canone argumentum sumitur: nempè non modò decimas secundùm genus & substantiam, verùm & quotas esse de iure diuino: nam Papa illic de decimarum integritate loquebatur: sed de hoc statim in solutione postremi argumenti, vbi iterum dicere repetemus quotam non esse de iure diuino: quippe quùm lex vetus nil nos obliget, & de huiusmodi quota nihil in nouo sacro eloquio scriptum sit, sed extant ecclesiasticæ & pontificiæ constitutiones, instar antiquæ legis factæ: vt patet toto titulo de decimis. &. 16. q. 1. & alibi crebrò. Obligant nihilo minùs eadem sancta decreta sub reatu lethalis criminis: ita vt vbi desuetudo culpam non excusaret, sacrilegium esset eandem quotam non persoluere. ¶ Ex his subinfertur,{ Corollarium. } vt in quarta conclusione diximus, eandem quotam variari posse, & dispensatione pontificis & minui & tolli. Dum tamen id quod iuris naturalis est, sit semper superstes & saluum: nempè vt alicunde ecclesiarum ministris pro sua dignitate & munere alimenta suppetant, reliquaque vitę subsidia. Hoc enim nulla desuetudo vel dispensatio violare potest. ¶ His ergo quæ patentia sunt prænarratis, potissimum hîc dubium, idemque expli{ Dubium graue. }catione dignissimum, tertia nobis offert conclusio. Nam si hanc quotam, vt compertissimum est, neque lex Euangelica neque vlla perinde diuina nobis imperat, videtur ecclesia nimium à Christiana familia pro suis administris exegisse, atque adeò neque ęquitatem seruasse antiquæ legis, neque humanitatem quam noua debuisset induere. Nam si in illo Hebraico populo decima templi ministris addicta fuit, ratio id postulabat. Erant siquidem Leuitæ duodecima pars populi. Quocircà etsi vndecim decimas perciperet, non erat enormis excessus, cùm reliquarum singulæ retinerent nouem. Eò potissimùm quòd vxores habebant & alendam familiam. Clerus autem Euangelicus curatorum, quibus solis (si Caietano credamus) debentur pro suo ministerio decimæ, fortè non est decima pars populi: aut plurimum quinquagesima: quod ergo à reliquis quadragintanouem totidem recipiat decimas, singulisque cæterarum non fiant nisi nouem reliquæ, nulla ferre videtur æquitas. Atque ob id maximè quòd neque vxores, neque sobolem habere debent. Et ex alia parte decimæ Christianis etiam personales imperantur, quę antiquitùs non erant in vsu. ¶ Ex quibus fit consequens neutram earum rationum quibus tertiam conclusionem sanctus Thomas fulciuit, esse solidam. Nam etsi populus Christianus iustitia præstare debeat Hebræo, non est necesse in hoc abundare vt supra iustum sacerdotibus suis effundat. Et quanuis sacerdotes sint præ antiquis honorandi, non tamen tanto stipendiorum aceruo. ¶ Hæc sunt rationes quibus tum{ Solutio Caietani. } alij, tum præsertim hoc loco Caietanus conuicti, non aliam iustitiam in decimarum quota reperiunt, quàm quod clericis non pro ipsis solis, sed pro pauperibus quibus ecclesiæ fructus dispensare tenentur, persoluitur. Et quidem si id duntaxat authores isti sentirent quod ecclesiastici strictiori longè sanctiorique misericordiæ vinculo quàm laici tenentur in pauperes esse benefici, assertio esset certissima: contendunt tamen decimas illis non omnino tanquàm dominis solui, sed tanquàm dispensatoribus concredi: quarum partem rigore iustitiæ tenentur egenis refundere. Imò tanta obligatione, ait Caietan. quanta eis eædem debentur decimæ. Vnde fit istis autoribus consequens, vt secùs sacientes, sint restitutioni obnoxij. Hoc ergo profectò non tanta probabilitate pollet, quin contrarium sit longè probabilius: imò, ni fallor, certa ratione verum: vt libr. sequenti constabit: vbi de hac re amplam disputationem adornamus: à qua ideo in præsentiarum supersedendum nobis est. At verò quoniam hoc potissimum eorum est argumentum quo aduersarij suam opinionem fulcire contendunt, respondere hac de re illis est nunc operæprætium. ¶ Pri{ Solutio propositi dubii. }mum ergo contrarium fundamentum si fieri potest affirmemus: nempè decimam sub hac quota non exuperare iustum stipendium ministeriorum ecclesiæ: etiam si tanquam veris dominis tota eis adiudicetur. Et proba{ Ratio primæ assertionis proximæ. }tur contraria ratione illius qua aduersarij vtuntur: Iustus numerus clericorum qui ad cultum diuinum in lege gratiæ necessarij sunt, non tanta proportione minor est reliquo populo vt iniustè decimam suscipiant. Imò forsan duodecima est pars populi, sicut olim Leuitica tribus, aut plurimùm quintadecima, vel multò minor quàm vigesima. Probatur hoc. In lege veteri vnicum erat duntaxat templum quô omnes duodecim tribus ad sacra confluebant: neque nisi quater in anno: nam tot erant duntaxat præcipuæ solennitates: in nostra verò ecclesia vix sunt centum domus quæ non habeant vnum templum, cui quotidie ab omnibus sacerdotibus seruitur: nam illi per vices hebdomadatim seruiebant. Si ergo in seruitium vnius præcisè templi duodecima pars populi erat conscripta, quidnam miraculi est si æqualis nunc pars tantę templorum multitudini administrandæ mancipetur? quandoquidem ratio mediorum à fine sumitur. Sed ait Caietan. solis clericis qui curam habent animarum, decimas deberi: cuius profectò assertionis nescio quódnam habere potuerit fundamentum: nam attulit nullum. Enimuerò si templo illi quo non nisi Arca testamenti custodiebatur tam numerosa cantorum aliorumque ministrantium copia, vt in libris Paralipoménon legitur, deputata fuit: cur non in templis nostris, quibus corpus Christi adoratur & colitur, non præter parœcios amplior sacerdotum numerus dedicetur: quibus, vt iuxta verbum Malach. cibum habeant in domo Dei, decimæ contribuantur? ¶ His autem insuper adiungamus,{ Secunda ratio. } sacerdotes nostros multò esse sublimioris dignitatis quàm illos: vtpote in quibus amplissimus esse debet Antistitum numerus: mox & Canonicorum quibus ecclesiam præfulgere congruit, qui adeò necesse habent ministros & familias habere. Nam si quis nobis obijciat debere omnes in paupertate viuere, profectò nemo esset qui huic sententiæ refragaretur, si possibile esset vt tantus clericorum numerus, quantus necessarius est, decenti sanctitate polleret: nam tunc citra alium ornatum populo haberetur in pretio. At quia id fieri non potest, necesse est conditioni humanæ indulgere: Haud enim esse omnes possunt vt D. Martinus aut Nicolaus: atque adeò sic sacerdotes familia & autoritate honestare, vt populus eos non despicetur, sed tanquam præcipuos reipub. colat. Quare nullum est indecorum si episcopi, ceu alij magnates viuant: & canonici, sicuti alij nobiles: & sacerdotes, velut alij ciues. Etenim documentum huius rei manifestum est quod in illis prouincijs vbi sacerdotes nimia egestate premuntur, vilescunt in conspectu populi: atque inde sacramenta & res sacræ eô inclinant, vbi in opprobrio habentur. Quocircà vt aliud ineamus argumentum, non condecet sacerdotes nostros propter sacramentorum dignitatem opifices esse, manualesque operas exercere, quod Leuitis licebat. Colligamus ergo quòd si tantum esse decet tamque præclarum ecclesiasticum ordinem, cunctosque adeò eius gradus cum suis familijs perpendamus, non minor est pars in populo quàm duodecima, seu vti dicebant, quintadecima. ¶ Prætereà sacerdo{ Confirmatio. }tes nostri vacare debent literarum studio, atque adeò hoc negotio patrimonia sua insumere. Quare reperiri non possent qui absque aliquo proposito præmio tantos facerent sumptus, tantumque & ætatis & laborum dispenderent. Nam qui hoc religionis duntaxat amore facerent, quàm rarissimi essent. Quapropter consulere ecclesia debuit humano ingenio, eiusque imbecillitati conniuere. Fateor equidem ingenuè ecclesiastica sacerdotia iniquissimè esse distributa. Quare alij abundant, neque citra scandalum pompis ac rerum luxurie exuberant, alij verò esuriunt: tamen si ad normam diuini iuris pro qualitate & dignitate personarum eiusmodi fierent distributiones, constaret liquidò sanctionem ecclesiasticam de decimarum quota non esse superfluam, sed æquissimam. Atque hac ratione in primitiua ecclesia vbi synceriùs colebatur fides, multi de sua substantia ecclesias locupletabant. ¶ Accedit huc quòd decimæ{ Tertia ratio } non ita exactè vbique exoluuntur, sed multis in locis exiliores: suntque cœnobia multa atque hospitalia illarum fructibus fundata. Supra hæc & ingruente aliqua ecclesiæ calamitate necessarij sunt ampliores sumptus: qua ratione & regibus adiudicatus iam est bonus decimarum cumulus. Hæc igitur cuncta ecclesia maturè prospexit, dum decimas edixit. ¶ Haud ergo ad iustificandum hanc legem est ad id suffugere opùs, quòd clerici de iustitia teneantur sua bona eleemosynis dispendere. Quare meditatissimè D. Tho. hanc rationem inter probandum conclusionem tertiam non commemorauit, sed illarum tantùm meminit quòd noster populus iustior esse debet antiquo, nostrique sacerdotes amplioris dignitatis. At verò quia lex misericordiæ perstrictiùs clericos cogit, subdit idem sanctus Doctor bis aut ter in hac quæstione quòd decimæ dantur sacerdotibus vt sint in pauperes effusiùs benigni. ¶ Et quò potissi{ Postrema. }mum propositi nostri argumentum in calce ponamus, arguitur tandem. Quota decimarum nihil aliud est quàm moderatio & specificatio naturalis iuris: ius autem naturæ in hoc tantum decimas imperat, vt sint ministris ecclesiæ in alimentum & stipendium: ergo quota de rigore iustitiæ ad hoc præcisè instituta est, non in vsus pauperum. Nam & Caietan. ipse in præsentiarum concedit quòd decimæ quantum ad ius naturæ in victum tantùm debentur ministris: sed ius eleemosynarum est, inquit, vt auctiores eisdem sacerdotibus pro pauperibus tribuantur. At verò nescio cur esset cogendus populus vt eleemosynas pauperum sacerdotibus concrederet. De hoc autem infrà loco citato. ¶ Igitur nemo debuisset propter illam excogitatam proportionem quòd clerus non sit quinquagesima pars populi in hanc descendere sententiam, quòd Clerici teneantur de iustitia sub pœna restitutionis sua stipendia pauperibus impertiri. Nam res tanti momenti absque ecclesiæ expresso decreto certè non est affirmanda. Dixerim excogitatam proportionem: nam vt summatim cuncta complectar, si experientiam, qua moralis scientia nititur, consulas, nulla est ciuitas aut insigne opidum vbi non multò plures reperias ditiores quàm sint sacerdotes. Fictitium ergo est dicere quòd habeant ipsi quinquagintanouem decimas: & singuli in reliquo populo nouem. PRimum igitur argumentum satis superque{ Ad primum argumentum . Ad secundum argumentum . } discussum est atque dilutum. Ad secundum verò respondetur, decimarum præceptum, qua parte naturale est & morale, illic esse à Christo designatum: vbi Luc. 10. ait dignum esse operarium mercede sua: locupletiùs autem. 1. ad Corinth. 9. ab Apostolo inculcatum: vbi tam multis naturalium ciuiliumque exemplis constituit vt qui altario seruit de altario viuat. Sed quantum ad quotam, commissum fuit ecclesiæ iudicio & sententiæ. ¶ Ad ter{ Ad tertium argumentum . }tium respondetur, ante tempus antiquæ legis ab Adam vsque semper viguisse idem mandatum quatenùs naturale est. Fuerunt enim semper in quacunque repub. bene instituta sacerdotes qui feruntur fuisse primogeniti. At verò quia non erant certo numero decreti, quotam vnaquæque respub. suo arbitrio instituebat, vel aliunde suis prouidebat sacerdotibus. Abraham autem, vt legitur Gen. 14. prophetico instinctu decimas obtulit Melchisedec: qui, teste Paulo, figuram nostri sacerdotij præferebat. Et eodem fortè spiritu Iacob easdem non certis sacerdotibus, sed Deo vouit. ¶ Ad quartum respondetur quod{ Ad quartum argumentum . } cùm in illo quondam populo tam frequentia iterarentur sacrificia, necesse habebant præter decimas Leuitis soluendas, secundas etiam ad sacrificia offerenda reseruare. Quæ nobis quibus iam illæ victimæ cessârunt, non imperantur. Tertium verò decimarum genus quæ cum pauperibus diuidundæ erant, in noua lege mandato misericordiæ augetur: quo nos identidem Christus admonuit vt essemus in pauperes profusi. Ait enim Lucæ. 11. Quod superest, date eleemosynam. Addit autem D. Thomas, & decimas quæ ministris ecclesiæ dantur per eosdem deberi in vsus pauperum dispensari. Quod non intellexisse de præcepto iustitiæ sed misericordiæ, inde constat, quòd hoc cum altero præcepto eleemosynarum adiunxit. ¶ Postre{ Quæstio postremo argumento prætacta. Sententia Iuristarum. }mo verò argumento illa tangitur dubitatio, vtrùm per desuetudinem abrogari ius possit decimarum: quę ex altera pendet, An decimæ sint de iure diuino. Et quidem nonnulli interpretum canonici iuris super cap. in aliquibus. de decimis. censent omnino esse de iure diuino, etiam quantum ad quotam: nam postquàm illic dicitur decimas cum integritate esse soluendas, subditur: quia debentur ex lege diuina, vel ex loci consuetudine approbata. Et cap. Parœcianos. eodem titulo, legitur decimas non ab homine, sed ab ipso Domino esse institutas. & cap. tua nobis. suprà citato: & cap. Reuertimini. extrà, de decimis. idem apparet insinuari. Et quanuis aliorum dicta doctorum glossari possint quòd intelligant de decimis quantum ad substantiam, Hostiensis tamen in sua Summa, titu{ Hostiensis. }lo de decim. §. 7. expressè sustentat etiam quotam esse de iure diuino: dicens tum illud quotæ præceptum fuisse morale, tum legem illam non prorsus cessasse: plurimis id inculcans authoritatibus: subsannansq́ue adeò Raimundum & Theologos contrà sentientes. At verò non est res quæ in controuersiam venire possit: cùm planissimum sit, decimarum quotam in lege veteri iudiciale fuisse præceptum: non morale. Quod Hostiensis nunquam negasset, si suę fuisset facultatis rationem discriminis nosse inter morale præceptum & iudiciale. Morale enim (vt sæpe dictum est){ Reprobatur proxima sententia. } conclusio est principiorum naturalium: ex quibus quanuis eliciatur alendos esse ecclesiæ ministros, quod ad decimarum genus & substantiam attinet: tamen quòd hæc aut illa fructuum quota contribuatur, nulla lex naturæ præcipit, sed quòd id tantùm tribuatur quantum eisdem sufficit. Sed glossa quam Paulino verbo ad Hebræ. 7. assuêre connititur, est annotanda. Ait Paulus: Transacto sacerdotio necesse est vt legis translatio fiat. Cuius sententia est, legem illam cum Christo expirasse: atque adeò illa cessasse legalia. Et respondet ipse non facere illum sensum: quia nullo modo, inquit, concedendum est legem illam omnino cessasse. Sed sensus est, inquit, ius Leuitarum petendi decimas in Euangelicos sacerdotes transijsse. Vide quàm facerent consultiùs qui Theologiam non profitentur, ab interpretamento scripturæ sacræ calamum abstinere: neque de diuino naturalive iure tractare: quod ipsis messis aliena est. Cessauit enim omnino lex illa, vt latissimè lib. 2. commonstrauimus: præter id quod vel lex naturæ retinuit, vel ecclesia sanxit. Quotam ergo hanc certissimum est non esse de iure diuino. Sed si quæ inter Decretales & Canones sacros offendantur verba, quibus decimæ diuino iuri tribuantur, vel intelligenda sunt quantum ad substantiam: vel si de quota habeatur sermo, glossandus est vt sit de iure diuino exemplariter, hoc est exemplo vetusti iuris constitutæ. ¶ Igitur vtrùm per desue{ Solutio Diui Tho. ad præcipuam quæstionem. }tudinem aboleri possit decimarum obligatio, D. Thomas negare omnino in præsentiarum videtur: nam respondet in Italia, in illisque terris vbi decimæ non soluuntur, ob id solùm incolas à culpa eripi, quòd ecclesię ministri indulgere illis censentur non petendo: sicuti Paulus se fecisse. 1. ad Corinth. 9. testatur. Nam vbi postquàm demonstrauit potestatem habuisse sustentamina ab illis petendi, subdit, non esse vsum eâdem potestate, nè quod offendiculum daret Euangelio Christi. ¶ Est autem responsio hæc D. Thomæ non vsque adeò clara. Ad cuius igitur intellectum distinguendum est de decimarum desuetudine. Aut enim pensatur quantum ad quotam, aut in totum. Et priori quidem modo forsan quis arbitraretur solam desuetudinem sufficere, vt non debeantur: proptereà quòd quota non est nisi de iure positiuo. Ac perinde censebit D. Thomam intelligere de cessatione in totum. Sed profectò vtrunque est falsum: primum quidem, non vtique propter rationem Hostiensis, atque aliorum qui dicunt quotam esse de iure diuino, sed quia licèt sit de iure pontificio, nihilo minùs quia ius illud tum tanta æquitate pollet, tum etiam instar antiqui diuini iuris positum est, nulla contra illud censetur præualere desuetudo quin possit ecclesia, vbi oportuerit, vti iure suo: nisi annuerit, ac dissimulauerit. Et hæc est mens S. Thomę. Nomine enim decimarum{ Mens S. Tho mæ. } quotam intelligit. Et eodem pacto intelligendus est quotlibet. 2. ar. 8. vbi eodem modo respondet. Et quòd de quota loquatur, confirmatur: nam desuetudo decimarum in totum nullatenùs ab ecclesia permitti potest: quandoquidem, vt iam monstratum est, ius existat naturale, & præceptum morale, strictissimeque diuinum, vt sint ecclesiæ, vbi res celebretur diuina, sacramentaque dispensentur ac ministrentur, sacerdotesque adeò & ministri populi sumptibus alantur. Quare super hoc totum ecclesia non habet authoritatem dispensandi: neque ab Spiritu sancto id vnquam facere permittetur. Id quod & vsus ipse palàm ostendit: quoniam neque in vllo Italię angulo, neque alibi vspiam gentium reperitur Christianorum locus vbi non sint sacerdotes, quibus vel prouentus annui stati sint, vel populi stipendia. ¶ At verò contra prius solutionis membrum{ Argumentum. Augustinus } existit argumentum, quod, vt ait August. 16. q. 1. canone, decimæ. earum pensio tributum est animarum egentium: & qui eas, inquit, dare noluerint, res alienas inuadunt, & pauperes propter illam penuriam fame perempti, ab his qui non soluunt occisi sunt. Quare ecclesia non videtur contra ius pauperum dissimulare posse. Quòd si dicatur id ob cauendum scandalum sinere: inde fit consequens, non liberè id facere: quare non soluentes minimè videntur à culpa{ Ad argumentum. } excusari. Ad priorem locum argumenti respondetur, illud ius pauperum non esse iustitię, sed misericordię: non solùm in soluentibus decimas, verùm & in ipsis clericis: & ideo ecclesia potest dissimulare illa via easdem eleemosynas extorquere. Ad posteriorem autem respondetur, quod etiam si id ad cauendum scandalum permittat, & nè detur, vt ait Paulus, impedimentum Euangelio, nihilo minùs subditi excusantur: quia laudabiliter id facit ecclesia, spiritualibus temporalia posthabens. Vbi autem populus animi obstinatione induresceret, nè petenti ecclesiæ obtemperare vellet, tunc culpa non vacaret. Si autem gens aliqua ea lege vellet in Christianismum sua nomina dare, vt decimarum tributo nullatenùs oneraretur, respondet Caietanus ecclesiam posse ac debere eandem conditionem recipere. Quòd si intelligatur quantum ad quotam, verum est. Attamen vt nullo modo tenerentur ministros ecclesiæ alere, profectò ecclesia sinere non posset, nisi aliunde ipsa vnde viuerent prouideret: nam aliâs illa conditio contraria esset naturali diuinoque iuri in re quæ apud Christianos præcipui est momenti. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm de omnibus teneantur Christiani decimas soluere. POST decimarum substantiam subsequitur vt earum materiam perpendamus. Appa{ Primum argumentum. }ret nanque non de rebus omnibus deberi. Decimarum namque pensio ex veteri instrumento originem duxit: illic autem nullum personalium pręceptum legitur: nempè earum rerum quę homo propria industria & negotio acquirit: quales sunt mercatio, & militia, & similia. Ergo de istis nullæ debentur decimæ. ¶ Secundò.{ Argumen. 2. } De male acquisitis (vt suprà dictum est) nulla fieri potest oblatio: ergo neque decimarum solutio. Nam cùm oblationes propinquiùs ad diuinum cultum accedant, illæ potiùs de omnibus fieri deberent. ¶ Tertiò. Leuitici{ Argumen. 3. } vltimo vbi decimarum scripta est lex, non nisi defrugibus & arborum pomis ac de animalibus quæ sub virga pastoris transeunt iubentur: ergo de minutioribus herbis quæ hortorum cultura feruntur non debentur. ¶ Quar{ Argumen. 4 }tò. Nemo nisi quod in sua est potestate soluere potest: sed non omnes fructus qui de prædijs percipiuntur in domini potestate permanent: nam quædam coloni dominis fundorum pendunt: quædam in mercedem famulis: quædam etiam principibus in tributa. Et sæpe aliqua vel furto vel alia via pereunt: ergo de illis nihil debetur. ¶ In contrarium est legis exemplum, Genes. 28. in Iacob, qui aiebat: Cunctorum quæ dederis mihi decimas offeram tibi. cuncta autem quæ homo habet diuinitùs ei donantur: ergo de omnibus decimæ debentur. AD quæstionem vnica conclusione respondetur,{ Conclusio negatiua. } de vniuersis tam ex terræ prouentibus quàm ex personarum labore partis, si merum ius perpendas, nec consuetudo obstet, debentur decimæ. Probatur. Iudicium{ Probatio. } vniuscuiusque rei ex eius proprijs causis radicibusque sumendum est: natiua autem decimarum radix est, quòd secundùm Apostolum. 1. ad Corinth. 9. spiritualia seminantibus ius competit metendi carnalia. Si nos, inquit, spiritualia seminamus, non mirum est si carnalia vestra metamus: hoc enim est instituti ecclesiastici fundamentum: vniuersa autem quæ homo possidet, carnalium voce comprehenduntur: ergo de vniuersis soluendæ sunt decimæ. ¶ Conclusio quidem præsens multis locis canonici iuris constituta est, vt cap. Tua nobis. de decim. & cap. Reuertimini. 16. q. 1. sed expressiùs canone, decimæ. qui est August. vbi ait de negotio, de militia, de opificio, ac denique de rebus omnibus soluendas esse decimas. Idemque ait Cœlestinus Papa cap. Non est. extrà, de deci. vbi habetur quòd etiam de venatione debentur. & cap. peruenit. etiam de piscaturis, & de molendinis, &c. & cap. nuntios. additur etiam de apibus. Quapropter celebris esse solet decimarum distinctio, in reales seu prædiades,{ Decimæ aliæ personales aliæ reales. } ac personales. Reales enim sunt quę de rebus debentur: puta de prædiorum fructibus quos terra per solis aërisque clementiam natura sua progignit. Personales autem quæ ex personarum operis ac negotijs sine terrę ope exercitis soluuntur. ¶ Quicquid autem verita{ Obiectio contra rationem S. Thomæ. }tis conclusio contineat, ratio tamen D. Thomæ non magna energîa pollere videtur. Colligit enim vniuersalem ex particulari: nempè quòd si ius suppetat clericis metendi carnalia, de cunctis carnalibus debeantur eis stipendia. Respondetur primò rationem hanc{ Solutio. } sanctum Thom. adduxisse ad declarandum potiùs defendendumque ius ecclesiasticum, quam ad eius necessitatem demonstrandam. Secundò. Cùm ius naturæ, vt suum est, clericis suppetat tempor alia pro spiritualibus metendi, non eousque ratio ad aliqua temporalia præponderat, quin eadem ferè de omnibus intelligatur. Nam quod afferri contrà solet, ex agrifructibus iustiùs deberi decimas quàm de opificijs, pro eo quòd fructus illos Deus naturæ author creat: opificia verò aliaque negotia ad humanam industriam attineant, licèt quandam præ se ferat probabilitatem, non tamen necessitatem. Quoniam & in agricultura industria adhibetur, & in negotijs non deest naturalis Dei concursus. Eò potissimum quòd decimarum obligatio, si quæ dicta sunt respicias, non in illo naturali Dei beneficio fundatur, sed in eo potiùs quòd populus ministros ecclesiæ sustentare tenetur, à quibus sacramenta suscipit. Et ideo quia sunt plurimi qui non agriculturam, sed aliam artem exercent, ijdemque pariter sint sacramentorum participes, non est quòd ab exactione tributi ecclesiastici excipiantur. Quare verbum Pauli quo carnalia nominat, vniuersalem videtur sensum auribus exhibere. ¶ His tamen{ Dubitatio. } nihil obstantibus sciscitaretur quispiam vtrùm desuetudo, legitima esse posset præscriptionis causa super personales decimas, nè soluantur. Sciscitaretur inquam propter Hostien{ Hostiensis sententia. }sem in sua Summa, loco citato, atque alios iuris interpretes super cap. In aliquibus. de decim. Qui porrò inter decimales personalesque decimas sic dijudicant, vt contra istas inolere posse credant præscriptionem: contra illas verò non item. Quorum fundamentum est{ Fundamentum superioris sententiæ. } illas esse de iure diuino: has verò minimè: quippe cùm loco citato Leuitici vltimo non nisi de frugibus, & arborum pomis, & animalibus indicantur decimæ. At verò iam satis de hac re contra istos depugnatum est. Illud nanque ius antiquum quod iudiciale erat, iam quantum ad illius legis vim expirauit: ob idque non est tantum discrimen inter has species meditandum. Neque quantum ad huiusmodi præscriptionem sanctus Thomas inter eas distinguit. Igitur, vt in calce proxi{ Solutio autoris. }mi articuli dicebamus, siue prædiales siue personales decimas existimes, nulla desuetudo aut præscriptio obtinere contra ecclesiam vllo tempore potest, quo minùs dum ad alendos ecclesiæ ministros nulla alia pateret via, posset siue ex fundis siue ex personis tributa imperare, quæ eidem muneri honestè sufficeret. Porrò cùm dissimulare non posset quin erigantur templa, addicanturque illis ministri. Hoc autem nihilo minùs discriminis non est diffitendum quòd iustiùs paratiusque alio ex terræ prouentibus, quàm ex opificijs ac negotijs decimæ exiguntur: eò quòd fructus illi magis sunt naturales. Quo circà si satis suppetunt, pręscribi contra personales potest: hoc est: nisi consuetudo soluendi illas vigeat, dignum non est vt exigantur. Quapropter quòd à seruitoribus de sua mer{ A seruitoribus non sunt decimæ exigendæ nec ab agricolarum famulis nisi de hoc vige ret consuetudo. }cede decimæ exigantur: nisi mos omni memoria vetustior ad id cogat, nulla apparet æquitas. Ac multò minor ab agricolarum famulis, quibus ex decimato aceruo merces soluitur: vt ex Diuo Tho. in solutione quarti colligitur. Sententia enim August. quòd ex negotio & militia soluuntur decimæ, illic forsan suam retinet vim, vbi prædiales non sunt adeò vberes ac pingues. Quare in Hispania ex opificum negotiatorumque lucris nullus est vsus soluendi decimas. ¶ Vtrùm verò agricola ex aceruo ante decimationem operas suas & sumptus, aut saltem semina excipere possit, non video cur dubitetur, neque de hoc ratio permittit consuetudinem valere: adeò id certum est non licêre, vt cauetur cap. Non est. & cap. Tua nobis. & cap. Pastoralis. Quoniam existimandum in præsentia est genus quoddam societatis inter hominem & Deum. Homo enim semina sua laboresque & sumptus ponit: exponitque Deo confisus periculo. Cùm ergo Deus sua benignitate cumulatam frugem conferat, satis est si homo pro suo periculo nouem retentis partibus decimam Deo reddat. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur. In veteri populo rationem ob id poposcisse vt personales decimæ non exigerentur, quòd singulæ vndecim tribus suas habebant prædiorum sortes quarum decimæ satis erant tribui Leui, quæ sorte carebat. Eò potissimùm quòd Leuitæ ab alijs opificijs negotijsque sæcularibus non arcebantur: ob idque iniquum erat, vt ex similibus artificijs ab alijs corraderent. Secùs autem in Christiana familia, vt dictum est: vbi neque cuncti possessiones habent ex quibus decimas soluant, neque clerici implicare se debent mundi negotijs, vt. 2. ad Timoth. 2. admonet Paulus. ¶ Ad secundum respondetur, male acquisi{ Ad secundum argumentum . }ta in duplici esse ordine. Quædam enim sunt quorum acquisitio iniusta est & iniuriosa: vt furtum, & rapina, ac perinde vsura. Et hæc quia in integrum veris dominis restituenda sunt, decimari non possunt. Secùs de arborum fructibus quæ vsuraria pecunia empta fuerint: nam illi, vt lib. 6. ostensum est, nulli sunt restitutioni subiecti: sicut neque lucra eiusdem vsurariæ pecuniæ. Alia verò dicuntur male acquisita: non quòd acquisitio iniuriosa iniustáue sit, verùm quòd turpi causa comparentur. Vt sunt meretricum, histrionum, aliorumque id genus lucra. Et istorum, inquit sanctus Thomas, decimæ debentur. Loquebatur tamen secundùm sui temporis regionisque morem, vbi Augustini sententia ad plenum in vsu erat. Iam verò modò nullibi, quod audierim, eiusmodi perstat decimarum obseruatio. ¶ Ad tertium respondetur,{ Ad tertium argumentum . } quòd cùm decimæ in sortem Leuitarum olim penderentur, debebant honestè & absque sordibus exigi: ad sordes autem attinet, vt. 4. Ethico. cap. de liberalitate, author est Arist.{ Aristo. } minimorum esse hominem exactorem: non erat Leuitis congruens ex minutis holeribus exigere decimas. Sed Pharisæi qui iustitiæ splendorem præ reliquo populo ambiebant, de illis etiam decimas persoluebant. Nec verò Redemptor de hoc illos obiurgauit quòd mentham, anethum, & rutam decimarent, sed quòd illa pluris quàm maiora præcepta æstimabant. Imò quadantenùs commendauit, cùm subiungit: Hæc oportet facere, sed alia non omittere. vbi non tam præcepto quam consilio eiusmodi decimationem attribuit. Sub lege autem Euangelica immemorialis consuetudo obseruanda est. Imò vbi alię frugum vinique decimæ malignè prouenirent, exigi de nouo possent hortorum decimæ: vt revera, extrà, de decimis, cap. non est. exiguntur. Præsertim de illis hortis quorum diuenditis holeribus hortulani viuunt. Nam de exiguis priuatis sicuti de diminutissimis holeribus non sunt exigendæ: vt notatur ex cap. ex multiplici. extrà, de decimis. ¶ Ad quar{ Ad quartum argumentum . }tum denique respondetur, quod si granum agricolæ ante decimationem sublatum est, tunc decimas, nisi culpata sua negligentia furtum accideret, non debet. Idem profectò arbitror si vel fruges vel iam excussus grani aceruus alluuione aliqua in area perierit. Si enim graui sua culpa diu illud reliquit in area, profectò non esset à decimarum debito immunis. Secùs si esset à culpa liber: nam quanto tempore sub dio est granum, sacerdotibus etiam periclitatur. Postquam verò in horrea conditum est, iam inde dominus est decimarum debitor: quacunque strage aut calamitate dispereat. At qui granum aut vinum non decimatum vendit, manifestum est reum teneri soluendi decimam. Quin verò & emptor si sciuerit, nihilo minùs obligatur ecclesiæ quousque venditor restituat. ¶ Cæterùm notan{ Documentũ. }dum est quod cùm decimæ ex rebus diuino munere partis soluantur, nulli subduntur aut mercedi aut tributo: ob idque agricola, neque famulorum mercedem, neque regis tributum excipere ab aceruo potest, antequam totius decimam exoluat. Et arbitror nomine tributi comprehendere D. Tho. etiam pensionem quam colonus alieni fundi domino soluit. Itaque si rigorem legis spectes, agricola qui fundum colit, siue proprium, siue alienum quod ad culturam conduxit, tenetur in integrum de decimis: nisi aliter inter eundem colonum ac fundi dominum fuerit conuentum. Quare si dominus non soluit, ecclesia conuenire colonum potest. ¶ Hinc superiùs colligebamus, mercenarium qui ex decimatis mercedem recipit, nullam inde aliam debere decimam. Ac perinde & de fundi domino idem colligendum apparet ex suis prouentibus quos colonus post decimationem ei soluit. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm decimæ solis clericis debeantur. POST decimarum materiam sequitur de personis quibus iure & more debentur. Arguitur enim quod non debeantur clericis: cuius contrarium ex superioribus colligitur. Deci{ Primum argumentum. }mæ antiquis Leuitis addicebantur, vt ex Numero. 18. iam sępe citatum est: eò quod sorte promissæ terræ carebant: in nostra verò Christiana familia clerici patrimonia nonnunquam habent, & præter decimas oblationes recipiunt & primitias: superfluere ergo illis videntur decimæ. ¶ Secundo. Si clericis iure decimæ { Argumen. 2. } deberentur, fieret inde sæpenumerò consequens soluendi perplexitas. Nam vsu venire potest vt incola vnius parœciæ fundos alterius colat, aut fundos in alia habeat quos illius parœciano colendos locat. Contingit etiam & pastorem eodem anno in pascuis vnius episcopatus aut parœciæ gregem suum pascere: partim verò in pascuis alterius: vel forsan ipse moratur in vna, & ouile habet in alia. Quare perplexi istiusmodi homines essent cuinam ecclesiæ deberent decimas. ¶ Tertiò. Consuetudo sæpenu{ Argumen. 3. }merò habet vt sęculares laici decimas in feudum possideant: & nonnullis etiam monachis conferuntur: non ergo solis debentur clericis. ¶ In contrarium est quòd, vt Numero. 18. legitur, solis Leuitis adiudicabantur: quibus in nostra succedunt clerici. AD quæstionem distinctione pręmissa dua{ Duo in decimis consideranda. Prima conclusio. Probatio conclusionis. }bus conclusionibus respondetur. Duo namque in decimis est considerare: & ius illas petendi, & res ipsas. Prior ergo conclusio est. Ius petendi decimas clericis dumtaxat merito suo competit. Probatur. Ius spirituale solis congruit clericis: vtpote qui spiritualium sunt administratores: ius autem hoc est spirituale, secundum illud Pauli, Cùm spiritualia seminemus, nihil mirum si carnalia vestra metamus: ergo ius hoc proprium est clericorum. Posterior conclusio.{ Postrema conclusio. } Res ipsæ quæ hoc iure clericis obueniunt, nihil vetat quo minùs eorum concessione in ius laicorum demigrent. Probatur: quia res eiusmo{ Ratio conclusionis. }di, vt frumentum & vinum, non sunt spirituales. ¶ Hîc primùm omnium consideratè discernito inter ius petendi & res ipsas. Alio qui falli potest. Enimuerò feudatarius, imò verò reges & principes quibus pars decimarum adiudicata est, non solum decimas possident, verum ius videntur habere petendi: atque adeò cùm sęculares ipsi sint, ius habere videntur spirituale. Hęc autem fallacia diluitur, si in præsentiarum nomine iuris petendi facultatem prorsus intelligas petendi à parœcianis decimas, tanquam proprium stipendium pro spirituali officio: hoc enim ius in sola existit ecclesia, eiusque ministris qui spiritualia dispensant. Feudatarius autem non nisi eiusdem ecclesiæ nomine easdem petit decimas. Et pariter Rex & sæcularis Princeps ex priuilegio & concessione eiusdem ecclesiæ. Et habere tale priuilegium non est habere ius petendi pro proprio spirituali officio, sed rebus frui: vel quia res ipsas ab ecclesia redemerunt: vel aliud ei impenderunt obsequium, seu infideles debellandi, seu aliud simile, ob cuius respectum meritò tali premio donati sunt. ¶ Caietanus in præsentiarum{ Caietani assertio. } in sua persistens sententia quam anteà retulimus: nempe solis clericis curam animarum gerentibus deberi decimas, ait ius hoc petendi duo simul prærequiri: nempè & altaris ministerium, videlicet sacramentorum administrationem, & prætereà spiritualium seminationem: hoc est Euangelij prędicationem, quorum vtrunque per se personę incumbat. Quare alij clerici aliter altari seruientes & monachi, quibus accidentariè & non ex proprio munere conuenit prædicare, eodem iure ceu proprio non funguntur. At verò iam suprà{ Refutatur Caietanus. } diximus non solùm decimas ob sacramentorum administrationem deberi, verùm & ob alia altaris obsequia: puta cantare, vt canonici, & ipsi sacrosancto sacrificio altaris administrare: quod diaconorum munus est: idemque spirituale. Imò & Leuitis olim decimæ propter templi ministerium conferebantur: cùm neque in ipsis, neque verò tunc in sacerdotibus quicquam esset propriè spirituale. Tametsi omnino fatendum sit curatorum munus functionum spiritualium apicem tenere: cuius subinde causa potissimum debentur decimæ. Nihilo minùs & canonici, & archidiaconi, atque id genus cęteri, non sunt negandi suo gradu & ordine ius idem participare. Sacerdotes verò mercenarij qui nulli sunt addicti particulari ecclesiæ, sicut neque monachi, eodem iure non funguntur nisi ex priuilegio. ¶ Atqui ex hoc documento & discrimine in{ Regula ad dignoscendum quæ nam præbendæ sint spirituales, quæ verò minimè. }ter ius petendi & res ipsas eodem iure acquisitas possidendi, elicienda est regula ad perpendum quęnam sacerdotia ecclesiasticęque præbendæ sint spirituales: quod quidem fundamentum est & basis disputationis de simonia, quam sumus quæstione proxima ingressuri. Illa enim præbenda quæ spirituali muneri annexa est, censetur spiritualis. Munus autem spirituale non solùm est sacramentorum administratio animarumque cura, verùm & alia nonnulla ecclesiæ munia. Cuius contrarium miror quisnam possit asserere. Aliâs canonicatus & alia peregrina sacerdotia ad ecclesiarum seruitium instituta, non essent spiritualia: ac perinde neque simoniæ materia: quod concedere error esset. AD primum igitur argumentum sanctus{ Ad primum argumentum . } Thomas respondet, quòd Leuitis non dabantur decimę vt ex illis eleemosynas prę reliquo populo facerent: nam aliud decimarum genus in hanc pietatem decretum erat. In noua autem lege decimæ non solùm in clericorum victum, sed & in eleemosynarum vbertatem pro egenis conferuntur: & ideo licèt præter decimas alias clerici possessiones habeant, siue patrimoniales, siue quas populi benignitas & pietas ecclesiæ contulit, quas Leuitę non habebant: non ideo decimarum solutio redundat. Vtrùm autem S. Thomas hoc quod de clericorum eleemosynis affirmat ad iustitiæ rigorem pertineat, ita vt negligentes ad restitutionem teneantur, an verò ad singulare misericordiæ officium, libr. proximo examinabitur. Interim tamen non arbitror de rigore iustitiæ loqui, sed de misericordia ad quam clerici nostri præ Leuitis obligantur: cùm vxoria onera non sustineant: atque adeò plus illis redundet. ¶ Ad secun{ Ad secundum argumentum . }dum respondetur, personales decimas illi ecclesiæ deberi cuius quisque parœcianus est: vt habetur extrà, de deci. cap. Ad Apostolicæ. prædiales autem, si rerum naturam nudè perpendas, eidem videntur ecclesiæ deberi, vbi prędia iacent. Nihilo minùs ecclesia mauult se ad consuetudinem referre: vt patet eodem cap. & cap. Cùm sint homines. extrà, de decim. itaque si agricultor est in vna parœcia, colit autem terras alterius, præcipitur inolita consuetudo obseruari. Nam vtraque ecclesia potest ius suum allegare. Altera scilicet quòd personæ sacramenta dispensat: altera verò quòd in suo territorio prædia iaceant. Quare multis in locis solent tunc decimæ diuidi. ¶ Pari modo si nobilis ciuis qui ciuitatis parœciam incolit fundos in aliquo castro aut pago possideat, quos illic colendos locat, ratio videtur deposcere, imò vt plurimùm vsus habet, vt decimæ diuidantur: vbi autem præscripta consuetudo aliud iusserit, sequenda est. Idem Diuus Thomas de pastore respondet, qui verno tempore gregem habet in vna parœcia, hyemali verò in alia: vt scilicet pro rata vtrique pendat ecclesiæ. Est tamen alicubi in vsu vt vbi fœtura gregis tollitur, nempe vbi vel tondetur, vel partus ædit, illic sit decimandum. At verò sanctus Thomas contrarium hîc videtur sentire: dicens quòd quia ex pascuis fructus gregis proueniunt, potiùs vbi sunt pascua decimandum est, quàm vbi ouile locatur. Hæc omnia adnotanda sunt, non ad euellendas inueteratas consuetudines, sed ad sciendum vbi manifesta consuetudo non viget, quínam sint secundùm rationem eligendi. ¶ Ad tertium{ Ad tertium argumentum . } denique respondetur, quòd sicut res nomine decimæ partas possunt clerici diuendere, & quomodocunque distrahere, ita possunt & laicis facultatem facere, vt dandas in futurum decimas accipiant, vel ecclesiæ reseruato censu, vel in subuentionem pauperum: sicut pontificio priuilegio decimæ hospitalibus & monasterijs annectuntur. ¶ Quibusdam autem religiosis, inquit Diuus Thomas, cura solet adiungi animarum, atque adeò decerni decimæ. De hac autem re pro vtraque parte suasiuæ rationes existunt, vtrùm videlicet congruat sacerdotia cum curis animarum monasterijs annecti: nam ex vna parte videntur monachi solertiùs ac vigilantiùs posse gregi prospicere: ex altera verò propinquius Euangelio videtur vt proprius parœcius sit in sua parœcia: qui cum suis subditis conuersetur, eos denique consilijs, ope, & eleemosynarum largitate iuuet. Cùm tamen monachi non nisi per vicarium rem administrare possint. Et certè hæc ratio apud me{ Non congruit monasteriis annecti sacerdotia cum animarum cura. } semper inualuit. Mitto antiquitatem Benedictinorum ac Cistertiensium, in quam non est oblatrandum: sed tamen hac ætate vix huiusmodi faciendis annexionibus suffragari possem. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm clerici etiam ipsi decimis soluendis sint astricti. POST substantiam materiamque decimarum, atque eorum cognitionem quibus debentur, subsequitur tandem vt videamus quínam mortalium illas debeant. Et primùm quòd ipsi etiam clerici sint decimarum debitores, arguitur. Ius commu{ Primum argumentum. }ne est vt parœcialis ecclesia de cunctis prædijs quæ intra suum territorium iacent decimas percipiat. Contingere autem assolet vt clerici possessiones etiam habeant, easdemque vel in sua parœcia, vel fortè in aliena. Et similiter quòd patrimonium vnius ecclesiæ in alterius territorio situm sit: in huiusmodi ergo casibus clerici, quin & ipsa ecclesia decimas debere videntur. ¶ Secundò argui{ Argumen. 2. }tur. Religiosi inter clericos nominantur: & tamen decimas ratione prædiorum debent ecclesijs in quorum sunt territorio: vt patet in cap. dilecti. & cap. licet. de decim. ¶ Ter{ Argumen. 3. }tiò. Numero. 18. Leuitæ præcipiuntur summo sacerdoti decimas decimarum soluere: ergo eâdem ratione clerici Leuitis succedentes, easdem Pontifici Maximo debent. ¶ Quartò. Decimæ non solùm, vt dictum{ Argumen. 4 } est, in sustentationem clericorum soluuntur, verùm & in pauperum subuentionem: ergo si clerici à decimarum solutione essent exempti, pariter essent & pauperes: hoc autem falsum est: ergo neque illud est verum. ¶ In contrarium autem est cap. secundum de decim. vbi ait Paschalis Papa: Nouum genus exactionis vt clerici à clericis decimas exigant. AD quæstionem duabus conclusionibus respondetur. Vna est. Clerici in quan{ Prima conclusio. }tum clerici, hoc est, in quantum de decimis, quas pro suo spirituali munere recipiunt, & de ecclesiæ fundis, quorum fructibus clericali iure viuunt, nullas tenentur soluere decimas. ¶ Altera. Clerici non quatenus cle{ Secunda conclusio. }rici, sed qua ratione sæculari iure, vel hæreditario, vel emptionis, vel quouis alio terras possident sæculares, decimarum sunt debitores: videlicet ex fructibus qui inde sibi proueniunt. Probantur ambæ simul con{ Suadetur vtraque conclu. }clusiones. Neutiquam idem esse potest fundamentum & ratio quidpiam dandi ac recipiendi. Est enim contra naturam vt idem sit agendi patiendiq́ue principium. Ignis quippe quatenus calefactiuus est, non est calefactibilis: clerici autem propter spiritualem functionem ius habent recipiendi decimas, ac perinde fructus prædiorum quę ecclesia possidet: ergo eâdem ratione nihil debent decimarum refundere. At verò nihil obstat quo minùs in eâdem persona diuersa sint principia, alterum agendi, alterum verò patiendi. Sicuti aqua quatenus frigida, infrigidat: & quatenus materialis, calefit. Pariter ergo in clerico non obstante spirituali principio recipiendi decimas inueniri potest spiritualis possessio, ex qua easdem debeat. ¶ Conclusiones receptissimæ iure sunt: de quibus ideò nihil restat dubitandum, nisi quòd contra tenorem secundæ conclusionis aliquibus concessa extant priuilegia. Cistertiensibus nanque & hospitalarijs concessit Alexander Tertius vt de prædijs quæ quomodocunque possiderent, si proprijs manuum laboribus illa colerent, decimas non soluerent. Idemque concessit Adrianus, vt patet cap. Ex parte. extrà, de decim. & intelligebatur etiam si illa colerent per suos famulos. Quare cæterorum nulli, siue clerici, siue monachi eximuntur, quin illas debeant etiam si ipsi arua sua colant. Nisi simili eximuntur priuilegio. Dum autem terras easdem colonis locant, multò minùs dubium est quin eiusmodi decimarum sint debitores: vt illic habetur cap. Licet. & subsequenti, Ad audientiam. Quanuis & super his consulenda sit etiam consuetudo. ¶ At verò postquàm de personis hîc loquimur quæ ad decimarum pensionem tenentur, quæritur vtrùm non modò Christiani, verùm infide{ Quæstio. }les, ad ecclesiasticas decimas teneantur. Ecclesiasticas inquam: quoniam quod in iure naturæ quæcunque respub. veridica Dei cognitione illustrata, teneretur suo more eidem sacrificare Deo, atque ad id muneris magistratus instituere, alia est ratio. Tenebatur enim, vt ex superioribus colligitur. Sciscitamur hanc autem quæstionem propter non nullos iurisperitorum ac potissimùm propter Pa{ Panormitani opinio. }normitanum, qui super capitulo, de terris. extrà, de decim. affirmatiuè quæstionem decîdit. Iubentur enim in præfato cap. Iudæi de illis quas colunt terris decimas persoluere: & cap. quanto. de vsuris. perinde coguntur de domibus ac possessionibus quæ antequàm in eorum venirent dominium eidem oneri subdebantur, decimas reddere. Ex his ergo Panormitanus, Odoardum sequutus, infert omnes infideles vbicunque gentium vitam degant, iure compelli posse si factu esset possibile, vt decimas soluerent. Neque verò tantùm prædiales, verùm & personales. Saltem, inquit, tenetur ad id Iudæus, quod Christianus loco suo habitans solueret. Aliâs, inquit, ecclesia defraudaretur. Imò ait dum ad Christianismum accedunt, posse cogi vt quas in infidelitate agentes reddere renuerunt, persoluant. ¶ At verò siue textus consulas,{ Opinio Panormitani nulla fulcitur probabilita. Argumentum in Panormi. } siue diuinum ius, siue naturalem rationem, nulla probabilitate, vt cum venia tanti doctoris dixerim, huiusmodi opinio fulcitur. Primùm enim de iure diuino nullum est dubium: non solùm quòd, vt sæpe diximus, ius vetus de quota iudiciale erat, iamque adeò antiquatum est, verùm etiam si in naturali ac morali persistamus. Quoniam decimę antiquitùs solùm in stipendium ministrorum templi, & apud nos pari ratione in alimoniam clericalis ordinis ecclesiæ ministrantium iussæ sunt. Itaque nisi ecclesiæ essent, nulla esset ratio illas exigendi. Cùm ergo infideles non sint in ecclesiæ gremio, neque illis sacerdotes quidpiam spirituale dispensent, nullum eis ius suppetit, authore Paulo, petendi ab illis carnalia. Sed ait Panormitanus: Te{ Solutio Panormita. }nentur tamen sacramenta suscipere, & in Christianismum nomina sua dare. Ecce quomodò isti ius tractant diuinum. Enimuerò{ Replica. } quanuis tota mortalium vniuersitas ad fidem suscipiendam teneatur, tamen quoadusque illam homo profiteatur, neque nostris tenetur legibus, neque nostris prælatis obedire: secundùm verbum Pauli: De his qui foris sunt nihil ad nos. Quemadmodùm qui votum religionis emisit, licèt perstrictus sit religiosus fieri: tamen quousque fuerit professus, ad peculiaria religionis mandata non tenetur. Ecquis enim qui ius diuinum calleat, affirmare ausit Turcas eo delinquere quòd non confitentur sacramento nostro, Eucharistiam non gustant, festa ieiuniaq́ue nostra non seruant? ¶ At verbum{ Deceptio Pa normita. } illud suprà citatum, authores huiusmodi opinionis seducit, quod habetur cap. Tua nobis. & cap. Cùm non sit. de decim. Deum scilicet in signum vniuersalis dominij sibi decimas reseruasse. Inde enim colligunt quoscunque mortales, cùm omnium sit dominus, easdem debere. At verò si talem sensum verbum illud faceret, pontifices ipsi aut ecclesia eundem nobis alicubi tradidisset: quod nusquam fecit. Et profectò eodem modo colligeretur vniuersos olim mortales decimas etiam debuisse Leuitis. Quod concessu esset absurdum. Sensus ergo legitimus est quòd in signum vniuersalis dominij voluit Deus semper sacrificijs à quacunque repub. coli: ac subinde vt sacerdotes sustentarentur. Sed quia Leuitis Mosaici populi illa congruebat sustentationis moderatio, per iudiciale præceptum indixit eidem populo, vt decimam fructuum eis soluerent. Id quod & ecclesia pro suis sacerdotibus instar illius præcepti imperauit suis subditis. Quo ergo præcepto eos qui eius fidem nunquam amplexi sunt, non comprehendit. Neque capitulum, de terris. neque capitulum, quanto. quoquo pacto contrà facit. Nam illic peculiariter habetur de Iudęis sermo, qui inter Christianos commorantur, possessionesque habent, quas à Christianis vel emerunt, vel aliter receperunt. Et quanuis sermo ad illas quoque prolataretur terras, quæ nunquam fuissent Christianorum, quod tamen non facilè credam, alia est tamen fortè ratio de Iudæis qui non alia ratione permittendi sunt inter nos viuere, quàm sic, vt ecclesiam suo territorio non defraudent. Attamen quòd infideles terras possidentes, quæ nunquam sub nostro fuêre dominio, priusquam sint fidem professi compellantur decimas soluere, non dubito quin antiquis patribus sacrorum peritis quàm alienissimum ab Euangelio fuisset existimatum. Quo circà sub hoc tituli obtentu ab illis quibus fides prædicatur, non video quomodò possint decimæ exigi: vtrùm verò ratione prædicationis ad concionatorum sustentationem possit aliquid ab illis tributi exigi, ipsi quibus id scire incumbit viderint. Ego nanque in hoc libro, vt aliâs dixi, nihil de occidentalibus insulanis dicere constitui. VT ergo ad rem redeamus, Primum ar{ Ad primum argumentum . }gumentum in capite quæstionis obiectum, duas habebat partes. Prior erat de bonis clericorum quæ sæculari titulo possident. Ad quam respondet D. Tho. iuxta tenorem conclusionis secundæ, quòd tenentur illiusmodi fructuum decimas pendere, etiam si ipsi sint eiusdem ecclesiæ clerici. Huic autem de{ Argumentum }cisioni nonnulli argumentum obmoliuntur ex citato cap. Nouum genus. de decim. vbi habetur, illos clericos qui à clericis spiritualium ministeriorum accipiunt decimas, eisdem debere. Cùm ergo clerici ab alijs clericis eiusdem ecclesiæ non recipiant ministeria, sed simul omnes populo administrent, non est quòd alij alijs decimas debeant. Ad hoc{ Solutio. } autem respondetur, verbum illud non esse exclusiuum. Asseritur inquam quòd clerici (& forsan, vt habet glossa, intelligitur de coniugatis) ob id quòd sacramenta suscipiunt decimarum pensioni sint obnoxij. Haud tamen excluditur, quin alia ratione, nempe propter terras quas peculiariter possident, maiores etiam clerici easdem debeant. Vnde, vt ait S. Thomas, Aliud est aliquid habere vt proprium, ratione cuius debentur decimæ: aliud verò habere commune ecclesiasticum, ratione cuius non debentur. Præter hanc autem solutionem altera est, quod clerici à clericis eiusdem parœcię nonnunquam sacramenta percipiunt præter Curatum qui non nisi à suo vicario illa suscipit: sed nihilo minùs de suis temporalibus fundis decimas debet. ¶ Posterius membrum eiusdem argumenti ecclesiam tangebat, quæ prædia fortè habet in alia parœcia. ad quod contrario modo quam ad priorem partem D. Thomas respondet: nempe eiusmo{ Solutio sancti Thomæ. }di ecclesiam nullas de suis possessionibus debere decimas. Et ratio est, quod eo ipso quòd fundus sit ecclesiæ, efficitur ecclesiasticus: hoc est, spirituali muneri aut ecclesiasticæ fabricæ mancipatus. ¶ Quòd si quis contra in{ Replica. }surgat, per hanc legem vsu venire posse vt aliqua ecclesia omnibus prorsus suis decimis expoliaretur: vt si parœciani sua bona alienis ecclesijs donarent: Placet responsio domini{ Solutio Caietani. } Caietan. quod lex hæc eo temperamento & moderamine condienda est, vt res in tantum detrimentum ecclesiæ non vergat. Quare tunc transire deberent fundi cum suo decimarum onere. Exemplum extat cap. suggestum. de decim. Nam cùm cuidam ordini indultum priuilegium esset nè decimas solueret, & tanta illis deinceps fieret prædiorum accessio vt aliæ parœciæ magnum damnum acciperent, iussum est vt fieret super hac re compositio. Quare in tali casu clerici clericis per accidens decimarent: id est ratione prædiorum. Neque obstaret capitulum, Nouum genus. quippe quod intelligitur nè clerici à clericis in quantum clerici decimas exigant. ¶ Ad secundum{ Ad secundum argumentum . } respondetur, eos religiosos quibus est animarum cura iniuncta, ius habere recipiendi decimas, non autem illa ratione obligationem soluendi. Reliqui verò de iure communi decimas debent prædiales, nisi vllo sint priuilegio exempti: vt suprà citatum est ex cap. ex parte. de decim. ¶ Ad tertium respondetur{ Ad tertium argumentum . } quòd cùm in veteri testamento Leuitæ quibus decimæ decretæ erant, sub sacerdotum obedientia viuerent, & sacerdotibus non nisi primitiæ obuenirent, congruens fuit Dei præceptum vt decimarum decimam Summo sacerdoti penderent. Qua vtique nunc ratione Summus Pontifex iusta ingruente necessitate decimam decimarum à clero exigere valet. Imò verò vtinam vniuersalis eademq́ue perpetua toti clero imponeretur: si tamen illa ratione omnis alia occluderetur in perpetuum via & modus alia commentandi iura, aliasq́ue excogitandi artes sustentandi Apostolicam sedem: quibus Ecclesiasticæ leges non possunt non periculosissimè arietari. ¶ Ad quartum{ Ad quartum argumentum . } denique respondetur, quòd etsi decimæ in subsidium etiam pauperum tribuantur clericis, qui præcepto misericordiæ ad eleemosynas tenentur erogandas: tamen quia eiusmodi eleemosynæ ipsorum dispensatione fieri debent, non perinde atque clerici, à decimis exoluendis pauperes eximuntur. # 5 QVAESTIO QVINTA, De peccato Simoniæ in genere. Sanct. Thom. 2. 2. quæst. 100. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm Simonia sit studiosa voluntas emendi vendendique aliquid spirituale, vel spirituali annexum. TERTIA PARS libri præsentis, quam post tractatum de sacrificijs, alterumque de oblationibus, primitijs, ac decimis, polliciti sumus, est de Simonia: de qua disputat D. Thomas. 2. 2. q. 100. Huius ergo tractatus prima quæstio, quæ quintum hîc habet locum, instituitur de simonia in genere: cuius primus articulus definitionem inuestigat: nempe vtrùm simonia sit studiosa voluntas emendi aut vendendi aliquid spirituale aut spirituali annexum. Et arguitur à parte negatiua.{ Primum argumentum. } Primùm de nomine. Vitium hoc tam in venditione consistit quam in emptione spiritualium. Simon autem, vt Actuum. 18. videre est, nihil vendere voluit, sed tantùm Spiritum sanctum emere: non ergo à Simône satis congrue nomen deducitur: sed congruentius duceretur à Balaam: qui, vt legitur Numero. 22. Moabitis suas locauit operas vt per donum Dei populo malediceret. Quem Petrus in sua can. cap. 2. criminis huius reum facit. Et rursùs Iudas apostolus. Vel à Iesi, qui vt legitur. 4. Reg. 5. Naaman donum sanitatis pretio vendidit. Deberent ergo dici Balaamitæ aut Iesitæ, cuius Iesi ad hoc propositum mentio fit. 1. q. 1. can. qui studet. Imò & Iudas immanius commisit sacrilegium Christum autorem omnium spiritualium charismatum vendendo, quam Simon magus. ¶ Secundò. Multa sunt spiritua{ Argumen. 2. }lia bona quę citra simoniæ labem vendi possunt: vt consilia, vt habetur can. Non licet. 11. q. 3. & pariter artes & naturales scientiæ: ergo illa non est legitima definito. ¶ Tertiò. Simo{ Argumen. 3. }nia vt ex registro Gregor. 1. q. 1. can. eos. legitur hęresis est. Tolerabilior enim, inquit, est Macedonij impia hæresis quam Simoniaci. Illi enim creaturam & seruum Dei patris & filij spiritum sanctum deliberando fatentur: isti verò eundem spiritum sanctum efficiunt seruum suum. Omnis enim dominus quod habet si vult vendit, siue seruum siue aliquid eorum quod possidet. Hæresis autem non in voluntate sed in intellectu est: ergo. ¶ In contrarium sunt verba can. qui studet. 1. q. 1. qui studet donum Dei pretio mercari in sacro ordine nulla ratione de cętero remanere aut reuocari non posse dubium non est. à verbo nanque studet, deriuatur studiosa voluntas. AD quæstionem tribus respondetur conclusionibus: prima de nomine, secunda de materia: ex quibus tertia colligitur, de definitione simoniæ. ¶ Prima ergo est. Nomen vitij huius{ Prima conclusio. Prima ratio } à nullo significantius deduci potuit quam à Simône illo mago cum quo Petro contentio fuit. Primùm quod Balaam & Iesi ad historiam veteris testamenti attinent, cuius sacramenta non conferebant gratiam vt nostra, atque adeò non erant tanto gradu spiritualia. Secundò quod illi gratias{ Secunda ratio. } tantùm gratis datas, vt donum sanitatis & arcendi per maledictionem hostes, quod Moabitæ à Balaam petebant, vendiderunt: Simon autem nihil minùs quam ipsum spiritum sanctum emere voluit. Non quidem in sua persona, nam talis meditatio insanissima esset, sed eius donum: vt habetur. 1. q. 3. can. Saluator. puta gratum facientem eius gratiam quæ spiritualium donorum culmen per essentiam tenet. Tertiò, vt ad pri{ Tertia ratio }mum argumentum respondeamus, illi tantùm vendiderunt, nihil ementes: Simon autem emere spiritum sanctum ambiuit, vt venderet. Sic enim habet historia: Cùm vidisset Simon quod per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus (dabatur namque tunc visibiliter) obtulit eis pecuniam dicens: Date mihi hanc potestatem, vt cuicunque imposuero manus accipiat spiritum sanctum: nempe pretio quo oblatam posset cum vsuris pecuniam reficere: vt habetur eodem can. Saluator. Iudas autem etsi Christum autorem spiritualis gratiæ vendiderit: cuius eodem can. qui studuit. Greg. ad hoc propositum meminit: tamen quia ipsum non vendidit tanquam donum ementibus vtile, imò vt morte perimendum, non est ab illo nomen huius sacrilegij tractum, sed à Simone cogitante emere ac vendere Spiritum sanctum, cui omnia tribuuntur diuina dona, eundemque ab apostolis, ecclesiæ secundum Christum fundatoribus: quę vtique ecclesia hoc propriè inficitur crimine. Itaque sicuti artes à suis primis inuentoribus nomina sortiri consueuerunt, sic & simonia ab eo quod primum eam excogitauit. ¶ Secunda conclusio.{ Secunda conclusio. Vocabulum spiritus multipliciter vsurpatur. } Res spirituales sunt propria simonię materia, sed non cuiusque generis. Vbi animaduertendum est quod spiritus idem est quod animalium halitus, quæ aspirando respirandoque viuunt: inde autem per similitudinem significat quemcunque venti flatum. Sed quia ventus atque spiritus inuisibilia sunt, & ad sensum incorporea, inde translatum est nomen ad cuncta significandum quæ corporum expertia sunt: vt Deum, angelos, & animam: ac perinde accidentia spiritualia. Quocircà sunt qui in præsentiarum duo spiritualium genera distinguant: alterum eorum quæ deriuantur ab spiritu creato: alterumque eorum quæ ab increato dimânant. At verò quia etiam naturalia ab increato effluunt, in quibus, vt illicò patebit, ratio simo{ Duplex genus rerum spiritualium. }nię non constat, accomodatius ad rem secernas alterum genus spiritualium naturale: cuiusmodi sunt intellectus, acquisitæque scientiæ, ac virtutes: alterum verò supernaturalium, vt sunt tam gratia gratis data quam gratum faciens, sacramentaque & sibi annexa sacerdotia. Quocircà plerique doctorum arbitrantur spiritualia vniuersa tam prioris quam posterioris generis, materiam esse simoniæ. Qui subinde doctores astruunt, vendere scientias & artes vitium esse simoniæ. Huius opinionis fuêre Altissiodoren. libr. 3.{ Altißiodor. sententia. Alexan. Halen. Glossa. Syluester. D. Thomas. Fundamentum prioris sententiæ. } tracta. 21. coæusque suus Alexand. Halens. 2. parte. q. 185. membro. 3. & est gl. cap. Non licet. 11. q. 3. & fermè doctores canonici iuris: vt est videre apud Syluest. in verbo, doctor. & in verbo, simonia. §. 10. Quinetiam & S. Tho. in. 4 dist. 25. q. 3. ar. 2. Et probatio Altissid. qui hanc posteris opinionem propinauit, prima fuit autoritas Prouerb. 23. Noli vendere sapientiam, & doctrinam,, & intelligentiam. Secunda, quia vt August. in lib. de magisterio docet, Spiritus sanctus est qui interiùs homines edocet scientias, etiam naturales. Quare qui illa diuendit, dona prophanat Spiritus sancti. Nihilo seciùs contraria opinio absque formidine credi vera potest: nempè quod licet scientias naturales vendere. Haud quidem per se, vt panem aut pannum, stultum enim hoc esset dictu. Cùm in nullius potestate sit suam in alium traducere scientiam veluti rem aliam corpoream. In quo sensu illud legendum est Prouer. 17. Quid prodest stulto habere pecunias: cum scientiam emere non possit? Sed loquimur de venditione doctrinę: hoc est quod licet pretio docere, sicuti consulere, &c. In primis enim opinio est quod non caret autoribus: quorum est Durand. in. 4. d. 25. q. 3. & Palud.{ Opinio Durand. Palud. Adrianus. Armachanus Richardus. D. Thomas. Prima ratio secundæ opinionis. } ibidem. q. 5. & Adrian. quodlib. 9. & ex antiquioribus Armacha. lib. 10. c. 8. & Richar. in. 4. d. 25. Imò & S. Tho. 2. 2. q. 100. ar. 3. ad tertium, ab eadem opinione non abhorret: vt infrà eodem loco videbimus. Sed quando nullum haberet patronum, ratio ei satis patrocinatur: loquimur enim de scientijs naturalibus. Primum igitur arguitur. Vitium simoniæ quale sit, ex Euangelio venit vestigandum: at verò Matth. 10. vbi Christus gratiarum dona Apostolis contulit, quæ plebi communicarent. Infirmos, inquit, curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones eijcite: gratis accepistis, gratis date: vbi de naturalibus nihil commeminit. Item Ioan. 2. vendentes & ementes de templo eijciens, tantum significauit sacrorum venditionem & cambium, esse sacrilegium. Et Actuum. 8. in Simône illo Simoniacorum primate non damnatur nisi quod spiritum sanctum eiusque gratias emere voluit. Hoc namque illic appellatur donum Dei: cùm ergo nullibi bonorum naturalium mentio fuerit habita, non est quod eorum venditio labe simoniæ denotetur. ¶ Secundo{ Secunda ratio. } arguitur ratione. Si scientię & artes naturales vendere non liceret, maximè quia dona sunt Spiritus sancti: haud tamen sunt dona per specialem influxum, de quibus. 1. ad Corinth. 10. loquitur Paul. Sed per generalem concursum: ergo ex hoc capite damnari non debet eiusmodi venditio. Aliâs nulla alia bona naturalia fas esset vendere, neque grana scilicet, neque vinum, neque oleum. Item sequeretur quod neque docere pretio artes mechanicas artémve scribendi liceret: quod esset concessu absurdum. ¶ Et per hoc respondetur ad argumentum Altissidoren. Nam licèt{ Ad argumentum Altißid. } Spiritus sanctus doceat omnem veritatem: aliter tamen supranaturales, vt scripturæ mysteria. De qua re peculiariter intellexit Christus vbi ait, Ipse vos docebit omnia. Aliter verò naturales: & certè has vendere non est simonia: quia neque gratis habentibus dantur, vt gratis non habentibus communicentur. ¶ Tertiò{ Tertia ratio } arguitur. Si non liceret huiusmodi scientias vendere, fieret consequens vt neque liceret pro labore pretium recipere, quo doctor docendo desudat. Nam quando res verè spiritualis est, vt sacramenti administratio, neque pro labore licet quicquam recipere: idem quippe esset recipere pretium pro labore baptizandi, seu ministrandi ordines sacros, & recipere pro ipso opere, quod est administratio sacramenti: Labor enim non distinguitur ab opere. Quomodò autem sacrorum ministris recipere alimoniam liceat, infrà patebit. ¶ Et postremò quando temporale{ Postrema ratio. } spirituali annexum est, non licet pro re illa auctius suscipere pretium quam sine illo spirituali valeret: non inquam licet calicem aut vestes sacras pluris vendere, quàm si non essent consecratæ: licet autem, vt manifestum est, pretiosiùs vendere vnam scientiam quàm aliam: quanuis minus laboris fuerit ibìdem impensum. Imò vnus atque idem Doctor quo doctior, etiam si minores fecerit sumptus minoresque exhauserit labores, pretiosiùs suas locare operas potest ad docendum. Quare etiam si sine labore posset suam scientiam in alium transfundere sicut flatum, posset pretiuim recipere. ¶ Illud aiunt Prouer. 23. nihil contra nos pugnat. Imò quod habetur illic, est: veritatem eme: & noli sapientiam vendere. Ac si dixisset tanti est pretij vt qui non habet, emere illam debeat: & qui habet, nunquàm vendere: id est nunquàm illa priuari. Et glossa illa cap. Non licet. aduersatur textui: quippe quo asseritur quod potest aduocatus vendere suum consilium, & patronus suum patrocinium. Et idem tenuit sanctus Thom. 2. 2. q. 71. vbi videtur reuocasse suam sententiam quam in. 4. Alexandrum sequutus asseruerat. Quare impertinens est ad labores recurrere qui in docendo hauriuntur. ¶ At{ Quæstio peculiaris de Theologia. } verò de Theologia peculiariter dubitatur. Proptereà quòd videtur priori modo spiritualis. Per donum enim Spiritus sancti panduntur scripturæ, quæ sunt Theologię principia. Attamen neque hanc scientiam pretio{ Solutio. } de cathedra scholaribus prælegere, simonia est: etiam si citra vllum laborem & expensas fiat: hæc enim accidentaria sunt. Et ratio est,{ Ratio asserti } quòd licèt fides & arcanorum reuelatio donum Dei sit, scientia tamen Theologiæ humano sudore conquiritur. Quocircà quòd Hostien. ait super cap. Nonnullis. de magis. nempe Theologo publicum habenti salarium non licere pro extraordinaria lectione quicquam recipere, alioqui simoniam committere: gratis dictum est, & absque vlla ratione. Quid enim quæso refert, salariûmne publicum recipias, an peculiarem mercedem pro peculiari lectione? Hoc autem est verum quod{ Prædicatori euangelico non licet pro munere prædicationis pretium ex conuentione recipere. } concionatori theologiam de suggesto docenti neutiquàm citra simoniam licet prædicationis pretium ex conuentione recipere. Et ratio discriminis est: quia Theologia tantummodo intellectum erudit, sicuti aliarum quælibet scientia: prædicatio verò per se ad animarum salutem fit, commouendosque sursum animos. Et ideo pertinet ad donum prophetiæ: quod Paulus ad Corin. 12. inter alia connumerat. Licet autem prædicatori sustentationis subsidium sicut cæteris ecclesiæ ministris recipere. ¶ Colligamus ergo, spirituale in definitione simonię non accipi pro naturali munere, sed pro supernaturali: hoc est pro gratia & sacramentis, atque alijs Spiritus sancti donis, quę ad æternam nos fœlicitatem promouent. Appositio autem illa, vel spirituali annexum, illa significat quæ non per se, sed per ordinem ad spiritualia idem contrahunt nomen. Vtpote sacerdotia & præbendæ, quæ sunt sacerdotum stipendia: & ius patronatus, atque alia iura eligendi ecclesiastica supposita. ¶ Ex his fit consequens{ Corollarium. } (id quod assertam sententiam euidentiùs confirmat) quòd dare aliquid spirituale pro doctrina alicuius scientię, quantumlibet sit Theologia, est simonia. Vt si episcopus ordines aut beneficium Doctori conferat, vt ipsum doceat. Confert enim tunc spirituale pro doctrina, quæ est pecunia æstimabilis. ¶ Per hęc rursus dirimitur lis alia quam Doctores{ Quæstio altera. Argumentum partis affirmatiuæ. } contestari solent, vtrùm extra ecclesiam apud infideles contingere possit simonia. A parte enim affirmatiua existit argumentum quod inter illos est sacerdotium, quo secundùm ipsorum iudicium Deum colunt: ergo si illud vendunt, est simonia. A parte autem negatiua offertur alterum nihilo infirmius, quod apud illos nihil est propriè spirituale: Durand. ergo & Palud. respondet verè illos non committere simoniam, sed solùm quantum ad suam existimationem. Nihilo minùs cum distinctione est meditatiùs respondendum. Enimuerò ante Christi aduentum extra dubium est, inter patres veteris testamenti verè committi potuisse simoniam. Erat enim tunc verum donum prophetiæ, quod si venderetur, simonia fuisset: vt patet ex verbis Hie{ Hieronymus. }ronymi quæ citantur cano. Nunquam. 1. q. 1. Item & eorum sacerdotium quanquàm per illud nulla tunc conferretur gratia, spirituale tamen donum erat, ad diuinum pertinens cultum. Quare Ieroboan. 3. Reg. 13. insimulatur quòd sacerdotes pretio crearet. Quin verò & lege naturæ erat sacerdotium: quale fuit in Melchisedec: Et quidem pro illo sæculo legitimum: quod perinde si pretio conferretur, simonia emergeret. Spirituale enim suo modo censetur, quicquid Deus & natura quocunque mortalium statu pro animorum salute ad Dei cultum instituit. At verò post Christia{ Solutio quæstionis. }nam redemptionem nil iam extra ecclesiam superest quod sit legitimè spirituale. Nisi si fortè sunt qui inuincibili ignorantia legis nostræ laborant. Illos enim eadem excusat ignorantia, si naturalibus tantùm ritibus vtantur. Quocircà extra ecclesiam iam nulla esse potest simonia, nisi secundùm humanam existimationem. ¶ Tertia demum conclu{ Tertia conclusio. }sio est, quam de definitione promisimus. Probè illa præfixa definitione exprimitur natura simonię. Probatur. Definitio illa &{ Probatio. } obiectum vnde vitium vel virtus speciem sortitur, explicat, & pariter subiectum eius & modum: ergo bona est. De obiecto quidem iam constat: subiectum verò iustitiæ, ac perinde iniustitię, omniumque eius partium est voluntas: vt sanctus Tho. 1. 2. q. 56. sapienter secundùm Aristo. docuit. Hoc enim inter est inter virtutes quę hominem in ordine ad seipsum componunt, atque illas quæ ipsum disponunt in ordine ad alterum: quòd cùm voluntas ad proprium personę bonum per se sit propensa & determinata, respectu illius boni nulla virtute indiget præter illas quæ sunt in potentijs, quę affectionibus, passionibusque turbantur. Enimuerò si nulla esset passio neque in irascibili neque in concupiscibili, nulla esset in voluntate difficultas parendi rationi. Ob idque temperantia in concupiscibili sita est, & fortitudo in irascibili: quibus eiusmodi morbi turbidique affectus sedantur: vt. 2. Ethic. author est Aristote. At verò quoniam hominis voluntas non sic per se est affecta & propensa in alienum bonum, fit vt quanuis nullas patiatur sensuales affectiones, virtutibus nihilo minùs indigeat ad persoluenda proximis debita officia. ¶ Sed{ Argumentum Scoti. } est tamen contrarium argumentum apud Scotum in. 3. distinct. 33. illa potentia est virtutis ac vitij sedes, cuius actione consummatur ratio laudis & vituperij, seu meriti & demeriti: hæc autem potentia est voluntas, vt pote cuius electione tam virtus quàm peccatum consummatur: ergo illa est omnium virtutum subiectum. Negamus tamen cum Aristotele priorem præmissam. Hęc enim{ Solutio. } opinio non sancti Thomę tantùm, imò manifestissimè est Aristotelis. 2. Ethic. Non ergo virtus in ea potentia est quæ electionem facit, aliâs fides esset in voluntate: quippe in cuius assensione consistit eius meritum: sed debet potiùs existere in illa potentia in qua tota consistit difficultas bene eligendi: & certè affectionibus appetitus sensitiui pacatis, liberrimè fit voluntatis electio: atque hac ratione virtus est habitus electiuus. Ad propositum ergo cùm iustitia sit virtus ad alterum, fit vt in voluntate sedeat: vt Aristote. 5. Ethi. docet: atque adeò religio, & similes. Cùm ergo simonia vitium sit & iniustitię & contra religionem, consequitur vt sit in voluntate: ob idq́ue in definitione dicitur studiosa voluntas. ¶ Quòd si arguas, auaritiam in cau{ Obiectio. }sam esse simonię, vtpote quæ iustitiæ officijs obsistit: auaritia autem est in concupiscibili: Respondetur non esse renuendum,{ Responsio. } quin alia vitia sint à quibus simonia imperetur: elicitur tamen ab illo quod est in voluntate. ¶ Existit autem alterum argumen{ Argumentum secundum. }tum aduersus id quod dicitur, studiosa: NAm cùm studio peccare idem sit quod peccare ex malitia: tale autem peccatum sit contra Spiritum sanctum, consequens fieret simoniam in vniuersum esse peccatum in Spiritum sanctum: quod nemo concessit vnquam. Respondetur non id significare, studiosa,{ Solutio. } quod ex malitia, sed id quod consultò, puta quòd non excusatur ignorantia: imò scienter fit vel ex malitia vel ex passione. ¶ Pa{ Panormita. }normi. autem super cap. Nemo. de simonia Hostiensem sequutus addit definitioni vt{ Hostiensis. Richardus. } opere emptio subsequatur: idemq́ue ait Richard. sequutus glossam dicti cap. qui studet. quę ait cum effectu. Attamen hoc esset nomen ad solam externam simoniam arctare: Cùm tamen ex ęquo commune sit etiam internę. Nam vt infrà patebit, peccatum simonię intus committitur, etiam ad restitutionem obligans. Consultiùs ergo dicitur, studiosa voluntas, absque adiectione. ¶ Sub illis autem verbis emendi & vendendi, cunctos vsurarios contractus intelligito: puta permutationem & cambia præbendarum sine authoritate Pontificis, atque alia obsequia quæ loco pretij existimantur. EX his ergo quę dicta sunt, primo secundoque capitali argumento satisfactum est.{ Ad tertium argumentum . } Ad tertium autem quo ex verbis Grego. arguebatur, simoniam hęresin esse, atque adeò in intellectu existere, sanctus Tho. duo dat responsa. Prius quòd etsi simoniacus non sit propriè hęreticus, quoniam absque intellectus errore potest prę auaritia in hoc vitium labi: tamen re ipsa & facto profiteri videtur dominium Spiritus sancti esse penes homines: qui est hęreticus error. Atque hoc quidem responsum amplexus est Gratianus in can. ventum. 1. quęs. 1. Secundo, ac si non satis sibi hoc placeret dicit sanctus Thom. Simônem Magum pręterquàm quòd voluit Siritum sanctum coëmere hæreticum etiam fuisse, in eo quòd credidit mundum non fuisse à Deo creatum. Attamen propter hoc simoniaci non dicerentur hęretici: quo tamen ferro crebrò inuruntur in iure. Et ideo forsan dicendum est, quòd Simon ille proptereà voluit Spiritum sanctum emere, quòd credidit esse vęnalem, & pretio posse ab Apostolis dari: quod quidem apostolica responsio palàm docet, Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti, hoc est credidisti, pecunia possideri. A qua porrò hæresi tanquàm à proprio fonte vitium ipsum nomen contraxit. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm vitium simoniæ, genere suo sit peccatum mortale. SVpposita definitione simoniæ quęritur de eius qualitate, an sit mortale crimen. Et arguitur à parte negatiua. Inter cuncta spiritualia quæ crea{ Primum argu mentum. }ta sunt, regnum cœlorum culmen tenet: vtpote quô cætera alia referuntur: ipsum autem vendibile est. Vnde Gregor. Regnum cœlorum tantum{ Gregorius. } valet quantum habes: ergo non est simonia velle emere aliquod spirituale. ¶ Secundò.{ Secundum. } Si simonia genere suo peccatum esset, sequeretur quòd etiam Papa spiritualia vendens eodem vitio commacularetur: fertur tamen non posse esse simoniacum: quia princeps non ligatur suis legibus. ff. de legib. l. Princeps. ergo non est genere suo mortale. ¶ Ter{ Tertium. }tiò. Spiritualia cambire, videlicet vnum pro alio permutare: vt calicem pro ara: quin imò sacramentum pro sacramento: vt si sacerdos nollet alterius sacerdotis confessionem audire, nisi vicissim audiret ille suam: aut si catechumenus nollet alterum baptizare nisi cum pacto vt se mutuò baptizarent, non apparet esse simonia: ergo nec spiritualia vendere. ¶ In contrarium autem sunt sacri cano. Habetur enim in Regesto Gregor. quod Paschalis. 2. refert. 1. q. 3. Altare, vel decimas, vel Spiritum sanctum emere, vel vendere, simoniacam hæresim esse nullus fidelium ignoret. & dicitur hęresis ad exaggerandum eius grauitatem. Et cap. sicut. de simonia. Simoniaca pestis sua magnitudine alios morbos vincit. Et cap. proximo: Tanta est labes huius criminis, quòd etiam serui aduersus dominos, & quilibet criminosi admittuntur ad accusationem. AD quæstionem vnica eademque cunctis{ Conclusio responsiua. Prima ratio conclusionis. } receptissima conclusione respondetur. Simonia est genere suo crimen mortale. Probatur. Emere aut vendere id quod nullo pretio vendibile est, genere suo est mortale crimen: vt sub titul. de vsur. dicebamus. Nam cùm sit iustitiæ contrarium, quæ virtus rei publicæ quàm maximè est necessaria, fit subinde vt etiam sit contrarium charitati, in quo ratio consistit peccati mortalis. Excrescit tamen religiositas in simonia ratione contaminatæ religionis. Probatur autem minor ex triplici loco. Primò ex ratione obiecti. Res enim quæ modo suprà exposito spirituales sunt, nullo ęstimari possunt terreno pretio: vtpote quòd supernaturalia sunt, inter quæ & terrena, nulla est proportio. Vnde de diuina sapientia Prouerb. 3. asseritur: Pretiosior est cunctis opibus: & omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari. Quod vtique respiciens Petrus, ait Mago illi: Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri: id est æstimari. ¶ Secundò idem ex eo{ Secunda. } probatur quòd etsi spiritualia per se vænalia essent, neutiquàm tamen possent à præfectis ecclesiæ vendi: nemo enim iustè rem vendit nisi cuius est dominus. Si enim œconomus rem patrisfamiliâs iniussu illius distraheret, iniquus esset: præfecti autem ecclesiæ non habent spiritualium dominium, sed sunt meri dispensatores, secundum Pauli confessionem. 1. ad Corinth. 4. Sic nos existimet homo vt ministros Christi, & dispensatores ministeriorum Dei. Tertiò idem ex origine{ Tertia ratio } confirmatur, qua spiritualia nobis obueniunt. Id enim quod gratuitò à Deo collatum est, non quidem in peculiare commodum illius cui confertur, sed in bonum publicum totius ecclesiæ, nemo potest iustè vęnundare: quia non est suum, sed illorum quibus vendit: talia autem sunt spiritualia dona Dei. Atque hoc Christus admonitos curauit Apostolos Matth. 10. vbi ait, Gratis accepistis, gratis date. Idque illo verbo denotauit, Luc. 12. Quis putas est fidelis dispensator & prudens? Fidelis scilicet, vt quod gratis accepit, gratis largiatur. Et prudens: hoc est, qui oculato iudicio merita personarum discernat, vt pro cuiusque dignitate cuncta dispenset. ¶ Fit ergo ex his consequens, simoniam, peccatum esse, non solùm contra iustitiam, verum & ratione materiæ, quæ spiritualis est, contra religionem. Ob idque adeò nuncupatur sacrilegium. Nam læsio est sacrarum rerum. ¶ Hîc primùm omnium circa conclusionem hanc cum suis rationibus inuestigandum occurrit qúęnam iure simonia sit prohibita, vtrùm diuino tantùm an etiam natu{ Simonia naturali diuinoq́ue iure prohibita. }rali. Ad quam quidem dubitationem peruia est responsio, simoniam spiritualium donorum supernaturalium, tam naturali iure quàm diuino esse prohibitam. Et quidem ius diuinum in vtroque testamento manifestum extat. Nam Matth. 10. connumeratis eiusmodi donis subdit Christus: Gratis accepistis, gratis date. Et Ioannis. 2. in figuram eius flagello eiecit ementes & vendentes columbas ex templo: Columba namque Spiritum sanctum, eiusque dona significat. Et Actuum 8. idem patet in historia quæ Petro aduersus Simônem contigit. Et Num. 22. idem notatur in historia Balaam, quem ceu donum Dei vendentem obiurgat, tum Petrus, tum etiam Iudas in sua Canonica. Tametsi posteà diuinitùs admonitus non fecit quod Moabitæ volebant. Et Ieroboam. 3. Reg. 13. reus fit quòd sacerdotes pecunia creabat: quanuis illi non essent verè sacerdotes, sed Balaam. Et. 4. Reg. 5. opprobrio etiam datur Iesi quod pro dono sanitatis quicquam receperit. ¶ An verò sit etiam contra ius naturæ, dubium idcircò est quòd spiritualia quæ eius sunt materia, res sunt supranaturales ad quas naturalis lex non videtur pertingere. Nam hac ratione præcepta sacramentorum non sunt naturalia, sed suprà. Nihilo minùs contra{ Prima ratio ad suadendum simoniam esse iure naturæ prohibitam. }rium est asserendum. Idque inde primò probatur quòd ius omne diuinum in euangelico expressum præter partem illam quæ ad fidei sacramenta pertinet, nihil continet nisi quæ iure naturali necessaria sunt. Atque hæc vna est ratio cur dicatur lex libertatis: vt lib. 2. q. vlti. adnotauimus, ar. 1. Cùm ergo simoniæ prohibitio ad sacramenta non pertineat, fit vt in euangelio non nisi tanquàm res naturalis sit prohibita. ¶ Secundò id ra{ Secunda. }tiones confirmant, quibus peruersitas simoniæ demonstratur. Nam etsi spiritualia bona supranaturalia sint, tamen quia natura sua non sunt vænalia, neque Antistites ecclesiæ domini eorum sunt: sed gratis acceperunt, gratis dare debent: ius ipsum naturæ eorum venditioni reclamat. ¶ Et tertiò, nisi iure{ Tertia. } naturæ prohibita esset, Balaam non peccasset vendens, neque Rex Moabitarum emens: quia Gentiles erant: qui non alio quàm naturali iure tenebantur. Quin verò eâdem ratione neque Simon Magus peccasset: quoniam cùm in Christianismo neophytus esset, nisi ius naturæ suum ausum condemnasset, poterat euangelici mandati ignorantia excusari. Ad argumentum ergo in contrarium negatur consequentia. Materia simoniæ fit talis iure diuino: ergo ipsa non est contra ius naturæ. Et est meditanda consequentiæ fallacia. Nam vndecunque res fiat spiritualis, fit subinde vt non sit vænalis: vænum autem exponere quod vænale non est, ius naturæ vetat. ¶ Aliquantulo autem grauior dubitan{ Dubitatio. }di ratio existit, vtrum aliqua sit simonia quæ neque diuino iuri neque naturali contraria sit, sed solùm quia humano iure est inhibita. Rationem quippe hanc dubitandi offert nobis glossa in cap. ex parte. 1. de off. deleg.{ Glossa. } quæ distinguit inter simoniam prohibitam quia mala est, vt est illa quæ iure euangelico talis est, atque aliam quæ non est mala nisi quia iure positiuo prohibita: quæ subinde distinctio Doctoribus canonici iuris solennis est: vt est videre apud Syluest. in verbo, simonia. §. 4. Quin verò & multis Theologis. Durandus autem in. 4. dist. 25. q. 5. duabus{ Durandus. } rationibus hanc distinctionem refellit, nullam nimirum admittens simoniam contra ius merè positiuum. Prior est. Circa illud quod{ Prima ratio Durandi. } non est per se malum nisi quia prohibitum, peccare non contingit nisi peccato inobedientiæ: vt dum tibi Præpositus rem aliâs indifferentem iusserit, si non pareas, nihil aliud quàm inobediens fis: si ergo sola est humana prohibitio nè hoc aut illud vendas, inobedientia erit non parêre, non autem simonia. Posterior eius ratio est, quòd simonia{ Secunda. } est rei spiritualis venditio: ecclesia autem non potest rerum naturas mutare vt faciat spirituale quod anteà non erat: nam hoc ad solum pertinet ius diuinum. ¶ Nihilo seciùs medio modo inter has opiniones censendum est. Primùm enim contra secundam ratio{ Ecclesia potest aliquid facere spirituale quod prius non erat. }nem Durandi certum est posse ecclesiam aliquid facere spirituale quod iure diuino non erat. Hoc patet in consecratione ecclesiæ, & aræ, & in benedictionibus calicum, corporalium, & ornamentorum. Hæc enim iure diuino spiritualia non sunt. Nam quantum ad rei essentiam, consecratio corporis & sanguinis Christi fieri posset etiam si vasa & ornamenta non essent consecrata aut benedicta. ¶ Secunda assertio. Nihilo minùs ho{ Secunda assertio. }rum venditio & emptio, si ratione consecrationis pluris vendantur quàm res ipsa valet, est simonia contra ius diuinum & naturale. Nam vtrunque ius prohibet quòd{ Ratio assertionis. } vęnale non est pretio vendi: cùm ergo illud sit spirituale, quanuis iure positiuo factum sit spirituale, iuri nihilo minùs diuino & naturali repugnat eius venditio. Et confirmatur: quia qui vendit benedictionem calicis aut aquam benedictam, vendit certè id quod gratuitò donatur in bonum publicum: est ergo huiusmodi simonia iure diuino prohibita. Secundò ad idem arguitur. Mino{ Secunda ratio ad idem. }res ordines non sunt de iure diuino: quin verò neque diaconatus habebatur olim vt ordo sacer: quod patet ex verbis Innocentij Tertij in cap. A multis. de ætat. & qualita. & ordin. præfi. sed sunt de iure merè positiuo, & tamen ista vendere est peccatum simoniæ iure diuino prohibitæ: ergo licèt res iure positiuo fiat sacra, nihilo minùs eius venditio est contra ius diuinum. Sicuti nuperrimè fallacem esse diximus consequentiam illam: Spiritualia sunt de iure diuino: ergo illa vendere non est contra ius naturæ. ¶ Ex quo fit illos Doctores qui in huiusmodi rebus consecratis exemplum collocant simonię de iure merè positiuo, paralogizari, inde id nimirum inferentes, quòd materia eius iure positiuo sit constituta: veluti & suprà de solennitate voti dicebamus, quæ est de iure positiuo: & nihilo minùs obligatio ad perpetuam castitatem, quæ ex illo voto solenni resultat, est de iure diuino. ¶ Sed in{ Hæsitatio. }terrogando vrges, an detur aliqua simonia ad ius merè positiuum attinens? Responde{ Dissolutio. }tur aliquam esse. Primùm vbi venditur officium ecclesiæ annexum quod de se non est spirituale. Hoc patet ex cap. Saluator. suprà citato. 1. quæstio. 3. vbi Vrbanus prohibet nè vendatur officium œconomi ecclesiæ, aut sacristæ, aut protectoris: citans Concilium Calcedonen. hæc autem officia vendere non est contra ius diuinum aut naturale: siquidem personæ non sunt aut res per se sacrę. Neque ecclesia facit eas sacras sicut templa, & vasa, & personas, puta sacerdotes consecrationi sacramenti eucharistiæ dedicata: sed quia sunt sacrorum custodię deputati. ¶ Eiusdem autem simoniæ exemplum sunt qui proferant in commutatione prębendarum. Prohibetur enim. c. quæsitum.{ Prohibitio permutationis præbendarum non interueniente superioris autoritate non est merè positiua sed significatio diuini iuris. } de rerum perm. nè sine licentia episcopi præbendæ cum pacto permutentur. Attamen prohibitio hęc non est merè positiua, sed significatio diuini iuris. Nam qui attentaret præbendas priuatim permutare, nihil faceret. Potest enim quisque suo renuntiare sacerdotio, sed id tamen facere debet in manibus pręlati: constituere verò alterum in iure præbendæ, neutiquàm iure potest, nisi solus Pontifex & episcopus: aut pręlati quorum est sacerdotia confere. Quod autem illic Papa iubet est, nè quis pactum permutationis faciat: quia hoc labem sapit simoniæ. Attamen si fiat sub conditione, si Papa consenserit, nulla est culpa. Illa tamen conditione prætermissa, simonia resultaret. Quocircà si conditio esset iuri diuino contraria: vt si pactum esset supererogandi pecuniam, vel aliud pretium pro maiori præbenda: tunc simonia esset contra ius diuinum: nam talis permutatio mixtam haberet emptionem præbendæ. Si{ Moderatio superioris assertionis. } verò tantùm esset contraria iuri positiuo: vt si esset pactum soluendæ pensionis absque Papæ concessione: tunc simonia esset contra ius positiuum. Enimuerò permutare res sacras & spirituales, præsertim si tales sint iure tantùm positiuo, non est contra ius diuinum: vt si cambium fiat calicis pro calice, aut pro sacro vestimento. Quin verò neque in his quę spiritualia sunt de iure diuino: vt si sacerdos confessionem alterius sacerdotis audire noluerit nisi alter audiat suam: licèt Richard. secùs censeat, de quo statim: ergo cùm præbendæ non sint adeò spirituales, pactum illarum permutandarum non est contra ius diuinum. Secundò id confirmatur: Si esset contra ius diuinum, neutiquàm Papa posset super eâdem re dispensare: & tamen Papa eiusmodi permutationes constitutis pensionibus permittit. Prętereà si huiusmodi venditio perinde esset prohibita iure diuino atque venditio saramentorum, non liceret de illo pacisci, etiam adhibita conditione si Papa consenserit: quia hoc certè in sacramentis non licet: & tamen talis pactio in prębendis cum tali conditione non condemnatur. Iam vt rem concludamus, in euangelio non est prohibita talis commutatio, sed de solis Spiritus sancti donis habetur: Gratis accepistis, gratis date: non ergo huiusmodi pactio est contra ius diuinum. Nihilo minùs tamen quædam est simonię species de iure positiuo. Vnde ad primum Durandi argumentum duobus modis respondetur. Primò negamus illud suum assertum quòd vbiuis res prohibetur quæ alioqui non est mala, transgressio non est aliud peccatum quàm inobedientię. Imò verò ecclesia dum abstinentiam quadragesimalem indixit, ieiunium illud constituit in virtute abstinentiæ: & ideo non solùm ille contra obedientiam peccaret, qui ieiunium ex contemptu frangeret, verùm & ille contra abstinentiam, qui non ex contemptu, sed prę gula id faceret. Et pari modo ecclesia potest actum quempiam in vitio simoniæ constituere. Secundò respondetur, quod officium Sacristię vendere, aut pactum facere commutandi sacerdotia contra ius ecclesiasticum, non definiuit ecclesia esse propriè simoniam, sicuti vendere sacerdotia: sed dicitur simonia, quia simoniæ pœna vindicatur. PEr hęc facilis fit argumentorum solutio.{ Ad primum argumentum . } Ad primum quippe respondetur, regnum cœlorum vęnum esse expositum: non si venditionis nomen propriè vsurpes, sed per Metaphoram, sicut dicitur vim pati. Quòd enim propriè non sit vendibile, primùm inde patet, quod cùm sit supernaturale, nullo est pretio æstimabile. Vnde Paul. ad Roman. 8. Non sunt condignæ passiones huius temporis ad futuram gloriam quæ reuelabitur in nobis. Et loquitur de operibus filiorum Dei per gratiam: significans opera nostra ex obiecto existimata, non esse regni cœlorum pretium: sed quatenùs procedunt ex gratia. Quod autem gratis datur, non venditur. Tum etiam quod ex nostris obsequijs Deo nihil accrescit: siquidem bonorum nostrorum non indiget. Vnde Isaiæ. 52. Gratis vænundati estis, & sine argento redimemini. Dicitur autem per Metaphoram emptio, iuxta verbum eiusdem Prophetæ, cap. 55. vbi ait Sapientia ipsa: Sitientes venite ad aquas: & qui non habetis argentum, properate & emite: venite, emite absque argento, & absque vlla commutatione lac & mel: hoc est regni cœlestis dulcedinem. Metaphora autem in eo consistit, quod operibus iusti regnum cœlorum proponitur, tanquàm merces: vt patet in Parabola conducentis operarios in vineam, constituto denario diurno. & in verbo Psalmi: Inclinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas propter retributionem. ¶ Ad secun{ Ad secundum. }dum argumentum licèt inter interpretes Canonici iuris de Papa litigium sit an possit esse simoniacus, per illa tamen quæ dicta sunt peruia fit responsio. Enimuerò de simonia{ Papa simoniam potest contrahere. } quę iure diuino naturalique talis est, nullam esse licet controuersiam, quin illam possit committere. Si, inquam, sacramenta pretio administraret, donúmve quoduis aliud Spiritus sancti dispensaret, ambigere nemo posset, quin simoniacus esset. Ageret quippe contra ius diuinum: super quo ipse dispensare nequit. Neque istiusmodi donorum dominus est, sed merè dispensator. Imò verò tanto grauiùs maiorique scandalo peccaret, quanto eminentiorem locum in ecclesia tenet. Vnde Petrus primus Christi vicarius hoc sibi crimen à Simône vigilantissimè cauit. Quin etiam si templa, vel vasa, vel vestimenta sacra pretio consecraret: quanuis talis ritus iure sit positiuo sancitus, nihilo minùs, quia eius vænalitas est contra ius diuinum, simoniacus esset. Et pari modo si sacerdotium aut prębendas vænundaret: vtpote quorum dispensator est tantùm: neutiquàm tamen dominus. Si autem admittas officium sacristæ & œconomi ecclesiæ vendere, non esse simoniam nisi de iure positiuo: quia propriè non sunt personæ sacræ: illud ipse posset citra peccatum pretio conferre, nisi obstaret scandalum: quia potest super suis legibus dispensare. Et eâdem ratione pœnas iuris simoniacis decretis incurrere nequit. Etenim quanquàm sacerdotia venditaret, neque excommunicatus esset, neque suspensus: quoniam princeps est & quantum ad vim coactiuam suis legibus non subditur. ¶ Sed{ Dubium. } hoc tamen superest hîc dubium, vtrùm si sacerdotium cuipiam venderet, facto ipso censendus esset super pœnis iuris cum illo dispensare: vt neque excommunicatus emptor ille esset, neque teneretur renuntiare prębendam. Quidam enim, vt Palud. d. 25. q. 4. af{ Paludan. Adrianus. }firmant: alij verò in quibus est Adrianus quotl. 9. negant. Profectò res est quæ me ancipitem tenet. A parte quippe negatiua est { Argumentum à parte negatiua. } argumentum Ioannis Andreæ in Mercurialibus: quod si episcopus ludum aliquem sub pœna excommunicationis inhiberet clericis, licèt posteà eorum aliquem ad ludendum induceret, non ideo dispensaret in lege, nisi illam exprimeret: quia vel posset esse illius oblîtus, vel ad malum illum inducere. Rursus quanuis excommunicato osculum pacis porrigat, non ideo illum absoluit. A parte autem affirmatiua est argumentum quòd non est censendus Papa tam insigniter peccare vt præbendam cogitet sacerdoti vendere, quam neque emere ille neque retinere citra excommunicationem, atque adeò citra culpam nequit. Porrò ergo huius ambiguitatis affirmatiuam{ Papa beneficia alicui vendens censetur cum eo dispensare in pœnis simoniæ. } hanc partem præ altera eligerem. Nam forsan & episcopus inducens ad id subditum quod lege sua prohibitum est, quidquid Ioannes Andreas censeat, dispensare creditur: perinde ac si præciperet. Deinde quicquid hoc veritatis habeat, tamen de Papa quando præbendam vendit cùm ipse sit qui dat, omninò videtur habilem alium reddere vt{ Ad tertium. } recipiat. ¶ Ad tertium denique respondetur cum diuo Thom. nomine emptionis quamcunque aliam commutationem comprehendi spiritualis pro temporali. Quare sicut præbendam nummis emere simonia est, ita & sæcularem illum fundum pro illa commutare. Quin verò (vt suprà diximus) neque præbendam pro præbenda absque facultate Pontificis commutari citra simoniam potest. Tametsi vt expositum est, non esset simonia nisi de iure positiuo. Quocircà res alias sacras commutare, quia tali iure minimè prohibetur, nulla est simonia: dum modò solius rei valoris habeatur ratio, neque pro consecratione quicquam pendatur. Potest inquam calix pro calice commutari. Imò tanti vendi quanti materia & forma absque consecratione æstimaretur: atque adeò alteri ecclesiæ locari. ¶ De sacramentis verò Conradus. 4. distinct. 25. artic. 3. negat vnum pro alio commutari posse: nam licèt non sit, inquit, tam illicitum quàm simpliciter illa vendere: est tamen aliqua venditionis effigies: quia vnum tunc censetur alterius pre{ Sacramentorum commutatio licita. }tio. At verò profectò non video quídnam venditionis aut pretij admisceatur si vicarię operæ in pactum ducantur: Baptizabo te si me baptizaueris: &, si meam volueris audire confessionem, tuam vicissim audiam. Et orabo pro te si tu mihi vicissim par rependeris beneficium. # 6 QVAESTIO SEXta, De materia simoniæ. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm quandoque liceat pro sacramentis pecuniam seu dare seu accipere. COnstituta definitione & culpabili qualitate simonię, sequitur vt seriatim de eius materia disputemus. Et primò de sacramentis arguitur quòd liceat nonnunquàm illa pretio redimere. Baptismus ianua est sacramen{ Primum argumentum. }torum: & nihilo minùs dum iniquus sacerdos iamiam morientem puerum absque pretio baptizare nequit, neque pater manus habet aut linguam quibus ipsum tingere valeat, consultiùs videretur pater facere si pecuniam offerret sacerdoti, quàm si animam prolis suæ perditum ire sineret: ergo licet sacramentum mercari. ¶ Secundò. Euchari{ Secundum. }stia est sacramentorum maximum, pro quo tamen conficiendo & offerendo licet pecuniam offerre, oblatamq́; accipere: ergo faciliùs est concedendum alia sacramenta redimi pretio posse. ¶ Tertiò. Pœnitentia est{ Tertium. } sacramentum necessitatis quæ absolutionem ab excommunicatione præexigit, sed pro absolutione ab excommunicatione in more iudicibus est pecuniam recipere: ergo id non est sacrilegium. ¶ Quartò. Consuetudo in{ Quartum. } causa est vt quod anteà delictum erat licitè fiat. Qua vtique ratione ait Augustin. plures habere vxores quando mos erat, non fuisse crimen: viget autem apud quosdam consuetudo vt pro consecrandis episcopis, benedicendisque abbatibus, inungendisque sacerdotibus aliquid pro chrismate & oleo detur accipiaturque: ergo illud est licitum. ¶ Quintò.{ Quintum. } Ius habet vnusquisque suam redimendi vexationem: sed vsu sæpe accidit vt quispiam ab episcopatu vel alio sacerdotio per iniuriam arceatur: ergo licebit eiusmodi vexato nummis se ab illa iniuria eripere. ¶ Sextò. Ma{ Sextum. }trimonium est quoddam sacramentum, sed datur pro matrimonio pecunia, nempe vxoris dos: ergo licet pro sacramento pretium tum dare tum etiam percipere. ¶ Contrarium admonetur canone illo. 8. Synodi. 1. q. 1. Qui per pecuniam consecrauerit, vel ab alio consecratus est, alienus à sacerdotio fiat. IAm suprà inter spiritualia quæ materia sunt simoniæ, atque alia spiritualium genera discriminatum est. Illa nanque spiritualia quæ naturalia sunt, neque nobis gratis vt largiamur donantur, simoniæ vitio non substernuntur: sed illa prorsus charismata quæ dono diuinitùs suscipimus ad gratiam quoquo pacto spectantia. Hæc autem quadru{ Quadruplex differentia rerum spiritualium. }plici differentia diuiduntur. Quædam quippe sunt spiritualia per essentiam: vt gratia quæ ipsissima est vita spiritualis animæ: & charitas quæ est habitus quo officia & opera vitæ exhibemus. Et hæc nullatenùs in quæstionem accersiri possunt an vendi emíve queant: sunt enim vsque adeò Dei munera, vt dementia esset cogitare quenquam posse in alterum illa siue dono siue pretio transfundere. Secundo ordine sunt spiritualia: quæ hisce velut causa proximè antecedunt. Qualia sunt sacramenta, quæ ceu instrumenta passionis Christi effectricia sunt gratiæ. Tertio gradu spiritualium sunt actus charismatum, quæ gratiæ nuncupantur gratis datæ: quales sunt dona prophetiæ & linguarum quibus annumerari possumus & orationem & religionem. Quarto denique loco accedunt & spiritualia per annexionem: qualia sunt sacerdotia & præbendæ, quæ spiritualium functioni inseruiunt. Prętermisso ergo primo membro, de singulis aliorum trium singuli sunt hîc articuli examinandi. ¶ Igitur in hoc primo, qui apud diuum Tho. secundus existit, respondetur de sacramentis duabus conclusionibus. Prior: Pro spirituali sa{ Prima conclusio. }cramentorum gratia pecuniam accipere, crimen est sacrilegum simoniæ: vsque adeò naturali diuinoque iuri aduersum, vt nulla possit consuetudine excusari. Sanè cùm nulla eiusmodi iuribus pręiudicari possit. Et quidem pecuniæ nomine iuxta Philosophi documentum. 3. Ethic. quicquid nummo ęstimatur, intelligitur. Conclusionis probatio{ Probatio conclusionis. } manifestissima est. Nam sacramenta nouæ legis quàm maximè sunt spiritualia: quippe quæ gratiæ, spiritualisque vitæ causa existunt: quæ quidem virtus priscis illis Mosaîcis nominerat: gratia autem, vt nomen ipsum personat, gratis nobis confertur: alioquin autore Paulo non esset gratia: nemo ergo mortalium pro eius collatione pretium percipere potest. Etenim præterquàm quòd ius naturæ iniquissimè violaret, id vendens quod neque suum est neque vllo est pretio æstimabile, in Deum esset impientissimè iniurius. Porrò quòd id vendere cogitaret quod solus ipse altissimus sua benignitate confert. Atque hic primus est simonię apex vnde & nomen traxit. Nam vt suprà dicebamus, munus hoc Spiritus sancti conferendum erat, quod malus ille Simon emere cogitabat. Huc accedunt canon Leonis, Gratia. 1. q. 1. & plerique multi eiusdem Causæ. ¶ Posterior conclu{ Vltima conclusio. }sio. Ministris ecclesiæ stipendia populi alimentaque ad sui sustentationem accipere nullum est simonię vitium, neque verò peccatum vllum. Prior conclusio adeò est clara vt nullum nobis dubium relinquat. Posterior verò sæpe & sępiùs suprà demonstrata est ex verbis Pauli. 1. Corinth. 9. Quibus & illud accedit. 1. ad Timo. 5. Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni sunt. Vbi Augustiniana glossa: Accipiant, inquit, sustentationem necessitatis à populo, mercedem dispensationis à domino. Permagno ergo sacerdotes iure pollent, non vt qualitercunque, sed pro sua dignitate decenter sustentari. ¶ Quod hîc igitur dubitandum restat, est:{ Dubitatio. } Vtrum pro his quę sacramentis annexa sunt, nempe pro vasorum vsu, pro materia: & potissimùm pro labore ipso possit pretium suscipi, idq́ue ex pacto. Apparet enim nullum interuenire posse pactum quod non sit simoniacum: vt diuus Thom. arti. 3. ad secundum argumentum astruere videtur. In contrarium autem est vsus ab ecclesia permissus. Consentit enim presbyterum de stipendio pacisci, vt Capellaniæ seruiat, ter scilicet in hebdomada, aut quotidie in tali loco celebrare colligetur. Cui quidem mori & ratio, vt hîc ait Caietanus, fragatur. Quoniam si velle stipendium in sustentationem licet, vt secunda conclusione assertum est, nihil vetat quo minùs id procurari atque in pactum duci possit. Nam materia est quæ contractum facit simoniacum. Quare cùm eadem sit materia absque pacto & cum pacto: nempe temporalis sustentatio, fit vt si absque pacto id licet optare & accipere quod ad vitam necessarium est, sine quo spiritualia ministrari non possunt, nullum sit vitium de pretio conuenire. ¶ Res est inter Doctores, potissimùm iuris Canonici, plurimùm controuersa: de qua Summistæ in verbo, simonia. variè loquuntur: & Adrianus quotli.{ Adrianus. Altißiodor. } 9. cum Altissiodorensi antiquo Theologo complures allêgat Iurisperitos in sententiam affirmatiuam: nempe quòd liceat pro labore administrationis sacramentorum, de pretio pacisci: iuxta apostolicam doctrinam in superioribus allegatam. Cui consonare videtur can. vltimus. 1. q. 2. vbi astruitur quòd clerici stipendia accipere possunt, iustis laboribus merita. Quin verò & euangelium, vbi ait Christus, Dignus est operarius mercede sua. Et est vulgaris opinio Durand. tamen in. 4.{ Durandus. } distinct. 25. quæst. 1. omninò renuit pro labore administandi sacramenti quicquam recipi posse. Et Caietanus & hîc & in sua Summa,{ Caietanus. } verbo, simonia: & quæst. 9. primi quotlibeti, permulta de hac dirimenda lite doctè disserit: si modò res paulò explicatiùs & compendiosius colligatur. Placet ergo ad rei in{ Distinctio. }tellectum tripertita distinctio inter pretium spiritualium & stipendium ad sustentationem, & mercedem pro locatis operis. Et quidem de primo membro nemini ambigitur: adeò perspicuum est pretium pro re spirituali aut ei annexa percipi non posse: veluti suprà explicatum est: Ob id quod tales res non sunt pretio vendibiles. Neque verò duorum cæterorum membrorum distinctio vsque adeò est intellectu difficilis vti prima fronte apparet. Merces enim operi adæquatur, de qua Mat. 20. Redde operarijs mercedem suam. stipendium verò sustentationis, licèt tandem referatur ad ministrorum operas, tamen proximè non fit nisi ad necessariam sustentationem ministri. Et possumus distinctionem hanc quantum ad duo membra hoc exemplo elucidare. Si enim quispiam artifex, cuius opera digna essent magno pretio, sic cum domino aliquo conueniret: Da mihi victum, & operas omnes meas tibi impendam quantiuis fuerint pretij dignæ: Tunc non æstimarentur operæ, sed tantùm necessaria sustentatio. Econuersò dum diues artifex pro imagine aut alia fabrica quantum opificium valet petit, non æstimat necessitatem victus, sed valorem operis. Quare Augustinus nuperrimè citatus acutè distinxit dicens: Sustentationem necessitatis recipiant à populo: mercedem autem dispensationis, id est ęqualem valorem operis, à Domino. Igitur quòd clerici stipendium sustentationis recipere possint, non est dubium. Idq́ue possunt dupliciter. Primò authoritate publica ecclesiæ: quæ quotam decimarum taxauit. Ac perinde episcoporum constitutionibus: sanè qui taxare possunt quanto stipendio ille dignus sit qui tali seruitio ecclesiæ man{ Clerici stipendium sustentationis recipere poßunt. }cipatur. Secundo modo priuata libertate. Potest nanque & ipse sacerdos victus indigens, cùm ad seruitium conducitur capellaniæ, aut vicariatus pacisci de stipendio sustentationis secundùm loci, temporisq́ue dispensationem. Hoc autem non ego eâdem facilitate approbarem qua à Caietano asseritur: nempe quod quando sustentationis stipendium superioris authoritate decretum est, potest illud sacerdos, siue pauper sit siue locuples, percipere. Nam idem sacerdotium potest diues sacerdos nihilo minori iure suscipere quàm egenus. Quando verò eiusmodi stipendium non est lege constitutum, sed priuata conuentione constituendum, tunc inquit pauper pacisci de illo potest: diues verò minimè. Quoniam cùm aliundè sibi sustentatio suppetit, indicium est conuentum facere, non pro sustentatione, sed pro operarum mercede. Hunc tamen ego inquam censendi rigorem non facilè probarem. Nam si ex rei natura ad sustentationem ministri tali functioni mancipati talis sustentationis moderatio necessaria est, tunc ex natura rei nulla emergit simonia: atque adeò neque ex qualitate sacerdotis creatur. Intentionis nanque Deus solus scrutator est. Quòd autem tale stipendium sustentationis gratia sit licitum, suprà satis lege naturæ & diuina demonstratum est: quamque debeat sacerdotalis ordo decenter sustentari. ¶ An verò in mercedem pro labore liceat aliquid etiam recipere, quod fuit tertium distinctionis membrum, hoc est de quo inter doctores ambigitur & controuersatur. Quanuis non sit tantum dubium quantum multi authores putant. Imò per distinctionem adeò omnes conciliantur, vt dissidere nequeant. Labores enim & operæ aliæ sunt antecedentes sacramentum, atque adeò illi accidentes: alię verò concomitantes: imò verò de eius substantia. Priores ergo locari possunt stato pretio. Po{ Potest sacerdos locare operas antecedentes non subsequentes. }steriores verò minimè. Est, exempli gratia, infirmus cui à longinquo accersendus est sacerdos qui eius audiat confessionem, vel Missam celebret, vel rem faciat diuinam. Potest profectò sacerdos pro itineris labore pretium exigere. Alius est labor & operatio sacramento intrinseca: puta Missæ celebratio, aut baptizandi opus, aut quæuis alia sacramenti applicatio. Et pro his laboribus & operis manifestum est nihil pretij posse recipi. Sed de his ait Augustinus, mercedem dispensationis à Domino recipiat. Perinde enim esset ac si reciperetur pro gratia sacramenti. Baptizatio enim & baptismus pro eodem reputantur: sicut Missa & celebratio Missę: veluti qui domum fabricat, idem pretium pro domo & pro eius fabrica recipit. Nec potest duo recipere, alterum pro re, alterum verò pro opere. ¶ Cùm autem pro huiusmodi functionibus adstruitut nihil posse mercedis recipi, non negatur quin pro earum obligatione percipi possit. Quemad{ Licet sacerdoti pro obligatione celebrandi pacisci de mercede. }modùm etsi pro mutuandi officio nihil pretij possis exigere, tamen pro mutuandi obligatione non est illicitum. Licet inquam sacerdoti dum ad seruitium parœciæ conducitur, pro obligatione his aut illis diebus celebrandi, confessionibusq́ue audiendis assistendi, de stipendio conuentum inire. Cui quidem assertioni astipulatur cap. significatum. de præbendis. ¶ Per hæc & de vasorum vsu atque de materia sacramentorum facilè vnusquisque iudicabit. Nefas enim esset pro vsu calicis aut corporalium illum qui consecrat aliquid deposcere præmij: nam vsus ille de intrinseca est ratione sacramenti conficiendi. Quanuis, vt diximus, possit vna ecclesia alteri calicem, sicut vendere, ita & locare. Nam locatio illa est accidentaria, longè antecedens ad sacramentum. Pari modo si nullum esset oleum in vrbe posset vna ecclesia oleum consecratum tanti vendere quanti si non esset consecratum. Imò & chrisma posset vnus mercari in vno loco & vendere in alio. Nam omnes illi contractus similes sunt actionibus quas nuper diximus accidentariè antecedere ad sacramentum. Nisi hoc in iniuriam & contemptum rei sacræ fieret: vtpote si consecratio ipsa venderetur. Attamen sicuti neque actio ipsa quæ est de essentia sacramenti, neque labor qui est illi annexus vendi potest, ita neque vsus materiæ sacramenti quæ ad substantiam eius attinet. Hoc est: Sicut neque episcopus pro labore confirmandi, neque sacerdos pro labore & opere vngendi infirmum, mercedem recipere potest: ita neuter pro vsu Chrismatis aut olei, quod illic consumitur, potest quicquam suscipere. Et quod de actionibus sacramentorum dictum est, id pariter & de sacramentalibus sentiendum. Nequit enim sacerdos pro exorcismis & catechismis, aut pro benedictionibus nubentium quicquam percipere præmij, loco mercedis. Ad canonem ergo vltimum. 1. quæstione. 2. respondetur, quòd loquitur de stipendijs sustentationis: sicuti & verbum Christi. Quare quod ait Lucas, Dignus est operarius mercede sua: aut Matthæus, cibo suo. ¶ Ex his denique colligitur quàm sit absurdus vsus quamq́ue sacrilegè simoniacus pro ordinum exhibitione pecuniam aut munus aliquod exigere: qui quidem particulares episcopos inuectus est: nam cùm proprii & legitimi, aut non sint residentes, aut celebrare ordines, quod pudendum est, non dignentur, titulares ad id muneris accersunt: & quod absurdius est, non tam iustum eis stipendium pendunt vt possint illos ab omni exactione prohibere. Est ergo iniquum cogere illos qui ordinantur, vt non modò candelas, verùm & pecunias offerant. Imò verò arbitror neque pro literis testimonialibus quicquam posse exigi. AD primum igitur capitale argumen{ Ad primum argumentum . Solutio S. Thomæ. }tum diuus Thomas sic respondet vt vniuersa perlustrans remedia, nunquàm concedat licêre mercedem pro actione sacramentali exhibere. Ait enim quòd si baptizandus nondum est rationis vsum ingressus, & sacrilegus sacerdos nolit absque pretio baptismum dispensare, perinde censendum est ac si nullus adesset sacerdos, atque adeò sicuti in casu extremæ necessitatis vbi quilibet est minister, à quocunque est citiùs tingendus, quàm sacerdotis sacrilegio assentiatur. Quanuis aqua, quæ elementum est, possit ab illo emi. Si autem sit adultus, neque vllus alius adsit à quo sacramentum suscipiat, potiùs est illi absque sacramento de vita migrandum, quàm baptismum emat. Tunc enim baptisma flaminis satis ei erit ad salutem. ¶ At verò rem in extremas angustias non cogit. Facia{ Dubitatio }mus enim nequam sacerdotem præsente paruulo, soloq́ue parente, eodemq́ue trunco & ad baptizandum inepto, suam exprimere corruptam mentem: videlicet nequâquam sacramentum administrare velle nisi pretium sibi pro ipsa sacramentali functione pendatur: vtrùm fas tunc sit patri, tale illi porrigere pretium. Apparet enim ratio non infirma id persuadere. Vnicuique enim vt paulò antè dicebamus, licet suam vexationem redimere: ille autem parens qui liberi vicem gerit, ingentem patitur iniuriam, & grauiorem paruulus: quippe cui ius diuinum, naturaleq́ue suffragantur, & humanum, vt teneatur ille nequam sacrilegus ipsum baptizare: potest ergo pater illam pretio redimere vexationem. Exemplo nobis ille est qui ad vsuras tempore necessitatis petit: quod revera citra culpam facere potest. Imò longè efficaciùs videtur huic patrocinari ratio. Nam cùm iura omnia ad animarum salutem referantur, neque vllum aliud misero infanti remedium suppetat, potiùs est vexatio illa pretio repellenda, quàm infans à regno cœlorum in æternum repellatur. Cùm ergo dubitandi rationem hucusque diuus Thomas non perstrinxerit, restat nobis ad hoc respondere. Et quidem Paludanus in. 4. distinctio. 5. sacrilegium{ Paludani so lutio. } omninò reputat, etiam in tali casu pretio emere sacramentum ad redimendum vexationem. Et fortè id propter diuum Thomam adstruxit, qui in. 4. eâdem distinctio. quæstio. 2. probabiliùs id arbitratur. Quod & ante ipsum Alexandri fuerat o{ Alex. Halen. Richardus. }pinio. 2. parte, quæstion. 189. membro tertio: & Richardi in. 4. distincti. 52. articul. 3. Et subdit Paludanus rationem. Nam redimere, inquit, vexationem, bifariàm vsu venire potest. Vno modo ab illo qui obesse potest, prodesse verò non item: altero verò ab illo qui obesse potest & prodesse. Et prioris, inquit, vexationis redemptio licita est: posterioris verò nequâquam. Exempla eius sunt. Episcopus electus potest ab illis qui suam possessionem & confirmationem perturbant, vexationem redimere: non tamen à confirmatore. Et ratio diuersitatis est, quòd priori casu non venit in suspicionem quòd episcopatum velit emere, cùm illi non possint dare. Posteriori verò eâdem suspicione respergitur. Et ideo cùm sacerdos prodesse baptizando possit, nequit ab illo, inquit, vexatio redimi. Lepidam autem glossam super cap. Baptizandis. 1. quæstione. 1. audi. Postquàm enim ait neutiquàm posse in tali casu pretium pro baptismo pendi, subdit: Ego tamen potiùs darem pecuniam quàm puerum sic dimitterem mori: & bene: licèt non deberem facere. Perpende si non deberet, quomodò bene faceret. Igitur Panormitanus super cap. Cùm in ecclesiæ.{ Panormita. } extrà, de simonia. atque alij quos Richardus loco citato refert distinguentes inter infantem & adultum, probè concedunt debere eum qui paruuli curam gerit, vexationem pretio redimere propter extremam necessitatem: non tamen adulto qui per baptismum flaminis seruari potest. In quorum{ Solutio propositæ dubitationis. } sententiam Caietanus subscribit: idq́ue, vt reor, meritò. Nam quòd paruulus extremam patiatur necessitatem, in dubium nemini venire debet. Etenim dicere quòd intentio volentis baptizare sufficiat paruulo, & quòd Deus vicem baptismi suppleat, non solùm temerarium est, nullaq́ue ratione fulcî tum: imò & peiori nomine dignum. Nam cùm nemo alteri mereri possit gratiam sine ipsius actu qui recepturus est, nulla intentio baptismi censetur baptismus flaminis, nisi solùm propria ipsius qui baptizari cupit: & lex est, sine baptismo aut sanguinis, aut flaminis, aut fluminis, saluum fieri neminem. Cùm ergo sacerdos in casu nostro tam stricto iure baptizare hunc paruulum teneatur, ac perinde paruulus tam insignem patiatur iniuriam, licitè illa vexatio pretio redimitur. Neque est simile de electo episcopo respectu confirmatoris: quia neque illi tanta ingruit necessitas vt confirmetur: neque alter simili iure confirmare cogitur. Quare tunc pater pueri pecuniam non eo pendit fine, vt beneficium sacramenti emat: sed vt iniuriam propulset. ¶ At verò quò res ex{ Argumentum. }plicatiùs pateat, vrgentiùs arguitur. Sit ille vel sacerdos, vel alius quispiam infidelis, vsque adeò peruersus vt nolit anteà baptizare puerum quàm pater persanctè iuret pretium largiri, non ad redimendam vexationem, sed emendum sacramentum ipsum, & gratiam sacramentalem: vtrùm tunc liceat. Et apparet non esse licitum: nam tunc pretium conferens, idem videtur efficere quod Magus ille Simon tentauit. Caietanus hîc non videtur huc annue{ Caietanus. }re vt liceret pro sacramento dare: & quæsti. 9. primi quotlibe. id apertiùs videtur denegare. Porrò cùm censeat tam intrinsecè malum esse rem spiritualem emere quàm vendere. At profectò ista iudicio meo non{ Argumentum contra Caie. } sibi inuicem coherent: nam si sacramentum emere, esset perinde ac mentiri, intrinsecè malum, neque ad redimendam vexationem licitum fieret. Quoniam pretium ad redimendam vexationem est sacramentum emere, tanquàm medium ad propulsandam iniuriam: nam etsi suprema intentio in emptionem sacramenti non feratur, nihilo minùs illud accipitur tanquàm medium quod ad cauendam vexationem refertur. Veluti qui ad redimendam vexationem emeret fauorabilem sententiam iniqui iudicis. Et confirmatur hæc ratio: quoniam quantunuis ille me iurare cogat quòd pecuniam pro sacramento tribuo, nihilo minùs salua est mea suprema intentio quòd hoc facio ad redimendam vexationem: ob idq́ue nulla subest in iuramento falsitas. Quapropter nisi mea me fallit inscitia, sententia hæc de redimenda vexatione non aliter defensari potest, quàm per distinctionem emendi vendendiq́ue sacramentum. Itaq́ue & si vendere sacramentum & rem quamcunque spiritualem sit penitùs intrin{ Solutio autoris. }secè malum, adeò vt neque ad redimendam vexationem, neque vlla excogitabili causa fieri possit licitè: pretium tamen pro illo offerre dicendum est non vsque adeò esse intrinsecè malum, quin extrema necessitas illud permittat. Cuius aliquale exemplum est in mutuatione sub fœnore, quę intrinsecè mala est, & in receptione quam potest excusare necessitas. ¶ Neque vllum potest con{ Ad argumentum factum. }trà argumentum peti à Simone Mago, qui de emptione gratiæ condemnatur. Nam ille ideo emere voluit vt potestatem haberet reuendendi. Qua ratione fœdissimam gratiæ irrogauit iniuriam. Qui autem ratione modò dicta pretium pro sacramento offert, non ea intentione id facit, sed ex veneratione præcepti baptismi & summa æstimatione gratiæ sine qua credit neminem seruari posse. In summa, sicut dare pretium pro sacramento extra extremam necessitatem non liceret, sic extrema necessitas id efficit licitum. Hæc autem omnia{ Limitatio solutionis proximæ. } eatenùs affirmauerim, quatenùs ille qui baptismum vendere pertenderit, id nè faciat in religionis contemptum. Nam si esset hæreticus aut tyrannus qui in religionis ludibrium simoniacam prauitatem persuadere vellet, illudq́ue pretium tanquàm confessionem illius falsitatis exigeret, neutiquàm tunc liceret eidem pretio dato conniuere. Nam esset fidem diffiteri. Secùs si non illa ratione peteret, sed vel propter auaritiam, vel inducens, vt ipse arbitraretur, alterum ad malum. ¶ Per hæc de adulto{ Argumentum alterum. } facilè iudicium sumitur. Si enim arguas, adultum qui baptizari optat perinde habere ius vt ab altero baptizetur atque paruulum, eandemq́ue subinde iniuriam perpeti, atque adeò eandem redimere posse vexationem, negatur omninò esse simile. Quoniam in spiritualium simonia multò{ Solutio. } est adhibenda maior cautio quàm in temporalium vsura. In vsura nanque grauis necessitas à recipiendi culpa liberat. Sed tamen in spiritualibus propter eorum excellentiam sola extrema necessitas excusat, nè pretium offerens consentire in alterius simoniam videatur: atque adeò nè efficiatur eius particeps: adultus verò non laborat necessitate extrema. Neque verò vrget si redarguas forsan il{ Replica. }lum non habere nisi attritionem, quæ per baptismum fieri posset contritio. Nam sua culpa est{ Solutio. } si dum videt alterum nolle nisi sacrilegè baptizare, non se mente satis per Dei suppetias ad ipsum vertit. Caue tamen prudens, vlla te ex his quæ dicta sunt suspicio tangat, licêre cuipiam, quamuis dignissimo, ad suam redimendam vexationem, vel electoribus vel Antistiti quidpiam temporale offerre vt eligatur: esset enim aperta simonia, vt infrà patebit. q. proxima. ¶ Ad secundum argumentum be{ Ad secundum principale. }ne sanctus Thom. respondet, sacerdotem pro Missæ sacrificio non pretium aut mercedem operæ suscipere: sanè quod simoniacum esset: sed eleemosynam ad sustentationem. Ad illam nanque superiùs præfixam distinctionem respiciendum est inter sustentationem & mercedem operis pro labore. ¶ Sed nunquid{ Scrupulus. } fas erit de eleemosynæ quantitate ad sustentationem pacisci? Apparet enim non licêre. Quoniam suspicio inde suboriretur, sacerdotem pretio rem diuinam æstimare. Respondetur, si rem nudè secundùm suam{ Responsio. } naturam expendamus, non videtur esse illicitum, quòd sacerdos nollet celebrare nisi vbi victus suppeditaretur: idq́ue ei explicaret, qui pro se petit rem fieri diuinam. Qua vtique ratione suprà concessimus posse sacerdotem duas pitantias pro vno faciendo sacro suscipere. Attamen de quantitate contendere vix citra scandalum fieri posset, propter rationem adductam. ¶ Quapropter id superest in præsentiarum admonendum de vsu quodam inserpere incipiente, quod si antiquis patribus innotuisset, arbitror dehortarentur obnixè & execrarentur. Fertur nanque in nonnullis ecclesijs ab episcopis eleemosynam quæ pro vna Missa offerenda est, sic taxari, vt sacerdotes sub anathematis censura inhibeant nè minorem suscipiant. Quòd si quis in testamento eleemosynas pro certo Missarum numero legauerit, taxata pro singulis eleemosyna sub eâdem censura hæredes testamentorumque executores compellunt, vt eandem augeant eleemosynam. Quod profectò nescio quomodò citra scandalum, citraque iuris violationem fieri queat. Fateor equidem posse debereque episcopum plebem instantiùs admonere, vt pro sua quisque facultate, proq́ue temporum ratione eleemosynam Missæ augeret quò se sacerdos sustentare valeret. Sed tamen lege & plebem perstringere, & plebanos arcêre nè minori pretio celebrare possint, è diametro rationi eleemosynæ aduersatur, quæ libera esse debet, & imaginem induit pretij mecedisq́ue pro sacrificij celebratione. Nota verbum sancti Thomæ in præsenti quæstio. articul. 3. inter soluendum secundum argumentum: Illicita enim, inquit, esset ordinatio. Quòd si redarguas, Antistitem posse sustentationis stipendium taxare: Distinguitur. Etenim quòd id possit pro obligatione qua se sacerdos stringit ad capellaniam, & ad seruitium in tempus, vel in perpetuum, fateor: sed tamen taxare pro singulari Missa, quæ non est obligatio, sed simplex actio: Do vt celebres: idq́ue sub tali censura, nè minus dari aut recipi possit: profectò ius non video sed scandalum. ¶ Ad tertium respondetur quòd in abso{ Ad tertium. }lutione ab excommunicatione pecunia non penditur in pretium rei sacræ, sed in pœnam delicti. ¶ Ad quartum respondetur{ Ad quartum. } quòd vbi prisca inoleuit consuetudo vt pro eiusmodi actibus hierarchicis aliquid retribuatur: credendum est illud ceu sustentationis stipendium fuisse introductum. Qua ideo ratione illud nefas non esset praecipere Vbi autem id quasi actionis pretium soluitur, nulla consuetudine fit licitum: vt habetur cap. Cùm in ecclesiæ. de simonia. vbi pro vniuersis huiusmodi actionibus prohibetur quicquam percipi. Nam cùm simonia vitium sit contra naturam, nulla in contrarium vim habet consuetudo. Quare huiusmodi moribus attentè cauenda est species mali: secundùm verbum Apostoli. 1. ad Thessalonicens. 2. Ab omni specie mala abstinete vos. ¶ Ad quintum re{ Ad quintum. }spondet diuus Thomas, antequàm quippiam iuris ad episcopatum, vel ad aliud quoduis sacerdotium, vel dignitatem per electionem vel prouisionem acquiratur, simoniacum esse crimen aduersantium obstacula pecunia propellere. Sic enim viam sibi homo sterneret ad rem spiritualem mercandam. Sed postquàm ius alicui acquisitum est, licet per pecuniam iniusta impedimenta remouere: nempe si aliqui obstarent nè electus confirmatorem adiret, aut in possessionem admitteretur. Priorem autem partem sic intelligito, vt quemadmodùm libro quarto de impediente ab assecutione beneficij dicebamus, illos excipias qui vim inferunt. Si enim quis etiam{ Licet pecunia redimere vexationem ab eo qui per vim electionem studet impedire. } ante electionem nè dignitatem peteres te in carcerem obtruderet, aut electorum quemlibet, nè te eligeret, porrò pecunia illam redimere posses iniuriam. Secùs si per ambitum & palpationem, & quam subornationem dicunt, te procuraret excludere. Neque verò, vt suprà diximus, confirmatorem qui te confirmare renueret pecunia emollire posses: ob id, vt suprà dicebamus, quòd non solùm potest obesse, verùm & prodesse. Quapropter largitio illa, emptionis specimen exhiberet. Quod in alio qui te impediebat non reperitur. Et forsan neque ab illo qui te in possessionem missurus est, vexationem redimere licet: nam possessio aliquid est spirituale, quod tu mercari videris. Quanuis de possessione non sit res adeò certa, ac de confirmatione. ¶ Circa hæc autem insurgit non sub{ Dubitatio. }ticendum dubium: Vtrùm ad cauendam iniquam electionem, quæ ecclesiæ nocua est & perniciosa, liceat pecuniam offerre. Caietanus in illa nona quęstio. primi quot{ Caietani assertio. }libeti asserere non formidat, in electione Pontificis maximi, si liquidò constiterit electionem in indignum inclinare & ecclesiæ pestilentem, licêre oblato pretio eiusmodi electionem cauere: hoc enim esset ecclesiæ vexationem redimere. Sed tamen ad eligendum, inquit, bonum, id non licet. Et quidem vsque adeò in priorem sententiæ partem arbitror consentiendum, vt etiam posteriorem crediderim esse temperandam. Enimuerò tanta pernicies est, & atrox ecclesiæ deuexatio si non eligatur dignus, ac si eligatur indignus: quoniam inter hæc non est medium. Quocircà vbi duo essent tantùm inter quos nutaret electio, quorum vnus esset dignus & alter indignus, vt liceret pretio indignum repellere, liceret profectò electionem ad dignum inflectere: quia repulsio vnius, esset alterius electio. Arbitror enim, vt suprà dicebam, quòd licèt huiusmodi spiritualia vendere omninò sit intimè malum, redimere tamen non vsque adeò, quin extrema necessitas licitum id possit facere. Quapropter vbi multi essent digni, neutiquàm liceret pretio ambire vnius electionem. Imò quanuis alij essent alijs digniores, non liceret id in fauorem dignissimi facere: quoniam vbi dignus speratur eligendus, non ingruit extrema necessitas eligendi alium, quæ sola huiusmodi largitionibus simoniam abstergit. ¶ Ad sextum denique re{ Ad sextum. }spondendo reprehendit diuus Thom. quosdam, qui pro matrimonio affirmant licêre pecuniam recipere, ac si non esset sacramentum, gratiæ collatiuum. Et fuit opinio Bernardi in Apparatu, super cap. Cùm in ecclesię. de simonia. vbi ait quòd quanquàm pro benedictionibus nubentium pecuniam recipere non liceat, tamen pro matrimonio non est illicitum: eò quòd etsi sacramentum sit, gratiam tamen non confert. In cuius opinionis suspicionem venit apud quosdam Magister Sententiarum:{ Magister sententiarum. } proptereà quòd in. 4. distincti. 26. non explicat idem sacramentum aliter quàm in remedium esse institutum. Sed neque Durandus super eandem distinct. eidem opi{ Durandus. }nioni conniuere est veritus. Est tamen error plus quàm falsus: vt inibi Doctores ferè concludunt: Dotalis ergo pecunia vxoris, pro matrimonio confertur, non quatenùs sacramentum est, instrumentalisq́ue adeò gratiæ causa: sed quatenùs est officium naturæ, cuius vtique onera sine sumptibus fieri nequeunt. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm pro spiritualibus actionibus dare accipereq́ue pecuniam sit licitum. CONSEQVENTER de alio spiritualium ordine ar{ Primum argumentum. }guitur: nempe quod pro actionibus spiritualibus fas sit pecuniam tum dare tum etiam accipere. Vsus enim prophetiæ est actus spiritualis: pro quo tamen quondam aliquid offerebatur: vt. 1. Regum. 9. de Saûle legitur: &. 3. Regum. 13. de Iosia: ergo non est illicitum. ¶ Secundò: Oratio, prædicatio, atque adeò diuinæ laudes actiones sunt{ Secundum. } inter spirituales præcipuæ: sed ad impetrandum orationis suffragia licet munerum beneuolentia viros iustos, præsertim egenos, conciliare: iuxta illud Lucæ. 16. Facite vobis amicos de mammôna iniquitatis. Mox, & verbi ministris: puta prædicatoribus spiritualia seminantibus, temporalia: secundùm Apostoli constitutionem 1. ad Corinthios. 9. debentur. Deinde & diuinas celebrantibus laudes, & Psalmos, & ecclesiastico ritu processiones & mortuorum exequias, aliaq́ue id genus facientibus, sua quoque stipendia decernuntur: & nonnunquàm annui reditus: nulla ergo iniquitas est pro eiusmodi spiritualibus actionibus stata percipere præmia. ¶ Tertiò. Scientia est res quædam spiritua{ Tertium. }lis, cùm sit ad docendum facultas: sicuti prælati potestas ad corripiendum, suumque dispensandi munus: tamen pro vsu scientiæ mercedem suscipere, nihil habet absurdi: licet enim & Doctori, & aduocato, & medico suas pretio locare & vendere operas: ergo pariter prælatus pro sua spirituali functione recipere potest pretium. ¶ Quartò denique arguitur. Religio status est spiritualis perfectionis: & tamen solent{ Quartum. } in monasterijs, præsertim sanctimonialium, non aliter ad religionem virgines admitti quàm si dotes secum afferant: ergo licitum est pro huiusmodi actibus rem aliquam tum tribuere, tum etiam accipere. ¶ Contrarius autem extat canon Concilij Toletani{ Concilium Toletanum. } vndecimi. 1. quæs. 1. cuius initium est: Quidquid inuisibilis gratiæ consolationi tribuitur, nunquàm quæstibus vel quibuslibet præmijs vænundari debet: dicente Domino: Quod gratis accepistis, gratis date. hæc autem spiritualia quæ recensita sunt, per inuisibilem gratiam tribuuntur: ergo nefas est pretio illa dispensare. POst sacramenta quibus gratia gratum faciens confertur alium spiritualitatis gradum obtinent (vt suprà diximus) actiones illæ quæ ad gratias gratis datas spectant: quæ videlicet vel ex eâdem gratificante gratia procedunt, vel ad illam adispiscendam animum præparant. De quibus ideo eisdem duabus conclusionibus, quibus de sacramentis, respondetur. Prior est: Non mo{ Prima conclusio. }dò licet, verùm necessarium est eos qui huiusmodi actionibus spiritualia charismata administrant, à populo sustentari. Hęc iam suprà satis superque demonstrata est: tum naturali ratione, tum etiam & Paulino testimo{ Paulus. }nio. 1. ad Corinthios. 9. vbi ait: Quis militat suis stipendijs vnquàm & de lacte gregis non manducat? ¶ Posterior. Vende{ Postrema conclusio. }re aut emere id quod in huiusmodi actibus spirituale est, sacrilegium simoniacum existit. Hoc palàm est: neque alia post superiorum intelligentiam probatione indiget. In his ergo ait diuus Thomas primùm omnium cauendum esse nè intentio emptionis aut venditionis spiritualium animum occupet: cuius tunc maximè indicium prodiret si vsque adeò exigeretur pręmium, vt offerre nolentibus spiritualia ipsa munera subtraherentur, quæ exhibenda essent. At verò postquàm gratis priùs exhibentur, licitè, inquit, possunt statutæ consuetæq́ue oblationes à nolentibus & valentibus soluere, authoritate superioris exigi. ¶ Circa conclusiones istas aliquan{ Dubium graue. }tulo maior sese offert dubitandi ratio, an pro laboribus huiusmodi muneribus annexis liceat aliquid pretij recipere, quàm pro administrationibus sacramentorum:{ Ratio dubitandi. } nam in istis videntur labores & operæ quodammodò esse distinctæ ab spiritualibus: vtpote cantare, siue vocibus, siue organis, aut alijs instrumentis: ire processionaliter ad deducendum funus, aliasq́ue illic celebrare exequias quæ simpliciter ad sepulturam non sunt necessariæ. Item studere ad prædicandum, ad consulendum, ad visitandum subditos, cognoscendasq́ue eorum causas: qui quidem omnes labores videntur posse mercede locari. Quapropter authores offendas complures concedentes pro eiusmodi laboribus posse pretium recipi, quantum est ex natura rei: nisi quia exteriùs præ se ferunt effigiem mali. Attamen opinio hæc non est satis circunspecta. Nam pacta in istis non sunt solùm mala, quia ab ecclesia prohibita: sed quia sunt ex natura sua mala, ideo prohibita. ¶ Igitur primùm omnium supposita illa trifida distinctione superiori, quæ inter pretium spiritualium, quod neutiquàm licet, sustentationemq́ue sacerdotum & operarum mercedem posita est: notandum restat discrimen inter administrationem sacramento{ Discrimen inter administrationem sacramentorum & alias spirituales actiones. }rum, & alias spirituales actiones: nempè quòd in sacramentali functione neutiquàm carere posset specie simoniæ, alia soluenda iura, & oblationes instituere præter decimas, vel illos reditus qui ad sustentationem instituti sunt: pro alijs verò actionibus secundi ordinis solent alia institui, mercedis formam habentia: vt pro exequijs mortuorum, pro cantoribus: quin etiam pro prædicatoribus, pro processionibus, atque id genus alijs. Et ratio discriminis est, quòd eiusmodi actiones non sunt tam necessariò annexæ spiritualibus: haud enim tanta funeris pompa ad sepulturam est necessaria: neque cantores musici ad rem celebrandam diuinam. In huiusmodi ergo actionibus, quibus misceri assolet temporale quidpiam, discerniculo opùs est. Nam quando temporale illud non{ Solutio proximæ dubitationis. } est ad spirituale necessarium, nulla interuenit simoniæ species si pro mercede ex pacto fiat. Quare cantores & organorum musici absque scrupulo possunt suas locare operas. Est enim officium illud spiritualibus accessorium. Atque huic membro Caietanus & nonnulli alij adiungunt aduocatorum doctorumq́ue operas: de quibus tamen illicò nos in solutione tertij. Quando verò id quod principaliter quæritur est spirituale, non licet pro illo quicquam, mercedis loco percipere: vt pro Psalmis ipsis diuinis, pro necessarijs orationibus, & pro mortuorum necessarijs exequijs. ¶ Sed tamen hæc ad medendum ignorantium conscientijs ad normam conclusionum suprà positarum expendenda sunt. Diximus enim secundùm diuum Thomam quòd oblationes dictis actionibus constituas non licet eo rigore exigere vt non soluentibus spiritualia subtrahantur, quæ exhibenda sunt. Exempli gratia: si Plebanus nollet mortuum sepelire nisi iura sibi consueta priùs penderentur: quia sepultura necessaria est, scandalum daret, speciemq́ue simoniæ præ se ferret. Si autem illi qui funus curant volunt cum magna pompa suum humare mortuum, non tenetur pastor gratis illud exequi: & ideo licitè potest consueta iura exigere. Sed tamen quia & hæc ordinem etiam spiritualium suo modo attingunt, cauendum est scandalum: saltem antequàm sepulturæ officium persoluatur: vt hîc admonet diuus Thomas. ¶ Hîc autem admonendum meritò duximus quàm sint scandalosæ ac sacrilegæ ex{ Clericorum sacrilegæ extorsiones. }torsiones clericorum aduersus monachorum iura, Christianorumq́ue libertatem. Reperies enim diœceses vbi clerici nolunt eum qui in monasterio sepulchrum optauit, cum pompa illuc ducere: adeò vt nonnunquam neque crucem importent, neque Psalmos canere velint: quod profectò religio Christiana abhorret. Nam cùm vnicuique liberum sit sepulchrum pro sua deuotione vbi maluerit eligere, non sunt defunctorum voluntates per illas extorsiones cohibendæ. ¶ Postremum hîc dubium restat{ Postremum dubium. } triuiale de canonicis atque alijs clericis qui ad horas canonicas in ecclesiam non nisi stipendij gratia concurrunt, vtrùm simoniæ vitium contrahant. ¶ Ad hoc diuus Thomas quolib. 8. quæstio. 6. seu articulo. 11. re{ Solutio S. Thomæ. }spondet: quòd si stipendium sit finis intentionis celebrandi diuinum officium, simonia committitur: quoniam tunc stipendium habet rationem pretij, quo non est licitum vendere rem spiritualem, quale est diuinum officium. Si autem principalis intentio non sit nisi diuinus cultus: temporalis verò fructus sit accessorius, tanquàm ad sustentationem necessarius: non est simonia. ¶ Hæc autem solutio nisi sanè intelligatur, scrupulis punget humanas conscientias. Videtur enim hîc diuus Thomas, vt simoniacos condemnare quotquot ad ecclesiam ire pergunt, intuitu numulariæ distributionis, aliâs nequaquam ituri: quod profectò durum est creditu. Item, vt suprà de receptione puellarum ad velum moniale arguebamus, necessitas rei familiaris impertinens est, vt quod alioquî simonia non esset, eodem notetur vitio. Nam simonia in hoc prorsus consistit vt spirituale vendatur, siue à paupere siue à diuite. Quare idem propositum quod locupletem faceret simoniacum, faceret & inopem: & quod excusaret inopem, excusaret locupletem: saltem à simonia: quicquid sit de auaritia. ¶ Resolutio ergo est, quòd{ Solutio authoris. } ire ad ecclesiam tempore quo clericus aliâs non tenetur, tantum distributionum causa: ita vt aliâs non iret, non est vera simonia, nisi intenderet pro re spirituali pretium recipere modo suprà exposito. Peccaret ille clericus nihilo minùs grauiter contra suum ordinem & institutionem qui nunquam vel rarò ecclesiam viseret nisi illa de causa: & qui in genere non haberet præcipuum propositum frequentandi ecclesiam propter diuinum cultum, cuius solius gratia præbendarum iura instituta sunt. Imò verò qui cultum ad temporalem mercedem tanquam ad finem referret, peruersam sacrilegiamque haberet intentionem contra legitimum rerum ordinem, qui est vt beneficium sit propter officium. AD primum igitur respondetur quod quem ad{ Ad primum argumentum . }modùm nos pro rebus sacris, ita prisci solebant bonis Prophetis spontanea munera offerre, vt Hierony. super Micheam adnotauit: sicuti & de Damiano eius tradit historia, qui pro dono sanitatis vltronea munuscula penè inuitus accepit. Petere autem nefas est, vt patet de Giezi quem Eliseus de postulato à Naama pretio pro dono sanitatis acriter obiurgauit. ¶ Secundum argumentum{ Ad secundum. } triforme erat. Ad cuius primum membrum de eleemosynis quæ pauperibus pro eorum suffragijs precationumq́ue subsidijs erogantur: Respondetur, non esse licitas in pretium eiusmodi subsidij: quod re vera spirituale est: sed donantur in ipsorum pauperum alimoniam. Vtrùm verò tertio modo quasi pro locatis operis ad orandum liceat de mercede pacisci, aliquis forsan hæsitaret: quando quidem cantoribus musicis id liceat. At verò hoc affirmare non auderem. Est enim discriminis multum. Quoniam musica (vt diximus) non est ad sacrorum celebrationem necessaria. In oratione verò non distinguuntur labor & opera ab ipso spirituali munere. Imò labor est ipsissimum spirituale officium. ¶ De prędicatoribus autem in dubium euocari non debet vtrum possint pretium pro functione ipsa recipere: esset enim aperta simonia, vt de oratione modò dicebamus. Neque est simile de scientia, quę vendi potest: nam in scientia etiam Theologię, humanitùs acquisita, non ęstimatur nisi merum subsidium temporale: puta intellectum dirigere, instituere, & illustrare. Munus autem prędicationis est non solùm intellectum illuminare, sed id facere secundum donum Spiritus sancti, atque adeò secundum eius gratiam expurgare corda, animosque sursum prouehere, diuinoque amore consolidare & perficere. De quibus ideo Doctoribus intelligitur verbum illud apostolicum ad Ephe. 4. Et ipse dedit quosdam Apostolos, alios pastores & doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerij, in ędificationem corporis Christi. Et ad Rom. 10. Quomodò prędicabunt nisi mittantur? Itaque{ Prædicationis functio ex duplici capite nequit pretio vendi. } ex duplici capite nequit prędicationis functio pretio vendi: scilicet & quia spiritualis res est, & quia diuina delegatio: quod ideo officium illorum spiritualium numero comprehenditur, de quibus ait Christus: Gratis accepistis, gratis date. Vnde glossa super illud ad Timo. 5. Qui bene præsunt presbyteri. &c. Necessitatis est accipere vnde viuitur: charitatis est prębere: non tamen vęnale est euangelium vt pro his prędicetur. Quocircà, vt de oratione nuperrimè dicebamus, non potest concionator laborem ipsum prędicandi & operam quam insumit pro ferendo verbum, mercede locare: quoniam labor ipse res spiritualis est. Solum ergo potest honestam sustentationem recipere, & pro victu qui ad laborem studij sustentandum necessarius est, & pro librorum sumptu. Neque verò simoniacam labem contrahit si quando prædicatio non est prorsus necessaria, mauult verbum seminare vbi meliùs sustentetur. Imò & si illic concionari renuat vbi victum sibi non sperat suppeditandum, culpam non committit. Est tamen semper cauendum scandalum, idque potissimùm monachis. ¶ Tertium demum membrum erat de laudibus diuinorum officiorum, tam pro viuis quàm pro defunctis: de quo satis dictum est Pretium nanque nunquam est licitum, sed sustentationis stipendia: atque alia prætereà iura (vt explicuimus) quasi mercedem operarum, quæ non sunt omninò necessariæ, sed ad pompam pertinentes. Sed & verbum nihilo minùs Diui Thomæ notandum est: scilicet quòd non licet pactum facere, neque mentem habere recipiendi pretium emptionis. Vnde illicita esset, inquit, negatoria illa lex, quòd processio in funere nullatenùs sine certo pretio fieret: quippe qua via pręcluderetur nè gratis eiusmodi pompa fieret. Atque adeò specimen haberet exactionis: quod quidem, vt diximus, multò esset absurdius in celebratione Missarum. Non tamen haberet eandem absurditatem affirmatoria conditionalisque lex. Vt si quis talem obtulerit eleemosynam, talis ei pompa, quæ non est necessaria, exhibeatur. Haberet quippe eiusmodi lex speciem gratuitæ retributionis. ¶ Ad tertium argumen{ Ad tertium argumentum . }tum, quia pręlatorum hierarchicas functiones cum doctorum scientia & aduocatorum consilijs conferebat: per distinctionem respondetur, quandoquidem diuersa est ratio. Antistites nanque cæterique ecclesiastici præfecti, virtute potestatis sibi commissæ, rationeque stipendij ad ipsorum sustentationem constituti, obligantur suas administrare prouincias. Quocircà qui pro vsu eiusdem potestatis aliquid vltrà reciperent, non tam pro operis quas gratis debent, id intelligerentur suscipere, quàm vendere vsum spiritualis gratiæ. Vnde colligit Diuus Thomas pro nulla dispensatione licitum eis esse quidpiam accipere: neque pro hoc quòd vices suas committant, neque pro correctione, aut pro eo quòd non corrigant. Nomine autem dispensationis, non solùm legis relaxationem intelligas vt vulgò verbum sonat, sed omnem etiam spiritualem administrationem. Pretium ergo recipere vt cum aliquo subdito dispensetur in lege, manifestaria simonia est: nam pro causa dispensare, ad spiritualem gubernationem attinet: quæ per gratiam fit Spiritus sancti. Est enim pastoris officium, de quibus ait Paulus: Alios autem constituit pastores: & ideo gratis fieri debet, sicuti correctio & eruditio. Si autem absque causa fit, iniqua est, atque eo longè deterior quòd pretio venditur. Neque verò vllus est pastorum tam mentis inops, à minimo vsque ad maximum, qui hoc non intelligat. Sed exactiones illas quæ in dispensationibus fiunt, nescio quo alio fuco incrustant. Appellant enim compositiones, & quasi commutationes legis: vt qui à legis vel voti onere excipitur, alterum subeat: ipsi viderint. At verò pretio cum subdito pacisci vt non corripiatur, magis esset bnefandum facinus: puta cùm licentia illi fieret impunè delinquendi. ¶ Addit autem Diuus Tho.{ D. Thomas. } licêre prælatis dum subditos visitant, statas procurationes percipere. Non quidem tanquàm correctionis pretio, quæ proculdubio spiritualis res est, sed quasi debitum stipendium. In quo quidem verbo duo ipse mihi obseruo. Prius, quòd re vera visitationum sti{ Visitationum stipendia tunc licitè percipiuntur cum prælati per seipsos visitant & aliunde non habent congruam sustentationem. }pendia ob id censentur licita quòd prælati per se ipsos visitare deberent greges suos, vt vultum pecoris agnoscere possent, & vocem audire: secundùm verbum Christi: Ego sum Pastor bonus, & cognosco oues meas, & cognoscunt me meæ: nam alios mittere qui duntaxat mercedem corradant, nulla erat mercede dignum. Posterius quod hîc obseruauerim, est, quòd cùm eiusmodi stipendia sustentationis gratia fuerint constituta, illic præcisè videntur purissima conscientia exigi posse, vbi episcopatus non sint nimium pingues: nam vbi decimæ abundant, profectò non est vsque adeò tutum. ¶ Ad secundum membrum argumenti quod ad scientiam pertinebat, bimembre D. Tho. responsum red{ D. Thomas. }dit. Qui enim, inquit, officium non suscepit ratione cuius sibi incumbat alios docere, licitè potest pretium suæ doctrinæ percipere: non quasi veritatem aut scientiam vendens, sed quasi operas suas locans. Cui autem ex officio illud incumberet, si aliquid pretij reciperet, intelligeretur inquit veritatem vendere: & ideo grauiter peccaret. ¶ Locus hic D. Thomæ contra nos stare cuipiam forsan videbitur: qui quæstione præcedenti contra quam multi censent, monstrare nitebamur licitè posse scientias, artesque acquisitas pretio doceri. Ait siquidem non licêre ei recipere pretium pro veritate aut scientia, sed quasi operas suas locans. At verò potiùs nobis fa{ Explanatur mens S. Th. }uet, tantum abest vt sit contrarius. In primis enim veritatis doctrinam non omninò censet spirituale, aliâs neque operas locare liceret: vt de sacramentis, & prædicationibus, & orationibus, dictum est: sed tantùm sustentationem recipere. Et tamen doctori etiam ditissimo licet operas ad iustum locare. Atqui vbi scientia est excellentior: & qui docet peritior & luculentior, cariùs easdem ęstimare. Item etsi pro veritate dicenda nihil pretij liceat recipere (vt lib. 5. quæst. 8. de teste diximus) eò quòd cùm mentiri nefas sit, nemini licet nisi verum fari, aut docere. Tamen pro eâdem veritate ex suis principijs eruenda, ac subinde disserenda, elucidanda, prælegendaque & relegenda, non dubium quin liceat pretium recipere. Quin etiam (vt suprà diximus) etiam si sine vllo labore id fieri posset, liceret illud vendere. Sicuti si quis alium doceret scribere aut pingere: quia illud non est spirituale de quo loquimur, scilicet quod gratis accepimus, vt gratis demus: sed tantum ratione subiecti. Imò verò neque Theologia sic est spiritualis: quoniam etsi scripturarum fides donum sit gratis datum, atque etiam scientia Apostolis ad prædicandum infusa, quam ideo vendere illis nefas fuisset: tamen illam quam in scholis discimus, humanitùs acquirimus. Idem & de aduocatorum consilio censendum: vbi certè nihil spiritualitatis vitiatur, etiam si ditissimus pretio illud perhibeat in causis agendis. Imò quanuis pauperibus pretium extorqueat, nullam committit simoniam: tametsi præceptum misericordiæ violet. Secùs de correctione fraterna & consilio ad leuandum mœrorem afflicti hominis: talia enim officia, porrò quæ per se ad salutem animi referuntur, spiritualia quidem sunt, & ideo gratis impendenda. ¶ Secundum item verbum D. Thomæ, scilicet quòd qui ex officio docere tenetur, non potest pretium recipere: Hostien. super cap. Quia nonnullis.{ Hostiensis. } de magist. eousque protendit, vt sentiat nemini qui publico stipendio prælegit fas esse peculiarem aliam mercedem exigere: hoc autem gratis dictum est. Nihil enim vetat quo minùs qui non tenetur nisi vnam facere lectionem, pro alia pretium recipiat. Sed quod Diuus Thomas ait, exemplo ipse protinus pandit secundùm tenorem dicti cap. quia nonnullis. nempè quòd vbi ecclesia habet canonicatum aut certum stipendium decretum pro cathedra, ille qui illam regit, gratis docere obligetur pauperes. Neque tamen contrà faciens, vlla ideo simoniæ labe denotatur: sed qui pro facultate quam facit doctori ad legendum, pretium exigit, à beneficio Ecclesiastico iubetur esse alienus. ¶ Ad quartum{ Ad quartum argumentum . } argumentum, de religionis ingressu, tripertita est responsio. Primùm enim constitutissimum est, pro ingressu, hoc est pro professione, neutiquam fas esse pretium aut exigere, aut offerre: porrò quòd religionis cultus res sit spiritualis, ad quam ideo prælatus volentes gratis gratanterque recipere debet: vtpote quòd illud sit institutum beneficium diuinum. Textus enim extant in cano. Quàm pio. 1. q. 2. & in cap. de regularibus. & cap. quoniam. de simonia. id declarantes. Itaque spiritualitas per quam in ingressu religionis attenditur simonia, non est inde perpendenda quòd religiosi aliqui ex decimis viuant & bonis Ecclesiasticis: possunt enim decimæ titulis sæcularibus applicari, puta regibus, aut ducibus, ad propugnandam ecclesiam: præterquàm quòd sunt religiosi nullis talibus fruentes decimis aut spiritualibus oblationibus. Sed ratio spiritualitatis in hoc consistit, quòd professio ipsa & religio institutio Christi est, vt volentes eum sequi gratis admittantur. ¶ Secundum assertum est, quòd vbi monasterium est tenue, nec ad tantum numerum nutriendum sufficiens, nulla est simonia aliquid pro victu & vestitu recipere. Exemplum qualecunque possumus in matrimonio ponere. Pro illo nanque quatenùs est sacramentum, nil potest vir ab vxore recipere: potest tamen id admittere ad sustinenda eius onera. Ex hoc tertio fit consequens, neque esse simoniam si illa inter moniales libentiùs suscipiatur, quę ex sua deuotione largas eleemosynas monasterio fuerit elargita. Sicut & econuersò licitum est monialibus temporalia impendendo beneficia, sæculares ad deuotionem allicere, vt sanctimonialem habitum induant. Tametsi non possint pretium dare vt tale capessant religionis institutum. ¶ Circa secundam conclusionem du{ Primum dubium. }bia exurgunt exigua. Primum, vtrùm quando monasterium est locuples vt possit personas quæ recipiuntur alere, simoniacum sit pretium exigere. Extat enim à parte affir{ Argumentum. }matiua argumentum, quòd cùm non alia ratione eiusmodi exactio iusta sit quàm propter monialium alimentum, vbi illud aliunde suppetit, apparet pretium pro ingressu religionis exigi. Quod quidem argumentum doctores ferè canonici iuris, vt est videre apud Syluestrum, verbo, simonia. §. 15. in eandem affirmatiuam sententiam cogit. Respondetur{ Solutio. } nihilo minùs, opulentiam monasterij nihil prorsus facere, vt quæ in paupere non erat simonia, sit in diuite. Et ratio est patentissima: nam simonia ex obiecto speciem sortitur: nempè quia spirituale venditur, puta professio ipsa & locus in religione. Si autem illud cauetur, & pecunia non nisi pro victu recipitur, etiam si monasterium illo subsidio nullatenùs egeat, poterit quidem esse peccatum auaritiæ, non tamen simonię. Sed hoc tantùm fatendum est, quòd tunc præsumitur simonia: nam si victus est abundans, præsumitur pecuniam recipi pro ingressu, vt probè illic conuincit Syluest. ¶ Quocircà monasteria ditissima quæ pauperes recipere absque pretio renuunt eodemque ingenti, profectò citra scandalum facere id non possunt: tunc maximè quando videntur pecuniam recipere, non pro sustentatione, sed alijs de causis: nempè quia puella non est tam bono sanguine orta, aut alia notata infamia aut deformitate. Hæc enim pretio in conuentu æstimare, vix à simoniæ macula elui potest: atque hoc demum, si conuentus vt suam amplitudinem & magnificentiam clariorem reddat, auctiora exigunt pretia. # 7 QVAESTIO SEPTIMA, De Simonia, in sacerdotijs ac dignitatibus conquirendis. Sanct. Tho. 2. 2. q. 100. arti. 4. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm pro sacerdotijs atque alijs præbendis quæ spiritualibus sunt annexa, liceat pretium percipere. POSTQVAM DE rebus spiritualibus, puta de sacramentis deque{ 1 } alijs spiritualibus actionibus disputatum est, subsequitur vt rationem simoniæ circa sacerdotia, præbendasque, ac dignitates, quæ eisdem functionibus mancipantur, examinemus. Apparet enim istorum mercatum, nulla sor{ Primum argumentum. }descere simoniæ macula: quoniam si hæc emere aut vendere simoniacum esset, eò vel maximè quòd sunt spiritualibus actionibus coniuncta: sed hac ratione nullam rem temporalem liceret vendere: quia cùm omnia temporalia mundi fuerint propter spiritualia condita, cuncta censentur spiritualibus annexa. ¶ Secundò: sacrorum vasa{ Argumen. 2. } sacratæque vestes, inter ea quæ spiritualibus connectuntur, connumerantur: calicem autem ad occurrendum Ecclesiæ necessitati vendere licet & sacras vestes: ergo liceret etiam Pontifici Maximo, vbi Ecclesia graui premitur necessitate, episcopatum aut quoduis aliud sacerdotium, pretio conferre: dummodò conferretur digno. ¶ Tertiò arguitur: In{ Argumen. 3. }ter spiritualibus annexa asscribuntur ius sepulturæ, ius patronatus, & secundùm antiquos ius etiam primogenituræ. Eò quòd tunc ius sacerdotale erat illi coniunctum. Sed Abraham emit ab Ephron speluncam duplicem in sepulturam, vt Genes. 23. memoriæ proditum est: & Iacob à fratre suo misera lenticula ius emit primogenituræ, vt eodem libro, cap. 25. legitur. Ius prætereà patronatus transit cum re vendita, & in feudum conceditur. Item decimæ quibusdam sunt regibus ac militibus concessę, à quibus rursum & redimi possunt. Deinde & prælati præbendarum fructus quos alijs conferunt, in tempus retinent: vt Papa medietatem annatis: etiam si præbendæ spiritualibus sint annexæ: ergo sacerdotiorum mercatus in vitium simoniæ minimè impingit. ¶ In contrarium autem facit canon Paschalis Pontificis summi. 2. quæstione tertia, cap. si quis obiecerit. Cuius verba sunt: Quisquis eorum vendiderit alterum sine quo neque alterum prouenit, neutrum inuenditum derelinquit. Nullus ergo emat Ecclesiam, vel præbendam, vel aliquid Ecclesiasticum: vtpote sine quo spiritualis actio non prouenit. Hæc ibi. AD quæstionem supposita distinctione duabus conclusionibus respondetur. Bi{ Distinctio. }fariàm enim accidit temporale quidpiam spiritualibus esse annexum. Vno quidem modo, tanquam id quod ab spirituali dependet: sicuti sacerdotia habere Ecclesiastica, quod cum clericali officio coniunctum est: de quo vtique annexionis genere, statuitur prior conclusio. Neutiquam id quod hoc pacto spirituali{ Prima conclusio. }bus annectitur, est pretio vendibile. Imò eiusmodi venditio esset simoniaca. Et ratio est clara iuxta tenorem citati canonis. Nam cùm eiusmodi temporale sine spirituali non transeat, dum illud venditur, spirituale coniunctim venditur. ¶ Alio verò modo id quod temporale est, spiritualibus est coniunctum, in quantum ad huiusmodi spiritualia ordinem habent: cuiusmodi est ius patronatus: vtpote cuius munus est clericos ad Ecclesiastica sacerdotia pręsentare. Et vasa vestimentaque sacrorum vsui destinata: de quibus posterior adhibetur conclusio. Illa quæ hoc pa{ Postrema conclusio. }cto ad spiritualia referuntur, nulla est simonia vendere: dummodò non quatenùs sacrę sunt vendantur, sed quatenùs res quædam. Probatur contrario modo: nam cùm tempo{ Probatio. }ralia hæc nihil spirituale præsupponant, transire in alterius dominium possunt, qui nihil habeat spiritualitatis: vt si quis sæcularium villam emat cui ius patronatus annexum est. Et si calix in massam argenti refundatur, & formam perdat, potest in alterius transire dominium, qui ex eâdem massa potest profanum vas fabrefacere. ¶ Circa priorem con{ Dubium. }clusionem dubium emergit, tum quòd sub obscura est eius ratio, tum etiam quòd nec satis videtur solida. Quare ad luculentiorem eius explicationem inquiritur, quo iure emptio venditioque prębendarum, ceu simoniaca sit vetita: vtrùm solum Ecclesiastico, an verò diuino. Nam etsi quæstione. 5. de simonia in genere similem quæstionem disputauerimus, vbi venditionem sacramentalium actionum decisum est iure diuino esse simoniam: nihilo minùs de præbendarum dignitatumque; mercatu non est tam compertum. Apparet quippe huiusmodi simoniam solo humano & pontificio interdici: nam sacerdotia hæc nihil aliud sunt quàm decimarum fructus, quę quidem res sunt merè temporales: ergo non obstante quòd sint spiritualibus annexę, possunt ab illa spiritualitate semoueri, & vendi: sicuti calicis materia, dummodò consecratio non vendatur, vendibilis est. Mox & si decimarum substantia iure diuino sit spiritualibus functionibus addicta, quota nihilo minùs, vt suprà monstratum est, iure humano est constituta: poterit ergo Papa si sacerdotium valet centum, ius medietatis vendere, alteramque Ecclesiæ relinquere. ¶ De hac quæstione interpretes canonici iuris in diuersas sententias dissecantur: quas Caieta. quotlib. 1. q. 9. ad tres reducit. Prima{ Caietanus. Prima opinio. Glossa. Antonius de Butrio. Cardinalis. Secunda opinio. D. Thomas. Tertia opinio Panormitani. } enim eademque extrema est, huiusmodi simoniam in vniuersum esse de iure humano, quæ ortum habuit ex glossa in cap. ex parte. de off. delega. 1. quam illic Antonius de Butrio & Cardinalis cap. 1. de simonia. comprobant. Secunda per aliud extremum est, omnem esse prohibitam de iure diuino, quam D. Thomas docere hîc videtur. Et tertia est Panormitani eodem cap. 1. de simonia: & rursus in sua repetitione, super cap. extirpandæ. de præben. vbi ait, venditionem præbendæ cui annexa est ordinis administratio, vel clauium executio, simoniam esse de iure diuino: quia id cui annectitur, eodem iure est spirituale. Venditio autem præbendæ quæ non est talibus ordinibus sacris mancipata, tantùm est simonia de iure positiuo: quales vtique sunt illæ quæ administrationibus hospitalium destinatæ sunt. Caieta. verò hoc solo ab hac tertia Panormitani opinione differt, quòd ait, non solùm illam præbendam quæ annexa est executioni ordinis sacri aut clauium, iure diuino ad simoniam pertinere, si vendatur, verùm & illam quæ annexa est cuicunque clericatui citra sacros ordines, puta primę tonsuræ aut minoribus ordinibus. Et ratio eius est, quia clericatus inquit est de iure diuino, sanè cùm omne clericale officium in spiritualibus actibus consistat: etiam prima tonsura. ¶ Arbitror autem istarum opinionum suo singulas condimento opùs habere. In primis{ Non omnis clericatus vsque ad primam tonsuram est de iure diuino. } quòd ait Caieta. omnem clericatum vsque ad primam tonsuram esse de iure diuino: non est adeò probabile, quin contrarium sit probabilius: imò plurimis certum, vt in. 4. Sententiarum disputatur: quandoquidem non sint de sacerdotis essentia. Sed nihilo minùs inde non colligitur opinio Panormitani, quod nulla venditio præbendæ quæ non est mancipata functioni ordinum maiorum aut clauium, sit simoniaca iure diuino. Imò cum{ Probatur opinio Caietan. } Caietan. crediderim satis esse vt sit annexa simplici clericatui: non quidem propter eius rationem, sed quòd quamuis minores ordines sint de iure positiuo, nihilo minùs postquam re vera sunt res sacræ, vendere ius præbendæ illis addictæ, est contra ius naturæ: atque adeò diuinum: sicuti de calice & ara dictum suprà est: quæ quidem res licèt iure positiuo sint sacræ, vendi tamen pluris ratione consecrationis nequeunt quin sit simonia contra diuinum ius. Prima autem opinio glossæ citatæ capituli, Ex parte. nullam vim in contrarium habet: nam in cap. illo nulla fit mentio simoniæ, sed hoc solùm habetur quòd si quidam Archidiaconus renuntiare suæ vellet præbendæ, daretur certæ personæ: vnde infert glossa quòd si in alterius fauorem renuntiaret, aliâs non renuntiaturus, esset simonia de iure positiuo. In qua glossa duplex est pecca{ Duplex peccatum glossæ. }tum. Primum quòd falsum asserit: imò dummodò fiat de consensu Papę, nulla est simonia: nam talis est vniuersalis vsus. Secundò inde inferre, venditionem præbendæ esse simoniam de iure positiuo, nullam habet apparentiam. Quanuis neque hoc in glossa habeatur. ¶ Igitur quò ad declarandam vim ra{ Fundamentum prioris conclusionis. }tionis huius prioris conclusionis descendamus, fundamentum eius est, quòd præbendæ & sacerdotia ex decimarum fructibus sunt constitutæ. Decimę autem iure diuino & naturali nulla alia ratione imperatæ sunt, quàm vt sint stipendia alimentaque clericorum pro spiritualibus functionibus. Quocircà conferre alicui præbendam, non est solùm conferre illi fructus: nam eiusmodi fructus laico possunt vendi: sed conferre ius decimarum: quod quidem est Ecclesiasticum, atque adeò spirituale: quandoquidem suopte instituto propter munus Ecclesiasticum exiguntur. Et hic est sensus canonis Pontificis citati, scilicet quòd vendita præbenda venditur res ipsa spiritualis, puta ius ipsum clericale. ¶ Quòd si quis contrarius sic nos coarguat:{ Obiectio. } saltem illi qui iam est sacerdos, non esse simoniam sacerdotium emere: nam eo vel maximè quòd cùm præbenda simul acquirit ordines quibus annexa est. Sed hoc non: quia iam erat sacerdos. Et faciamus esse præbendam, quæ non habeat animarum curam: nè dicas tunc illam spiritualitatem acquirere. Item confertur nonnunquam ex dispensatione præbenda puero antequàm ordinetur: ergo cum illa nihil spirituale transit, atque adeò vendi potest. Respondetur (vt dictum est){ Solutio. } ipsissimum ius petendi decimas esse spirituale: & ideo siue ille cui confertur fuerit clericus, siue futurus sit, semper venditur spirituale. ¶ Quid autem defundo præbendæ man{ Scrupulus. }cipato? Ille enim non est pars decimarum. Respondetur quòd vendi non potest cum il{ Solutio. }lo Ecclesiastico titulo: vt scilicet clericali iure possit emens eosdem fructus recipere: potest tamen ab illo sacro titulo emancipari & vendi: sicut materia calicis, seclusa consecratione. ¶ Vnde prius superiorum argumen{ Ad primum argumentum . }torum, nullius erat roboris: nam emere præbendam, non est tantùm emere fructus, sed ius spirituale. Ad posterius autem de decima{ Ad secundum argumentum . }rum quota, quæ solo Ecclesiastico iure videtur constituta, Respondetur: & est notanda solutio, quòd eiusmodi pontificia sanctio non est per se alia distincta à diuino iure, quo præcipitur decimarum substantia: sed est ipsius determinatio & moderatio. Quemadmodum Ecclesiastica præcepta de celebrandis his illí.sve festis, & de annuali confessione, nihil aliud sunt quàm determinationes diuini iuris. Et ideo non solùm vendere ius decimarum in totum cum titulo clericali, verùm & quo ad quotam, est simonia contra ius diuinum. ¶ At verò non negamus quin aliqua sit simonia de iure positiuo: nempe quę non est prohibita quia mala, sed mala quia prohibita: vt habet eadem glossa: puta quando prębenda non est annexa clericali muneri, sed alijs officijs: vtpote hospitalium seruitio, aut sacrorum ędituis, Ecclesiæve œconomo: vt quæst. 5. arti. 4. declarauimus: nam eiusmodi munera & officia non sunt propriè spiritualia: sed sola pontificia lege eorum venditio est inhibita: vt patet cap. Saluator. 1. q. 3. ¶ De præbendis autem quas Præstameras vocant, audio aliquos hæsitare an sint merè spirituales. Haud tamen est cur in litem euocetur: quoniam non sunt vt pensiones quæ sine titulo conferuntur. Imò habent verum titulum. Et cùm ille non sit sæcularis, sequi{ Præbendæ quas Præstameras dicunt spirituales sunt & obligant ad persoluendum diuinum officium. }tur quòd sit clericalis, ac perinde spiritualis. Quòd enim aiunt sola ratione studij esse subductas à communi decimarum cumulo, non habet in iure fundamentum, neque huius veritas liquet: sed à quibusdam configitur. Quare in re dubia standum est iuri decimarum communi, videlicet vt eiusmodi titulus, spiritualis sit. Quare ambigere non possum quin eiusmodi titulus obliget ad persoluendum diuinum officium: atque adeò emptio & venditio ipsius simoniam proculdubio germinat. Secùs de alijs titulis sæcularibus, quales habent sæculares principes & reges ad decimas: vt statim articulo sequenti patebit. ¶ In calce demum quæstionis commendandum memoriæ est, tunc duntaxat simoniam pullulare cùm quippiam quasi pretium confertur. Nam vt bene ait Caietan. in Summa, in verbo, simonia. cùm multis rationibus ac modis quippiam consueuerit temporale, dum spirituale recipitur, retribui: scilicet vel per modum sustentationis Ecclesiasticorum ministrorum, quam suprà diximus esse necessariam, vel per modum liberalis honestatis ad gratiam vel referendam vel ineundam: vel fortè quasi ex lege ob laudabilem consuetudinem: atque alijs prætereà modis nullus simoniam procreat, nisi quippiam per modum pretij rependatur. Neque vice versa eum qui spirituale confert quicquam retributionis quouis aliorum modorum expectans, simoniacus fit. Imò verò etsi antequàm illud conferat illud postulet quod ex laudabili & firmata consuetudine ei debetur, vt litem caueat quam pòst ad recuperandum timet, vllam contrahit simoniæ labem. ¶ Postre{ Dubitatio. }ma denique dubitatio sit, vtrùm saltem ad redimendam vexationem liceat temporale pro præbenda largiri. Arguitur enim à parte affirmatiua ex superiori decisione, qua assertum est nullam esse simoniam ad redimendam vexationem pro baptizando paruulo iamiam animam exhalaturo pretium porrigere. Cùm enim sacramentum maiorem habeat spiritualitatis rationem, quàm præbenda, videtur vt pro ipsa sit etiam licitum. Respondetur nihilo minùs sub distinctione, vexationem redimere duobus modis vsu venire potest. Vno modo, vt diximus, cum quis{ Solutio. } per vim aut fraudem impeditur præbendam petere: vt si quis te vi detineret nè ad competendum canonicatum pergeres: aut si timeres aliquem falsa de te sparsurum vt tuam electionem impediret: & hoc licitum est pretio redimere: quandoquidem quicunque idoneus tale habet quæsitum ius. Alio modo si quis putaret præ alijs candidatis dignitate pollere, & ideo putaret iniuriam ab electoribus pati contra suum honorem si non eligeretur: & idcircò electoribus aut alio intercursori pretium porrigeret. Et hoc proculdubio non licet: nam etsi quisque ius habeat petendi, non tamen par ius habet vt eligatur. Sed hoc debet manere in libero arbitrio eligentium. Quare caueat prudentissimus quisque hoc sibi palliamentum prætexere: esset enim vera emptio spiritualis. Secùs autem de baptismo in extrema necessitate, in quo casu paruulus ius habet vt baptizetur propter sacramenti necessitatem. Quod quidem acquisitum ius respectu præbendæ nemo habet. Præterquam quòd nemo non fallitur dum de propria idoneitate iudicat. Neque polliceri liceret pensionem super futuram prębendam: etiamsi exprimeret de consensu Papæ: Totum enim hoc esset temporali spirituale coêmere. Secùs in permutationibus aut resignationibus. Possum siquidem ego permittere pensionem super beneficium quod in meum fauorem resignas: vt statim articulo sequenti patebit. PRimi capitalis argumenti dilutio subob{ Ad primum argumentum . }scura apud D. Thomam apparet: concedit nanque temporales omnes possessiones spiritualibus sicut fini annecti: nam vt corpus propter animam, ita temporalia propter spiritualia condita sunt. Colligit autem inde vendi posse, non tamen eorum ordinem quem habent ad spiritualia. Quod est dicere, Sicut quisque sæcularium sua vendere potest, quia illa non vendit quatenùs ad spiritualia referuntur, sed quatenus in vsum humanum assumuntur: ita & sacerdotes fructus suarum decimarum vendere possunt: ordinem tamen ad spiritualia, puta ius decimas percipiendi, quatenùs clericali functioni mancipantur, vendere, simonia est. ¶ Pari modo responde{ Ad secundum argumentum . }tur ad secundum, vasa sacra quatenùs res materiales sunt, vendi posse: consecrationem verò, nequâquam. Si autem vendantur in profanos vsus, pro Ecclesiæ vel pauperum necessitate: tunc aut infringi aut effundi debent, vt desinant esse sacra. Si autem vna Ecclesia vendat alteri ad sacrum vsum, potest quidem sine fractione, dum modò nihil pro consecratione recipiatur. Et idem est de vestimentis. Etenim per dilacerationem possunt perdere formam, & tunc vendi, etiam in vsus sæculares. ¶ Tertium verò argumentum{ Ad tertium argumentum . } plura habet membra. Primum de spelunca Abrahæ quam emit in sepulturam ab Ephron. Ad quod bifariàm Diuus Thomas respon{ D. Thomas. }dit. Primò quòd forsan terra illa nondum erat in sepulchrum dedicata: quare neque vlla fuit simoniæ culpa illam emere: sicuti neque vlla est solum emere profanum, vbi cœmeterium extruatur. Præfert tamen solutionem alteram: nempè quòd cùm etiam apud gentiles officium sepulturæ religio esset, si Ephron speluncam quę in sepulturam destinata erat pretio vendere intendebat, simoniaca contagione infectus fuit. Non autem iustus Abraham: vt qui non intendebat nisi terram emere communem: aut vexationem redimere. Quanuis neque Ephron apparet nisi gratis obtulisse eam, neque verò Abraham nisi pretium gratis retulisse, quanto terra æstimaretur. Vbi id quod. q. 5. dicebamus annotandum est: nempè apud infideles quadantenùs illis sæculis rationem rei spiritualis viguisse, ac perinde simoniæ notam. ¶ At verò cùm non{ Quæstio. } esset tunc talis templorum consecratio qualis est modò, dubium restat vtrùm apud nos loca cœmeterij sepeliendis mortuis pretio vendere sit simonia. Apparet enim id iure prohibitum, cap. Abolendæ. de sepulturis. & capit. qui in Ecclesia. de simonia. Et ratione id{ Ratio dubitandi. } ipsum confirmatur: nam ius sepeliendi mortuos ad religionem attinet: si ergo illa de causa gentilibus nefas erat sepulchra vendere, maiori ratione erit & nobis, vt qui cœmeteria consecramus, aut benedicimus. Imò apparet esse simoniam de iure diuino & naturali: nam eodem iure religio virtus est. ¶ Ni{ Responsio. }hilo minùs respondetur per hanc distinctionem. Vt officium sepeliendi mortuos quantum ad id quod necessitatis habet nequit citra simoniæ labem vendi, vt suprà propter hanc modò factam rationem constitutum est: ita & pro loco necessario in cœmeterio pretium exigere simonia esset: vtpote si clerici nullo loco sacro vellent mortuum humare, nisi pro terra aliquid penderetur: nam profectò eadem est ratio officij sepeliendi, & necessarij soli: quandoquidem religio Christiana est, vt cadauera in cœmeterio recondantur. Et hoc est quod ait sanctus Tho. etiam apud gentiles fuisse simoniacum. At verò si quis honoratiorem locum in Ecclesia ceu pompam non necessariam affectat, non prorsus simoniæ condemnandum est, si aliquid pro illo loco ad Ecclesiæ fabricam exigatur: sicuti de superfluis pompis suprà diximus. Vnde vbi talis viget consuetudo, quæ iam est pro lege recepta, citra scandalum potest taxatus numus postulari. Quare sententia Hostien.{ Refutatur Hostiensis sententia. } super cap. Audiuimus. de simonia. negantis licitum esse huiusmodi pactum, non est necessaria. Quoniam re vera si nihil pro consecratione aut benedictione loci recipiatur, sed vendatur terra sicut materia calicis, nihil illic spirituale venditur: sed humanus temporalisque honor: Dummodò scandalum caueatur. Quemadmodùm & loca in Ecclesia honoris gratia ad sedendum certis prosapijs destinata esse consueuerunt. Quanuis diffitendum non sit quin isti honoris tituli in locis sacris nimium affectati deformem habeant vanitatem. ¶ Ad capitula verò citata respondetur nihil aliud prohibere quàm nè id vendatur quod est de necessitate sepulturę, compulso scilicet pacto vt non sepeliatur qui terram non emerit. ¶ Ad historiam autem Ia{ Iacob emendo primogenituram ab Esau, simoniam non commisit. }cob respondetur, nequâquam simoniam commisisse pro eo quòd diuinitùs indultum illi fuerat ius primogenituræ, atque adeò sacerdotij: secundùm illud Malachię. 2. Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Esau verò quem idem mysterium celatum erat, peccauit vendens: secundùm Apostolum ad Hebræ. 12. Nè quis fornicator aut profanus vt Esau qui propter vnam escam vendidit primitiua. ¶ Haud ta{ Prima obiectio. }men responsio hæc omnem lectori dubietatem eximit. Primùm enim non constat tale mysterium quod Esau opertum erat, apertum fuisse Iacob. Mox, etiam si eifuisset notum,{ Secunda. } non ideo eluitur à culpa: tum propter inhumanitatem renuentis indigenti fratri porrigere pulmentum: tum quòd Esau ad peccandum induxerit, cùm ipse non esset, ad modum vsurarij, paratus vendere. Imò cùm iure naturæ bona fide possideret primogenituram, nullatenùs vexabat Iacob: quare non est excusatio legitima dicere redemisse suam vexationem. ¶ Ad horum primum respon{ Ad primam obiectionem. }detur ex textu sacro colligi Rebeccæ innotuisse mysterium, aut nuptu patris aut alio diuino modo. Aliâs nunquàm id persuasisset nato suo minori, dicens: Super me sit fili ista maledictio. Qua ratione & Iacob id ipsum intellexit. Et ideo iure suo vsus est. Dicens enim, vende mihi, idem intellexit quòd, da quod meum est. Nec tenebatur mysterium fratri suo reuelare: quia tunc ille fraternæ suasioni non acquieuisset. Quocircà licèt non esset idem Esau paratus vendere, non idcircò censetur Iacob eum induxisse: nam qui iure suo vtitur, neminem inducit. Quare cùm alter possideret alienum, bene dicitur ipsum Iacob vexasse, postquàm alia non pateret ei via recuperandi quod suum erat, ac perinde Iacob redemit vexationem suam. Præterquam quòd Esau non necessitate sed gula affectabat lenticulam: qua ratione Iacob ab inhumanitate defenditur. ¶ De iure autem pa{ Ius patronatus vendere simonia est. }tronatus, vt extrà, eodem titulo patet, perinde ac de re spirituali censendum est: ita vt simonia sit illud per se pretio vendere: sed transit cum villa aut castro cui est annexum. Quocircà qui villam vendit neutiquam propter ius patronatus potest auctius pretium exigere. ¶ Circa aliud membrum de decimis, primò notandum est duo in ipsis considerari:{ Decimarum prouentus vendi possunt. } nempè fructus ac prouentus, quæ res sunt merè temporales: & ideo, vt dictum est, vendi possunt, vt patet de publicanis qui constituto pretio eosdem fructus mercantur. Et hoc est, inquit Diuus Thom. quòd Papa concessit sæcularibus dominis ac principibus. Qua ratione Regi nostro concessæ sunt tertiæ in bellorum subsidium contra infideles. Secundò notandum consideratè est ius spirituale illas petendi: & hoc laicis indulgeri non posse: quoniam est ius sacerdotale. ¶ Contra hoc autem est argumentum quòd{ Argumentum. } Rex & quicunque sæcularium habent huiusmodi decimas, quales sunt qui templariorum bona possident, idem ius habent eas petendi, quod clerici ipsi: nam Rex ex communi decimarum cumulo tertias capit: & alij domini totas decimas perinde atque episcopi. Imò ipsi sunt qui parœcio suam consignatam sortem tribuunt. Ad hoc bifariàm responde{ Solutio. }ri potest. Primò quòd recipiunt nomine Papæ. Secundò ad rem accommodatiùs, quòd Papa cùm decimarum partem principibus adiudicat, illas sub sæculari titulo, puta defendendi Ecclesiam, constituit. Et ideo principes ius quidem habent petendi, non tamen spirituale, quod tantùm Diuus Thomas ne{ D. Thomas. }gat posse concedi laicis: sed ius sæculare quod ipsi possunt alijs vendere, & ceu alia sæcularia bona quomodocunque distrahere & alienare. ¶ Ad vltimam denique particulam responsionis perpendenda est solutio D. Thomæ: videlicet quòd si Papa ante beneficiorum collationem ordinauerit particulam pro sua iusta sustentatione, aut pro alijs pijs vsibus adimendam, rectè id quidem potest. Sed nota, ordinauerit, id est communi & æqua lege sancîuerit, pro causa iusta: nam profectò si pro libito absque lege id fecerit, suspectum est. Et hac ratione lege in Hispania recepta & in alijs nonnullis prouincijs constitutum est vt à natis hoc est à tempore quo quis obtinet sacerdotium, dimidiatos fructus illius anni soluat. Et posset si necessitas ingrueret, vt suprà diximus, decimas decimarum sibi retinere, si modò illa ratione reliquæ omnes exactiones & compositiones extinguerentur. Sed id maximè notandum, quod Diuus Thomas subdit: si verò enim inquit ab eo qui beneficium confert præter positam anteà legem requirat aliquid sibi exhiberi de fructibus illius beneficij, idem est ac si aliquod munus ab eo exigeret: & ideo non caret vitio simoniæ. Quam quidem sententiam ego mihi plurimum obseruo in confirmationem nostrę, quam lib. 3. de pensionibus declarauimus. Quemadmodùm enim non potest pro se Papa pensiones iniungere: ita neque pro alijs: nisi tanquam stipendium pro officio & obsequio seu spirituali, seu sæculari: quod Ecclesiæ est commodum. ¶ Quòd si quis contrarius sic arguat: Quicquid alteri concessione{ Obiectio. } Papæ conferri potest, sibi ipse valet applicare: quandoquidem ipse est bonorum Ecclesiæ dispensator: potest autem commutans aut renuntians eius authoritate pensionem sibi retinere: ergo eandem potest sibi & Papa adiudicare. Respondetur fallaciam in argumento latêre: nam etsi authoritate pontificis commutanti ac renuntianti concedatur pensio, non est tamen eadem causa in ipso pontifice vt sibi retineat: quandoquidem ipse non est præbendæ dominus velut ille qui commutat aut renuntiat: sed duntaxat dispensator: qui ideo debet suam pro iusta causa interponere authoritatem. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm præbendarum permutatio absque simonia fieri poßit. PRæbendarum permutatio earum venditioni affinis est: & ideo quæritur an absque simonia fieri possit. Arguitur enim à parte negatiua. Primùm ex{ Primum argumentum. } glossa suprà citata, capi. ex parte. 1. de officio delegati. vbi habetur quòd si quis in gratiam alterius sacerdotium renuntiauerit, alias non renuntiaturus, simonia committitur contra ius humanum: cùm ergo vniuersæ commutationes illo pacto fiant, simoniam redolent. ¶ Secundò arguitur: si eiusmodi permuta{ Argumen. 2. }tiones iure essent permissę, sequeretur quòd liceret, dum exilior pro pinguiori commutatur, tantam retinere pensionem super pinguiori, quanto excessu alteram superat. Id autem falsum esse sic monstratur: quòd tunc pariter sequeretur, si vna nullos haberet fructus, sed tantùm personalem titulum, altera verò fructibus abundaret, posse quantitate pecuniæ refusa quanti sunt fructus illius diuitis fieri permutationem: nam quod de parte permittitur, non est cur de toto interdicatur: & tamen contractus iste emptio videtur esse præbendæ. ¶ Tertiò potissimùm argui{ Argumen. 3. }tur. Si tales permutationes iuri essent consonæ, consequens inde fieret vt eiusmodi pensiones possent numerata pecunia æstimari & redimi: vt annua pensio ducatorum. 10. octoginta aut. 100. numeratis redimeretur. Conclusio tamen si vera est, aditum vendendis sacerdotijs patefacit. ¶ In contrarium est cap. quæsitum. de rerum permut. vbi solùm vetantur permutationes cum pacto sine licentia episcopi: conceditur tamen episcopo facultas easdem faciendi: quod quidem non concederetur si simonia esset. AD quæstionem iuxta argumentorum numerum tribus conclusionibus respondetur. Prima. Resignatio præbendæ in{ Prima conclusio. } manus legitimi Antistitis in fauorem alterius designatæ personæ, & non aliâs, si non aliud interueniat pactum, siue fiat per modum permutationis, siue per modum simplicis renuntiationis, nullam habet rationem simoniæ: neque iure diuino neque iure humano. Conclusio hæc suprà à nobis contra citatam glossam asserta est. Quòd si glossam subglossaueris quòd id sentiat quando renuntiatio aut commutatio fit sine licentia Papæ aut Prælati, inanis tunc esset, vt. q. 5. diximus: nam cùm nemo possit prębendam dimittere nisi in manibus prælati, cuius est beneficia conferre, neque autoritate priuata alteri adiudicare, illa non esset simonia nisi fortè mentalis: quia nihil fieret. Quòd autem cum illa conditione renuntiare nulla sit simonia, patet manifestè: quoniam cùm prælato sacerdotiorum collatio incumbat, nullo prohibetur iure in eius arbitrio ponere, si voluerit conferre Petro: quòd si noluerit, aliter ille qui iure possidet non renuntiat. ¶ Secunda con{ Secunda conclusio. }clusio. Commutare præbendas cum pacto, nisi in pacto ponatur, cum consensu Pontificis, simonia est: vt verbi gratia, si duo de commutatione paciscantur, & qui minorem prębendam habet alteri polliceatur pensionem: Papæ autem non referant nisi simplicem commutationem, neque ipse eandem pensionem concedat, simonia est apertissima: & tamen apud idiotas frequentissima. Et pariter si quis non per viam permutationis, sed simpliciter renuntiat in fauorem alterius, non reuelando Prælato pensionis pactum: quod inter eos interuenit. Est autem simonia de iure positiuo: nam commutare præbendas retenta pensione, non est iure diuino prohibitum, sed pontificio: vt patet in cap. Ad quæstiones. de rerum permutatione. Sed fieri nequit nisi consentiente prælato, vt illic patet, & cap. citato, Quæsitum. Quare dum Papa non concedit pensionem illam, reputatur vt pretium commutationis. Ac perinde profectò crediderim talem collationem, etiam si à Papa, pactum ignorante fiat, non teneri. Quòd si pactum contra ius diuinum intercesserit, scilicet vt quis pro tali renuntiatione pecuniam numeret, tunc nec Papa dispensare absque culpa posset vt tali modo fieret renuntiatio. Quare qui illo modo prębendam obtinuisset, inhabilis fieret ad possidendum, nisi posteà pacto pro infecto habito, Papa, qui solus potest, eum idoneum redderet & habilem. Adde, pensiones, vt habet mos Romanus,{ Nullus prælatus Papa inferior pensiones constituere valet. } nullum prælatum Papa inferiorem constituere valere, neque in permutationibus, neque in simplicibus renuntiationibus. Quòd autem eiusmodi pensionum pacta in commutationibus assensu eiusdem Pontificis fieri possint, expressè habetur cap. citato, ad quæstiones. ¶ Est tamen excessus christianè cauendus. Audio nanque in huiusmodi commutationibus non solùm fructuum quantitatem ęstimari, verùm per se etiam honorem & dignitatem sacerdotij: vt cùm archidiaconatus{ In præbendis commutandis dignitatis earum nulla est habenda ratio. } aut decanatus illustris ecclesiæ pro simplicipræbenda permutatur, etiam si fructus pares fuerint, alia insuper pensio pro dignitate exigitur: quod quo modo fieri possit non video: quippe cùm dignitas res spiritualis sit: & in dicto cap. proximè citato, expressè caueatur nè misceatur permutatio dignitatum cum compensatione fructuum, sed per se simpliciter sacerdotium pro sacerdotio, & dignitas pro dignitate permutetur absque aliqua refusione pecuniæ: & seorsum fructus pauperiores ad ditiorum æqualitatem compensentur. ¶ Prætereà & fructus omnes pro pen{ Iniquum est in sacerdotiis habentibus annexum seruitiuum fructus omnes pro pensione statuere. }sione statuere, præcipuè in sacerdotijs habentibus annexum seruitium, atque omnium potissimùm in curatis, nescio quis probet: non solùm quòd iure cautum sit nè pensio tertiam fructuum partem exuperet, verùm quòd diuino iuri & naturali aduersetur vt quis seruitio sit absque vllo stipendio addictus. Quare pro minori absurdo duco vt quis duo sacerdotia cum animarum cura retineat, quàm vt alterum, retentis fructibus, relinquat. Nam qui duo habet, potest alternatim ambo visitare, & eleemosynas suis parœcianis dispertiri: qui verò fructibus beneficium expilat, in causa est vt qui titulum habet, neque curam possit gerere animarum, neque eleemosynas facere: nam cùm cogatur victum aliunde quæritare, quo modo functioni suæ adesse potest? ¶ De tertio membro quæstionis quod{ Quæstio. } argumento tertio tactum est, puta de redemptione pensionum, variè à doctoribus opinatur. Caie. nanque in opusculo. 16. responsionum quæstio. 10. in vniuersum affirmat perpetuas pensiones numerata pecunia redimi posse: alij verò recentiores, quorum est Ioannes Maior in. 4. distinct. 25. quæst. 5. in vni{ Maior. }uersum negant. Varietas autem hæc ex fundamentorum diuersitate suboritur. Caietan. enim censet pensionem esse rem merè temporalem, solos scilicet fructus respicientem. Alij verò censent ius pensionum esse clericale ac perinde spirituale. ¶ Inter has{ Tertia conclusio. } ergo opiniones statuitur tertia conclusio. Pensiones functionibus spiritualibus adiudicatæ, neutiquàm redimi pretio possunt. Secùs autem illæ quæ sub sæculari titulo conceduntur: Vtraque pars non tam probatione, quàm solo exemplo indiget. Enimuerò si{ Explanatur conclusio. } priscum pensionum morem spectes, nunquam concedebantur nisi spiritualibus functionibus annexę. Non sufficiebat, verbi gratia, episcopus vniuersam diœcesim visitare & gubernare: accersebat sibi auxiliarem qui sibi esset adiumento: cui ideo certam pensionem in suis fructibus consignabat. Atque huiusmodi pensiones, sicubi modò in more sint, vt vendi non possunt, ita neque redimi. Habent enim præbendarum effigiem quæ spiritualibus annectuntur. Et fortassè idem est ferendum iudicium de pensione quæ daretur seni ac benemerito episcopo aut presbytero propter exhaustos labores, si quoniam vires eum ad seruiendum deficiunt, renuntiare vellet sacerdotium suum. Hoc enim lib. 3. legitimum sumus arbitrati pensionum genus: videtur enim huiusmodi pensio clericali iuri annexa. Alię verò sunt pensiones quas iam diximus titulis sæcularibus applicatas: puta principibus ac militibus: & has non est dubium posse redimi: quandoquidem, vt suum est, vendi possunt. Si enim militi constituatur pensio super episcopatum, potest eam episcopus redimere. Sed aliæ sunt quæ nonnihil habent dubietatis: vtpote quæ in commutationibus aut simplicibus renuntiationibus interueniunt: Renuntio in tuum fauorem meum beneficium, retenta certa pensione. Videtur enim hoc genus pensio esse merè temporalis: nam vt lib. 3. diximus, ad nullum officium Ecclesiasticum talis pensionarius tenetur: nec titulum habet, sed solum ius à possessore petendi fructus. De his ergo inquit Caietan. quòd si vnico contractu vtrunque conficias: constituas scilicet pensionem decem ducatorum, octoginta redimendam, simoniacus est contractus. Si verò diuisim post constitutam pensionem illam velis redimere, nullum tibi ius obstat. ¶ Et primo de commutationibus{ Capitulum ad quæstiones. exponitur. } citatum capitulum, Ad quæstiones. de rerum permutatione. incautum lectorem fallere posset. Illic nanque nulla habetur mentio pensionis, sed hoc solùm quòd quando inæquales sunt præbendarum fructus, potest illi qui maiorem habebat, pecuniarum quantitas refundi: vbi apparet quòd possit pecunia præsens tota numerari: & per consequens pensio vnico contractu constitui & redimi. Imò sine pensionis nominatione, si tua valet centum, mea nonaginta, numero tibi pro tuis decem, simul octoginta, videtur illic contractus probari. Quod profectò non est concedendum: aliàs liceret & præbendam emere. Vt si ego nullam haberem prębendam, possem octoginta ducatis emere tuam, quæ valet decem. Textus ergo intelligendus est de quantitate pecuniæ quæ habeat rationem annuæ pensionis. At verò quòd illa possit redimi, videtur ex dicto textu colligi. Nam habetur & iubetur seorsum fieri permutationem præbendarum simpliciter, & posteà æquiparari fructus. Quare iam illa pensio videtur dari sine clericali iure, & ideo forsan illa redimi potest: Tametsi ingenuè fateor non posse me discrimen illud percipere domini Caietan. inter duos seorsum contractus & vnum. Nam si constitutam pensionem ob id redimere possum, quod est res sine titulo Ecclesiastico, nescio quando constituitur, postquàm tunc extrahitur ab eodem Ecclesiastico titulo, cur non possit simul de redemptione pacisci. Sed nè tantam largiamur licentiam, dicendum quòd talis contractus habet vehementem suspicionem emptionis & venditionis. Quare non potest non scandalum dare. De alijs pensionibus quæ in vsu modò sunt, scilicet quæ pro libito sine aliquo titulo conceduntur, illi qui licitas existimant respondeant. Ego nanque, vt libro tertio dicebam, deuorare ius illud nequeo vt possit pensio poni, nisi pro titulo aliquo Ecclesiastico vel sæculari, aut pro commutatione, aut dum in lite dubium dirimi. Aliter inquam non potest. ¶ Per hæc ergo, argumenta{ Ad argumenta facta. } quæ in fronte quæstionis proposita sunt, soluta restant, præter secundum quod in gratiam Caietani adiecimus. Concedit nanque in commutationibus licitam esse compensationem excessus maioris præbendæ, dummodò altera fructus habeat: hæret autem ambiguus quando altera nullos habet fructus: proptereà quòd talis commutatio quandam habet emptionis imaginem. At verò non est cur dubitetur quin talis commutatio perinde atque altera, licita sit: ideo nihil absurdi argumentum concludebat. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm liceat spiritualia pro munere conferre quod est vel à lingua vel ab alio quouis obsequio. QVANVIS constitutum fuerit spiritualia non esse pretio æstimanda, apparet nihilo minùs pro alijs muneribus posse{ Primum argumentum. Gregorius. } conferri. Ait quippe in Regesto Gregor. Ecclesiasticis vtilitatibus deseruientes, ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere. Ecclesiasticis autem vtilitatibus deseruire, est munus ab obsequio: ergo licitè pro eiusmodi munere rependuntur Ecclesiastica sacerdotia. ¶ Secundò. Tam sordidum{ Argumen. 2. } & carnale est intuitu consanguinitatis beneficium conferre, quàm si pro suscepto munere & obsequio daretur: illud autem non apparet eousque sordidum, vt sit simoniacum: ergo neque hoc secundum. ¶ Tertiò. Quod pre{ Argumen. 3. }cibus conceditur, gratis fieri videtur, ac perinde à simonia est alienum: vtpote quam sola venditio emptioque constituit. ¶ Quartò. Hypo{ Argumen. 4 }critæ spiritualia opera foris exhibent vt per munus linguæ laudem aucupentur humanam: neque tamen eiusmodi hypocrisis simoniæ tribuitur: ergo munus à lingua simoniam non parit. ¶ In contrarium est verbum Vrbani Papæ, canone, Saluator. 1. q. 3. Quisquis res Ecclesiasticas non ad quod institutæ sunt, sed ad propria lucra munere linguæ, vel obsequij, vel pecuniæ largitur vel adipiscitur, simoniacus est. AD quæstionem duâbus conclusionibus respondetur. Prior: Simonia perinde committitur{ Prima conclusio. } si res spiritualis pro aliquo temporali munere vel obsequio seu exhibito seu exhibendo tribuatur, ac si pro pecunia quis eam vel numerata vel promissa largiretur. Proba{ Probatio. }tio est clara: quoniam nomini pecuniæ vniuersa supponuntur quæ pecunia æstimari possunt. Manifestum autem est, eiusmodi obsequia, quippe quæ ad commodum aliquod referuntur, pretio pensari posse: nam & nummo operarij ministri conducuntur. ¶ Po{ Postrema conclusio. }sterior conclusio: Sicuti suscepta pecunia aut alio quouis munere simonia contrahitur: ita & per munus à lingua. Exempli gratia: Si quis episcopus precibus ad temporalem vtilitatem captandam inflexus sacerdotium conferat, ea scilicet intentione vt fauorem captet, ex quo sibi aliqua possit ratione collationis prouenire vtilitas. Probatur eadem ratione, quia hoc etiam est pecunia æstimabile. ¶ Circa istas conclusiones post illa quæ de vsura decisa sunt, nil fermè annotandum restat: nam propemodum quod vsura est in temporalibus, id in spiritualibus est simonia. Quare sicuti mutuum dare pro ali{ Sacerdotium largiri pro munere etiam turpi simonia est. }quo munere vsura est, ita & sacerdotium pro eodem munere largiri est simonia. Neque verò refert munus aliâs genere suo honestum sit nêcne. Si quis enim propter turpem familiaritatem cum muliercula fratri eius aut alteri quasi in pretium sacerdotium pénderet, simonia esset: & qui reciperet, resignare teneretur. Secùs si ob amicitiam, licèt turpiter contractam, gratis illud conferret. Adde quod etiam si non ille qui sacerdotium recipit, sed alius, quantumuis ipso nescio, pretium pro ipso obtulerit, simonia emergit: vt patet cap. Nobis. de simonia. Quapropter quùm primum ipse resciuerit, tenetur sacerdotium renuntiare: quia collatio nulla fuit. ¶ Quæris autem eadem ratione si qui præbendam{ Quæstio. } ambit, non episcopo, sed alijs interuentoribus qui ipsam ei procurent elargitur, vtrùm talis sit simonia vt teneatur præbendam deserere. Apparet enim ex vna parte non esse rationem parem. Nam si episcopus nihil pretij recipit, neque preces pecunia æstimabiles, vt in solutione tertij declarabitur, gratis sanè confert, ac subinde collatio tenet. Ex altera verò apparet eandem esse rationem: nam vt quæstione sequenti explicaturi sumus, diuino naturalique iure non solum datio spiritualium pro pretio prohibita est, verum & receptio. In casu autem præsenti licèt episcopus gratis secundum suam opinionem conferat, nihilo minùs alter non gratis recipit, sed pretio. Et est tanti apud me vi{ Solutio. }goris hæc secunda ratio, vt ei libentiùs quam priori assensum præbuerim. Si quæ autem alia dubiola emergere hinc possunt, propositis argumentis attinguntur. AD primum igitur respondetur, sententiam { Ad primum argumentum . } Gregorij huc tantum pertinere: Quòd si clericus vel ecclesiæ vel prælato honestum impenderet obsequium ad ecclesiæ commodum vel aliud spirituale negotium conducens, eo ipso idoneus fit cui sacerdotium conferatur: sicut respectu aliarum virtutum conferri potest. Obsequium autem & munus quod iure condemnatur, illud est prorsus quod ad carnalia refertur: puta si quis seruit prælato aut suis agnatis vel amicis ad temporale commodum vt sacerdotium, tanquam merces eiusdem obsequij rependatur. Quod idcircò addiderim quod episcopus qui iustam mercedem temporalem suis famulis persoluit, nihil absurdi facit si gratos habeat, atque adeò erga eos gratiosum animum gerens, dum idonei sint, etiam in præbendarum collatione se illis beneficium exhibeat: quia tunc illud obsequium non reducitur ad temporale commodum, sed ad gratiam quam famuli possunt per idonea grataque obsequia cum hero sibi conciliare. Quare seruire Antistiti propter Ecclesiasticum sacerdotium, non est in vniuersum culpabile, nisi quando illud quodammodo ad emptionem reducitur, scilicet cùm spectatur tanquam pretium obsequij. Nam vt articulo primo dictum est, cùm multifariam quidpiam alteri conferri possit, scilicet per modum liberalis vel doni vel obsequij, & per modum reuerentiæ & honestatis, vel quasi debitum ex laudabili consuetudine, nihil istorum vitium simoniæ parturit, sed sola ratio pretij aut mercedis. ¶ Ad secundum respondet D. Thomas ne{ Ad secundum argumentum . D. Thomas. }gando eandem esse rationem de consanguinitate quæ de alijs carnalibus obsequijs: nam hæc quandam habent rationem pecuniarij pretij, quæ non inest in consanguinitate. Quare qui alioqui gratis suis consanguineis sacerdotium confert, etsi id tali respectu faciat, erit quidem culpata collatio: haud tamen simoniaca. Secùs si in altero sacerdotium collocaret ea de causa vt suis consanguineis beneficium remuneraret. ¶ Huic autem sententiæ non desunt qui contradicant. Enimuerò Altissiodorensis antiquus autor. 3. par{ Altißiodor. }te, tractatu. 21. quendam refert Parisiensem cantorem collationem sacerdotij ratione consanguinitatis vitio simoniæ tribuentem, licèt ipse eidem opinioni non subscripserit. Sequuntur autem eam Durandus & Bona{ Durandus. Bonauentura. Adrianus. }uentura in. 4. dist. 25. & Adrianus. Quin verò & inibi D. Thomas in eandem opinionem inflexit. In cuius gratiam arguere sic possumus: Beneficia debent gratis conferri: qui au{ Ratio præteritæ opinionis. }tem personam consanguinitatis respectat, non dat prorsus gratis. Nam vt lib. 3. diximus, acceptio est personarum. Quin verò consanguinitas pretio videtur æstimabilis. Quis enim non super aurum æstimet, consanguineum illustri esse prosapia ortum? Quæstio ergo hęc quia scrupulorum nutrix est, subiectis propositionibus eliquidatur. Prima est.{ Prima propositio. } Etsi conferre beneficium consanguineo indigno crimen sit genere suo mortale: digno autem propter consanguinitatem, peccatum etiam nonnullum: neutrum tamen est simonia. Prima pars{ Probatio. } lib. 3. satis probata est: nam est peccatum iniustitiæ contra fidem episcopalis officij. Mox & secunda etiam nota. Quoniam cùm sacerdotia pro illis qui dignè seruiant sint instituta, si conferantur alio respectu, acceptio est personarum. Haud tamen erit mortalis si digno fiat collatio, sed tantùm venialis, eò quòd nulla violatur iustitia. Tertiam autem partem bene asserit D. Thomas: nam vbi non est spiritualium venditio, nulla est simonia: illic autem nullum interuenit pretium. Id quod à simili vsuræ deducitur. Quod enim in temporalibus vsura est, id in spiritualibus, vt dicere solemus, est simonia. Et tamen mutuum dare consanguineo, & tali respectu, nulla est vsura. Accedit quòd in cap. Saluator. vbi Vrbanus simoniæ causas enumerat,{ Vrbanus. } nullam consanguinitatis mentionem fecit. Idque inde prætereà confirmatur quòd pro{ Confirmatio. }pter talem personarum acceptionem nemo incurrit pœnas iuris in simoniacos decretas. Propter argumentum ergo proximè factum distinguitur quod qui dat consanguineo, non det gratis. Si enim intelligatur, non dat simpliciter ea ratione qua debet, verum est: si autem intelligatur pro pretio, id negamus: nam etsi præclara consanguinitas super aurum æstimetur, vt Sapiens de sapientia inquit, nullo est tamen foro vendibilis: sicuti possessiones & ministrorum operæ. ¶ Secunda propositio.{ Secunda propositio. } Conferre sacerdotium consanguineo digno ratione dignitatis ac probitatis, tantum ab est à ratione simoniæ, vt sit etiam laudabile: quoniam consanguinitas de genere bonorum est, veluti amicitia. Et ideo illius de causa nemo fit deterior qui aliâs dignus est. Imò cęteris paribus si scandalum caueatur, ille pręferendus est veluti cęteri honesti amici. ¶ Vltima propositio.{ Vltima propositio. } Antistites quod in proposito habent, aut vniuersa sacerdotia, aut cuncta quę pinguiora sunt in consanguineos & affines profundere, etiam si adiunctam habeant intentionem non conferendi nisi dignis, non habent conscientiam tutam: imò vix possunt à mortali macula elui. Primum, quod qui hoc pacto affecti sunt, facilè à suo affectu decipiuntur, vt eos pro dignis ducant qui verè non sunt. Mox quòd non possunt non scandalum dare. Deinde quòd alijs qui digni sunt, & forsan digniores, non parum iniurię irrogant. Quin verò illis occasionem offerunt: nè cùm fauore & pręmio sint destituti, segniores sint ad literarum studia, atque ad probitatis studia exercenda. Quare bene inter alias iniquitates veterum sacerdotum ac iudicum deplorabat Micheas, capite tertio, quod ædificarent Sion in sanguinibus, & Hierusalem in iniquitate. ¶ Ad tertium plura Di{ Ad tertium argumentum . Prima assertio D. Tho. }uus Thomas respondit: nempè tria. Primum est quòd qui in collatione sacerdotij munus principaliter à lingua intendit, puta vel laudem aucupari, ac perinde humanum fauorem, vel preces, aut ex quibus idem fauor humanus acquiritur, aut contraria inuidia vel odium cauetur, simoniacam labem contrahit. ¶ Quòd si contrà quis arguat: Qui dat pro{ Obiectio. }pter laudes, aut precibus victus, gratis dat: quare neque pœnas incurrit iuris, perspectè ponderet verba. Non enim D. Thom. laudis intentionem, etiam si sit principalis, nec precum causam simonię simpliciter tribuit: sed quando per hæc aliquod emolumentum temporale pretio æstimabile contenditur: vt si episcopus sacerdotium regis famulo, aut eius precibus ductus conferat qui se apud regem laudibus efferat, quo hamo pinguiorem Ecclesiam possit expiscari. Imò verò neque tunc est simonia nisi quando id principaliter intenditur, cuius indicium est quando collatio fit indigno: nam cùm tunc principalis intentio non sit idoneitatis personæ, conuincitur esse emolumenti temporalis. Quare crimini tunc iniustitiæ & infidelitatis adhæret insuper simonia. Atque adeò recipiens præbendam tenetur eam relinquere, nisi denuò integretur prouisio. Quando verò non nisi simpliciter laudes Antistes affectat, aut per preces amicitiam & gratiam, tunc nulla est simonia. Imò verò quando quis confert digno, præcipuè propter dignitatem, licèt sinister oculus non modò ad humanam laudem & fauorem spectet, verum & ad temporale emolumentum & lucrum, simonia non inficitur. Quòd si Innocentium consulas super cap. Tuam. de ætate & qualit. ord. similia suo more docet. Cui & Caiet. in sua Summa, verbo, simonia. astipulatur. ¶ Secundum igitur asser{ Secunda. }tum est quòd dum preces pro digno porriguntur, tunc collatio non est ex genere suo simoniaca: quandoquidem legitima subest tam precandi quàm conferendi causa. Potest nihilo minùs illuc irrepere simonia mentalis si collatio non propter dignitatem fiat, sed pręcipuè propter fauorem & emolumentum pretio, vt dictum est, æstimabile. ¶ At{ Dubitatio. } quia in sermonem de precibus & fauore incidimus, altera nos occupat dubitatio: Vtrum collatio metu extorta sit simoniaca, ita vt qui beneficium tale recepit, resignare ipsum teneatur. Idem enim pręfatus cantor Parisiensis, referente eodem Altissiodorensi, tenet.{ Altißiodorensis. Solutio. } Quoniam metus, inquit, pecunia est redimibilis. At verò eodem modo quo de consanguinitate & amicitia, respondetur: videlicet quòd etsi metu conferre indigno peccatum sit genere suo mortale: digno verò, nonnulla etiam culpa, quia collatio non fit legitimo fine: neutrum tamen est simonia: quoniam dare metus causa non est dare pretio. Nam etsi quis pretium daret ad propellendum metum, nihilo minùs qui metuit, nil recipit. Imò verò nec sacramenta conferre propter metum vllo condemnatur iure: vt si quis metu confessionem audiret. Nec verò vulgò talis episcopus haberetur simoniacus. Sed tamen quando ille metus incuteretur qui esset modò exposito pretio æstimabilis, tunc esset simonia: vt si rex vel eius aulicus comminaretur episcopo quòd nisi sacerdotium tali personæ conferret de gratia regia excideret, neque ad aliam esset ascensurus sedem. Qui enim tali metu sacerdotium conferret, id ad venandum episcopatum faceret: ac perinde simoniacus esset. Secùs si metus ei incuteretur amittendi vitam, aut temporalia bona quę possidet: nam tunc metuens nullum habet respectum lucri. ¶ At quoniam dictum est ob metum indigno conferre, peccatum esse genere suo mortale, non quidem simoniæ, sed iniustitiæ & infidelitatis. Postre{ Scrupulus. }mus superest scrupulus: Vtrùm nullus metus talem culpam excuset. Respondetur ta{ Responsio. }men nullum esse in tali re excusantem metum: nam cùm & diuinum ius & naturale id vetet, atque adeò facinus sit intrinsecè malum, potiùs gladio succumbendum est, quàm illud patrandum. ¶ Tertium dictum diui Tho{ Tertium assertum. }mæ est: Quenquam pro se rogare ad obtinendum sacerdotium cui animarum cura subiungitur, præsumptuosum est, ac proinde per suas ipse preces indignus redditur: atque adeò peccat pro indigno rogans. Si autem sacerdotium absque tali sit cura, ipse autem vitæ sustentatione indigeat, citra simoniam{ Ratio assertionis. } potest id petere. Ratio prioris membri est, quòd dignitatem quæ ad animarum curam requiritur, si quis in se non agnoscat, iniustè appetit: si verò habere se crediderit, insolentia turget: id quod libr. sequenti clariùs patebit. Secùs autem de alijs simplicibus sacerdotijs. ¶ Hæc veruntamen sententia Diui Thomæ nil mirum si nimium appareat rigida. Enimuerò si de sola episcopali cura il{ Prima ratio in. D. Tho. }la fuisset prolata, maximam haberet probabilitatem, vt lib. sequenti visuri sumus. Exigit enim episcopalis professio in eo culmine perfectionem, vt possit episcopus cæteros perficere: vt Dionysius ait in lib. Ecclesiasticæ Hierarchiæ. Et ideo, vix non solùm procuratio, verùm appetitus potest esse sine culpa: aut iniustitiæ, si appetens non se agnoscat idoneum: aut præsumptionis, si id facilè credat. Cura autem animarum in parœcianis Ecclesijs non tam excelsum expostulat perfectionis gradum. Et ideo non apparet tanta præsumptio si quis se dignum existimet. Secundò ad id arguitur. Potest esse tanta eo{ Secunda ratio. }rum raritas, qui ad parœcias regendas sint idonei, tantaque Ecclesiarum necessitas, vt viro cuius egregia in populo habetur existimatio tam doctrinæ quàm vitæ, non modò non sit præsumptio, verùm sit charitatis virtus se ad id munus offerre. Tertiò. Potest{ Tertia ratio } etiam contingere tanta in prælatis corruptio, vt dignis posthabitis Ecclesias omnes indignis committant: quo certè casu non esset aliud quàm officium charitatis ad occurrendum tali pesti illum qui communi vulgi opinione idoneus habetur, & qui in se nullum crimen agnoscit, prodire, vt per suiipsius electionem alij impedirentur. Nam quanuis nemini de se credere liceat, nec leue aliquod peccatum habere, possunt nihilominùs multi iustam habere probabilitatem suæ dignitatis, atque adeò ardore charitatis labores sitire qui administrationi Ecclesiæ sunt necessarij: ac perinde cum Isa. dicere, Ecce ego: mitte me. Accedit & cap. tua nos. de simonia. quòd pro se rogantem vt in Canonicum eligeretur, reum non facit simoniæ. De hoc autem latiùs libro sequenti in tractatu episcoporum. Interim autem de parœcianis presbyteris sic est sententia Diui{ Moderatio sententiæ S. Thomæ. } Thomæ moderanda. Primùm non ait, vt de episcopo dicturus est, quòd appetere talia sacerdotia sit præsumptuosum, sed pro se rogare: quod certè vix potest carere scandalo. Secundò id etiam sentit si res per se consideretur: nempè si prouisores sacerdotiorum diuinam legem ad vnguem obseruarent, digniores semper anteferrendo. Item in prouincia bene instituta in qua viri non desunt idonei. Tunc enim rogare pro se quenquam præsumptuosum esset & scandalo proximum: quia talem tunc virum non tam publica necessitas quàm priuata voluntas ad id adducere videretur. Imò verò non dicit Sanctus Thomas huiusmodi præsumptionem semper esse mortale delictum: quoniam potest esse leuius. ¶ Ad quartum { Ad quartum argumentum . } respondetur secundùm Diuum eundem, quòd hypocrita non confert spirituale propter temporalem laudem, sed solùm seipsum talem demonstrat. Quare per talem simulationem potiùs furtiuè surripit laudem humanam, quàm emat: quapropter illa non est simonia. ¶ Huic autem responsioni af{ Quæstio. }fine est disputare, vtrùm qui per hypocrisim aut aliam simulationem aliquid acquirit, teneatur illud restituere. Vt si quis nequam simulata sanctitate, aut diues efficta paupertate, eleemosynas aut beneficia acquirat, vtrùm teneatur ea quæ sic acquisiuit suis dominis refundere. Fuit enim assertio antiqui Alexandri & Altissio dorensis: illius{ Alexander. Altißiodor. } quidem quarta parte. q. 86. membro. 3. huius verò lib. 4. capite, De restitutione. In quorum sententiam se contulit Adria. eo. lib. in titu{ Adrianus. Fundamentum proximæ opinionis. }lo, De restitutione. Et fundamentum istorum est, quòd hypocrita fraude seducit populum, atque adeò quicquid sibi illa vafritie acquirit falso titulo adipiscitur, ob idque nullum sortitur dominium. Perinde ac si ego Petro pecuniam deberem cuius personam mentitus Paulus illam à me extorqueret. Nec omnino opinio hęc quibuspiam probabilitate carere videtur: tametsi nimium sit acerba. Arguunt autem contra se{ Argumentum contra præteritam opinionem. } ipsi hoc pacto: Si episcopus occulto criminoso, aut alteri aliâs indigno, quem crederet esse legitimè idoneum, beneficium conferret, collatio teneret: quamuis falsus titulus in causa eius fuisset: ergo eodem pacto dominium acquirit hypocrita. Respondet Alexander antecedente confesso,{ Solutio Alexandri. } inficiando consequentiam. Quoniam qui inidoneus est sacerdotio, non fingit probitatem illo fine sicuti hypocrita. Quapropter hypocrita fur est & latro. Alter verò etsi ecclesiam ingrediens indignus sit, ingressum tamen legitimum habet. Ex hac tamen istarum solutione duo sequuntur. { Replica contra solutionem. } Primum contra ipsos, quod non omnis hypocrita tenetur ad restitutionem eorum quæ talium intuitu illi erogantur, sed ille præcisè qui intentione & causa illius lucri hypocrita fit: nam par esse debet ratio illius atque alterius qui sacerdotium suscipit. Quocircà ex eorum solutione sequitur secundò: Quòd si quis sanctitatem qua caret ea intentione simulet vt ab episcopo sacerdotium aucupetur, simoniam similiter committat, restitutioni obnoxiam: quod re vera non esset assertu securum. Aliâs multi essent qui mala fide præbendas possiderent, atque adeò multi curati, quin verò episcopi qui verè non essent tales: quod qui concederet, multas Ecclesiasticas functiones suspectas redderet, atque inualidas. ¶ Igitur prædicta opinio si quid veritatis habet, his est moderaminibus temperanda. Primùm de culpa nemo dubitat quin sit grauis, tali visco inescare populum ad extorquendam eius substantiam. Sed quantum ad restitutionem animaduertandum est, aliud esse quicquam alteri porrigere sub conditione: hoc est, do si sis talis qualis appares. Aliud verò absolutè donare: etsi motiuum sit illa qualitas quæ apparet. Collationes autem sacerdotiorum dignitatumque ecclesiasticarum ambigere non licèt quin absolutè fiant, & absque vlla prorsus conditione: perinde atque sacramentorum dispensationes. Alioquin nihil esset in ecclesia firmum neque solidum. Quare qui aliter hęc munera dispensare cogitaret, non id faceret quod ecclesia intendit. Quo fit vt etiam si qui ad Ecclesiam assumitur, illa intentione mendosam sanctitatem venditasset, nihilo minùs collatio teneret. Et quamuis post adeptionem dignitatis, aut cuiuscunque sacerdotij quis vitam suam corruptis moribus contaminet, nihilo minùs verè possidet, neque ad restitutionem tenetur fructuum. ¶ Per hæc ergo fermè de eleemosynis iudicandum est. Enimue{ Qui simulata paupertate eleemosynam extorquet ad restitutionem non tenetur. }rò si qui eleemosynam aut hypocritæ aut diuiti personato pauperi largitur, sub tali conditione id faceret, si verè est quod apparet, certum est non transferre dominium, illa non assistente conditione. At verò non illo pacto conferri censentur, sed absolutè donantur: tametsi motiuum sit falsum: & ideo re vera credendum est transferri earum dominium, etiam in hypocritas & falsos pauperes conferantur. Quòd autem absolutè donentur inde apparet quòd homines propter Deum eleemosynas largiuntur. Imò quodammodò Christo ipsi in pauperibus. Nam quod vni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Et ideo non debet tam exacta fieri inquisitio dignitatis personæ ad porrigendum stipem. Et confirmatur: nam vt Adrian. ipse{ Confirmatio præteritæ assertionis. } concedit quando causa finalis est vera, licèt motiua sit falsa, translatio dominij non impeditur: vt patet in alijs negotijs. Si enim quis famulum quem putat esse bonum conducat, licèt non sit talis, nihilo minùs acquirit mercedis dominium: dummodò seruiat, quæ fuit causa finalis: quanuis non tam bene seruiat, vt herus putabat. Eleemosynarum autem finalis causa est charitas Dei, qui solem suum oriri facit super bonos & malos: ergo licèt motiuum sit falsum, scilicet personæ dignitas, non impeditur dominium. Aliâs qualecunque mendacium diceret pauper, submitteretur restitutionis iugo. Et postremò{ Ratio altera ad idem. } ex alio istorum asserto arguitur: Si hypocrita & mentitus pauper tenetur restituere, quęritur cui facienda sit restitutio. Respondet{ Solutio Alexandri. } Alexan. non illis qui eleemosynas porrexerunt: quippe qui propter Deum earum à se dominium alienârunt, sed facienda est reipub. vel alijs pauperibus quibus fuissent fortè collatæ. Sed contrà redarguitur. Si qui eleemo{ Replica. }synas largiti sunt à se dominium abdicarunt, fit vt in ipsos transtulerint quibus tribuerunt: nam in Deum non transtulerunt nisi in istos quibus eius causa donârunt. Porrò ergo opinio illa non est necessaria. Quòd si{ Obiectio. } nos rursus vrgeas: Illi eleemosynas porrigentes non sponte fecerunt & voluntariè: quandoquidem ignorantia fuit in causa, quæ secundùm Aristote. facit inuoluntarium. Quare D. Thomas ait hypocritam furtiuè surripere laudes. Inuoluntaria autem donatio non valet. Negatur prior præmissa: non enim o{ Solutio. }mnis ignorantia facit inuoluntarium quando non ignoratur potissima causa operis. Sciunt autem omnes misericordiam officium esse charitatis, quod non indiget tanta exploratione meritorum personæ: quoniam licèt pauper non sit dignus, nulla tamen fit meritorum iactura. Et ideo quanquam eadem dignitas ignoretur, nihilo minùs spontanea est misericordia. Hoc in quotidianis eleemosynis{ Limitatio superioris dicti. } astruxerim: nam si insignis impostor eximiam vel sanctitatem vel necessitatem effingeret, vt graue æris pondus exprimeret, crediderim talem pessimum ad restitutionem teneri: nam tunc ingens eleemosyna illa non esset censenda spontanea, sed per fraudem extorta. ¶ Soluta ergo restant argumenta in contrarium. Conceditur enim talem hypocritam deceptorem esse, & quodammodò falso titulo qui in eo sit corrasisse eleemosynas: sed negatur nihilo minùs, propter rationes dictas, dominium non acquisiuisse: quoniam vltroneè in illum translatum est. Neque simile est quando vna persona pro altera supponitur. Si enim quis mihi diceret esse Petrum, cui ideo id tribuerem quòd non nisi Petro largirer, si non est Petrus, non tenetur datio: sicut non teneret matrimonium. Error autem in moribus aut in bonis fortunæ non habet eandem efficaciam ad elidendum contractum. # 8 QVAESTIO OCTAVA, De restitutione Simoniæ & pœna Simoniaci. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrum quicquid per simoniam vel datur vel recipitur, sit restitutioni obnoxium. POSTREMA DEmum quæstio de simonia, vt restitutionem ac reliquas pœnas exploret oportet. Apparet nanque non esse necessarium vt quisquis per simoniam præbenda aliqua aut dignitate potitur, debeat illam relinquere. Sunt enim spi{ Primum argumentum. }ritualia quædam quæ semel obtenta abijci nequeunt: vt charactêres qui per sacramentales consecrationes imprimuntur: ergo illi licèt simoniacè acquirantur, non sunt restituendi. ¶ Secundò. Contingit episcopum{ Argumen. 2. } simoniacè esse promotum, cuius subinde pœna est suspensio: & tamen ipsum subdito sub anathemate iubere vt à se ordines suscipiat, qui ideo videtur ad obedientiam obligari: nemo tamen ab eo qui potestatem non habet conferendi, intenta re debet recipere: ergo episcopus per debitum simoniæ ab illa episcopali potestate non suspenditur. ¶ Ter{ Argumen. 3. }tiò. Nemo pro illo delicto puniendus venit quod se neque sciente neque volente factum est: siquidem pœna soli voluntario delicto debetur: contingit autem nonnunquam vt quis spirituale quidpiam accipiat, alijs clam ipsum id procurantibus: ergo non est quòd ille debeat collatione sibi facta priuari. ¶ Quartò. Nemo pro sua culpa debet commodum{ Argumen. 4 } reportare: vsu tamen venire assolet vt si simoniacus id quod sic acquisiuit resignaret, in rem eorum cederet qui fuerunt simoniæ participes: vtpote quando prælatus aut totum collegium cui facienda est restitutio in simoniam consensit: ergo tali euentu nulla est restitutio facienda. ¶ Quintò. Dum{ Argumen. 5. } quis per simoniam ad solenne votum religionis admittitur, non potest ab eodem se voto religare: ergo ab eius restitutione quod per simoniam adeptus est absoluitur. ¶ Sextò.{ Argumen. 6. } Exterior pœna in hoc sæculo non debet pro intimo cordis motu infligi: quippe qui soli Deo patet: accidit autem simonia non solùm foris in opere, verùm & intus in corde: qua ratione, vt suprà patuit, per voluntatem definitur: ergo eiusmodi simonia nulli est restitutioni obnoxia. ¶ Septimò arguitur. Mul{ Argumen. 7 }tò plus est ad altiora promoueri quàm in susceptis permanere: Quandoque autem cum simonia fit dispensatio vt ad sublimiora euehantur: ergo non semper debent susceptis orbari. ¶ In contrarium est sententia illa canonis, Si quis episcopus. 1. q. 1. Qui ordinatus est, nemo ex ordinatione vel promotione quæ est per negotiationem facta proficiat: sed sit alienus à dignitate vel solicitudine quam per simoniam acquisiuit. AD quæstionem vnica conclusione respondetur:{ Conclusio responsiua. } Quicquid per simoniam acquisitum est, siue pecuniario pretio, siue munere alio perinde valente, restitutioni subiectum est: videlicet, neque qui spirituale emit retinere illud potest, neque pretium ille qui vendidit. Probatur conclusio. Nemo id retinere potest quod con{ Probatio conclusionis. }tra voluntatem Domini acquisiuit: vt si dispensator res heri sui distraheret, neque ipse posset retinere pretium, neque res emptores retinere. Dominus autem, cuius dispensatores sunt Ecclesiarum pręfecti, lege cauit nè spiritualia quę gratis ipsis in commune bonum collata sunt, pretio distribuerent: secundum illud Matth. 10. Gratis accepistis, gratis date: ergo si pretio eodem spiritualia dispensantur, neque venditor pretium neque emptor spirituale retinere potest. ¶ Cir{ Dubium. }ca hanc conclusionem cum eius, quæ S. Tho. est, probatione, primum dubium est quo iure vigorem habeat veritatis: diuinóne & naturali, an verò solo pontificio. De hoc namque nulla extat dubitatio. Totum enim canonicum ius id conclamat: vt patet canone citato, Si quis episcopus. vbi qui dignitatem per simoniam emit, ab eâdem iubetur esse alienus: & can. presbyterum. eâ. cau. &. q. qui per pecuniam Ecclesiam obtinuerit, priuari ea iubetur. Et vice versa, cap. de hoc. de simonia: Reges qui pretium vt in electionem consentirent acceperint, idem pretium restituere coguntur. Et in Extrau. Martini{ Martinus. 5. } 5. quæ extat inter acta concilij Constantiensis, sessione. 43. Sancitum est vt electiones, postulationes, & quæuis prouisiones simoniacæ nullæ sint ipso iure. Vnde fit vt neque prębendæ neque pretium pro ipsis pensum retineri valeat. Id quod & Paulus Secundus in{ Paulus. 2. } sua Extrau. cùm destabile. constantissimum esse voluit. Præterquàm quòd eiusmodi simoniaci prælati perpetuę damnationi perpetuè adiguntur, & excommunicati ab ordinis officijs suspenduntur: vt patet ibîdem, & cano. Si quis dator. & cano. Si quis episcopus. 1. q. 3. Quin verò mediatores, & intercurrentes, ac procuratores omnes excommunicantur ibîdem. Vtrùm verò iure etiam naturali, ac perinde diuino vtraque restitutio, scilicet tam præbendæ quàm pretij sit iussa, ambigitur. Et quidem quòd qui sacerdotium{ Qui sacerdotium vendit diuino ac naturali iure tenetur restituere pretium. } vendidit ad pretij restitutionem teneatur, manifestè ex naturali, diuinoque iure colligitur. Nam cùm spirituale non sit natura sua vendibile, sed gratis dari iussum, vt per verbum Christi proximè citatum constat, palàm est iniquè recipi: sicuti de vsuraria pecunia suprà monstratum est. Quòd autem ille qui præbendam vel quippiam spirituale pretio recipit teneatur diuino naturalíve iure illud relinquere, nulla videtur ratio conuincere: nam vt in exemplo conclusionis persistamus, bifariàm dispensator potest res domini contra eius voluntatem alienare. Vno modo quia dominus nullatenùs id præcepit: & tunc iure naturæ ille cui hęc traduntur non acquirit dominium. Altero modo quia herus pręcepit, vt gratis dentur: verbi gratia, pauperibus distribuatur frumentum. Et tunc etsi dispensator, id pauperibus diuendens teneatur pretium reddere: tamen pauperes qui gratis erant accepturi, etsi quidpiam pretij rependant, nullatenùs tenentur res ipsas restituere. Pari modo Dominus præcepit dispensatoribus suis spiritualia gratis distribuere: ergo qui idonei erant, etiam si emerint, non tenentur id quod emerunt restituere iure diuino neque naturali: sed ratione ecclesiastici iuris cassantis huiusmodi prouisiones. Id quod exemplo vsuræ confirmatur. Etenim quanuis qui dat ad vsuras restituere sit obligatus, qui tamen pro mutuo vsuram soluit, non tenetur. His rationibus probabile fortè quibusdam fiat in iure diuino & naturali non fundari, vt emptor spiritualium teneatur illa resignare. At verò secùs res habet: nam { Emens spiritualia tenetur resignare iure diuino. } in primis diuus Thomas & Doctores ex illo diuino iure, Gratis accepistis, gratis date: inferunt spiritualia empta esse resignanda: imò non Doctores modò, verùm & iura ipsa:{ Ratio asserti } Demonstratur ergo non modò pretij, verum & spiritualium restitutionem fundamentum à iure diuino ducere, licèt parum differenter. Spirituale non solùm vendere, verùm ipsum emere est simonia: ergo in iure naturæ eius fundatur restitutio. Probatur antecedens. Spirituale est mera gratia Dei: Gratia autem non modò gratia esse desinit: quia non gratis datur, sed quia non gratis recipitur: vt probè Leo Papa adnotauit in ca. Gratia. 1. q. 1. vbi ait: Gratia si non gratis datur vel recipitur, gratia non est. Et Vrbanus cap. Saluator. 1. q. 3. dicens: Qui Dei Dona quæ gratis accipiuntur vt gratis dentur propter sua lucra vendit vel emit, cum Simône donum Dei possideri pecunia existimat. Imò Simon in hoc priùs quòd spirituale emere voluit, contra Spiritus sancti gratiam, atque adeò contra ius diuinum peccauit: licèt posteà eandem gratiam vendere cogitaret. Neque solùm gratiæ emptio diuino iuri aduersatur, verùm & contra ipsam est rerum naturam: nam gratia non pretio, sed gratis possideri debet. Itaque etsi Christus tantum dixerit: Gratis accepistis, gratis date: in eo tamen quòd dixit, gratis date, intellexit quòd omnes gratis debent accipere. Vnde non minori iniuria ei infert qui emit, quàm qui vendit: nam vult Deus gratiam suam sibi soli deberi: & qui emit, profitetur se non à Deo ipso, sed à venditore recipere. Quocircà non solùm vendere, verùm emere, quia est contra diuinam gratiam, peccatum est, vt suprà diximus, contra religionem. Atque in hoc simonia ab vsura differt. Vsura enim solùm prohibetur in bonum proximi: puta ad cauendum iniustitiam nè pretium pro eo quod non est vendibile recipiatur: quare vsura solùm ex parte accipientis, & non ex parte dantis est iniustitia. In simonia verò ex vtraque parte peccatur contra religionem & contra Dei iustitiam: quippe qui non tantùm dispensatoribus suis iussit gratis illa donare, verùm cunctis inhibuit nè aliter quàm gratis illa reciperent, vt illa ratione confiterentur à solo se Deo suscipere. Et per hoc liquent eorum argumentorum solutiones quæ proximè faciebamus. Igitur si spiritualia emere, simonia est, contra ius diuinum & naturale: contra rationem gratiæ: & ideo ibîdem iactum est restitutionis spiritualium fundamentum. Dixerim, iactum fundamentum: quoniam modò id solùm constituimus, quòd tam emptio quàm venditio sit iure naturali ac diuino simonia: an verò eodem iure impediatur translatio tam præbendæ quàm dominij pretij, vt restitutio ipsa perinde atque in vsura sit de iure diuino, in responsione sexti argumenti inter enarrandum cap. mandato. de simonia. dilucidabitur. ¶ Post hæc ad penitiorem conclusio{ Distinctio simoniæ. }nis intelligentiam recolenda est, sicuti vsuræ, ita & simoniæ celebris distinctio, in realem ac mentalem. Simonia realis est illa quæ pacto fit, vel expresso vel tacito: hoc est nutibus significato. Quanuis nisi posteà re vera sequatur executio pacti: hoc est si non soluatur constitutum pretium, tunc venditor ad nullam in conscientia restitutionem tenetur: vt de vsurario etiam diximus: quandoquidem nihil recipit. Vtrùm verò qui præbendam recipit teneatur illam resignare, statim examinabitur. Simonia verò mentalis est internum propositum & intentio dandi aut recipiendi spirituale pro temporali: ad cuius percipiendum intellectum ad id recurrito quod lib. 6. de vsura mentali diximus. Est enim lubrica fallaxq́ue illa regula, quòd principaliter intendatur pretium aut minùs principaliter: sed est philosophico more ex obiecto mens perpendenda: Nimirum vt illa præci{ Illa simonia mentalis censenda est, cuius obiectum est simonia realis. }sè mentalis simonia censeatur, cuius obiectum est simonia realis: scilicet intentio dandi recipiendive spirituale pro pretio temporali. Vnde si quis episcopo ex sua liberalitate ad conciliandam eius amicitiam seruit & certus sit neque se recepturum neque episcopum largiturum pro seruitio, sed speret quòd factus amicus fortè id gratis dabit, cuius ipse est dignus, nulla est mentalis simonia: quia obiectum ipsum, scilicet, dare ratione amicitiæ, nulla est simonia realis. Neque si cogitet dare aliquid liberali honestaque datione, quasi gratias referens, aut quasi aliquid ex laudabili consuetudine debitum. Neque vice versa si episcopus taliter intendat recipere. ¶ Colligit{ Triplex species simoniæ } autem Caietan. in sua summa trinam simoniæ speciem. Prima consistit in sola intentione absque vllo opere: Nempe cùm quis mente decreuit spirituale vendere aut emere: quam quidem certissimum est non esse pœnis iuris subiectam: cùm ecclesia de illis non iudicet. Secunda verò est, de qua Doctores loquuntur, dum quis foris munera offert intentione praua, sed latente. Dum scilicet celat qua intentione id facit. Et dum prælatus corrupta etiam intentione quam occulit, spirituale confert. Tertia, inquit, quando pactum interuenit, sed non mandatur executioni. Imò antequàm collatio fiat vtrinque à præcedenti conuentione desistitur. Hæc autem non tam mentalis dicenda est, quàm realis nondum perfecta. Propter quam licèt peccatum sit graue, nemo pœnas iuris incurrit. ¶ Dubium hinc autem non dissimulandum{ Dubium. } exurgit: Vtrùm sicuti contingit simonia mentalis absque reali, ita vice versa contingere realis possit absque mentali. Est, verbi gratia, deceptor quispiam atque impostor qui pretium episcopo pro sacerdotio pollicetur, idque instrumento confirmat: absque vlla tamen implendi intentione. Apparet tunc ex vna parte simoniam oriri: quandoquidem si hoc innotuisset ecclesiæ, pœnis ille iuris adigeretur expoliareturque sacerdotio. Ex altera verò nulla videtur simonia: vtpote cum externa operatio ex intentione sit pensanda, à qua speciem sortitur. Dicendum ergo re vera non es{ Solutio. }se simoniam: neque in foro conscientiæ præbendæ donatum teneri eam relinquere: vt Caiet. ait. q. 10. primo quoli. Ecclesia tamen certior rei facta, quia de exterioribus iudicat, legitima præsumptione eum condemnaret. ¶ His denique prælibatis conclusio in primis resitutionem{ Omnis simonia realis ad restitutionem obligat vbi pretium solutum est. Dubitatio. } imperans, omnem complectitur realem simoniam, vbi pretium verè solutum est. Vbi autem pactum præcessit, sed non subsequutum est pretium, iam dictum est venditorem ad nihil teneri, sed solùm ad delicti pœnitentiam. Vtrùm verò emptor teneatur sacerdotium dimittere, distinguendum est. Si enim ante collationem explicat se pretium non daturum, non dubium quin collatio, si fiat, teneat: neque opùs est dispensatione habilem eum reddente ad suscipiendum. Et vsque ad hanc veritatem intelligendum est veridicum illud suum, cuius modò meminimus: Quòd si pactum non mandetur executioni, non incurritur in pœnas iuris: Si verò sub tali pacto collatio fiat, nullatenus hæsitari debet quin collatio nulla sit. Id quod proptereà tam asseueranter affirmamus, quòd video nonnullos de hoc deceptos. Et in primis assertio fuit sancti Thom. in articulo præcedenti: nam ob id consultò expressit, quòd si aliquis det rem spiritualem pro aliquo temporali obsequio exhibito vel exhibendo, simonia est. Et ratio est manifesta: nam illic est expressa emptio & venditio. Qui enim creditò vendit, verè vendit. Adde quòd collatio non dependet ex futuro contingenti, sed supposito pacto, protinùs absolutè fit. Quare iam inde est simonia quidquid posteà subsequatur: videlicet siue pretium soluatur, siue secùs. Aliâs nunquàm sub pollicitatione committi posset vsura: quod est falsum. Neque refert pactum scripto & cum iuris solennitate fuerit celebratum, an solo verbo inter duos absque arbitris: dummodo fidem tuam impignores pollicitus te daturum pro præbenda: quandoquidem inde exoriretur ciuilis obligatio quę in alia materia firma esset & valida: secùs si non interueniat talis obligatio, sed aliqua spes fiat alicuius referendæ gratiæ de honestate. ¶ De simonia verò mentali, obligétne ad restitutionem, in responsione sexti dicendum est. Interim ergo de reali dicere consequitur, cui, quomodoque sit restitutio facienda. Et priùs quidem de pretio, mox de præbenda aut re alia spirituali suscepta. Et qui{ Quando ante rei spiritualis collationem pactum præcedens dissoluitur restitutio accepti pretii ei facienda est qui soluit. Caietanus. Dubium. S. Thomas. }dem quando ante rei spiritualis collationem præcedens pactum dissoluitur, etiam si pretium fuerit solutum, nullum est dubium quin restitutio eidem sit facienda qui pretium largitus est: siquidem, vt modò dicebamus, ob illam simoniam nemo fit reus pœnarum iuris. Confessio est Caietani in sua Summa. At verò si simonia executioni mandata sit, scilicet collatio tam pretij quàm præbendæ facta, tunc est dubium. Omnes enim in hoc consentire videntur, etiam diuus Thom. in solutione quarti, quod restitutio pretij sit facienda vel ecclesiæ in qua simonia confecta est, aut pauperibus. Augustinus enim, vt habe{ Augustinus. }tur cap. Non sanè. 14. q. 5. restitutionem malè acquisitorum pauperibus adiudicat: cap. verò, de hoc. & cap. audiuimus. de simonia. eiusmodi pretia simoniaca ecclesijs restitui iussa legimus. Idemque expressè Cæsar imperauit in Authentica de sanctissimis episcop. Attamen si res penitiùs inspiciatur, distinguendum est. Etenim post condemnatio{ Simoniacus post condemnationem restituere debet ecclesiæ vel pauperibus: aliàs ei qui dedit. }nem, extra controuersiam faciendam esse constat restitutionem ecclesiæ vel pauperibus, aut quemadmodùm Papa iusserit: quoniam & qui dedit ob crimen, mulctatur ære quod dedit: & qui recipit, dominium non acquirit. Verùm tamen dum crimen non est delatum, sed in foro conscientiæ latet, persuadere aliud mihi non possum quàm quòd restitutio pretij facienda sit eidem qui dedit.{ Ratio proximæ assertionis. } Et ratio est quòd lex pœnalis, vt lib. 1. disputauimus, ante condemnationem reum non ligat, vt ipse teneatur exequutorem esse sui supplicij aut mulctæ. Cùm ergo illæ præbendæ emptor ob crimen veniat suo pretio mulctandus, fit vt ante condemnationem de crimine non amiserit vel dominium vel possessionem, vt illic declarauimus: ac proinde cum dominium translatum non fuerit in recipientem, fit vt suo sit domino redhibendum. Neque quicquam refert iuréne diuino & naturali, an solo ecclesiastico impediatur translatio dominij. Posset enim forsan in præsentiarum quisquam comminisci translationem pretij non esse prohibitam diuino iure aut naturali: nam licèt Dominus noster iusserit gratis spiritualia conferri, nihilo minùs quia præbenda res est æstimabilis pecunia, quanquam vendere peccatum sit, nihilo minùs iure naturali acquiritur pretij dominium, pariter vt præbendæ: sed quia ecclesia annullauit cassauitque tales contractus, vt patet iuribus suprà citatis, proclamantibus esse nullos, potuit ipso facto pretium applicare pauperibus. Huiusmodi autem commentum bifariàm, vt reor, peccat. Primùm enim arbitror iure diuino & naturali dominium pretij non transmitti. Nam cùm Deus gratis dare iusserit pretium, pro re non vendibili datur. Quid quid sit de collatione præbendæ. Secundò etiam si talis annullatio contractus ex solo statuto ecclesiæ ortum habuisset, non potuit eadem sancta ecclesia simoniacum emptorem indicta causa in pœnam adigere, quousque esset de crimine condemnatus. Ex his ergo sequitur quòd qui tale pretium recepit, perinde atque vsurarius debet absque vlla mora nullaque expectata iudicis sententia restituere illud tanquàm alienum, cuius dominium non habet: dummodò cautionem capiat nè posteà cùm fiscus resciuerit, cogatur iteratò soluere. Quanuis illi qui dedit repetitio iure non permittitur: quandoquidem re cognita pretio mulctabitur. ¶ De resti{ De restitutione præbendæ. }tutione autem præbendæ longè diuersa est ratio: etenim si collatio facta est, restitui immediatè priori possessori non potest. Quoniam dum prælatus secundùm suam ęstimationem Petro contulit, Paulo simpliciter abstulit. Quare neuter eius dominus est: videlicet neque Paulus, quia illi fuit adempta: neque Petrus, quia ratione simoniæ inidoneus factus est recipiendi. Quocircà Paulo restitui aliter non potest nisi resignatione in arbitrio pręlati facta qui ei reddat: præuia tamen dispensatione super irregularitate per simoniam contracta. Quanuis retecta Papæ simonia, qui solos simoniacos habiles reddere valet, nihil obstat quo minùs Petro denuò prouideatur. Sed est aduertendum quòd quamuis simoniacus solo iure pontificio irregularis sit atque inhabilis ad recipiendum sacerdotium vel rem spiritualem, atque adeò eodem iure impediatur translatio dominij, vt artic. proximo apertius fiet: nihilo minùs ius illud cogit vt nulla spectata sententia protinus resignet præbendam: vtpote cuius non est legitimus possessor. De fructibus autem perceptis in solutionibus tertij & quarti dicendum. AD primum igitur argumentum multa{ Ad primum argumentum . } diuus Thomas respondet. Primùm quod etsi qui sacro ordine simoniacè initiatur charactêrem propter sacramenti efficaciam suscipiat, haud tamen sacramentali gratia propter obicem simoniæ suffunditur. Secundò subdit quòd ab ordinis executione suspenditur ob id quòd quasi furto contra domini voluntatem charactêrem surripit. Vbi id quòd anteà diximus recolendum est: nempe quod non solùm dare, verùm recipere spirituale pretio, delictum sit simoniæ. Tertiò addit suspensionem ordinis eô protendi vt non modò suspensis non liceat ordinis munere fungi, verùm neque alijs fas sit eis in tali executione communicare, siue delictum publicum fuerit siue occultum. Itaque dum quis pretio quantumuis occulto, hoc est nondum in ius foras delato, sacerdotalem ordinem suscipit, neque celebrare potest, neque alij, qui id sciuerint eius celebrationi interesse. Quartò subiungit talem simoniacum repetere non posse pretium. Intelligo hoc autem in publico foro, vt nuperrimè dicebam: nam priuatim ante condemnationem arbitror eidem esse restituendum. Quintò denique concludit, quòd simoniacus inde factus quòd ordinem simoniacè contulit, aut præbendam vel dedit vel recepit, vel mediator fuit, si delictum sit publicum, puta iudiciali foro, iure suspenditur & quo ad se & quo ad alios: si verò secretum, tunc duntaxat est suspensus quo ad se. Notanda ergo hîc est differentia quòd in collatione beneficiorum, nec dans nec recipiens, quando delictum est occultum, est suspensus quo ad alios, sed tantùm quo ad se. In collatione autem ordinum, licèt conferens eâdem liberetur lege: scilicet vt crimine occulto, non sit suspensus nisi quo ad se: recipiens tamen, etiam si sit occultum, vtroque modo est suspensus. Sententia est antiqua, quam Panormit.{ Panormita. Ratio asserti } super cap. tanta. de simonia. comprobat. Et arbitror eam esse rationem quòd cùm in suscipiendo radix ipsa infecta fuerit, non solum ipsum ab executione voluerunt iura arcere, verùm & quoscunque, priuatim id scientes: quanuis crimen occultum esset: hoc est non in publicum iudicium pertractum. Dator verò si legitimè erat ordinatus, satis duxerunt, vt ipse abstineret, reliqui verò non tenerentur eum euitare, nisi publicitùs esset condemnatus. De istis suspensionibus extant iura in Extrauagante Martini suprà citata,{ Martinus. 5. } Sacro. quæ est in concilio Constantien. & in Extrauag. damnabile. eiusdem Marti. & Eu{ Eugenius. }genij. & in alia, Cùm detestabile. Illa autem quæ de aliorum communicatione cum simoniacis hîc recensentur, ad sæculum diui Thomæ referenda sunt: nam posteà ad consulendum timoratis conscientijs decretum est in{ Concilium Constantiense. } concilio Constantien. vt nemo excommunicatum vitare teneatur, nisi nominatum, vel eum qui fuerit publicus clericorum percussor. Nec satis est quòd sit nominatus generali nomine criminis: puta simoniacus, aut hæreticus: sed requiritur quòd sit de proprio nomine expressus. Aliâs non esset delicatis conscientijs satis succursum. Quare cùm omnis excommunicatio suspensionem secum afferat, fit vt etiam à suspensis antequàm publica sententia nominati sint, possint legitimi subditi sacramenta suscipere, etiam absolutionis. Imò verò subdito suum ius petente parœcius potest sine culpa illi sacramentum administrare: quia hoc totum in fauorem subditi indultum est. Dum modò tamen non celebret: id quod peccator citra immane sacrilegij crimen facere non potest. ¶ Ad{ Ad secundum. } secundum pari modo respondetur quòd ab episcopo simoniacè promoto non solum propter præceptum, verùm & propter eius excommunicationem nemo debet ordines suscipere absque dispensatione. Idq́ue, vt diuus Tho. ait casu etiam quo subditus probare crimen non possit. Aliâs recipiens participaret cum illo in crimine. Hoc autem simili modo quo proximè dicebamus venit intelligendum: loquebatur enim secundum leges sui sæculi. Iam quippe nunc nisi talis episcopus nominatim sit excommunicatus, potest subditus iuxta dictum decretum ab ipso petere sacramenta. Si tamen ei sit necessarium. Neque verò episcopus tunc administrans delinquit. Secùs si sua se sponte ingereret: vt si subdito non petente præcepto eum ad recipiendum vrgeret: aut si extraneos ordinaret. Quare tunc subditus non tenetur ei parêre. Ab episcopi autem communione qui aliter quàm per suî promotionem simoniacus est, nisi crimen esset iuridicè publicatum, neque secundùm iura antiqua vllus tenebatur abstinere. ¶ Ad tertium respondetur bifariam{ Ad tertium. } quenquam, veluti de vsurario & fure dictum est, ad restitutionem teneri. Vno modo ratione acceptionis: quando scilicet peccauit accipiendo. Altero verò ratione rei acceptę, quando videlicet rem possidet quæ non est sua. Igitur dum quis sciens & prudens, sua sponte vel ordines vel ordinibus adiunctas præbendas suscepit, tenetur tunc ratione acceptionis. Quapropter non solùm ijs priuatur quæ accepit: nempe ordinis executione & beneficio cum perceptis fructibus, verùm & alios quos fortè non percepit: potuisset tamen alius legitimè possessor percipere, restituere tenetur: quia omnia damna per iniuriam dedit: deductis tamen expensis causa fructuum factis: etsi quos in ecclesiæ vtilitatem legitimè, vt tenebatur, fecit. Quando verò se nesciente neque volente per simoniam promotus est, tunc quidem solùm tenetur ratione rei acceptæ: & ideo cùm primùm resciuerit, ab ordinis executione suspensus esse debet: sed tamen eos tantùm fructus restituere, quibus factus est ditior. Haud tamen eos insuper, quos suis vsibus bona fide insumpsit. Si verò ille qui pecuniam eius nomine obtulit in fraudem id fecit atque astu, vt posteà ipse expoliaretur: tunc nisi ipse consenserit nullatenùs expoliandus est. ¶ Ad quartum re{ Ad quartum. }spondet diuus Thomas quòd tam pecunia vel possessio, hoc est, prælato impensa, quàm etiam fructus simoniacè percepti sunt ecclesiæ restituendi, etiam dum prælatus vel aliquis collegij in simoniam consensit. Si autem totum collegium fuerit eodem contractu infectum, tunc per facultatem prælati facienda est restitutio, vel alteri ecclesiæ vel pauperibus. Et quidem id quod de fructibus asserit, ad verbum verissimum est secundùm antiqua iura: tamen si iam nunc mos habet Romanus vt Papæ obtingant ad suos sustinendos apostolicos sumptus. Quare cum illo fieri super eos potest compositio, ab illoque obtineri remissio. Quòd autem de simoniæ pretio addit, intelligendum arbitror eo modo quo suprà à nobis expositum est: Nempe{ Mens sancti Thomæ. } postquàm quis fuerit criminis condemnatus: nam dum res est occulta, existimo ei qui dedit redhibendum. ¶ In solutione ad quin{ Ad quintum. Concilium Lateranense. }tum enarrat diuus Thomas decretum Lateranensis concilij sub Innocentio Tertio quod proximè eius tempora celebratum est, referturq́ue cap. quoniam. de simonia. vbi qui ad religionis professionem simoniacè sunt recepti, nisi sustentationis gratia (vt suprà explicatum est) non quidem solennis voti obligatione liberantur: quia nequiuerant: sed tamen de suo monasterio repulsi ad perpetuam pœnitentiam in arctiori regula subeundam addicuntur. Quod autem subsequitur, nihil ad pręsentia tempora attinet, sed ad illos qui ante eiusmodi decretum fuerant delinquentes: qui scilicet tantùm cogebantur in alijs conuentibus eiusdem ordinis commorari. SExtum denique argumentum quod in{ Ad sectum. } præsentiarum longè plus ambiguitatis affert, ad explorandam naturam mentalis simoniæ adhibitum est: obligétne ad restitutionem dum foras opere non prodit. Et quidem si qui præbendam recepit nullum re vera tribuit pretium, tunc collator, etsi pretium ex pacto sperasset, ad nihil teneretur: vt de vsurario diximus. Sed dubium est de illo qui{ Dubium. } præbendam suscepit si citra pactum credidit se eandem per simoniam recipere, videlicet vel quia collatorem spe pretij allectum arbitratur eandem contulisse, vel quia munera præmiserat praua intentione, quæ etiam prælatus nihilo saniori receperat. Tunc inquam dubium est neque parùm molestum vtrùm teneatur resignare præbendam: & pariter prælatus quicquid receperat restituere: nam si leges vsurarias consulas, dum vsurarius mente concipit id quod ab altero sibi vltra sortem porrigitur, non gratis, sed ratione mutui porrigi ad restitutionem tenetur. Tamen in contrarium existit textus, vt multis apparet, expressus in cap. mandato. quod vltimum est tituli de simonia. Vbi habetur quòd quando sic inter duos contingit, vt alter ab altero spirituale quidpiam, scilicet locum in monasterio, alter verò scilicet conuentus temporale recepit, vtrinque tamen corrupto affectu, videlicet quia vterque apud se credidit id sibi simoniacè collatum, imò fortè vterque eâdem intentione largiebatur: dum modò nullum exterius interuenerit pactum, nullaque expressio corruptæ mentis, neuter ad restitutionem, vt plerique rentur, obligatur: sed satis vtrique est per solam pœnitentiam suo satisfacere creatori. Hoc ergo capitu. quatenùs aliter sentire videtur quàm de vsura definitum est, prægrande Doctoribus facessit negotium ad explicandum. Vnde Hostien. super eodem cap. distinguens{ Hostiensis solutio. } ait, ea quæ per simoniam contra ius diuinum acquiruntur necessaria esse quæ restituantur: quæ verò per simoniam de iure positiuo, hoc est malam quia prohibitam, esse à restitutione libera. De quibus, inquit, Papa illic loquebatur. Consentit Henricus Ganden{ Henricus Gandensis. }sis quotlib. 6. q. 26. inquiens in dicto cap. sermonem haberi, non de illo qui pro ingressu religionis pecuniam contulerat, sed de illis monachis qui honorifica loca coêmerant, puta Abbati propinqua. Attamen si legitimum significatum introspicias, locus in mo{ Exploditur præterita solutio. }nasterio pro eodem vsurpatur quod est admissio ad religionem. Quare illic proculdubio de simonia contra ius diuinum initus est sermo. Vnde statim subtexitur mentio resignationis spiritualium. Quocircà Panorm.{ Panormita. } illic credens nullum simoniæ mentalis genus ad restitutionem obligare, etiam si munus sinistra intentione & detur & recipiatur, hoc discriminis inter vsuram & simoniam comminiscitur quòd in odium vsurariorum iussa est restitutio vsuræ mentalis: nè scilicet illo palliamento crimen obtegeretur: non autem restitutio simoniæ. At verò maiorem sanè deberet simonia inuidiam párere quàm vsura: vtpote quæ virulentior est. Addit er{ Solutio altera eiusdem Panormita. Obiectio contra solutionem }go secundò quòd forsan dictum capitulum est intelligendum quando principalis intentio non est simoniaca. Verùm tamen neque hæc valet solutio: quia in vsura, vt suo loco declarauimus, quacunque intentione recipiatur aliquid vltra sortem pro vsu pecuniæ, est vsura. ¶ Ioannes Andreas super dicto cap.{ Ioan. Andr. } aliud. minoris probabilitatis affert discrimen: nempe quòd in vsura sola mens vsurarij est deprauata, exigentis aliquid vltra sortem: non autem alterius soluentis. Et ideo iubetur ei fieri restitutio. In simonia verò vtriusque animus est corruptus. Nam tam emi quàm vendi spirituale prohibetur: & ideo cæteris paribus melior est conditio possidentis vt vterque permittatur id possidere quod recepit. Præterquàm, inquit, quòd per vsuram magis vulneratur charitas. Sed tamen quòd hęc conficta interpretatio minùs sit ad{ Refutatur interpretatio Ioan. Andr. } rem accommoda, inde patet quòd deprauata mens nemini debet suffragari. Quare multò minùs simoniacus deberet dominium acquirere, quàm vsurarius. Nam aliâs etiam si pactum interuenisset, deberet vterque dominium acquirere. ¶ Caietanus ergo longè{ Caie. solutio } alia via procedit. Ait inquam secùs habere simoniam quàm vsuram: nam vsuram inquit qui soluit, inuitus dat. Quare alter neutiquàm dominium acquirit. In simonia verò vterque dat vltroneus: nam cùm præbenda suapte natura æstimabilis, vt ei videtur, sit pretio, lubenter eam recipiens pretium soluit: quare nisi ecclesia prohiberet translationem dominij, teneret vtrinque datio: & quia citra pactum non impedit, vterque euadit dominus. Sed neque ista solutio hærenti animo satisfacit: nam perinde simoniacus{ Ratio in Caieta. } inuitus videtur conferre pretium, atque ille qui accipit ad vsuras: siquidem mallet gratis accipere, vt iure diuino alter tenebatur conferre. Innumeræ denique sunt expositiones alię huius textus, quod indicium magnę eius obscuritatis est. ¶ Igitur vt rem quàm maxi{ Sententia authoris. }mè ego possum perspicuè explicare pergam, totum dubium ex illo pendet quòd ex præcedentibus huc reposuimus enodandum: nempe vtrùm restitutio tam pretij simoniaci quam rei spiritualis, sit de iure diuino & naturali. Et primùm omnium hoc confessissimum sit, quòd vtrinque contra ius diuinum committitur simonia: scilicet tam ex parte ementis quam ex parte vendentis. Qua ratione, vt suprà exposuimus, simonia differt ab vsura: quoniam non solùm vendens, verùm & emens aduersatur naturæ gratiæ spiritualium: scilicet quæ gratis debent non solùm dari, sed etiam tanquàm Dei donum recipi. Secundò & hoc compertissimum est, quòd restitutio ex vtrâque parte in simonia hactenùs est de iure diuino, quod in tali diuina prohibitione vendendi & emendi fundatur: sed hoc est quod apud neminem disputatum reperio: cùm ab omnibus huius capituli interpretibus examinari deberet, videlicet vtrùm iure diuino sit impedita translatio tam rei spiritualis pretio receptę, quam dominij eiusdem pretij. Nam si iure diuino simoniacus inhabilis fit ad recipiendum, tunc ecclesia nullatenùs facere potuit vt simoniacus mentalis, puta credens aliquid sibi datum in pretium, dominium acquireret. Si autem translatio eiusdem dominij solo iure ecclesiastico est impedita, potuit quidem ecclesia illud impedire interueniente pacto: permittere autem vbi nullum intercederet. Et quidem Caietanus hanc secundam{ Caietanus. } viam est ingressus. Arbitratur enim quòd etsi spiritualia iubeantur gratis dari & recipi, nihilo minùs ex natura sua esse pretio æstimabilia. Quare qui pretium sua sponte pro illis confert, licèt peccet quidem contra diuinam prohibitionem, nihilo minùs dominium transfert, nisi vbi translationem ecclesia impediuerit. Et fateor hoc modo planam fieri textus intelligentiam. ¶ Porrò verò ex altera parte suadere contendam, nescio an persuadere potero translationem dominij, saltem pretij iure diuino impediri: nam de re spirituali empta non est tanta persuasio. Et quò à pro{ Ratio prima in Caieta. }hibitione ipsa diuina auspicemur, Christus dicens, Gratis accepistis, gratis date: omne ius sublatum voluit aliquid recipiendi pro spirituali. Si autem nullum reliquit ius recipiendi, fit vt pretium recipiens, nullatenùs, deo vetante, efficiatur dominus: sanè cùm nisi aliquo iure, nemo rei dominus constitui valeat. Secundò. Qui mutuum dat proptereà tenetur{ Secunda. } vsuras restituere, quod gratis mutuare debet. Tenetur autem pręlatus diuino iure eodem pacto spiritualia conferre: ergo eodem inhabilis fit vt dominus fiat. Quòd si dixeris non ob id vsurarium teneri, sed quia seorsum vsum pecuniæ vendit, qui nullius per se est pretij. Pariter arguitur de spirituali re, nam neque hæc quidem, vt omnes fatentur, est pecunia æstimabilis. Quòd si respondeas ex natura sua esse æstimabilem: saltem vbi est fructiferum sacerdotium: coarguitur nihilo minùs hęc non esse vendibilia. Nam dum quis pro aliquo magistratu administrando publicum suscipit stipendium, ea lege vt gratis illum administret, si quid vltrà pretij recipiat, non fit dominus, sed ad restitutionem tenetur: Prælati autem ecclesiastici sunt huiusmodi: ergo si quis eorum pro collatione spiritualium quidpiam recipiat, iure diuino reddere perstringuntur. Eò potissimum quod neque Papa, neque Antistitum vllus, dominus est spiritualium, sed merus dispensator rerum domini sui: qui gratis id facere cunctis iussit. Quare nec tanquam domini nec{ Tertia ratio } tanquam dispensatores dominium pretij acquirunt. Accedit huc præptereà vrgens admodùm argumentum, quod si solo iure pontificio prohibita esset translatio dominij in simonia, sequeretur quod si quis quid pro administratione sacramentorum, præter sacros ordines, reposceret, verè perciperet dominium. Nam iure pontificio eiusmodi translatio solùm legitur prohibita, vt ait in præsenti articulo diuus Thom. in ordinum & beneficiorum collatione & ingressu religionis: in quibus pro nullis habentur contractus, vt suprà dictum est. Profectò ergo quàm maxima probabi{ Pretium rei spiritualis iure diuino restituendum est. Henricus Gandensis. Armachanus. Adrianus. S. Thomas. }litate pollet, vt in hoc etiam sensu iure diuino fuerit in simonia restitutio iussa. Id quod antiqui semper crediderunt: vt Henricus Gandensis quotlibe. 6. quæst. 26. & Armacha. lib. 10. cap. 23. quibus & quotlib. 9. articulo. 3. Adrianus adhærescit. Imò & sanctus Thomas idem hîc videtur sentire: siquidem obligationem restituendi in simonia non aliundè deducit quàm ex verbo Christi: Gratis accepistis, gratis date. Quanuis Caietanus hîc & in sua Summa, verbo, simo{ Caietanus. Syluester. Panormita. }nia: & illic Syluester. §. 2. Panormitanum suprà citatum sequuti, contrarium censeant. ¶ Dixerim autem non tantam esse persuasionem de acquisitione simoniaca rei spiritualis, quòd nulla sit iure diuino. Tum quod licèt dans pretium peccet contra naturam gratiæ, tamen dum id sua dat sponte, non videtur inhabilis subinde fieri ad recipiendum. Tum præsertim quòd si iure diuino nulla esset, nullatenùs posset Papa super eo dispensare, & tamen communis est omnium consensus, quòd si alicui simoniacè conferat beneficium, licèt vterque pessimè faciat, collatio tamen teneat: vt articulo proximo disputabitur. Tenendo ergo, vt quàm longissimè certius censeo, iure diuino iussam esse in simonia restitutionem, restat ad allegatum capitulum respondere: quod non est facile. Alijs ergo prætermissis solutionibus, duæ sunt quæ alicuius momenti haberi possunt. Vna quòd etsi qui tanquam pretium{ Prima interpretatio præfati cap. } aliquid obtulit prælato, sed tamen nullo expresso pacto, dominium in ipsum non transtulerit: tamen quia restitutio non illi facienda est, sed ecclesiæ, potuit Pontifex illam eidem prælato indulgere, atque adeò ipsum à vinculo liberare. At verò mihi nullatenùs fit pro{ Ratio in proximam solutionem. }babile posse ecclesiam condemnare quenquam ad pœnam ante condemnationem de crimine: & ideo neque illum qui pretium dedit priuare suo iure potuit quandiu eius lateret crimen. Ob idque probè ait Adrianus loco{ Adrianus. } citato quotl. 9. Papam non posse restitutionem cuipiam remittere quę facienda est parti quę dedit, sed illam quæ facienda est ecclesiæ. Quanuis & hoc non prorsus improbabiliter potest ad textum applicari: nam illi monachi mentales simoniaci cum dispensationem peterent, delictum suum prodebant. Quocircà iam ecclesia poterat eos quam dederant eodem pretio mulctare, tribuereque ecclesiæ, atque adeò restitutionem ei remittere qui possidebat. Attamen ob id solutio hæc non omninò quadrat textui, quòd illic Papa nullum indulgentiæ beneficium apparet conferre: sed prorsus id respondere quod est de iure. ¶ Alia{ Secunda solutio quam autor probat. } ergo est solutio Adriani loco citato quę profectò attentè perspecta, vt meum fert iudicium, perplacebit. Ait siquidem illic Pontificem nullatenùs decernere in simonia mentali non esse necessariam resignationem spiritualium, aut temporalium restitutionem: imò contrarium docet: sed lectio quæ punctum & comma ineptè collocat, errorem generat. Vulgò nanque post narrationem casus, responsum in duo diuiditur: videlicet vt post verbum, extendi, fiat rubrîca. & inde quasi noua clausula sic legatur: Et ad resignationem spiritualium & temporalium quæ nullo pacto sed affectu animi præcedente: in quo casu delinquentibus sufficit per solam pœnitentiam suo satisfacere creatori: eos pro simonia huiusmodi non teneri. Ita vt hoc vltimum verbum referatur ad præcedentia: scilicet non teneri ad resignationem temporalium & spiritualium. Quod profectò Papa non apparet sensisse: qui erat Gregorius Nonus. Nam Gregorius Primus, vt patet canone, Si quis neque. 1. q. 1. contrarium statuisse videtur: vbi admonet quòd qui fraudulento munusculo ecclesiasticam dignitatem acceperit, tenetur illam sub pœna damnationis resignare. Fraudulentum enim munusculum, planè significat illud quod fraudulenta mente absque pacto expresso supponitur: nam vbi conuentio interuenit, non est fraus, sed aperta iniquitas. Igitur non est credibile Gregor. Nonum contrarium voluisse docere. ¶ Igitur vt rectè textus legatur, præmittendus est casus capituli. Quidam enim dato praua intentione{ Qualiter legendus citatus textus. } pretio absque pacto recepti sunt ad religionem: & forsan dederant monasterio aliquam præbendam, & insuper aliquod temporale. Postmodùm verò compuncti Romam miserunt vt cum illis fieret dispensatio. Papa verò misit mandatum vt eadem fieret. Sed tamen dubitauit posteà eius Abbas de extensione mandati quantum ad duo: nempe vtrùm extenderetur facultas vsque ad abbates, vt ipse posset cum illis dispensare: item vtrùm extenderetur etiam ad dispensandum super resignationibus, nè ex alterutra parte fierent: vt scilicet conuentus resignare non teneretur, sed omnia posset retinere, quę monachi contulerant. Respondet ergo ad vtrumque Pontifex affirmatiuè: dicens, Mandato nostro recepto, vt cum monachis qui per simoniam dato aliquo (scilicet munere tam temporali quàm spirituali) locum in monasterio sunt adepti secundùm constitutionem generalis concilij (videlicet Constantiensis: vt habetur cap. quoniam. paulò autem in eodem titu. relato) & infrà. Sequitur responsio: Consultationi tuæ breuiter respondentes dicimus, mandatum apostolicum (id est facultatem dispensandi) ad abbates extendi (vt scilicet ipsi valeant dispensare) & ad resignationes spiritualium & temporalium. Itaque verbum, extendi, fertur in hoc quod sequitur: sed interlita rubrîca rem obscurauit, peruertitq́ue subinde lectionem, vt intelligeretur non teneri ad resignationes. Debes ergo sic legere: Extendi ad abbates vt ipsi possint dispensare, extendiq́ue ad resignationes, tam temporalium quàm spiritualium, si modò nullum interuenerit pactum: nempe vt abbas possit dispensare: nè resignatio tam temporalium quàm spiritualium, quæ aliâs necessaria erat, non fiat. Addit verò: quæ vtrinque taliter acquiruntur: vtpote quòd dispensetur nè vel monasterium restituat quæ perceperat, neque verò monachi inde abire cogantur: id quod alioqui iuxta tenorem dicti concilij facere tenebantur, & transire ad aliud monasterium. Ait ergo Papa quòd in illo casu, id est facta dispensatione, delinquentibus sufficit per solam pœnitentiam suo satisfacere creatori. Verbum ergo, solam, non excludit quin ex natura simoniæ facienda esset tam resignatio spiritualium, quàm restitutio temporalium. Imò cùm dicat mandatum dispensandi ad id extendi, palàm docet super his dispensationem fuisse necessariam: sed excludit illa quæ in dicto concilio iubentur: scilicet nè exeant monachi à monasterio, sed maneant in suo loco cum sola pœnitentia. Profectò apud me perquam abundè videtur responsio hęc, capituli vim explicare: atque adeò cùm communis opinio, quòd simonia mentalis non obliget ad restitutionem in eodem solo cap. fundetur, non est cur ei adhibeatur fides. ¶ At sanctus Tho. est cui respondendum superest: quippe qui{ Obiectio ex S. Thoma. Solutio. } in præsenti solutione ait sufficere simoniaco mentali de mala intentione pœnitere. Cui igitur respondetur non loqui de simonia mentali vt communis opinio intelligit dictum capitu. mandato. aliâs cùm inter pontificia decreta iam tunc extaret, ipsum citasset. Sed vocat simoniacum mentalem eum qui intendit pretio dare aut accipere rem spiritualem, tamen verè non dat. Colliga mus ergo id quod sentimus. Si prælatus aliquid pro collatione rei spiritualis receperit, etiam sine pacto, credens illud in pretium sibi dari, profectò non magis dominium quàm vsurarius acquirit: atque adeò restituere tenetur eidem qui dedit: si tamen posteà resciuerit id non sibi datum in pretium, retinere potest: Atqui si quando confert beneficium scit in pretium sibi munera esse impensa, non tenet collatio. Si autem quando contulit non credebat sibi dari in pretium, collatio ex parte sua tenet: sed tamen si posteà sciuerit ceu pretium sibi data, restituere tenetur: & collatio constat ob inhabilitatem ementis fuisse inualida. Et profectò quousque me vel ecclesia vel sapientes aliud docuerint, egomet mihi aliud persuadere nequeo. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm summus Pontifex poßit super pœnis simoniæ dispensare. POstremò denique quæritur{ Primum argumentum. } vtrùm pœnæ simoniæ sint per pontifices dispensabiles. Et arguitur negatiuè. Quidquid Papa potest in tota familia Christiana, potest antistitum quicunque in sua diœcesi: nullus autem ipsorum dispensare super eiusmodi pœnis valet: ergo neque{ Secundum. } Papa. ¶ Secundò. Vna, potissimaq́ue pœna, vt articulo proximo disserebamus, est spiritualium resignatio, temporaliumque restitutio. Super hoc autem dispensare nullus videtur mortalium posse: cùm eiusmodi restitutio iure appareat diuino imperata. ¶ Accedit tertiò, quòd si talis esset in Papa{ Tertium. } facultas, inde peruius pateret aditus ad simoniarum barathrum: nam & Papa secum ipse dispensaret vt dum vellet sacerdotia venditaret: quorum nihilo minùs collationes tenerent. ¶ In contrarium est textus in cap. mandato. proximè expositum, de simonia. vbi Papa facultatem indulsit dispensandi super simoniam. Id quod celeberrimo vsu confirmatur. AD quæstionem duabus conclusionibus{ Prima conclusio. } respondetur. Vna. Pœnæ vitio simonię decretę, sunt numero quatuor aut quinque. Prima, si verè pœna dici potest, est spiritualium resignatio, temporaliumque restitutio. Hoc patet cap. suprà citatis, si quis episcopus. &{ Probatio. } cap. presbyterum. 1. q. 1. & cap. de hoc. & cap. audiuimus. de simonia. Et in extrauagantibus Martini, Eugenij, & Pauli Secundi, cùm detestabile. quibus contractus simoniacus habetur vt nullus: siue declaratio ea sit diuini iuris, vt arbitror, siue ecclesiastica sanctio. Vbi autem contractus est nullus, inde protinùs restitutionis vinculum exurgit. Quare non propriè censenda est pœna, sed naturalis obligatio vt quisque alienum relinquat. Quam ob rem nulla est (vt suprà diximus) expectanda sententia. Secunda pœna est, Papalis excommunicatio: vt eisdem Extrauagantibus patet: & cano. reperiuntur. 1. q. 1. quæ quidem (vt lib. 1. expositum reliquimus) ipso facto incurritur per sententiam ipsam iuris, eiusdemque admonitionem. Tertia est suspensio ab ordinum functione qui per simoniam recipiuntur: vt patet eodem cap. si quis episcopus. &, reperiuntur. & in eisdem Extrauagantibus Martini & Eugenij. Atqui excommunicationis pœna communis est etiam mediatoribus: vt inibi patet. Itaque illi qui suo negotio causam prębent, vt alij simoniacè contrahant, sunt ipso facto ex{ Iure anti quo quotquot certa scientia testes essent simoniæ, tenebantur sub anathematis pœna reuolare. Syluester. }communicati. Quin verò & quotquot certa scientia testes essent simoniæ, iure antiquo tenebantur sub anathematis pœna reuelare: neque antequàm reuelarent absolui poterant: vt in Extrauagant. Martini legitur. Sed tamen, vt in verbo, simonia. §. 19. Syluester admonuit, de illis tantùm intelligebatur qui præsentes essent in Curia Romana. Imò verò neque illo modo temperata lex vim nunc, inquit, habet vllam: quoniam est per vsum iam abrogata. Pœna autem irregularitatis non est sub hoc termino iure expressa, neque in Extrauaganti, cùm detestabile. vbi omnes pœnę percensentur, exprimitur. Nihilo minus suspensio ab officio illius qui ordines simoniacè suscepit aut contulit, quoddam genus irregularitatis est. Prætereà cùm simoniaci omnes sint excommunicati, si posteà celebrent, tunc lege communi excommunicationis manent irregulares. Imò verò quamuis non celebrent, quamdiu excommunicati sunt nequeunt ad alios ordines promoueri: quæ est alia irregularitas. Quare diuus Tho. art. 6. in responsione septimi maximam dispensationem quæ cum simoniaco fieri potest, arbitratur, vt in eadem ecclesia maiores ordines consequatur: vbi denotat simoniacos esse irregulares. Postrema denique pœna est infamiæ, vt habetur 15. q. 3. can. Sanè. & de accusationib. cap. inquisitiones. ¶ Posterior conclusio. Cum eo{ Postrema conclusio. Ratio conclusionis. } qui simoniæ labe infectus est summus Pontifex, idemque solus dispensare valet. Prior pars inde patet quod cùm plenissimam habeat potestatem remittendi peccata, fit vt eorum quascunque pœnas valeat pro causa remittere: aliâs Christiana familia remedio esset orbata. Accedit quod pœnę quę verè sunt pœnæ, videlicet vna excepta restitutione, omnes sunt ecclesiastico iure decretę: in quod ipse plenissima fungitur potestate. Posterior verò conclusionis pars non est vsque adeò certa: imò diuus Tho. loco proximè citato art. 6. di. 6. secùs censet. Ait quippe solùm Papam cum eo qui scienter est simoniacè beneficiatus dispensare posse. In reliquis verò casibus posse etiam episcopum. Quin verò ordinaria potestate episcopus valet à quouis commisso crimine absoluere: nisi Papa id sibi reseruans eius coërceret potestatem. Quocircà vt communis habet Doctorum sententia, quos Syluester refert, verbo, dispensatio. §. 14. contra canonem Papæ aut concilij episcopus dispensare non potest. Cùm ergo simoniacę pœnę omnes sint conciliorum aut summorum Pontificum decretis constitutæ, vsus iam habet vt solus Papa vel concilium dispenset. Saltem in simonia ordinis aut collati beneficij scienter acquisiti non est dubium quin soli Papæ hoc sit reseruatum: vt habetur in Extrauagan. cùm detestabile. Pauli. 2. & idem arbitrandum est de ingressu religionis: vt patet in dicto cap. Mandato. vbi constat ad solum Papam de hac re fuisse recursum, & Martinus. 5. in sua Extrauag. etiam receptionem monasterij simoniacam anathematis mucrone iugulat: cuius ideo absolutio ad solum attinet Papam. Sin verò simonia susceptione aut ministratione aliorum sacramentorum quidpiam simoniacè aut detur aut recipiatur, sanctus Thomas posse censet episcopum dispensare. Attamen recentior Extrauagans, cùm detestabile. omnem prorsum simoniam excommunicatione{ Excommunicatio omnis simoniaci Papæ reseruatur iure nouo. } ferit sibi soli reseruata. Ait enim qui quomodolibet dando vel recipiendo simoniam commiserit, aut quod illa fiat mediatores extiterint, seu procurauerint, sententiam excommuncationis incurrant: à qua nisi à Romano Pontifice absolui non possint, nisi in articulo mortis. Cum ergo ait quomodolibet, nullius prorsus simoniaci conscientiam pacare auderem, antequam summum Pontificem vel eius vicarium adiuerit. ¶ Sunt autem dispensationis gradus, super simonia quondam consueti, numero quatuor: quos diuus Thom. eodem{ Quatuor gradus dispensationis super simonia. } articul. 6. recenset. Erat enim parua dispensatio, magnaq́ue: maior, & maxima. Parua quidem vt ad laicorum communionem simoniacus admitteretur: Magna, vt post pœnitentiam in alia ecclesia in suo ordine remaneret: Maior verò vt remaneret in eâdem ecclesia, sed in minoribus ordinibus: Sed maxima vt in eâdem etiam permaneret, atque ad maiores ordines posset promoueri: nusquam tamen vsque ad præfecturæ dignitatem. Hæc enim olim nunquàm concedebatur. Quin verò, vt illic ait idem sanctus Doctor, nullum de dispensatione verbum audiebatur, priùsquàm, tum temporalium, tum etiam spiritualium restitutio fieret. Nunc verò temporis super his omnibus facilè dispensatur. AD primum igitur argumentum { Ad primum argumentum . } respondetur: Quidquid episcopi ordinario iure possunt, Papa nihilo minus meritò huiusmodi dispensationes & absolutiones ad seipsum in odium simoniæ aduocauit: nè si diœcesani eâdem omnes potestate fungerentur, hiatus simoniæ propter dispensandi facultatem patentior fieret. ¶ Ad secundum responde{ Ad secundum. }tur dispensationem super simonia bifariam considerari posse. Vno modo post factum: Altero verò vt fiat. Et quidem post factum nullatenùs controuertitur quin possit Papa super omnibus pœnis dispensare, simoniacumque in pristinum restituere honorem & locum. Atque adeò non solùm de fructibus, verùm & de pretio simoniaco arbitratu suo disponere. Nam postquam crimen in suum est forum delatum, restitutio non est ei facienda qui dedit, sed cui Papa constituerit. Posteriori autem modo neutiquàm sic Papa dispensare potest vt quis rem spiritualem pretio emat, quin talis emptio & venditio sacrilegum sit & immane scelus: quandoquidem iure sit diuino & naturali interdicta: siue cum alio, siue secum dispensare ausit. Imò quotiescunque spiritualia pretio venderet, tam ipse quàm emens eodem complicaretur simoniæ execrabili vitio. Potest tamen dispensare super excommunicatione & infamia, atque alijs ecclesiasticis pœnis: vt scilicet citra earum reatum possit contractus simoniacus celebrari. ¶ At{ Dubium. } verò de restitutione dubium restat, vtrum scilicet si vel ipsovel alio pretium recipiente spirituale conferret, eatenus dispensatio valeret, vt collatio teneret, & pretium maneret à restitutione liberum. Et re vera nescio an antiquam patres id confiterentur. Nam sanctus Thomas non aliter dispensationem admittit quàm præmissa resignatione spiritualiam, temporaliumq́ue restitutione. Quanuis dici posset non esse locutum nisi de legitima dispensatione. Dicendum ergo quòd si ea sententia{ Solutio. } vera sit, quòd iure diuino fit simoniacus inhabilis ad recipiendum præbendam, non est in Pontificis facultate illam collationem efficere validam. Et ideo qui antecedens crediderit, eum necesse est id quod sequitur confiteri. Et fateor nisi communis opinio reclamaret, sic dicerem. Nihilo minùs admittamus, vt suprà hæsitantes insinuauimus, collationem illam pretio emptam, atque adeò iniquam, non vsque adeò iure diuino impediri, quin teneat: esset tamen insigniter iniquus, vt absit impietas verbo, Pontifex ille qui tale patraret scelus. Quòd si venderet, ambigere nequeo quin pretium semper restituere teneretur: quandoquidem (vt sæpenumerò dictum est) illius translatio dominij, iure diuino est nulla. ¶ Hinc ergo gradus{ Ad tertium. } fit ad solutionem tertij. Concedendum enim est huiusmodi facultatem dispensandi, vt sacerdotiorum collatio simoniaca firma sit, suapte natura præcipitium esse ad simoniacum barathrum. Est tamen hoc Deo fidendum quòd nunquàm vel quàm rarissimè in tam absurdum sacrilegium suum vicarium collabi permittet. ¶ Vtrùm verò eo ipso{ Hæsitatio. } quòd Papa secum dispenset vt sacerdotium vendat, pariter cum emptore dispenset, vt percipiat: non dico quantum ad culpam, quia non potest, sed vt verus sit possessor: iam quæst. 5. affirmatiuum cum Palud. con{ Solutio. }tra Adrian. responsum reliquimus. Caietan.{ Caietanus. } verò hîc eidem sententiæ priùs refragatur, licèt posteà videatur suffragari. Nam re vera ratio quam contra potissimam obmolitur, non est præcipui momenti. Arguit enim quòd cùm illa Papæ venditio non sit expressa di{ Ratio Caiet. }spensatio, non est præsumenda nisi recta id ratio persuadeat: quę quidem potiùs suadet oppositum: quoniam ex tali præsumptione fieret consequens, vt omnes passim adirent Pontificem ad emendum sacerdotia: quo nihil esse perniciosus potest. Quare etsi iniquitas sit, inquit, in Papa, vendere, peior esset si vendens præsumeretur dispensare: quia peccatum duplaret. Respondetur au{ Solutio. }tem rationem rectam potiùs suadere quòd eadem semper pręsumatur dispensatio: quoniam si sine dispensatione præsumpta venderet, peius ei duplaretur facinus. Non enim tantùm sacerdotium vendere attentaret, verùm & iniquiorem adhiberet fraudem: scilicet quòd pretium recipiens nihil conferret: siquidem nisi emptorem ab excommunicatione immunem redderet, & habilem constitueret, collatio non teneret. Neque isto modo patentior fit aditus ad simoniam. Tum quòd si dispensatio ipso facto non pręsumeretur, qui iniquus Pontifex esse vellet, tam facilè venderet, vnaq́ue expressè dispensaret, quàm sine dispensatione venderet. Tum præcipuè quòd etsi tanta insit in Papa facultas, tamen cùm eius vsus tam sit detestandus, non est de ipso tam malè timendum vt per talem occasionem fiat ad ipsum, vt sacerdotia vendat, sacerdotum concursus. FINIS LIBRI NONI DE IVSTITIA ET IVRE. # 10 LIBER DECIMVS De Iustitia & Iure. PROOEMIVM. LIBRVM decimum, qui{ Argumentum libri. } huius nostri destinati operis conclusio est, de Episcoporum ordine, deq́ue eorum potissimùm in suis diœcesibus residentia polliciti sumus. Nam postquàm in septem prioribus cunctas iustitiæ iniustiæque species quę illi generi directè substant, absoluimus, in tribus subsequentibus religionis materiam, eidem iustitiæ annexam, subtexere tulit animus. Sic enim arbitrati sumus totum negotium de iustitia & iure, quem titulum eidem operi inscripsimus, pro virili nostra ad iustum pertractare. Non ergo, tum vtiliùs ac pulchriùs, tum etiam ad rem accommodatiùs colophônem operi adhibere duximus, quam si extremam manum ad Antistitum dignitatem & functionem admouerimus: in quibus sacrosanctum iustitiæ columen super omnes qui Christiana censentur religione eminentissime{ Partitio libri. } promicare condecet. In quinque ergo membra & quæstiones præsentem librum dispertiti sumus. In quarum prima, dignitas institutumque episcoporum quale sit, quoque iure institutum, elucidatur. In secunda de episcopali prouincia adeunda disseritur. In tertia de eorum residentia. In quarta de ratione & modo quo tenentur ecclesiasticos prouentus dispendere ac dispensare. Ac demum in quinta de officio diuino, cuius solutione clerici eosdem promerentur fructus. # 1 QVAESTIO PRIma, de episcopali instituto & iure quo institutum est. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm episcopalis dignitas fuerit in ecclesia super sacerdotalem necessaria. INITIVM ergo disputationis nostræ inde nobis aucupandum est, vt rationem episcopalis culminis prependamus. Apparet nanque præter sacerdotalem dignitatem neutiquàm fuisse episcopalem ecclesiæ necessariam. Di{ Primum argumentum. }gnitas enim facultasq́ue ministrorum ex eorum functione perpenditur: Functio autem sacerdotalis est sacrosancti corporis Christi consecratio ac dispensatio, quo nullus sacer actus esse potest maior. ¶ Secundo: Si ad figuram{ Secundum. } id referre lubet, sacerdos effigiem Christi in ecclesia gerit, quatenùs se pro nobis in ara crucis obtulit: Christo autem in ecclesia nemo altior excogitari potest: vtpote qui caput eius est: atque adeò neque repræsentatio esse potest sublimior: ergo nulla est pręstantior{ Tertium. } sacerdotali potestas. ¶ Tertiò, vt ad quæstionis titulum alludamus, etiam si gradus ille superior possibilis esset, non erat necessarius: siquidem per singulos sacerdotes omnia possent ecclesiastica munera administrari: ad quos perinde expeditior foret accessus, cùm quicunque parœciani ad suum Plebanum facilimè accurrerent, qui suas causas definiret. ¶ In contrarium autem est traditio Dionysij{ Dionysius. } Apostolorum sęculo scribentis: qui. 5. c. Ecclesiasticę Hierarchiæ Pontificalem dignitatem sacerdotali præfert: dicens sacerdotum esse populum purgare, & illuminare: pontificum verò hæc ipsa & supra hæc, ipsum perficere. IN ingressu statim præsentis tractatus proponendus ob oculos est pontificum gradus, institutumq́ue adeò & functio. Quod quidem, vt de nomine primùm expendamus, ab Hieron. græcè perito, in epistola ad Eua{ Hieronymus. }grium, quæ refertur. 93. cano. legimus episcopos superintendentes appellari. Ἐπισκοπεῖν namque{ Quid vocabulum, episcopus, Latinè sonet. Augustinus } idem est quod superintendere. Idemque ait Augu. super epistolam ad Timot. & refertur. 8. q. 1. cano. qui episcopatum. Quanquàm & vis verbi Græci, vehementiam attentionemque mentis explicat: vt idem sit quod inspicere, & tota mentis acie atque animi solertia aduigilare: vt episcopum esse, idem sit quod in perpetua specula persistere indefesseque suo gregi inuigilare ac prospicere. Quocircà vt ad residentiæ obligationem iam hinc oculos intendere ordiamur, nemo sese interpretamento Hieron. & August. seducat: videlicet arbitratus proptereà episcopum superintendentem appellari, quod cùm sacerdotes simpliciter dicantur intendentes, satis sit episcopo super ipsos, hoc est eorum tantum mores intendere, gregemque reliquum eis concredere: esset quippe hęc nocentissima fallacia. Non enim hoc tantum illud, super, significat: sed perspectiorem curam, vigilatioremque solertiam, quam non solum sacerdotibus, verùm & toti gregi debent: quæ longè maior est, quàm illa quam simplices habere debent Plebani. Quomodò enim aliter veritatem verbum Cristi contineret, quo optimum pastorem inde commendat quòd de facie & voce, tum suas cognoscat oues, tum etiam vicissim cognoscatur ab ipsis. ¶ De nomine ergo proprium natiuumque episcopi officium & munus deprehen{ Episcopi munus idem quod pastoris. }ditur. Est enim nihil aliud quam pastor: hanc enim metaphoram & analogîam Christus toto euangelio consultissime obseruauit. Quin verò re perspecta non quidem solùm metaphora, sed proprietas forsan est: nam mentis eruditio morumque institutio verè pabulum animi est. Cùm multi ergo essent alij præfectorumque subditorumque ordines, neque regem se neque ducem, quod poterat, neque prætorem neque consulem, sed pastorem, quod verissimè existebat censeri voluît: videlicet qui rem de cœlo & nomen detulit. Etenim cùm illic meridies sit vbi sanctę mentes ineffabili otio recubantes diuinitatis pastu perfruuntur, quem vtique meridiem ostendi sibi sponsa inter Cantica efflagitabat, quasi pastor se Deus ipse, relictis illic reliquis. 99. ouibus, centesimam quæ perierat quæsitum ad nos descendisse profitetur. Quare vt pastor fuerat venturus decantatus: Isai. 40. Sicut pastor gregem suum pascet. Ob idque primum eius natiuitatis nuntium ad vigilantes pastores super gregem suum Angeli detulerunt. Ac subinde pastori se optimo solenniter assimilauit, qui etiam animam pro suo grege ponere non dubitaret. In eadem igitur persistens rei figura, non in aliam dignitatem vicarium sibi substituit, quam vt esset suarum ouium pastor. Pasce enim, inquit, oues meas: quo vtique verbo episcopale munus significantissime expressum est. Non ob id modò quod tum cuncta beneficia quæ Antistites suis populis debent, tum & damna quæ illis aut per auaritiam, aut per socordiam, aut per crudelitatem eis dant, cum illis quæ in pastoribus & opilionibus insunt genuinam habent similitudinem, vt subsequens sermo latissimus luculentius declarabit, verùm quod pastorale otium præ cunctis reipublicæ exercitijs pacem ac{ Pastoris nomen multò rectiùs cæteris functionem episcopi exprimit Homerus. 1. Iliados. } tranquillitatem supremam, quam Christus mundum docere instituerat, penitissimè refert. Regum enim & ducum nomina licèt magistratus designent suopte munere iustos, adeò vt Homerus Regem, pastorem etiam esse adstruxerit: tamen non possunt non sæpe bellis perturbari. Si autem consulem dicas aut aliud iudicum genus, necesse illos est litibus obrui: Pastoris verò munus ab omni est tumultu longissimè alienum, ouium innocentia, taciturnitate, & simplicitate dulcissimum: ac subinde præ se ferens tum silentium illud quo suam Christus familiam voluit à terrenis abstractam cœlestium negotio vacare: tum & synceram & silentissimam obedientiam quam sine vlla responsatione oues suas Christus voluit suis administris exhibere. ¶ Igitur nè præter scopum præcedentes consueti moris nostri obliuiscamur, ad quæstionem vnica affirmatiua conclusione respondetur. Neces{ Conclusio responsiua. }sarium fuit ex sacerdotibus episcopos institui, qui dignitate, autoritate, & functione cęteris præminerent. Probatur. Duæ sunt na{ Ratio conclusionis. }tiuæ sacerdotali dignitati facultates. Altera scilicet prima & præcipua conficiendi ministrandique corpus & sanguinem Christi: quô tota ecclesiastica religio refertur. Altera verò eidem subseruiens ad præparandum adaptandumque populum, vt pro rei dignitate sacrosanctam illam synaxim suscipiant: videlicet ad purgandum ipsum à peccatis, doctrinaque illuminandum, atque adeò gubernandum. Et quidem quantum ad primum, sacerdos eo ipso quod sacro illo ordine initiatus est, à nullo ampliùs dependet, sed charactêre ipso Christi ad id muneris plenissimè pollet, vt quotiescunque consecrare tentauerit, verè sacrum conficiat: ad quod igitur nullo opùs habet superiori. Sed quantum ad secundum decentissimum fuit iuriq́ue naturali consonantissimum, vt inter sacerdotes vnus in tota esset diœcesi qui totam gubernaret, atque adeò à quo sacerdotalis iurisdictio dependeret: nè videlicet presbyteri quoscunque obuios à peccatis absoluere temerè possent: quod ad facultatem præparandi populum attinet, nisi iurisdictione ab episcopo inter ipsos dispertita. Est ergo episcopus, licèt non in consecratione corporis & sanguinis: tamen in iurisdictione sacerdotibus superior. Quòd autem hoc fuerit{ Ratio congruens. } rationi naturali germanum, patet. Primùm si supracœlestia suspicias, inter beatas illas mentes ordines sunt hierarchiæq́ue distinctæ: nempe vt inferiores per superiores illuminentur. Inter quas ideo sunt angeli, & archangeli, & principatus, &c. Rursus & corporalia Deus, qui prima est omnium causa, per sublimes cœlorum orbes & astra res sublunares gignit & procreat. Et in ciuilibus politijs necessarij etiam sunt magistratuum ordines: vt videlicet plebs iudicibus: iudices autem principibus ac regi{ Elucidatur conclusio. }bus subdantur. Sed ecce radicem vnde huiusmodi ratio ortum ducit. Ad populi gubernationem permagna necessaria est tum prudentia & sapientia, tum etiam morum probitas, atque adeò authoritas cogendi errantes in viam. Hæc autem tantæ sacercerdotum multitudini suppetere non possunt: necesse ergo fuit tum populo tum etiam ipsi clero episcopum præficere qui eis esset sicut sol ad illuminandum, & sicut norma ad regendum. Hinc ergo perpende quantum sit dignitatis ac sanctitatis culmen episcopo necessarium. Sed de hoc alius nos locus inferiùs expectat. Quòd si peculiare prętereà exemplum ab antiqua lege petere lubet, eosdem illic gradus distinctos inspicies. Nam cùm tota tribus Leuitica, vt Magister Senten. in. 4. distinct. 24. adnotauit, diuino esset cultui mancipata: soli tamen Aaron & filij eius erant sacerdotes: neque verò omnes pares: sed pater erat Pontifex, cui tantùm licebat semel introire in sancta: filij autem eius simplices sacerdotes. Quare alijs ornamentis indutus erat Aaron (sicut modò episcopi) aliaq́ue vnctione consecrabatur, quàm cæteri: vt Leuiti. 8. legitur. Cuius ideo in consecratione episcopi mentio fit per illum Psalmi versiculum: Sicut vnguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius. Nam tanta erat vnguenti effusio, vt vsque ad ima defunderetur. AD primum igitur capitalium argumen{ Ad primum argumentum . }tum respondetur, quòd etsi sacerdotali functione in consecrando sacrosanctas species nulla esse queat maior, est nihilo minùs episcopalis dignitas superior quantum ad aliam facultatem præparandi populum. Nam sacerdos in absolutione à peccatis ab episcopo dependet quantum ad iurisdictionem. Solutio est sancti Thomæ in. 4. Senten. dist.{ S. Thomas. } 24. q. 3. articu. 3. Vbi ergo non videtur concedere simpliciter episcopalem gradum superiorem esse sacerdotali, sed solùm quantum ad iurisdictionem. Scotus verò eâdem distin.{ Scotus. Durandus. } articu. 2. & Durand. ibîdem quæst. 5. atque alij simpliciter concedere pergunt ordinem episcopalem esse simpliciter digniorem: eò quod includit facultatem sacerdotalem conficiendi corpus. Nam vt cap. ex literis. de excessib. præl. cautum est, nemo antequàm sit sacerdos in episcopum potest consecrari. Addit autem tum superiorem facultatem iurisdictionis, tum & potestatem conferendi ordines, consecrandique ac benedicendi templa, vasaq́ue & vestimenta ecclesiastica. Attamen parum refert, & eôdem recidit. Etenim si dignitatem nudam consecrandi consideres, nulla est in episcopo maior. Quare id quod episcopus supra sacerdotem habet, non est sacerdotali dignitate præstantius. At quoniam idem episcopalis splendor sacerdotalem præsupponit, tota eius amplitudo maior est sua parte. ¶ Ad secundum verò re{ Ad secundum. }spondetur quòd cùm Christus caput esset ecclesiæ, perinde erat omnium ecclesiasticorum munerum exemplar, atque Deus est omnium naturalium rerum: vnde, vt Magister Senten. inquit loco nuper citato, omnes ecclesiæ magistri, scilicet singuli suo ordine Christum secundum diuersa quæ gessit repræsentant: illi tamen perfectiùs, qui secundùm altiorem qualitatem ipsum referunt. Sacerdotes ergo repræsentant ipsum secundùm peculiarem actum & personalem, quo se in cruce pro nobis obtulit: episcopi verò non solùm in hoc quatenùs sacerdotes sunt, verùm quatenùs episcopi, etiam secundùm id quod caput erat, institutorq́ue ecclesiæ. Vnde & sacerdotes ipsos consecrant atque omnes ministros: quod fecit Christus: & omnia alia ecclesiastica pręparamenta benedicunt, quæ ipse instituit: atque ex plenitudine Spiritus sancti baptizatos confirmant. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm episcopatus sit ordo natura sua à simplici sacerdotio distinctus. NON satis est nosse episcopum excellentiori fungi munere quàm simplicem sacerdotem: sed rimari oportet vtrùm ex rei natura differant. Apparet{ Primum argumentum. Hieronymus. } enim non esse ordinem ex natura rei distinctum à sacerdote. Ait quippe Hieronymus in epistola ad Euagrium suprà citata: & rursus super epistolam ad Titum: quod refertur. 95. d. can. olim. idem quondam fuisse episcopum quòd presbyterum. Id quod multis sacrorum testimonijs confirmat. Ait nanque Paulus in salutatione epistolæ ad Philippem. Paulus & Timo. serui Christi Iësu, omnibus sanctis in Christo Iësu qui sunt Philippis cum episcopis & diaconibus. vbi presbyteros (nam in vna ecclesia non erant episcopi plures) appellat episcopos. Quare simul componit episcopos & diaconos. Et Actuum. 20. Attendite vobis & cuncto gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos. Et ad Titum, postquam inquit ob id ipsum reliquisse Cretæ vt constituisset presbyteros per ciuitates: subdit: Oportet enim episcopum sine crimine esse. Et Petrus, qui erat episcopus, ait in epistola 1. Presbyteros compresbyter precor. Haud ergo episcopalis dignitas à sacerdotali ex natura sua & instituto differt. ¶ Secundò{ Secundum argumentum . } arguitur: Si episcopus ordine à sacerdote distaret, eiusmodi ordo esset verum sacramentum, atque adeò sicuti sacerdotalis character atque diaconi, sic different. Quod falsum esse inde constat, quòd tunc plures essent quàm septem ordines. ¶ In contrarium est authoritas Augustini in epistola{ Augustinus. } ad Hierony. quæ refertur. 2. quæst. 7. cano. Quanquàm. vbi ait secundùm honoris vocabula iam tunc vsum obtinuisse quòd episcopatus presbyterio sit maior. AD præsentis quæstionis intelligentiam{ Distinctio. } prænotandum est, bifariàm intelligi posse episcopum reliquis sacerdotibus dignitatate præstare. Vno modo in eodem genere: nempe intra lineam sacerdotis. Alio modo ac si sit in altiori genere. Exempli gratia sacerdos differt à diacono in alio genere: quia est distinctus character, distinctaq́ue consecratio. Archidiaconus autem à diaconis, & archipresbyteri à presbyteris eodem genere: quia scilicet vnum eligunt qui sibi præsit. Nec refert quòd Papa illis an illi sibi eum præficiant. Hieronymus ergo hoc tantùm{ Sententia Hier. } secundo modo, puta in eodem genere arbitrari videtur olim episcopum altiorem esse presbyteris: quòd in schismatis remedium factum est vt ex presbyterorum numero vnus cæteris præponeretur: qui ideo non erat nisi magnus presbyter. Est enim presbyter nihil aliud quàm senior, ac pro sua ætate venerandus & colendus. ¶ Igitur nè{ Nomen ordinis bifariam est in vsu. } per homonyma & ęquiuoca procedamus, ordinis nomen bifariàm in vsu est. Vno modo secundum eius significatus amplitudinem, quo latinissimè omnem gradum & dignitatem significat. Dicitur enim senatorum ordo, & doctorum, & ducum. Vnde Cicero sępissimè alium{ Cicero. } ordinem appellat consulum, atque alium tribunorum, &c. Altero verò modo per solennem vsum Christiani Theologi nomen accommodârunt ad significandum vnum ex septem sacramentis: quales sunt ordo sacerdotalis, diaconi, &c. ¶ Quo supposito ad quęstionem duabus conclusionibus respondetur. Prior est: Secundùm priorem significationem epi{ Prima conclusio. }scopalis potestas natura sua semper fuit singularis ordo: hoc est gradus & dignitas sacerdotali sublimior. Conclusio hæc primum{ Probatio. } omnium fundamentum habet in authoritate Dionysij, qui ętatem Apostolorum attigit, Pauloque institutore potitus est. Is enim loco suprà citato, de eccle. Hie. cap. 5. planè lateq́ue distinguit ex rei natura inter episcopos ac reliquos sacerdotes. Nam ait pontifices integrè sacerdotalis perfectionis participes esse: quasi reliqui non habeant integram perfectionem. Et subdit: Pontificum itaque, ordo sacratior, primus est diuina speculantium ordinum, idemque & summus & vltimus: quippe in quem perficitur & impletur sacerdotij nostri distinctio omnis. Sicut enim Hierarchiam omnem in Iësum terminari conspicimus, ita vnamquanque functionem in diuinum Pontificem proprium. Vide quomodò instar Christi præfert Pontificem reliquo clero. Est ergo arctioris generis. Et apertiùs subdit secundum aliam translationem: Discretè autem huic vltra cęteros ordines in sua operatione diuina lex distribuit diuiniores sacrificationes. Hæc autem sunt perfectrices diuinæ virtutis imagines: consummantes omnia diuina symbola & omnes sacras dispositiones. Quoniam neque sacerdos sacrum baptismum operabitur sine diuinissimo vnguento, sed neque ipse sacerdos erit, nisi à pontificibus id muneris fuerit sortitus. Vide quam latè & disertè explicat differentiam inter episcopum & sacerdotem: idque diuino iure: quandoquidem nullus sacerdos sine episcopo ordinatur, neque chrismate vti potest nisi ab episcopo confecto, neque vestibus aut vasis nisi ab ipso consecratis aut benedictis: præter iurisdictionem quam altiorem habet. Quod demum ait diuina lege esse sancitum. Nam vt arti. 4. videbimus, diuina lege institutus est episcopatus: licèt chrismatis confectio & aliæ eiusmodi ceremoniæ traditione Apostolorum institutæ credantur. ¶ Ex his ergo Dionysij verbis talis{ Ratio altera pro conclusi. } colligitur ratio: Ille est censendus distinctus ordo, hoc est gradus & dignitas in ecclesia, cui aliqua propria inest & peculiaris spiritualis functio ad sacramentum eucharistiæ ordinata: talis autem est episcopalis gradus: nam ad ipsum, vt suum est, spectat sacerdotes cęterosque ministros, ac denique & chrismata & templa consecrare, atque adeò & plebem confirmare: quę quidem simplices sacerdotes perficere nequeunt: ergo suapte natura est ordo & gradus à sacerdotali distinctus. ¶ Et{ Confirmatio. } confirmatur hæc ratio: nam ordo & gradus huiusmodi ac potestas ex sua ipsius solennitate dignoscitur. Episcopus autem pręter sacerdotalem vnctionem solenniùs inungitur & consecratur: quasi nouam in sacrorum administrationem potestatem suscipiens. Nam cùm sacerdotes solùm inungantur manus ad consecrandum sacramentum, episcopi vngitur caput: sicut Aaron: ad denotandum esse caput ecclesiæ suę instar Christi: vt proximè Dionysius aiebat. Nisi quod Christus non solùm hominibus, verùm & angelis vniuersæq́ue creaturæ ceu caput præfectus est. ¶ Tertiò id arguitur.{ Tertia ratio } Episcoporum cœtus status est perfectionis, longè altior quàm monachorum. Profitentur enim solenniter, non doceri, sed docere perfectionem: est ergo per se ordo. Accedit & exemplum antiquæ legis: nam dignitas Aaron diuino iure excelsior erat quam reliquorum sacerdotum. In summa, episcopalis dignitas non ratione solius iurisdictionis constituitur per se in altiori gradu, neque illa de causa opùs habebat aut vestis aut vnctionis differentia, sed ratione spiritualium functionum. Quocircà episcopus ante consecrationem iurisdictione fungi potest: quanuis ordine tunc episcopali non polleat: vt habetur cap. suprà citato, ex literis. de excessibus prælatorum. ¶ De al{ Vltima conclusio. }tero verò ordinis significatu controuersum est inter Doctores, vtrùm episcopatus sit ordo, hoc est sacramentum. Partem affirmatiuam credit Duran. in. 4. Sen. d. 24. q. 5. Et eadem. d. Scotus ait esse Canonistarum opinionem. Contra quos statuitur posterior conclusio. Episcopatus non est ordo, qui septem sacramentis connumeratur. Sententia est Hugonis grauissimi autoris, qui post numerationem septem sacramentorum vsque ad sacerdotium, subdit: Hic gradus dispares in eodem ordine habet dignitates, vt episcopalem, &c. Eandem sequitur Magister Senten. eâdem. d. 24. ac diuus Thomas ac reliqui eius interpretes. Et ratione comprobatur. Episcopus nullum recipit charactêrem in ordine ad corpus Christi & sanguinem conficiendum: ergo cùm in hunc scopum omne sacramentum ordinis referatur, episcopatus non est ordo. Probatur antecedens. Quoniam si talem reciperet charactêrem, aut esset minor sacerdotali aut maior: non quidem minor, nam eiusmodi charactêrum functiones omnes sunt administratrices in confectione sacrosancti sacramenti: vt in diacono patet & subdiacono. Episcopus autem de sua natiua ratione non sic administrat sacramento. Neque verò esse potest excelsior character respectu eiusdem qui sacerdotalis est. Quoniam conficere sacramentum, quod quilibet potest sacerdos, fastigium tenet & culmen quô omnia referuntur sacramenta. ¶ Secundum huc adhibet diuus Tho. argu{ Secunda ratio sancti Tho. }mentum loco citato. Natura sacramenti est quod à pręcedenti quantum ad eius necessitatem non dependeat: episcopatus autem dependet à sacerdotio: nam vt iam anteà suum est, consecratio episcopi, antè quam sit sacerdos, non valeret. Hoc autem argumentum Scotus in{ Solutio Sco. } 4. distin. 24. eludit potiùs quàm impugnat. Ait quippe inde quòd episcopatus sacerdotium prærequirat, argumentum potiùs sumi quod sit perfectior. At verò hoc nihil ad rem. Haud{ Refutatio. } enim de perfectione hîc disputamus, sed de natura sacramenti ostendimus inde non esse sacramentum, quòd aliâs etiam absque præuio sacerdotio consecratio episcopi esset valida: sicuti consecratio sacerdotis, etiam si non fuerit diaconus suum imprimit charactêrem: vt dist. 52. can. solicitudo. & extrà, de clerico per sal. ordina. c. vt tuæ literæ. decretum legitur. Accedit huc & ritus ecclesiæ, quòd { Postrema ratio. } sacramenta ordinis in sabbatho conferuntur: episcopus verò, tanquam legitimus eius sponsus, die Dominica consecratur. Est ergo opinio hęc, vt dictum est, non modò diui Tho. sed Alexandri &{ Alexander. Bonauentu. Argumentum Scoti. } Bonauent. & omnium communis. Scotus verò loco citato ait Canonistas contrarium tenere propter hoc argumentum , quod nisi episcopatus ordo esset, posset funditùs auferri: nam tunc non restat quid aliud sit quàm iurisdictio: iurisdictione autem quicunque priuari potest: quandoquidem propter crimen hæreseos atque alia, priuatur sua ecclesia episcopus. Et quidem Scotus deuinci hac ratione videtur. Annuit enim concedere quòd si non sit sacramentum, nihil in eo superest nisi auferibilis iurisdictio. At verò profectò nulla est re{ Solutio. }rum consequentia. Imò quanuis non imprimatur sacramentalis character, nihilo minùs adhibetur sacerdotalis habilitas quædam & facultas indelebilis, atque ab episcopo inamobilis, vt ait loco citato Bonauentura. Quare depositus episcopus si iterum in suum ordinem restituatur, non opùs habet denuò consecrari. ¶ Sed & Durand. quoque eâdem dist. q. 5. alia{ Durandus. } via negat hanc nostram conclusionem. Concedit inquam episcopatum sacramentum esse: non quidem à sacerdotio distinctum, sed illud ipsum perfectum. Itaque simplex, inquit, sacerdos, licèt simpliciter habeat charactêrem sacerdotalem, non tamen est omninò completum & perfectum. Et subtexit exemplum, quòd sicut confectiones corporis & sanguinis vnum constituunt perfectum sacramentum, ita consecratio sacerdotis & consecratio episcopi. Quare subsequenter confitetur episcopatum charactêrem imprimere perfecti completique sacerdotij. Argumentum autem{ Argumentum Durandi. } quo sibi hoc habet persuasum, est quòd pariter, imò perfectiùs episcopalis dignitas ordinatur ad sacramentum Eucharistię quàm diaconatus aut subdiaconatus cum ministros ipsos instituat. Ex quo concludit esse perfectius sacramentum. ¶ Ad ipsum autem atque{ Solutio argumenti facti } ad suam rationem pariter respondentes fatemur ingenuè dignitatem episcopalem perfectionem sacerdotio adhibere, quod supponit & includit: sed illa tamen perfectio non est de essentia sacerdotij, sed illi accidentaria & accessoria: quæ ideo non constituit vnà cum illo verum sacramentum, neque est pars integralis eius. Nec verò est intellectu facile duos imprimi sacerdotales charactêres, alterum simplici sacerdoti, alterum verò episcopo. Quocircà nulla est rationis eius illatio. Episcopatus est in ordine ad corpus Christi verum: ergo est sacramentum. Requiritur enim ampliùs quòd sit potestas ad id proximè pertinens: nempè quòd eius functio sit vel missæ celebratio: vel eius ministratio, ceu diaconatus & subdiaconatus. Functio autem episcopi non est eiusmodi, sed instituere ac præparare ministros. ¶ Quòd si contra rur{ Obiectio. }sus arguas: Episcopus quatenùs episcopus aliqua sacramenta confert, puta ordines: quæ non posset in quantum sacerdos: ergo eius propria potestas est sacramentum: quoniam potestas in vnum sacramentum, sacramentum alterum est. Negatur consequentia: sed{ Solutio. } solùm concluditur quòd episcopalis potestas sacramentum sacerdotale præsupponat. Nisi enim esset sacerdos, nequiret ordines conferre. Porrò autem Altissiodorensis non so{ Altißiodorensis opinio. }lùm eôdem quô Durandus inclinat, verùm vlteriùs progressus ait quòd archiepiscopatus est etiam sacramentum distinctum ab episcopatu: qui ideo in articulo sequenti in disputationem est accersendus. ¶ Per has igitur conclusiones conciliantur iura sanctorumque asserta quę variare videntur. Quoties enim legeris quempiam in episcopum ordinari, non ità propriè intelligas atque ordinantur sacerdotes. Atque id pariter quod. 21. dist. can. cleros. ait Isidôrus: quòd scilicet ordo episcoporum quadripertitus est. Sed tamen, vt in priori conclusione asseruimus, nil est cur cunctêris verè vocare ordinem. Tametsi alij ad ambiguitatem tollendam non ordinem, sed dignitatem appellent: vt Hugo de{ Hugo. Magister Senten. } sacramentis suprà citatus. Et Magister Sen. lib. 4. d. 24. vbi extra numerum sacramentorum ait, Sunt & alia quædam, non ordines, sed dignitatum nomina, vt episcopus. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, fortasse Hieronymum illa fuisse affectum opinione, quòd episcopus & presbyter solo diuino iure consulto eadem esset res, sed humano arbitrio vnum ex presbyteris fuisse cæteris præfectum. Nam præter citata testimonia subdit quòd Alexandriæ à Marco Euangelista vsque ad Heraclam & Dionysium presbyteri semper vnum ex se electum, in excelsioremque gradum collocatum, episcopum nominabant. Et subdit exemplum: vt diaconi eligunt archidiaconum. Tametsi Hieronymum non planè intelligam: quandoquidem subdit, episcopum conferre ordines posse, non autem sacerdotem simplicem: vbi distinctionem ex natura rei insinuat: nisi velit hoc tantùm esse ex ordinatione ecclesiæ: vt in fine eiusdem citati cap. olim. ait. Cuius verba, vt ait Durand. maiori sunt admiratione digna. Ait siquidem episcopos consuetudine magis quàm dispensationis dominicæ veritate presbyteris esse maiores, & in communi regere debere ecclesiam. Cùm tamen citatus suprà Diony. iam tempore Apostolorum diuina lege astruxerit episcopum à simplici sacerdote distingui. Quin verò Augu{ Augustinus }sti. in libro de Hære. Arrianos inquit ea fuisse infectos quòd dicerent presbyteros ab episcopo nulla differentia debere discerni. Haud tamen tam infami nota verba Hierony. inurenda sunt: nam ipse, quocunque id iure factum sit, differentiam & in conferendis ordinibus & in loci eminentia agnoscit. Sed in hoc tamen lubentiùs Augustinum atque alios sanctos patres auscultare debemus quòd illa realis differentia ex institutione diuina per apostolos originem traxerit. Ad ea verò loca sacra quæ Hieronymus affert, Respondetur, hoc{ Hieronymus. } inde tantùm concludi quòd olim nomina episcoporum & presbyterorum promiscua erant: vt tam episcopus diceretur presbyter, quàm presbyter, episcopus. Itaque vtrunque erat commune nomen ad significandum duas diuersas dignitates. ¶ Ad secundum satis su{ Ad secundum argumentum . }perq́ue secunda conclusione satisfactum est. Concedimus enim episcopatum esse ordinem secundùm amplitudinem suæ significationis. Negamus verò esse sacramentum. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm episcopi inter se perinde differant atque ipsi à simplicibus sacerdotibus. POSTQVAM visum est episcopalem dignitatem à sacerdotali suopte instituto differre, explorare consequens est an episcopi similiter inter se differant. Apparet enim sic esse: nam archi{ Primum argumentum. }episcopo ex proprio incumbit officio episcopum consecrare, quod episcopo non nisi ex commissione videtur competere: vt patet cap. Quod sedem. de off. iudi. ordi. vnde & pallio vtitur, quod episcopo non est indultum: ergo specie differunt. ¶ Secundò: Papa sal{ Argumen. 2. }tem dignitatis specie cæteris est excellentior: quandoquidem Petri successor est, cui peculiariter Christus vniuersum gregem commisit. Quare & singulariter etiam si fuerit aliâs episcopus, in Papam consecratur, singularique Tiâra vtitur. Quocircà distin. 21. ait Pelagius Romanam Ecclesiam non Synodicis constitutis cæteris ecclesijs esse prælatam, sed Euangelica voce Domini Saluatoris nostri primatum obtinere. ¶ Sed in contrarium est quod in ijs quæ ad confectionem corporis & sanguinis attinent, nihil potest vnus episcopus quod singuli non possint: vt patet in ordinum collatione atque in ipsorum mutua consecratione: nam vnus alterum consecrat. Quin verò Hostien. consecrat Papam, & tamen si inferioris esset potestatis id nequiret: iuxta illud ad Hebræ. 7. Sine vlla contradictione quod minus est à meliore benedicitur. QVæstionis huius duo insinuantur membra. Primum de episcopalibus officijs & functionibus. Atque alterum de ipsorum distinctione: quippe quorum posterioris cognitio à prioris notitia pendet. Duabus ergo conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prior est: Vniuersæ functiones quæ ad per{ Prima conclusio. }fecti pastoris officium attinent, sunt episcopo peculiares & propriæ. Iam enim suprà artic. 1. ostensum est, genuinum episcopi munus, officium esse pastoris: in cuius testimonium dum consecratur traditur ei baculus pastoralis. Imò verò antè designatur esse pastor, quàm anulo fiat sponsus Ecclesiæ. Omnes ergo functiones quæ pascendo gregi accommodantur sunt dignitati episcopali, quatenus cunctis communis est, partes & qualitates. ¶ Sed ais, nunquid non & plebani sacer{ Scrupulus. }dotes suarum sunt etiam parœcialium ecclesiarum pastores? Sunt quidem. Haud tamen{ Solutio. } vndequaque absoluti & perfecti. Quare non omnibus vniuersa pastorum officia ratione suæ dignitatis incumbunt: sed quædam. Ad cuius intellectum notandum primum pasto{ Pastoris ofcium. }ris officium esse vitam præbere gregi, eundemque alere, sanare, & sustentare. Functiones autem huiusmodi ad tria genera & ordines reducuntur. Primum nanque id potissimùm fit per administrationem omnium sacramentorum. Baptismo enim regeneramur: deinde confirmati eucharistia alimur: & per pœnitentiam sanamur, &c. Illa ergo sacramenta quæ ad huiusmodi sunt vitam prorsus necessaria & congrua, incumbit cuicunque plebano sacerdoti administrare. Qualia sunt baptismus, eucharistia, pœnitentia, & sacra vnctio: & prætereà benedicere sponsos. Attamen ordinare ministros incumbit episcopo: & prætereà ob vberantiorem copiam Spiritus sancti confirmare plebem. In administratione ergo sacramentorum primùm incipit pastorale officium locupletius ac perfectius esse in episcopo quàm in plebano sacerdote. Tum scilicet quòd sacerdotes non omnia conferre possunt: tum etiam quòd quæ possunt, ex sola iurisdictione ab episcopo concessa habent. ¶ Secundum ad idem pertinens pastorale{ Ad officium pastorale pertinet docere populum. } officium est, fidem docere populum. Huius autem functionis duo sunt gradus. Alter illos explicare articulos qui sunt ad salutem necessarij. Et hoc propriè parœcianis sacerdotibus curam gerentibus animarum incumbit. Quare profectò huius muneris, vbi grandis est negligentia, peccatum est illis mortale. Tenentur enim plebem Articulos docere fidei & Decalogum. Imò verò & orationem Dominicam: illa videlicet quæ pœnitentes, an sciant, sunt interrogandi. Scire enim debet Christianus quisque quídnam sibi credendum, quidque agendum, & quid à Deo petendum. Alter gradus est altiora fidei mysteria explicando sacram scripturam propalare, ac morum probitate gregem imbuere & instituere. Et hoc propriè pertinet ad officium episcopi. Cui ideo in consecratione tradito Euangeliorum libro sub forma præcepti dicitur: Vade & prædica populo Dei. ¶ Ter{ Gubernatio & correctio ad pastorem spectant. }tium quod ad idem pastoris officium spectat, est gubernatio & correctio: nam & hoc pacto vita gregis seruatur. Et facultas hæc, planum est, quàm sit in quolibet episcopo plenaria: nisi sit per Papam coërcita: in plebano verò nulla est aut quàm tenuissima. Potest enim plebi vt statis temporibus sacra audiat, sacramentaque suscipiat, pręcipere. An verò excommunicatione aut alia pœna in foro exteriori cogere, paulò inferiùs dicemus. ¶ Et per hæc intellectus est capiendus{ Explanatur Dionysius. } doctrinæ Dionysij suprà citati, distinguentis tres hierarchicas, hoc est sacri principatus actiones, puta purgare, illuminare, & perficere. Quorum primum ait ad diaconum pertinere: secundum ad sacerdotes: ac tertium ad episcopos. Purgare enim est purum ab impuro separare: vt triticum cribro, & farinam discerniculo. Venientes enim ad baptisma diaconus examinabat, an vellent vitam pristinam deserere, erroresque abiurare: & sic separabat illos qui baptismo digni erant ab alijs. Sacerdos verò fidei catechismo illos erudiens, fonte sacro tingebat: vbi per gratiam gratum facientem illos illuminabat. Sed episcopus confirmabat: hoc est gratia perficiebat. Deinde autem ipsorum prædicatione quæ de sacra scriptura hauserat, illos perampliùs ad diuinum amorem inflammabat, in quo Christiana perfe{ Sacerdotes plebani verè sunt pastores. }ctio consistit. Haud ergo negandum est quin sacerdotes plebani curam verè gerant animarum, quarum etiam exhibituri Deo sunt exactam rationem, vereque sint pastores. Perfectum tamen absolutumque nomen solùm congruit episcopis: vt de suo ipsorum nomine admonentur. ¶ Per hæc subinde fit etiam liqui{ Soli episcopi successerunt loco Apostolorum. }dum quemadmodùm episcopi omnes sint ac soli qui propriè loco Apostolorum successerunt, eorumque funguntur vicibus: vt habetur can. in nouo. distin. 21. & can. ecclesiæ principes. dist. 35. Id quod can. quorum vices. d. 58. authoritate August. fulcitur, inquientis: Pro patribus tuis nati sunt tibi filij. Patres missi sunt Apostoli: pro Apostolis filij nati sunt episcopi. Ad huius tamen intelli{ Tria in quibus ordo Apostolorum consistit. D. Thomas. }gentiam notandum est, tria esse munera in quibus res & ordo Apostolorum consistit: vt Diuus Thomas super illud verbum Pauli. 1. ad Corinth. 12. Quosdam posuit Deus in ecclesia primò apostolos, adnotauit: Videlicet authoritatem gubernandi fidelem populum, facultatem docendi fidem & Christianos mores. Tertiò potestatem miracula faciendi ad confirmationem doctrinæ, secundùm illud Lucæ. 9. Conuocatis Iësus duodecim Apostolis dedit illis virtutem & potestatem super omnia dæmonia, & vt languores curarent, & misit illos prædicare regnum Dei. Quo postremo verbo intelligitur vt eos qui verbum susciperent, gubernarent: secundùm illud Lucę. 10. Qui vos audit, me audit: & qui vos spernit, mespernit. Et quidem quantum ad primum munus, episcopi sunt illis subrogati. Tametsi illorum singuli in vniuersum Christianorum orbem potestatem haberent. Episcopi verò non nisi in suas diœceses: sed solus Papa qui substitutus est Petro vniuersalem retinet iurisdictionem. In secunda autem eiusdem potestatis virtute, quæ est prædicare fidem, gradus sunt dignoscendi. Apostoli nanque eousque illa pollebant virtute, vt (quod in sua. 2. Canonica Petrus ait) firmissimum habentes sermonem propheticum, quicquid ipsi prædicarent, eò quòd ipsi id assererent, fides esset: vtpote qui cùm organa essent per quæ Spiritus sanctus loqueretur, non opùs haberent cogitare quomodò aut quid loquerentur. Qui quidem gradus in Ecclesia post Apostolos & Euangelistas non permansit. Potest quidem Papa & Concilium articulos fidei explicare: sed tamen eos qui in sacra scriptura impliciti sunt, vel ex traditione Apostolorum ore tenus firmissimè habentur: vtendo scilicet fundamento Christi, ac subinde Apostolorum. Illi verò sine scripturæ perscrutatione à Spiritu sancto mouebantur. In singulis verò episcopis neque ista quæ in Papa & concilio est facultas inest, sed tantùm prædicandi, interpretandi, amplificandi, persuadendique ea quæ Christus per se perque Apostolos docuit. ¶ Tertia{ Facultas faciendi miracula non est perinde modo in Ecclesia atque fuit in apostolis. } verò facultas faciendi miracula non perinde in ecclesia modò est atque in Apostolis extitit: quia non eadem est prorsus necessitas. Quanuis vbi ratio id fidei modò exigeret, non haberet Deus manum occlusam. Ecce differentiam inter pastoralem episcopi functionem & eam quæ est parœcianorum sacerdotum. Et ideo, vt cap. in nouo. suprà citato legitur, vt episcopi Apostolis quos Christus Luc. 9. legitur elegisse successerunt, sic & reliqui sacerdotes parœciani successerunt. 72. discipulis: quos, quia messis multa erat, in auxilium episcoporum idem Christus suffecit: vt Luc. 10. legitur: nempè vt eorum essent auxiliares administri. Quare de lege communi episcoporum est in ecclesijs parœcialibus presbyteros instituere: vt legitur cap. Sicut. 16. quæst. 7. ¶ Sed rogas nunquid & prædica{ Quæstio. }re plebanis etiam conuenit, & aliqua iurisdictionis imago? Respondetur, priùs de prædi{ Solutio. }catione certum est nihil ampliùs eis ex officij necessitate incumbere quàm doctrinam, vt dicebamus, Christianam populo necessariam docere. Vtrùm verò sit salutare consilium illis id muneris iniungere, in Tridentino Concilio fuit in publicum consilium prolatum: & prima fronte sic nonnullis patribus apparuit: sed non defuit, qui vt sententia pensiculatiùs agitaretur supplex orauit: à qua posteà decernenda supersessum est. Enimuerò vt decôrum & salutiferum est illis parœcialibus sacerdotibus qui verè Theologi sint id muneris suis plebibus impendere: sic pestilentissimum est Theologiæ ignaris id committere. Iam enim & eo miserabili loco iacet ecclesia, vt in animarum cura committenda, vix vlla habeatur dignitatis ratio: pręterquàm quòd neque proprij plebani suas Ecclesias administrant, sed per vicarios id faciunt, vix Latinè scientes: nempe per eos quosquàm minimo possunt pretio conducunt. Adde quòd in aliquibus quas lustraui prouincijs, illi sunt plebani qui cùm neque de limine Theologiam salutauerint, tamen latinè & fortè Græcè deturgentes putant fœliciter prædicare posse. Et isti sunt qui pestilentiores disseminant errores. Salubrius ergo populo est eiusmodi concionibus carere, quàm infici. ¶ Ad secundum interrogatio{ In sacerdote nulla existit vis coactiua quantum ad forum iudiciale si eius nudam autoritatem spectes. }nis membrum respondetur. In sacerdote secundùm suam propriam authoritatem nullam existere vim coactiuam quantum ad forum iudiciale. Nam maximè per excommunicationem quæ pœna pastorali baculo annexa est. Excommunicare autem propria authoritate solius est episcopalis muneris: vt habetur. 24. q. 3. can. corripiantur. & apud Diuum Thomam. 4. sen. dist. 18. q. 2. Excipit illic tamen idem doctor Sanctus furtum & rapinam, pro quibus inquit concessum est à iure vt possit parœcianus sacerdos excommunicare. Iam tamen non est in vsu concessio illa. Est nihilo minùs peccatum inobedientiæ illi non parêre in ijs quæ suprà diximus iure posse præcipere. Nempè vt festa Ecclesiastica celebrent, & statis temporibus sacramenta suscipiant, & doctrinam Ecclesiasticam discant. At nisi adsit contemptus, non est mortale aliud nouum præter transgressionem Ecclesiastici pręcepti. De officijs functionibusque episcopalibus plura hîc essent eademque scitu perutilia adhibenda: sed vsque ad quæstionem tertiam ea duximus reseruanda: vbi inter tractandam obligationem qua episcopi tenentur in suis Ecclesijs residere, commodiùs disserentur. ¶ Posterior conclusio.{ Postrema conclusio. } Episcopales dignitates quanuis archiepiscopum & patriarcham, imò & summum ipsum Pontificem commemores, non sunt specie diuersæ, sed solo iurisdictionis ambitu aliæ alijs superiores aut inferiores. Ait quippe Isidôrus, vt suprà ex can. cleros. 21. d. citatum est, quòd episcoporum ordo quadripertitus est. Nempè in Patriarchas, Archiepiscopos, Metropolîtas atque Episcopos. Est enim patriarcha patrum summus, atque princeps: archiepiscopus verò episcoporum princeps. Nam ἀρχός Græcè, idem est quod princeps. Metropolîta qui certis ciuitatibus circumscriptam habet iurisdictionem: episcopus verò qui vnam regit cathedralem Ecclesiam. Iam verò metropolîta nullus est sub archiepiscopo, sed ipsi sunt metropolitani. Patriarchæ verò, vt Alexandrinus, Hierosolymitanus, & Constantinopolitanus, plures sub se singuli habent archiepiscopos. Imò & Romanus olim etiam appellabatur Patriarcha. Horum ergo dignitates ait libro. 4. cap. de ordinibus, Altissiodoren. saltem episcopa{ Altißiodor. }lem & archiepiscopalem (nam de alijs non meminit) verè esse sacramenta: eademque distincta. Nam vt argutum primo loco est vt episcopus sacerdotes atque alios ministros ordinat & consecrat, sic & archiepiscopus ex proprio officio habet ordinare episcopum. Episcopi autem non nisi ex commissione. Nihilo minùs conclusio à nobis asserta indubia esse debet. Primùm siquidem quantum ad id quod ait episcopalem dignitatem esse sacramentum, iam suprà satis reprobatum est. Cæterùm & quòd eiusmodi ordines episcoporum inter se genere non differant, sed sint eiusdem generis & speciei, probatur. Nam quicquid potest archiepisco{ Probatio assertæ conclusionis. }pus & Patriarcha, potest episcopus in sua diœcesi, etiam episcopos consecrare & Papam. Et quanuis hoc faciant forsan ex commissione, hoc accidit propter iurisdictionis defectum: non autem ex defectu episcopalis dignitatis. Quemadmodùm ob solum defectum similem non potest sacerdos quenquam absoluere cum virtute charactêris quoscunque posset indiscriminatim. Et per hoc solutum restat eius argumentum. ¶ Ad secundum{ Ad secundum argumentum . } autem de Pontifice maximo pariter negatur, dignitatis specie cæteris sibi subditis antecellere. Sed quantum ad iurisdictionis vniuersalitatem, iura omnia illi primatum perhibent. Nam quantum ad dignitatem, etiam episcopus Hostien. ipsum consecrare consueuit. Neque quidpiam spirituale est ad corporis Christi consecrationem relatum, quod Papa efficere potest, quod non queat etiam simplex episcopus quantum ad suam spectat dignitatem, nisi sit ratione iurisdictionis ab ipso Papa cohibitus. Itaque habet se inter episcopos summus Pontifex (quantum ad dignitatem episcopalem) sicut Petrus inter Apostolos, quorum quatenus ecclesiam repræsentabant, caput erat: Tametsi quatenus erant Apostoli essent pares: vt can. in nouo. suprà citato habetur, distin. 21. Neque verò quatenus episcopi ordinati ab ipso fuêre, sed à Christo constituti. Præminent ergo episcopi sacerdotibus altiori dignitatis genere: Papa verò episcopis in eodem genere: sed tamen quatenus Christi vicarius, omnium est caput: vnde illi singulariter priùs dictum est, Tibi dabo claues regni cœlorum: Matth. 16. licèt posteà Ioan. 9. omnibus datæ sint: eique peculiariter dictum est, Pasce oues meas: licèt in ipso cunctis sit episcopis suum: qui per ipsum erant ratione iurisdictionis in orbem distribuendi. Decuit enim maximè vt Christus suam potestatem vni committeret capiti vt tota Christiana politia imaginem regni spiritualis præ se ferret, quæ omnium est politiarum optima. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm institutio episcopalis dignitatis sit de iure diuino. POST hæc tandem vt hæc tota quæstio absoluatur, Quæritur vtrùm episcopi sint iure diuino instituti. Apparet enim aliter res habere. Primùm quia præter Apostolos neminem legitur Christus{ Primum argumentum. } instituisse episcopum: sed Apostoli ipsi sua authoritate illos instituebant: vt patet de Timotheo & Tito, quos Paulus constituit: ergo pariter episcopi non debent censeri iure diuino creati: sed à Papa iure positiuo penes quem diximus summam iurisdictionem ecclesiæ esse. ¶ Secundò, id confir{ Argumen. 2. }matur facto ipso Christi, Petrum sibi substituentis. Ipsi enim singulariter iussit dicens, Pasce oues meas. Ac si dixisset: Tibi summam rei huius concredo: tu ipse pro tuo arbitratu de illa dispone: ergo episcoporum institutio non Christi, sed Petri est, eiusque successoris. Vnde vox illa ipsius in. 1. eius cano. cap. 5. Pascite qui in vobis est gregem: non diuina, sed humana, nempe Petri præceptio apparet. ¶ In contrarium est illud Pauli{ Paulus. } Actuum. 20. Attendite vobis & vniuerso gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere ecclesiam Dei, quam acquisiuit sanguine suo. COnstitutum quidem suprà reliquimus dignitatem episcopalem ab Apostolorum sæculo à sacerdotio propria dignitate & muneribus fuisse secretam. Desideratur autem quàm maximè ad rei præsentis elucidationem, nosse quo fuerit iure instituta. Nam cùm Papæ sit episcopos eligere, videtur eius institutio. Id quod ad persuadendam ipsorum residentiam tanti refert scire, vt inde sint præcipua argumenta petenda. Et qui cauillari eludereque rationes pertendunt, quibus saluberrimum illud ac diuinum residentiæ ius fulcîtur, non alio se protegunt æneo clypeo quàm quòd aiunt non à Deo immediatè, sed à pontifice episcopos fieri. Sic enim quidam coarmauit sese in { Catharini fundamentum ad inficiandam residentiam. } defensionem, vt ipse arbitratus est, episcoporum: videlicet vt eos à iure diuino residendi liberaret: vt. q. 3. fusiùs luculentiusq́ue patebit. Quemadmodùm enim inquit episcopus iure diuino residere teneatur, cùm nullus à Deo immediatè fiat episcopus, sed à Pontifice? Ipsius enim est diuidere diœceses & particularia ouilia, & imponere curam. Multaque alia id genus subdit quæ illic ampliùs disseremus. ¶ Hîc ergo more nostro duæ sunt conclusiones asserendæ & irroborandæ: vtpote quæ basis futuræ sunt ac fundamentum illius disputationis. Duobus enim modis comminisci quis potest episcopatus particulares: nempè summo inferiores, non esse de iure diuino. Vno quòd dignitas ipsa non fuerit à Deo ipso instituta: veluti sunt sacramenta, sed à Papa, vt est quadragesimalis abstinentia, particulariumque obseruatio festorum, & annualis confessio. Altero verò quòd eorum electio quæ per pontificem fit non sit diuina: hoc est de iure diuino: quorum vtrunque est apertè falsum. ¶ Sit ergo prior conclusio. Episco{ Prima conclusio. }palis ordo, hoc est gradus & dignitas, institutio prorsus diuina est, quam Christus ore suo proprio fecit: hæc iam satis in superioribus est demonstrata. Christus enim ipse Aposto{ Ratio conclusionis }los elegit, cui muneri annexa est episcopalis dignitas, puta Christianum gregem pascendi. Illam autem dignitatem, præter spiritum propheticum quo illos imbuit, non in tempus instituit, sed vt perpetuò in Ecclesia perduraret: ergo episcopalis dignitas & gradus qualis nunc in ecclesia perseuêrat, ipsissima est Christi institutio. Posterior quidem præmissa nemini in dubium venire potest: quandoquidem Christus Ecclesiam fundauit perpetuò duraturam, perpetuoque pastu gubernationisque adminiculo indigentem: cui adeò in singulis prouincijs fides morumque norma perpetuò esset elucidanda: non ergo in tempus, sed in perpetuum hanc instituit dignitatem. Huc secundò accedit testimonium{ Ratio altera } Paulinum ad Ephes. 4. Et ipse dedit quosdam Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios verò Euangelistas, alios autem Pastores & Doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerij in ædificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in vnitatem fidei, & agnitionis filij Dei. Pastorum autem nomine episcopi potissimùm, vt dictum est, censentur: ergo illi necessarij sunt in ædificationem corporis Christi: atque adeò à Christo instituti sunt: vt quantum Ecclesia, tantum essent duraturi. ¶ Tertiò: Sacer{ Tertia ratio }dotium Euangelicum præstantius est Mosaico, plusque adeò necessarium: illud autem in pontificem & sacerdotes diuisum pro toto legis tempore diuinitùs institutum est: ergo & nostrum sacerdotium in quo episcopi sacerdotibus præferuntur à Christo est vsque ad finem mundi institutum. Id quod Paul. ad Hebræ. contestatur, dicens: Translatio sacerdotio, necesse est vt legis translatio fiat. Nisi quòd cùm sub illa lege vnus duntaxat populus vnaque tantùm synagôga degeret, vno præcisè opùs erat pontifice: ecclesiæ verò Euangelicę in totum orbem latè patenti, quàm plurimis. ¶ Id etiam quartò ratione{ Quarta ratio. } patet. Christus fuit solus Ecclesiæ fundator. Vbi enim ait Paulus fundamentum neminem posse aliud ponere quàm quod positum est, quod est Christus Iësus: non solùm personam designat, verùm & eius leges & politîam. Vnde ad Petrum ipse ait: Super hanc petram ędificabo ecclesiam meam. Ad fundationem autem ecclesię non solùm necesse erat fidem sperandarum rerum, quô ceu in scopum tendendum nobis erat, docere, & leges illuc ducentes condere, verùm & magistratus instituere, qui ecclesiam secundùm easdem leges gubernarent. Qui quidem non alij sunt quàm episcopi, qui secundùm verbum August. pro patribus Apostolis nati sunt nobis filij: ergo episcopalis functio institutio Christi est: aliâs non satis firmiter fundasset ecclesiam. ¶ Quintò: Sacramenta &{ Quinta ratio. } quæ illis necessaria sunt, Christus ipse per se instituit, ac perinde sacramentorum ministros, quare ipse sacerdotes ordinauit. Episcopi autem soli proprio nomine habent quædam sacramenta administrare: nempè ordines & confirmationem. Haud ergo dubium est vllum quin Christus, non solùm Papatum, verùm dignitatem episcopalem quâ latissimè ad omnes Antistites patet, instituit. ¶ Sextò. Dignitas episcopalis, vt in præce{ Sexta ratio. }dentibus monstratum reliquimus, eiusdem generis est in omnibus episcopis: nam sola iurisdictionis latitudine inter se distant: ergo quatenùs Papæ & reliquis episcopis communis est, eodem autore Christo institutus est. ¶ Septimò: Episcopalis dignitas inter chari{ Septima ratio. }smata numeratur, quibus Christus sponsam suam Ecclesiam dotauit. De quibus nimirum ait Paul. 1. ad Corinth. 12. Diuisiones gratia{ Paulus. }rum sunt, idem autem spiritus: & diuisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: & diuisiones operum sunt, idem verò Deus qui operatur omnia in omnibus. ergo episcopalis dignitas donum Dei est per ipsum ecclesiæ donatum, secundùm verbum Pauli 1. ad Tim. 4. Noli negligere gratiam quæ in te est: quę data est per prophetiam, cum impositione manuum presbyterij. ¶ Postremò denique{ Postrema ratio. } id confirmatur. Cùm Papa episcopum eligit aut confirmat, non magis instituit episcopalem dignitatem quàm instituitur Papalis dum ipse eligitur, sed sola persona ad eandem dignitatem applicatur. Accedit tum demum & Pius Papa qui can. oues. 6. q. 1. contestatur{ Pius Papa. } hanc veritatem, dicens quod episcopos Deus sibi oculos elegit. Est ergo certo certius, & si sic de his quæ sunt fidei loqui licêret, luce euidentius Christum instituisse dignitatem episcopalem, quæ modò in ecclesia viget. Ecquis enim credat tam insignem magistratum in arbitrio Papæ posuisse vt ipse illum crearet? Et ita omnes Theologi tenent in. 4. dist. 24. omnesque iuris canonici interpretes, qui idipsum confessissimum habent. Qua vtique ratione Paulus non hominis ministros, sed Dei prorsus Apostolos, ac perinde eius successores episcopos, ac demum sacerdotes existimandos docet. Sic enim, inquit, nos existimet homo vt ministros Christi & dispensatores mysteriorum Dei. cùm Papa episcopos creat aut episcopi sacerdotes ordinant, nil aliud faciunt quàm ceu Christi ministri, Dei mysteria dispensare. ¶ Hanc ergo conclusionem tam multis duximus asserendam, non quòd vllus de illa dubitare credendus sit, sed vt per illam falsitas apertiùs innotescat assertionis illorum quos suprà citauimus: in quibus est Catharinus. qui aiunt episcopales functiones eorumque obligationes ad residendum ob id esse de iure duntaxat pontificio, quòd Papa est qui illos eligit applicatque ad suas singulorum ecclesias. Cuius contraria in præsentiarum asseritur talis conclusio. Episco{ Secunda conclusio. }porum electio, atque adeò obligatio ad sua exercenda munera, est de iure diuino. At verò sunt qui hanc conclusionem, quanuis veram, non satis ex suis principijs deducunt: quorum est Torrensis ille, alioquî non pœ{ Torrensis. }nitendus author, quem suprà libr. 8. citauimus. Qui quidem plus inferunt quàm veritas permittat. Existimant inquam ob id eiusmodi episcoporum electiones esse de iure diuino, quòd fiunt à Papa quatenus est Ecclesiæ minister. Quæ profectò causa ad id colligendum non satis est firma: neque exemplum quod subdunt talem habet in vniuersum efficaciam. Aiunt enim quòd sicut baptizatio, quia fit à ministro Dei eius ipsius nomine, est de iure diuino: sic electio episcopi, quam facit Papa. Sed possent qui contrarium defendunt hoc pacto rationem hanc debilitare. Christus Papæ & Concilio non modò administrationem commisit eorum quę ipse instituerat, verùm & facultatem tradidit nouas condendi leges & ritus. Quare obseruatio quadragesimæ festorumque multorum merè sunt positiui iuris: nempe pontificij. Et idem meritò censeri solet de consecrationibus Ecclesiarum altarisque ornamentorum. Quocircà nulla est collectio hæc si in vniuersum fiat, Pontifex quasi Dei minister hoc aut illud facit: ergo est de iure diuino: nisi antecedenti adhibeas illa facere tanquam institutionem ipsius Dei, vel quam Apostolis ipse explicuit vt ecclesiæ verbotenùs traderent. Quocircà ceu fundamentum huius posterioris conclusionis priorem anteiecimus. ¶ Est autem priùs nostra nobis explicanda{ Bifariam intelligi potest episcoporum electiones esse de iure diuino. } conclusio. Episcoporum enim electiones esse de iure diuino, bifariam intelligitur. Vno modo in genere quod singulis ecclesijs secundùm ecclesiasticam diuisionem sui applicentur episcopi. Alio modo quòd hic Petrus aut Paulus huic aut illi. Et quidem in hoc secundo sensu notum est hanc huius personæ electionem non esse de iure diuino eo pacto quo electio Matthiæ ac subinde Pauli: sicuti aliorum Apostolorum fuit à Deo facta: sed ex humano eligentium iudicio, aut Papæ. In priori ergo sensu intelligenda est conclusionis veritas. Quæ quidem facilè ex pręcedenti sic colligitur. Dum Dei minister id{ Probatio conclusionis. } quod ipse instituit ipsius iussu dispensat, actio est de iure diuino censenda: cùm autem Papa episcopum confirmat & consecrat, alicuique attribuit ecclesiæ, id exequitur quod Christus in genere instituit, quodque ei facere iussit: ergo id iuris diuini censendum est. Posterior quidem præmissa superiori conclusione satis est demonstrata. Prior verò in sacramentorum administratione perspicua fit. Baptizatio nanque & sacramentalis absolutio & similia licèt per ministros ecclesiæ immediatè (vt isti loquuntur) fiat, nihilo minùs ob id iuris diuini sunt, quòd Christus illa instituit, eiusque nomine fieri sic ac dispensari iussit. Et hoc est quod Paulus in priori ad Corinth. epistola admonitum esse curauit, vbi illa sugillat diuersa symbola: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo. &c. Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? & infrà. c. 3. Quid igitur est Apollo? quid verò Paulus? ministri eius cui credidistis: & vnicuique sicut Dominus dedit. Ego plantaui, Apollo rigauit: sed Deus incrementum dedit. Deus ergo per ministros sacramentorum gratiam dispensat. Et pariter omnino de episcoporum electionibus censendum est: parique modo nos docuit Paulus loqui. Sic enim locis suprà citatis ait: Christus posuit quosdam Apostolos, alios verò pastores & doctores. &c. Et alibi: Attendite vniuerso gregi in quo vos posuit Spiritus sanctus. Et cùm Exod. 28. Deus Moysi iusserit dicens: Applica ad te Aaron & filios eius vt sacerdotio fungantur mihi: Nunquid proptereà quòd per ministrum Dei illa facta fuerit applicatio, continuò fit consequens non fuisse diuinam? Nónne & de episcopis qui à Pontifice summo creantur assertio vera est quòd sint serui quos dominus constituit super familiam suam? Vide consecratoris verba. Ait enim inter alias benedictiones ad Deum loquens: Sit fidelis seruus & prudens, non quem ego aut Papa, sed quem constituas tu Domine super familiam tuam: vt det illi cibum in tempore opportuno, & exhibeat omnem hominem perfectum. Hæc est enim episcopalis functio, perfectionem tum docere, tam etiam persuadere. Seductorium ergo argumentum est, Electiones episcoporum distributionesque ecclesiarum per pontificem fiunt: ergo id non est de iure diuino. Enimuerò cùm Christus permansurus nobiscum non esset in æternum, vt nos exteriori functione, vt dum inter mortales agebat, gubernaret, sed Spiritus sanctus quem nobis in hoc misit vt intima mentis tantùm motione ecclesiæ assideret, fieri nequiuit aliud quàm vt quæ Christus instituerat, ministris committeret, qui externo foro & iudicio nomine ipsius perhiberent. Vnde Paulus non simpliciter, sed per externam ceremoniam: nempè per manuum impositionem Timotheum ac Titum ordinauit. Id quod commentarijs super Isai. adnotauit Hieron.{ Hieronymus. } inquiens ordinationem non tantùm precibus, sed manus impositione perfici, nè vocis tacita imprecatio clericos ordinet nescientes. ¶ Adde, id quod isti aiunt, immediatè eiusmodi electiones per pontificem fieri, æquiuocatione laborare. Imò verò secundum Philosophum libr. 1. Posteriorum Analyticorum, illa causa dicitur immediata quæ est omnium prima: sicuti immediata principia sunt in quæ vltima fit resolutio. Quare Deus est qui { Deus immediatè facit episcoporum electiones. } immediatè huiusmodi facit electiones per suos ministros. Sed tamen esto causa secunda dicatur immediata, eò quòd inter ipsam & effectum nihil mediat. Sicut dum quis baculo mouet lapidem, baculus dicitur immediatè tangere lapidem: nam & hoc quoque pacto permittitur inter philosophos, locutio, inepta tamen est illatio: Quic quid Papa immediatè faciat, continuò excludere à iure diuino: tunc scilicet, quando Deus qui illud instituit & fieri præcepit, & tanquam primus author charismata potestatesque confert: veluti episcopo vsu venit qui eligitur & consecratur. Sed alia consulenda est ratio ad explorandum sitne id quod Papa facit de iure humano: nempe vt suprà dicebam, sitne institutio ecclesiastica per potestatem à Deo traditam nouas instituendi, tum leges, tum etiam ceremonias. ¶ Et quò tandem aduer{ Ratio altera ad idem. }sarios de sua ipsorum confessione reuincamus, quæritur: Cùm episcopus ex Papę commissione alium eligit & consecrat, vtrùm illa electio & consecratio censeatur Papæ, an illius episcopi qui eius fungitur vicibus. Profectò non negabunt quin sit potiùs Papæ delegantis, quippe cuius authoritate fit, quàm delegati. Pari ergo modo dicendum quòd cùm Papa eligit, vel consecrat, illa electio est de iure diuino. Id quod postremo isto testimonio corroboratur. Nam si dignitas episcopi effectus esset Papæ, posset quidem eum illa priuare: vt potest cùm eum deponit, ecclesiastica spoliare iurisdictione. Et tamen quicquid Papa post consecrationem attentet, non potest dignitatem illam auferre: perinde ac si character esset sacramentalis. ¶ At fortè non desit qui ex nostra nos confessione hoc pacto coarguat. Quamuis electio in genere sit de iure diuino, nihilo minùs hæc quæ fit huius personæ, non fit nisi humano arbitratu: ergo hoc sufficit vt electiones simpliciter dicantur de iure positiuo. Id quod inde confirmatur quòd sicut multi regnant, vt Deus per Prophetam conqueritur, & non per ipsum: ita Hieremiæ. 23. lamentatur, quod pastores dilacerant gregem pascuæ suæ: & in Euangelio quòd intrant non per ostium, sed vt fures & latrones aliunde: qui ideo non Dei numine, sed humana voluntate eliguntur: atque adeò non diuino iure, sed humano. ¶ Ad hoc respondetur, aliud esse ius, aliud iuris vsum. Ius enim est facultas & pręceptio faciendi id quod Deus ipse instituit. Quod ideo diuinum est. Vsus autem est exercitium quod infacto consistit: & hoc relinquitur prudentiæ & iudicio eligentium & confirmantium. Quocircà potestas episcopalis, nisi fiat claue contra iura errante, vt puta quod irregularis non eligatur, semper iure diuino confertur. Quòd autem bonus vel malus eligatur, hoc dependet ex facto & vsu humano: ex quo procedere contra Dei voluntatem potest electio mala. Atque in hoc de quo nos aduersarij decipi arbitrantur, ipsi falluntur. Censent inquam nos inde seduci quòd ex eo quod episcopatus est de iure diuino, elicimus electiones episcopales eodem fieri iure. Hæc autem non nostra est fallacia, sed sua: qua ex eo quòd vsus iuris fit arbitrio & iudicio humano inferunt electiones esse de iure humano. Audiant quæso Leonem Pontificem in sermone de assumptione sua. Dignatio, inquit, cœlestis gratiæ gignit Antistitem. Et Ambros. in Pastorali contra eos qui pretio ordines conferunt. Quis, inquit, dat gratiam episcopalem, Deus an homo? Et respondet, Sine dubio Deus: sed tamen per hominem dat Deus. Homo imponit manus, Deus largitur gratiam. Episcopus initiat ordinem, & Deus tribuit dignitatem. Si homo in ordine nihil ampliùs operatur, nisi seruitium, quod ei creditur, cur Deo totum negatur, qui ipsum ordinem tibi largitur? Hęc ille. Electio ergo iure diuino fit. At nè de nomine disputare videamur, dicimus quod quicquid potestatis Papa eligens confert, iure diuino Deique nomine confert: atque adeò quicquid tunc ei præcipit, iure diuino præceptum est existimandum. Exempli gratia, cùm consecrator ait: Accipe Euangelium, & prędica populo tibi commisso. Illi contrarij nobis autores vocem esse aiunt non Dei immediatè, sed Papæ. Quare ordinatus inquiunt episcopus arbitrio Papæ id exequi tenetur: vt si Papa voluerit nè ille resideat, aut si non curauerit vt episcopale munus rectè exerceat, ipsi Papæ imputandum est, non autem episcopo. Atque in hoc puncto status litis consistit. Ecquis autem hoc ferat audire? Ecquis inquam vllo modo ambigere queat quin vox illa perinde habeat ac si illam Christus proprio ore protulisset? quandoquidem quod ipsissimus instituit, iussuque suo, ore sui organi profertur: Deum ergo id loquentem debet episcopus auscultare: diuinoque subinde id iure sibi imperari. Nam retrocedamus paulò antè in consecratione. Cùm ait consecrator: Accipe baculum pastoralis officij vt in corrigendis vitijs piè sæuias, iudicium sine ira teneas, &c. Quo nomine illa proferuntur? Nónne Dei? Nunquid non ipse est qui persuum ministrum illam confert potestatem & charismatis donum quod ipse instituit? Vide quemadmodùm id planissimè subiuncta precatio explanet, quæ ad Deum funditur. Subdit nanque qui consecrat: Creator & consecrator humani generis, dator gratiæ spiritualis, largitor æternæ salutis: Tu Domine emitte tuam benedictionem super hunc anulum, vt quicunque hoc sacrosanctæ fidei signo insignitus incesserit, in virtute cœlestis defensionis ad æternam sibi proficiat salutem. Et quasi iam Deus ad precationem annuerit: Accipe anulum: fidei scilicet signaculum, quatenùs sponsam Dei, sanctam videlicet ecclesiam intemerata fide ornatus illibatè custodias. Deus ergo est cuius nomine fit electio, & potestatis donatio. Id quod ex illo verbo Numero. 11. fit notius. Iussit enim Deus Moysi dicens: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël. &c. & auferam de spiritu tuo, tradamque eis vt sustentent tecum onus populi, & non tu solus graueris. Re vera, illa institutio fuit diuina. Quòd autem ait, Auferam de spiritu tuo, non sic est audiendum quod donum Moysi collatum curtandum esset, sed quod de eodem spiritu quo illum donauerat, donaret etiam suis auxiliaribus. Quare idem genus gratiæ confertur omnibus episcopis. Vnde consecrator: Propitiare, inquit, Domine supplicationibus nostris: & inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiæ sacerdotalis, benedictionis tuæ in eum infunde virtutem. ¶ Ex his ergo fit planè consequens, episcopum non Papæ, sed ipsissimo Deo fidem suam obstringere. Quare facta electione, non Papæ, sed ipsi redditurus est animarum rationem sibi commissarum. Ecce in quo veritas ab eorum opinione quos hîc redarguendos duximus distat, & quô quæstionem præsentem perducere constituimus: Videlicet electionem quæ fit à Papa eatenùs esse de iure diuino, vt eius vinculo ille qui personam induit episcopi, & residere teneatur in sua ecclesia, & alia exhibere perficereque munera quæ suæ pastorali dignitati incumbunt. Atque adeò hinc sumendum nobis restat initium quæstionis tertiæ de eorum residentia. AD primum igitur argumentum eorum{ Ad primum argumentum . } quæ in fronte quęstionis proposita sunt, respondetur: quòd etsi neminem Christus legatur instituisse episcopum pręter Apostolos, vbi eos prædicatum misit: nam illi functioni episcopalis erat annexa: & singulariter Petrum sub pastoris nomine: tamen cùm eandem authoritatem, vt dictum est, perpetuò permansuram fundasset, eo ipso facto in Apostolis, & singulariter in Petro singulis futuris episcopis locutus est. Itaque quòd Petro dixit, Pasce oues meas: cunctis qui per ipsum creandi essent episcopi dictum voluit: nempè vt eo ipso quòd quisque creatus esset, idem sibi datum diuinitùs præceptum intelligeret. ¶ Ad secundum respondetur, proptereà sin{ Ad secundum argumentum . }gulariter dictum fuisse Petro, Pasce, quòd quantum ad iurisdictionis plenitudinem singulariter ipsum caput constituebat. Quocircà sicut illi peculiariter permissæ sunt claues regni cœorum: Matth. 16. quas posteà Ioan. 9. cunctis dedit Apostolis: quin verò & Ioan. 20. cunctis suo gradu sacerdotibus in foro conscientiæ: sic hoc quod ipsi dixit, Pasce, cunctis fassus est. ¶ Ad aliud autem verbum eiusdem Petri, Pascite qui in vobis est gregem Domini: negamus catholicè idemque firmissimè vocem esse præcipuè Petri. Imò id nomine Dei admonuit. Quin verò mirari satis istos nequeo quod contrarium putant: videlicet vocem esse perinde à Petro prelatam ac si episcopus suis præciperet subditis, aut prælatus monachis aliud quidpiam quod sua esset ordinatio & præceptio. Cùm planum sit ac perspicuum ceu diuinum organum esse locutum: perinde nimirum atque Paulum vbi aiebat: Attendite vobis & vniuerso gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit. Consultò namque dixit, Pascite gregem Domini. Nam si oues sunt Domini, cuiúsnam pastores nisi Domini, & cuius præcepto pascere tenentur, nisi Domini? Vnde Hieron. ad Nepotianum: & refertur, dist. 95. can. esto. Petrus secundùm Domini præceptum illud dixisse. # 2 QVAESTIO SECVN da, De episcopatu optando, ineundo, & conferendo. Sanctus Thomas. 2. 2. quæst. 185. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm liceat episcopatum appetere. CONSTITVTO ergo quidam sit, quoque iure dignitas episcopalis fuerit instituta, subsequitur secundùm rerum ordinem de eius desiderio, optationeq́ue & collatione sermonem subtexere. Et nè Diuo Thomæ honorem quem hactenus detulimus adimamus: nempè vt vbi ipse loquitur eius interpretemur mentem, exponenda nobis est quæstio eius. 185. secundæ secundæ. Arguitur enim quòd desiderare affectareque{ Primum argumentum. } episcopale munus, sit non modò licitum, verùm & laudabile. Ait enim primùm omnium Paulus. 1. ad Timoth. 3. Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat: desiderium autem boni operis, dignum est laude: ergo & episcopatum optare. ¶ Se{ Argumen. 2. }cundò. Episcoporum status præstantior est & excellentior quàm monachorum religio: monachatum autem expetere pietas est & religionis officium: ergo optatius erit ad episcopatum anhelare. ¶ Tertiò. Pro{ Argumen. 3. }uerb. 10. legitur: Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium: ille autem qui vita & scientia pollet, atque adeò episcopali muneri idoneus est, videtur spiritualia frumenta abscondere, si se eidem muneri subducat: cui si se subdat, eadem spiritualia frumenta salubriter dispensare potest: ergo idem munus retractare vitio dandum est, optare verò laudi tribuendum. ¶ Quartò.{ Argumen. 4 } Sanctorum exempla ceu documenta nobis ad imitandum proponuntur, secundùm illud ad Roman. 15. Quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: legitur autem Isai. 6. eundem Prophetam ad munus se prædicationis obtulisse: vbi ait, Ecce ego: mitte me: ergo illud nulla reprehensione, imò præmio dignum est. ¶ In contrarium facit verbum illud August. 19. de Ciuit. Dei: Locus superior sine quo populus regi non potest, etsi administretur vt decet, tamen indecenter appetitur. AD quæstionem, vt literam sancti Thomæ consueto more in conclusiones colligamus, supposita triformi diuisione, quinque conclusionibus respondetur. Est enim{ Tria in episcopali munere consideranda. } in episcopali munere tria considerare. Primum scilicet, quod omnium est caput & finis, episcopalis operatio & functio, per quam communi saluti populi consulitur: id quod verbo illo designauit Christus, Ioan. vltimo: Pasce oues meas. Secundum est, ordinis gradusqe celsitudo & eminentia, ad quam episcopus assumitur, secundùm illud Matth. 25. Fidelis seruus & prudens quem constituit Dominus super familiam suam. Tertium denique in eodem munere tanquam consequens annexumque attenditur, honor reuerentiaque ac temporalium prouuentuum affluens copia: secundùm illud Apost. 1. ad Tim. 5. Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni sunt: nempe & apud Deum, & apud homines. ¶ Hac ergo substra{ Prima conclusio. }ta distinctione, prima conclusio, vt à postremo membro exordiamur, est: Episcopatum intuitu affectuque temporalium bonorum appetere, manifestarium crimen est ambitiosę cupiditatis: nam cùm bona temporalia non sint nisi subsidia & sustentacula, ad finem administrationis instituta, eadem temporalia præcipua intentione appeti, peruersa appetitio est. Cuius quidem criminis obiurgabat Pharisæos Redemptor, Matthæ. 23. vbi aiebat: Amant primos accubitus in cœnis, & primas cathedras in synagôgis, salutationes in foro, & vocari ab hominibus Rabbi. ¶ Secunda{ Secunda conclusio. } conclusio circa secundum distinctionis membrum. Episcopatum ratione celsitudinis & eminentię ambire nihilo minùs est criminosum: nam eiusmodi gradus altitudo, consequens est ad operis functionem: quare cùm illa primùm appetitur, præpostera est appetitio. Vnde & idem Seruator noster, Matth. 20. vituperio illud tribuit, vbi ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: vos autem non sic: sed qui maior est inter vos, sit tanquàm minister. Vbi Chrysostomus, per{ Chrysosto. } hoc, inquit, ostenditur gentile esse primatum cupere, & sic gentium comparatione eorum æstuantem animam conuertit. ¶ Tertia conclusio.{ Tertia conclusio. } Episcopatus functionem ad animarum salutem illum qui dignus existimatur appetere, studiosum officium est, egregiaque laude commendandum. Hoc enim est quod Paul. laudat: quoniam affectus ex obiecto perpenditur: & illud per se opus, charitatis existit officium. ¶ Quarta conclusio. Eius{ Quarta conclusio. }modi opus episcopale etiam ad consulendum proximorum vtilitati expetere: ob id quod gradus celsitudo illi adiungitur, pręsumptuosum videtur: atque adeò reformidandum est: nisi vbi manifesta id necessitas exegerit. Vnde Gre{ Gregorius. }gor. 1. parte Pastoralium, cap. 8. Tunc, inquit, laudabile fuit episcopatum quærere, quando per hunc quenquam dubium non erat ad supplicia grauiora peruenire. Quibus verbis scienter explicuit, ipsum per se bonum opus esse, vbi culmen celsitudinis non habet annexum. Quare tunc temporis rari erant qui id oneris sibi imponi cuperent: nempè illi duntaxat qui charitatis zelo ad id diuinitùs excitabantur. Qua vtique ratione ibidem Gregor. cap. 7. Isai. zelum offerentis se commendat. ¶ Quinta conclusio.{ Quinta conclusio. } Nihilo minùs potest quispiam absque illa pręsumptione appetere se esse episcopatu dignum, prouinciamque illam dignè administrare, siue infula insignitus sit, siue anteà quàm ad id muneris assumatur: ita vt desiderium non in celsitudinem & primatum, sed in obsequium ipsum Dei, gregisque beneficium feratur. Conclusio est tertiæ appendix. Vnde super Matth. Chrysost. Opus quidem desiderare bonum, bonum est: primatum autem, hominis vanitas est concupiscere: primatus nanque fugientem se desiderat, desiderantem se horret. ¶ Assertiones tametsi ve{ Dubitatio. }ræ sint, plusculum tamen lucis appetunt. Et primùm circa duas priores ambigitur, quantúmnam culpæ in eo immoderato affectu insit, dum quis aut temporales prouentus, aut humanos honores præ ipsa episcopali functione desiderat: vtrùm scilicet genere suo mortale sit crimen. Apparet enim sic esse, eò quod est peruersus affectus erga res sacras: Sed nihilo minùs ab altera parte pugnat argumentum, quòd cùm illa iusta sint illius officij præmia, moueri eorum affectu ad optandum episcopatum: dummodò paratus homo sit, rectè & ritè ipsum administrare: nulla videtur aut perexigua culpa. Nam cùm honos, vt ait ille, alat artes, consultò eiusmodi præmia proposita esse videntur, vt homines ad studia allecti digni fiant huiusmodi dignitatibus adeundis. ¶ Respondetur bifa{ Solutio. }riàm contingere appetere episcopatum propter temporalia bona. Vno modo vt hæc ordinis peruersitas sit obiectum appetitus. Itaque vox, propter, designet bona temporalia esse finem episcopatus. vt cùm dicis, Appeto episcopatum propter bona temporalia, affectus appetendi feratur in illum inuersum ordinem, scilicet episcopatus propter bonum temporale. Et re vera hoc genere suo existit peccatum mortale: quia rerum ordo eis diuinitùs inditus peruertitur. Est enim debitus ordo, vt episcopatus propter functionem legitimam appetatur. Subsidia verò temporalia ad sustentationem, vt rectè possit iniunctum onus administrari. Quod quidem S. Tho. sta{ D. Thomas. }tim in capi. quæstionis docere cogitauit, dicens, Principale & finale in episcopatu esse episcopalem operationem, per quam proximorum vtilitati intenditur. Quare ad argumentum proximè factum respondetur. Primum quod etsi eiusmodi homo in animo habeat rectè episcopatum administrare, nihilo minùs præsentissimo exponitur periculo præcipuam habendi curam deglubendi gregem, procurandique honorem & fastum, posthabendique animarum curam: nam qualis ordo est in appetitus obiecto, talis est in opere metuendus. Prætereà, Etsi nullum tale immineret periculum, appetitio ex suo ipsius obiecto peruerso vitiaretur. Secundo autem modo contingit episcopatum appeti ratione temporalium quę ei annectuntur: non quod ratio illa constituatur finis episcopatus qui concupiscitur, sed quòd fuerit prima ratio mouendi appetitum. Et huiusmodi affectio non apparet genere suo mortalis: cùm per illam non constituatur peruersus ordo in rebus. Possunt enim bona temporalia mouere hominem ad appetendum episcopatum: etsi ipsa functio episcopalis non ordinetur in finem illum. Imò potest amor temporalium mouere hominem ad amandum Deum propter se, atque adeò episcopatum. Sicuti & timor inferni potest quenquam mouere ad diligendum Deum ipsum propter seipsum. Nihilo minùs quia concupita non eodem ordine appetitum mouent, quem inter se habent: eiusmodi appetitio non caret culpa, saltem veniali. At quanquam hęc in scholis vtcunque explicari valeant: tamen in affectu & vsu ægrè distinguuntur. Etenim qui primo à temporali pręmio mouetur, adeò facilè ordinem peruertet, vt discerni nequeat, quin episcopatum propter huiusmodi pręmia concupiscat: atque adeò in periculo sit peccati mortalis. Quare alia est consulenda regula: nempe vt qui certus sit in ecclesię ad ministratione nullum propter bona temporalia admissum ire crimen, sed officio suo secundum leges seruitum ire, licèt temporalium appetitu moueatur, extra metum est peccati mortalis. Sed tamen profectò rarò ista cohærent. ¶ Secunda am{ Secunda ambiguitas. }biguitas est in distinctione duarum istarum conclusionum: videntur quippe in idem coincidere. Nam etsi appetere bona temporalia ad auaritiam spectet, appetere verò dignitatis celsitudinem ad præsumptionem: tamen appetere honores, quod primæ conclusioni appositum est, ad præsumptionem etiam attinere videtur: cuius mentio fit in secunda. Respondetur autem diuersum esse { Responsio. } appetitum honoris, qui est ambitio, ab appetitu celsitudinis, quod est presumptio. Nam altitudo & honor habent se vt causa & effectus. Est siquidem honor excellentiæ effectus ac subinde testimonium. Quare ambitio, vti. 2. 2. q. 31. ait S. Th. est inordinatus appetitus honoris: vt puta vel cum quis testimonium excellentiæ appetit quam non habet, vel non ad vtilitatem aliorum appetit: nam honor non propter se sed tanquam aliorum commodum appetendus est. Præsumptio autem, est immoderata spes: nempe concupiscentia alicuius dignitatis aut loci, qui vires appetentis excedit: Quæ quidem vitia in appetitu episcopatus diuersa sunt. ¶ His tamen sic expositis insurge{ Obiectio. }re quis contra poterit: nempe quod huiusmodi bona propter ipsa appetere non sit peccatum. Quoniam, vt ab auaritia incipiamus, duplex est eius species, vt S. Tho. 2. 2. q. 118. docet. Altera scilicet quæ opponitur iustitiæ: Nimirum cum quis aliena iniquè cupit: quę quidem ex genere suo est mortalis. Altera verò est quæ opponitur liberalitati: cùm quis scilicet nimium cupit bona temporalia: quod sanè non est peccatum, nisi quatenùs periculum affert, aliquid contra charitatem appetendi. Potest autem quispiam bona temporalia spiritualibus annexa concupiscere: qui tamen firmum habeat propositum, rectè eadem bona temporalia dispensandi. Eadem ratione aliquis potest cognoscere in se virtutis ac scientiæ dignitatem, in cuius excellentiæ testimonium potest rectè appetere suum, atque adeò poterit in se vires præsentiscere, vt citra præsumptionem valeat appetere celsitudinem loci. ¶ Hæc veruntamen argumenta ex superioribus{ Solutio. } soluuntur: nisi quod luculentiùs eandem elucidant. Etenim loci altitudo natura sua non est propter se appetenda: sed vt quis super candelabrum erectus luceat omnibus qui in domo sunt. Et suo modo est de sæcularibus magistratibus sentiendum. Enimuerò ad hoc huiusmodi loci sunt instituti. Qui ergo in hunc finem talem locum concupiuerit, genere rei nihil mali committit: nisi propter periculum, vt quarta conclusio declarauit. Qui autem propter celsitudinem episcopatum appetierit, eo ipso se indignum profitetur: quandoquidem peruersum habet affectum, atque adeò supra vires id appetit suas: quod est præsumptio. Pari modo de honore sentito: qui non est nisi ob testimonium virtutis expetendus, vt alijs prosis. Et pariter de bonis temporalibus rei spirituali annexis quæ non debent appeti nisi in sustentationem vt possis officio in aliorum commodum fungi. ¶ De tertia conclusione nulla apparêre potest dubitandi ratio, adeò perspicuum est licitum esse appetitum consulendi vacandique animarum saluti. At verò quarta est meditatè consideranda, qua ait D. Tho. idipsum propter annexam gradus celsitudinem præsumptuosum videri: nisi vbi manifesta necessitas extiterit. Etenim quamuis non omnino eiusmodi appetitum condemnare videatur, ait tamen præsumptuosum videri. Subsequitur ergo ex his conclusionibus, Præsulatus appetitum si ad salutem animarum non referatur, genere suo peccatum esse, vel mortale, vel veniale, vt explicatum est. Attamen ad huiusmodi salutem relatus, genere suo nec malitiam habere innatam, nec verò esse per se bonum: nam si per se bonus esset, nulla egeret circunstantia quæ ipsum excusaret. Si verò per se malus, nulla eum redderet excusatum. Quocircà propter annexum periculum, nisi causa aliud exigeret, malus est: causa verò exigente fit licitus. Quemadmodùm si quis in rapidum flumen aut alium quemuis periculosum locum sine causa se inferret, peccatum committeret: cuius tamen culpam nonnunquam causa posset abstergere. Causam verò Diuus Thomas non aliam agnoscit quàm necessitatem: non quidem personæ propriam, sed communem ecclesiæ. ¶ Quòd si quis eum redarguat, præ{ Obiectio. }ter illam accidere posse alteram: puta si quis sobrium se & pudicum & doctum, ac denique irreprehensibilem nouerit: qualem Paul. 1. ad Timoth. 3. depingit episcopum. Hîc enim nihil culpæ contrahere videtur si episcopatum salutis gratia animarum concupiuerit: etiam dum necessitas ecclesiæ non ingruat. Ad hoc respondetur, consultò Diuum Thomam hanc causam subticuisse: eò quòd{ Solutio. } nemo id de se credere debet nisi diuinitùs, vt ait in solutione quarti argumenti, fuerit attactus: vt patet exemplo Isai. nam vt capite eius. 6. refertur, priùs angelus tetigit os eius, vt omni eum iniquitate permundaret, quàm diceret: Ecce ego: mitte me. Et de Samuêle legitur. 1. Regum. 3. diuinitùs esse à somno excitatum, vt faceret verbum Domini in Israël. Et de cæteris Prophetis similiter est sancto numine dispositum. Et in lib. Dialogorum de Equitio monacho refert Gregor.{ Gregorius. } sensisse linguam sibi à Deo tangi vt deinceps continere se à diutinis eloquijs non valeret. Hæc autem supernaturalia & rarissimè contingentia, non sunt in ordinem doctrinæ redigenda. Adde quòd neque diuina ista prouidentia nisi necessitatis tempore nunquàm accidit. Igitur quò rationem summa{ Vnde episcopatus desiderium reddatur iniquum aut de presumptione suspectum. }tim colligamus, cur episcopatus desiderium, aut iniquum semper sit, aut de præsumptione suspectum. Primùm ante oculos constituenda eius est sublimitas. Est enim status non vtcunque perfectionis, vt religiosorum qui perfectionem discunt: sed qui illud requirit perfectionis culmen vt gregem suum eandem doceat. Sanè cùm tanquàm Apostolorum successores, vt dictum est, sint animarum custodes quas Christus proprio sanguine redemit. Ob idque eâdem esse debent tum scientia, tum etiam vitę eminentia instructi: vt quod de Christo ait Paul. valeant ecclesiam suam sine ruga & macula Deo in die iudicij præsentare: pro quo persoluendo munere, mortem etiam, si oportuerit, oppetere. Hoc ergo scopo ob oculos posito si quis hoc munus propter bona temporalia cupit, iam dictum est quàm peruersum habeat affectum. Si verò id propter animarum salutem appetat, tunc aut dignum se atque idoneum sentit, aut secùs: si non se arbitratur idoneum, iniquus est: puta iniustitiæ crimine implexus. Si autem idoneum se esse censet, vix liber esse debet à præsumptionis metu: nam vix vllus citra culpam valeat tantum sibi dignitatis adscribere, quantum munus hoc expostulat. Quando verò palàm est ecclesiam virorum inopia laborare, qui ei pro rei dignitate inseruire possint: tunc qui planèse videt ad eandem prouinciam aptum, licèt illam ob salutem animarum optet, eâdem necessitate poterit excusari. Igitur si episcopatum mente expetere peccatum est, quanto deformius illud opere procurare & ambire? Porrò ergo depudendum est quòd tam licenter tamque perfricata fronte præfecturæ huiusmodi petantur, procurentur, & ambiantur. AD primum igitur argumentum ex di{ Ad primum argumentum . }ctis colligitur solutio, quæ bifariàm exponenda venit. Primò vt illo loco Apostolus legitimum episcopatus desiderium definire voluerit: quasi dixerit, qui ritè & rectè episcopatum desiderat, non nisi opus desiderat quod bonum est: nempè operas suas saluti animarum nauare: quod in tertia conclusione tanquam licitum assertum est & laudabile. Vnde August. 19. de Ciuita. Dei:{ Augustinus } Apostolus illic, inquit, quid episcopatus sit exponere voluit. Est enim nomen operis, non honoris. Σκοπεῖν nanque, speculari est, & intendere: atque adeò episcopus idem quod super intendens: de quo iam suprà nos diximus. Quare vt paulò anteà dixerat, non episcopatus honor amandus est & potentia, quæ per se vana sunt: sed opus. Quare Grego. in Pastora{ Gregorius. }li: Tunc, inquit, Apostolus illud dixit quando ille qui plebibus præerat, primus ad tormenta martyrij ducebatur. Quapropter nihil tunc episcopis quàm bonum opus in votis erat. ¶ Secundò autem paulò differen{ Interpretatio altera Paulini loci. }tiùs idem Apostolicum verbum & fortè synceriùs interpretandum est: vt tanquam admonitio intelligatur, qua id muneris cupientibus pauorem incutiat. Ac si dixisset: Qui episcopatum desiderat, sibi caueat, sibique quidnam desideret prouidenter videat. Desiderat enim opus non vtcunque bonum, sed eousque egregium vt vix vllus sit qui illi obeundo sufficiat. Quem quidem sensum subiuncta verba planè commendant. Subdit enim: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, vnius vxoris virum, sobrium, prudentem. &c. Vnde Gregor. ibidem laudans, inquit, desiderium boni operis in pauorem vertit protinus quod laudauit. Quare prudenter Diuus Thomas tertiæ conclusioni quartam adiungit. ¶ Secundum pariter argumentum in su{ Ad secundum argumentum . }perioribus solutum est. Sanè vbi diximus aliter præsulum statum quàm monachorum perfectionis esse: nam religiosi solùm tanquàm discipuli eiusque sequaces illam profitentur: Episcopi verò tanquam doctores quasi illam iam assecuti. Nam adolescentulum quem Christus ad religionem inuitauit, non est sciscitatus an perfectus esset, sed vtrùm vellet esse perfectus. Petrum verò non anteà pastorem sui gregis instituit, quàm tertiò interrogaret, an se plus illis diligeret: hoc est an cæteris esset perfectior? Vnde Dionysius{ Dionysius. } elicuit perfectionem episcopo actiuè tanquam perfectori congruere, monacho verò passiuè tanquam perficiendo: velle autem perfici non est præsumptuosum, vt velle perficere, neque eidem periculo expositum. Adde prætereà quod monachus alijs se subdit ad spiritualia capessenda. Quod secundùm August. 19. de ciui. Dei,{ Augustinus } cuicunque est laudabile: à studio enim, inquit, cognoscendæ veritatis nemo prohibetur, quod laudabile otium est. Ille autem qui personam episcopi induit alios eligit sibi esse subiectos, à quo appetitu omnes dehortatur Apost. ad Hebræ. 5. vbi ait: Nec quisquam sumat sibi honorem, sed qui vocatur à Deo. Et Chrysosto.{ Chrysosto. } super Matth. Primatum, ecclesiæ concupiscere, neque iustum est, neque vtile. Quis enim sapiens vult vltrà se subijcere seruituti & periculo tali, vt det rationem pro omni ecclesia, nisi fortè qui non timet Dei iudicium, abutens primatu ecclesiastico sæculariter: vt scilicet seipsum conuertat in sæcularem. ¶ Ad tertium optimè{ Ad tertium argumentum . } etiam D. Tho. respondet, quod frumentorum dispensatio fieri non debet cuiuslibet arbitrio: sed primùm diuina dispensatione, mox & maiorum iussu & ordine: secundùm illud. 1. ad Corinth. 4. sic nos existimet homo vt ministros Christi, & dispensatores ministeriorum Dei. Et ad Rom. 10. Quomodò prædicabunt nisi mittantur? Quapropter cui neque ex munere proprio incumbit, neque id à superiori iniunctum est, is non censetur abscondere frumenta: sed ille prorsus qui vel officium quod assumpsit negligit, vel pertinaciter recipere renuit: vnde August. 19. de Ciuit. Dei: Otium{ Augustinus } sanctum quęrit charitas veritatis, negotium iustum suscipit necessitas charitatis: quam sarcinam si nullus imponit, percipiendæ atque intuendæ vacandum est veritati. Si autem imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem. ¶ Ad quartum denique iam su{ Ad quartum argumentum . }prà responsum est. Sanctorum enim exempla nihilo nos ampliùs docent quàm quòd nemo se ad episcopatum ingerat antequam diuinitùs sit accersitus, nisi sit diuinitùs ad id purgatus: vt in Isai. exemplo videre est. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm episcopatum iniunctum liceat omninò recusare. QVONIAM à virtutis linea versus vtrunque extremum declinare contingit, & visum est quantum in episcopatus appetitu insit aut peccati aut periculi, subsequitur vt videamus an in eius refutatione peccatum esse contingere possit. Arguitur{ Primum argumentum. Gregorius. } enim à parte negatiua ex Greg. in Pastorali: vbi ait per actiuam vitam prodesse proximis cupiens Isai. officium prędicationis appetit. Per contemplationem verò Hieremi. amori conditoris sedulò inhærere desiderans, nè mitti ad prædicandum debeat contrà dicit. Ex his nanque verbis sic arguitur. Amor Dei amori proximi præstat: sicuti & vitæ actiuæ contemplatiua: nemo autem vt meliore potiatur fruge inferiorem renuens culpa denotatur: ergo omnino licet episcopatum contemplationis gratia refutare. ¶ Secundò. Ex de{ Argumen. 2. }finitione superioris articuli arguitur. Nemo nisi purgatus, quod Isai. exemplo monstratum est, debet episcopalem subire prouinciam, sed id quenquam de se cognoscere, velut ibidem inquit Gregor. perdifficile est: ergo nemo tutò nisi fortè id diuinitùs nouerit debet se permittere episcopali functioni addici. ¶ Tertiò de beato Marco in eius{ Argumen. 3. } prologo ait Hieron. quòd dicitur post susceptam fidem amputasse sibi digitum vt illa orbitate ineptus sacerdotio fieret. Nec desunt qui emisso voto sese arcent, nè episcopi creari possint. Obstacula autem huiusmodi sibi quenquam obtendere, grauius est, quàm dignitatem ipsam recusare: ergo vnicui que subducere se licet nè eligatur. ¶ In contrarium occurrit August. in epist. ad Eudoxium,{ Augustinus. } quæ est numero. 81. hisce verbis: Si qua, id est, aliqua ratione, operam vestram mater Ecclesia desiderauerit, nec elatione auida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis: sed miti corde obtemperetis Deo: cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, qui docet mansuetos vias suas. Nec vestrum otium necessitatibus ecclesiæ præponatis: cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quomodò nasceremini, non inueniretis. AD quæstionem vnica conclusione re{ Conclusio responsiua. }spondetur. Quemadmodùm ad inordinationem voluntatis pertinet vt proprio motu sese vllus gubernandi periculis subdat, ita & eius prauitas est superioris iudicio & præcepto se subducere. Probè enim hîc Di{ Explanatur conclusio. }uus Thomas duo in episcopatus assumptione meditanda dignouit: nempe quid hominem deceat sua sponte appetere, quidque maiorum iussu acceptare. Propria enim voluntas hominis illuc debet esse mente intenta vnde sua propria pendet salus: quia hæc sibi propriè cura incumbit, atque adeò cauere nè se illuc immergat, vnde sibi periculum imminet. Sed tamen cum superioris vigilantia ad bonum commune debeat potiùs attendere, ex eius arbitrio & dispositione debet subditorum quisque publicam administrationem capessere. Hinc ergo fit nostra conclusio nota: videlicet vtrinque subditi voluntatem periclitari: nempè & dum proprio motu ad episcopatum sese infert, & dum à superioribus iussu se aufert. Quare optimè post citata verba subdit August. Sicut inter{ Augustinus } ignem & aquam tenenda est via, vt neque exuratur homo, neque demergatur: sic inter apicem superbiæ & voraginem desidiæ iter nostrum temperare debemus. Sicut scriptum est: Non declinantes neque ad dexteram neque ad sinistram. Duo autem iniu{ Duo incommoda eorum qui iniunctum episcopatum pertinaciter recusant. }riosa incommoda Diuus Thomas refert illius qui se plus nimio subtrahit. Primum, quòd charitatem repudiat proximorum, quibus frugi esse potest. Nam vt ait suprà citatus August. Negotium iustum suscipit necessitas charitatis. Secundum, quòd humilitatem violat, & obedientiam quam superioribus debet. Vnde Gregor. in Pastor. Tunc inquit ante Dei oculos vera est humilitas, cùm ad respuendum hoc quod vtiliter subire præcipitur, pertinax non est. ¶ Sunt autem{ Obiectio. } hæc digna quæ paulò altiùs expendantur. Primum enim differentia illa de propria subditi & aliena superioris voluntate non videtur rationi consona. Nam cùm bonum commune præstantius sit particulari, non solùm magistratus & persona publica, verùm quicunque priuatorum debet illud suo priuato commodo anteferre. Vnde licèt quis maiorem recreationem & dulcedinem in oratione sentiat & abstinentia, vbi tamen nouerit bonum publicum periclitari, suum proprium otium debet sua sponte etiam iniussus deserere, vt ad prædicandum prodeat, vel ad aliud commune bonum: etsi opùs ad id fuerit solidiori cibo vti. Ad hoc respondetur quòd{ Solutio. } etsi bonum commune sit præstantius particulari, tamen cura eius ex proprio officio soli personæ publicæ incumbit. Salus autem spiritualis cuiuscunque sibijpsi propriè commissa est. Et ideo subditus quicquid sua propria authoritate inceptauerit, debet facere secundùm quod expeditiùs conducentiusque ad suam propriam animæ salutem fuerit arbitratus. Quare licèt videat quàm maximè posse bono communi prodesse: si tamen prudenter timeat, periculum suæ salutis spirituale inde offerri, quod vtique putat non posse vincere, nequâquam se debet illi committere. Prælatus verò econuersò secundùm indigentiam boni communis iudicare debet quid cuique imperet. Et ideo metuenda est illinc vtique superbia, atque hinc rursus inobedientia. ¶ At verò sciscitaris vtrùm vtrunque{ Dubium. } timendum sit tanquam genere suo malum. Apparet enim non sic esse: quoniam non obedire, genere suo peccatum est mortale: & tamen quòd sua se quis sponte ad episcopatum offerat, suprà dictum est, non esse suo genere peccatum. Imò potest id fieri licitè si circunstantiæ suprà explicatæ concurrant. Ad hoc duas subdit Caietan. solu{ Duplex solutio Caietan. }tiones. Primam quòd forsan Diuus Thomas noluit similitudinem secundùm omnia constituere, sed satis est quòd vtrobîque potest esse peccatum. Secunda quòd fortassè in priori membro loquebatur de appetitione episcopatus peruersè: vtpote non propter opus, sed propter honores aut fructus: quod genere suo est mortale. Hæc{ Refelluntur solutiones Caietani. } autem posterior solutio menti Diui Thomæ non congruit: quia in priori membro non constituebat peccatum propter peruersionem finis, sed eò quòd quis sua sponte se ingerat. Neque prior adeò est vero proxima: nam vtrobîque videtur aliquid ex genere malum agnoscere. Et ideo fortè{ Solutio authoris. } dicere voluit quòd quia episcopatus nullatenus esse potest sine periculo, ex genere suo habet quandam malitiam: scilicet quòd quis se periculo obijciat: licèt non sit adeò innata quin per alias circunstantias possit omnino excusari. Eodem modo de inobedientia est censendum. Est enim genere suo peccatum, quare esse non potest inobedientia quin sit peccatum: sed tamen concurrere possunt in persona tales circunstantiæ propter quas nulla sit inobedientia non parêre prælato, subditum ad episcopatum adigenti: vt in solutionibus argumentorum explicare festinamus. AD primum igitur trimembrem solutio{ Ad primum argumentum . D. Thomas. }nem affert Diuus Thomas. Cuius prima pars est, quòd etsi vita contemplatiua excellentior sit quàm actiua: tamen ex altera parte bonum commune præstantius est particulari: & ideo tenetur homo cùm ad episcopatum accersitur, etiam cum aliquo spiritualis otij detrimento iussa capessere. Quòd si responsio hęc conclusioni ipsi eiusque nostræ expositioni aduersari cuipiam appareat, eò quòd diximus priuatæ personæ magis propriè incumbere custodiam propriæ{ Mens sancti Thomæ. } salutis spiritualis quàm boni communis, etiam spiritualis: intelligat nullam esse repugnantiam. Illud enim solùm concludit quòd spontaneè nullus se debet ingerere. At verò quando superioris mandato accersitur, iam tunc saluti suæ magis expedit obedire: tum quòd etsi ratione actus contemplatio sit melior, tamen ratione obiecti seruire communi bono excellentius est: tum etiam quòd virtus non solùm ex obiecto existimanda est, sed ex necessitate, quæ in tali casu ingruit. Quemadmodùm eleemosyna esse potest præstantior virtus quàm oratio. Vnde Paulus ad Philippen. 1. Coar{ Paulus. }ctor, inquit, ex duobus: desiderium habens dissolui & esse cum Christo: multò magis melius. Permanere autem in carne, necessarium propter vos. Quare Augustinus in ver{ Augustinus }bis cita tis: Non otium, inquit, vestrum necessitatibus ecclesiæ præponatis. Additur autem secundò ad maiorem huius explicationem hoc ipsum ad maiorem dilectionem Dei pertinere. Optatius enim Deo est & charius vt cura suarum ouium quas suo sanguine redemit impensè habeatur, quàm vt suæ ipsius contemplatione vacetur. Vnde Augusti. super illud Ioann. vltimo, Christi ad Petrum: Pasce oues meas: Sit, inquit, amoris officium pascere dominicum gregem, sicuti fuit timoris indicium negare pastorem. Adijcitur demum tertiò quòd neque episcopus sic est addictus vitæ actiuæ, vt à contemplatiua sit prorsus alienus. Imò debent esse sicut nubes volantes: nempè diuinorum contemplatione pluuiam concipientes, qua prædicando subditorum animos fœcundent. ¶ Inter repondendum{ Ad secundum argumentum . S. Thomas. } autem ad secundum, primùm omnium Diuus Thomas præiacit fundamentum, conclusionem scilicet, quòd nemo tenetur in his quæ illicitè sibi præcipiuntur, dicto obtemperare: nam obediendum est Deo magis quàm hominibus. Subdit autem tria impedimentorum genera obedientiæ obstantia. Primum scilicet quod subditus ipse amouere potest: vt si sit in peccato mortali quod quidem tunc amouere tenetur, vt obediat. Secundum quod non ipsi, sed prælato auferendum incumbit: quale est irregularitatis aut excommunicationis. Et tunc debet eidem prælato ipsum patefacere vt iudicet si expedit dispensare. Quemadmodum de Moyse legitur Exod. 4. Obsecro Domine non sum eloquens ab heri & nudiustertius. Cui Dominus: Ego ero in ore tuo, doceboque te quid loquaris. Tertium verò est, cui neque subditus neque prælatus mederi potest, vt si archiepiscopus cum electo super irregularitate dispensare nequeat: & tunc ad Papam conuolandum est. ¶ Et quidem circa duo vltima nihil{ Existens in peccato mortali indignus est episcopatu durante peccato. } restat dicendum. De primo autem id primùm animaduertendum est, quòd qui in peccato est mortali, quod Pau. crimen vocat, indignus est qui episcopatum anteà suscipiat quam animum ab illo diuellat: nam qui Dei iussu probitatem debet eius gregem docere, contra eius voluntatem prouinciam subit, qui, vti ait Paulus, non est sine crimine. Vnde non dubito quin ille qui cum animo perseuerandi in peccato episcopatum acceptat, eodem ipso facto mortaliter peccet. Sed nihilo minùs si aliâs idoneus est & non vult sibi sordes abluere vt obediat, etiam in hoc admonet diuus Thom. ipsum peccare: quandoquidem ait ipsum teneri peccatum amouere. Sed hoc profectò paulò accuratiori indiget meditatione. Primùm enim non est intelligendum nouum esse peccatum ab inobedientia distinctum: sed vult quod qui vt in peccato persistat, obedire renuit, non habet legitimam causam vt inobedientiæ crimine abluatur. ¶ Quęstio hæc tamen illicò legentis animum mo{ Dubitatio. }uere potest: Vtrùm si homo ille qui eligitur ea est affectuum pestilentia corruptus, quamuis latenter, vt turbulentiam suę conscientię pacare nequeat, sed prudenter timeat se identidem ab illisfore superandum, proponendo vtcunque exire à peccato, teneatur electori parêre. Apparet enim ratio id conuincere, quandoquidem impedimentum habet primi generis: nempe quod ipse potest excutere. ¶ Re vera ambigua res est. At verò cùm{ Solutio. } possibile in præsentiarum non dialecticè, sed secundùm prudentiæ regulas, &, quod aiunt, moraliter sit vsurpandum: pro eo etiam quod perquam difficile est, ille qui sentit se posse feritatem suorum affectuum non edomare, profectò non teneretur parêre: imò delictum esset apud Deum tanto se discrimini obijcere. Secùs autem si inidoneum se quantum ad scientiam vel alias qualitates, quæ foris patescunt præ sua modestia existimaret: nam si hæc prælatus prudens & probus cognoscit, illi deferendum est iudicium: atque adeò obtemperandum. ¶ Sed percontaris quínam cen{ Quæstio. }sendus est prælatus cui est de necessitate in hac parte auscultandum: an solus Papa electionis episcopi confirmator, & episcopus in collatione sacerdotij, an etiam electores? Videtur quòd soli Antistites: nam electores non sunt Prælati. Imò reges iam sunt qui ele{ Responsio. }ctorum loco præsentant. Respondetur quòd quantum ad rigorem iuris solus prælatus qui ritè iurisdictionem habet necessitatem infert vt citra inobedientiæ crimen nequeas eius iussa retractare: imò tunc dumtaxat quando in virtute obedientiæ id præceperit. Attamen quando electores viri sunt probi qui sancto zelo electionem faciunt, non opùs est electum difficilem se gerere. Imò consultius est electionem acceptare: dummodò religiosus id nè faciat nisi facultate prælati præmissa: quandoquidem suum sic habet institutum. Enimuerò in eiusmodi honoribus fugiendis circunspectus esse quisque debet: nam solent vt Schytę fugientes in tergum periculosiùs vulnerare: solent inquam sæpe istarum dignitatum despectores peiori inde superbiæ raptu corripi, quàm si acceptarent metuerent. Adde quòd etsi huiusmodi celsitudinis loca omninò respuere actus esse possit heroïcæ virtutis, nihilo minùs potest fidelis seruus & prudens in administratione ecclesiæ creberrima præstare officia quæ simul multò sint apud Deum cumulatoris commendationis quàm vnica humilitatis actio. Viris igitur probatæ vitæ sic est prudentia modestiaque in amplectendis magistratibus exhibenda, vt in nihilo sit minor in renuendis adhibenda cautio. Tunc vel maximè, dum præsulum, qui digni sint, inopia laboratur, atque adeò ecclesia Christi bonorum opùs habet obsequio: vt paulò nos anteà citatus Augustin. admonebat. ¶ Ad tertium respon{ Ad tertium argumentum . }detur. Cùm episcopatus simpliciter non sit de necessitate salutis, vt sacramenta ac virtutum officia, sed tunc tantùm quando ratio id obedientiæ exegerit, nihil per se implicat iniquitatis vt voto quis aliove obice sese prępediat, nè capiat. Quemadmodùm transitus ad secundas nuptias non ideo est illicitus quod ordinibus suscipiendis obstat: dummodò votum nunquàm acceptandi episcopatum sic habeat restrictam intentionem quòd hoc quantum in se fuerit neque procurabit neque accipiet. Nam si proponeret nulli prælato de illa re obedire, delictum esset: neque tale votum eousque esset obligatorium. Ad id autem quod de beato Marco allatum est, si res ita habuit: nam Hieronymus non pror{ Hieronymus. }sus affirmat, sed ait, dicitur: necesse est fateri diuina id reuelatione fecisse: nam quempiam se tali fine membro mutilare, delictum esset, vt ex concilio Nicæ. cano. si quis. d. 55.{ Concilium Nicænum. Dubitatio. } innotescit. ¶ Hoc autem hîc non est silentio prætereundum, Vtrùm licitum sit desiderare & exoptare eum qui creditur omnium optimus vtilissimusque ecclesiæ in præsulem creari. Quanuis propter rei arduitatem vehementissimè de propria ipsius salute timeatur. Est enim casus creberrimè contingens: nempe quòd quis in magistratus administratione non sit totum facturus quod debet, & tamen inter omnes qui esse possunt sit minimè malus, & reipublicæ maximè vtilis. Apparet ergo id expetere non esse licitum. Nam quippiam alicui optare quod illi est ad salutem tam periculosum, & probabilissimè nocuum, videtur ad odium pertinere. ¶ Ad hoc nihilo minùs respondetur. Primum{ Solutio. } quòd nemini licet cum tam ingenti periculo publicam prouinciam subire: neque verò in illa perdurare si metu excutere non potest. Nam quid prodest homini si vniuersum mundum lucretur, animæ verò suæ detrimentum patiatur? Imò ex diametro repugnat charitati Dei salutem spiritualem propriam saluti totius orbis posthabere. Secundum assertum sit: Non solùm licitum est, imò{ Laudabile est eum expetere in Antistitem qui ecclesiæ est magis idoneus, etiam cum formidine aduersæ valetudinis. } laudabile desiderium, vt ille sit Antistes qui ecclesię est magis idoneus, seu minùs incommodus, quantuscunque de eius salute habeatur metus. Non dico quòd possis hoc illi consulere vt accipiat: nam ipse tunc nequiter acciperet aut retineret, sed quòd licitum sit tibi id de altero desiderare: quin verò & procurare: & ideo quantumuis tibi alter esset amicitia aut alia necessitudine coniunctissimus, id debes optare. Et ratio est manifestissima: quoniam bonum vniuersale præstantius est par{ Ratio asserti }ticulari: atque adeò, proprio excepto, magis est optandum quàm bonum spirituale cuiuscunque amici. Atque hoc ipsum confirmatur: nam si elector esses, deberes illum eligere: ipsi enim electo examinare incumbit quid sibi expediat. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm oportet eum qui ad episcopatur assumitur, esse cæteris meliorem. POST appetitum episcopatus & temperatam obedientiam eius qui eligitur, subsequitur de electoribus & confirmatoribus explorare, vtrum semper teneantur eligere eum qui sit cæteris omnibus melior. Apparet enim quod hoc{ Primum argumentum. } nos Christus facto docuerit. Petrum enim non anteà ecclesiæ suæ præfecit, quàm trina interrogatione examinaret an se plus cæteris diligeret. Meliorem autem simpliciter sola facit charitas: ergo nunquàm nisi melior eligendus est. ¶ Secundò: Symmachus Pa{ Secundum. }pa. 1. q. 1. vilissimus inquit computandus est nisi scientia & sanctitate præcellat qui est dignitate præstantior: sed quisquis scientia sanctitateque præcellit melior simpliciter censetur: ergo nemo nisi qui morum probitate cæteris præstet est eligendus. ¶ Tertiò: In quo{ Tertium. }libet genere minora gubernantur per maiora, sicut corporalia per spiritualia, & inferiora per superiora: vt. 3. de Trinita. August. est autor. Sed episcopus assumitur ad regimen aliorum, ergo debet esse cæteris melior. ¶ In contrarium est textus Decretalis, de elect. cap. scriptum. dicens quòd sufficit eligere bonum, neque oportet eligere meliorem. ET si quæstionem istam libro tertio de omnibus ecclesiæ magistratibus latissimè discusserimus, tamen quia hîc à diuo Thom. de episcopis peculiariter inseritur, ordo nos rerum cogit illam repetere. Summa ergo responsionis diui Thom. supposita distinctione duabus conclusionibus contine{ Distinctio. }tur. In electione enim, inquit, ad episcopatum, aliud est ex parte eligentium, atque{ Prima conclusio. } aliud ex parte electi pensandum. Est ergo prior conclusio. Nemo eligere tenetur meliorem, si nomen melioris secundùm proprium significatum vsurpes: sed eum qui ad munus pastorale fuerit expedientior & aptior. Bonus enim nemo simpliciter nisi ob solam charitatem existit. Potest enim, vti aliâs diximus, esse bonus artifex sine virtute morali: sola autem hæc facit hominem simpliciter bonum. Vnde cùm charitas sit omnium virtutum forma, ab illa homines apud Deum boni denominantur & sunt: & quo quisque sit illa prouectior, eo melior est. Probatur ergo conclusio. Electio perso{ Probatio conclusionis. }næ ad sedem episcopalem ex eius functione perpendenda est, vtpote quæ finis est propter quem persona eligitur, & bonitas medij est à fine. Latissimè nanque lib. 3. q. citata ostendimus decimas stipendiaque ecclesiarum non tanquàm præmium qualitatis bonitatisque personæ fuisse instituta. Illud enim præmium in cœlis nos apud Deum manet, sed tantùm, vt ecclesijs rectè administretur: secundùm illud. 1. ad Corinth. 14. Ad ædificationem ecclesiæ petite, vt abundetis. Vnde non, inquit, qui boni sunt presbyteri, sed qui bene præsunt, duplici honore digni sunt. Ad eiusmodi autem obsequia obeunda & perficienda non solùm morum probitas & charitas, quę simpliciter facit meliorem, necessaria est, verùm & virtutes aliæ tam intellectuales quàm naturales: vt scientia, prudentia, efficacia, & grauitas. Non ergo necessum est simpliciter eligere meliorem, sed eum qui ad ecclesiæ regimen est expedientior. Vnde Hierony. Quidam, inquit, non quærunt eos in ecclesia columnas eligere quos plus cognoscant ecclesijs magis prodesse, sed quos plus ipsi amant. Hactenùs ille. Quod quidem ad acceptionem personarum attinet. Vnde super illud Iacôbi. 2. Fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem domini gloriæ. Ait Augustin. Quod si{ Augustinus. } ad honores ecclesiasticos referatur, non est putandum leue peccatum. ¶ Posterior conclusio.{ Posterior conclusio. } Ille qui ad sedem assumitur, non se tenetur cæteris meliorem reputare. In superbiam enim & præsumptionem talis cogitatio hominem adigeret: sed satis est si non in se crimen aliquod agnoscat, per quod nefas ei sit sedem occupare. Quare etsi Petrus per comparationem fuerit interrogatus, an plus cæteris diligeret: non tamen nisi simpliciter respondit, Domine tu scis quia amote. ¶ Hæc omnia adeò latè ac fusè lib. 3. q. 6. per decem conclusiones elucidauimus, vt nil ad rem pertinens possimus nunc adhibere: sed satis fuerit textum diui Thom. in eius gratiam non præterijsse. ¶ Duo verò aut tria sunt in eius verborum textura mente perspicienda. Primum quòd cùm ipsa electionis vox collationem inter plures designet, quorum reliquis posthabitis vnus assumitur, elector desuo nomine admonetur non satis habere eum explorare quem idoneum{ Elector ex debito officii tenetur explorare ac ponderare merita eligendorum, & meliorem ecclesiæ tribuere. } eligat, sed plurium debere merita expendere ponderareque vt præstantiorem ecclesiæ tribuat: non solùm probitatis vitæ ratione habita, verùm reliquorum quæ ad publicam functionem sunt expedientia. Tametsi loco citato admonitum curauimus quod primum idoneitatis fundamentum probitas esse debet. Nam eum qui prauus est, nullæ aliæ qualitates efficere possunt, vt eligatur, idoneum. Vnde Paulus tanquàm necessarium in episcopo requirit vt sufficienti testimonio sine crimine habeatur. Quod quidem nomen non leuioris est culpæ, sed mortalis. Quæ autem præter charitatem in episcopo requirantur, ad tria quæ hîc sanctus Tom. refert reducuntur:{ Tria præter charitatem in episcopo requisita. } quæ sunt instruere plebem fide & moribus, & ab hæreticorum aliorumque periculis, qui mores peruertunt defendere, ac demum pacificè gubernare. Nam scopus gubernationis est pax mentium & corporum. Hac enim ratione Dei filij suum retinent nomen. Nam, beati pacifici: quoniam filij Dei vocabuntur. ¶ De illo autem notando verbo quo{ Obiectio. } ait sanctus Tho. diuina mysteria, atque adeò stipendia non dari hominibus quasi præmium suæ charitatis & probitatis, dubitare quis posset: eò quòd & naturalis ratio, & ecclesiastica iura reclamare videntur: quippe quæ volunt clericos qui de ecclesia bene meriti sunt, ab ipsa remunerari. ¶ Responde{ Solutio. }tur autem dictam sententiam nullo opùs habere interpretamento. Nam vt iacet est vera. Non enim negat eos qui integræ sunt vitæ præbendarum ac dignitatum ecclesiasticarum dignos esse, verùm id tantùm, quod nos loco citato lib. 3. non leuiter demonstrauimus: nempe sacerdotia, eorumq́ue stipendia non esse instituta ad remunerationem bonorum, sed duntaxat ad ecclesiarum seruitium. Si enim hoc in familia Christiana necessarium non esset, certè, neque essent imperatæ decimæ, neque stipendia constitua. Quare si hæc tribuenda sunt dignis, non est ea suprema causa quòd suæ bonitati sint debita, sed quòd elector debet ecclesiæ idoneum ministrum pro ratione sui stipendij prouidere. ¶ Reliqua loco citato lib. 3. si lubet reuise. Demonstratum enim illic curauimus quòd etsi quantum ad rigorem exterioris fori & restitutionis vinculum satis sit dingum eligere, tamen quantum ad forum poli necesse est eligere digniorem. Quod si in omnibus sacerdotijs & præcipuè in habentibus animarum curam necessum est, quanto id magis necessarium in episcopis præficiendis? vtpote quorum administratione tota salus spiritualis Christianę reipublicæ periclitatur: ac perinde ipsissimus Christi sanguis, qui per ipsorum, non modò iniquitatem & fraudem, verùm inscitiam, ignauiam, & socordiam frustrari potest, & sæpissimè solet suæ redemptionis fructu. Sibi ergo videant quibus id muneris incumbit quantùm debeant solerter oculis perlustrare eorum merita quos Apostolis ipsis diuinitùs electis substituunt. Atqui eos præsertim cauere debent qui huiusmodi honores ambiunt. Illi enim non pastores ouium habendi sunt, qui pro ipsis sanguinem fundere anhêlent: sed lupi qui ipsarum sanguinem sitientes nihili pendunt eorum animas extinguere. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }det diuus Thom. quòd cùm Christo notissimę essent alię Petri qualitates ad ecclesiæ gubernationem idoneę, ob id de amplitudine dilectionis eum pręcisè examinauit, quod vbi alię insunt conditiones, hæc debet existimari pręcipua. Sed potest huic altera etiam supponi solutio, quòd cùm aliæ partes Petri{ Secunda solutio. } ad regimen requisitæ, cunctis circunstantibus propatulę essent, charitas autem in corde intus delitescat, hanc voluit cunctis etiam constare: vt, quemadmodùm lib. 3. diximus, manifestum in foro exteriori fieret optimi electionem fieri. Hoc autem loco citato lib. 3. fusiùs explanauimus. ¶ Ad secun{ Ad secundum. }dum respondetur, verbum illud Symmachi non de illo intelligi qui eligendus est, vtpote quòd nisi sanctitate & scientia præcellat vilissimus sit in electione existimandus: sed de illo qui iam electus est. Quo ideo verbo episcopi admonentur quòd etiam si dum in minoribus agebant, non prorsus ea sanctitate fulgebant quæ episcopum decebat. Tamen postquàm in candelabrum erecti sunt, satagere prorsus debent vt nomen & locum suum re ipsa expleant: aliâs non possunt non in conspectu populi vilescere. ¶ Quæ autem scientia in episcopo sit requirenda: Theologię scilicet an Canonici iuris, loco citato lib. 3. vtcunque disputauimus. Haud enim res digna est quæ in disputationem deberet accersiri:{ Scientia Theologiæ maximè in episcopo desideranda. } est siquidem indigna sententia quæ audiatur, illic pręcisè theologum esse pręferendum, vbi hæreses serpunt. Tum quòd cùm oporteat hęreses esse, vbîque & semper timendę sunt, atque adeò docta prædicatione coarmandus populus, nè vnquàm labasci possit: tum pręcipuè quòd Christus episcopos pastores instituit qui doctrinę pabulo quam ipse docuit suum gregem saginarent, moribusq́ue quos ipse instituit intingerent: non præcipuè Doctores legum quas homines posteà adiecerunt & litium iudices. Eò præcipuè quod canones ex Theologiæ fonte deriuati sunt. Id quod eius bicornis mitra designat. Vt enim in eius consecratione patet, caput episcopi cornibus non vtriusque iuris, sed vtriusque Testamenti armatur: vt terribilis appareat, non aduersantibus sibi mutuò in foro, sed aduersarijs veritatis. ¶ Ad tertium{ Ad tertium. } respondetur discrimen esse inter regimen rerum naturalium & gubernationem in spiritualibus quæ ad supernaturalem gratiam spectant. In naturalibus enim eo ipso quòd res sit simpliciter sublimior, suapte natura magis est ad regendum idonea: vt cœli quam elementa: & alia elementa quàm terra. In donis autem gratiæ, quæ vt in priori ad Corin. ait Paulus, Spiritus sanctus diuidit pro vt vult, nil prohibet vt qui inferior simpliciter est secundùm charitatem, cumulatioribus gratijs ac donis sit ad regendum instructus. Et ad hunc gratiæ ordinem pertinet ecclesiasticum regimen. Imò verò non hoc solùm, sed etiam ciuile. Quare neque in magistratibus ciuilibus eligendis solùm, vt in. 3. Politicorum ait Aristo. attendenda est integritas{ Aristot. } viri, inquantum persona est priuata, id quod charitas facit: sed quòd sit bonus ciuis. Quare aliæ qualitates regum & iudicum suo etiam gradu ad gratiarum diuisiones attinent. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm episcopo liceat cura episcopali deserta ad religionem se conferre. POST qualitates eorum qui eligendi sunt & eligentium obligationem, sequitur disputare vtrùm episcoporum status ita sit firmus, quem postquàm episcopus assumpserit, deserere nequeat. Argui{ Primum argumentum. }tur enim id ei non licêre: nam maximè religionis intuitu: sed hoc non licet, quoniam à perfectiori ad minùs perfectum retrospicere damnabile est: secundùm Domini sententiam, Luc. 9. Nemo mittens manum ad arâtrum & respiciens retrò, aptus est regno Dei. Episcoporum autem status altior est monachorum instituto, vt paulò antè dicebamus: ergo sicut de monachatu ad sæculum nefarius est regressus, ita & de episcopali ad religionis claustrum. ¶ Secundò. Ordo gratiæ{ Secundum. } decentior est ordine naturæ, secundùm autem naturam nihil contrarijs motibus cietur: vt lapis qui naturaliter descendit, nequit ascendere naturaliter: at secundùm ordinem gratiæ à monachatu ad episcopatum licitus est ascensus: ergo contrarius descensus, illicitus. ¶ Tertiò. Nihil in operibus gratiæ debet es{ Tertium. }se otiosum: ille autem qui semel in episcopum consecratur, perpetuò retinet potestatem ordines coferendi, aliaq́ue id genus perficiendi. Hæc autem potestas si quis curam pastoralem deferret, otiosa remaneret: ergo id minimè licet. ¶ In contrarium est quòd nemo ad id quod illicitum est cogi potest: qui autem cessionem à pastorali cura petit, posteà si cedere cunctetur, ad id cogitur: vt patet cap. Quidam. de renuntiatione: ergo non est episcopo illicitum episcopatu abscedere. AD quæstionem quatuor conclusionibus respondetur. Prima quæ cæteris vt fun{ Prima conclusio. }damentum substernitur, est: Tam diu obligatur episcopus pastoralem retinere curam, eiusque agônes perferre, quàm diu spes aliqua illi durat quòd possit plebi prodesse. Probatur. Episcopalis status in hoc consi{ Ratio conclusionis. }stit quòd aliquis ob diuinam dilectionem proximorum saluti curandæ seipsum mancipat: id quod Christus dum Petrum elegit planè docuit. Haud enim pręmisit, Diliges gregem plus his: sed, diliges me. Nulla enim dilectio nisi ex diuina deriuetur, sufficit ad subeundos labores, persistendumque in vigilia & solicitudine quę episcopali functioni est necessaria. Quare episcopus non ecclesię tantùm aut populo, sed Deo ipsi fidem suam obligat: vt tanquàm fidelis dispensator & prudens gregem suum gubernabit. Quæ quidem obligatio genus voti est, vt sanctus Tho.{ S. Thomas. } in calce quæstionis ait. Atque huc illæ consecratoris interrogationes alludunt: Vis ea quæ ex diuinis scripturis intelligis plebem & verbis docere & exemplis? Vis beato Petro Apostolo eiusque successoribus fidem & obedientiam exhibere? Itaque licèt non emittatur nouum votum castitatis præter sacerdotale, neque vllum aliud quod sit solenne super quod Papa dispensare nequeat: emittitur tamen obedientię votum quod à solo summo Pontifice est dispensabile. Quòd si votum est, vt diuus Thom. ait, non Pontifici tantùm, sed Deo ipsi fit. Atque adeò, vt conclusio asserit, perpetuo vinculo obligatus restat episcopus ecclesię suę quam sibi per annulum fidei desponsat. Quapropter diuortium esset, si non cum illa perpetuò permaneret. ¶ Secunda conclusio. Nequit eandem{ Secunda conclusio. } ecclesiam neque propter dulcedinem contemplationis, neque propter quoduis euitandum incommodum, neque propter commodum proprium lucrandum relinquere. Probatur: nam Paul. quem suprà{ Probatio. } ad Philip. 1. citauimus, quasi duobus perplexus & quid illorum eligeret nescius, etsi iudicaret dissolui & esse cum Christo multò melius: tamen videns necessarium esse manere in carne propter fratres, subdit: Et hoc confidens scio quia manebo. Et Christus Ioan. 10. Bonus, inquit, pastor animam suam ponit pro ouibus suis. Meditatiùs ergo perspexeris quanta cum energîa omnia commoda atque incommoda quæ personam episcopi propriè tangere possunt, excludantur. Nam si fruitionem sempiternæ fœlicitatis, quæ etiam in paruum tempus omnia quæ desiderari possunt indicibiliter exuperat, iustam causam Paulus non iudicabat vt posset fratres in eorum necessitate suo pręsidio & munere destituere: qúænam excogitari potest propria commoditas quę episcopum excuset? Etsi Christus vitam etiam ipsam admonet pastorem vt exponat pro grege, quod fit reliquum detrimentum, cuius cauendi causa possit grex deseri? ¶ Tertia conclusio. Pos{ Tertia conclusio. }sunt nihilo minùs aliqua accidere impedimenta quæ propter cedere episcopus possit episcopatui: quę quidem Innocen. Tertius{ Innocentius. 3 } cap. Nisi cùm pridem. de renuntia. percenset. Sed hęc tamen impedimenta pensanda sunt respectu functionis, quę fieri non potest debitè: vt si sit spiritualis defectus personæ: aut corporalis: nempe crimen, vt simonia, aut homicidium, aut hæresis, aut aliud quodcunque propter quod episcopus deponi debet: aut per quod infamiam contrahit: qua quidem respersus, quanuis pœnitentiam egerit, autoritate caret ad regendum: cuius gratia plus officit quàm prosit. Enimuerò si purgare infamiam potest, tenetur quidem sub pœna peccati mortalis si in dignitate vult persistere. Nam quo iure tenetur ad rectam administrationem, tenetur & obstacula amouere dum potest: etiam si citra suam culpam eam contraxerit. Quando verò infamiæ sordes eluere non valet, tunc si absque sua culpa illis infectus est, non tenetur episcopatum renuntiare. At si causam verè dedit eiusdem infamię quę tam obscura sit vt verè sit functionis impedimentum, profectò tenetur pręsulatu decedere. Et idem est si sit vir seditiosus aut scandalosus. Nam vt ait Apostolus. 1. ad{ Paulus. } Corinth. 8. Si scandalizauero fratrem meum, non manducabo carnes in ęternum: Dummodò sit scandalum datum, non acceptum: nam qui scandalum leuiter accipiunt, relinquendi sunt, ait Christus, tanquàm cæci & duces cæcorum. ¶ Vel potest esse defectus in scientia & prudentia. Haud enim sibi se vllus persuadeat si omninò sacerdotio indignus sit, proptereà habere conscientiam securam, quòd à legitimo iudice sic fuerit ei collatum, vt collatio teneat. Imò vt acceptatio peccatum est, maximè si curam habeat animarum, sic & illud retinere in dies fit absurdius crimen, & ascendere ad aliam ecclesiam multò scelestius. Vnde Oseę. 4. Tu, inquit Dominus, scientiam repulisti: & ego te repellam, nè sacerdotio fungaris mihi. Si autem irregularis tunc erat quando ad sacerdotium assumptus fuit, non dubium quin collatio fuerit nulla: si autem postquàm obtinuit illam incurrit, iam dictum est quemadmodum sine dispensatione non possit dignitatis munere fungi. ¶ Si autem impedimentum est corporale, vtputa aut senectus nimia aut infirmitas, non est necessaria abdicatio ecclesię: sed posset esse consilium, retenta aliqua sustentatione. Sed ad minus secundùm antiqua iura debet persona digna in adiutorium illi adiungi. Tanta tamen posset esse autoritas in sene vt consultius esset in magistratu persistere & sua vmbra gubernare, quàm alteri committere: vt eod. titul. de renun. can. literas. ait idem Innocen. ¶ Postremò denique ex parte subditorum potest esse defectus non quicunque: nam proptereà quod aliquantulo sit populus durior, non illicò per desperationem respuendus est, sed diuino pręsidio confidendum. At tunc relinquere eos licet, tametsi ad id nulla emergat obligatio, quando nulli sunt inter improbos probi: sed labor omninò existit infrugiferus ac perinde superuacuus. Solet enim ob defectum populi inepta esse Pręsulis prędicatio: secundùm illud Ezechiê. 5. Linguam tuam adhęrere faciam palato tuo: quia Dominus exasperans est. Quocircà secundo dialogorum Grego. Ibi ęquanimiter portandi sunt{ Gregorius. } mali, vbi inueniuntur aliqui qui adiuuentur boni. Vbi autem omninò fructus de bonis deest, fit aliquando de malis superuacuus. Vnde sæpe agitur in anima perfectorum, quod cùm laborem suum sine fructu esse considerant, in locum alium ad laborem cum fructu migrant: iuxta illud Pauli: Ecce conuertimur ad gentes: quia verbi Dei vos indignos fecistis. ¶ Quarta conclusio. Quantumuis{ Quarta conclusio. } causæ adsint ad iustè cedendum, nihilo minùs cessio citra autoritatem prælati fieri non potest: puta Papæ, si episcopus vult cedere: quippe cui soli facultas suppetit, vt ait diuus Thom. in illo voto dispensandi. Parœcialis autem sacerdos posset de licentia episcopi cedere. Sententia est eiusdem Innocen. in vltimis verbis eiusdem capituli. vbi ait: Et si pennas habeas quibus satagas in solitudinem auolare, ita tamen strictæ sunt nexibus præceptorum, vt liberum non habeas absque nostra permissione volatum. Imò neque ad religionem demigrare absque Papæ facultate episcopo liberum est: vt patet cap. licet. de regu{ Ratio conclusionis. }la. Et ratio est, quòd sicut nemo ad ecclesiam absque iudicio superioris assumendus est: ita neque absque eius arbitrio vlli licet illam destituere. Sed est demum meditanda cautio capitu. quidam. suprà citati. Quòd si qui cessionem petit retrocedit, cogendus est. Consueuerant enim aliqui & consuescunt episcopatum renuntiare pauperiorem, aut aliâs sibi minùs commodum, vt vberiorem possint expiscari. Et ideò cùm vident suis technis frustrari, retrocedunt. Meritò ergo illi cedere compellendi sunt, & ab ecclesia repellendi. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur. Cùm perfectio monachi sit proprię saluti studere: Episcopi verò perfectio eò sit excellentior, quòd proximorum saluti debeat incumbere: consequens fit vt quamdiu vtilis esse possit ecclesiæ, eidem muneri debeat impensè suas nauare operas. Ob idque si tunc ad religionem commigraret, retrocedere censeretur: nempe quòd cùm non ad suam tantùm, verùm & ad subditorum vtilitatem procurandam se obligaret, suæ solum vacare studeat. Vnde Innocen. cap. citato,{ Innocentius. } Faciliùs, inquit, indulgetur vt monachus ad præsulatum ascendat, quàm præsul ad monachatum descendat. Attamen quando iam ecclesiæ inutilis fit, aut fortè pestifer, consilium est, vt quò suę salubriùs conscientiæ consulat, in monasterium sese recipiat. ¶ Ad{ Ad secundum. } secundum per idem fundamentum respondetur: quòd per nullum impedimentum homo curam propriæ salutis præterire debet, quod ad religionis statum pertinet. Potest tamen à negotio alienæ salutis impediri: Et ideo monachus quidem ascendere ad episcopatum potest, vbi propriæ saluti periculum non paratur. Et pariter episcopus vbi cohibetur nè alienæ saluti absque propriæ detrimento incumbere quiuerit, intra claustra monasterij sese conferre. Cessante autem impedimento, potest rursus ad prius institutum remeare: nisi forsan ob crimen aliquod fuerit episcopatu priuatus, & in monasterium ad peragendos pœnitentiæ fructus obtrusus. Quemadmodùm illud intelligitur decretum. 7. q. 2. Præcipit sancta Synodus vt quicunque de pontificali dignitate ad monachorum vitam & pœnitentiæ descenderit, nequâquam ad pontificatum resurgat. ¶ Ad tertium demum respondetur, quòd{ Ad tertium. } quemadmodùm in naturalibus infirmitas efficit vt potentia maneat suo vsu orbata, vt caligans oculis: ita neque incongruum est vt episcopalis potestas propter spirituale impedimentum maneat ab vsu colligata. # 3 QVAESTIO TERtia, de Episcoporum residentia. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm episcopi in suis diœcesibus residere iure diuino teneantur. TERTIO loco libri pręsentis quęstionem polliciti sumus hanc insignem, de residentia Episcoporum ac sacerdotum curam habentium animarum. Apparet enim diui{ Primum argumentum partis negatiuæ. }no iure non esse indicta. Ius enim hoc, illud præcisè censetur quod in euangelio aut loco alterutrius Testamenti, tanquàm diuinum præceptum legitur: vt est præceptum baptismi: Qui crediderit, & baptizatus fuerit, saluus erit: aut quod inde planè colligitur. Huiusmodi autem residendi præceptio non est huiusmodi: ergo non est sanctio diuini iuris. ¶ Secundò, Soli Petro commissę sunt{ Secundum. } claues regni cœlorum: illiq́ue soli dictum, vt vniuersum Christi gregem pasceret: ergo illi soli commissa est summa rei huius, ac subinde pascendi modus. Ad modum autem pascendi attinet residentia: atque adeò non est de iure diuino. ¶ Tertiò. Timotheus{ Tertium. } Ephesinus episcopus crebrò Pauli iussu impulsus est per alias ecclesias diuagari: diutiusq́ue propriæ abesse: ergo id non est de iure diuino. ¶ In contrarium autem est quòd episcopi sunt pastores: secundùm illud euangelicum: Pasce oues meas. pascere autem gregem officium personale est quod personæ præsentiam exposcit: ergo eodem euangelico iure tenentur suis ecclesijs residere. QVæstionem hanc temporum iniquitas celebrem fecit: nam eius affirmatio, si vel de solo pastoris nomine existimetur, adeò perspicaciter veritatem suam oculis obijcit, vt in quęstionem euocari penitùs renitatur. Quare apud antiquos, admonitam quidem vbilibet videre poteris, disputatam verò vix vspiam. At cum ecclesiastici mores de florido illo priscorum loco tam miserè deciderint, eandem veritatem eousque in quæstionem reuocârunt, vt iam non sit persuasu facilis. Atqui Caiet. loco{ Caietanus. } præsenti, scilicet. 2. 2. q. 185. veluti rem compertam breuibus absoluit. Tempore autem Tridentini concilij peregregius frater Bartholæmeus { Bartholomæus Miranda. } Miranda necessitudine religionis, ac ibi tunc temporis societatis mihi coniunctissimus, eandem quæstionem tum plurimis sacrorum testimonijs, tum etiam rationibus adstruxit: idque ita locupletè ac disertè, quod suum ingenium est ac solertia, vt laborem alijs potuisset excusare: nisi Reuerendus Catharinus Minoriensis ad{ Catharinus } contradicendum prodijsset. Haud inquam negauit quin præsides residere teneantur: sed tamen asseuerare perstitit, humano quidem iure, hoc est pontificio, ad id obligari: non autem aut naturali aut diuino. Ex quo inferre perrexit, curam illam soli Papę incumbere vt illos residere faciat: ipsos autem non aliter teneri quam ipse disposuerit. Ego verò litem cum homine contestari nolo. Est enim vir, alioqui quidem religiosus, attamen acerrimi ad contradicendum ingenij: cum quo mihi priùs de certitudine gratiæ, & posteà in Commentarijs super Paulum de prędestinatione controuersia fuit. Qua de re, vt audiui, nam legi nunquam, multis me, quæ sibi genuina sunt & natiua, scommatum figuris respersit. Et re vera si tantùm suis assertis confirmandis insudaret, quantum huiusmodi innectendis conuitijs assolet, fœliciùs suum celebrasset nomen. Sed putat simpliciter suis dictis veluti oraculis auscultandum. Et cum ęgrè ferat quod omnes velint esse magistri, nil ipse veretur omnium prodire magister. At verò non constitui, quia neque theologicum neque Christianum est, malum pro malo reddere. Et ęgriùs fero quod episcopus similia de aliquo euomat, quam quod de me quisquam. Eò pręsertim quod neque ea in me expuit mala quę multa opùs habeant adferendum longanimitate. Rem ergo tantum pro meo ingeniolo dilucidare satago: non cum homine contendere. ¶ Igitur quò lineam aliquam omnibus confessimam pręstituamus, vnde disputationem auspicemur, conclusionem prima vniuersis literarum professoribus receptissimam præfigamus. Constantissimum est, ecclesiarum Prę{ Prima conclusio. }sules, imò & animarum omnes pastores vsque ad parœcios inter suos greges residere teneri: Sed quod in quęstionem vertitur est de iure ad id cogente, sitne tantùm humanum, an verò diuinum etiam & naturale. Ecquis enim mente sanus in quæstionem compellet, vtrum{ Suadetur posita conclusio } ianitor cui iura claudendi recludendiq́ue commissa est, ad ianuam assistere debeat? & cui nauis gubernatio incumbit, ad clauum sedere? Et vtrùm dux in bello, dum geritur, & miles in acie debeat existere? Quin verò non modò humanæ leges hoc de episcopis in quæstionem traduci non sinunt: verùm & diuina & naturalis dementiæ nobis, certum est, adscribunt, quòd ipsum intentamus. Etenim si Deus, vt ipsi contrarij fatentur, quia diffiteri nequeunt, episcopalem dignitatem, quâ latè in ecclesia patet, instituit, nónne & officium ipsum pascendi instituit? Pascere autem num non naturale ius apertè clamat personalem requirere pręsentiam? ergo quanuis illis largiremur electiones iure tantùm humano fieri, nunquam inde obtinerent vt Papa mutare possit quin officium pastoris sit iure diuino per se pascere, ac subinde residere. At nè dicendi impetus sine dispositionis atque œconomîę luce in viscera nos disputationis inferat, supposita prima fundamentali conclusione, quod in quæstionem accersitur est, quo iure hæc residendi obligatio innitatur. Et primus articulus est de diuino. Debet autem sacrorum tractator, vt primo de doctrina Christiana autor est Augustinus, documentum patrisfa{ Augustinus. }miliâs auscultans, de thesauro scripturæ proferre, primùm noua, deinde vetera. Qua de causa peculiarem hîc titulum fecimus, de diuino iure tam euangelico quàm antiquo: ex quo primum petendum est rei præsentis fundamentum: & articulo proximo de naturali: ac tertio de humano. Tametsi adeò istæ iuris species sibi inuicem meritę sint, adeoque se vicariè elucident, vt testimonia sacra, nisi naturali statim ratione & iure explicentur & confirmentur, debiliora videri possint: & ideo necesse erit sæpenumerò permistim ab omni iure argumenta accersere. ¶ Ad horum aurum autem perspicacem intelligentiam meminisse ex lib. 1. &. 3. opùs est, primùm diuidi ius in naturale & positiuum: deinde positiuum in diuinum & humanum. Ius enim naturale est quod nos ipsa natura docuit. Ius autem positiuum quod vel ex hominum condicto, vel ex principis iussu legis habet vigorem. Et quia summus princeps Deus est, fit vt ius positiuum diuidatur in diuinum & humanum. Quo fit consequens vt minimè repugnet aliquid esse de iure naturali simul & diuino: vt patet in Decalogo, quem, etiam si Deus non scripsisset, natura nos ipsa docuisset. Sed tamen quia scripto Dei expressus est, censetur etiam de iure diuino. Vnde fit vt distinguatur ius diuinum in naturale & positiuum. Vt positiuum sit quod nos Deus præter aut supra cognitionem naturæ docuit: vt sunt sacramentorum mandata. Et de hoc genere diuini iuris loquimur in hoc articulo: nempe quod in sacra pagina scriptum est. Id quod bifariàm contingere potest: nempe aut quod expressis verbis sit scriptum, vt, Qui crediderit & baptizatus fuerit, saluus erit. Et, Quorum remiseritis peccata, remissa erunt: & quorum retinueritis, retenta. Aut quod ex verbis scripturæ expressis planè colligitur. Et quidem quod sub hoc verborum tenore expressum sit in euangelio vt episcopi resideant, nemo affirmat: quia nusquàm legitur. Sed tamen quòd verbis æquipollentibus eandem prorsus habentibus significationem, id sit in eisdem sacris Biblijs assertum, hoc persuadere contendimus. ¶ Sit ergo secunda conclusio. Obligatio Antistitum ad residendum, { Secunda conclusio. S. Thomas. } omniumque pastorum parœcialium ecclesiarum, est de iure diuino. Et cum primis, postquam diui Thom. interpretes agimus, sua est conclusio præsenti quæstione, quam exponendam hîc duximus, art. 5. Vbi ex testimonio Christi quòd bonus pastor animam suam teneatur pro ouibus suis ponere, infert, ob nullum temporale periculum licêre præsuli de sua ecclesia decedere. Materiam autem illius articuli, in. 4. nos huius quæstionis disputaturi sumus. An videlicet aliquæ sint causæ quæ huiusmodi decessum excusatum faciant. Interim autem conclusio præsens affirmatiùs est demonstranda. Atqui solet quidem ab officio pastoris initium demonstrationis sumi: est tamen illud altiùs petendum. Episcopus nanque non est propter{ Prima ratio conclusionis } quem ecclesia est constituta, sed ipse potiùs est propter ecclesiam institutus. Mundum quidem Deus fecit propter hominem: nempe vt ei esset subsidium vitæ: ipse autem non propter ipsum, sed creatus est tanquàm eius dominus. Et patresfamiliâs sæculares diuitijs suas domos propter suos successores amplificant. Itaque in eiusmodi familijs non personæ propter domos, sed domus propter personas sunt extructæ. In rebus autem publicis diuerso modo se res habent. Regnum enim non est factum propter regem, sed rex propter regnum. Et in hoc, vt li. 1. dicebamus, rex differt à tyranno, quòd ille omnibus ob publicum bonum vtitur: hic verò regno propter se abutitur. Multò id autem certius est in episcopis. Christus enim qui propter nos homines descendit de cœlis, propter seipsum ecclesias fundauit & propter ipsas, tum alios pastores, tum præcipuè episcopos. Nisi quod est discrimen duplex inter ciuilem & { Duplex discrimen inter ciuilem ecclesiasticamque rem publicam. } ecclesiasticam rempub. Vnum scilicet ex parte finis ex quo in modo ministrandi alterum deriuatur. Finis namque proximus ciuilis rei publicæ, vt in superioribus adnotauimus, est pacificus tranquillusque eius status, etsi in supracœlestem subinde referatur. Finis autem proximus ecclesiasticæ est sempiterna fœlicitas, ad quam nos Christus ecclesiæ fundator per suos ministros perducere expetit, & omnimodè contendit. Alterum autem discrimen est quod sęculares principes in modo sui regiminis effigiem habent dominorum: episcopis verò nullam prę se ferre licet, nisi ministrorum atque omninò seruientium. Principes enim gentium, ait Matthæ. 20. dominantur eorum, & qui maiores sunt potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos. Sed quicunque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister: & qui voluerit inter vos primus esse, erit vester seruus. Sicut filius hominis non venit ministrari sed ministrare, & dare animam suam in redemptionem pro multis. Vnde Augustinus super Isaiam homili. 7. Qui vo{ Augustinus }cantur ad episcopatum, non ad principatum vocantur, sed ad seruitium totius ecclesiæ. Ecce ergo episcopalis institutionis fundamentum quod constitutissimum est esse de iure euangelico: nempe quòd vt seruus quidquid est, domini est, sic episcopus quidquid est, sit ecclesiæ. ¶ Hinc con{ Episcopalis dignitas non est instituta nisi propter officium. }sequitur episcopalem dignitatem non esse institutam nisi propter officium. Est enim dignitatis pastoralis officium, pascere. Ad quam veritatem penitissimè commendandam nunquàm dignitas in sacra pagina nisi officij nomine designatur. Nam vt conclusionem ab eo primùm loco demonstrare ordiamur, qui est Ioann. 20. Pasce oues meas, vtpote quo episcopalis dignitas planissimè declaratur, non ait Christus, Sis pręsul aut episcopus. Imò nec, sis pastor: nam & pastores socordes esse possunt, & gregi indormientes. Sed pasce: hoc est doce, institue, atque adeò guberna exemplo meo meas oues. Et vbi apostolos prædicatum dimisit non dixit: Messis quidem multa est: ij autem qui metendi docti sunt, pauci: sed, operarij: qui vsu potestatem exerceant. Nil enim refert qua doctrina aut facultate præditi sint sacerdotes, nisi munere suo fungantur. Misit ergo Deus non qui operari possent, sed qui operarentur. Similiter enim instituerat Deus Aaron, Leui. 28. Applica enim, inquit, ad me Aaron & filios eius: Non ait vt sacerdotes mihi sint, sed vt sacerdotio fungantur mihi: & vt suprà in Paulo adnotauimus, Qui episcopatum, inquit, desiderat, bonum opus desiderat: id est si legitimum est eius desiderium, non ad dignitatem, sed ad opus referendum est. Quare illicò subiunxit, Oportet episcopum doctorem esse: quo nomine non designatur habitus seu facultas & dignitas, sed vsus: hoc est oportet vt doceat. Vnde ad Paulinum suprà citatus August. & refertur. 8. q. 1. can. qui episcopatum. Exponere, inquit, voluit apostolus quid est episcopatus: quia nomen est operis non honoris. Et ad Honoratum Hieron. Qui episcopatum desiderat, opus desiderat: hoc est non dignitatem aut delitias, sed opus & laborem. ¶ Ex hoc secundo vt per gra{ Corollarium. }dus descendamus tertium colligitur: nempe decimas & primitias, vt lib. 3. latè demonstrauimus & sępissimè repetimus, non esse in hoc populo imperatas vt sint bonorum præmia, eò quod vel boni vel docti sunt. Sed in hoc potiùs vt bene ecclesijs præsint, vt ait Paulus, & inseruiant. Haud enim me pigebit hoc inculcantissime repetere quod ad rem penitissimè attinet: quod si hoc ecclesiasticum seruitium Christianis non fuisset necessarium, nulla fuisset à Christo habita personarum, quę idoneæ sunt, ratio, quantum ad decimarum impositionem. Haud ergo arbitrentur vel nobilissimi vel doctissimi vel sanctissimi sibi vlla ratione deberi ecclesiastica stipendia neque eorum gratia fuisse instituta: sed eô prorsus quod ad ecclesiarum obsequia Dominus ipsis personis opùs habet. Reuisito, nè sim morosus, quæ lib. 3. q. 6. ar. 2. in huius demonstrationem attulimus. Etenim Nume. 18. non alia de causa Deus decimas legitur instituisse, quam pro ministerio quo Leuitæ ac potissimum sacerdotes tabernaculo seruiebant. Et cum Christus apostolos dimisit vt messores esse voluit qui pro operis digni sunt mercede sua. Et Paul. 1. ad Corin. 9. omnia natura{ Paulus. }lia exempla ad hoc propositum congerit. Vt de milite qui non militat suis stipendijs: & detriturante boue, &c. Et. 1. ad Tim. 1. Presbyteros non censet præmio ecclesiastico dignos quia boni sunt, sed quia bene pręsunt. Et si ius consulas canonicum, Innoc. 3. c. cùm secundum apostolum.{ Innocentius. 3 } de præben. eisdem vsus sacris oraculis idem prorsus constituit quod stipendia ecclesiastica atque adeò dignitates solum propter opus conferuntur: ac tandem. c. fin. de rescrip. beneficium asseritur non dari nisi propter officium. Communia sunt hæc, sed in præsentiarum etiam vsque ad nauseam repetenda. ¶ Ex his ergo colligitur{ Ratio pro conclusione. } nostra conclusio illatione illa quam paulò antè insinuabamus. Christus non alia prorsus ratione quam propter ecclesias, hoc est propter earum obsequia atque administrationes pastores instituit, quorum subinde officium proprium esse voluit pascere: & in huius tantùm mercedem & stipendia populo imperatæ sunt decimæ: ergo quantum est ex rei natura diuinaque institutione, ipsis per se incumbit gregem pascere. Hoc autem absque personali præsentia fieri non potest: ergo residentia est de iure diuino: nam quo quisque iure obligatur ad finem, obligatur ad medium sine quo nequit illum commode attingere. Primum antecendens nemo est qui neget, sed primam consequentiam inficiari moliuntur aduersarij. Quo{ Solutio. }niam inquiunt Papa episcopos creat: illi ergo incumbit disponere vt per se vel per alios pascere debeant. Quod autem cauillus hic nullum{ Replica. } præ se ferat vel probabilitatis colorem, palam ex superioribus colligitur. Primum enim iam satis constitutum est, creationem episcopi, licèt fiat per Pontificem, nihilo minùs iure diuino fieri: quippe cùm institutio Dei sit, per ipsumque fieri iussa, perinde atque sacramentorum administratio. Sed nè de nomine nos angat disputatio, esto Papa immediatè vt aiunt electionem faciat, num consequens subinde fit vt naturam ipsam quam dignitas à Deo instituta proprio significato declarat, possit Papa mutare? Vnde rogo duarum rerum consequentia quæ tam sunt disparatæ? Nunquid dum Papa episcopum eligit & consecrat efficere potest vt non sit pastor, magis quàm cùm sacerdotem initiat efficere vt non sit sacerdos. Potéstne inquam efficere vt functio episcopi non sit sacramenta ordinum administrare, populumque docere, ac moribus instituere: &, quod nomen eius sonat, gregi inuigilare? Quísnam hoc vel fari queat? cùm hæc omnia episcopali muneri sint diuino iure annexa: quin verò ipsissima eodem iure sint dignitatis substantia. Profectò si Dei institutio eandem vim habeat quam natura per ipsum instituta, planè fit vt sicuti qui morum serit efficere non potest vt prunus inde aut alia arbor germinetur, quam morus: ita neque qui episcopum facit efficere potest vt eius natura diuinitur instituta non sit per se pascere. Haud enim modò disputamus an vlla de causa efficere iustè possit vt ipse per se non pascat, sed per alium. De hoc enim alia nos disputa{ Illustratur ampliùs conclusio. }tio manet. Sed rei tantum naturam constituimus: docentes vt quemadmodum qui scannum fabricat aut arcam, efficere non potest quin figuram habeat scamni aut arcæ: aut qui facit calceum, efficere non potest quin rem faciat formam habentem pedis: ita qui facit episcopum, quæ res diuinitùs instituta est, efficere non potest quin eodem iure quo est instituta officium habeat, atque adeò obligationem per seipsum pascendi ac subinde residendi: quidquid posteà forinsecùs accidere possit. ¶ Etenim nè nobis pastoris homonymîa & ęquiuocatio negotium amodò facessat, intelli{ Episcopus pastor est secundum propriam nominis notionem. }gere episcopus debet pastorem esse secundum propriam nominis notionem, & non secundum illam abusiuam qua gregum domini pastores dicuntur. Solent enim & pastores nuncupari, pecudum, armentorumque domini: eò quod sua substantia & peculium pecorarium sit: quemadmodum rogati filij Iacob à Pharaône quid haberent operis responderunt, Pastores sumus: puta hæc est nostra diuitiarum possessio. Et isti per se nullam exercent ouilis curam, nisi per suos famulos: sed duntaxat vellere, caseo, fœturaq́ue fruentes, delicatè ac molliter vitam degunt. Episcopi autem non sunt sic instituti pastores gregis Christi, sed prorsus velut ministri, qui gregum vigilias perferre tenentur, & per prata scripturæ sacræ gregem deducere, eiusque fontibus potare, atque oleo scabiem inungere, eisque lupum cauere, & quidquid vllo pacto nocere poterit. ¶ Neque enim est quod huic{ Solutio tacitæ obiectionis. } sanctæ veritati quis obmoliatur, soli Petro dictum esse, pasce: in hoc enim verbo aliquid est singulare Petro dictum, aliud verò cunctis præsulibus generale. Singulare inquam vt tanquam vniuersalis pastor suo gradu & ordine vniuersum gregem pasceret: non quidem vniuersis assistendo ecclesijs, sed suis constitutionibus & fidei ac morum sententijs vniuersos illustrando & instituendo: dignosque adeò ministros cuicunque ecclesiæ adscribendo. Generaliter autem explicata est episcopalis functio, quæ in apostolis & in ipso per ipsissimum Christum ecclesiæ institutionem constituta est: vt scilicet cùm primum vnusquisque crearetur, iussum ab eodem Christo putaret vt similiter suum peculiarem gregem pasceret. Ait quippe August. c. 13. in lib. de pasto. ob id Petro singulariter Christum id quod omnibus erat commune, iussisse, vt vnitatem commendaret. Multi enim erant, inquit, apostoli, & vni dicitur: Pasce oues meas. Hactenùs ille. Ac si dixisset: In vno cunctis potestatem dedit. In vno cunctis generalem regendiformam expressit, atque adeò in vno cunctis idem iussit. Et Ambros. in Pastora. Nobis, inquit, in verbis diuinis credita est dispensatio, gregemque Christi alendum suscepimus. In verbis inquit diuinis: Alludens ad illa Petro dicta. Et infrà: Repetitum est à Domino tertiò, Pasce oues meas. Quas oues & quem gregem non solum tunc beatus suscepit Petrus, sed nobiscum illa suscepit: & cum illo nos suscepimus omnes. Iussit Dominus Petro pascere oues, per quem ad reliquos omnes potestas & autoritas pascendi manat à Deo. Hæc ille. ¶ Ex his ergo fit consequens, peruersam esse, calumniosamque interpretationem, vt vox illa consecratoris, Vade prædica populo tibi commisso: perinde intelligatur, ac si solius sit Papæ. Est enim illius tanquàm organi Dei, atque adeò expressio & quasi repetitio verbi ipsius Christi, Pasce oues meas. Quô planè alludit Paulus Actuum 20. dicens, Attendite vobis & vniuerso gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, &c. Haud enim aduersariorum glossa vllius est pretij, qua scilicet aiunt proptereà tantùm dixisse, Spiritus sanctus posuit, quod ecclesia etiam quo ad ius positiuum eius nutu gubernatur. Nam. 1. ad Corin. 7. distinguit inter ea quæ Deus præcepit & quæ ipse: & hîc propriam actionem & iussum Dei designat. Non enim ait se illos posuisse, sed Deum. ¶ At verò quò res etiam num patentior fiat explicare paulò ampliùs opùs est spiritualis pastoris officium. Dictum enim iam suprà reliquimus esse spiritualis ouium vitæ impensissimam curam gerere. Quæ quidem cura tripertita est: videlicet vt episcopus sacramentis plebem in vita spirituali generet & nutriat, atque adeò prædicatione foueat & prudentia gubernet. Quæ sub alijs nominibus sanctus Tho. expressit, puta instituere, defendere, & gubernare. Nomine autem sacramentorum etiam sacramentalia quædam intelliguntur, quæ quidem can. quanuis. distinc. 68. Leo Papa recenset. Incumbit enim eis presbyterorum ac diaconorum cæterorumque ministrorum altaris, & virginum consecratio. Mox constitutio altaris, & benedictio & vnctio, atque adeò omnium vasorum indumentorumque ad idem altare pertinentium, ac denique baptizatos chrismate confirmare. Omnium autem maximè proprium eius munus est prædicare: hoc est non de suggesto modò, sed peculiariter etiam sacra oracula interpretari, & de ambiguitatibus responsa dare. Vnde super illud Paul. ad Ephes. 4. Alios pastores & doctores: adnotauit Hieronym. consultò non dixisse alios pastores atque alios doctores, sicut dixerat alios apostolos & alios prophetas: sed alios pastores & doctores: scilicet quod idem est in ecclesia pastor, qui & doctor. Idemque August. in epist. 58. Paulino sciscitanti quo pastores à doctoribus different, respondet: videlicet nullo differre discrimine: quod eodem apostolico verbo confirmat. ¶ Tertium demum eiusdem muneris membrum est gubernatio, quibus non infimè adiungitur pauperum, viduarum ac pupillorum cura. Hæc autem expressiùs, tum Gregorius{ Gregorius. } lib. priori Pastor. tum etiam alij sancti patres per Ezechi. prophetam explicari autumant c. 34. vbi ait Dominus: Fili hominis prophe{ Prior locus veteris instrumenti pro conclusione. }ta de pastoribus Israël qui pascebant semetipsos. Nónne greges à pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, lanis operiebamini. His enim duobus cuncta designantur quæ ad victum vestitumque spectant. Quæ quidem ad sustentationem episcopis populus suppeditat. Sed ad designandam eorum luxuriem subditur: Quod crassum est, occidebatis: vbi summa iniquitas pastoris insinuatur. Cùm enim officium eius sit gregem doctrinæ ac morum pinguedine saginare & pinguefacere: eius potiùs substantia ipsi curant pinguescere. Et gregem meum non pascebatis. Quid autem sit pascere, explicare prosequitur, dicens: Quod infirmum est, non consolidastis: quod ęgrotum, non sanastis: quod confractum, non alligastis: quod abiectum est, non reduxistis: & quod perierat, non quæsistis. ¶ Hîc autem primùm omnium animaduertendum est, oracula antiquæ legis non eandem prorsus{ Oracula antiquæ legis non eandem habent energiam quam testimonia nouæ ad suadendam conclusionem præsentem. } energîam ad rem præsentem habere quam testimonia nouæ. Etenim sacerdotium nostrum longè ab illo differentius ac perinde sublimius existit quàm quo illi fungebantur. Nam cùm illorum sacramenta nullam conferrent gratificantem gratiam (nil de illa loquimur quæ sub signo circumcisionis conferebatur) neque clauium illi potestatem habebant ad remittenda peccata, neque subinde curam, vt nostri sacerdotes, gerebant animarum: quę potissimum est fundamentum vt nostri prælati residere teneantur. Petuntur autem inde ad propositum argumenta. Tum ratione figuræ, in qua, vt ait Paul. omnia contingebant illis: nempe quod illud sacerdotium præsagium erat nostrî. Tum etiam per modum exempli: nam si illis tanto vitio tribuebatur quòd curam non gererent gregis, & in excubijs templi perpetuò esse cogebantur. Iussum enim legitur Num. 18. Aaron filijsque eius ac Leuitis: Excubate in custodia sanctuarij: multò efficatiùs conuincitur pastores nostros animarum custodes, debere semper præsentes gregi prospicere. Quanuis, vt ad præsentem locum Ezechi. reuertamur, non solùm sacerdotes illic, pastorum nomine, denotantur, sed omnes iudices & gubernatores populi. Tametsi iam tunc temporis, gubernationis sceptrum penes sacerdotes esset. ¶ Affabrè{ Expenditur locus citatus. } ergo Propheta illa quinaria oratione pastoris munus delineat, quantum ad ea saltem quæ in grege medenda sunt. Quinque enim incommodis Christianus grex periclitari consueuit. Primum est in fide quæ totius Christianæ vitæ fundamentum est: nam sine fide impossibile est Deo placere. Primum autem detrimentum fidei est, languor & imbecillitas: quando scilicet homo propter magnitudinem credendorum nutabundus vacillat. Quare Paulus ad{ Paulus. } Roma. 4. laudi tribuit Abrahę quod non fuit infirmatus in fide. Et ad Roma. 14. Infirmum in fide assumite, (id est) nè cadat sustentate. Hæc ergo Antistitis, qui doctor est fidei, prima functio est: vt fidei scrupulos mentibus gregis eximat, dubia scilicet explicando: ac subinde animos affirmando & consolidando vt intellectum, quemadmodùm ait Paulus, captiuent in obsequium fidei. Aegritudo autem ad mores attinet, cum quis corruptis affectibus infectus est. Etenim, vt intellectus scrupulis fidei infirmatur, sic & appetitus affectuum tumultu ęgrotat. Quare sicut illud doctrinæ luce est consolidandum, ita & hoc salutaribus monitis sanandum. Confractio verò iam ad discordiam inter fratres attinet: videlicet cùm populus aut varijs opinionibus, aut litibus & iurgijs inter se dissidet. Tunc enim ligamine pacis atque vnitatis confœderandus est: amicitiaq́ue conglutinandus. Ex his enim fracturis, nisi in tempore colligantur, hæreses solent intumescere. Quod re vera vec ordia & inertia præsulum, ac potissimùm absentia à suis ecclesijs creberrimè accidere, pręsentia tempora documento nobis sunt. Quocircà id quod subditur, abiectum, ad manifestariam hæresim & apostasîam refertur. Dissensio enim populi seminarium est hęresum: per quas ab ecclesia exitur, & vsque ad huius etiam medicamina pręlati cura protenditur: vt saltem vna atque altera monitione, vt docet Paulus, enitendum ei sit abiectos in ecclesiam reducere. Concludit demum, Et quod perierat non quæsistis: exemplo illius qui de cœlo quæsitum venerat quod perierat. Perit autem homo per quodcunque mortale delictum: insigniter verò per obstinationem. Sed neque de illo prorsum desperandum est, quin omnis adeatur quærendi ipsum via. Atqui effectus porrò isti, gratiæ Dei eiusque singulari fauori referuntur accepti. Attamen quia ipse eiusmodi gratiam ministerio sacerdotum nobis suppeditat, fit vt propter eorum negligentiam vsu veniat vt populus eadem gratia priuetur. Id quod protinùs ibidem Deus apertè admonet, dicens, Et dispersæ sunt oues meæ eò quòd non esset pastor: & factæ sunt in deuorationem omnium bestiarum agri: hoc est ab omnibus vitijs pessundatæ sunt: omniq́ue errore conculcatæ. Qua de causa statim comminatur pastoribus: Requiram gregem de manibus eorum. Hac eâdem enim ratione ait ad Hebræos vltimo Paulus, præpositos{ Paulus. } sic debere super gregem inuigilare, quasi rationem pro eius animabus sint reddituri. Porrò ergo nisi hæc episcopi munera & officia tam essent obliuione sepulta, nemo esset, arbitror, qui vel hæsitare posset tenerentúrne iure diuino episcopi per se illa præstare, ac perinde in suis diœcesibus residere. Etenim non solùm publica concione, si suum bene noscunt institutum, hæc perficere debent, verùm priuatis visitationibus, exhortationibus, recreationibus, consilijsq́ue adeò & consolationibus. Imò non verbo tantùm, verùm & exemplo, ac denique re ipsa iuuando: nempe egentium causas negotio etiam tuendo, & eleemosynis adiuuando. Ecce sacerdotis officium qua parte debet nocumenta gregi cauere. ¶ At verò qua parte ipsum ad perfectum promouere tenetur, altiùs eius prominet functio. Hac quippe ratione appellat eos in suis antecessoribus Christus lucem mundi. Vide quanta largitate sua ipsius{ Pastores ecclesiæ lux mundi. Pius Papa. } nomina illis impartitur: vt si in officio non perstiterint, eos peiùs in die iudicij pudefaciat. Quin verò, vt suprà diximus, Pius Papa, cano. oues. 6. q. 1. veluti oculos Deum illos instituisse ait. siue per quos Deus ipse gregi suo prouidet, siue per quos populus quæ diuina sunt suspicit. Appellat etiam illos ciuitatem supra montem positam: quia non so{ Pastor ecclesiæ ciuitas supra montem posita. Idẽ sal terræ }lùm doctrinæ lumine de candelabro lucêre debent, verùm prominenti vitæ exemplo in conspectu populi: & veluti sal terræ mores condire. Perpende an eiusmodi officia absentes exhibere, vt decet, valeant. Quin age vt cuncta complectamur, episcopi in ea perfectionis sublimitate esse debent, vt perfectionem non discant, sed quemadmodum in sua consecratione admonentur, omninò doceant. Quid demum perfectionem doceant? ceu Christi ministri ecclesiam suam sic expurgent, sic promoueant, sic itaque exornent, vt sine macula, vt Christi sponsam decet, Deo patri offerant. Ecce primum locum euangelicum, Pasce oues meas. ¶ Secundus locus ex quo veritas prę{ Secundus locus pro conclusi. }sentis conclusionis elicitur, extat Ioan. 10. vbi Christus naturam boni pastoris sub hac verborum exaggeratione commendat: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis: mercenarius autem fugit. Intelligere autem nequeo qua vllus fronte deludere hunc possit locum, dicens non intelligendum esse generaliter de pastorum vniuersitate: quippe quod Christus de seipso particulariter, vt aiunt, id asseruit. Haud enim opùs est sanctos huc in{ Refellitur quorundam interpretatio. }terpretes compellare, qui hunc sensum recutiant. Præstat namque semper scripturam sacram, vbi id fieri possit, ex suis ipsius verbis elucidare. Perpende ergo verborum contextum: Ego sum pastor bonus. ecce assertionem. Haud verò satis duxit simpliciter id asserere, sed demonstrare perrexit. Quomodò autem demonstrauit? Quia bonus pastor animam suam pro ouibus suis dat. Hoc ergo non de se peculiariter & propriè asseruit: aliâs id quod dixerat per idem ipsum probasset: nempe, ego sum pastor bonus, quia ego ipse pastor bonus animam pro ouibus meis pono. Per illam ergo probatoriam propositionem naturam ingeniumque & substantiam boni pastoris definitione patefecit: vt sic colligeret: Ille prorsus qui animam suam dat pro ouibus suis, bonus est pastor: ego autem animam meam, hoc est vitam do pro ouibus meis: ergo ego sum bonus pastor. Generalem ergo regulam præfixit per quam bonus pastor ab ijs qui non sunt boni, discernendi sunt. Vnde Gregori. in homilia: Eius, inquit, bonitatis formam quam nos imitemur adiunxit: dicens, Bonus pastor animam suam pro ouibus suis ponit. Fecit quod monuit: ostendit quod iussit, &c. Et Augustinus de verbis Domini, ser{ Augustinus. }mo. 5. Pastor bonus, Christus. Quid Petrus? nonne bonus pastor? nam & animam suam pro ouibus suis posuit: quid Paulus? quid cæteri Apostoli? &c. Itaque si attentè verba respicias, non tantùm Christus exemplum sese perhibere oculis nostris voluit quod imitaremur, secundùm illud Ioan. In hoc cognouimus charitatem Dei, quoniam ille pro omnibus animam suam posuit: & nos debemus pro fratribus nostris ponere. Et sicut ait ad Honora. Augustin. quod instante persecutione episcopus non potest fugere: quia exemplo Domini tenetur bonus pastor animam ponere pro ouibus suis. Hæc enim quodammodò possent aduersarij cauillari, dicentes quod licèt Christus de se peculiariter id diceret, posuit nihilo minùs de se imitandum exemplum. Sed insuper affirmamus posuisse regulam, & definitionem, per quam se probauit esse bonum pastorem: quamque adeò licèt ipse per impossibile non seruasset, tenerentur vniuersi pręsules iure diuino & naturali seruare. ¶ Age{ Roboratur ampliùs proxima ratio. }dum idem ex subiunctis verbis corroboremus. Subdit enim: Mercenarius autem & qui non est pastor, cuius non sunt oues propriæ, videt lupum venientem & dimittit oues & fugit. Quomodò rogo illic vsurpauit mercenarij nomen? vtrùm peculiariter pro aliquo? Re vera non nisi generatim: ergo eodem modo acceperat vocem boni pastoris. Aliâs non è regione apponeret illi mercenarium. Vtriusque ergo naturam amborum oppositione explicuit. Nisi admittere absurdè malis quod naturam explicuerit mali pastoris: non autem boni. Neque contentus fuit id simpliciter enuntiare, sed natiuam subiunxit causam: Mercenarius enim, inquit, fugit: quia mercenarius est, cuius non sunt oues propriæ: & ideo ad eum de ouibus non pertinet: quia non sunt, inquit, eius propriæ: vtpote quod cum ei non sint à Christo commendatę, fit vt eas non diligat: nimirum ea dilectione qua ex Petro requisiuit an se præ cæteris diligeret. ¶ Sed & vrgentissimum prætereà argumentum quòd hoc Dominus ac Redemptor noster non de se tantùm propriè, verùm tanquam cunctis qui legitimi sunt episcopi necessarium enuntiauerit, est, quod ex hoc loco Sancti omnes & Doctores colligunt (vt articulo. 4. videbimus) teneri episcopum dum necessitas gregi suo ingruerit, vitam exponere antequàm inde recedat. Quam quidem veritatem cùm ipsi aduersarij negare profectò non auderent, inde deberent colligere residentiam esse de iure diuino: idq́ue adeò ex hoc loco inferri, aliâs eclesia non cum tanto periculo eos residere constringeret. At de hoc illic pressiùs. ¶ Hîc ergo pedem sistere cuperem si pro rei dignitate mihi facultas ad persuadendum suppeteret, rogareq́ue colend issimos episcopos, expenderent, vtrùm potuerit Christus significantiùs rem aperire, vehementiusq́ue ipsos nè mercenarijs suos greges confiderent dehortari. Quo modo enim diligere animas vsque ad sanguinis effusionem possunt, quas vt proprias non habent? & nisi ita charas in Domino habeant, quomodò possunt eis legitimè prospicere. Abundè se nanque mercenarij fecisse arbitrantur, quando pro ratione stipendij quod recipiunt audiendis litibus horas aliquot insumunt. ¶ Prosequitur autem Christus eandem boni pastoris naturam etiam num patefacere. Ego, inquit, sum pastor bonus & cognosco oues meas, & cognoscunt me meæ. Haud ergo locus iam vllus fit reliquus deflectendi, vt quis dicat de se propriè Christum loqui. Imò eandem demonstrationem insinuat: nempe ob id quòd ingenium, fides, & cura boni pastoris sit, vt mutuò se de facie & voce ipse & oues cognoscant: se, in quem hęc competunt, bonum esse pastorem. vbi Theophylactus: Hoc loco, inquit,{ Theophyla. } agnosco differentiam pastoris & mercenarij. Nam mercenarius quidem nescit oues: quod contingit quia non sæpe illas inuisit &c. Qui enim per Dei dilectionem non sibi ecclesiam desponsauit, non potest eius conspectu & familiaritate magnoperè se oblectari. Præterquam quod neque officia pastoris gregi pręstabit, nisi cuiusque ouis faciem & balatum nouerit, vt non per relationem aut per alium, sed de vultu, gestu, & voce animi morbum deprehendat. Neque verò grex eum vicissim satis diligere, eiusque tum exemplum imitari, tum & auscultare mandatis valet, nisi de vultu & sermone eum agnoscat. Quocircà hoc quod isti dicunt Christum de se propriè affirmare, quam sit falsum inde constat, quod fortasse ad illud prouerbium Salomônis allusit quod ipse tum propter priscos pastores, tum in nostrorum figuram illius ore iampridem protulerat. Ait enim ille Prouerb. 27. Diligenter cognosce vultum pe{ Prouer. 27. }coris tui, tuosque greges considera: non enim habebis iugiter potestatem: sed corona tribuetur tibi in generatione & generationem. Vbi hebraicè habetur, Cognoscendo cognosces seu euidenter agnosce faciem pecoris tui: &, vt dicitur, facie ad faciem, & pone cor tuum ad greges. Vbi non adeò ad rem accomode quidam comminiscunt, verbo illo appone, allusionem fieri ad illud Christi, Bonus pastor animam suam ponet. Nam præterquam quod verbum euangelicum non significat nisi, dat, manifesta est rerum discrepantia: nam verbum Salom. ad internam curam & solicitudinem quam pastor habere debet erga gregem, refertur: vt scilicet cor impensissimè habeat ad singularium ouium necessitatem attentum. Vox autem Christi ad testimonium amoris: vt scilicet si opùs fuerit mortem eius gratia oppetat. Nam si cura bruti gregis illam mutuam agnitionem exposcit, quanto magis studium quod erga Christianam familiam impendendum est: sanè cum quot sunt subditi, tot sint & morborum genera. Alius enim consolatione indiget, alius consilio, alius reprehensione,{ Confirmatio. } alius denique alio eleemosynę subsidio. Quare protinùs in initio eiusdem cap. Ioan. vbi se Christus ostium esse ouium dicere adornabat. Qui non, inquit, intrat per ostium, sed aliundè, fur est & latro: qui autem intrat per ostium, pastor est ouium. Huic ostiarius aperit, & oues vocem eius audiunt: & proprias oues vocat nominatim, & educit eas: & cùm proprias oues emiserit, ante eas vadit, & oues illum sequuntur, quia sciunt vocem eius. Vide quomodò lex boni pastoris non tantum in hoc consistat quod quis ad dignitatem secundùm Christi leges accedat, verùm & quod eius exemplo eandem administret: Nempe cognoscendo oues singulas de nomine, easq́ue exemplo vitæ antecedendo, quod ipsæ sequantur. Id quod absentes quónam pacto præstare perficereq́ue possint, ipsi viderint. Vnde sequitur: Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non nouerunt vocem alienorum. Vbi alieni appellatione non solùm eos qui non legitimè ingressi sunt censet, imò & qui illegitimè rem administrant: scilicet tam mercenarios, quam eos qui illa quę pręmiserat non seruant. Et quidem Apostoli non cognouerunt quid loqueretur eis, scilicet mysterium fidei ipsius: per quam solam ingressuri erant quotquot veris pascuis essent potituri: quia non est aliud nomen sub sole in quo possint homines salui fieri. Nobis autem qui illud iam certò per eandem fidem cognoscimus, aliud restat constantissima fide tenere: nempe quod qui ab ipso instituti sunt pastores, eius instar necesse habent munere suo perfungi. Vnde Damasus Papa in au{ Damasus. }rea sua epist. 4. vbi de depellendis chorepiscopis locupletè disseruit, hoc Christi testimonio vehementer inuehit in episcopos qui alienis suas plebes educandas concredunt: cum Christus bonum pastorem asserat vitam pro ouili suo ponere: mercenarium autem ingruente lupo oues destituere. Sed de hac epistola statim artic. proximo. ¶ Habeant ergo aduersarij & contrà sic arguant: Quid{ Obiectio aduersariorum. }quid homo per suos administros facit, per seipsum censetur efficere: ergo cùm episcopus vicarium ecclesiæ suæ delêget, residere non tenetur, sed pro sua satisfacit obligatione. Videant autem huiusmodi argumentato{ Solutio. }res quanta eos responsa persequantur. Primùm omnium, vt suprà diximus, hîc non disputamus an causa possit aliqua intercedere propter quam dispensari cum episcopo absenti queat: de quo artic. 4. repetendus est sermo: sed rei naturam constituimus, & ea quæ diuina lege episcopo iussa sunt. In primis ergo si factum spectemus, absentes episcopi non sibi vicarium ad omnia sua munera substituunt, sed eum tantùm qui ad lites audiendas sedeat: quod re vera non est præcipuum. Et prætereà visitatorem qui diœcesim circumuolet: cùm neque ista in ipsorum absentia fieri possint commodè, neque alia vllo modo, ad quæ præcipuè tenentur. Potissima enim pars spiritualis pastoris: vt in concilio Carthagi. 4. licèt breuioribus verbis admonetur: nempe cui animarum longè maior cura incumbit, quam temporalium, in hoc posita est vt lites quę sine iudiciorum strepitu definiri possunt, componere satagat, pacareque & extinguere procuret, vt tempus secundum Christi mandatum redimat, quod oues in Christianis exercitijs collocent. Quod quidem nemo sine episcopi authoritate & grauitate & amore quo gregem prosequi tenetur, atque adeò sine eius præsentia perficere valet. Item neque visitationes, longissima experientia{ Visitationes non possunt castem fieri per alium quam per ipsum episcopum. } testatur per alium quàm per ipsum fieri castè posse. Haud enim criminibus sola pecuniarum mulcta aut excommunicatione medendum est, sed profectò verbo, nunc placido, nunc acerbo, ac alijs denique adhibitis remedijs, quorum visitatores, quia mercenarij sunt, nulla tangit cura. Adde quòd eleemosynæ quæ inter episcopales operas tam altum locum tenent, Oportet enim episcopum, vt ait Paulus, esse hospitalem, nisi per præsentes Antistites fieri nequeunt commodè. Conspectus nanque pauperis, egenorumque clamor viscera commouens, vel eleemosynam exprimit, vel aliam saltem consolationem qua suam possit miseriam leuare. Huc enim illa spectant quæ modò circa verbum Christi tractabamus: nimirum quanti referat vultum pecoris visu agnoscere, & vocem auditu. Sed ais, quid si episcopus hęc{ Obiectio altera. } omnia atque alia per alium rectè dispenset? Accidere enim potest vt alij efficaciores sint prædicatores ipso episcopo, atque alij ad alia munera doctiores & aptiores: quos cùm suffecerit, munus suum expleuit vt absens ecclesiæ suæ viuere possit. Huius au{ Prima responsio. Secunda. }tem vna responsio est, esse impossibile. Altera præcipuè notanda quòd episcopi vicarij non sunt perinde constituti ac si sint futuri præsules, sed quasi præsulum adiutores. Et ideo non per hoc excusatur eorum residentia. Debent enim vicarij esse sicut membra in corpore, ipse verò sicut anima. Christus enim non eos vt operariorum constitutores, sed vt operarios misit. Et Paulus non ait oportere{ Paulus. } episcopum esse doctoris substitutorem, sed esse doctorem: &. 2. ad Timo. 2. Solicitè, inquit, cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, & rectè tractantem verba veritatis. Vbi confusione eum Antistitem aspergit, qui operarius non est. Et alibi admonet vt qui non operatur, nec manducet. In summa, non vident isti qui munus episcoporum, in hoc collocant vt bonos sibi habeant subrogatos ministros: quemadmodùm leges vniuersas electionis episcoporum & pastorum de medio tollant. Quid enim opùs est tantam solicitudinem & vigilantiam adhibere ad digniorem eligendum, quantam iura omnia clamant, si satis episcopo est alios ecclesiæ suæ ministros delegare? Ergo si iura illa certa ratione constituta sunt, planè colligitur personalem industriam in episcopo eligi, atque adeò per se residendo teneri munia sua explere. Quare non est cur nobis Valerium obijciant qui Augustinum sibi substituit. Id enim fecit ingrauescente iam ætate quando vires sibi non suppetebant. Imò nec tunc credendus est sic cessasse quin id quod posset efficeret. Imò hinc sumitur argumentum quàm sit necessaria pręsentia personæ. Hac enim de causa Petrus Apostolus vt Theodoretus refert in li. de. 70. discipulis: & antiquissimus Epiphanius to. 2. c. 26. quia illi necesse erat tanquam Apostolus per alias ecclesias diuagari, substituit sibi episcopum Romanum: non qui esset Papa, sed qui sibi esset auxiliaris vicarius. ¶ Ad eo{ Ad argumentum factum. }rum ergo argumentationem respondetur quòd etsi vnicuique liberum sit de suis proprijs bonis, vt libuerit, per famulum disponere, in quo casu quod quis per alium facit, ipse facere censetur: in publicis tamen administrationibus longè res secùs habent. Publici enim magistratus, atque illi potissimùm quibus ob personalem functionem iusta stipendia decreta sunt, non ad iustum per vicarios administrantur. Ecquis enim in consulem, aut prætorem, aut ducem creatur, vt per alium rem administret? imò verò in rebus priuatis quis œconomum, { Pulchra ratio. } pincernam, imò vel coquum, vel quod rei magis arridet, nauclêrum vel certè aurigam conduxit, qui non munus eiusdem personæ requirat? Quòd si magistratus alij hanc habent residendi naturam, quis non videat episcopatum, qui animabus prospiciendis, quas Deus & ad suum ipsius consortium condidit, & proprio vitæ dispendio redemit, primum huius legis obtinere locum? Vnde Paulus. 2. ad Corinth. 9. Væ mihi si non euangelizauero: necessitas mihi incumbit. ¶ Sed vide quomodò aduersarij cauere hanc plagam con{ Aduersariorum subterfugium. }tendunt. Aiunt enim apostolis per seipsos necessarium fuisse prædicare: quoniam in ipsis personalis industria electa fuit. Episcopi autem non illis successerunt in apostolatu, sed in episcopatu. At verò, vt fateamur vrgentiorem fuisse in apostolis prædicandi obligationem propter reuelatam eis doctrinam, tamen quis neget in episcopis persona{ Refellitur proxima solutio }lem etiam industriam, quatenùs in episcopatu ipsis successerunt, eligi? Sed neque aliud istorum commentum illis admittendum est, nempe quòd apostoli iussi sunt solis infidelibus prædicare, episcopi verò solis subditis: imò Paulus sæpe prædicauit conuersis, quod certè ad eorum confirmationem facere debebat. Nec episcopo dicitur, vt aiunt, vade, prędica populo Dei: sed, populo tibi commisso: cui non repugnat quin aliquando possit & debeat infidelibus prædicare. ¶ Alius verò cauillus istorum est, quòd etsi{ Cauillus alter. } Papę dictum sit, Pasce oues meas, non tamen inde colligitur quòd residere teneatur in omnibus ecclesijs: atque adeò neque de singulis colligitur quod teneantur in suis residere. Quòd autem cauillatio hæc peiori sit nomine digna, quis non planè videat? Iussus enim est Papa per seipsum pascere, atque adeò in sua ecclesia, quæ Romana destinata est, residere: vel vbi expedire visum esset. Decet autem propter confluxum orbis illuc nè per alias diuagetur, sed suos singulis vt Deus ei iussit, episcopos consignet: qui eodem diuino iure tenean{ Paulus. }tur in suis diœcesibus residere. Vnde Paulus ad Thessa. 5. Rogamus, inquit, vos fratres vt noueritis eos qui laborant inter vos, & præsunt vobis in Domino, & monent vos vt habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum. Non ergo propter dignitatem, sed propter opus quod residentes personaliter exercent. ¶ Alia denique eorum argutia non est responso digna. Arguunt enim quod cùm Papa possit episcopum à sua diœcesi dimouere atque alteri adscribere, fit vt desponsatio episcopi cum hac ecclesia non sit de iure diuino, atque adeò nec residentia. Iam enim suprà ostensa est infirmitas consequentiæ: nempe quod licèt Papa possit episcopos summutare, non tamen eorum naturam & functiones quæ iure diuino annexæ sunt dignitati. ¶ Sed rogas nonne multa episcopus potest per{ Scrupulus. } ministros dispensare? Apparet enim posse: vt ordines conferre, & confirmare: benedicere templa, & ornamenta &c. Item permulta sunt episcopalia officia quę non nisi statis temporibus eademque rarò fiunt: vt chrisma conficere, & sacris initiare: quę ideo iugem residentiam non exigunt.{ Solutio. } Respondetur inter episcopos alia munera gradus esse dignoscendos. Quędam enim sunt quę licèt non ita decenter fiant, tamen non vsque adeò absurdum est per substitutos illa exercere. Vt sunt chrismatis confectio, & templorum ornamentorumque consecratio. Est inquam in his, dum per titulares episcopos fiunt, in decorum quiddam, quòd non tanta grauitate, vt docet, celebrantur. Pręterquam quod ansa inde porrigitur titularibus episcopis introducendis. Verum tamen non ista sunt munera quæ vrgentissimè residentiam episcopi requirunt: sed alia suprà commemorata quæ assiduam præsentiam, sedulamque diligentiam exposcunt. Imò verò, ex iam diximus, proptereà episcopi obligationis residendi obliti sunt, quod non putant alia sibi incumbere onera, quam lites audire, & semel in anno ordines conferre. Si enim se ignorantium lucem, delinquentium regulam, afflictorum suffugium, egentiumque subsidium ac pręsidium (vt verè sunt) esse cognoscerent, non grandi opùs esset negotio, vt ius residendi persuasissimum haberent. Multa alia hîc missa facimus scripturarum testimonia: nimirum satis rati ea quę pręcipui sunt momenti attulisse. Multasque aduersariorum argutias silentio prętermittimus: ad quas vtique molestius esset respondere, quam vtile. ¶ Quod autem de episcopo asser{ Etiam pastores parœcia residere tenentur. }tum curauimus, de cunctis etiam parœcialibus pastoribus subinde est intelligendum. Sanè cùm & allata testimonia idem sibi velint: licèt multò efficatiùs episcopos vrgeant. ¶ In apice autem istorum quæ dicta sunt, hoc licèt per seipsum euidentissimum sit, non erit admonitu superuacaneum: nempè quòd residendi obligatio sic præceptum est, vt non sit præcepti finis. Videas enim præsules in suis quidem ecclesijs residentes: sed tamen adeò oscitanter & segniter in administratione verbi, in gubernatione, in afflictorum consolatione, & pauperum subsidio sese gerentes, vt nihil referat absentes nè sint an pręsentes. Residentia enim propter hæc necessaria est, quę si non fiant superuacanea, imò quandoque causa vt episcopus maiori opprobrio & vilipendio à sua plebe habeatur. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, verba illa formalia quòd episcopi residere teneantur, nullam fuisse necessitatem, vt in Euangelio exprimerentur. Sanè cum euidentissime ex ipsa episcopali functione diuinitùs instituta colligantur: quod etiam secundùm aduersarios satis est vt eadem residentia sit de iure diuino. Nam vbi Christus ceu operarios miserit prædicatum Apostolos atque alios. 72. discipulos quibus episcopi & parœciales sacerdotes successerunt: & vbi iubet in Petro cunctis episcopis vt gregem pascant: & vbi docet bonum pastorem esse qui nominatim cognoscit oues: & vbi ait Paul. episcopum esse doctorem & hospitalem: & vbi admonet Timoth. vt seipsum operarium inconfusibilem, verbum veritatis rectè tractantem exhibeat: & vbi admonet præsules vt vniuerso gregi attendant in quo eos Spiritus sanctus posuit episcopos ad regendum ecclesiam Dei: atque in id genus alijs locis vsque adeò luce clariùs residentiam pastorum præcepit, vt fatuum sit expressiora verba requirere. ¶ Ad{ Ad secundum argumentum . } secundum iam satis responsum est, quòd etsi summam ecclesiæ iurisdictionem Petro eiusque successoribus singulariter commiserit, vbi ait, Pasce oues meas: atque adeò facultatem eligendi pastores: modum tamen pascendi non reliquit suo arbitrio vt eum mutare posset. Haud enim in arbitrio est Papę facere vt episcopus non fit doctor, non sit hospitalis, non sit vigilator super gregem, quibus muneribus intimum est vt resideat. ¶ Ad tertium{ Ad tertium argumentum . } denique respondetur quòd si Timotheus & alij forsan episcopi iussu Pauli à suis non nunquàm ecclesijs peregrinati fuerint, id tamen ob ecclesię vniuersalis necessitatem factum est, atque adeò per interpretationem eiusdem diuini iuris & naturalis. Haud enim secum pugnant residentiam esse de iure diuino, & nihilo minùs posse casus accidere in quibus non solùm licitum, verùm expedientissimum sit episcopum à sua ecclesia in tempus abscedere. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm residentia episcoporum iure naturali fundetur. CVM monstratum sit residentiam episcoporum de iure esse diuino, subsequitur vt videamus an ius etiam naturæ suas rationes eidem veritati subministret. Arguitur nanque à parte negatiua.{ Primum argumentum. } Euangelicus episcopatus, ordo est supernaturalis: quippe cùm fundatio ipsa ecclesiæ super naturam fuerit à Christo instituta: non ergo episcoporum residentia in iure naturali fundatur. ¶ Secundò: Si iure naturali eius{ Argumen. 2. }modi residentia iuberetur, nulla ratione posset super eo dispensari. Nam vt lib. 2. de Decalogo pronuntiauimus, ob id indispensabilis est, quòd indiuiduum habet à natura obligandi vinculum: & tamen, vt in cap. 4. patebit, ingruere ea necessitas potest, vt legitimè à sua ecclesia episcopus absens fiat. ¶ Tertiò{ Argumen. 3. } denique arguitur. Esto de residentia præceptum agnoscamus: natura tamen præceptorum affirmatiuorum est vt non obligent, (quod aiunt) pro semper: Non ergo iugis continuaque residentia necessaria est. ¶ In contrarium est quòd cùm ius naturæ autore Deo mentibus nostris insculptum sit, explicandis etiam fidei legibus ab eodem Deo promanantibus multum inseruit. Nam diuinæ leges naturalium perfectrices existunt. IAm suprà suum est naturale ius esse quod natura nos docuit: atque adeò minimè repugnare, vt quod diuino iure sancitum est, naturali etiam quadantenùs roboretur. Respondetur{ Conclusio responsiua. } ergo ad quæstionem affirmatiua hac conclusione. Obligatio residendi quàm proximè est naturali iuri affinis. Enimuerò quamuis episcoporum institutio iure sit facta diuino: tamen vt suprà dictum est, rationibus naturalibus eius congruentia innotescit: atque adeò modus episcopalis administrationis eisdem rationibus elucidatur: quas quidem in superioribus adeò insinuauimus, vt hæc non sit nisi explicatior repetitio. Primum igitur argumentum sumitur ab officio. Enim{ Prima ratio }uerò cùm pastoris officium, vt dictum est, sit spirituali animarum saluti prospicere: functio hæc bipartita est. Nempè vel respectu gregis infirmantis ac deficientis, vt iuuetur saneturque: vel respectu eiusdem sani, vt ad perfectionem promoueatur. Defectus autem & quantum ad intellectum accidere potest, & quantum ad affectum. Est ergo pastor ignorantium lux. Nam Vos, inquit, estis lux mundi. Lucem autem natura docet nisi præsentem lucêre non posse. Illis autem qui de via decedunt, est ciuitas supra montem posita, cuius vitæ sydus aspiciens populus recto tramite incedere debet: in conspectu autem populi nisi resideat esse non potest. Condiendis verò corruptis affectibus est sal, qui in operibus virtutis ostendere saporem debet. Denique ægrotis est medicus. Nam talem se appellauit Christus, vbi ait: Non est opùs valentibus medico, sed male habentibus. Perspice ergo quæso te vtrùm si rex selectissimum medicum eligat, cui iusta stipendia pro ratione suæ facultatis exoluat, ferre queat vt vbi corporalis sibi vita periclitatur per alium seruiat? Si ergo in medico corporali industria personæ expetitur & optatur, quis neget tanto id iustiùs in medico spirituali, quanto temporali vitæ spiritualis præstat? Est denique episcopus, vt suprà diximus, auriga, nauclêrus, dux, fidelisque seruus ac dispensator mysteriorum Dei. Et tamen si ad rem publicam ciuilem spectes, quísnam mortalium permitteret hæc per vicarios exhiberi? Cur ergo Deus id permittat? Revera naturæ ius apertè reclamat. Sunt etiam ad arcendum hostes, custodes & vigiles, quòd absentes esse nequeunt. Respectu autem gregis etiam si sanus esset & ab hostibus tutus, summum episcopi officium est, vt iam suprà diximus, & in sua consecratione habetur, ad perfectum plebem perducere, quod de Baptista Lu. 1. legitur: vt sit sine macula & ruga: ac perinde digna quæ in conspectu Dei appareat. Ad hæc autem ratio naturalis manifestè demonstrat industriam, atque adeò præsentiam personę requiri. ¶ Secundus locus{ Secunda ratio. } idem naturaliter demonstrandi sumitur ex stipendio, quod, vt suprà satis probatum est, non pro scientia aut morum probitate, aut nobilitate, aut dignitate episcopali, sed pro præsidentia & functione, atque adeò pro exercitio ipso & opere & vsu penditur: vt Num. 18. admonitio diuina habet: &. 1. ad Corinth. 9. docet Apostol. Vbi nanque stipen{ Paulus. }dium pro opere penditur, naturalis ratio illicò demonstrat non satis esse vicarium constituere, etiam si digniorem teipso substituas. Est enim ille velut auxiliarius, qui ideo episcopum non excusat quin præsens quod valuerit efficiat. ¶ Sed tertius locus sumitur{ Tertia ratio } ex detrimentis quæ episcoporum absentia progignit, & parturit. Horum autem potissimum est, idque nisi omni sensu careant pastoribus extimescendum, quòd propter eorum negligentiam creberrimè multæ animæ perpetua morte pereunt: quę quidem si secundùm suam obligationem diligentes essent, sempiterna fœlicitate fruerentur. Reuise illud suprà citatum oraculum, Ezechiê. 34. Postquàm enim ait Deus, Væ pastoribus Israël. eorumque negligentiam in consolidandis infirmis, &c. recenset, subdit: Et dispersæ sunt oues meæ, eò quòd non esset pastor: & factæ sunt in deuorationem omnium bestiarum agri. Ecce, eò quòd non esset pastor. Non quòd nullus esset: aliâs non dixisset, Væ pastoribus Israël: sed quòd nullus legitimè suam expleret curam. Et ideo subdit: Et ego de manibus pastorum meorum oues meas requiram. Huc vellem attentos habere Christi pa{ Proficua ac salubris meditatio Ecclesiasticis pastoribus iugiter mente versanda. }stores. Si Rex charissimos filios negligentia pædagogi custodisque eorum trucidatos conspiceret, quísnam regiam iracundiam ferre posset? Cùm ergo Deus (quod sępe & sępiùs ac sæpissimè vsu venire solet) pastorum incuria priuatum se viderit animarum contubernio, quas vt sua ipsius gloria fruerentur condiderat, quorumque gratia filium suum qui pro illis moreretur huc demisit, easdemque in infernorum abysso perpetuò trucidandas conspexerit, qúænam rogo non suppliciorum genera ab infidis illis & tam insigniter sacrilegis pastoribus non reposcat? Quin verò non solùm in pastores ipsos prauos indignari solet Deus, verùm & ob ipsorum prauitatem indignatio eius dimânat in populum. Sic enim legitur Nume. 18. Excubate in custodia sanctuarij & in ministerio altaris, nè oriatur indignatio mea super filios Israël. Non quòd ob alienam culpam populus æternaliter puniatur, sed quòd vel ex eo quòd in populo nunquam ingentissimus delinquentium numerus deest, qui prælatorum suffragijs sustentari debet, illis cessantibus indignatur Deus in populum ob sua ipsius crimina: vel quòd cessantibus episcopis manus cum Moyse ad cœlum cum precibus leuare, atque adeò negligentibus populi curam, facilè à suis hostilibus cupiditatibus prosternitur, dignusq́ue adeò fit indignationis Dei. Cùm ergo ex absentia pastoris tam præsentaneum moderando gregi emineat negligentiæ periculum, naturalis profectò ratio planissimè demonstrat, quàm debeant præsentes aduigilare. ¶ Mox & præter gregis detrimentum eadem præsulum absentia indecôrum aliud in Christiana republica peperit. Nam cùm ob personalem residentiam ius cogat vnicuique ecclesiæ suum mancipare episcopum, vbi persuasum habent licêre sibi absentes esse, pro inconuenienti non ducitur vt quis plures habeat ecclesias quarum simul fructus vnus percipiat. Id quod in Concilio Lateranensi prohibitum est: vt patet, cap.{ Concilium Lateranense } Quia nonnulli. de reg. &. 21. q. 1. can. clericos. Ac deinde protinùs mos in ecclesiam ingestus est episcoporum titularium: per quos quemadmodùm ordines atque reliqua episcoporum sacramentalia perficiantur, experientia ipsa testimonio est. Inde enim emanauit vt eiusmodi spiritualia vęnundentur, adeoque tractentur abiectè, vt in conspectu Christiani populi despectui habeantur. ¶ Accedit{ Quarta via ad demonstrandam præteritam conclusionem. } quartò quòd cùm episcopi cultores instituti à Deo sint animarum, messoresque adeò spiritualium frugum missi, ipsi per se deberent in conspectum Domini portare manipulos suos: quod re vera qui per alios gubernant minimè faciunt. Ipsique talenti sui vsuras quas per se accumularent Deo reddere, & tanquam legitimi pastores exemplo cœlestis illius qui illos instituit, oues suas proprijs humeris baiulare, proprijsque manibus contrectare. Sic enim de illo præcantauerat Isai. cap. 40. Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, & in sinu suo leuabit: fœtas ipse portabit. His nanque atque id genus alijs exemplis Damas. Papa, vt in illa suprà citata{ Damasus Papa. } epistola. 4. videre est, chorepiscopos explodere sanctè curauit: qui quidem non ita multùm ab istis titularibus differebant, vt. 68. d. can. ecclesijs. & duobus sequentibus explicatur. Et potissima causa eos abigendi & extinguendi fuit quòd legitimi episcopi illis suos greges pascendos committebant: vt otio ipsi torpescerent: instar, vt ait ille sanctus Ponti{ Episcopi qui absunt à grege instar meretricum. }fex, meretricum: quæ statim vt pariunt infantes suos alijs nutricibus tradunt educandos, vt suam citiùs libidinem explere valeant. Sic enim miserandi episcopi faciunt dum sibi commissos populos vicarijs educandos concredunt, vt liberiùs ipsi sæcularibus curis inhient. Perspice ergo quàm ratio naturalis persuadeat, vt qui ecclesiæ desponsantur, proles Christi sanguine per se progignant suisque proprijs vberibus lactent. Nam sponsa, vt in{ Confirmatio. } Canticorum capite legimus, sponso vbera tribuebat: eademque super vinum vngentibus optimis fragrantia. Quæ profectò cùm in episcopo sine vsu sunt, vltore Deo, desiccantur. Sed ô temporum calamitas! Istarum nanque omnium necessitudinem obliuio obligationem residendi obscurauit. Quis enim iam se vt sponsum ecclesiæ suæ gerat, & vt subditorum patrem? Paul. quidem inter suos episco{ Paulus. }pales labores & Ecclesiarum solicitudinem id potissimùm. 1. ad Corinth. 9. commemorat, quòd & Iudæis Iudæus fieret, & gentilibus gentilis, & infirmus infirmis, ac denique ad omnium se accommodaret affectus, vt omnes Christo lucrifaceret. Et in posteriori ad eosdem Corinth. Quis infirmatur & ego non infirmor? quis scandalizatur & ego non vror? Iam verò nunc temporis hic charitatis gradus adeò aboleuit ab vsu, vt nullibi zizaniorum seminator peiora scandala, quàm inter episcopos & capitularia sua collegia seminauerit. Id quod episcoporum multi causantes sibi prætexunt, vt suam absentiam excusent. Cùm tamen enitendum illis summoperè primùm esset canonicos paternis visceribus lucrari: quod si perficere nequirent, non ideo illis esset de diœcesi decedendum. Nam propter paucorum culpam non esset grex totus deserendus. Imò adeò vigilanter curandus & colendus, vt clericorum proceres pudore conuicti deuinctas eis manus offerent. ET per hæc ad argumenta in capite quæ{ Ad argumenta proposita in capite quæstionis. }stionis proposita responsum nobis censetur. Prioris enim solutio est, tum quòd episcopalis dignitas non vsque adeò est supranaturalis, quin sit rationi naturali germana: tum etiam quòd etsi sit supranaturalis, illa tamen supposita, tunc ratio naturalis modum quo administranda est plurimùm elucidat. Posterioris autem responsio arti. 4. patebit: vbi constabit ius etiam ipsum naturale ac diuinum nonnunquam causas offerre, ob quas liceat episcopis suas diœceses exire. ¶ Ad tertium denique respondetur, præcepta affirmatiua proptereà non obligare pro semper quòd obligant pro loco & tempore & cum reliquis circunstantijs: quam ob rem nec episcopus obligatur semper prædicare aut ordinare. &c. Attamen quia multa eius munia sunt quæ non habent determinatum tempus, sed creberrimè & præter spem eorum necessitas offertur, tenetur in sua semper esse diœcesi, nisi in casibus quibus ius ipsum diuinum & naturale ei absentiam indulget. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm Episcopi iure humano, hoc est pontificio, residere teneantur. QVANVIS post diuinum ius & naturale non ita multùm nosse de humano referat, conducit tamen ad omnimodam obtinendam victoriam. Arguitur nihilo minùs de more ab vtraque parte. Aut enim{ Primum argumentum. } residendi obligatio iure diuino ligat, aut secùs: si iure diuino, superfluebat ius Ecclesiasticum: quoniam humanum vinculum vrgentius esse non potest diuino: sin minùs, videtur ecclesia rigidiùs iusto id præcepisse. Nam cùm res sit tam grauis, vt præsules arbitrantur, non debuit ecclesia diuinum ius onerosius reddere. ¶ Secundò arguitur. Si resi{ Argumen. 2. }dentia, iuris diuini est, tunc præceptiones de illa pontificię, esse non possunt nisi eiusdem iuris declarationes, atque adeò dici non potest vt sit de iure humano. ¶ In contrarium est totus titulus de cleri. non resident. nempe. c. Quia. & cap. relatum. & reliqui: vbi qui absentes à suis sunt parœcialibus ecclesijs, anathemate atque alijs pœnis plectuntur. QVò tandem nullum suffugium reliquum fiat, sed palàm pastoribus sit citra vllam controuersiam ad residendum esse perstrictos, adhibetur in hoc. 3. articu. postrema conclusio. Residentia episcoporum ac perin{ Conclusio responsiua. }de sacerdotum animarum curam gerentium iure humano, puta ecclesiastico sancîta est, & sub pœna peccati mortalis constituta. Hęc{ Explanatur conclusio. } autem conclusio non perinde intelligenda est, vt quòd singulis annis fiat confessio, & quadragesimalis abstinentia, singuloruqmue festorum, multarumque ceremoniarum obseruantia. Ista enim licèt ab Apostolorum sęculo censeantur instituta: haud tamen ab ipso Christo immediatè, sed ab ecclesia per potestatem illi ab ipso collatam condendi leges. Præceptum autem Ecclesiasticum residentiæ est explicatio diuinæ institutionis. Distinguit enim Paul. 1. ad Corinth. 7. inter hęc{ Paulus. } duo, vbi ait: Ijs qui matrimonio iuncti sunt præcipio, non ego, sed Dominus. Nam cæteris ego dico, non Dominus. Est ergo differentia quòd quæ sunt de iure humano, etiam si per potestatem diuinitùs traditam sint constituta, nulla tamen vi pollerent obligandi nisi ab ecclesia essent præcepta. Quæ autem sunt de iure diuino, etiamsi ecclesia de illis nihil decreuisset, obligassent. Huius ergo secundi generis est obligatio qua præsules ac pastores residere coguntur: siquidem vt dicebamus, lex diuina est. Dicitur autem de iure humano proptereà quòd Ecclesiasticis sanctionibus ius idem diuinum explicatur. Imò vsque adeò eisdem sanctionibus iubetur, vt etiam qui proterua obstinatione ius diuinum agnoscere noluerint, cogantur nihilo minùs ius pontificium fateri. De hoc enim nemo doctorum aut Theologiæ aut canonici iuris hęsitauit vnquàm: sed solùm pastores quorum id nosse confiterique potissimùm refert, facto ipso diffitentur. Nam vsque adeò, non quidem tuti, sed securi à suis ecclesijs peregrinantur, ac si omni essent iure liberi. Cùm tamen hoc citra vllam controuersiam confessissimum esse debet, quod etiamsi solo iure pontificio residere tenerentur (quod ius procul dubio planum ac firmum est) nequeant absque dispensatione, eademque ob legitimam causam petita & obtenta notabilem moram extra suas diœceses protrahere. ¶ Conclusio ergo plurimis iuris testimonijs irroboratur. Primò enim, vt dicebamus extrà, de cleri. non{ Prima probatio conclusionis. } resident. cap. quia nonnulli. Concilij Lateranen. sancîtum est vt ecclesiasticum ministerium neutiquam committatur nisi personæ quæ residere in loco, & curam ecclesiæ per seipsum valeat exercere. Quam ob rem arctissimè illic inhibetur, vt nemo duas parœcias quibus per sese residere non possit, retinere valeat: neque fructus earum percipere. & in cap. 32. eiusdem Concilij eadem prohibitio repetitur: nempè vt qui parœcialem ecclesiam habuerit, non per vicarium, sed per seipsum illi deseruiat: nisi forsan præbendæ vel dignitati parœcialis ecclesiæ sit annexa. De qua quidem exceptione statim cap. proximo redibit sermo. Idemque subinde Alexan.{ Alexander Tertius. Cœlestinus. } Tertius, cap. relatum. eodem tit. confirmat. Idemque Cœlestin. cap. ex parte. & Inno. cap. qualiter. & alijs duobus subsequentibus. Et in Concilio Antiocheno, cap. 21. strictissimè inhibetur episcopus à sua diœcesi exire. Et in Concilio Sardicensi, canon. 14. prohibetur, nè episcopus in aliena prouincia vltra tres dominicas commoretur. Idemque habetur in Concil. Agathen. quod refertur. 7. q. 1.{ Concilium Agathense. Concilium Sardicen. } can. si quis. & can. 9. Et duobus sequentibus eiusdem Concilij Sardicen. prohibentur accessus episcoporum ad principum curias. Sanè quæ sine inuidia hominum & reprehensione esse non possunt. Adeoque illud prohibitum est vt si quæ iustæ emerserint causæ: videlicet pro pauperibus, aut viduis, aut pupillis tuendis, tunc diaconum mittant vt ipsi in suo grege permaneant. Idemque habetur in sexta synodo, cap. 18. &. 80. Atque in Conci{ Sexta Synodus. Concilium Romanum. }lio Romano sub Syluestro & Constantino: can. 17. arctissimè idem accessus ad curiam interdicitur: quia curia, inquit, à cruore dicitur: quoniam immolatio est simulachrorum. Et in Concilio Calcedonen. can. 17. quod. 92.{ Concilium Calcedonense. } distin. refertur: Si quis episcopus per manus impositionem episcopatum acceperit, & præesse populo constitutus ministerium subire neglexerit, neque acquieuerit ad ecclesiam sibi commissam redire: hunc oportet communione priuari donec susceperit coactus officium. Hæc autem pœna ingentis criminis indicium est. Et. 21. q. 1. can. Clericus. residentiæ gratia prohibetur nè quis in duabus ecclesijs connumeretur. Idq; diuino testimonio confirmatur: quia nemo scilicet potest duobus dominis seruire. Et in. 8. synodo, can. 19. prohi{ Octaua synodus. }betur nè quis archiepiscoporum aut metropolitanorum relinquat propriam ecclesiam, vt sub occasione quasi visitationis ad alias accedat. Et in Concil. Cartha. 5. quod refer{ Concilium Carthaginense quintum. }tur. 7. q. 1. can. placuit. habetur, vt nulli sit facultas, relicta principali cathedra in aliquam ecclesiam in diœcesi constitutam se conferre: vel in re propria diutiùs quàm oportet constitutum curam & frequentationem propriæ cathedræ negligere. Et eadem cau. & quæstione can. Sciscitaris. ait Nicolaus Papa, perin{ Nicolaus Papa. }de iuri naturali aduersari episcopum in persecutione ecclesiam deserere, ac si nauta insanientibus fluctibus nauim destitueret. Et. 10. q. 1. can. decreuimus. iubentur episcopi annuatim diœcesim visitare. Quin verò. 82. di. can. episcopis. iubentur saltem die Dominica esse in ecclesia. Plura denique sunt iura quam vt possint referri. Et quò rem tandem concludamus, eadem demum veritas nouissimo decreto sancîta est in Concilio Tridentino, sessione. 6. quo definitum est, nullos episcopos, quouis gradu & dignitate fulgentes (vt Cardinales etiam comprehenderentur) excusari à personali residentia episcopali in suis ecclesijs: nisi legitima habeant impedimenta: quæ iure ipso naturali probentur. De quibus statim ar. proximo. ¶ Iuri insuper canonico appenditur & imperatorium. Primò in Authentico, quomodò oporteat episcopos, &c. coll. 1. §. & hanc. versicu. & illud. vbi sic legitur: & illud etiam definimus, vt nemo deo amabilium episcoporum foris à sua ecclesia plus quam per totum annum deesse audeat, nisi hoc per Imperialem fiat iussionem. Idque latiùs cauetur in Authentico de sanctis. episcopis. colla. 9. §. interdicimus. vbi arctissimè prohibentur suas proprias relinquere ecclesias, nisi de consensu patriarcharum aut metropolitani. Similis enim sanctio habetur in Concilio Antiocheno, can. 11.{ Concilium Antiochen. } Permittitur tamen vt possint per annum manere in curia Cæsarea. Sed de hoc statim articulo proximo. ¶ Quòd si post concilia sanctos etiam patres de hac re audire non piget, vide Damasum in epistola citata de exigendis{ Damasus. Augustinus Grego. Nazianzenus. Chrysosto. Gregorius. Ambrosius. Hieronymus. } chorepiscopis: & August. in lib. de pastor. & Grego. Nazian. in oratione de statu episcopali: & Chrysost. in lib. de sacerdotio. Et Grego. atque Ambro. in suis Pastoralibus. Sed latissimè Hieron. in. 2. epistola ad Oceanum, super illud Pauli ad Titum: Oportet episcopum sine crimine esse. Vbi multa ad propositum disserit: concludens quòd non sat est episcopis innocentibus esse, nisi & latratu sint canes. Absentes autem latrare non possunt. Vnde Bernardus sermo. 77. super Cantica. Qui{ Bernardus. } dimittit, inquit, oues in pascua absque custode, pastor est, non ouium, sed luporum. Ibidemque complura præclarè aduersus pastorum negligentiam disertè congerit: qui re vera successores, inquit, Apostolorum esse cupiunt, sed imitatores non item: quia neque sunt tam vigilantes ad curam quàm alacriter currentes ad cathedram. Et lib. citato de pastori. Au{ Augustinus }gust. cap. 10. docet quòd episcopi non laborantes in prædicatione verbi non debent percipere fructus ex ouibus: nam Paul. Si Euangelizauero, inquit, mercedem habeo: nempe tam apud Deum quàm apud homines. Quasi dicat: Si non Euangelizauero, non sum mercede dignus. Et Origen. super Iosue, homilia{ Origenes. } 7. cessantes esse cum ouibus reprehendit exemplo pastoris Christi, qui relictis. 99. ouibus in cœlo, quæsitum venit illam quę perierat. Sed pergo esse molestus: cum omnia persequi quæ de hoc argumento apud patres scripta sunt, sit prorsum impossibile: & sic frustratim pauca decerpere, parum vtile. Concludamus ergo cum Bernardo de persecutione sustinen{ Bernardus. }da. c. 31. super illud, Mercenarius vidit lupum venientem, & fugit: Vtinam hodie quicunque pastores non sunt, mercenarios gregi vellent se exhibere, non lupos! vtinam ipsi non læderent! Vtinam non fugerent nemine persequente! vtinam non exponerent gregem donec venientem lupum viderent! ¶ Taceant ergo qui aiunt quæstionem istam nouam esse. Fuit enim, vt ex locis citatis apparet, antiquissima, ac potissimùm ex Athana. epistolis quas articulo proximo appendere pergimus. Antiqua inquam: non quòd in dubio apud probos versaretur: sed quòd qui contra faciebant obiurgabantur. AD argumentum ergo prius à parte nega{ Ad primum argumentum . }tiua præpositum respondetur quod quanuis ius diuinum sit quo eiusmodi residentia indicitur, non tamen fuit superuacaneum, imò ex re plurimum communi ecclesiasticis constitutionibus explicari: vt nemo sibi eius ignorantiam prętexere posset. Præterquàm quòd etiam si diuinum ius non extaret in sacris literis, natura ipsa pastoralis officij ecclesiam admonebat vt idipsum strictissimè pręciperet. Neque verò huiusmodi præceptio tam est rigida, quàm vel auaritia & ambitio, vel luxus & socordia episcopis mentiuntur. Nam præterquàm quod fructuum temporalium pinguedo digna est illo labore, Christi charitas qui illis suos greges concredidit deberet in primis rem illis dulcorare. Ecquid enim cuique suauius quàm in domo propria sponsum cum sponsa, patremque cum filijs commemorari? ¶ Ad posterius verò argumentum iam re{ Ad postremum argumentum. }sponsum est quomodò hoc dicatur ius humanum. Haud enim intelligendum est per exclusionem, ac si non sit diuinum aut naturale, sed quòd sit horum explicatio. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm aliqua emergere poßit causa ob quam liceat episcopo à grege sibi commisso abesse. Sanct. Thom. 2. 2. q. 185. arti. 5. IN calce demum præsentis disputationis ad expositionem Diui Thomæ reuertendum nobis restat: nempè ad articulum. 5. eiusdem quæstionis. 185. vbi disputat vtrùm aliqua possit causa intercedere propter quam liceat episcopo gregem sibi commissum deserere. Sumitur enim argu{ Primum argumentum. }mentum à parte negatiua: primùm ex illo loco Ioan. 10. suprà iam exposito: vbi ait Christus bonum pastorem animam suam dare pro ouibus suis: Mercenarium autem viso veniente lupo gregem relinquere & fugere. In cuius homilia Grego. Lupus, inquit, super{ Gregorius. } oues venit, cùm quilibet iniustus & raptor fideles quodque atque humiles opprimit. Si ergo episcopus ingruente tyranni persecutione gregem suo præsidio destituat, mercenarius & non pastor reputabitur. ¶ Secundò. In{ Argumen. 2. }ter Prouerbia, cap. 6. sic legitur: Fili si spoponderis amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam. Et subdit: discurre, festina, suscita amicum tuum. Quod quidem idem Gre{ Gregorius. }gor. in Pastoral. ad propositum exponens: Spondere, inquit, pro amico est animam alienam in periculo suæ conuersationis accipere. Qui autem ad viuendum alijs in exemplum præponitur, non solùm vt ipse vigilent, sed & vt amicum suscitet, admonetur: hoc autem facere nequit nisi qui corpore præsens adsit gregi: ergo tempore persecutionis nemini pastorum licet se subducere. ¶ Tertiò.{ Argumen. 3. } Ad perfectionem episcopalis status pertinet animarum curam gerere: nemini autem perfectionem professus licet ea quæ ad perfectionem attinent ob vllum periculum deserere: ergo episcopo, cùm statum perfectionis profiteatur, nullatenùs neque in periculo mortis constitutus potest, vbi suum officium exigitur, terga vertere. ¶ In contrarium est illud Christi mandatum Matth. 10. ad Apostolos: Si vos persecuti fuerint in vna ciuitate, fugite in aliam. AD quæstionem Diuus Thomas duabus{ Prima conclusio. } conclusionibus respondet. Prior. Neutiquàm episcopo aut pastorum vlli vbi subditorum salus eorum exigit præsentiam, licet illis se personaliter subtrahere: neque propter aliquod commodum temporale, neque propter quoduis periculum imminens. Proba{ Probatio. }tur conclusio. Obligatio cuiuscunque personæ ex fine eiusdem obligationis (quod cucuiusque medij natura est) debet perpendi: finis autem episcopalis muneris, atque adeò obligationis episcopi est spiritualis salus populi: ergo vbi illa præsentiam eius exegerit, nullum periculum eum excusabit, quo minùs adesse teneatur. Id quod testimonio Christi confirmatur: nam si animam pro ouibus ponere tenetur, quod, vti ait Philosophus, terribilissimum est omnium terribilium: nullum minorum periculorum culpam excusabit: atque adeò neque vllum temporalium commodum: quando quidem natura faciliùs indulgeat detrimenta euitare corporalia, quàm commoda procurare. ¶ Secunda conclusio. Quan{ Secunda conclusio. }do legitimus pastor satis potest saluti plebis per alium prouidere & consulere, tunc non erit ei nefas, etiam vt proprium personæ periculum euitet, à sua ecclesia in tempus secedere. Imò verò vbi id ex refuerit ecclesiæ, expediens erit vt faciat. Conclusio ex superiori{ Ratio conclusionis. }bus colligitur: nam tunc fini obligationis nullatenùs aduersatur. Vnde in epistola ad Honoratum August. Fugiant, inquit, de ciuita{ Augustinus }te in ciuitatem serui Christi: quando eorum quisque specialiter à persecutoribus quęritur: vt ab alijs qui non ita quæruntur non deseratur ecclesia. Cùm autem omnium est commune periculum, hi qui alijs indigent non deserantur ab his quibus indigent. Idem suprà citatus admonet Nicolaus. 7. q. 1. can. sci{ Nicolaus. }scitaris. vbi non negat quin quandoque liceat præsuli per fugam cauere tyrannum. Attamen quando populus sua pręsentia indiget, perinde, ait, delinquet, ac si nauta in periculo nauim deserat. Quin verò tanto enormiùs quanto salus spiritualis præstantior est corporali. ¶ Hîc primum omnium animaduertenda est sententia S. Thomæ quæ ex visceribus Euangelij desumpta est. At quò perspicacius fiat, quæritur, vtrùm fides quam epi{ Dubitatio. }scopus ecclesiæ suę, imò Deo suo obstrinxit, vsque ad mortis perpessionem eum, vt resideat, obliget. Apparebit enim hoc sciolis prima{ Ratio hæsitandi. } fronte creditu durum: quoniam obligatio subeundæ mortis, quæ mortalibus summa est, affirmari non debet nisi diuinum de hoc mandatum palàm constiterit. Et tamen vbi ait Christus, bonum pastorem pro ouibus suis animam dare, consilium magis significare videtur quàm præceptum. Verbum enim illud, Bonus pastor, non videtur necessitatem, sed supererogationem præ se ferre. Accedit quòd martyrium tunc duntaxat vbi fides periclitatur confessionemque; suî exigit, necessarium est. Obligare autem episcopos ad martyrium vbi fidei tale periculum non imminet, temerarium apparet. ¶ Nihilo minùs indubiè tenenda est pars affirmatiua quam { Tenetur episcopus propriæ vitæ discrimen subire ingruente neceßitate vt gregi prospiciat. } hîc expressè Diuus Thomas in priori conclusione affirmat: quandoquidem ait propter nullum imminens personale periculum licêre episcopo ecclesiam suam tempore necessitatis deserere. Idq́ue confirmat testimonio Christi: quod ideo in sensu præceptorio intelligit: sic scilicet quòd nemo sit bonus pastor bonitate quæ ad gratiam amicitiamque Dei retinendam necessaria est, nisi vbicunque necessitatis casus occurrerit, cum periculo vitæ gregi suo fauore & auxilio præsens vsque ad mortem adfuerit. Idque Aug. suprà ad Honoratum cita{ Augustinus. }tus asseueranter enuntiat: dicens quòd instante persecutione episcopus non potest fugere, sed exemplo Christi debet animam pro ouibus suis ponere. Verbum nanque, non potest, necessitatem præcepti significat. Vnde sanctus Thomas. 2. 2. q. 26. ar. 5. ad tertium argu{ D. Thomas. }mentum, vbi ait non semper charitatis necessitatem obligare hominem ad offerendum vitam pro amico, casum excipit, quo tenetur eius saluti prouidere: Ad officium potissimè episcopi alludens. ¶ Ab hac ergo veritate, de qua nemo vnquam ambigere quiuit, per egregium argumentum sumitur, residentiam esse de iure diuino. Nam si non esset nisi de iu{ Argumentum }re positiuo, cùm pontificia præcepta, vt quadragesimale ieiunium, & festi obseruatio, vt lib. 1. scriptum reliquimus, non consueuerint vsque ad periculum mortis obligare, non facilè persuaderes teneri episcopum in periculo mortis residere. Eò potissimùm quòd, vt suprà visum est, prædicti autores verbum Christi de se propriè assertum arbitrantur: & tamen si illud verbum neges vim habere præcepti, nullum relinquis, vnde inferatur teneri episcopum tempore necessitatis vitam pro suo grege ponere. Quæ tamen omnium est generalis confessio. ¶ Ad argumentum er{ Ad argumentum factum. }go in contrarium respondetur, huiusmodi pręceptum non esse censendum atrox: quin verò cùm tota salus temporalis orbis medium sit ad spiritualem promouendam, idque vsque adeò sit certum, vt Deus ipse temporalem vitam, corporalium præstantissimum, pro salute nostra posuit, naturalis ordo diuinusque postulabat, vt qui pastores animarum futuri essent eodem tenerentur præcepto. Neque vllus anteà ad id muneris eligeretur, quàm idoneus esset inuentus qui illud optima fide compleret. Imò verò & rex tenetur pro sua republica vitam ponere. Quocircà sicuti vbi fidei confessio id monuerit, martyrium est mortem oppetere: sic & vbi hæc ratio iustitiæ idipsum postulauerit. Cuius nobis Ioannes Baptista documentum reliquit, qui iustitiæ defendendæ caput obtulit. ¶ Hinc facilè ad posterioris conclusionis expositionem descenditur: nam ex his quæ dicta sunt elicitur, causas omnes ob quas licitè præsul potest à sua ecclesia abscedere, nullatenùs exi{ Causæ legitimæ ob quas licet episcopo abesse à grege non respectu ipsius sed ecclesiæ pensandæ sunt. }stimandas esse respectu suæ propriæ personæ: quandoquidem & vitam ipsam ecclesiæ debeat, sed tantùm respectu boni ecclesiæ, cui fidem habet obligatam. ¶ Quare etsi Caietan. in præsentiarum easdem causas sub tribus generibus complectatur, quæ sunt: Necessitas impedimenti: qualitas negotij: & conditio personæ: ad commodum tamen ecclesiæ sunt omnes referendæ. Atqui impedimen{ Prima causa absentiam honestans. }tum, aliud est quod ab intrinseco prouenit, & aliud quod ab extrinseco. Ab intrinseco scilicet: vt est aduersa episcopi valetudo: ratione cuius solum & aërem mutare debet. Et quòd hoc etiam debeat respectu ecclesiæ pensari, patet. Nam si etiam tunc ecclesia necessitate præsentiæ Antistitis premeretur, occumbere potiùs deberet morti, quàm exire, secundùm legem boni pastoris à Christo præscriptam. Quando autem non vsque adeò ecclesia afflictatur, in rem eius vergit quòd episcopus suæ saluti consulat, vt expeditiùs ei seruire possit. Neque verò solius valetudinis gratia, verùm & animi recreandi suosque visitandi necessarios ius naturale indulget, vt possit exigua tempora succidere, quæ his, aliísve id genus suis negotijs possit impendere. Nam eiusmodi obligatio non est intelligenda ac si deberet esse in carceribus, compendibus vinctus. ¶ Pari modo censendum si impedimentum forinsecùs ingruat: vt cùm tyrannus ecclesiæ infestus est. Nam si non singulariter in odium præsulis, sed in ecclesiam ipsam grassatur: tunc persistendum illi est vsque ad mortem. Et ad hanc necessitatem applaudunt exempla August. ad Honora. suprà allata. Et de verbis Domini ser. 5. de Petro & Paulo, ac cæteris sanctis martyribus qui pro suis ecclesijs exemplo Christi tyrannorum gladijs occubuerunt. Si autem ob particularem inuidiam prælati tyrannus est infestus ecclesię, tunc etiam ex re eiusdem ecclesiæ est vt in tempus sese inde auferat: sicuti ibidem idem ait August. nè subditi fugere cogantur. Cuius exempla nobis extant in Ioanne Euangelista, qui precibus suæ ecclesiæ, vt expediebat, secessit. Et in Cantuariensi Thoma. Sed tamen posteà dum opùs fuit, ad easdem sedes cum periculo vitæ remeârunt. ¶ Qualitas autem nego{ Secunda. }tiorum similiter respectu eiusdem ecclesiæ pensanda est, vt legitima inde petatur absentiæ excusatio. Est enim triplex particularis ecclesiæ habitudo animaduertenda. Consideratur inquam generalis vtilitas Salmanticensis ecclesiæ ad singula eius ministeria, vt prædicare, visitare, &c. vt totum ad singula membra. In ordine autem ad vniuersalem ecclesiam Romanam: sicuti membrum ad caput, seu ad totum corpus. In ordine autem ad alias ecclesias, sicut vnum membrum ad reliqua eiusdem corporis. Et omnes istæ necessitudines, iustas possunt episcopo afferre causas secedendi ab ecclesia: etiam iure diuino & naturali. Quando ergo ecclesia particularis in aliqua est calamitate constituta, tunc ob primam habitudinem totius ad partes potest eius episcopus ab alijs muneribus & officijs cessare, & accedere curiam vel Romanam vel Regiam ad protegendam suam ecclesiam: idque iure diuino & naturali. Quandoquidem non solùm alia particularia officia, verùm etiam hoc, idemque præcipuè ei debet. Dummodò per alios id perficere non possit. Si autem necessitas vniuersalis ecclesiæ absentiam episcopi expetiuerit, nemini dubium, quin diuino iure & naturali cogatur abscedere. Nam sicut membrorum singula naturali ordine se saluti tuendæ capitis obijciunt: ita & ecclesiæ particulares sese tenentur offerre, atque adeò suos episcopos communi bono. ¶ Perplacet autem hîc adnotamen tum domini Caietani: non solùm ob suam doctrinam, verùm & ob suam dignitatem,{ Caietanus. Licitum est pastori pro commodo vni uersalis Ecclesiæ gregem alteri committere. } qui Cardinalis erat Romanus. Ait quippe iudicium hîc esse adhibendum quo discernatur an personalis opera & industria episcopi sit ecclesiæ vniuersali necessaria. Nam si necessaria non est, non excusatur eius absentia. Exempli gratia: Dum Concilium œcumenicum aut prouincialis synodus indicitur, constantissimum est debere iure diuino episcopos illuc commeare. Nam Concilium est ecclesiarum cœtus: & nomine ecclesię venit episcopus. Pari modo si citra concilium expedierit Papę propter egregiam doctrinam aut singularem authoritatem personæ aliquem episcopum accersere, cuius consilium in commune bonum capiat, licebit quidem ad tempus eum ex sua sede euocare. At verò si quia eleganter scribit aut psallit vult illo pro amanuensi aut cantore vti: vel vult eum esse auditorem cameræ aut rotæ, cùm id non sit necessarium per episcopum exequi: imò abundant qui eiusmodi prouincijs obeundis præstò adsint, profectò non est legitima apud Deum excusatio. Eò potissimùm si residentia, vt verè res habet, iure diuino sit necessaria. Nam inde certum fit non posse Papam dispensare nisi idem ius naturale ac diuinum interpretando: quod quidem nisi in vera & legitima necessitate neminem excusat: qualis in similibus casibus neutiquam occurrit. ¶ Haud equidem nescio nonnullos iuris { Iureconsultorum fallacia. } prudentum huc nobis obuiam exituros, qui aiunt eos qui Romæ resident residentes censeri in suis ecclesijs: nempe quòd qui residet in capite, resideat in membro. Attamen hoc esse merum figmentum, neque Caietanus, iuris non ignarus, affirmare veretur, neque vllus iuris aut Theologiæ peritus non planè videt. Cùm enim ius diuinum sit vt vnicuique diœcesi suus mancipetur episcopus: idque, vt demonstratum est propter peculiarem curam & vigilantiam quæ eidem ecclesiæ est necessaria, planè colligitur quòd residere Romæ, non solùm non sit residere Salmanticę, verùm neque absentiam non residentis excuset: nisi legitima id exigente necessitate. Quam ob rem sic in Germania nonnulli episcopatus, quos ego vidi, instituti sunt, vt episcopus nullos habeat alios fructus præter victum & honestissimam suæ familiæ in omnibus necessarijs sustentationem dum fuerit præsens: absenti verò nihil tribuitur. ¶ Per hæc vtique de Re{ Cardinalibus inhibitum est nè fiant episcopi. }uerendissimis Cardinalibus episcopis censendum est: sua enim se ipsi lege iudicare debent. Haud enim frustrà lege ab ipso sacro senatu cautum est nè episcopi ad illam insignem dignitatem assumantur: nempe quòd iudicârunt residentiam episcoporum esse de iure diuino: cuius idcircò dispensationem nisi alia eiusdem iuris interpretatio, puta grauitas necessitatis, non admittebat. Quæ quidem lex vsque adeò summo pontifici sancta habetur, vt nullatenùs super illam dispensare in animam inducat. Et nihilo minùs electo Cardinali commendatur sine titulo ecclesia: quod, vt lib. 3. dicebam, si fas est minimo monacho, Christiano tamen, de re fari Christiana, apertam prę se fert legis elusionem. Quasi non tam stricto iure obligetur, cui ecclesia commendatur, illic residere, ac si esset legitimus episcopus. Aufertur Cardinali ecclesiæ titulus eò solùm quòd residere non potest, & tamen non timetur eandem ipsissimo commendare. Vtinam hoc non sit Deo imponere! Porrò ergo qui diuinum ius consuluerit, primùm hoc æquissimè iudicabit vt nemo episcoporum Cardinalis creetur. At verò si contrarium fiat, multò minor est culpa: imò forsan nulla, si vt in sua ecclesia persistens, nunquam Romam visat, quàm vt in curia commoretur, suam deserat ecclesiam. Si quis diœcesim proximam haberet Romæ,{ Limitatio superioris assertionis. } quam crebrò visitare posset, & ea esset doctrinæ autoritatisque excellentia vt plurimum ad ecclesię bonum referret sacro interesse senatui, forsan suam posset defendere causam: hac nanque ratione, vt aiunt, permittuntur sex episcopatus, Romæ circumiacentes, Cardinalibus esse mancipati. Extra hos tamen casus ipsi sibi viderint: nobis enim non licet hos ponere in cœlum, nisi quatenus ipse cœli Dominus perstrinxerit. ¶ Huic demum sententiæ maximè astipulatur decretum Inno{ Innocentius Tertius. }centij tertij in cap. Bonæ memoriæ. 1. de postulatione præla. vbi noluit exhibere Cardinalem in archiepiscopum Rauennatem: quia necessarius erat ecclesiæ Romanæ. Quo fit vt nisi in tali casu, scilicet propter excellentiam, tum autoritatis tum etiam probitatis personæ, & propter ecclesiæ vicinitatem, non sit audienda sententia Panormi. super eodem cap. nempe Episcopatum & Cardinalatum esse dignitates compatibiles. Qua ratione in Concilio nuperrimo Tridentino (vt suprà{ Concilium Tridentinum. } dicebamus) vbi decretum est nullos episcopos excusari à personali residentia, adiectum est, Quouis gradu vel dignitate fulgeant. ¶ Præter hæc necessitas etiam vnius particularis ecclesiæ potest alterius episcopo charitatis iure in animum inducere vt illi succurrat: quando id sine detrimento propriæ plebis facere potest. Sumus enim omnes, vt ait Paul. eiusdem corporis membra, atque adeò cùm singuli aliorum ope indiguerint, mutuò se possunt ac debent iuuare: vt quod in Symbolo de Sanctorum communione scriptum est, opere referatur. Maximè cùm præstantius membrum inferioris auxilium expostulat. Atque hac de causa Paul. Titum ac Timoth. aliosque discipulos nonnunquam à suis ecclesijs abire in alias iussit: propter raritatem quæ tunc erat similium suppositorum ecclesiæ, & propter necessitatem promulgandæ fidei. ¶ Per hæc respondetur aduersario{ Argumentum aduersariorum. }rum argumentis, fictis potiùs quàm legitimis. Arguunt quippe nonnunquam episcopos necesse habere ad concilium ire, aliaque pontificis capessere iussa: & Apostolorum discipulos à suis ecclesijs diuagatos. Sed hęc nihil{ Solutio. } conclusioni aduersantur: sanè cùm residentia propter salutem ecclesiæ sit instituta. Quare vt eidem consulatur fini, ipsum naturale ius ac diuinum eiusmodi exceptiones, non solùm permittit, sed iubet. Eâdem ratione potest episcopus ad infideles in tempus transire & legatus ad componendam pacem, aliúdue id genus exequendum munus ecclesiæ necessarium abire. Secùs si legatio de re esset temporali, quæ per alium posset absolui. Tunc enim abusus esset episcopalis dignitatis in detrimentum ecclesiæ: quandoquidem vetitum sit nè Deo militans implicet se negotijs sæcularibus. ¶ Tertium demum causarum{ Tertium genus causarum quibus se potest episcopus ecclesiæ subtrahere. } genus quibus potest episcopus non nunquam se ecclesiæ suæ subtrahere, est conditio personæ, adiunctis tamen temporis ecclesiarumque qualitatibus. Vt si raritas esset personarum quibus ecclesiæ demandari possent, & persona existeret excellenter idonea, & ecclesiæ proximæ, quibus fructuosior esset vicissitudo visitationis talis præsulis, quam perpetua alîus residentia. Tunc enim vni personæ duarum possent ecclesiarum tituli committi: vt patet can. Illud. 21. q. 1. vbi archiepiscopus Tarraconensis permissus fuit episcopus esse Fundensis. Hoc autem accidentarium est, & quàm rarissimè vsu contingens. Præter hæc de iure concessum est dum parœcia annexa est superiori dignitati, vt qui in superiori ecclesia residet per vicarium seruiat parœcię: vt habetur in Concilio Lateranen. can. 32. suprà citato: iubetur tamen idoneum & perpetuum habere vicarium canonicè institutum. & voce perpetuum, designari videtur vt sit quasi curam habens animarum. ¶ In calce demum{ Quæstio. } præsentium exceptionum sciscitabitur quis forsan vtrùm possit Papa præter has causas super hoc iure dispensare, peruia tamen est solutio: quippe quæ ex superioribus planè colligitur. Quem enim opinio tenuerit hoc esse tantum de iure humano, subsequenter respondebit, perinde Papam super hoc dispensare posse, atque superecclesiastico ieiunio, aut quauis alia id genus lege. Itaque non solùm poterit interpretari ius, quod ad talem casum non extendatur, verum & obligationem prorsus singularis personę tollere. Quiverò ius hîc diuinum & naturale confessus fuerit, quod non solùm probabilius, verùm certo certius est, subsequenter respondebit, pontificem dispen{ Solutio. }sare non posse, sed ius interpretari diuinum ac naturale: scilicet declarando talem casum ab ipso eodem diuino iure excipi. ¶ Quòd si{ Obiectio. } quis sic contra redarguat: Reddere votum simplex est etiam de iure diuino, super quo tamen Papa dispensare potest: ergo poterit residentiæ vinculum pariter dissoluere. Negatur consequentia:{ Solutio. } nam etsi redditio voti manente voto sit de iure diuino, cuius contrarium Papa permittere non potest: tamen quia obligatio voti nascitur ex peculiari vouentis voluntate, super illo Papa potest dispensare: videlicet, vt factum votum, pro infecto habeatur. Lex autem diuina iubet episcopum residere. Quare dum manet episcopus, per nullam potest pontificis dispensationem ab eodem residendi nexu religari. Vide quanti referat sic aut sic loqui. Attamen licèt in illa vix probabili opinione persistas quòd residentia tantùm sit de iure humano, nihilo minùs Papa pro libito dispensare non valet, sed legitima id causa exigente. Neque aliter ille cum quo fuerit dispensatum, tutò potest eâdem dispensatione vti. ¶ Iuxta hoc ergo documentum hæ{ Hæsitatio. }sitabit quis forsan vtrùm ratione ciuilis administrationis reipublicæ possit episcopus licitè in curia regia vel alibi vitam agere. Et arguitur à parte affirmatiua. Primùm iuris{ Ratio hæsitandi. } autoritate in Authenticis suprà citatis, Quomodò episcopos. &, de sanctis episcopis permittitur vt possint per annum in curia manere atque diutius de Cæsaris facultate. Et ratione id patet: quia bonum, quo communius est, eo præstantius. Administrare autem rempublicam regni vniuersalius est, quam ad gubernaculum vnius ecclesiæ sedere: vt exempli gratia, si episcopus fiat prorex, aut curię præses. Nam verisimilius est per episcopum eiusmodi magistratus sanctiori fide & iustitia, vigilantiorique cura administrari quàm per sæculares administratores. Et supra hęc si fiat generalis fidei protector aduersus hęreticam prauitatem: nam eiusmodi prouinciæ præfici commodius ac decentius nemo potest quam ecclesiasticus præsul propter illustrem autoritatem ecclesiasticam ad idem munus requisitam. ¶ Ad hoc autem{ Solutio. } discreta distinctione respondendum est. Quòd enim episcopus ob causam componendæ pacis aut aliam non fictam, sed verè honestam, regia legatione fungatur ad alium principem: Item quod inquisitor fiat hæreticæ prauitatis, profectò nullum refragatur ius: imò ęquitas ipsa suffragatur. Quòd vero annorum curriculo maneant, ciuilibus magistratibus, atque administrationibus mancipati, tum iura citata consentienter reclamant: tum & ratio sublimitatis, ac perinde fidei qua se suis ecclesijs manciparunt, & iustitia insuper suscepti stipendij nullatenus ferre{ Suadetur posita responsio. } possunt. Primum enim eiusmodi administrationes non solùm necessarium non est vt per episcopos fiant, verùm neque suum statum condecet. Possunt enim in primis viri sæculares illas optimè exequi: Antistites verò non satis dignè. Cùm Timotheum Paulus ad{ Paulus. } moneat neminem qui Deo militat implicari debere negotijs sæcularibus, ecquis rogo ratum ducat episcopum qui tam sancto spirituali muneri addictus est, in discordijs ac litibus sæcularibus audiendis totum tempus prodigere? Quod re vera vel altissimo contemplationis silentio deberet vel suis ouibus docendis educandisque impendere? Euocauerat Romam Nicolaus Papa episcopos{ Nicolaus. } quosdam qui erant apud Carolum Cæsarem: causante verò Imperatore quòd contra maritimos piratas inuigilarent & ideo ire non possent, respondet, vt patet. 23. q. 8. quòd reprehensibile id valde esse constaret: nam cùm militum, inquit, Christi sit Christo seruire, milites sæculares debent seruire sæculo. ¶ Potissima tamen ratio quæ huic abusui reclamat, est, quòd etiam si eiusmodi munia meliùs ac salubriùs per episcopos quàm per alios exhiberentur, non tamen hoc est talentum quod Deus illis augendum commisit, neque id quod eis iussit: & pro quo tam ampla decimarum stipendia ipsi percipiunt: neque de quo rationem est ab illis exacturus. Quid enim particulares ecclesiæ reipublicæ ciuili debent vt tantam decimarum copiam pro seruitio rependant, quod episcopi non sibi sed sæculo impendunt? Aut quomodò dum Christus ab illis in die iudicij effusi sanguinis sui rationem repoposcerit, quo animas redemit, quas illis seruandas confidit: respondebunt se alijs vacasse negotijs, non sibi ab ipso commissis. Perpendant si rex à suo duce male ducti exercitus rationem interrogaret, cui ille responderet, rei aulicæ dedisse operam, quomodò responsum ferret. Si qui in agône sæculari contendunt, se ab omnibus abstinent, vt ad Corinth. 9. ait Paul. vt se totos suo{ Paulus. } muneri tradant: qui Christo tam insigniter militant, perpende quàm se debeant à cunctis alijs subtrahere vt tanto negotio integri adsint. Et si qui inuitati ad nuptias male in Euangelio ob id audiunt, quòd quia vel villas vel iuga boum emerant conuiuium detrectauerant, quanto putas peiùs sint apud Deum audituri præsules qui ad conuocandum conuiuas missi sunt: imò qui secundum Christum sponsi & ipsi existunt ecclesiæ qui sunt conuiuium celebraturi, si alijs sese mancipent negotijs, quibus illa vel defraudetur vel remittatur cura? Regi Oziæ, vt legitur. 2. Paralipo. 26. conuitio & sacrilegio dabatur quod thuribulo incensum adoleret Domino. Cui sacerdotes improperantes aiebant, Non est tui officij Ozia vt adoleas incensum Domino, sed sacerdotum. Sed longè iustiùs vice versa sacerdotibus ac maximè episcopis opprobrio tribuendum est quòd officium suum adolendi incensum deserentes thurificent sæculo. Non enim est ille spiritus quem Deus illis dum consecrantur suggerit, sed quo spirituales proles progignant ac nutriant. Audi Moysen Numero. 11. quanta verborum significantia similes curas quas Deus animarum pastoribus committit exaggeret. Cur enim, inquit, posuisti pondus vniuersi populi huius super me? Nunquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam vt dicas mihi, Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum: & efferes in terram pro qua iurasti patribus eorum? Profectò multò maiorem curam & solertiam requirit Christus à Præsulibus, animabus quas suo ipse sanguine progignit impendendam: ad quod propriè spiritum fauoremque suppeditat. Quocircà illic statim subditur: Congrega mihi septuaginta viros. &c. & auferam de spiritu tuo, tradamque eis vt sustentent tecum onus populi. Aliqui volunt imminutum fuisse tunc spiritum Moysi, sed forsan, vt suprà dicebam, non ille est sensus: quandoquidem illi non fuit culpa auxiliares sibi poscere: & ideo neque pœnam commeruit. Sed sensus est fortè, Auferam, id est, capiam eiusdem generis spiritum quem illis infundam. Nam, vt ait Paul.{ Paulus. } diuersa sunt gratiæ & spiritus munera, quæ Deus suis dispertitur iuxta officiorum necessitatem quæ illis committit. Quare in episcoporum consecratione ab ipso petitur vt super eum qui consecratur de oleo sacerdotali infundat. Horsum ergo horum meminimus vt episcopi intelligant non sibi diuinitùs aliam gratiam & fauorem atque spiritum impertiri, quam quo ad suam regendam ecclesiam opùs est. Sed humanæ appetentiæ & conatus sunt, qui illos in alia sęcularia negotia submergunt: vt nauim quam illis Deus ceu prorétis, vt ait in quadam epistola Clemens, ad regendum con{ Ex quo episcopi non à capitulis sed à regibus creari cœperunt passa est ecclesia dispendium residentiæ. }credidit summergi sinant. ¶ Neque verò diffitendum est hanc pestem quæ ecclesias præsentia suorum pastorum expoliat, inde latiùs inserpsisse, ex quo episcopi à suis capitulis eligi desierunt, cœperuntque in curijs, vel Romana vel regijs creari. Non quidem est quod prorsus contra principum indulta obmurmurem. Nam eô iam vsque euasit humana malitia vt si penes capitularia collegia potestas electionis duraret, omnia essent discordijs plena, cruentisque dissensionibus dilacerata. Sed tamen quia, vt est humanum ingenium, nullum remedium rebus adhiberi potest, quod secum non aliquid incommodi afferat, inde cœperunt curiæ, tum Romana, tum potissimùm regiæ episcopis crebrescere: qui sponsis pauperioribus neglectis cum ditioribus adulteria committere semper inhiant. Quod quidem malum non est recens. Hac enim de causa, vt Hieron. in epistola citata ad Ocean. refert, in concilio Nicen. cautum fuit nè isti episcoporum ascensus ecclesiarumque cambia permitterentur. ¶ Porrò autem quo ad finem iam demum quæstionis properemus ex huiusmodi episcoporum, tum absentia à suis ecclesijs, tum frequentia in curijs, cœpit vulgus eorum dignitatem despicari. Cœptum inquam eis{ Incommoda quæ episcopis ex frequentatione iuris obueniunt. Athanasius. } est & à sæcularibus parum reuerentiæ, & à clericis minus obedientiæ exhiberi, & à ciuilibus curijs & foris plurimum iudiciorum adimi. Nam, vti ait super vltimum cap. ad Hebrę. Athanasius, quemadmodùm necesse est vt præsidentibus populus obsequentem se præbeat, ita & sacerdotem oportet vt aliorum animas curet, & noctes ducat insomnes. ¶ Aequissima ergo est vindicta vt qui suum negligunt locum sensim de illo decidant. Hæc enim vltio fuerat de sacerdotibus à Malachia præcantata cap. 2. vbi ait: Et nunc ad vos mandatum hoc, ô sacerdotes: Si nolueritis audire, & si nolueritis ponere super cor, vt detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, & maledicam benedictionibus vestris. Ecce ego proijciam à vobis brachium (seu armum) & dispergam super vultum vestrum ventriculum solennitatum vestrarum. Et infrà: Ego dedi vos contemptibiles & humiles in omnes gentes pro eo quòd non custodistis vias meas. Perpende maledictiones: Mittam in vos egestatem, hoc est subtraham vobis doctrinæ lumen & gratiæ fauorem quibus vberes fructus ferre soletis in populis. Et maledicam maledictionibus vestris. Fortasse idem est. Nam sacerdotum benedictiones sunt fructus quos populus per ipsorum doctrinam & fauorem captat. Quare maledicere benedictionibus, est vt malignos fructus ferant. Quanuis etiam si ad sacramenta id referatur, quodammodo verum est. Nam etsi sacramentorum fructus, mali esse non possint, tamen sæpe cùm per ignaros & auaros dispensantur, non tenent: nempe ordines quos conferre attentant propter irregularitatem non verè conferunt, & crebrò quos non possunt, à delictis absoluunt: quod sæpenumerò propter absentiam prælatorum accidit. Adde quòd maledicere idem quoque sonare potest quod permittam vt maledicantur. Quod lamen{ Radix & origo Germanicæ Anglicæq́ue stragis hoc nostro sæculo editæ. }tabili vsu accidisse in Germania & Anglia atque alijs regionibus experti in malum nostrum sumus. Nam propter ignauiam & perniciosissimam episcoporum aliorumque pastorum incuriam cuncta sunt hæreticis plena, qui sacramenta omnia execrantur, blasphemijsque conspurcant. Vnde sequitur: Et ecce proijciam à vobis brachium seu armum, quod est robur dignitatis vestræ, & regiminis baculum. Ac demum dispergam super vultum vestrum ventriculum solennitatum vestrarum. Alia litera pro ventriculo impudentiori voce, sed tamen significantiori, habet, stercus. Et fit allusio ad Mosaica sacrificia, quibus animalia mactabantur. Nam iam apud hæreticos adeò sacramenta nostra fœtere cœperunt, vt sacerdotum vultus stercore sordescere existimentur. Simile est apud alium Prophetam: nempè Zachariæ. 11. O pastor & idôlum derelinques gregem. Ad viuum profectò exprimit naturam ingeniumq́ue pastoris derelinquentis gregem. Est enim nil aliud quàm pastoris idôlum: nempè imaginem tantùm præ se foris gerens & personam pastoris, vt sculptus lapis, re tamen ipsa carens. Gladius super brachium eius: hoc est super regiminis potestatem & super dextrum oculum eius: puta super rectum sensum & iudicium. Nam postquam libido sua eos cogit ecclesiæ gubernaculum deserere, illicò eis suadere incipit non ea obligatione teneri quam sapientes docent: quod est oculum dextrum eis eruere. Vtinam ille qui lux venit in mundum quotquot super candelabrum ecclesiæ suę erexit, sic illuminet & inflammet, vt iura sui muneris, tum clarè cognoscant, tum & charitatis ardore moribus exhibeant! ¶ Argumenta ergo in fronte quęstionis proposita, quoniam ad id militabant, quòd neutiquàm episcopo liceat de diœcesi sua decedere, facilimæ sunt solutionis. Ad primum{ Ad primum argumentum . } enim respondetur quòd non omnis qui à sua ecclesia sese in tempus aufert, fugere vt mercenarius censetur, sed ille prorsus qui ob peculiare commodum id facit: videlicet salutem spiritualem populi corporali suæ post habens: secundùm illud Grego. in eâdem ho{ Gregorius. }milia: Stare in periculo ouium non potest, qui in eo quòd ouibus præest non oues diligit, sed lucrum terrenum quærit. Et ideo opponere se contra periculum trepidat, nè hoc quod diligit amittat. Ille ergo qui absque detrimento gregis recessu suo periculum sibi cauet, non est mercenarius. ¶ Pariter ad secundum ex{ Ad secundum argumentum . } Prouerb. 6. respondetur quòd qui fidem suam alteri spondet, si legitimè est impeditus, satis per alium seruit. ¶ Ad tertium denique re{ Ad tertium argumentum . }spondetur quòd cùm episcopus in altiori sit gradu perfectionis quàm monachus, dum ab illius functione impeditur, non tenetur se religioni mancipare. TAmetsi pro captu nostro disputationem hanc & fortè prolixiùs iusto absoluerimus, non suppudebit fragmenta quarundam epistolarum Athanasij subscribere, quæ ante nos alij, tum traduxerunt, tum præsenti quæstioni appensas curârunt. Sunt enim profectò dignissimæ quas præsules vniuersi cordi altissimè haberent impressas. Quem ergo legere non pigebit, eundem profectò neque pœnitebit legisse: qui verò tædio iam confectus legere recusauerit, non grauabitur scriptas habere. Sanè vt constet quàm hæc quæstio fuerit antiqua, quamque sanctissimis illis patribus affirmatiua eius veritas, sanctissima, quamque duxerint episcoporum residentiam ad animarum salutem & perpetuitatem Christianismi necessariam. Irrepserat enim iam tunc mos vt episcopi Imperatoriam vrbem Constantinoloplim, cuius Athanasius patriarcha erat, frequentare. ¶ Primam ergo scri{ Prima epistola Athanasii ad firmandam residentiam episcopo Cretæ destinata. }psit episcopo Cretæ: qui dum absens à sua esset ecclesia proponebat illuc proficisci: quod quidem propositum præcipuis laudibus & rationibus commendat. Charissime enim, inquit, mi frater & comminister, gratia tibi & pax à Deo. Consilium istud tuum ac voluntas quæ ad aures meas perlata est, fortis virilisque animi, ac sursum tantùm aspicientis, verè ac legitimè certantis, & nomini ac vocationi suæ respondentis visa est: non autem mercenarij, & fugientis, non solùm si lupum videat, sed si vulpem: vnde gregi Christi principis pastorum damnum creet, & animæ suæ infinitos præparet cruciatus. Attende verborum emphasim. Et sequitur: Cur enim iste, scilicet, qui in sua non permanet diœcesi, non potiùs vitam priuatam viuere maluit, si cogitabat succumbere, seque, non oues pascere, pro quibus sanguinem suum Christus profudit? Quemadmodùm non venit huic in mentem eius qui maledicto eum affecit qui opus Domini facit negligenter? Quanuis facere nomine simulet, in cuius alioqui animo insidet, quod de insipiente scriptum est, qui dixit in corde suo, non esse Deum. Neque enim Deum ponunt, qui hæc in conspectu eius facere audent. Audi, Deum non ponunt, quia eum factis esse negant. Ex quorum numero & ordine faxit Deus nè simus, adscribatque nos inter fideles dispensatores, concedatque benignè, vt præstò simus principi pastorum ad perficiendum quæ oportet, ponamusque animas pro ouibus eius, qui simul id & exemplo demonstrauit & edicto sanxit. Præceptum ergo in verbis Christi Ioan. 10. agnouit. Et paucis interiectis: Quam ob rem, inquit, veris pastoribus non est tutum non vigilare, & non circumquaque omnia lustrare, ouesque errantes solùm quærere, ac non magis solicitos esse pro ijs quæ non errant, perterritos horum temporum tenebris, quæ iusto Dei permissu ac iudicio nobis illatæ sunt: quia scilicet non ita viuimus, vt eum decet, qui nos vocauit. Sed ô animarum nostrarum detrimentum! O ingentes pœnas nobis ob nostras libidines, & perturbatas voluntates, quæ hoc malum pepererunt, infligendas! hoc inquam malum vt gens sancta, per omnes campos & montes vitio pastorum absentium dispersa ac dissipata esset! Debent ergo hoc facere, (hoc est in suis diœcesibus residere) omnes boni pastores, quicunque hoc nomine digni sunt: ita vt qui cessârit, non sit impunè cessaturus. Etenim si quisque pastor in diœcesi quæ sibi obtigit, vel biduum moretur, experiri liceat permulta peccata, & damna non esse futura in populo. Perinde nanque esse videtur gregem abesse à pastore, vt cœcum duce carere. Sanè augentur oues, & in tuto sunt, cùm præsunt veri pastores: non autem qui solùm ebibant lac, & lana tegantur: omnique studio, & arte seipsos, non oues pascant. Hęc atque alia id genus multa in illa epistola. ¶ Se{ Secunda eiusdem epistola missa episcopo Sardensi. }cundam misit episcopo Sardensi: vbi statim à proloquio sic incipit: Scio te non ignorare, quæ à sanctis Apostolis de constitutione rerum Ecclesiasticarum sancita sunt. Ex quibus vnum est, vt quisque pastor, intra suos fines insistat propter pacem, & charitatem, quarum est Iësus arctissimum vinculum, quod solui non potest. Scis prætereà, vt quales nos essemus, appareret, quibus nobis verum pastorem designantibus magnus ille Pontifex Christus munus pastoris definierit: nempe mutua in illum charitate. Alludit ad illud, Diligis me plus his? Deinde non ignoras ornatum egregij pastoris, qui sit animas suas euidenter cogniturus, Hoc est de facie: de quo in Prouerb. scriptum est quòd bonus pastor de facie cognoscere gregem debeat. Et infrà: Intellexisti etiam quis sit mercenarius & qualis, de quo pudet me tum dicere, tum tacere: cùm satis ipse status temporum, & rerum, eum ostendat, atque coarguat. De quo si attentè audiam prophetas, cùm in meî similes pastores his verbis inuehuntur, Pastores pascunt seipsos, non oues. Et illud: O pastores qui perditis oues pascuæ! Item, sacerdotes legem Domini occultârunt, & legem meam violârunt, & sancta mea profanârunt. Item illud, Lanis ouium indui, & mactare quod pingue est, lac bibere. Hæc inquam attentè audiens, quid faciam, nè metuam eos, qui me redarguunt, & clarè ob oculos mihi ponunt, qualis sim? Quæ si fabulas putat, qui in ignem illum extremum non intuetur, mihi fabulæ non certè, sed ita horribilia omnia esse videntur, vt horrore éxedant, consumantq́ue medullas. Neque tamen curamus, facere pro viribus, nè propter aliquod ex his vitium, ac scelus, constricti vinculis arctissimis, pœnis sempiternis afficiamur. Sed quod subinde sequitur est notatu dignum. Ait nanque quòd cùm à principio constitutum esset vt bis quoquo anno synodus haberetur, posteà commodius visum est haberi semel, nè oues propter crebram absentiam pastorum facilè à lupis inuadi possent. Vide quantæ illis patribus curæ erat residentia, vt eius gratia à synodo celebranda abstinerent. Et sequitur ad mores nostrorum temporum accommodè contra illos episcopos qui desertis suis gregibus in curia Constantinopolitata versabantur: de quibus ait, Denique maluerunt breui voluptate contenti carni indulgere, quàm cum populo Dei laborare contemptis legibus diuinis, quæ prohibent nè paulisper quidem impunè à grege abesse. Ausculta, lege diuina eam sic esse iussam residentiam, vt nè paulisper quidem liceat impunè à grege abesse. Et subdit: Ac nisi, vt Apostolus ait, inimicus viderer, verum eloquens, possem aliquid verè dicere: Quid, quæso, iuuat istos episcopos, & pastores in vrbe morari, nisi (omittant alia) vt patriarchas, alios moueant, alios eligant, nè si idem diu sit patriarcha, res omnes ecclesiasticæ compositæ sint: quod præclarum facinus ex eo tempore facere isti consueuerunt, ex quo Constantinopoli potiti sumus. Quod quidem cum reliquis malis non est ambiguum & incertum quin iram Dei nobis augeat. Certum enim est pastores qui gregem negligunt non impuntos inultosque discessuros: tamen si fortasse non ita videatur ijs qui sponte velamen obtendunt, nè limatam Euangelij veritatem aspiciant. Hæc ille. ¶ Et in alia tertia epi{ Tertia epistola eiusdem. }stola ad episcopum Apameæ, inter alia sic illum admonet: Vt debet verus episcopus resideas sanctè ad sanctam aram, de qua tibi participandum est, sicuti Dominus pronuntiauit, Dignum esse operarium mercede sua. Quam ob rem non est existimandum, licêre tibi diu quauis de causa abesse: quin potiùs faciendum tibi est, vt celeriter ire possis ad eam ecclesiam, quæ tibi addicta est, & commendata vt ei præsis. ¶ Sed in alia ad eun{ Quarta epistola. }dem quæ quarta est, verba etiamnum maioris emphasis accumulat. Ait quippe: Ego verò eum, cui grex Christi commissus est, si dignitatem muneris nôrit, iniquum esse arbitror, non vsque ad sanguinem ei studere & incumbere nisi fortè ignoraueris Deum esse qui dixerit, Petre amas me, pasce oues meas. Sed hei mihi non iam pastores oues pascunt, sed ouibus tanquàm pane pascuntur! iam horribilia illa mala pastorum, quæ propheta Ezechiel describit, summa licentia irrepserunt! Quæ si talia tamque grauia vobis videntur, agè optime vir contentus esto tua diœcesi, permane in ea, fac sis cum ouibus tuis, vt vsque ad sanguinem illis affixus, quas quidem nunc in frutetis, inter ficus & rosas, atque in montibus diuina prouidentia custodit. Neque enim quod certissimum est, virga, & baculo tuo pastorali fit, vt in pascuis virentibus pacis, & bonorum cœlestis Hierusalen eæ sint. Scis enim qui ampliùs sex mensibus à diœcesi abfuerint, nisi eos grauis morbus teneat, canonibus & legibus firmatum esse, vt sacerdotium & gregem amitterent. Verùm nouum consilium, & sceleratum hîc à nostræ ætatis hominibus excogitatum est, scilicet mittitis aliquem qui sciat mulgêre gregem, ipsi verò in vrbe Constantinopoli spectatis propter præfecturas ciuiles, subscriptiones, intempestiuas ordinationes: adde etiam bullas, & decreta. Nostra hæc sunt tempora. Et tanquam impunè sit vo bis futurum, ita procul à diœcesi vobis commissa receditis, & alia huiusmodi vt cuique libet committitis: oportebat potiùs cunctis episcopis vndique in vnum congregatis, suam cuique diœcesim funiculo distributionis circumscribi, atque ita patriarchæ partem suam à vobis assignari, aut vos à patriarcha priuari. ¶ Alias prætereà de eâdem re subnectit epistolas, quas nè fastidio esse persistan missas faciam. Sed & ad Imperatorem qui{ Fragmentum alterius epistolæ ad Imperatorem directæ. } Constantinopoli sinebat episcopos degere, nec cogebat eos ad suas ecclesias abire, multa etiam commemorat: inter quę ait: Si tu oues pastori committeres, deinde illas quidem derelictas cerneres, illum verò quieti suæ, suisque cupiditatibus indulgere & seruire, dic obsecro, relinquerésne pastorem impunitum? Non patimur oues pecudes impunè negligi, & patiamur pastores animarum impunè seipsos pascere, non oues? Quid quæso apud Deum excusabimus? Vtinámne illud nobis exprobretur: Omnes quærunt quæ sua sunt, non quæ Iësu Christi. ¶ Deinde aliam de eâdem re ad eundem hoc tenore subtexit: Si verum est quod dici solet, qui gregem pastore priuat, vtrique periculum creare, profectò graue supplicium manet eum, qui pastorem arcet ab ouili: debetque qui pastor est, vsque ad sanguinem pro grege Christi non relinquendo labores perferre: nisi cùm opùs fuerit in synodo singulis annis ad agendum de rebus necessarijs paulisper abesse: quibus conclusis celeriter redeundum illi sit, si crediderit se redditurum rationem summo pastori Christo, & si dignus est nomine pastoris. Nisi fortè etiam propter necessitatem ad vtilitatem animarum pertinentem, ab Imperatore aut à patriarcha statim rediturus vocetur. Quòd si aliter episcopis aut Imperatori videatur, siue quid secùs fiat, minimè ipse sequar, neque assentiar vllo modo. Neque enim rationem habebit Deus causationum nostrarum & cupiditatum, sed rationes reposcet de veritate, iustitia, diuinisque legibus, & statutis. ¶ Ac demum in alia breuiori sic habet: Memento scripturæ quæ iubet contristari potiùs homines quàm Deum, tibi verò Imperator, cur graue videatur iustitiam, temperantiam, misericordiam populis tuis sancîre, & inde non modò nullum incommodum reportare, sed potiùs operibus bonis conciliare Dei misericordiam? Quid iustius, quàm si episcopus quisque iubeatur, velit, nolit, ad diœcesim suam redire? an non hoc debitum soluere tenentur? idque canone sancîtum est? Video fusiùs rem hanc diduxisse quàm cuiquàm fortè par censebitur: haud me tamen prolixitatis pœnitet. # 4 QVAESTIO QVARTA, De vinculo & modo quo episcopi & sacerdotes tenentur sua bona dispensare. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm episcopo liceat aliquid proprium poßidere. QVARTAM præsentis libri quæstionem proposuimus de vinculo & modo quo sacerdotes, & præcipuè parœcij ac potissimum episcopi bona ecclesiastica dispensare tenentur. Quæ quidem quæstio vsque adeò me diu multumque ancipitem habuit vt maluerim alios audire qui me satis docerent, quàm meam explicare sententiam. Verùm tamen ea proferam quæ de hac re meditatus sum: alij verò iudices sunto. Est enim res abstrusa & perplexa, vtrinque porrò suis subnixa rationibus ac testimonijs. Prætereà cognitu perquàm necessaria. Primus ergo articulus est vt ordinem Diui Thomæ non deseramus, vtrum episcopo liceat aliquid proprium possidere. Est enim Christi oracu{ Primum argumentum. }lum apud Matth. cap. 19. Si vis perfectus esse vade & vende omnia quæ habes & da pauperibus, & veni & sequere me. vbi paupertas voluntaria ad perfectionem requisita docetur. Episcopi autem statum perfectionis profitentur: ergo non iustiùs possunt propria possidere quàm monachi. ¶ Secundò{ Argumen. 2. } episcopi, vt suprà satis comprobatum est, & glossa habet Lucæ. 10. Apostolorum locum tenent: Apostolis autem rerum dominium Christus interdixit Matth. 10. Nolite enim, inquit, possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris. Cuius obedientiam Petrus Matth. 19. confessus est: dicens, Ecce nos reliquimus omnia, & sequuti sumus te: ergo episcopi nullum possunt habere dominium rerum. ¶ Ter{ Argumen. 3. Hieronymus. }tiò. Cleros Græcè vt ad Nepotianum Hieron. author est, & refertur. 12. q. 1. can. Cleros. idem est Latinè quod sors. vnde clerici ideo sic appellantur, vel quòd de sorte Domini sunt, vel quòd sors eorum Dominus: cuius autem possessio Dominus est, nihil extra ipsum possidere debet. Nam si aurum, si argentum, si possessionem, si variam supellectilem habet, cum istis participibus non dignatur Dominus pars eius fieri. Hæc ille: ergo videntur episcopi rerum dominio interdicti. ¶ In contrarium est can. Episcopi. Con{ Concilium Agathense. }cilij Agathen. eâdem causa & quæstione: vbi habetur quòd episcopi de rebus proprijs, vel acquisitis, vel quicquid de proprio habent, hęredibus suis si voluerint relinquant. TItulus pręsentis quęstionis, generalis est: quippe quo non distinguitur inter ecclesiastica bona atque alia quæ naturali ciuilique iure obtinere potest episcopus. Duo nanque{ Duo bonorum genera quæ episcopus poßidet. } sunt bonorum genera quæ episcopus possidet: videlicet alia quæ iure, seu hæreditario, seu donationis, seu quouis alio sæculari, illi obtingunt, atque alia ecclesiastica. Et de illis prioris generis nulla est ambiguitas, quin propriè ac priuatim illa possidere valeant, sed de posteriori erit tota rei disputatio. In hoc ergo primo articulo solum disputatur an episcoporum status sit status paupertatis sicuti monachorum: ita vt nequeant proprium possidere. Ob idque perspicua est ac facilimæ so{ Conclusio responsiua. }lutionis, quæ vnica conclusione continetur. Episcopi quanuis statum perfectionis profiteantur, non tamen quemadmodùm monachi vt absque proprio viuere obligentur. Conclusio inquam plana est & constantissima: ob id quòd nihil in particulari de bonis Ecclesiasticis affirmat. Quare inde potest veritatem sortiri quòd iure sæcularis acquisitionis potest episcopis dominium rerum competere. At verò consultò cum D. Thom. est à nobis generaliter asserta. Arbitror nanque vt in solutione secundi planè quisque adnotare potest, & articu. sequenti planius fiet, veram etiam illam sensisse de bonis ecclesiasticis, pro ea portione quæ ipsis ratione stipendij obtingit. Probatur ergo secundùm istius mo{ Probatio. }di generalem sensum. Ad ea quæ sunt supererogationis nemo nisi specialiter se ad illud voto astringat constringitur. Ait enim in epistola ad Paulinam & Armentarium August.{ Augustinus } Quia iam vouisti, iam te obstrinxisti: & aliud tibi facere non licet. Priùs quàm esses voti reus, liberum fuit quòd esses inferior: viuere autem absque proprio, opus est supererogationis: nempè non sub præcepti vinculo, sed sub optione consilij comprehensum: vt patet Matth. 19. Nam post necessitatem mandatorum, Si vis ad vitam ingredi, adiectum est vt qui velit perfectus esse, omnia quę habet relinquat vt sequatur Christum: episcopos autem manifestum est non se eiusmodi voto irretire: quia neque id ad pastorale munus necessarium est: sed satis est vt Christum egregiè diligant: ergo episcopus secundùm leges suæ dignitatis non arcetur quo minùs dominio possit rerum fungi. ¶ Hîc nulla emergit du{ Documentum }bitandi ratio, sed hoc solum est memoriæ mandandum quòd cùm episcopus religionis votum non emittat, fit vt nec votum faciat peculiare castitatis, præter id quod sacerdotio adiunctum est, neque votum paupertatis: sed tantùm promittit obedientiam Papę, fidemque suam huic ecclesiæ, à quo ideo vinculo nisi autoritate ipsius pontificis dissolui nequit. Et ideo quatenus episcopus quisque est, non ei repugnat proprium possidere: non solum hæreditario vel alio quouis ciuili iure, verùm neque ecclesiastico. Haud enim ex parte suæ dignitatis ei repugnat iustum stipendium pro ratione suæ functionis percipere, cuius sit verè dominus, sicuti olim erant sacerdotes & Leuitæ: Vtrùm verò tale ecclesiasticum dominium alia ratione sit eis prohibitum: nempè vt nullum in decimarum portionem habeant quę sibi prouenit, articulo proximo & subsequenti examinandum est. Nunc ergo satis sit constitutum, habere dignitatem episcopalem non esse paupertatis statum, atque adeò neque episcopo repugnare habere dominium rerum quæ possidet. AD primum igitur argumentum nega{ Ad primum argumentum . }tur propositio illa quòd ad naturam perfectionis aut ad perfectionis statum generaliter & absolutè necessaria sit paupertas, sed tantùm est necessaria ad peculiarem perfectionis statum religiosorum. Quòd enim ad perfectionem non sit necessaria, iam suprà lib. 8. satis constitutum est: vbi monstrauimus perfectionis rationem in copia charitatis consistere, ad quam quisque quocunque statu progredi potest. Ad statum autem religiosorum ob id est paupertas necessaria quòd profitentur perfici (hoc est) perfectionem discere & comparare, cui quidem instituto rerum possessio oneri est & impedimento. Episcopi autem non profitentur perfici, sed perficere. Quocircà eas debent in charitate radices iecisse vt à nullo vento possint inde eradicari: nempe neque ab amore diuitiarum, quas possident, neque ab alio quouis humano affectu. Exemplo Grego. in cuius vi{ Gregorius. }ta ad Heremitam responsum diuini oraculi refertur, quòd plus ipse suam catam quàm suas ille diuitias diligeret. Quare adolescenti non dictum est, Si perfectus es: aut, si vis esse perfector: sed, si vis perfectus fieri, vade & vende &c. A Petro verò dum pastor instituitur nulla exigitur paupertas, sed charitatis culmen. ¶ Ad secundum tres applicat di{ Ad secundum. }uus Thomas respondendi modos. Vnus est Hierony. idemque mysticus: vt sub nomine au{ Hieronymus. }ri & argenti prohibiti sint prædicatores sapientiæ atque eloquentię huius sæculi inniti. Alius verò est Augusti. in libr. de consensu{ Augustinus. } Euangelistarum: nempe vt illud: Nolite possidere, &c. non habeat vim præcepti, sed potiùs permissionis. Ac si dixisset: Non opùs est vobis auro & argento. Permittitur enim vobis tanquàm operarijs victum suscipere. Vnde subdit: Dignus est operarius mercede sua. Nam quòd noluit Paulus, vt. 1. ad Corinth. 9. refert, aliquando vti oblata sustentatione, opus erat supererogationis. Sed tertia responsio est Chrysosto. vt inhibitio illa{ Chrysost. } intelligatur peculiariter facta discipulis dum ad prædicandum Iudæis mittebantur: tum vt populus ille faciliùs alliceretur, tum etiam vt ipsi firmiorem haberent fiduciam, quod diuina subsidia non essent eos defectura. Ex quo ideo neque ipsi neque eorum successores obligantur absque proprijs sumptibus euangelium prædicare. Quare Paulus, vt. 2. ad Co{ Paulus. }rinth. 11. de se meminit, ab alijs ecclesijs stipendia mendicabat, quò posset gratis prædicare Corinthijs: quæ ideo aliundè sibi missa iure possidebat. Confirmat prætereà inde diuus Tho. solutionem, nempe posse episcopum propria possidere, quòd stultum esset sanctos illos Pontifices Athana. Ambro. & August. eiusmodi præceptum sanctitatis fuisse transgressos. ¶ Duo hîc tamen circa hanc solutionem non sunt dissimulanda. Vnum est quòd solutio neque vera in totum apparet, neque argumento satisfaciens. Appa{ Scrupulus. }ret enim negare verè apostolos fuisse professos paupertatem: quod falsum esse ex auctoritate ab ipso citata constat: Ecce nos reliquimus omnia. Quare nec satisfacit eidem auctoritati quam in argumento assumpserat. ¶ Ad hoc respondetur hîc diuum Thom. non disputare de apostolis vtrùm tria{ Solutio. } vota, vti modò religiosi, emiserint, tanquàm religionum futurarum exemplaria: quod quidem idem diuus Thom. vt lib. 8. vidimus 2. 2. q. 88. artic. 4. concedit: sed modò tantùm de illis disserit quatenùs apostoli erant & episcopi. ad quem quidem statum non necesse attinet paupertas. ¶ Alterum hîc maximè adnotandum est quod hîc affirmare vide{ Dubitatio. }tur: imò planè affirmat quòd potest episcopus habere dominium, non solùm rerum alio iure acquisitarum, verùm stipendij ecclesiastici quod suæ functioni deputatum est. Nam argumentum erat quod episcopi quatenùs episcopi, hoc est verbi prædicatores, debent esse pauperes. Et responsio est illius negatio. Vnde cùm paupertas in negatione dominij consistat, & in hoc neget debere esse pauperes quòd possunt functionis suæ stipendia possidere, concedit eis illorum dominium, paupertati contrarium. Sed de hoc pressiùs artic. 3. ¶ Vt autem plenè so{ Solutio. }lutio tertij intelligatur, notandum est quòd Deus dicitur pars clerici, non vt dicat respectum ad aliam partem ab ipso clerico possessam, sed sicut vnus hæres possidet partem hæreditatis quæ sibi est tota substantia, quæ dicitur pars respectu alterius quæ alteri hæredi obuenit. Exempli gratia: debet clericus contentus esse Deo quem possidet, vt cum illo nihil aliud possideat: non quòd nequeat possidere famam, & honorem, & salutem, & aliqua bona temporalia, sed quòd reliqua omnia ad nutum eius possideat. Itaq́ue studium erga Deum nullatenùs per curam aliarum rerum diminuatur. Hoc enim esset secundùm Hieronym. aliquid extra Deum possidere. Qui verò sic Deum possidet, Deus est sua pars: hoc est tota sua possessio respectu reliqui vniuersi, quem alijs possidendum relinquit. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm episcopi mortaliter peccent si bona ecclesiastica quæ procurant pauperibus non largiuntur. NE filum diui Thom. rumpamus quæritur secundò vtrùm episcopus mortaliter peccet si bona ecclesiastica quæ procurat pauperibus non largia{ Primum argumentum. Ambrosius. }tur. Apparet enim Ambrosius id definire inter exponendum illud Lucæ. 12. de homine diuite cuius ager vberes attulit fructus. Ait quippe, Nemo proprium dicat quod est commune: plus quàm sufficiat sumptui, violenter obtentum est. Et paulò pòst, Neque minus est criminis habenti tollere, quàm cum possis & abundas denegare indigentibus: alienum autem violenter tollere criminale delictum est: ergo episcopi qui quæ sibi supersunt in pauperes non effundunt, lethaliter delinquunt. ¶ Secundò super illud Isai.{ Secundum. } 3. Rapina pauperum in domo vestra. ait Hierony. glossa quòd bona ecclesiastica sunt bona pauperum. Idem ad Dama. 16. q. 1. cano. quoniam. quod iam ceu prouerbium vulgò susceptum est: quicunque autem id quod alterius est, vel sibi vsurpat, vel in alios vsus dispendit, mortaliter peccat, atque ad restitutionem tenetur: ergo cùm episcoporum bona, ecclesiastica sint, fit vt si quæ sibi redundant, aut sibi retinent, aut consanguineis largiuntur, ad restitutionem teneri videantur. ¶ Tertiò. Multò magis sacerdotibus licet de{ Tertium. } rebus ecclesiæ ea accipere quæ sibi necessaria sunt, quàm superflua augere. Ait verò in epistola ad Damasum Hiero. & refertur. 1. q. 2.{ Hieronymus. } clericos illos commode stipendijs ecclesiæ sustentari, quibus parentum & propinquorum bona nulla suffragantur: qui autem bonis parentum & opibus proprijs sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium committunt & incurrunt. Hæc ille. Vnde Apostolus. 1. ad Timoth. 5. Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, & non grauetur ecclesia: vt ijs quæ verè viduæ sunt sufficiat: ergo multò est certius tunc episcopos mortaliter delinquere, cùm ea quæ sibi de bonis ecclesiasticis exundant, pauperibus non profundant. ¶ In contrarium est episcoporum quorundam vsus qui ea quæ supersunt non cuncta pauperibus erogant: Sed ad ampliandos reditus ecclesiæ, idque (vt apparet) laudabiliter expendunt. OPeræ pretium est in fronte disputationis nostræ textum diui Thom. in conclusiones distribuere, quas explicatioris lucis gratia septem numero constituemus. Persistendum autem est in ea distinctione inter episcopi bona quæ propriè, puta aut hæreditario aut alio ciuili iure possidet, & bona ecclesiastica. Est ergo prima conclusio. Propriorum bo{ Prima conclusio. }norum, hoc est quod iure sæculari episcopi possident, verum habent dominium. Hæc iam suprà art. 1. satis est confirmata ex eo quod status episcoporum non est paupertatis professio. Quo fit vt ex rerum ipsarum conditione & natura non teneantur iustitiæ lege ea pauperibus vel alijs erogare, sed & retinere possunt, & vt libuerit elargiri. ¶ Secun{ Secunda conclusio. }da conclusio. Quanuis possint in earum dispensatione sicuti sæculares ciues peccare, nempe aut propter auaritiam contra debitum charitatis eas retinendo, vel indignè prodigendo, nemini tamen ad restitutionem obligantur. Enimuerò vt. 4. libr. sæpe diximus, vbi iustitia non violatur, nulla inde restitutionis obligatio emergit. ¶ Tertia conclu{ Tertia conclusio. Augustinus. }sio. Episcopi bonorum ecclesiasticorum sunt dispensatores vel procuratores. Hoc patet ex verbis Augu. ad Bonifacium Comitem: quod referuntur. 2. q. 1. can. vltimo. Si priuatum possidemus quod nobis sufficiat, non illa bona nostra sunt, sed illorum quorum procurationem gerimus: proprietatem nobis vsurpatione damnabili vindicemus. Hinc fit bona illa optima fide esse ab illis dispensanda, secundùm illud primæ ad Corinth. 4. Hîc iam quæritur inter dispensatores vt fidelis quis inueniatur. Hæc de bonis in communi possessis intelligitur, vt subsequentes declarabunt. ¶ Et ideo de eorum distributione subtexitur quarta conclusio. Eius{ Quarta conclusio. }modi bona ecclesiastica non solùm in vsus pauperum, verùm & in diuinum cultum, & in ministrorum supplendis necessitatibus sunt expendenda iuxta tenorem decreti Sim{ Simplicius Papa. }plicij Papæ. 12. q. 2. qui ait, De reditibus ecclesiæ vel oblatione fidelium solis episcopis ex his vna portio remittatur. Duæ ecclesiasticis fabricis & erogationi pauperum profuturę à presbytero sub periculo sui ordinis ministrentur: vltima clericis pro singulorum meritis diuidatur. ¶ Quinta conclusio. Vbi{ Quinta conclusio. } distincta sunt bona quæ debent in vsum episcopi cedere ab alijs tribus quæ pauperibus ac ministris & cultui addicuntur, si episcopus aliquid de his tribus portionibus retinuerit, non dubium quin contra fidem dispensationis mortaliter delinquat, & ad restitutionem teneatur. Conclusio per legem commmutatiuę iustitiæ innotescit: nam in tali casu verè furtum alienæ rei committit. ¶ Sexta conclusio. De his quæ specialiter{ Sexta conclusio. } vsui episcopi deputata sunt eadem ratio videtur quæ de proprijs bonis: vt scilicet per immoderatum affectum & vsum peccet quidem si immoderata sibi retineat, & alijs non subueniat, sicut requirit debitum charitatis. Corrigendæ sunt impressiones quibus deest{ Correctio literæ D. Tho. } vltimum hoc verbum, Sicut requirit debitum charitatis. Imò vehementi opinione teneor deesse etiam quod ad restitutionem non teneatur. Contra quam dixerat in superiori conclusione: quandoquidem ait, Eadem ratio videtur quæ de proprijs bonis: quorum prodiga consumptio restitutionem non ex{ Septima conclusio. }poscit. ¶ Septima conclusio. Si verò non sint prædicta bona, distincta, eorum distributio fidei episcopi committitur: Deest etiam in multis impressionibus totum illud, Si verò non sint prædicta bona: in quibus ideo legitur, non subueniat distincta. quare fit litera inintelligibilis. ¶ De his ergo indistinctis adhibetur expositio conclusionis: quod si in modico distributio vel deficiat vel redundet, potest id quidem fieri absque bonæ fidei detrimento: Siquidem nequit homo punctum vbique virtutis tam certum tenere quin pro humana conditione in alterutrum vergat extremum. Si verò sit multus excessus, tunc neque latere potest, neque à peccato mortali excusari: quoniam tunc bona fides violatur: atque adeò distributiua iustitia. Vnde tres denotantur maculæ infidelis serui, Matthæ. 24. vbi sic legitur: Si dixerit malus seruus in corde suo, moram facit Dominus meus venire: quod pertinet ad diuini iudicij contemptum: & cœperit percutere conseruos suos: quod pertinet ad superbiam: Manducet autem & bibat cum ebriosis: quod pertinet ad luxum, cuius gratia mala fide fit dispensatio: veniet dominus serui illius in die qua non sperat, & diuidet eum, scilicet à societate bonorum: & partem eius ponet cum hypocritis, scilicet in inferno. Ecce literam diui Thom. quam in fronte disputationis expediebat ob oculos ponere. Enucleanda verò est in articulo sequenti, vbi inter alia & argumenta quoque ex Ambrosio & Hieronymo in capite quæstionis proposita dissoluentur. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm episcopi ac reliqui sacerdotes verum ac legitimum habeant dominium fructuum ecclesiasticorum qui illos pro sua portione contingunt. PRAEIACTA ergo sententia sancti Thom. subsequenter circa singulos eius articulos, qui generales sunt, mouentur singuli in particulari. Et primò circa priorem quo disputatum in genere est, vtrùm episcopi possint habere rerum dominium, quæritur in particulari circa sextam conclusionem, vtrùm tam ipsi quàm reliqui sacerdotes verum legitimumq́ue habeant dominium eorum fructuum ecclesiasticorum qui se pro sua portione contingunt. Sunt enim innumeræ autoritates quæ à parte negatiua militare videntur. Illæque in primis sacræ paginæ. Nam etsi status clericorum non perinde atque monachorum votum habeat paupertatis annexum, saltem eorum quæ ipsis pro clericali functione ministrantur, nihil eis videtur competere, præter victum & vestitum: iuxta verbum Domini, Dignus est operarius cibo suo, & verbum Pauli. 1. ad Timo. 6. Habentes alimenta & quibus tegamur, his contenti sumus: ceu boues, quod ait alibi, aream triturantes. Quocircà apostoli missi sunt ad prædicandum sine pera, iussi non possidere aurum neque pecuniam. Atque eam ob rem in libro præcedenti sub titulo de simonia monstrauimus, nihil debere clericis, neque ipsi quicquam alio iure posse à plebe pro administratione sacramentorum & reliquis spiritualibus functionibus percipere, quàm iure sustentationis. ¶ Secundò accedit huc & sanctorum patrum numerosissima testimoniorum turba. Nam præter loca Ambrosij, Hieronymi, & Augustini proximè citata, grauissimus Prosper. 12. q. 1. can. expedit. ait, facultates ecclesiæ non esse proprias, sed in communi possideri. Et in concilio Agathen. vt illic refertur, can. episcopi. habetur quòd quidquid de prouisione ecclesiæ fuerit, siue de agris, siue de fructibus, siue de oblationibus, omnia in iure ecclesiæ sunt seruanda. Et Vrbanus Papa ibîdem in can. res. ait, Res ecclesiæ non quasi proprias, sed vt communes, non in alios quàm in præfatos vsus, puta in subsidium pauperum, & ministrorum, & cultus diuini esse dispensandas. Et eâdem causa & quæstione, cano. episcopus. qui est concilij Antiocheni, habetur, quòd episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum in omnes qui indigent cum summa reuerentia & honore Dei: participet autem & ipse quibus indiget: si tamen indiget. Et inter Canones Apostolorum est trigesimusnonus, talis: Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat, & eadem vt Deo contemplante dispenset: neque illi liceat ex his aliquid omninò contingere, aut parentibus proprijs quæ Dei sunt condonare: quòd si pauperes sint, tanquam pauperibus subministret. Et suprà citatus ad Nepotia. Hieronymus ait clerico{ Hieronymus. }rum hæreditatem solum esse Deum, cum quo nihil aliud debent possidere. Et ibîdem eâdem causa & quęstione, cano. quia. aiunt Imperatores Carolus & Ludouicus: iuxta sanctorum patrum traditiones nouimus res ecclesię vota fidelium esse, pretia peccatorum, & patrimonia pauperum. Et cano. decimæ. ait Augustin. quòd qui decimas dare nolue{ Augustinus }rit, quanti pauperes in locis suis vbi ipse habitat, illo decimas non dante fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante ęterni iudicis tribunal apparebit: quia rem à Deo pauperibus erogatam, suis vsibus reseruauit. Quare idem de sacerdotibus censendum erit si illas non dispensauerint. Multa huiusmodi sunt sanctorum loca. Et Hieronymus ad Damasum: & refertur ca. quoniam. 16. q. 1. clerici qui sęcularibus bonis affluunt, non possunt bonis pauperum ali. ¶ In contrarium autem facit textus in cap. vnico, de clerico non residente. vbi habetur quòd qui diuinis officijs non intersunt, nisi infirmitas seu iusta & rationabilis necessitas, aut euidens ecclesię vtilitas réleuet, non sunt domini quotidianarum distributionum: neque faciunt eas suas, sed ad restitutionem sic perceptorum obligantur. Vnde ex contrario sensu colligitur quòd residentes verum dominium earundem distributionum acquirant, atque eadem ratione aliorum ecclesiasticorum fructuum. QVęstio pręsens, vt initio dicebam, nimium ambigua est. Sanè cùm sanctorum testimonia primo verborum sonitu diuersè appareant illam definire quàm ratio penitiùs inspecta videtur permittere. Missa ergo hinc faciamus episcoporum ac sacerdotum bona sęcularia: de quibus, vt articulo proximo conclusum est, nemo ambigit: sed omnes consentiunt priuato dominio à sacerdotibus possideri. De ecclesiasticis verò tres, vt sępe numerò assolet, versantur opiniones. Vna est Alexandri de Hales grauis{ Prima opinio Alexan. Halen. Richardus. }simi autoris. 3. parte. q. 36. membro. 5. ar. 2. Et Richar. in. 4. dist. 45. artic. 3. q. 1. qui expressè aiunt fructuum ecclesiasticorum clericos solùm habere vsum, & non proprietatem. Atque hanc fermè amplexi sunt doctores iuris ca{ Archidiaco. }nonici: vt Archidia. super cap. statutum. §. assessorem. de rescript. lib. 6. vbi ait hęreticum esse in iure quòd ecclesiasticus acquirat sibi verum dominium fructuum præbendę vel ecclesię. Cui accedit Panormi. in. c. cùm esses. de testamen. Et Dominicus in. c. præsen{ Panormita. Dominicus. Tho. Vuald. }ti de offi. ordin. Et, qui non est in postremis habendus, eidem opinioni adstipulatur, Tho. Vualdens. tomo. 1. lib. 4. cap. 42. & quatuor subsequentibus. Vbi multis patrum testimonijs videtur sibi constantissimè probare nullum penes clericos esse ecclesiasticorum bonorum dominium. Secunda nihilo minùs opinio est quam hîc tenet sanctus Thomas: videlicet quòd illius portionis quę par{ Secunda opinio S. Tho. }ticulariter applicata est episcopo perinde videtur dominus atque aliorum bonorum quę sęculariter possidet: vt patet in sexta conclusione. Secùs si omnia bona ecclesię in communi possiderentur, & eius essent dispositioni mandata: vt patet in tertia & septima. Et{ Adrianus. } eandem opinionem amplectitur Adrian. in 4. in materia de restitutione. Tertia est Ca{ Tertia opinio Caietan. }ieta. loco præsenti, quam etiam suprà insinuauit, vt lib. pręcedenti sub titulo, de decimis, vidimus. Partim enim tenet cum sancto Tho. nempe quòd regulariter episcopi sint domini suę portionis, postquàm facta est bonorum distributio in quatuor partes. Meditatus est tamen eam exceptionem, quòd quando portio illa quæ ipsos contingit est notabiliter abundans, tunc tenentur duas partes eiusdem portionis in pauperes & fabricam refundere. Et quanuis expressè non affirmet vtrùm teneantur iure charitatis an iustitiæ: tamen sentire videtur quòd teneantur de rigore iustitiæ, sicuti anteà quàm essent diuisa bona. Ex quo fit consequens secundùm eum neutiquam esse verè dominos eiusdem portionis, sicuti non erant tunc totius acerui. ¶ At verò secunda opinio adeò{ Probatur opinio S. Tho. } mihi semper pro meo exili iudicio persuasa fuit, vt quandiu ecclesia contrarium non definierit, nescio an de illa decidere possem. Eò potissimùm cùm sanctus Tho. eam teneat: neque vllus eiusdem ordinis pater contrarium expressè dicat. Non quòd clerum aut certè episcopos ab eleemosynarum vinculo absoluere moliar. Imò quàm eos crediderim eidem mandato esse obnoxios, arti. sequenti expromam. Sed quod vbique cuperem vnam quamlibet rem suo loco & iure pro meo modulo collocare. ¶ Ad plenam ergo rei intelligentiam duo statim præ foribus prænotare oportet. Vnum scilicet de diuersis ecclesiæ bonis, atque alterum de varijs eius statibus. Hæc enim summoperè rem dilucidat. Et quantum ad pri{ Quatuor bonorum temporalium genera quibus clerici fruuntur. }mum, quatuor sunt bonorum temporalium genera quibus fruuntur clerici, vel olim in penu ecclesiastico reponebantur. Prima videlicet erant quæ Christifideles in primordijs ecclesię in commune conferebant vt inde tam clerici quàm pauperes alerentur. De quo ritu Actuum. 4. scriptum est, non fuisse quenquam egentem inter illos. Nam quotquot possessiones agrorum aut domorum habebant, vendentes offerebant pretia eorum quę vendebant, & exponebant ante pedes apostolorum. Diuidebantur autem singulis prout cuique opùs erat. Et quanuis illud institutum Hierosolymis ortum habuerit: inualuit mos tamen inde in christianismo vt partem saltem bonorum in cœtum clericorum eodem fine Christiani conferrent, neque possessiones venderentur, sed permanerent in ecclesia. Ait enim Melchiades Papa in can.{ Melchiades Papa. } futuram. 12. q. 1. quòd cùm apostoli futuram ecclesiam in gentibus præuidissent, idcircò prædia in Iudæa minimè sunt adepti, sed pretia tantummodò ad fouendas gentes. At verò cùm ecclesia succresceret, omnes, vt maximè de Constantino Cæsare constat, non solùm pretia, sed possessiones ecclesiæ conferebant. Et Vrbanus cano. statim pro{ Vrbanus. }ximo: Videntes, inquit, summi sacerdotes plus vtilitatis posse conferre si hæreditates & agros quos vendebant ecclesijs quibus præsidebant episcopi traderent, eò quòd ex sumptibus eorum tam præsentibus quàm futuris temporibus plura & elegantiora ministrare possent fidelibus communem vitam ducentibus, quàm ex pretio ipsorum, cœperunt prędia & agros quos vendere solebant matricibus ecclesijs tradere, & ex sumptibus earum viuere. Hæc ille. Forsan enim tunc nondum per totam ecclesiam inoleuerat tam exacta decimarum solutio, sed illis fortè distributionibus contentus erat clerus, parcissimè tunc viuens. Alia sunt bona quæ postmodùm offerri etiam ecclesiæ cœperunt: non solùm in fabricæ aut pauperum subsidium, sed tanquàm stipendium alicuius perpetuæ capellaniæ. Imò verò fortè præcisè ad hoc tantùm onus: quæ quidem in ecclesijs nunc collegialibus dicuntur anniuersaria, quorum institutiones extant: in quibus nullius oneris habetur mentio aut fabricæ aut pauperum, sed solius anniuersariæ memoriæ perpetuò celebrandæ. Quibus adiunguntur & quæ episcopalibus sedibus denotata sunt: nempe castra & vasalli: de quibus articu. 5. redibit sermo. Tertium genus bonorum ecclesiasticorum est quotidianæ pitantię & oblationes vel pro sacris celebrandis, vel quæ ad pedem altaris fiunt. Quartum denique idque solennissimum est decimarum quota iuri clericorum addicta: vt habetur cano. decimas. 16. q. 1. & alijs illic pluribus. Et extrà, de decimis. per totum. ¶ Secundò & id quoque meminisse opùs est{ Documentum. } quòd nascens clericorum ecclesia, cœpit in communi viuere: in quo vitę instituto nonnihil temporis adoleuit. Ille enim erat decentissimus eorum status si perdurare posset: vt patet ex cano. Clementis, Dile{ Clemens. Vrbanus. }ctissimis. & cano. citato Vrbani, Videntes. & cano. Scimus. & multis alijs. 12. quęstio. 1. Nam cùm paucitas tunc existeret clericorum & ecclesiarum, poterant sic commodè viuere. Imò & in multis ecclesijs cathedralibus etiam nunc specimen aliquod eiusdem vitæ communis retinetur. Quando autem communia erant in communi, tunc{ Quando bona ecclesiæ poßidebantur in communi, ad episcopum pertinebat eorum dispensatio. } facultati & potestati episcopi tanquàm legitimi distributoris erant mancipata, vt clero & fabricæ & pauperibus secundùm cuiusque necessitatem illa distribueret: eaque etiam sibi quibus egeret perciperet: vt habetur cano. citato, episcopus. 12. quæstio. 1. Vbi legitur quòd episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum omni reuerentia & timore Dei. Et cano. statim proximo, Præcipimus. qui est inter canones Apostolorum, habetur quòd si animæ episcopo traditæ sunt, multò magis oportet eum curam de pecunijs agere: ita vt potestate eius indigentibus omnia dispensentur. Idemq́ue continet can. citatus trigesimusnonus eorundem Apostolorum. At verò ex aucto paulò plus clericorum numero, vix illa communis vita tolerari poterat. Vnde tempore iam Augustin. in lite erat & sub iudice, vtrùm deberent sacerdotes initiari nisi qui vellent in communi viuere. Quoniam vt primo articulo definitum est, eorum institutum id necessariò non exigit. Sanè cùm paupertatis votum non habeat annexum: neque verò obedientię, quam non quisque in domo sua pręstare episcopo possit. Vnde idem August. vt citatur eâ{ Augustinus. }dem causa. 12. q. 1. can. certè. fatetur de se statuisse, nullum ordinare clericum nisi qui secum vellet manere: aut si vellet à proposito recedere, illi clericatum tolleret. Sed ecce, inquit, in conspectu Dei & vestro muto consilium. Qui volunt habere aliquid proprium quibus non sufficit Deus & ecclesia eius, maneant vbi volunt & vbi possunt: non eis aufero clericatum. Nolo habere hypocritas, &c. Cùm autem clerici non cum suo capite vitam communem degerent, cœperunt episcopi infideliter communia illa distribuere. Quare videntes Pontifices non posse vitam retineri communem, facta bonorum ecclesię partitione in quatuor portiones singulas singulis addixerunt. Episcopo scilicet vnam, reliquo verò clero alteram, & fabricę necessitatique ecclesiæ tertiam, ac denique quartam pauperibus. Idq́ue fieri cœpit circa an{ Partitio bonorum ecclesiæ facta est anno Domini quadringentesimo septuagesimo. }num Domini quadringentesimum septuagesimum: nempe in confinibus temporum Hieronymi, & Augustini. Tunc enim sedit Simplicius Papa, cuius est ille can. de reditibus 12. q. 2. vbi hęc habetur diuisio. Et post viginti annos sedit Gelasius, cuius sunt canones, Vobis enim. &, Quatuor. quibus eadem diuisio confirmatur. & posteà anno ferè sexcentesimo sedit Grego. cuius sunt canones, cognouimus. &, mos. quibus eadem refertur partitio. Hęc tempora eò denotauerim vt sententiæ quę de hac re August. & Hieron. extant de tempore illo, intelligantur quando in communi viuebatur, omniaque erant sub episcopi dispensatione. ¶ His pręmeditatis ad quæstionem tribus conclusionibus respondetut. Prima est. Si quę modò alicubi{ Prima conclusio. } extant illius generis bona quę Christianus populus in subsidium pauperum offerebat, certum est neque illa neque eorum fructus posse vel ab episcopo vel à clero in totum vsurpari, sed lege iustitiæ debere distribui: quæ si non distribuantur, ille qui distributionem omittit, ad restitutionem tenetur. Libro enim quarto declarauimus iuxta verbum sancti Thom. 2. 2. q. 62. arti. 1. quòd qui ex debito distributionem omittit, illicò fit lege commutatiuę iustitię restitutionis reus. Idem & quidem certiùs asserendum est de bonis quę hospitalibus sunt mancipata. Et hic est vnus verus sensus quintæ conclusionis sancti Thomæ. Quocircà si quippiam bonorum istorum reperiantur episcopi vsurpasse, suæque applicuisse sedi, ambigi non potest quin ipsa cum fructibus restituere teneantur. Hæc tamen censura limites præsentis negotij exit. Vbi enim contraria iustitia non constat, ille qui bona fide possidet, ab omni restitutione est liber. Quanuis nonnulla sit suspicio quòd castra, & villę, & alię ecclesiarum possessiones fortassè aliquo respectu pauperum fuerint ecclesię tributa. ¶ Secunda conclusio ad rem{ Secunda conclusio. } magis pertinens: Prędia, & castra, & vniuersę possessiones, siue episcopali sedi siue canonico collegio siue cuiuis alij prębendę ecclesiasticę annexæ, non transeunt in absolutum dominium episcopi neque sacerdotis prębendam possidentis: sed tantùm sunt earundem possessionum administratores. Probatur conclusio.{ Probatio conclusionis. } Quia illa neque vendere neque alienare possunt nisi de consensu episcopi & capituli, atque eorum quorum interest: imò sępe nisi Romanæ sedis accedente consensu: idq́ue in bonum & in perpetuitatem ecclesiæ. Hic est sensus canonis Bonifacij. 12. q. 2. Nulli liceat ignorare, Omne quod Domino consecratur, sanctum sanctorum erit Domino, & ad ius pertinet sacerdotum: propter quod inexcusabilis erit omnis qui illud à Domino vel ecclesia aufert, vastat, inuadit, &c. Et 12. q. 1. can. expedit. ait, Prosper, facultates ecclesiæ non proprias, sed communes esse. Vnde eâdem causa & quæstione, cano. multi. & 16. q. 1. can. possessiones. & per totam quæstionem: & extrà, de reb. eccle. non alienan. arctissimè cauetur earum alienatio. Hæc conclusio{ Explicatio proximæ conclusionis. } intelligitur de quibuscunque bonis quomodocunque ab ecclesia possessis: seu ratione anniuersariæ capellaniæ seu cuiuscunque alius clericalis obsequij. Res est clarissima: & de istis in vno sensu intelligenda venit conclusio tertia sancti Thom. Nam de duobus primis nil restat disputandum. ¶ Tertia conclusio.{ Tertia conclusio. } Fructuum ex possessionibus prouenientium, quæ ratione alicuius obsequij clericalis annexæ sunt ecclesiæ: nempe anniuersarij aut capellaniæ, clerici pro sua quisque portione sunt verè domini: sicuti & quotidianarum pitantiarum quæ illis pro Missis vel alijs diuinis exequijs offeruntur. Et hic erit vnus sensus sextæ conclusionis sancti Thom. Conclusionem hanc nescio quis infi{ Ratio primæ conclusionis. }ciari potest. Enimuerò si eleemosynarum quæ pauperibus erogantur dominium acquirunt pauperes, non est cur dubitetur quin & eleemosynarum quæ fiunt sacerdotibus fiant & ipsi domini. Eò potissimùm quòd, vt dictum est, nullum susceperint paupertatis votum. Dominia nanque, vt lib. 4. diximus, non alio ęquiori titulo transferuntur quàm libera voluntate transferentis: sed qui eleemosynam pro Missa celebranda vel pro exequijs mortuorum largitur, liberrimè pro illo spirituali obsequio confert: ergo clericum in vero dominio constituit. Neque vllo pacto refert temporalésne sint tales eleemosynæ & quotidianæ, an verò perpetuæ: scilicet fructus prædiorum & possessionum quæ pro talibus obsequijs mancipatæ sunt clero absque vlla pauperum ratione aut ecclesiæ fabricę. ¶ Item stipendia quæ magistratibus ciuili{ Secunda ratio }bus pro suis laboribus dantur, vt iudicibus, prætoribus, quin verò & regibus & alijs dominis, verè transeunt in ipsorum dominium: ergo & illa quæ clericis pro suis obsequijs & muneribus erogantur: cùm ipsi multò pretiosiùs reipublicæ seruiant. ¶ Quòd si ar{ Obiectio. }guas, spiritualia non esse vendibilia, iam tibi superiori lib. responsum est posse clericos ad suî sustentationem stipendia suscipere, & iu{ Solutio. }ra quæ sibi pro mortuorum exequijs & alijs officijs stata sunt percipere, atque adeò eorum dominium acquirere. ¶ Ex his colligitur{ Quarta conclusio. } quarta conclusio de episcopis. Quòd si castra & prædia quæ habent, de quibus arti. 5. dicturi sumus, constet illis non esse adiudicatas sub conditione & modo vt pauperes alant, sed absolutè ad deferendum eorum sedi honorem & autoritatem: quanuis collatores crediderint beneficos eosdem fore Antistites in pauperes, nihilo minùs fructuum earundem possessionum sunt veri ac legitimi domini: neque contra rigorem iustitiæ faciunt quomodocunque illas dispendant. Et in hoc sensu etiam verificatur eadem sexta conclusio sancti Thom. Et probatur. Quo{ Probatio. }niam si eiusmodi possessiones dono illis datæ sunt absque vlla conditione & oneris vinculo, nisi quòd maneant in perpetu a possessione succedentium in sede, nulla est ratio iustitię quę illis prohibeat esse annuorum fructuum dominos. ¶ Contra hæc profectò nescio quis firma aliqua ratione reclamare possit. De decimis autem tempora distinguenda sunt. Nam de illo quo pro indiuiso possidebantur, & sicubi nunc temporis eo modo possidentur, statuitur Quinta conclusio. Tunc non erat penes episcopum ita ple{ Quinta conclusio. }num dominium quin distribuere partem pauperibus teneretur: sicuti & suam clero, & fabricę suam. Hęc fuit septima conclusio diui Thomę. Nihilo minùs ambiguitate non caret vtrùm totum decimarum dominium esset tunc penes clerum, an pars penes pauperes. Itaque tam ęquum ius pauperes haberent ad partem suam tanquàm verè illius domini, quàm clerus ad suam, an potiùs totum dominium esset penes clerum, cum illo tamen onere, vt vel misericordię iure, vel etiam iustitię, tenerentur illis dare partem. Et quantum conijcio, communis opinio priorem modum tenere cogitat. Tum quòd tanta fructuum copia non censetur soli clero esse addicta: tum quòd diuisio quæ posteà facta fuit attestari videtur, partem semper fuisse pauperum. At verò re oculatiùs inspecta, po{ Decimarum dominium ante earum partitionem solum est penes clerum. Prima ratio proximæ assertionis. }sterior modus non solùm est multò credibilior, verùm, vt arbitror, certissimus: nempe quòd dominium non erat nisi penes clerum. Atque huius prima ratio hęc est quæ ex superiori lib. colligitur. Decimarum finis alius non fuit quàm ecclesiarum seruitium, sacrorumq́ue ac sacramentorum administratio. Hoc enim sublato quòd ecclesię non essent, profectò nullę essent populo imperatę decimę. Atqui eadem ratio inde confirmatur quod{ Confirmatio. } ea de causa exiguntur à populo euangelico decimę, quo à Mosaico: illic autem, vt Numer. 18. constat, solùm soluebantur Leuitis & sacerdotibus, neque alia ratione quàm ob ministerium templi: atque illius legis instar taxata est ab ecclesia decimarum quota: nempe quòd ecclesiæ nostrę ministri excellentiores sunt antiquis, vt ait sanctus Tho. 2. 2. q. 77. artic. 1. vbi nullam assignat rationem pauperum. Hinc ergo planè colligitur decimarum dominium penes clerum etiam tunc fuisse. Nisi dicas nullum habuisse dominum præter Deum: quod profectò falsum est: quia Deo non nisi clericis conferuntur, & pro eorum obsequio. ¶ Secundò ad idem{ Secunda ratio } arguitur. Ius petendi decimas, vt omnium est vna confessio, ius ecclesiasticum est: quod ideo penes solos sacerdotes existit: non autem penes pauperes. Imò, vt suprà diximus, neque ipsi quantuncunque inopes ab earum solutione liberantur: nullum ergo vnquàm penes pauperes fuit decimarum dominium. ¶ Accedit huc tertiò inuincibile argumen{ Tertia. }tum. Quòd si intentio ecclesiæ tunc temporis fuisset pauperes in partem dominij decimarum mittere, profectò non solùm signata esset illis sua quota, verùm neque episcopo fuisset eius solutio commissa. Imò populo pręciperetur vt singuli ex suis decimis partem adimerent, quam pauperibus elargirentur. Sicuti in antiqua lege, vt libro superiori vidimus, quilibet separabat decimas pro peregrinis. Quídnam enim opùs erat id quod verè erat pauperum, nempe cuius ipsi erant domini, episcopo committere vt illis refunderet? Nunquid non Spiritus sanctus cuius nutu regebatur ecclesia bene nouerat non ita multos ferè antistites qui fideles essent futuri dispensatores? Quid ergo illis alienum committeretur? ¶ Accedit denique quod elee{ Postrema ratio. }mosynarum ratio, alia est à decimarum. Illa enim, vt eleemosynę vox testatur, tota est posita in misericordia: cùm decimarum solutionem ipsissima iustitia exigat. ¶ Ex{ Corollarium. } his ergo fit consequens, decimarum dominium penes clerum semper fuisse, perinde atque in antiqua lege fuit penes Leuitas. Nam cùm neque alio paupertatis voto sint sacerdotes nostri impediti, neque eis minores, imò multò maiores, si vigilanter seruiant, labores incumbant, non est cur non perinde atque illi efficiantur suorum stipendiorum domini. Attamen cùm tunc clerus non esset multùm numerosus, & in communi viuens paucis esset contentus, quàm æquissimum erat vt pauperes pro sua facultate alerent: & ideo tenebatur episcopus illam facere distributionem. ¶ Sed adhuc non sedatur animus quo minùs sciscitetur quo ad id iure tenerentur:{ Dubitatio. } iustitięne an misericordiæ. Ex vna enim parte videtur nomen distributionis iustitię{ Ratio dubitandi. } legem insinuare: ex altera verò, si dominium penes clerum erat, non apparet qua iustitia pauperibus deberentur, sed sola misericordię: quæ solet etiam sub reatu mortalis delicti obligare. Enimuerò lex iustitiæ tunc solùm locum habet quando aut alienum possides, vt apparet in furto, aut sub ea suscepisti fide vt reddas, vt apparet in mutuo: quorum neutrum locum habere in pręsentiarum videtur. Respondetur ergo quòd radix illius{ Responsio. } distributionis ex misericordia profecta est, non ex iustitiæ debito. Nec parum hoc scire refert, vt in subsequentibus liquebit. Sed tamen quia de superfluo eleemosynam dare præceptum etiam est misericordiæ, vt. 2. 2. q. 32. autor est diuus Tho. & clericorum col{ S. Thomas. }legijs superfluere tunc decimarum quota videbatur, adiunctum præceptum creditur, vt sacri canones docere videntur, vt illo modo fieret distributio nulla pro tunc designata quota pauperibus. At quia præceptum semper intra limites misericordiæ continebatur, vehementer suspicor, libenterque crederem quod omissio pro tunc eiusdem distributionis non obligabat ad restitutionem. Et nè videar primus id asserere, non modò Adrianus astrue{ Adrianus. }re videtur, verùm & mihi sanctus Thom. in præsentiarum insinuare. Nam cùm in quinta conclusione asseruisset quòd vbi distincta sunt bona & sua singulis adiudicata, si episcopus quod alienæ sortis est sibi surripiat, non solùm mortaliter peccat, verùm ad restitutionem tenetur: in explicatione tamen septimæ, quæ vbi non sunt distincta loquitur, primùm ait quòd modicus defectus non creat culpam: secundò quanuis grandiorem defectum culpę attribuat mortali: tamen de restitutione nullum adiecit verbum. Quod quidem etsi Caieta. nescio quo aliorsum diuertat, certò tamen crediderim consultò de restitutione subticuisse: eò quòd vbi bona indistincta sunt, solum præceptum misericordię agnouit: non autem iustitię. Sicuti vbi portio aliqua hospitalibus adiudicata est, aut fabricę, aut aliter pauperibus. ¶ Sexta con{ Sexta conclusio. }clusio ad quam pręsens disputatio festinabat, tandem constituitur. Post factam ecclesiasticorum fructuum diuisionem episcopus verè est dominus portionis quę sibi contigit: neque vllo iustitiæ vinculo quicquam illius pauperibus aut cuiuis alteri debet. Conclusionem hanc, vt suprà dicere cœperam, non eo animo affirmauerim vt ad minores eleemosynas eos crediderim obligari, quàm qui in diuersa sunt opinione, vt articulo sequenti patebit. Sed quò legitimum ius ab eo quod legitimum non est pro meo captu discernam. Est autem contra duas non nihilo differentes opiniones asserenda: primùm videlicet contra primam recitatarum Alexandri & quorundam iurisconsultorum, qui hæreticum in iure arbitrantur vllum penes clericos esse ecclesiasticorum fructuum dominium. Deinde contra tertiam Caietan. qui opinionem diui Thom. moderatus, excipit casum vbi decimarum copia exuberans est. Et primùm quòd hæc fuerit sancti Tho. opinio, clarissimè ex sexta eius conclusione constat: quæ fermè idem est quę hęc nostra: quippe vbi ait: De his quæ specialiter episcopi vsui deputata sunt, eadem esse videtur ratio quæ de proprijs bonis: vt illic declarauimus. Et vt arti. 6. vt in solutione tertij adnotauimus, cùm argutum esset episcopos, saltem quantum ad stipendia suarum functionum, debere esse voto pauperes, id negauit, ac perinde concessit eorum habere proprium dominium, quod voto paupertatis opponitur. At verò non est sola diui Tho. autoritas, quamuis sola esse possit quæ hanc opinionem persuadeat. ¶ Arguitur ergo primo contra primam { Prima ratio contra priorem opinionem negantem episcopis dominium suæ portionis. } opinionem quæ omne prorsus eiusmodi dominium denegat, ex ipsa iuris diuisione. Diuidere namque ecclesiasticos fructus in quatuor partes, nihil aliud effingi potest fuisse quam suę cuilibet dominium adiudicare: ergo sicut reliquus clerus dominium habet suę partis, & fabrica suæ, & pauperes suę (vbi designata est) ita & episcopus habebit suæ: Nam profectò discrimen excogitari nequit vllum. Sed probatur antecedens. Etenim quia ecclesia, vt dicebamus, more & vsu experiebatur episcopos in distributione fidem frangere, abstulit eis distribuendi arbitrium: & ideo nè plus iusto caperent, consignata est illis portio qua viuerent: atque adeo suo dominio addicta, sicuti & suæ singulis aliorum. Et ita tenet glossa super cap. duo sunt. 12.{ Glossa. } q. 1. Et facit ad id cap. peruenit. extrà, de fideiuss. vbi pręcipitur de beneficiorum fructibus satisfieri clerici creditoribus: quòd si non essent fructuum domini, non præciperetur. ¶ Secundò arguitur. Si per illam diuisionem{ Secunda ratio } non esset episcopo suæ portionis dominium adscriptum, sed perinde teneretur eandem distribuere, atque anteà totum, frustranea profectò esset diuisio. Cùm ergo non frustrà facta sit, sed vt cuique sua certa esset portio, manifestè colligitur perinde ei applicatum esse dominium suę sortis, ac reliquis dominia suarum. Vnde in cap. citato, vobis enim. 12. quæstio. 2. eisdem verbis explicatur episcopi portio atque aliorum. Ait enim Gelasius: Antistes, de quatuor portionibus{ Gelasius. } vnam sibi tollat, aliam clericis pro suo iudicio & electione dispertiat, tertiam pauperibus, fabricę verò quartam. Quid ergo est, sibi tollat, quàm sua sit? sicuti & reliquę aliorum. Vnde posteà successu temporis factum est vt episcopo prorsus fuerit adempta distributio, sed ex ipso cumulo fabrica suam partem capit, & clerus suam. ¶ Tertiò ar{ Tertia. }guitur. In cunctis reipublicæ magistratibus creandis illa semper habetur ratio vt stipendia eis discernantur iusta, quorum porrò domini fiunt. Cùm ergo episcopatus inter omnes tam ciuiles quàm ecclesiasticos præstantissimus sanè sit, ac maximè necessarius, iniquissima esset eius conditio si non eodem iure episcopo decretum esset stipendium cuius verè esset dominus. Neque obstat quod sit ipse pater pauperum. Necessitudo enim hæc eam illi obligationem adiungit, quemadmodum articulo proximo explicabimus, vt in pauperes sit de sua substantia prę sæcularibus diuitibus beneficus & misericors. Nam & diuites huius sæculi, vt ait Paulus, tenentur etiam in pauperes esse benefici: de suo tamen. Quin verò si in similitudine persistere volumus, pater etiam omnium quæ tribuit filijs, verè dominus est. ¶ Quartò;{ Quarta ratio ad idem. } idque porrò vehementissimè, arguitur. Si vera est opinio omninò negantium episcopis ecclesiasticorum fructuum dominium, consequens subinde fit (quod ipsi liberè fatentur) nullam eis certam partem esse applicatam, sed tantùm indultum vt pro ratione sui status fructibus victitent: quicquid autem supererit rigore iustitiæ, tanquàm veris dominis, egenis conferant: hoc autem consequens profectò incredibile est. Fac enim quartam partem fructuum episcopi attributam, decem milia ducatorum valere. Et quæro an totam summam possit suis vsibus insumere? Concedis fortè vbi pro ratione sui status illud fuerit necessarium: sin minùs, non potest, nisi quantum est ei necessarium. Quòd autem solutio hæc consistere non possit, probatur. Primum non constituis certam regulam per quam debeat status decentia iudicari: nam si regula sit, ecclesiæ amplitudo & maiestas, profectò illa non est certa: nam solet aliqua ecclesia esse magnæ auctoritatis, ac numerosissimi populi, quę tamen non ita est prouentuum temporalium diues: atque alia multò minoris auctoritatis, longè tamen ditior. Quapropter episcopus qui ditior est, non est cur non possit ampliorem alere familiam, & maiores facere sumptus. Ecquis enim renuat, quin episcopi Hispanię possint splendidiorem domum sustentare, quam Itali? quippe qui bis & ter decuplo locupletiores habent ecclesias. Si autem decentia status pro ratione fructuum ęstimari debeat, Profecto neque illa est satis fida regula: nam posset vice versa ecclesia esse tam paruę auctoritatis, vt non requireret in episcopo maiorem, etsi ditior esset. Sed hoc admisso neque idem potest haberi certitudo. Nam quis debet sumptus quos episcopus potest facere admetiri. Etenim si dicas ad prudentiam boni viri id esse deferendum, inter bonos & prudentes est opinionum varietas. Exempli gratia de episcopo Salmantino forsan quis prudens satis iudicabit vt sumptus faciat quatuor milium ducatorum: & alius concedet ei sex, & alius octo. Cuínam ergo sententiæ debet episco{ Confirmatio }pus stare? ¶ Imò, quod euidentius est argumentum, demus secundùm omnes prudentes posse consumere octo milia: quare si habeat duodecim, satis est vt in mendicos quatuor milia effundat. Forsan vult parciùs viuere, & non expendere nisi sex milia. Tunc vtrùm illa duo milia quę supersunt teneatur de iustitia dare pauperibus? Si negatiuè responderis, iam illum concedis habere plenum dominium octo milium ducatorum qui ad suum statum sunt necessarij, atque adeò si voluerit fraudare genium suum, illam superstitem quotam poterit pro suo libito expendere, vel in consanguineos, vel in alios licitos vsus citra scandalum: quod nos probare contendimus. ¶ Si verò responderis quod dum non consumit nisi sex milia reliqua, duo debet de iustitia pauperibus: eâdem ratione affirmare perrexeris quòd si ex octo milibus quæ expendere in proprios vsus licitè poterat, non vult, quia parcissimus est, expendere nisi quatuor: continuo debet pauperibus reliqua quatuor: & si non vult expendere nisi duo, debet reliqua sex. Ex quo consequitur, episcopum respectu suorum bonorum nihil aliud esse quam conuiuam sedentem ad alienam mensam, cui tantum comedere licet quantum libuerit, sed nihil ampliùs percipere: quod profectò nescio quis quantum ad rigorem iustitiæ concesserit. Nam de officio misericordiæ nihil modò loquimur. Porrò enim si ecclesia cum bona in quatuor partes diuisit, hoc facere cogitasset, non illam præstitisset prudentiam, quam certum est instinctu Spiritus sancti habuisse: nam legem iustitiæ quæ constitutissima esse debet, in ambiguo reliquisset: vt pote in humano arbitrio, quod maximè est variabile. ¶ Sed ecce aduersariorum Achilles:{ Obiectio aduersariorum. } Populus Christianus ad nihil ampliùs sacerdotibus tenetur quam illos alere ac sustentare: ergo non aliter illis debuit prouideri quam quod necessaria caperent: reliqua verò pauperibus redderent. At verò illatio hęc fallacissima est: nam etsi ni{ Solutio. }hil plus eis debeatur quam sustentatio, tamen ratio prudentiæ exigebat vt certum stipendium arbitrio ecclesiæ illis ad eandem sustentationem destinaretur: porrò cuius essent veri domini, vt illis neque liberum sit quantum libuerit capere, neque rursus inquieta conscientia metum incutiat an plus capiant, quam sibi congruat. Sic enim res habet in republica ciuili. Nil inquam ampliùs publicis magistratibus, nempe senatoribus, ac iudicibus, quin verò regibus debetur quam sustentatio pro ratione & obsequio quod reipublicę impendunt: & tamen singulis decreta sunt pręscriptaque certa stipendia: aliâs enim non esset bona prouidentia. ¶ Quintò arguitur. Si{ Quinta ratio. } episcopis omne adimitur ecclesiasticorum fructuum dominium, eâdem ratione & reliquis sacerdotibus & toti clero adimi debet: quod profectò nemo audet dicere: imò Caie. hîc reliquos sacerdotes fatetur habere verum dominium, nec teneri de iustitia sua distribuere bona. Quòd tamen eadem sit ratio, patet: quoniam non est cur episcopus vilioris ac parte sit conditionis quam reliqui parœciani sacerdotes, atque alij aliarum dignitatum. Eò vel maximè quod sua eis quarta addicta est, sicut reliquis suæ. ¶ Item vix percipere istorum possum opinionem. Aiunt enim episcopos non esse dominos suæ portionis: nihilo minùs satis esse vt quartam partem dent pauperibus. Quid ergo vbi pauperes suam habent quartam? Imò si non habeant, cur non ex toto cumulo illa quarta succidatur, vt antè quam fieret diuisio, sed ex sola episcopi portione. Adde quod iam aliarum trium faciunt eum dominium. ¶ Sed aiunt: Creduntur episcopi sortem pauperum sibi applicuisse. At{ Suffugium aduersariorum. } verò hoc non ita certa ratione constat. Imò (quod non crediderim ratione vacare) cum illa quarta pars pauperum, fundamentum vt suprà diximus, non habuerit in decimarum iustitia, sed tantum in misericordia: vtpote quia ipsarum cumulus superfluere censebatur, fortasse in alia ecclesiastica beneficia mutata est: & ideo disperijt. Est enim hoc ad istorum intellectum apprimè obseruandum, quod alere ex decimis pauperes, non est ius diuinum, neque naturale, sed merum ecclesiasticum positiuum, idque misericordię: ob idque ecclesia potest illud variare. Nam pauperes naturali ac diuino iure alia via sunt præter decimas sustentandi. Ad cuius quidem coniecturam accedit quòd præter sortem episcopi, & fabricæ, & clericorum, videmus plures alias à decimarum aceruo decisas: vt sunt sacerdotia quæ appellant præstimonia: quæ quidem multò maior pars est, quàm quæ episcopum contingit. Nam esse plurimum consueuit tertia pars totius acerui: quæ quidem beneficia nulla extat memoria qua fuerint ratione instituta: sed suspicari solet (nam certa coniectatio nulla est) quod ad alendos pauperes in studio fuerit destinata. Etenim quid aliud in ecclesia isti facere teneantur, non legitur. Vnde coniectura fit quod illic fuerit portio pauperum assumpta. Imò verò forsan etsi sub prætextu studij fuerint illæ præbendæ institutæ, suspicione minimè caret, non aliam habuisse radicem, quam quod exuberantibus ecclesiasticis prouentibus ambitio humana ad illos anhelauit, & sedem apostolicam improbitatibus deuicit, vt illas prebendas ex decimarum trunco amputaret. Prętereà iam in Hispania & alijs prouincijs bona portio pro regibus excipitur. Non ergo est cur iam modò totum onus alendi pauperes ex fructibus ecclesiasticis, quantum ad rigorem iustitiæ attinet, in episcopos reijciatur. Quamuis suauissimo, eisdemque peculiari misericordiæ onere, non sint exonerandi. ¶ Postremum denique, & quod rem concludat{ Postrema ratio. } argumentum contra aduersam opinionem informetur aduersus restitutionem ad quam isti aiunt episcopos teneri, si quidquid illis superest, pauperibus non restituant. Qui enim dicunt rigore iustitiæ, tanquam veris dominis, pauperibus id deberi, subsequenter dicere coguntur quod aliter facientes ad restitutionem teneantur. Quòd autem consequens ineptè, atque, vt bona venia dixerim, inaniter concedatur, arguitur. Valeat verbi gratia, vt dicebamus, Salmantinus episcopatus pro quarta parte quę sibi sorte obtingit decem milia ducatorum, quorum sex ad suam sustentationem secundùm suam dignitatem necessaria sunt. Et fac reliqua quatuor quæ pauperibus debebat, illis præsenti anno subtraxisse, & in alios prodegisse proprios vsus: Tunc anno susequenti vnde restituet? Nam sex pro sua sustentatione indiget & alia quæ supererunt quatuor, pauperum sunt: nil ergo habet vnde restituat. In summa, Si quidquid episcopo quotannis supra necessarium redundat, pauperum lege iustitiæ est, vnde quęso episcopus, quod pauperibus semel ademit posteà restituet? Nisi forsan alia habuerit bona patrimonialia: aut nisi dicas debere de parte sibi necessaria suum fraudantem genium illa quæ pauperibus debet abscindere: quod non est concessu dignum. Porrò ergo opinio hæc nullatenùs videtur rationi consona. ¶ Ex his diluta euadit alia quæstio: videlicet vtrùm illi quibus episcopus sua bona fuerit malè elargitus, siue consanguinei fuerint, siue alij extranei, ad restitutionem teneantur. Illi nanque qui episcopum non faciunt dominum, id quidem affirmant: nisi illi tanquàm pauperes illa receperint. Attamen{ Episcopus bona suæ portionis prodigens ad restitutionem minimem tenetur, neque illi quibus sunt collata. } si episcopi verè sunt domini, vt probatum est, quanuis contra præceptum misericordiæ, exiguitate & nimia parcitate eleemosynarum mortaliter delinquant, & sua bona aliter profundant, etiam in malos vsus, verè dominia transmittunt. Quocircà qui illa recipiunt, ad restitutionem minimè tenentur. Atque idem ante nos sensit Adrianus. Et patet exemplum. Dum enim quis cuipiam in extrema necessitate constituto succurre prætermittens, id quod illi præbere tenebatur, alteri diuiti prodigè contulit, neque ipse neque ille qui recipit vllatenùs fit restituendi reus. ¶ Restat ergo examinanda Caietani opinio quam suprà diximus medium tenere locum. Vti{ Opinio Cai. }tur enim hac distinctione: nempe quòd dum reditus episcopales aut tenues sunt tantumq́ue sufficientes episcopo, aut mediocres, ita vt sint parum abundantes, non tenetur de iustitia illos distribuere. Sed omninò inquit iudicandum est tunc de istis ac præbendis aliorum clericorum, quæ ad ipsorum sustentationem deputatæ sunt. Atque hactenùs videtur tenere cum sancto Thoma: videlicet quòd perinde illorum bonorum sint episcopi verè domini, vt aliorum quæ sunt sibi propria. Quando verò huiusmodi fructus supra id quod eis necessarium est, multum redundant, tenentur, inquit, etiam quotam quę sibi obtingit, in tres partes diuidere, quarum vnam largiatur fabricæ, atque alteram pauperibus: siquidem clerici iam habent suam. Probatio eius est duplex. Prior,{ Ratio prima Caietani. } quòd tunc in sapientis animum cadere non potest, quod tanti fructus episcopo sint assignati pro sua sustentatione: & ideo fabrica & pauperes non sunt, inquit, fraudandi in sua quota. Poste{ Secunda. }rior verò ratio est quam tetigerat. 22. q. 77. ar. 1. vbi censuit decimam partem fructuum longè illam proportionem exuperare, qua se habent clerici ad Christianum populum: quippe qui vix sint quadragesima eius pars. ¶ At verò opinionem hanc in primis Caie. ex diuo Tho. elicere nequiuit: quippe qui in. 6. conclusione simpliciter ait, de his quę episcopi vsui sunt deputata, eandem videri rationem quę de proprijs bonis. Et diuus Antoninus. 3. par. titu. 20. c. 8. idem simpli{ Antoninus. }citer sentit. Quin verò hæc opinio Caieta. noua est, quę præter ipsum neminem habuit auctorem. Siquidem omnes in altero duorum extremorum simpliciter persistant: aut quod episcopi nullum habeant dominium, aut quod suę portionis simpliciter dominio fungantur. Prętereà diuersa Caieta. immiscet in hac opinione. Primùm enim ex eo solùm quod fructus episcopi sint multùm abundantes, videtur colligere quod teneatur illos in fabricam & pauperes dispertiri. In ratione autem qua id probat aliorsum diuertit: nempe quòd fabrica & pauperes non sunt defraudandi à suis partibus: nimirum insinuans, fabricam tunc & pauperes nullas habuisse partes. Quò ergo perspicuè contra ipsum arguamus, interrogatur ab illo quomodò intelligat fructus episcopi{ Primum argumentum in Caietan. } esse nimium abundantes. Aut enim intelligit quod eius quota maior sit quam quarta: quia fabrica & pauperes nullam habent portionem, vt ratio eius insinuat: & tunc ratio quę illum cogit & fabricę & pauperibus prospicere, non est quod fructus eius nimium abundent, sed quod pręsumatur portiones fabricæ & pauperum sibi iniquè applicuisse: cuius tamen non inde semper coniectura comperta fit. Nam forsan portio pauperum, vt suprà diximus, in aliud beneficium fuerit mutata: aut fortasse canonici sibi surripuerunt: aut fortasse fabricæ & pauperibus aliter fuerit prouisum. Hoc autem accidentarium est ad propositum. Si autem intelligat eiusmodi fructus nimium esse abundantes, non ratione diuisionis: nempe quod maiorem quotam habeat quam deberet: sed quia ecclesia ipsa est pinguis, & ideo portio episcopi crescit sicut aliæ portiones: tunc grauare potiùs episcopum quam clerum vt de sua portione rigore iustitiæ debeat prouidere fabricę aut pauperibus magis quam alij clerici, nulla persuadet ratio. Nam id quod accidentarium est, non mutat substantiam iustitiæ: quòd autem fructus vno anno sint benigniores, alio verò maligniores, aut quod vna ecclesia sit alia pinguior aut exilior: poterit quidem augere aut minuere vim præcepti misericordiæ, si plùs minúsve superfluit: non autem rationem iustitiæ. Ecclesia nanque non fecit diuisionem ex futura varietate pendentem, sed absolutè dedit episcopo quartam, quidquid in futuro foret euentu: & ideo vbi pinguiores sunt decimę, pinguior etiam est episcopatus: & pluris episcopus secundùm suam decentiam indiget. Quocircà, vt ad priorem rationem Caieta. respondeamus, negatur hoc non posse cadere in sapientis animum. ¶ Secundò arguitur. Si eiusmodi fructuum{ Secundum argumentum . } exuberantia iustitiam mutaret, sequeretur quod etiam si pauperes haberent suam portionem & fabrica suam, nihilo minùs de iustitia episcopus teneretur de sua illis portione conferre: Imò verò si postquam semel eis contulit, id quoque quod restat esset superfluens, eadem lex iustitiæ cogeret vt iterum daret: & sic relabendum esset in primam opinionem, quę omne episcopo dominium denegat: sed asserit quidquid illi superest, de iustitia deberi pauperibus. Quare profectò illa media opinio Caiet. ægriùs sustineri potest, quàm prima. ¶ Ad secundum autem argumentum Caie. in hoc persistentis quod decimarum quota exuberans sit respectu proportionis quam clerus habet ad reliquum populum, partim libr. 9. sub tit. de deci. partim nunc proximè responsum est. Vellem enim ab illis quod hoc opinantur considerari quod cum in illo tam numeroso populo quod iustum faciebat regnum non nisi vnicum esset templum in quo nec sacramenta gratiam conferentia administrabantur, neque corpus sanguisque Dei adorabatur, & nihilo minùs duodecima gentis pars eius seruitio erat mancipata, decimaque; pars fructuum non in subsidium pauperum, sed liberè tanquam eius stipendium addicta: cur in nostra sacrosancta religione in qua tam innumera sunt templa, & in quibus tam longè excellentius Deus colitur, excessus existimabitur si tot sint episcopi, eaq́ue dignitate & autoritate viuant, tam amplusque nutriatur clerus qui non tantum administrandis sacramentis, curæ quæ animarum gerendę sufficiat, verum ecclesijs assistendo cantandoque seruiant. Tolle maiestatem illam sacerdotum in cathedralibus reliquisque ecclesijs, illosque cantus qui sine sacerdotum numero modulatus esse nequit: & animo perspice quo loco haberetur Christiana religio. Quòd si talis religionis apparatus necessarius est, profectò neque decimarum quota superfluit: Eò vel maximè quod, vt proximè dicebamus, tantæ iam portiones ad sæculares titulos sint inde succisæ. Fateor equidem, vt illic dicebam, tum in ordinatione sacerdotum, tum etiam in sacerdotiorum præbendarumq́ue prouisione, quàm maximè abusus patêre. Attamen si pro rei dignitate secundumque diuina iura hæc fierent, ipsiq́ue ministri loca sua fideliter tenerent, atque in pauperes essent misericordes, nulla fieret occasio reliqua aduersus decimarum quotam & nonnullas ecclesiarum diuitias obmurmurandi. ¶ Per hæc rursum quæstio dissouluitur, quę ad me alioquin prelata est. Sunt enim multa bona ecclesiastica in titulum sæcularem transmutata: vt patet de regijs tertijs. Quin verò totę decimę aliquarum ecclesiarum: vt patet de templariorum bonis & multis alijs quæ illustribus dominis adiudicata{ Bona ecclesiastica in titulum sæcularem translata pauperibus nullatenùs sunt obnoxia. } sunt, ac iure successionis à sæcularibus possidentur. Dubitari ergo potest an illa de iustitia sint pauperibus pro sua portione obnoxia. Sed est responsio negatiua. Nam totum ius quod pauperes ad decimas habent est positiuum & ecclesiasticum, super quo Papa dispensare potest: & ideò cùm ratione aliqua bona ecclesiastica sæculari titulo asscribit, libera relinquit. PRo solutione autem argumentorum: nem{ Ad primum argumentum . }pe autoritatum sanctorum quas vim magnam ostentare prima facie fateor, Notandum est primò quòd cùm auaritia, vt aliâs diximus, altera sit iustitiæ contraria, quæ{ Duplex modus auaritiæ apud sacros doctores. } propriè furtum & rapina nominatur, altera verò liberalitati, sanctis patribus illa familiaris est Hyperbole, vt auaritiam contra liberalitatem ac misericordiam, quæ est erga pauperes exercenda, rapinæ etiam nomine denotent: proptereà quòd in necessitate omnia communia censeant quo ad vsum. Idque non tantùm in clero, verùm etiam in sęculari populo. Quanuis de hac re acerbiùs meritò sugillent clericos, ac potissimùm episcopos, vt articulo proximo videbitur: eò quod eleemosynarum præcepto arctiùs perstringuntur. Quare hoc genus rapinę, restitutionis vinculum minimè secum affert. Item notandum, multa apud sanctos patres reperiri dicta de statu clericorum in communi viuentium, quę temporifactæ diuisionis non congruunt, multaque alia quæ consilia duntaxat sunt, licèt illa sint emphasi exaggerata vt formam prę se ferant præceptorum. ¶ Per hęc ergo argumenta dissoluuntur. Nam vt ab auctoritate Ambrosij exordiamur, in fronte præcedentis articuli citata, & distinc. 47. cano. Sicut hi. quæ rem plurimùm elucidat, qua ait: Proprium nemo dicat, quod est commune: manifestum est non propriè de clericis aut epíscopis loqui, sed generaliter, vti ait diuus Thom. de omni Christiana familia. Ad quemcunque enim auarum ait, Quid propria dicis quæ in hunc mundum non attulisti? Ad omnes ergo subdit: Proprium nemo dicat, quod est commune: Plus quàm sufficiat sumptui, violenter obtentum est. Cuius simile ait Hieronymus, vt refertur. 42. canon. hospitalem. Aliena, inquit, rapere conuincitur qui vltra necessaria retinere probatur. Erat enim illorum sanctorum idiôma vt quidquid superflueret, commune censerent, quantum ad vsum. ¶ Quocircà id etiam quod in secundo argumento eiusdem articuli citatum est, ex eodem Hierony. super illud Isaiæ: Rapina pauperum in domo vestra: videlicet quòd bona ecclesiastica sunt pauperum, propemodùm de sæcularibus etiam dixisset: nam verbum Prophetæ de omnibus intelligitur qui eleemosynas subtrahunt, quando erogare debent. Quanuis alia sit glossa quam diuus Thomas in{ S. Thomas. }sinuat: nempe quòd nomine pauperum non solùm sæculares pauperes veniant, verùm & clerici ipsi. Vnde sicuti dum in communi episcopi cum suis viuebant necessaria sibi capere poterant, ita dum facta est diuisio, de qua Hieronymus non loquebatur, episcopus dominium acquirit suæ portionis, sicut & reliquus clerus suarum sortium. ¶ Similiter respondendum est ad ea quæ in fronte præsentis articuli nos obiecimus. Ad primum nanque respondetur verbum Domini, Dignus est operarius mercede sua, aut cibo suo: non tollere quin possit episcopus dominium acquirere illius portionis quæ arbitrio ecclesiæ pro eius sustentatione taxatur. Verbum autem Pauli quòd habentes alimenta & quibus tegamur contenti simus, non de clericis tantùm, sed vniuersaliter de omnibus etiam sęcularibus intelligitur. Loquitur enim illic contra diuites huius sæculi. Ad aliud autem quòd Apostoli sine pera missi sunt, iam suprà responsum est. ¶ Ad secundum, nempe ad aucto{ Ad secundum. }ritatem Prosperi, cano. expedit. 12. quęst. 1. videlicet facultates ecclesię non esse proprias, sed in communi possideri: & ad similes canones eiusdem causę & quæstionis respondetur intelligi quantum ad possessiones, quas, vt dictum est, neque distrahi neque alienari licet nisi in bonum ecclesiæ. Quòd si intelligatur de fructibus, vt loqui videtur can. episcopi, vt scilicet quòd quidquid de prouisione ecclesię fuerit, siue de agris, siue de fructibus, siue de oblationibus, omnia iure ecclesię sunt seruanda: referendum est ad tempus quo clerici in communi viuebant. De quo etiam loquuntur canones. res. &, episcopos. ¶ Dictum autem Augusti. quod est ad Bonifaci.{ Ad August. } comitem, & citatur. 12. q. 1. cap. final. Profectò etsi ad ecclesiasticos illud applicet, etiam ad sæculares propemodùm attinere sentit. Nam inducit in illa epistola misericordiæ præceptum, quo singuli quæ propria possident, communia quantum ad vsum facere debent: sed quia loquebatur illic contra Donatistas qui conquerebantur bonis suis mulctari, ait, quòd si ad ecclesiam reuerti voluerint, omnia illis fient communia, etiam illa quæ priuatim ecclesia possidet. Quod autem ipse ait in cano. decimæ. 16. quæst. 1. nempe quòd qui decimas non soluit pauperes enecat, ad tempus referendum est quo in communi viuebatur. Tunc enim decimis pauperes tam sęculares, quàm clerici alebantur. ¶ Postrema auctoritas Hieron. ad Damasum, quę refertur. 16. q. 1. c. quoniam. singulare iurisconsultis negotium facessit, vtrùm non solùm episcopi, verùm alij clerici qui bonis paternis aut alio ciuili iure acquisitis abundant, possint de bonis ecclesiasticis viuere. Ait quippe illic Hieron. clericos qui sęcularibus bonis affluunt, non posse bonis pauperum ali. Imò sacrilegium committere, & per abusionem talium iudicium manducare & bibere. Cuius simile habetur in can. clericos. & can. pastor ecclesiæ. 1. q. 2. Est autem apud Panor. dubium quartum. q. 4. in{ Panormita. } libello suarum quæstionum. Sed profectò non erat quęstio digna tam longa disputa{ Clerici aliunde idoneum habentes victum possunt de bonis ecclesiasticis viuere. }tione: quandoquidem vniuersalis ecclesię vsus illam affirmatiuè decîdit. Præterquam quod & rationes & canones eandem sententiam confirmant. Enimuerò cùm ecclesiasticę præbendę ceu stipendia sint ecclesiasticarum functionum, nil obstat quo minùs clericos, etsi aliundè valeant vitam ducere, possint, vti ait Paul. tanquàm triturantes boues de area pasci. Vnde. 1. q. 2. ex concilio Agathen. can. cle{ Concilium Agathense. }rici. habetur sine exceptione, quod clerici omnes qui ecclesię fideliter vigilanterque deseruiunt, stipendia sanctis laboribus debita consequantur: iuxta verbum Apostoli, Qui spiritualia seminat, non est magnum si temporalia metat. Et iure permittitur vt sacerdos propria bona possit, si libuerit, hęredibus relinquere, & de euangelio viuere. Imò sic habet vsus. Quare episcopi debent illa quę ad sua patrimonia pertinent scribere, vt habetur can. manifesta. & can. sint manifestę. 12. q. 1. vbi permittitur vt eis si libuerit liceat ea suis agnatis ac necessarijs relinquere. Accedit & diuisio facta in cap. quatuor. &, de reditibus. vbi absque discrimine episcopo adiudicata est quarta pars. ¶ Duabus ergo solutionibus, licet Panor.{ Gemina solutio citati canonis. D. Thomas. } plures congerat, dicti canones sunt contenti. Prima est quam diuus Thom. arti. 7. reddit: nempe dicta illa Hierony. intelligi in extrema pauperum necessitate. Cùm enim tunc etiam sæculares teneantur quidquid possunt elargiri: multò ęquiùs episcopi patrimonijs pollentes debent ecclesiastica pauperibus impertiri. Altera forsan est solutio quæ colligitur ex dicto cap. sacerdos. 1. q. 2. & ex ca. illi autem. 12. q. 1. nempe quòd Hiero. loquebatur de illo ecclesiæ statu quando clerici in communi viuentes omnia sua bona in vnum aceruum conferebant. Dabatur enim eis optio vt vel bona quæ habebant parentibus suisq́ue necessarijs relinquerent, & de ecclesiæ fructibus cum reliquis pauperibus vitam ducerent, aut si mallent, sua retinerent quæ illis sufficerent: sed tamen sumptui parcerent eorum quæ in communi possidebantur. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm singulari iure teneantur episcopi præ secularibus diuitibus ad eleemosynarum subsidium. POstquàm de dominio ecclesiasticorum fructuum visum est, sequitur vt de eleemosynarum iure quo episcopi tenentur, quartus subdatur articu{ Primum argumentum. }lus. Arguitur enim quòd non arctiùs ecclesiastici teneantur quàm sæculares: nam si perinde veri sunt suorum fructuum domini ac sæculares suorum, nulla superesse videtur ratio quæ illos arctiùs perstringat quàm sæculares. ¶ Secundò: Officium mi{ Secundum. }sericordiæ extra extremam necessitatem non obligat nisi de superfluo: sunt autem multi sæculares diuites, quibus affluentiora sunt bona, plusq́ue suo statui superfluentia quàm episcopis: ergo non ipsi in vniuersum districtiori eleemosynarum iure tenentur. ¶ In contrarium autem est quòd episcopi peculiariter sunt patres pauperum. Vnde ad Nepotianum Hieronym. quod re{ Hieronymus. }fertur. 12. quęst. 2. Gloria episcopi est, pauperum opibus prouidere: ignominia sacerdotis est, proprijs studere diuitijs. HActenùs de rigore iustitiæ loquuti sumus: secundùm quem pro captu nostro aliud censere nequiuimus, quam quòd episcopi suæ sint portionis domini. Nam propter nullum misericordiæ opus veritas iustitiæ, aut neganda est, aut occultanda: sed nihilo minùs, vt illic dicebam, non erat nobis animus in eâdem confirmanda veritate, episcoporum, sacerdotumq́ue conscientias eousque eleuare vt maligniores sint, cordisq́ue durioris in pauperes. Imò verò, vt meum de hac re iudicium expromam, longè eos vrgentiùs, si id mihi auctoritatis arrogaretur, astringerem, quàm multi alij quos vidi alteram opinionem sequutos. Conueni inquam multos tenentes, episcopos non esse dominos, sed de iustitia quidquid eis exundat debere pauperibus: nihilo minùs satis esse asseuerantes si sextam aut quartam partem egenis largiantur. Imò audias aliquos qui prælatum habentem centum milia ducatorum, satisfecisse existiment si sex aut decem milia tribuat: quod profectò ego mihi persuasum habebo nunquàm. ¶ Tribus ergo conclusionibus ad quæstionem respondetur. Prima{ Prima conclusio. } est quæ ex superiori articulo subinfertur. Neque episcopus neque sacerdotum vllus illius portionis quæ sibi contingit, ea iustitiæ lege ad eleemosynas obligatur, vt si quas omiserit, ad restitutionem teneatur. Enimuerò si{ Probatio. } verum est quòd per celebrem ecclesiæ diuisionem adiudicatum eis est suæ portionis absolutum dominium, non alio iure tenentur de illa ad eleemosynas quam de alijs bonis: vt sexta nostra conclusione, quam etiam monstrauimus esse sancti Tho. adnotatum à nobis est. Exceptus hinc tamen censendus est semper casus quo vehementi suspicione laboratur, episcopum aliqua bona seu fabricę seu hospitalibus aut alia ratione pauperibus consignata, sibi applicuisse. Tunc enim certum est, iustitiæ lege ad restitutionem teneri. Extra tamen eiusmodi casus liberi sunt ab illa distributionis forma & vinculo, quo dum in communi viuebant tenebantur: atque adeò nullo constringuntur iustitiæ pręcepto. ¶ Secunda conclusio. Man{ Secunda conclusio. }dato misericordiæ quo vniuersi, vti. 22. q. 32. autor est sanctus Thom. & grauium Theologorum plerique, ad eleemosynas coguntur, episcopi inter omnes Christianos, ac subinde inter omnes mortales arctissimè perstringuntur. Conclusio hæc multis nominibus comprobatur. Primum, vt modò dicebam, quod episcopi es{ Prima ratio conclusionis. }se tenentur viduis fauore & auxilio ceu mariti, orphanis tanquam patres, ac denique vniuersis mendicis & inopibus singulare præsidium ac suffugium. Enimuerò cùm virtutum cultus animarumq́ue subinde salus sępenumerò in rerum temporalium egestate periclitetur: qua ratione Salomon, vt diuitiarum abundantiam, sic & rerum inopiam metuebat: & episcopi pastores sint animarum, non modò verbo & exemplo pascere promouereq́ue gregem tenentur, verùm & re ipsa indigis suppetias ferre. Viduarum enim honestas ac virginum pudor, rei familiaris penuria vehementer arietatur: & famem patientes, furandi, peierandi, decipiendi, multaque id genus incommoda intentandi periculis sunt expositi. Quibus cauendis Antistites pro sua quisque facultate prospicere vigilantissimè debent. ¶ Secundò acce{ Secunda ratio }dit quòd quanuis propter collabentem clericorum vitam facta sit illa diuisio, qua cuique sua portio adiudicata est, nihilo minùs episcopi exuere non debent antiquam illam ecclesiæ pulchritudinem, quæ in subsidio pauperum elucebat: nimirum quando Apostoli diaconorum ministerio tam impensè viduarum, orphanorum, indigentiumq́ue curam gerebant. Neque verò debent prorsus de memoria delere ecclesiasticos fructus spirituales esse, gratiaq́ue diuini cultus, & peculiariter in honorem Christi impensos: cui tam cordi fuit pauperes suæ familiæ commendare, ac potissimùm pastoribus quibus illam fidenter commisit. ¶ Tertiò accedit huc quòd caput ipsum prę{ Tertia. }cepti misericordiæ, nempe rerum redundantia & superfluitas, cæteris paribus, multò maior est aut esse debet in episcopis quàm in sæcularibus. Primùm enim frugaliùs viuere debent, multoq́ue cum minori pompa quàm diuites huius mundi. Neque enim conuiuiorum splendor & lautities illis est licita, neque alius domesticus apparatus. Nam, vti ait Hieronymus, de altario illis viuere fas est, non luxuriari. Prætereà cùm vxoribus careant, eximio inde sumptu eripiuntur, quo mariti premuntur. Atque adeò cùm neque proles habeant quibus debeant maioricatus instituere, aut aliter in perpetuum prouidere, non alios debent habere filios quàm pauperes: neque consanguineis aliter prouidere quàm pauperibus. Haud enim his debet erogare quibus sua sufficiunt: vt habetur cano. pastor ecclesiæ. 12.{ Moderatio proximæ assertionis. } quæstio. 1. ¶ Quanuis documentum hoc non summo rigore intelligendum est, sed grano salis, hoc est naturali ęquitate condiendum. Haud enim, vbi scandalum caueri potest, vitio est prorsus vertendum si episcopus qui pingui ecclesiæ præfectus est consanguineos anteà indigos quadam victus mediocritate honestet: non pro sua tantùm vita, sed pro suis successoribus in perpetuum. Non inquam vt locupletia creet primogenitorum iura, sed vt quadantenùs statum illi mutare possint, vt absque necessitate deinceps vitam ducant. Si enim qui viginti aut eo plura, imò qui decem vel quindecim habet ducatorum milia, quartam partem in pauperes & pios vsus erogauerit: profectò ab omnibus censebitur suo debito fecisse satis. Et si tertiam in tales vsus dispensauerit, nihil ab eo ampliùs, quantum ad cauendam culpam res attinet, desiderabitur. Cùm ergo residiuum absque vllo scandalo possit licitè in proprios vsus consumere, cur non ei licebit ex reliquis sumptibus tantillum quotannis adimere, vt possit honestam sustentationem, eandemq́ue perpetuam alicui consanguineo relinquere? Sed fateor scandalum attentè semper esse cauendum. Quod tunc vtique cauebitur dum subditi amplas pro eius facultate viderint Antistitem eleemosynas profundere, & quod dat consanguineo de suis proprijs sumptibus succidere: neque verò ipsum eousque locupletare vt de humilimo statu ad illustrem subleuet. Hoc igitur non quòd superbis & ambitiosis velim indultum iri, dixerim, sed vt quod mihi rei veritas offert, non diffitear. ¶ Tertia con{ Tertia conclusio. }clusio. Pręceptum hoc eleemosynarum quo episcopi perstringuntur, non potest vniuersim secundùm quartam aut quintam, maiorem aut minorem aliquotam partem existimari: sed secundùm iudicium prudentum, pensata, tum prouentuum quantitate, tum & pauperum indigentia, ac temporum calamitate. Conclusio cunctis liquida fiet, qui{ Explanatur conclusio. } rationem præcepti misericordiæ fuerint perscrutati. Est enim vt de superfluo fiat: superfluum autem respectu status tam possidentis quàm indigentis venit existimandum. Exempli gratia: sunt Itali episcopi, qui cùm decimas non habeant vix habent vnde viuere queant. Illis ergo nullus aut perquàm exiguus inijciendus est scrupulus, si eleemosynas non faciant. Imò & præter illos sunt etiam qui quanuis decimis fruantur, proueniunt illis tamen adeò tenues & malignæ vt si sextam aut minorem partem in pauperes refundant, satis sint fecisse censendi. Qui autem duo triáve milia ducatorum, & eo ampliùs habent, profectò nisi vel quintam vel saltem sextam partem distribuant, non debent existimare, se abundè præceptum compleuisse. Quorum autem reditus viginti aut triginta milia exuperant, profectò maiorem deberent elargiri partem. Hæc autem exxempli gratia dicta sint: nam & temporum calamitas, vt dicebam, & pauperum frequentia rigorem potest augere præcepti. Quod autem de episcopis dictum est, id de reliquis etiam sacerdotibus suo gradu intelligendum: ac de ijs præsertim quibus animarum cura incumbit: atque adeò de religiosorum monasterijs quibus prouentus redundant. ¶ Quocircà non debent episcopi ob id securiùs pacare conscientias si in eleemosynis erogandis remissiores sint, quòd vinculo iustitiæ ad restitutionem non teneantur: satis se proinde facturos arbitrantes, si in mortis articulo sacramento pœnitentiæ eiusmodi culpas abluant. Nam cùm etiam præceptum misericordiæ, de quo præfati sumus, sub reatu mortalis criminis obliget, inde satis debent exterreri, vt fidem Deo suo illæsam seruent. Præterquàm quòd quanuis lex eos iustitiæ ad restitutionem non obliget, debent profectò eorum confessarij tam durante vita quàm in mortis articulo, eis quos pauperum negligentes nouerint, per modum sacramentalis satisfactionis largissimas eleemosynas imponere, vt eôdem propemodùm res incidat ac si lege iustitiæ ad restitutionem tenerentur. ¶ Modus autem e{ Modus eleemosynarum Deo gratißimus. }leemosynarum Christo gratissimus est, vt in præsentes pauperes sint diuites benigni. Non quidem inficias ierim quin vbi hospitalia extructa non sunt, laudabile episcopo sit eorum fabricis vacare: atque adeò ecclesiarum ruinas reficere. Attamen quòd vt suum nomen perpetuò celebret, in ædificijs ampliandis & perornandis ea insumat, quibus pręsentibus pauperibus succurri posset nè fame perirent, non solùm vanum, sed profectò perniciosum & Christo ingratissimum est. Quòd enim ait, Pauperes semper habebitis vobiscum: id moniti auribus exhibet vt cura nos eorum pauperum angat qui nobiscum sunt, futuris enim miseris per futuros Deus misericordes prospiciet. ¶ Atque ex his argumentorum solutio colligitur, quæ in vertice quæstionis proposita sunt. Ad primum nanque respondetur quòd etsi lege iustitiæ non magis episcopi vinciantur quàm diuites sæculares, tenentur tamen strictiori misericordiæ nexu. ¶ Ad secundum autem respondetur, quòd{ Ad secundum argumentum . } etsi accidere possit vt laicus præ nimia diuitiarum exuberantia vrgentiùs ad eleemosynas obligetur quàm episcopus: tamen episcopi cæteris paribus ratione sui status pressiùs ac vehementiùs vrgentur. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm ecclesiastico statui condecens sit inter alias posseßiones castra, vasallosq́ue, ac iurisdictionem ciuilem habere. QVONIAM articulo. 3. inter alia ecclesiastica bona de opidis meminimus, non ab refuerit de hoc possessionum genere articulum quintum adhibere. Apparet nanque ecclesiasticis Antistitibus atque alijs dignitatibus minimè congruere castra & opida possidere, aut vasallos ciuili iurisdictione gubernandos. Primùm quòd eccle{ Primum argumentum. }siasticus status, spiritualis est, atque adeò Christi obsequio totus mancipatus: ciuilis autem status totus est sæcularis, atque in rebus temporalibus positus, vbi plurimum iniquitatis commiscetur. Quare vt lux & tenebræ, differre videntur. Ait autem Paulus. 2. ad Co{ Paulus. }rinth. 6. Quæ participatio iustitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? Quæ autem conuentio Christi ad Belial? ¶ Secun{ Argumen. 2. }dò ecclesiasticus ordo in secessu potissimùm silentioque contemplationis positus est: ciuilis autem litibus, fraudibus, atque alijs id genus negotiorum turbinibus expositus, quibus necesse est Antistinum mentes à sua quiete sæpenumerò deturbari. Eò potissimum quòd causæ sanguinis in illo foro agitantur: quibus nè se cruentet omnis clericus prohibetur: non ergo illis congruit eiusmodi turbulentis rebus præ esse, sed illa omnia posthabere. ¶ Tertium de prisco more antiquę legis{ Argumen. 3. } sumitur argumentum. Leuitis nanque nulla possessionum sors consignata fuit, sed solùm decimarum subsidium. ¶ Sed & de Christi{ Argumen. 4 } exemplo quartum adhibetur. Nam, vt libr. 4. sub titulo de dominio, dicebamus: & super cap. primum Matthæi, latiùs commonstrauimus, nullum ipse sæculare regnum huius mundi accepit, sed tantùm fuit rex regni cœlorum. In res autem temporales ea fuit pręcisè, quatenus homo, potestate contentus, vt in ordine ad finem redemptionis quando ad eundem finem opùs esset quibúsuis temporalibus vteretur. Id quod illic significauit, vbi dixit, Regnum meum non est de hoc mundo. Et vbi Lucæ. 12. petenti vt inter se & fratrem iudicaret, respondit: Quis me constituit iudicem aut diuisorem super vos? Et ali bi sæpe: ergo neque suos administros ciuilis iurisdictio decet. ¶ Quintò: Eiusmodi iurisdictio{ Argumen. 5. } & sæcularis in vasallos potestas ad superbum fastum & mundi extollentiam episcopos exagitat, quæ humilitati ac modestiæ qua illos Christus instituit ex diametro aduersantur: secundùm illud eius admonitum, Matth. 20. Scitis quia principes gentium dominantur eorum: & qui maiores sunt potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicunque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister: & qui voluerit inter vos primus esse, erit vester seruus: sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Non ergo ecclesiasticis dignitatibus decôrum est, sed plurimùm indecôrum eiusmodi sæcularibus iurisdictionibus splendescere: multoque minùs conuenire videtur religiosis monasterijs per quorum ingressum sæculo renuntiatur, omnesque sæculares pompæ post terga relinquuntur. ¶ Sextò demum arguitur. Ciues{ Argumen. 6. } illi sunt præsidibus in causis ciuilibus & criminalibus committendi, à quibus decentiùs gubernentur. Sæculares autem non possunt in eiusmodi causis per ecclesiasticos ritè & rectè gubernari. Tum quòd illos non decet ciuilibus legibus esse imbutos, tum præsertim quòd illa authoritate non pollent vt subditi sint terrori, qui ad arcendam humanam audaciam perquàm necessarius est. Imò vsque adeò videntur precariò in rebus ciuilibus pręsidere vt despicientes eos subditi ad regias curias suas causas deuoluant. Qua ratione admonet in Timotheo nos Paulus vt nemo mi{ Paulus. }litans Deo implicet se negotijs sæcularibus. Et Christus duobus gladijs fuit contentus qui essent distincti: & sicut in cœlo, ita & in terra voluit duo esse luminaria: nempe authoritatem sacram Pontificum, & regalem potestatem: vt habetur. 96. d. can. duo. haud ergo expedit ciuilem iurisdictionem cum ecclesiastica commisceri. ¶ In contrarium est Christianorum vsus à Syluestri & Constan{ Syluester. Constantinus. }tini sæculo per sanctissimos patres atque orthodoxos Cæsares & reges approbatissimus, per quem constat non solùm primam ecclesiæ sedem, verùm & alias inferiores eiusmodi dotationibus esse decoratas: in quibus permulti habentur vasalli, non solùm episcopis, verùm & monasteriorum abbatibus subiecti. QVæstionem hanc non solùm quia præsens tractatio eam exigebat hîc attexere statuimus, verùm quia hisce diebus de illa controuertitur. Duo tamen sunt eiusdem quæ{ Duo quæstionis membra. }stionis membra. Vnum vtrùm ad ecclesiæ decôrum condecens sit eiusmodi ciuili autoritate fungi. Secundò vtrùm propter aliquam emergentem necessitatem reipublicæ ecclesiasticæ vel ciuilis expediat eadem castra & vasallos sæcularibus vendere. Et quidem de secundo non constitui ad dicendum me ita multùm insinuare: quia cùm negotium sit ad Summum Pontificem atque ad Cæsarem attinens, non est meum nisi interrogatum respondere. ¶ Ad priorem ergo quęstionis{ Conclusio responsiua. } partem vna eademque affirmatiua conclusione more nostro respondetur. Consentaneum ecclesiasticæ autoritati fuit inter alias rerum temporalium dotes & hac quoque insigniri, vt castra, imò verò vrbes cum potestate vtriusque gladij sub suo habere dominio. Conclu{ Probatio. }sio hæc vel inde maximè probatur quod Christianissimi Imperatores tempore sanctissimorum Pontificum eiusmodi dotationibus ecclesiam honestârunt. In primis Constantinus ille Magnus, maximusque Christianæ religionis cultor & fautor, inter alia priuilegia quibus ecclesiam accumulauit & hac etiam eam auxit authoritate vt Romam cum alijs vrbibus Apostolicę sedi donauerit. Et Theodosius posteà tempore Ambrosij, atque alij deinceps multi catholicorum Cæsares id genus donationibus ecclesiam locupletârunt: quas quidem nisi vt sanctum haberetur, neque ipsi obtulissent, neque illi sancti antistites accepissent. Accedit quòd, vt nostratium Annales tradunt, Christiani Hispaniarum reges cùm Mauros ex prouincia bellis debellebant pro partis victorijs de eisdem castris atque opibus quę de hostium manibus eripiebant offerebant ecclesiæ, non solùm episcopales sedes illo modo augendo, verùm & monasteria vtriusque sexus fundando & ditando. Quod ergo illi Christi amantes fecerunt, omni potiùs ratione defendendum est, quàm aliquo pacto condemnandum. ¶ Ratio ergo quam { Ratio quare Christiani Principes olim ecclesiam tam multis opibus ditarunt. } illi ecclesiarum fundatores sibi in animum inducebant, hæc erat, quòd cùm temporalia omnia propter spiritualia, in eorumque seruitium condita sint: & homines (quod nostrum ingenium est) rerum istarum splendore maximè moueantur: nam cognitio nostra, vt natura docet, à sensu incipit: operę pretium existimârunt ecclesiam non solùm sanctis legibus instituere, verùm & rerum facultatibus instruere & fulcire, vt Christiano populo illam repræsentans maiestatem, maiori haberetur in pretio & veneratione. Eâdem enim de causa, vt nobiles atque illustres sacris initiarentur qui ecclesiæ essent stabilimentum, iura permittunt vt duo possint habere sacerdotia: vt habetur cap. de multa. de præben. ¶ Haud{ Prima obiectio contra præfatam assertionem. } equidem nescio statim obmoliri quenquam posse huic sententiæ argumenta. Primùm ab Apostolorum exemplo & priscorum præsulum qui huiusmodi fastus præ nimia sua humilitate abigebant. Secundò ab absur{ Secunda. }do: vsu nanque & experimento compertum est huiusmodi sæculares episcoporum possessiones multa attulisse incommoda: videlicet non solùm bella & eorum defensionem, sed etiam hæresum turbas & rebellionum insultus: aduersus ecclesiam Germaniæ nanque atque Angliæ hoc in causa etiam ponitur turbatarum rerum, quòd neque principes sæculares ferre ęquo animo poterant episcoporum potentatus, neque vulgus monasteriorum diuitias. Imò & religiones ipsas inde plurimùm videmus labefactatas quòd in modicis diuitijs abundant. ¶ Ad primum autem{ Ad primam obiectionem. } respondetur, vt lib. 9. sub titulo de decimis, dicebam, quòd si omnes episcopi & ecclesiæ prælati essent, vel sicut Petrus vel sicut Augustinus aut Martinus aut Nicolaus, vt sua sanctitate possent à Christiano populo beneuolentiam ac reuerentiam captare, forsan non esset opùs ecclesiæ eiusmodi subsidijs temporalibus fulciri. Sed tamen quia tam numerosam multitudinem episcoporum ac sacerdotum quàm est ecclesiæ necessaria, illa religione pollêre, non est possibile, consultum alio modo est, vt existimatio ecclesiæ conseruetur: & sint qui quodam modo ad virtutum, literarumque culturam horum respectu animentur. ¶ Ad secundum autem respon{ Ad secundam. }demus, vt sępe consueuimus, quòd humanis moribus non potest vlla vel ratio vel prudentia ita prouidenter mederi, quin temporum iniquitas omnia corrumpat. Negari enim non potest quin ecclesiarum diuitiæ multa spiritualibus rebus pericula conflent: sed fortè maiora crearet paupertas: nisi, quod impossibile est, sacerdotes & populi omnes sancti essent. Experimur enim vbi episcopi pauperes sunt, in nullo haberi pretio: & mendicantes sacerdotes præter eos qui intra claustra nutriuntur, vilipendio haberi: & sic omnia ecclesiastica pessundari. Et re vera antistites nisi vllam sæcularem etiam habeant potestatem, vix possent vitia castigare. Imò etiam in Germania, nisi catholici ecclesiarum præsules potentatibus sæcularibus subnixi essent, omnia essent iam fortassè à tyrannis & hæreticis obtrita, & consumpta. Quocircà, vt argumento respondeamus, principum sæcularium ambitio & inextinguibilis sitis, qui ecclesiasticis sua bona semper inuident, quibusque eos expoliare armis ac technis cupiunt, licèt causa fuerit vt ecclesiasticum statum contenderint demoliri, nullum est argumentum quòd ecclesiam non deceat eiusmodi facultatibus pollêre. Tametsi diffitendum non sit quin excessus in hoc, sicuti in omnibus alijs rebus accidere possit: videlicet vt nimium plusque iusto locupletentur ecclesiæ. Nam vt historia Exod. 36. prodit, cùm videret Moyses tanta animi promptitudine populum aurum, & purpuram, & reliqua ad ornatum & cultum tabernaculi necessaria afferre vt exuberarent, præconis voce cantari iussit ac prohiberi nè vir aut mulier quicquam vltrò ampliùs offerret in opus sanctuarij. ¶ Adiun{ Ius naturale patrocinatur præteritæ assertioni. }gitur in fauorem eiusdem conclusionis ius etiam naturale. Nam cùm reges cuncta per se gubernare nequeant, sed necesse habeant Ducibus, Comitibus, atque alijs potentatibus partem iurisdictionis committere, dum tamen semper penes eos suprema potestas resideat, non est cur ecclesiastici Antistites ab huiusmodi functione abigantur. Sanè cùm ipsos, si eorum statum spectes, credendum est, tum iustiùs & æquiùs, tum etiam mitiùs & maiori cum beneuolentia subditorum lites & causas, aut composituros, aut iudicaturos: maioriq́ue ex charitate vitia vindicaturos. Hac enim confidentia freti antiqui reges, huiusmodi iurisdictiones illis committebant: nempe quia fore certò sperabant vt tanquam patres filios, essent subditos tractaturi. Quapropter præclarè secum agi ciues existimabant, cùm ecclesiæ iurisdictioni subdebantur. Et re vera, vt absit inuidia verbo, nisi vbi ecclesiasticus dominus corruptissimus est, experimento didicimus multò minoribus exactionibus ecclesiasticorum subditos premi, quàm sæcularium dominorum. Nihil in reges obloquimur penes quos est summa potestas. Atque adeò ecclesiastici qui secùs faciunt in peiori sunt crimine, maiorique digni reprehensione. His veruntamen nihil obstantibus,{ Ciuiles iuris dictiones frequentius sæcularibus quam ecclesiasticis committendæ sunt. } diffitendum non est, quin plures multò ciuiles iurisdictiones sint sæcularibus committendæ, quàm ecclesiasticis: nam illis ratione sui status natiuum est illud regimen: ecclesiasticis verò, accessorium. ¶ Accedunt huc & sanctorum testimonia. Aug. namque in illa quinquagesima citata epistola ad Bonif. co{ Augustinus }mitem, egregiè laudat Constantini religionem, vel inde etiam quòd ecclesiam eiusmodi donationibus locupletauit: idemque latiùs Hom. 6. super Ioan. & Melchiades Papa eius{ Melchiades. }dem factum plurimùm commendat, can. futuram. 12. q. 1. nempe quòd sedem Imperialem relinqueret, & beato Petro suisque successoribus profuturam concederet. Et Vrban. in{ Vrbanus. } canone statim proximo, videntes. itidem institutum laudat, quòd possessiones ecclesiæ traditæ non vendantur. Inter quas non dubium quin etiam essent vasalli. Patrocinantur eidem conclusioni & omnia testimonia suprà citata, obnixè prohibentia nè ecclesiæ bona alienentur. Idemque commendatur vtroque can. Constantinus. 96. d. & Iustinianus in Au{ Iustinianus. }thentico, de rerum ecclesiasticarum alienatione. collatione. 5. mirificè constabilire consolidareque studet immobiles cunctas ecclesiarum possessiones. ¶ Imò verò adeò sancta habenda est hæc veritas, quòd ecclesiæ liceat immobiles possessiones nullo excepto genere habere, vt Vvicleph vel de hoc etiam habi{ Vvicleff. }tus fuerit hæreticus quòd Constantinum eò vituperabat quòd ecclesiam tam amplè dotasset: vt refert Thomas Vvaldens. Tomo. 1.{ Vvaldensis. } libr. 4. cap. 39. Aiebat enim impius ille quòd cùm voluntas supremi Domini Christi ex Euangelio non constaret huiusmodi approbantis donationes, vituperio potiùs quàm laudi dandum esset Constantino factum illud. Ex quo subinferebat ex illo tum temporis articulo ecclesiam cœpisse labascere. At verò cùm vnicuique liberum sit sua bona donare, & ecclesia non sit recipere inhibita, quanuis aliud non esset in Euangelio testimonium, hoc satis esset ad illius egregium facinus commendandum. Eò potissimùm quòd, vt iterum atque iterum diximus, tam sancti Pontifices non solùm eas susceperunt, sed & conferentes vt facerent animârunt: & nè vllus illas vel alienare vel inuadere auderet, sanctissimè dehortati sunt. Male ergo de fide Catholica audire illum necesse est qui eiusmodi ecclesiasticas possessiones, aut contra ius diuinum donatas ecclesiæ dixerit, aut non omni rationi & religioni esse consentaneas. Id quod per solutiones argumentorum clariùs elucebit. ¶ Si autem hæc, vt res habet, vera sunt, attentas oportet, Christianasq́ue considerationes adhibere antequàm ecclesiasticæ sedes & sacra collegia de eiusmodi possessionibus deturbentur. Nihil enim aduersus reges obmurmurandum est, quem non est credibile aliter quàm extrema necessitate constrictos quippiam quod aliquem mali colorem præferat, à sede Apostolica petere: neque contra Pontificem MAximum, quem minùs est opinabile quidpiam aliquid quàm maturo consilio concedere. Attamen res est vsque adeò magni momenti, vt nisi permultis priùs in consilium adhibitis considerationibus non sit decernenda. Fatemur equidem calamitosa tempora, ea posse Christianæ reipublicę creare pericula, vt etiam ex ecclesiasticis reditibus sint ad illa propulsandum authoritate Apostolica conquirenda subsidia. At verò antequàm huiusmodi ecclesię dotationes sęcularibus diuendantur, primùm omnium explorandum summa fide est an causa ingruat verè necessaria. Mox oculatè meditandum an aliquo modo inde decoloretur ecclesia, aliquódve honoris detrimentum accipiat: nam si res ita habet, omnia sunt temporalia posthabenda: eis potissimùm temporibus quando hęretici, & verbis & factis ecclesiam suis dotibus denudare contendunt: atque adeò paupertate obscurare. Si enim catholicorum facta eorum ausibus responderint, approbare eorum dogmata videbimur. Deinde & id quoque consideratè attendendum, vtrùm regia maiestas & ciuilis respublica inde maius capiat emolumentum: nam si quæ ecclesijs auferuntur, regi aut reipublicæ accrescerent, inde posset ratio huiusmodi venditionis vires aliquas acquirere. Tamen quòd in alios sæculares dominos transfundantur, videndum est an expedientius sit regi. Eò potissimum quòd illa pretia quæ ecclesijs refunduntur, ex regijs possessionibus subtrahuntur, sed magnates sunt qui illa ratione pinguescunt. Tertiò, & id quoque ex charitate pensandum, vtrùm eiusmodi venditiones in rem sint subditorum: Nempe an credendum sit cum tanta beneuolentia & charitate tractandos fore à sæcularibus possessoribus, quàm ab ecclesijs supportantur. Et quartò nihilo minori consilio perpendendum, quòd cùm Papa pater sit ecclesiarum, reges autem patroni, licèt possint ab ecclesiasticis subsidia poscere, id tamen tunc fas erit quando sæcularium tributa non suffecerint. Sunt enim præ omnibus qui vel ratione sanguinis vel alijs priuilegijs à tributorum exactione eximuntur, immunes custodiendi. Supra hæc aut omnia quando ad ecclesiasticos recurrere necesse esset, deberet ab omnibus ęqua libra eiusmodi subsidium exigi. Vnde si qui vasallos habent ob id prę alijs grauentur, nulla id ferre valebit æquitas: nam cùm vasalli pretio neque modico ęstimentur, illos suis dominis eripere, non repenso pro illis pretio sed præcisa prouentuum compensatione facta, iustitiæ lex ferre non videtur. In summa, consulendi sunt sanctorum canones, qui, vt suprà diximus, istiusmodi alienationes omnimodè vetant. Ait enim Bonifa. 12. q. 2. Nulli liceat ignorare, o{ Bonifacius. }mne quod Domino consecratur, siue fuerit homo, siue animal, siue ager, vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum esse Domino. Et ideo inexcusabilem qui illud eripuerit vel inuaserit: nempe quia non hominibus tantùm, sed Deo ipsi consecratum est. Quare Gregor. capite subequenti, excommunicatio{ Gregorius. } ni eum vult subiacêre, qui etiam concessione regis quidpiam tale possederit. Idemque sanctissimè cauit Nicola. Papa, can.{ Nicolaus. } de rebus. eâdem causa & quæstione: videlicet vt si quæ semel Deo contributa atque dicata sunt, & posteà sub occasione principum inuaduntur atque diripiuntur, excommunicationis vindicta vsque ad emendationem possessor coërceatur. Hæc non dubium quin sanctissimus Papa & iustissimus quisque regum diu ac multùm sint meditaturi, antequàm tam antiquis tamque sanctis iuribus ecclesiam expolient: nimirum inter alias Dei vltiones & hanc quoque extimescentes, nè & ipsos de suis permittat Deus deturbari. Nam si olim reges hæc suarum victoriarum vota esse ducebant, vt tum Deo gratias referrent, tum ecclesiasticum ordinem, qui pro se preces funderet, gratum haberent, timendum est nè si eodem honore, & rerum possessione, ecclesię priuentur, & orationes priuatorum tepescant, & regum victorię non sint adeò frequentes. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur quòd quanuis ecclesiasticus ordo spiritualis sit, atque in hoc à ciuili temporalique re publica distans: nulla inde tamen repugnantia emergit, quo minùs possit ecclesiasticus præsul ciuibus ciuiliter præsidere. Nam virtus iustitiæ, adeò rebus spiritualibus non obuersatur vt inde maximè vires splendoremque; accipiat. Neque locus Pauli adductus huc pertinet, sed ad commercium fidelium cum infidelibus. Ait enim, Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio iustitiæ cum iniquitate? &c. vnde concludit, Aut quæ pars fideli cum infideli? ¶ Vnde similiter ad{ Ad secundum argumentum . } secundum respondetur, quòd etsi episcopalis dignitas plurimùm debeat contemplationi vacare, potest nihilo minùs homines probatæ vitæ ac eruditionis causis sæcularibus audiendis præficere, qui ad se sæpe recurrant. Debet enim episcopus & Mariam agere, & Martham. Quod quidem sine hoc quòd sanguinis sententiam per se proferat perficere potest. ¶ Ad tertium autem respondetur{ Ad tertium argumentum . } disparem rationem inter legem nostram & Mosaicam internosci. Etenim cùm terram illam Deus populo donasset, voluit tribum Leui, vt templo esset totus addictus, à negotio agriculturæ subleuare, atque hac ratione nulla est consignata eis sors. In nostra tamen præter decimas possunt Christiani sua bona ecclesiæ donare. Et quantum ad iurisdictionem non vetabantur sacerdotes illam habere. Imò multum temporis penes sacerdotes regimen populi perdurauit: quoniam sacerdotium illud non illum gradum spiritualitatis annexum habebat quem nostrum. ¶ Quartum autem quod de Christi exem{ Ad quartum argumentum . }plo sumitur argumentum, maiorem præ se fert energîam: quippe qui ciuile regnum mundi non accepit. Ad id nihilo minùs respondetur, illud duntaxat inde colligi quòd potestas spiritualis non consistit in republica ciuiliter administranda. Haud tamen subinde interdicitur, quo minùs ecclesiastici præsules annexas habere possint suis sedibus eiusmodi iurisdictiones. ¶ Ad quintum re{ Ad quintum argumentum . }spondetur quòd etsi ab eiusmodi potentatibus quadantenùs pateat ad superbiam præcipitium, tamen res de suî natura existimanda est. Natura autem & conditio eorum qui ecclesiastica dignitate pollent, vt suprà diximus, est perfectionis status. Et ideo omnia hæc caduca & lubrica sæcularia sic debent possidere, vt omnia inde pullulantia pericula vincere possint. ¶ Quod autem de reli{ Ad confirmationem. }giosorum monasterijs subditur, quibus minùs congruere eiusmodi fastus apparet, respondetur, in primis monachales ordines, quibus claustra mendicatum exire non licet, necesse est auctioribus opibus abundare: nè eos inopia de sua quiete perturbet. Fuerunt enim semper illa religionis instituta quàm maximè ecclesiæ vtilia, quæ si suum decôrem seruent, maximo sunt fauore fouenda. Et inter alias ratio cur illis opida cùm iurisdictione oblata sunt, fuisse creditur vt expeditiùs possent ac quietiùs suos prouentus colligere. Neque profectò eorum instituto repugnat eiusmodi vasallos peridoneos ministros gubernare. De qua re quam plura loquuntur iura. ¶ Ad sextum denique & postremum quod{ Ad sextum argumentum . } rem districtiùs videtur vrgere, respondentes fatemur, quòd nullatenùs ecclesiastici valent suos vasallos, nisi regio fauore regere ac gubernare. Nam si rex penes quem summa sita est potestas, iurisdictionibus sua inferioribus non fauet, necesse est omnes corruere. Sed si hoc argumentum alicuius esset energîæ, pari vigore probaret quòd neque antistites decet ecclesiasticas habere iurisdictiones: quoniam nisi per regiam authoritatem sustententur, satius esset de medio tolli. Si autem rex ecclesiasticorum tribunalia, siue ciuilia siue ecclesiastica, perinde atque reliqua omnia, quasi sua propria, à suisque prædecessoribus indulta confoueret, nihilo minori decentia & autoritate ecclesiastici suos subditos gubernarent, quàm sæculares. In vtroque enim ordine sunt qui bene, sunt quoque qui male suos magistratus administrent. # 5 QVAESTIO QVINTA, De Clericorum debito officio. # 1 ARTICVLVS. I. Vtrùm inter officia eorum qui sacris initiantur, peculiare, ad quod omnes generatim tenentur, sit constitutos Psalmos statis horis persoluere. CVM præcedens quęstio de ecclesiasticis bonis ac stipendijs fuerit instituta, res ipsa postulat vt clericorum officia quorum gratia eadem ecclesiastica bona constituta sunt, quibusque ea promereri debent, perpendamus. Apparet nanque clerum, neque qui in sacris est, ad statas horas persoluendas minimè teneri. Enimuerò cùm horarum cano{ Primum argumentum. }nicarum pensio graue nimis censeatur iugum, non apparet ab ecclesia vniuerso clero licitè imponenda: nisi talem Christi aut Apostolorum institutionem priùs in sacra pagina legisset: quæ tamen nusquam inibi reperitur. Imò verò Christus, Matth. 6. non aliam nos orationem docuit quàm, Pater noster. Non ergo tenentur clerici ad horas Canonicas pendendas. ¶ Secundò argui{ Argumen. 2. }tur. Oratio in hoc seruit vt mens in Deum eleuetur, Deoque nostra desideria aperiamus, quæ largitate suæ misericordiæ expleat: ad hoc autem nulla opùs est voce, cùm Deo nostra patentia sint corda: ergò non opùs est vocali oratione: Sed satis est, vti Christus docuit, Ioan. 4. adorare Deum in spiritu & veritate. Et vt ait. 1. ad Corinth. 14. Paul. Orare spiritu, orare & mente. ¶ Tertiò. Clerici,{ Argumen. 3. } saltem quibus animarum incumbit cura, ad hoc potissimùm munus instituti sunt, vt sacramenta populo administrent, verboque eum ac doctrina pascant, & prudentia gubernent ac moderentur: illi ergo saltem non est cur alios persoluere Psalmos obligentur. ¶ In con{ Concilium Agathense. }trarium est textus concilij Agathen. extrà, de celebratio. Missarum. cap. presbyter. vbi omnes presbyteri iubentur vt expleto manè matutinali officio, pensum seruitutis suę, videlicet primam, tertiam, sextam, & nonam vesperamque persoluant. Et posteà demum additur Completorium: vt iuxta verbum Prophetæ, Septies in die laudes dicamus Deo. CVM multa sint obsequia & munia quibus clerus sua stipendia meret: qualia sunt sacramenta administrare, prædicare, visitare, iudicare, & id genus reliqua: de il{ Fit planus quæstionis titulus. }lis, vtpote quę ad rem præsentem nullam afferunt difficultatem, sed alia poscunt quibus disputentur loca, non fert animus in præsentiarum dicere. Esset enim opùs in immensum protrahere: sed tantùm de Psalmorum pensione, quas horas Canonicas appellant: quę quidem obligatio vniuersum clerum in sacris agentem comprehendit. Cuiusque ideo omissione dominium prouentuum ecclesiasticorum, modo inferiùs explicando, amittitur: de quibus præcedenti quæstione disputatum est. Affirmatiua autem huius quæstionis veritas, & aduersus hæreticos asserenda est, & pro catholicis disserenda. Nunquam enim à primordijs nascentis ecclesiæ hæretici defuêre qui hoc sacrosanctum institutum concusserint, demolirique contenderint. Fuit quippe antiquissima hæresis qua Pelagiani infecti sunt, vt August. lib. de hæ{ Augustinus. }resibus, cap. 88. refert, qui orationes ecclesiasticas destruebant. Imò omnem necessitatem orandi negabant, sed satis existimabant bonam ducere vitam: eò quòd gratiam non Deo referebant acceptam, sed proprijs viribus tribuebant. Eandemq́ue hæresim sustinuit Vvicleph, vt Thomas Vvaldens. in ini{ Vvicleph. Thom. Vvaldens. }tio quinti tomi de sacramentalibus refert, dicens, satis esse bonam vitam. Primus autem qui in mundo semen illius hæresis iecit, fuit famosus ille Nemrod, de quo refertur Genes. 10. De illo enim suisque asseclis legitur Ecclesiastici. 16. Non exorauerunt pro peccatis suis antiqui gigantes qui destructi sunt, confidentes suæ virtuti. De quo Nemrod Iose{ Iosephus. }phus etiam lib. 1. Antiquitatum sic ait: Cùm esset audacior & manu fortissimus, suadebat suis vt non Deo asscriberent quòd hominibus per illum fœlicitas eueniret, sed quòd hoc eis propria virtute præberetur. Cùm enim orationis vis illic subnitatur quòd nihil nobis boni nisi à Deo prouenire potest: qui necessitatem diuini subsidij diffitentur, nullam possunt in oratione religionem agnoscere. ¶ At verò non est præsentis instituti de oratione in genere, quatenus ad priuatas & solennes ac publicas commune nomen est disputare. Hoc enim alîus est loci: sed tantùm de publicis quas ecclesia clerum persoluere iubet. Qui enim religionem orandi Deum diffitetur, non est dignus qui inter rationales creaturas asscribatur. Haud enim humanam tantùm naturam ignorat, quæ à Deo prorsum est pendens, verùm & diuinæ propriam gloriam adimit: imò Deum ipsum de{ Prima orationis virtus. } rebus sublatum contendit. Prima enim supremaq́ue orationis virtus non est respectu nostrî ęstimanda: nempe quòd per eam cuncta nobis bona imprecamur & obtinemus, tam temporaria quàm æterna, sed respectu Dei: videlicet quòd per ipsam confitemur profitemurq́ue perennem omnium bonorum fontem in Deo existere: vtpote qui totius bonitatis substantia sit: ex cuius nutu cuncta dependent, quæ extra ipsum existunt. Hanc enim confessionem qui oraturus ad Deum accedit, debet primum caput orationis constituere. Quæ quidem maxima omnium est quæ Deo possunt esse gratissimæ, per quamque adeò summa ab ipso beneuolentia captatur. Vnde quòd tantoperè à nobis efflagitat vt ab ipso aliquid petamus, & quòd Christus tam sitienter optat vt in nomine eius quicquid nobis opùs fuerit postulemus, non tam ob nostrum commodum quàm ob ipsius gloriam desiderat. Vnde Ioan. 16. ægrè conqueritur, dicens: Vsque modò non petistis quicquam in nomine meo: petite & accipietis. Quasi dicat, nondum mihi istam tribuistis gloriam quæ tanquam vero Deo ab omnibus mihi debetur. ¶ Respondetur{ Bona vita sine oratione existere non potest. } ergo Pelagianis & Vvicleffistis, quòd non solùm bona vita sine oratione non sufficit, imò neque existere potest. Nam bona vita quæ Deo grata est ex sola gratia & fauore ipsius supranaturaliter procedit, quæ quidem per orationem impetramus. Ipsi autem quia tale supranaturale auxilium vt suis viribus subnixi, necessarium esse negant, virtutem subinde orationis ignorant, sed proprijs meritis fidunt. Horsum ergo hæc dixerim, quòd qui orationem abnegant, vel diuinam prorsus de medio tollunt prouidentiam, vel omnia putant ex necessitate contingere: quare digni non sunt cum quibus vlla ineatur disputatio. ¶ Ad rem ergo præsentem{ Duplex oratio. } reuertentes, cùm duplex sit oratio: vna priuata ad quam quisque præcepto illo, Petite & accipietis, tenetur: atque altera publica quæ per ministros ecclesiæ fit: non de illa, sed de hac peculiariter pręsentem inimus quęstionem. Hanc autem idem Vvicleph, vt ibidem{ Motiuum Vvicleph ad exterminandam orationem publicam. } Vvalden. refert, hac ratione repudiabat, quòd ceu sanctissimum fundamentum ducebat, vt primo argumento, quod suum est, significabamus, nihil esse prorsus inter ecclesiasticas ceremonias permittendum, quod in sacra pagina non sit expressum. Quod quidem fundamentum fuit antè ipsum Lollardorum, & multò anteà Arrianorum, & nunc etiam est Lutheranorum. Reliqua enim omnia appellant Pharisæorum traditiones. Quapropter præcisa verba consecrationis totam esse Missam aiunt: cætera verò, adiectitia: nempe tam vestes quàm lectiones atque orationes inuenta esse hominum: atque adeò horas canonicas penitus ex suis ecclesijs eradicârunt. Quare esto, inquiunt, orare bonum sit tanquam pars bonæ vitæ: debet esse tamen in cuiusque libertate tam tempus orandi quam modus. Quam quidem hæresim Aeneas Syluius in libro de{ Aeneas Syluius. } origine Bohemorum antiquioribus Vvaldensibus impingit: qui dicebant in horis canonicis cantandis frustrà tempus teri. ¶ His ergo præcensitis catholica veritas quinque conclusionibus constituitur: tum quantum ad substantiam rei spectat: tum etiam quantum ad orationum numerum, & statas horas attinet. Prima sit: Impendiò quàm decen{ Prima conclusio. }tissimum ecclesiæ decoro fuit, & ad salutem Christiani populi quàm maximè necessarium, clerum instituere cui præter sacramentorum administrationem id etiam proprio munere incumberet, vt quotidie Psalmos Deo nomine totius populi offerret. Ratio nanque{ Ratio conclusionis. } naturalis manifesta est. Enimuerò cùm inter omnia reipublicæ munia & functiones religio cultusq́ue diuinus apicem teneat: cuius pręcipua pars est Deum laudibus extollere, PRECIBUSQUE nobis placare, multò sanctissima æquitate persuasum esse debuit Christianis, vt sicut militiæ milites mancipati sunt, & iudicatibus iudices atque alijs functionibus sui magistratus & ministri, sic & clerici deputati sint, vt non solùm sacramentis populum sanctificent, doctrinaque & exemplo promoueant, verùm qui publico populi nomine, qui alijs artibus, opificibusque & muneribus ac negotijs occupatus id iugiter facere nequit, incessanter Deo laudes dicant, precesque fundant, tanquam inter Deum & populum mediatores: qui videlicet vt ministerium gerunt deriuandi ad populum gratiam per sacramenta, sic & nomine populi gratias illi vicissim rependat: & quæ illi necessaria sunt subsidia poscant, ac potissimùm peccatorum remissionem. Hac enim de causa, vt est cap. 4. apud Oseam, Sacerdotes peccata populi comendunt: hoc est populi eleemosynas, quas in peccatorum remissionem offert. Accedit huc ratio secunda, quòd cùm{ Secunda ratio. } huiusmodi laudum precumque celebratio ea debeat lingua, arteque ac rerum peritia celebrari qua tota plebs pollere non potest, necesse est personas esse destinatas quę sicut in cæteris artibus fit, doctæ sint faciendi. ¶ Secunda{ Secunda conclusio. } conclusio. Non solùm personas apprimè decuit esse huic muneri destinatas, verùm & stata tempora & horas quibus Psalmi eiusmodi & laudes celebrentur. Cuius plures existunt rationes. Prima quod quando temporis ar{ Prima ratio }ticuli cuique negotio fixi non sunt, neque ordo esse potest neque vlla subinde perpetuitas. Est enim hoc ingenium nostrum, quòd vbi tempore non constringimur quod nos rei faciendæ admoneat, libertas statim laxatur differendi negotia: qua ratione mos facilè disperijt. Quare qui perpetuò durare constituit, vt tempora figat opùs habet. ¶ Secundò &{ Secunda ratio. } illic nos huius ad Thessalonicen. admonitos curauit, vbi ait: Ideo & nos gratias agimus Deo sine intermissione. Et expressiùs cap. 5. Sine intermissione orate. Hæc enim intermissionis prohibitio intelligi nequit adeò absolutè vt nullum tempus refectioni aut somno tribuamus, sed sine intermissione intelligitur, hoc est nulla hora ad id constituta prętermissa. Vnde cùm singuli plebis eundem ordinem, euocantibus alijs curis, tenere nequeant, necesse fuit certo hominum ordini eandem demandare curam sine intermissione orandi. ¶ Tertiò. Id patet: quoniam, vt{ Tertia ratio } ait Sapiens, omnia tempus habent, atque vnaquæque res suum proprium: quod profectò orationi quam maximè congruit. Cùm enim inter omnia negotia altissimum silentium exigat, non omnia tempora talem habent ad orandum aptitudinem. Noctis enim tranquillitas ad orationem inuitat maximè, qua ratione Dauid: Media, inquit, nocte surgebam ad confitendum tibi. Quo fit vt horæ antemeridianæ quo sunt auroræ viciniores, eo sint orationi congruentiores: pomeridianæ verò, quo nocti magis accedunt. ¶ Quar{ Quarta ratio. }tò demum id potissimùm inde confirmatur, quòd cùm populus ad earundem laudum celebrationem concurrere debeat, nisi tempora stata essent quibus ad eundem cultum accederent, non possent omnes simul concurrere: neque scirent quomodò negotia familiaria deberent disponere vt orationum religioni non essent impedimento. ¶ Ex his demum{ Tertia conclusio. } consequitur conclusio tertia: nempe quòd & loca sita esse decet quibus eiusmodi laudum Psalmorumq́ue oblatio fiat: tum quòd cùm cultus res sit sacratissima, locus ille consecrari debet, atque adeò vasa vestimentaque & alia ornamenta quibus maiestatis quæ adoratur repræsentatio fiat: tum etiam quòd cùm oratio in communi fieri debeat: nam vbi sunt vnus, duo, vel tres, nomine Christi congregati, illic se ipse astiturum pollicitus est: nisi locus designatus sit, commodè orari non potest. Hanc enim tertiam conclusionem ad iecimus, eò quòd brutalis Vvicleph, vt Vval{ Vvicleff. Vvaldensis. }den. tomo. 5. de sacris. titulo. 17. cap. 43. refert, templa abominabatur. At quando historię tam phanæ quam prophanæ eum non vincerent, in{ Probatio conclusionis. }de tamen deberet conuinci quòd cùm reliquis publicis actibus sua sint loca destinata, vt forum ad iudicandum, senatus ad consilia conferenda, & scholæ ad docendum, quin & theatra ad ludos spectandum: nulla ei restabat ratio templorum religionem abnegandi, quibus populus in vnum congregatus Deum suum adoraret. ¶ Sed ecce argumen{ Argumentum Vvicleph. }tum suum. In statu innocentiæ non fuissent templa sicuti neque vestes, vt nuditas primorum parentum ante peccatum attestatur: Christus autem voluit nos ad illum statum reuocare: ergo neque nostrum statum eiusmodi fabricæ decent. ¶ Vide quam sit brutus hominis{ Solutio. } syllogismus. Primùm quamuis in illo statu aëris inclementia nullam necessitatem tegumentorum induxisset, forsan propter pulchritudinem & artium exercitium aliqua fuissent opificia fabricata. At esto templa non fuissent structa, nihilo minùs mortales illi Deum coluissent: atque adeò, vt plus quàm credibile est, in vnum ad Deum adorandum laudandumque conuenissent. Quare secundùm nostrę naturæ statum necessaria sunt templa quibus eandem religionem colamus. Sed de huiusmodi probationibus statim latiùs. ¶ Quarta conclusio,{ Quarta conclusio. } ad rem maximè propriam. Quemadmodum personas, templaq́ue, & reliqua ornamenta definita esse condecuit & præscripta, sic & Psalmos, orationes, ac preces constitutas esse, fuit ad eundem cultum necessarium. Proba{ Probatio. 1. }tur: quoniam eiusmodi laudum cultum oportuit doctrina maxima & prudentia esse præfinitum: quæ quidem eruditio in singulis esse non potest. Quare opùs fuit ab ecclesiæ primoribus, imò à toto cœtu cui spiritus sanctus præest, fuisse inuentum legeque firmum, sicuti & reliquas leges necesse est non à singulis ciuibus, sed à tota republica institui. ¶ Secundò: quia vt in reliquo cultu, sic præ{ Probatio. 2. }cipuè in gratiarum laudumque actione, atque in orationibus, & precationibus, necessarium fuit vt totus Christianus populus vnitatem repræsentaret, vt hac maximè ratione, quod ait Paul. vnam fidem, vnum baptisma, atque vnum Deum profiteremur. Hæc autem concordia & vnitas seruari non potuit nisi Psalmorum corpus & substantia lege constitueretur, quæ esset vniuersis Christianis seruanda. Dixerim corpus & substantia: quia nihil incongruit: imò est congruentissimum vt variæ prouincię in horarum solutione nonnihil varient: vt ecclesia, quemadmodum eam Sapiens depinxit, reginam referat à dextris sponsi assistentem, circumamictam varietate. ¶ Hæc de publicis orationibus quantum ad personas & reliquas circunstantias temporis, lociq́ue & modi, tenuiter affirmata, antè quàm ad quintam conclusionem de septenario horarum numero descendamus operæpretium est firmiori antiquitatis molimine & vallo confirmare ac præmunire. Hæc enim omnia naturali iure & vtriusque testamenti diuino, ac subinde humano corroborantur & constabiliuntur. Primùm{ Prima ratio in hæreticos citatos. } quippe omnium natura ipsa quæ figmentum est Dei, vniuersos mortales sola eius lege viuentes, vtcunque de deorum varíetate perditè ac impiè opinarentur, nihilo minùs docuit quicquid deorum colerent, sacerdotes esse necessarios, & lucos, templaque, & designatas aras, quibus statis horis constitutisq́ue ceremonijs religionem colerent. Cuius bona pars erat psalmos suo more concinere, precesq́ue tam in bellis quàm in quibuscunque alijs negotijs rebusq́ue gerendis ad Deum fundere, tum vt eum sibi propitiarentur, tum vt eidem gratias refer{ Valerius Ma ximus. }rent. Cuius ritus tum alij, tum Maximus Valerius lib. 1. cap. 1. commemorat, vbi ait: Maiores statas solennesq́ue ceremonias Pontificum scientia explicatas curasse, vt prisco instituto rebus diuinis daretur opera: videlicet cùm aliquid commendandum esset precatione aut exposcendum voto, aut gratulatione exoluendum. Neque solùm prophanæ historiæ, imò & sacra id contestatur: quippe quæ non solùm de Abraham, Isaac, & Iacob ante scriptam legem refert altaria Domino extruxisse, verùm & Melchisedec diuerso sacerdotij genere fuisse perfunctum: de quo ambigendum non est quin statas Deo laudando haberet horas & ceremonias. ¶ At nè diu in profanis percensendis immoremur, mos antiquæ legis abundè de{ Secunda ratio. }beret omne os hæreticorum obstruere. Porrò cùm illic Deus tam attenta cura, etiam dum per desertum illi mortales castrametantes diuagarentur, tabernaculum fabricari iussit. Ac mox terra promissa potitis magnificentissimum templum quod omni auro omnimodaque gemmarum varietate splendesceret. Deinde summum sacerdotem vestium ornamento insigniri, aliosque sacerdotes ac numerosissimam Leuitarum multitudinem, vt Exod. 26. & subsequentibus legitur: qui quidem non solùm sacrificandi mu{ Euasio hæreticorum. Replica. }neri, verùm & orandi addicti erant. ¶ Sed aiunt omnia illa, ceremonialia fuisse, atque adeò cessasse. Fatemur equidem id quod ceremoniale erat ab vsu aboleuisse, sed tamen cum hymnis, laudibus, & precationibus Deum colere in iure sit naturali positum, non solùm hoc aboleri non debuit: imò tanto maiori religione lege Euangelica retineri, quanto excellentiùs veritas quàm vmbra id deposcebat. Omnia enim illis in figura contingebant diuinæ veritatis corporis & sanguinis Christi, quæ sub sacramento nostris templis continetur, adoratur, & colitur. ¶ Quò au{ Hæretici templa auersantur. }tem ex his ad nostram Euangelicam legem descendamus, à templorum religione sumamus exordium, quæ cùm sint publicarum orationum loca, hæreticis non placent. Atta{ Prima ratio in præteritum errorem. }men quàm Christo placuerint, testatus ipse est, non solùm paruulus ad templum crebrò delatus, & cùm esset vir illuc ad festa creberrimè conscendens: verùm & flagellorum verbere negotiatores inde depellens, eisque improperans quòd domum patris sui domum negotiationis facerent: Ioan. 2. Et apud Lucam expressiùs, Domus mea domus orationis est. Eadem enim est domus patris & sua: quia eâdem orandi religione trinitas in ea colitur. Nam quàm fuerit Deo gratum in templis habitare, patefecit ipse. 2. Regum. 7. vbi quasi conquestus ait: Neque enim habitaui in domo ex die illa qua eduxi filios Israël de terra Aegypti vsque in diem hanc: Sed ambulabam in tabernaculo & in tentorio percuncta loca quæ transiui cum omnibus filijs Israël. Qua ergo fronte hæretici negare possunt orationis domos quas Deus olim tanti fecit, & Deus idem Christus ab omni negotiatione semotas huic muneri sacratas esse voluit? Quin verò & ipsum proculdubio creditur constitutas habuisse orationes quibus vtebatur. Consueuerat enim, vt habetur Lu. 6. pernoctare in oratione Dei. Et Matth. 26. habetur quòd hymno dicto exijt in templum orare. Quibus verbis certus designatur hymnus quo in gratiarum actione vtebatur. Et Lucæ. 18. Oportet, inquit, semper orare & non deficere. quod vt suprà de alio Pauli, Sine intermissione orate, diximus, intelligi nequit nisi de orationibus quæ statis horis dicuntur. Et. 1. ad Corinth. 11. ait idem Apostolus quòd omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum: mulier autem non velato. Vbi secundùm Am{ Ambrosius. }brosium & alios interpretes iam tunc tempore Apostolorum mos erat Christianis præscriptis verbis tum fidem confiteri, cuius Symbolum ipsi constituerunt: hoc enim appellat prophetare: tum etiam certis orationibus orare. Idque manifestè confirmatur ex illo Lu{ Confirmatio. }cæ. 11. quòd Apostoli tanquàm rem arduam neque omnibus peruiam vno ore petierunt à Domino: dicentes, Domine doce nos orare sicut docuit Ioan. discipulos suos. Et subdit: Sic autem vos orabitis: Pater noster, &c. Haud ergo negari potest quin Apostolorum tempore essent certæ orationes constitutæ. ¶ Sed aiunt hæretici, Non fuit nisi illa quam{ Suffudium hæreticorum. } Christus docuit, Pater noster. Profectò falsum est. Alias enim quaspiam designat, Paul. 1. ad Timoth. 2. vbi ait: Obsecro igitur primùm omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus & pro regibus. &c. Duo enim illic designantur. Primum quòd essent differentes orandi modi iam tunc constituti. Secundum quòd hoc clero potissimùm incumberet. Vnde Chrysosto. eodem loco: Quod,{ Chrysosto. } inquit, est hoc? Primum omnium, hoc est in cultura quotidiana & hoc primùm sciunt presbyteri qualiter orationes per vnamquamque diem fiunt, & serò & manè. Et Isidôrus lib. 1.{ Isidorus. } de Officijs, cap. 8. precibus nobis Dominum deprecari Christus Dominus & docuit & constituit. Cùm enim Apostoli nescientes orare petierunt à Christo, dicentes, doce nos orare: id est compone nobis preces, quas Christus statim docuit, exinde producta est consuetudo ecclesiæ: scilicet vti precibus: instar earum quas instituit Christus: quas quidem primi Græci cœperunt componere. Per hęc ergo Isidôri verba diluitur hæreticorum argutia: videlicet non esse vtendum alia oratione præter illam quam Christus protulit. Haud enim intentio Christi fuit, ad illam præcisè sic populum constringere vt neutiquàm aliam adhibere fas esset. Sed illud ecclesiæ proposuit exemplar, vt quicquid orationum aut precationum & laudum institueret, ad aliquod illorum membrorum reduceretur. Quare laudum psalmodîa refertur ad id, Sanctificetur nomen tuum: Petitiones autem gratiæ & remissionis peccatorum ad illud, Adueniat regnum tuum. &c. Christo ergo orationem toti populo necessariam congruebat instituere: reliquas verò ecclesiæ instituendas illius instar commisit. ¶ Hic autem publicus orandi modus, cùm, vt suprà dicebam, doctrina & arte esset persoluendus, certas personas quibus id incumberet exigebat, quales sunt clerici. Vnde idem ipse Apostolus in priori ad Corinth. cap. 14. Cùm conuenitis, inquit, (nempe ad publicas orationes) vnusquisque vestrûm psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet. &c. Quasi dicat, vnivuique diuersum incumbit munus: vt scilicet alij psalmos intonent, alij doceant: alius, scilicet concionator, apocalypsim, hoc est, reuelationem interpretetur. Vnde subdit, siue lingua quis loquatur secundùm duos, aut multum secundùm tres: id est illi qui publicè horas soluunt, ordine, numero, & vicissitudine id exequantur. Si verò non fuerit interpres, taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur: id est, qui non habuerit munus loquendi aut cantandi, alios auscultet, tacitus Deum oret. Ecce circa conclusiones quatuor in capite præfixas quàm omnes ab antiquo fundamenta trahant: nimirum ab Apostolorum tempore: nempè & personas fuisse ad orandum decretas, & psalmos, & templa, atque orationes certas. ¶ De temporibus autem atque diei horis ad orandum constitutis, quod præsentis disputationis præcipuum est punctum, adhibetur demum conclusio quinta. Septenarius numerus{ Quinta conclusio. } horarum Canonicarum, vt antiquissima est Ecclesiæ institutio, ita & congruentissima atque decentissima: nempè vt post matutinarum nocturnum officium horæ diurnæ sex sint numero: videlicet prima, tertia, sexta, nona, vesperi, & completorium. Et primùm quòd nocturnum officium ab Apostolorum sęculo originem duxerit, testatur Hieronymus super illud Mat{ Hieronymus. }thæ. 25. Media nocte clamor factus est. Ait enim quòd cùm traditio Iudæorum esset Messiam media nocte venturum, in similitudinem Aegyptij temporis quando Pascha celebratum est & exterminator venit, traditio Apostolica vt retur permansit, vt in die vigiliarum Paschæ ante noctis dimidium populos dimittere non liceret spectantes aduentum Christi. Vnde & Psalmista dicebat, Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuæ. Hæc ille. Sed quando in hunc Psalmi versiculum incidimus, multi alij sunt eiusmodi, quibus nocturnarum laudum officium commendatur. Ait enim alibi idem Psaltes, Lauabo per singulas noctes lectum meum. Et alibi: Bonum est confiteri Domino, & psallere nomini tuo Altissime. Ad annuntiandum manè misericordiam tuam, & veritatem tuam per noctem. Atque alibi: Memor fui nocte nominis tui Domine. Et quod in Completorio canimus, In noctibus extollite manus vestras in sancta, & benedicite Domino. Non ergo ab Apostolis tantùm mos nocturnæ orationis originem duxit, sed à Prophetarum oraculis. ¶ Prætere à & eundem nos morem Christus institutor noster re ipsa docuit. Erat enim in oratione pernoctans, vt Lucæ. 6. refertur. Et, vt habetur Matthæ. 26. media nocte in montem Oliueti ad orandum exiuit: vbi discipulos increpans quòd non possent vna hora secum vigilare, & à Iuda traditus est, & à Iudæis captus. Quæ quidem mysteria omninò deberent Christianum populum in nocturnis orationibus continere. ¶ Igitur{ Obiectio Vvicleffistarum nocturnum officium damnantium. } quoniam Vvicleffistæ: vt eodem cap. 25. idem Thomas Vvalden. refert, huiusmodi nocturnos psalmos contrectant, causantes quòd cùm noctem ad quietem nobis Deus indulserit, nos eam vigilijs insumentes, religionem Christianam grauem reddimus: vt eorum blasphemiam conteramus, respondemus: Primùm, eandem nocturnam quietem, vt su{ Prima solutio. }prà diximus, ad contemplationem, atque adeò ad orationem naturaliter inuitare: eò quòd tunc sensibus à suo vsu cessantibus mens introrsum pacatior est. Secundò & Prophe{ Secunda. }tarum oracula & Christi exemplum eiusdem rei nos admonent. ¶ Sed tertiò, quod{ Tertia. } in primis ducendum est, id antiqui patres ob id sanctum duxerunt quòd in primitiua ecclesia infestissimæ erant nocturnæ dæmonum incursiones, contra quas ideo nocturnas vigilias orationibus instructas instituerunt: vt lib. de Offi. cap. 19. peregregiè tradidit Isidôrus. Milites nanque in exercitu, sicuti{ Isidorus. } & in naui nautæ, quatuor stationes nocturnas ordinant, quas vigilias appellant: nimirum singulas tribus horis durantes. Tres enim horas ab occasu solis quando sopor cubare homines cogit, primam vigiliam appellant: tresque deinceps vsque ad mediam noctem, secundam: & à media statim nocte appellant tertiam: atque deinde vsque ad diluculum, quartam. In quibus, alijs dormientibus, alij excubantes inuigilant. Huius ergo in{ Ratio decantandi officium diuinum in primitiua ecclesia. }star, in primitiua ecclesia, nimirum ab Apostolorum sæculo, clerus in tres partes diuidebatur: quarum vna in prima vigilia primum canebat trium psalmorum nocturnum. & alia in secunda secundum, atque alia in tertia tertium, vt tam in singulis quàm in omnibus trinitatem profiterentur: ac demum diluculo in quarta vigilia omnes simul ad laudes concinendas conueniebant. Vnde Au{ Augustinus }gust. de verbis Domini, serm. 14. Venit inquit ergo Dominus ad visitandum discipulos suos qui turbabantur in mari quarta vigilia noctis. Quarta vigilia noctis, extrema pars noctis est: vigilia vna tres horas habet, ac per hoc nox quatuor vigilias. ¶ Et nè hæretici putent eiusmodi vigilias sanctorum patrum inuentum fuisse, perspiciant in ipsis simis Christi verbis fundamentum habuisse: vt est videre & Lucæ. 12. vbi secunda & tertia vigilia nominatur: & expressiùs, Marci. 13. Vigilate enim, inquit: nescitis enim quando Dominus veniat: serò, hoc est prima vigilia, an media nocte an gallicantu, hoc est secunda aut tertia, an manè, hoc est hora laudum: nè cùm venerit, repentè inueniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: vigilate. His ergo instructa edoctaque ecclesia, suas stationes atque vigilias collegit. Vnde Valerianus lib. 1. c. de matutinis.{ Valerianus. } Vigilias, inquit, tribus horis dispertimus nocturnis, vt non solùm verbo, sed & facto tres vigilias prædicemus: de quibus ait Dominus: Beati sunt serui illi quos cùm venerit Dominus inuenerit vigilantes. &c. Qua de re cùm Vigilantius hæreticus illius esset per{ Vigilantius. }fidiæ author, quòd nox quieti & somno indulgenda esset, non autem orationibus terenda: ista occasione Hieron. vt in epistola ad{ Hieronymus. } Riparium videre est, peruerso nomine pro Vigilantio eum Dormitantium appellauit. Ait quippe: Quòd dicis eum execrari vigilias, facit & hoc contra vocabulum suum, vt velit dormitare Vigilantius: & non audiat Saluatorem dicentem sic, Non potuistis vna hora vigilare mecum? Quapropter sequenti statim epistola appellat eum Dormitantium. Vnde idem Hieron. ad Eustochium virginem: bis, inquit, nocte terque ad orandum surgendum est. At verò quoniam postmodum aucto clero tantum pondus humana imbecillitas ferre nequiuit, vicissitudo illa cessauit & à toto simul clero tres omnes nocturni cum laudibus vnà cani cœpti sunt: idque in diebus festis: nam in profestis non canitur nisi vnus, sicuti & in Paschali tempore. Et quanuis alij primam vigiliam elegerint, alij verò tertiam, plurimæ tamen ecclesiarum ac religionum mediam noctem constituerunt tanquàm orationi, iuxta Dauîdis testimonium, aptiorem. Haud quippe vti Ambros. super{ Ambrosius. } Psalmum centesimum decimumoctauum author est, inconsultò dixit, Media nocte. tunc enim feruet carnis illecebra, coquitur cibus, potusque digeritur. Qua occasione tentator multis tentamentis & carnem illidit & animum occupat. Hæc ille. Vnde Petro inter punctum mediæ noctis & gallicantum ardor fidei refrixit, & calori temporalis ignis admotus Christum negauit. Quocircà huius temporis relaxatio non tam facilè aut peti aut concedi deberet. Ferè enim iam cathedrales ecclesiæ sanctum illum priscorum rigorem remittentes, indulta ab Apostolica sede impetrant matutinos psalmos appetente nocte soluendi. Sic enim omnia labascunt. ¶ De horis autem diurnis testimonia quoque{ De horis diurnis testimonia ex sacris literis accersita. } sunt & rationes non minoris energîæ. In primis tres horæ, nempe tertia, sexta, & nona, viuentibus ipsis Apostolis celeberrimæ erant ad orandum. Extat enim Actuum. 1. memoria, quemadmodùm post ascensionem Domini Apostoli essent Hierosolymis vnanimiter in oratione perseuerantes, neque dubium sit quin in oratione solenni, quæ sicut modò in choro ab omnibus celebrabatur. Vnanimiter enim non tantùm cordium vnitatem, verùm & vocum concordiam designat: ac tandem hora tertia, vt. 2. cap. legitur, Spiritus sanctus illis apparuit, linguarum cordiumque inflammator. Quocircà ambigi non debet quin illa tunc hora destinatos psalmos dicerent. Qua de causa ecclesia illo tunc vtitur hymno: Nunc Sancte nobis Spiritus. &c. De sexta verò legitur Actuum 10. nimirum vbi Petrus refertur circa horam sextam in superiora, vt oraret, ascendisse. Sed de nona mentio etiam fit Actuum. 3. Habetur enim quòd Petrus & Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Quin verò easdem horas more & vsu Hebræis fuisse celebratas, præter coniecturam quæ maxima est, authores non desunt, qui astruant. Cyprianus nanque in calce lib.{ Cyprianus. } de oratione Dominica: In orationibus, inquit, celebrandis inuenimus obseruasse cum Daniêle tres pueros in fide fortes, & in captiuitate victores, horam tertiam, sextam, nonam. Alludit tum ad illud Danielis. 2. quòd illi tres quasi ex vno ore laudabant, glorificabant, & benedicebant Deum. Et ad id potissimùm Daniêlis. 6. vbi refertur quòd contra Hierusalen ter in die flectebat genua sua, & adorabat confitebaturque coram Domino Deo suo, sicut & antè facere consueuerat. Erat enim prophetis solennis, fixis sue horis concinendi vsus. Vnde Primi Regum 10. ait Samuël Saûli: Cùm ingressus fueris ibi vrbem, obuium habebis gregem Prophetarum descendentium de excelso, & ante eos psalterium, & tympanum, & tibiam, & citharam, ipsosque prophetantes: hoc est spiritu prophetico psallentes. Et insiliet in te Spiritus Domini, & prophetabis cum eis. Vnde in prouerbium exijt, Nunquid Saul inter prophetas? Addit prætereà illic Cypria. illis tribus horis mysterium trinitatis fuisse præsignatum, quod in nouissimis temporibus manifestandum erat. Eundem prorsus horarum{ Horarum diurnarum numerus in veteri testamento fundatus. Isidorus. Hieronymus. } numerum, scilicet tertiæ, sextæ, & nonæ, in eodem Daniêle fundat Isidôrus lib. 1. de Offic. cap. 19. Illo ergo tunc Apostolorum sæculo non reperitur mentio nisi illarum trium horarum ante meridiem, prima subtacita. Quare Hieron. super eodem loco Daniêlis. 6. Has, inquit, tres horas, scilicet tertiam, sextam, & nonam, ecclesiastica traditio intelligit. Hæc ille. Conijcio nanque quòd illo tunc tempore quo ter ad nocturnos psalmos surgebatur, laudesque in aurora cantabantur, superflua ducebatur alia hora vsque ad tertiam. Vnde idem Hieron. ad Eusto. de horis ad orandum diuisis loquens, horam inquit tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque & vesperam, nemo est qui nesciat. Vbi diluculi nomine laudes forsan intelligit. Et quò coniecturis agere pergamus, Cassianus libro. 3. de institutis{ Caßianus. Isidorus. } monachorum, cap. 4. cuius Isidôrus meminit lib. 1. de Offi. cap. 23. Sciendum, inquit, hanc matutinam quæ obseruatur in occiduis vel maximè regionibus, canonicam functionem nostro tempore nostroque monasterio primitùs institutam. Matutinam ergo fortè appellat quam nos primam. Quô etiam referri videtur verbum Cypriani loco citato: scilicet, Sed nobis fratres dilectissimi præter horas antiquitùs obseruatas orandi, nunc & spatia & sacramenta creuerunt: nam & manè orandum vt resurrectio Domini in matutina celebretur. Antiquas ergo horas appellat tertiam, sextam, nonam: cui addit & primam. ¶ Atqui horæ istæ per diuisionem artificia{ De horarum diuisione & exordio. }lis diei sunt intelligendæ vt quocunque anni tempore ab ortu solis incipiat prima. Tertia autem finitur in tertia diei hora: & sexta etiam ab eodem solis ortu. Sic enim intelligendæ sunt illæ horæ, Matth. 20. nempe quod paterfamiliâs exijt summo mane conducere operarios: deinde hora tertia atque hora sexta. ¶ De vesperis autem & completorio ait loco citato D. Hieron. neminem esse, qui nesciat: quasi res esset antiquissima & vniuersis Christianis receptissima. ¶ Atqui de completorio{ De Completorio. Ambrosius. } ait loco citato Ambro. venire illi in mentem auium recordationem quæ cùm eunt cubitum quasi peracto lętè munere æthera cantu mulcêre consueuerunt. Quod velut à surgente & occidente die semper instaurare consueuerunt, vt vel decursu vel adorto nocturno diurnoque tempore, iustas laudes suo referant creatori. Vnde magnum incentiuum excitandę deuotionis sumendum nobis est. ¶ Igitur vt quæ dispersim commemorauimus, collectim ad nostram confirmandam conclusionem applicemus. Tribus de causis{ Trinade causa septem horæ Canonicæ in ecclesia institutæ. } septenarius iste numerus canonicus instinctu Spiritus sancti sanctissimus est Christianæ familiæ. Prima scilicet eademque ad literam potissima, vt iuxta Christi præceptum & Paul. monitum, iugis neque intermissa in nobis persistat Dei memoria, lausque & gratiarum actio, ac demum deprecatio & fauoris petitio. Nam cùm in die naturali sex sint horarum ternarij, cùm in singulis statos habemus psalmos, perpetuo circulo in oratione persistimus. Mox & Trinitatem quę nostrę est fidei confessio, trinis quibusque horis profitemur: nam pari ratione eodem numero & psalmos & orationes distribuimus. Accedunt deinde tertiò & mysteria, tum alia, tum etiam Christi: quæ glossa colligit super cap.{ Glossa. } presbyter. de celebra. Missar. Quod quidem est Concilij Agathen. celebrati sedente Zozimo Papa, sub anno Domini quadringentesimo vigesimo: vbi prædictæ omnes horæ tam diurnæ quàm nocturnæ persolui iubentur. Cauenda autem est deceptio nè quis putet, vt hæretici blasphemare attentant, tunc primùm fuisse institutas. In hoc enim superiora adduximus testimonia vt eas de antiquitate & tempore Apostolorum deduceremus. Quare illic tanquàm res antiqua confirmatur. Mysteria autem sunt quòd septem existunt hebdomadæ dies, quibus mundus fuit creatus: septemque Spiritus sancti dona, quibus recreatur: ac septem mundi ætates, quibus duraturus est: septemque adeò petitiones dominicæ orationis, quibus eadem dona postulamus. Christus autem matutinali hora captus est, & per reliquas diei passus. Vnde versus: Hæc sunt septenis propter quę psallimus horis: Matutina ligat Christum, qui crimina purgat: Prima replet sputis, causam dat tertia mortis: Sexta cruci nectit, latus eius nona bipertit. Vespera deponit, tumulo completa reponit. Ex his ergo cunctis quæ dicta sunt colligitur, septem esse Canonicas horas: secundùm illud Psal. Septies in die laudem dixi tibi. Accipitur enim illic dies pro naturali, vt noctem includat. Quare non sunt audiendi qui matutinum à laudibus separantes, octo connumerant. AD primum igitur argumentum suprà{ Ad primum argumentum . } obiectum Vvicleff, vsque adeò negatur horarum canonicarum pensum graue esse, vt affirmemus esse suauissimum. Ad illud autem quod insinuat non esse in ecclesiæ facultate aliquid sancire, quod in altero duorum testamentorum expressum non sit, plura respondemus. Primum illud est hæreticum fundamentum, atque illius bestiæ quam Ioan. Apocalyp. 3. vidisse scripsit, quæ cùm agnus videretur cornua gerens in fronte, draco ta{ Augustinus. }men erat. Super quo loco ait August. sermo. 11. hæreticam illic ecclesiam significari: quæ cùm, ceu agnus Christi, duo in fronte cornua, hoc est, duo testamenta præ seferat, draconis tamen morsu Ecclesiam Catholicam dilacerat. Hæc ille. Habet enim ecclesia catholica potestatem à Christo Apostolicam qua leges possit condere, quas vel ex sacra pagina elicit, vel ad Christianorum ornamentum necessarias ducit. Instar nimirum Apostolorum qui suis vestimentis iumenta illa strauerunt quibus Christus Hierosolymam ingressurus molliùs incederet. Ait quippe super eodem loco Hieron. quòd vestis Apostolica, vel doctrina virtutum vel editio scripturarum intelligi potest: sicut ecclesiasticorum dogmatum varietas, quibus nisi anima instructa fuerit, sessorem habere Dominum non meretur. Et Anselmus: Vide inquit quòd su{ Anselmus. }per iumentum ponebant Apostoli vestimenta sua, sed cætera Iudaica turba sub iumenti pedibus: quia mandatis Apostolorum instruimur & ornamur: legis autem antiquæ mandata conculcamus, dum carnales obseruationes & circuncisiones reprobamus. Adde quod Ecclesia non solùm intus per Spiritum sanctum edocta, sed viua voce Apostolorum & Christi illustrata eiusmodi horarum religionem amplexa est. ¶ Ad secundum respon{ Ad secundum argumentum . }detur quòd in orationibus priuatis non opùs est voce, sed satis est mente orare, nisi ad excitandam deuotionem. Quod autem Christus & Paul. secundùm ipsum ait, Spiritu & mente orandum, nihil aliud edocent quàm quòd orantis psallentisque vox non debet esse sicut auium garritus: sed mente & spiritu plena. ¶ Tertium argumentum articulo tertio{ Ad tertium argumentum . } pleniùs dissoluetur, vbi monstrabitur clericorum sacris initiatorum officium, etiam si curam gerant animarum, esse horarum munus persoluere. # 2 ARTICVLVS. II. Vtrùm congruens sit & decôrum vt horæ Canonicæ, Psalmorum, Hymnorumque alto cantu psallantur. POST horarum Canonicarum substantiam & institutionem subsequitur modò explorare vtrùm canticis & hymnis sint persoluendæ. Nam idem Vvicleff,{ Vvicleff. Vvaldens. } vt eodem tomo. 5. cap. 16. Thom. Vvalden. refert, & de hoc catholicos subsannabat, quòd alto cantu laudes & preces ad Deum inclamarent. Quam quidem hæresim Lutherani suscitârunt, obridentes ceu ridiculis nobis quòd vocibus in templis obstrepamus Deo. Argumentum istorum est quòd Deus non est{ Primum argumentum. } surdus aut dormiens, vt clamoribus nostris, quibus excitetur, indigeat. Quocircà nos Baaliticos appellant, hoc est sacerdotibus Baal similes: quos vt. 3. Regum. 18. refertur, deridens Elias vt altiùs inclamarent irritabat, subdens: Deus enim vester forsitan cum alio loquitur, aut in diuersorio est, aut in itinere, aut certè dormit, vt excitetur. Et me dum inter illos agerem quandoque de eâdem re sic conueniebant: Nunquid si tu cum Cæsare cantando colloquereris, aut aliquid ab illo altissimis vocibus & musico artificio deposceres, non deridiculus esses? Quid ergo coram Deo facere non veremini quod non auderetis coram Cæsare? ¶ Secundò arguitur exem{ Argumen. 2. }plo illius matronæ Samuêlis matris, quæ vt initio lib. 1. Regum refertur, pressis labijs adeò silenter orabat, vt temulenta appareret. Quod quidem exemplum quasi orantium figura inter sanctos celebratissimum est. Vnde author in perfecti homilia. 13. Possumus inquit intelligere, vt ostium domus, os corporis, vt non clamosa voce oremus Deum, sed desiderio tacito. Nam ex clamosa inquit oratione multa mala nascuntur: maximè hæc tria. Primum quòd clamosa voce orans non credit Deum vbique esse & secreta audire. Secundum quòd mysteria secretarum suarum petitionum, quæ fortè non oportebat alterum præter Deum scire, auribus bonorum & malorum audienda committit. Tertium denique quòd clamosè orans alterum iuxta ipsum astantem orare non sinit. Id quod experientia testatur. Nam dum in Ecclesia canitur, non possunt astantes orare, vocibus eorum sensus rapientibus. Accedit postremò quòd musica qua sæculares in suis festis{ Postremum argumentum . } vtuntur, sacra prophanare videntur. ¶ In contrarium est autem illud Dauîdis Psalm. 149. Cantate Domino canticum nouum. Et rursùs: Laudent nomen eius in choro. Cui accedit & Concilium Toletan. quartum, de { Concilium Toletanum. } consecratione, dist. 1. cuius verba sunt, De hymnis canendis, & Saluatoris & Apostolorum habemus exemplum. CVM tantoperè isti rerum nouatores & ecclesiasticarum rerum perturbatores ecclesiasticos cantus, vt modò dicebam, propellere à Christiano cœtu contendant, non satis rei præsenti fecissemus nisi hunc addidissemus articulum. De quo sanct. Tho. 2. 2. q. 91. non nihil tetigit. Ad quem vnica ea{ Conclusio responsiua. }demq́ue ecclesiæ receptissima respondetur conclusione. Cantus ecclesiastici quibus horæ Canonicæ solenniter celebrantur, vt in ecclesia sunt optima ratione constituti, ita sunt & antiquissimi. ¶ Et quò rationibus testimonia clarescant, ab ipsis est nobis sumendum exordium. Sed est cum primis adnotandum, horas Canonicas in quibus religio colendi Dei consistit, tres habitudines inter nos & Deum continere. Prima est diuina laudatio, quam quidem ei propter seipsum tanquam summo bono debemus. Hac enim de causa illa à nobis debetur confessio, quòd sit summè infiniteq́ue bonus, iustus, misericors. &c. atque adeò cunctipotens, omniscius, & quicquid boni in rebus existit immensa sua continet essentia: & proptereà concinimus ei Hymnos & Psalmorum laudes. Secunda earundem horarum ratio est vt quicquid nobis ad vitam salutemque tam temporalem quàm spiritualem necessarium est, ab ipso petamus: confitentes nos suas ipsius esse creaturas, atque nil nobis boni nisi ab illo posse contingere. Tertium denique officium quod illi orando persoluimus, est gratiarum actio pro receptis beneficijs. ¶ Hoc autem supposito, rationibus{ Prima ratio conclusionis. } pluribus demonstratur conclusio. Primùm enim omnium, laudum conditioni adeò cantus non repugnat vt maximè ei congruat. Nam si naturale hominum ingenium consulamus, inde heroica carmina ortum habuêre vt ipsis sonoro metro decurrentibus, Heroum laudes & gesta canerentur. Quod & Poëta Aenei dum principio significans ait: Arma virumque cano. Quare Arist. 8. Poli. c. 5. & Boëti. in Prol. Musicę, permultum Musicam commedant, ceu rem ad morum affectus plurimum conferentem. ¶ Imò{ Secunda ratio. } verò, vt secundum subnectamus argumentum , symphonia in eiusmodi canendis laudibus adeò est naturalis, vt etiam authori ipsi naturę in cœlis eodem modo concini referantur. Vnde Apocalyp. 4. de sanctis animalibus refert Ioan. quòd requiem die ac nocte non habebant, dicentia, Sanctus, Sanctus. Vnde in Missæ Præfatione seipsam ecclesia cohortatur vt quemadmodùm cœli cœlorumque virtutes, Cherubim quoque & Seraphim socia exultatione clamare non cessant: ita ipsa cum eis concinat. Quare & Deo supplicat vt suas etiam cum illis voces admitti iubeat, dicentis: Sanctus, Sanctus, &c. Quapropter non immeritò sunt qui fateantur veris vocibus, licèt supernaturalibus, Deum in cœlestibus laudari. Atque rei huius testimonium terris angeli desuper attulerunt: vbi pastoribus nato Domino, non solùm cum splendore diuinæ gloriæ affulserunt, verùm & cantantes intonârunt: Gloria in excelsis Deo. Vnde circa finem secundi lib. de Epipha. Greg. Cum{ Gregorius. } pastoribus, inquit, venerare, cum Angelis hymnum dicito, cum Archangelis choros ducito. Sit nobis ista communis solennitas terrestribus cum cœlestibus communis. Qua ergo oris impudentia hæretici hæc laudum præconia negare possint? Hac enim de causa militans ecclesia, nempe quò societatem cum triumphante initam referat, in duos choros clerum partitur, qui alternis vocibus laudes intonent, atque altero sedente alter stet: videlicet vt qui stat, militantium aciem repræsentet: qui verò sedet, triumphantium requiem. Quare cùm vterque alteri respondeat, ambo, nempe angelicus atque humanus chorus eundem Deum pulcherrima concordia venerantur. ¶ Tertium post mortalium natu{ Tertia ratio }ram & immortalium conditionem argumentum sumitur ab antiqua lege. Eundem nanque canendi ritum eodemque diuino numine affulsus Dauid, psalterium cithara composuit, quo canere diuina mysteria consueuerat. Cantabiles enim, inquit, mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ. Quo quidem ritu non solùm Deo quicquid animo gerebat intimabat, verùm & ad depellendos obsessores dæmones vtebatur, vt patet. 1. Reg. 16. Nimirum futuram ecclesiam admonens, vt Psalmorum concentu insultantes dæmones fugitaret. Quocircà & in domo Dei, vt legitur. 1. Paralipom. 23. quatuor milia Psaltes constituit, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum. Obidque Psalmo. 148. & duobus sequentibus omnimodè sanctos Dei admonet, vt hymnis & canticis, omnique musico instrumento Deo laudes resonent. Accedunt & in rei confirmationem celeberrima illa spiritualia cantica quæ sancti Prophetæ & Patres illius legis spiritu sancto dictante cecinisse leguntur, & nunc ecclesia per hebdomadam concinit. Vt cantica Moysi, Annæ, Delboræ, Isaiæ, Ezechiæ, cæterorumque Prophetarum. ¶ Neque{ Quarta ratio. } est cur quispiam reclamet, cantiones illas templo illi non nostro congruere: nam cùm illud figura fuerit nostrî, multò nos magis condecent. Vnde, quod quartum sit argumentum, cùm Christus Hierosolymam ingreditur, vbi ingressus in ecclesiam nostram designabatur, concentu puerorum psallentium & cantantium, Hosanna fili Dauid, exceptus est. Atque obmurmurantibus Iudæis Dominumque interpellantibus qui illos tacere iuberet, respondit: si tacuerint, lapides clamabunt. Igitur si horæ Canonicæ quatenus laudes diuinæ sunt existimentur, congruentissimum est vt canticis persoluantur. ¶ Quòd si, vt gratiarum actiones proferantur, non minùs eis cantio congruit. Id quod Christo ipsi, ex quo quintum sumitur ar{ Quinta ratio. }gumentum, in more & vsu fuisse testatur: Matth. cap. 26. vbi postremam enarrans cœnam ait: Et hymno dicto exierunt in montem Oliueti. Vnde colligitur Christum cum suis gratiarum actiones cantando fecisse. Ait enim Isidôrus libr. 6. Etymolog. cap. 34.{ Isidorus. } quòd hymni sunt cantica laudantium Deum. Quare si sit, inquit, laus, & non Dei, non est hymnus: & si sit & Dei & laus, & non cantetur, non est hymnus. Qua de re August. in il{ Augustinus }lo libello quem de laude spiritualium canticorum inscripsit, ex eo quòd Zacharias hymni voce prophetauit, & Angeli Gloria in excelsis Deo, intonârunt, & pueri Hierosolymitæ Hosanna inclamauerunt, & Christus hymnum cum discipulis concinit, sic colligit: Quis iam habito tali documento de psalmorum & hymnorum religione dubitauerit: quando ille qui à cœlestibus adoratur, & psallitur, ipsum cum discipulis hymnum cantasse perhibetur? Et Ioan. inquit in Apocalypsi, refert se spiritu reuelante vidisse & audisse vocem aquarum multarum, & tonitrum multorum dicentium Alleluia. Hæc Augus. ¶ Neque verò si solennem orandi religionem sub precum ratione mediteris, deerit Apostolicum exemplum, vt canôra melodia fiat. ¶ Est nanque sextum argumentum,{ Argument. 6. pro conclusione. } id quod Actu. 16. legitur: nempe quòd cùm Paulus & Silas in carcere custodirentur, adorantes media nocte laudabant Dominum, nimirum suam causam illi proponentes. Et audiebant eos qui in custodia erant, & subitò terræmotus factus est magnus, omniaque ostia aperta & omnia soluta vincula. vbi secundùm Bedam alia litera habet quòd hy{ Bedæ. }mnum dicebant. Quo loco hymnorum psalmorumque vim idem doctor adnotauit: admonens vt quicunque fidelium in tentationes varias inciderit cum Paulo & Sila, inter carceris tenebras hymnîzet, & cum Psalmista Domino canat, Tu es præsidium meum à pressura quæ circundedit me. In qua item Apostolica autoritate illorum trium differentia meditanda est: nempe hymnorum, psalmorum, & canticorum. quam & ad Colossen. 3. repetit vbi ait: Commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, & canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris. Quo loco in suis annotationibus Hieron. Hymnis, inquit, vt trium puerorum, psalmis vt Dauid, canticis vt Moysi & aliorum. Hęc ille. Canticum enim simplicem vocum intonationem designat: hymnus carmen: psalmus verò est, qui instrumento musico psallitur. ¶ Adde & quòd ad Ephes. 5. idem admonet{ Argumen. 7 } Apostolus: Implemini enim, inquit, spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, hymnis, & canticis spiritualibus, cantantes & psallentes in cordibus vestris Domino, gratiam agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iësu Christi. Vobis inquit metipsis, id est in choro vestro alternis vocibus: & in cordibus vestris, hoc est vt spiritus ex corde profectus cantum viuificet. ¶ Antiphonas verò, vt Isidôrus lib. 1. de Offi.{ Antiphonas primi Græci composuerunt teste Isidor. Eusebius. } cap. 7. author est, Græci primi composuerunt: quos posteà Ambros. imitatus Latinas excogitauit. Sicut & hymni, vt Eusebius lib. 1. Ecclesiasticę historiæ, c. 18. refert, in conuentibus sancti Marci in Alexandria compositi sunt multi: quibus & idem Ambro. & Hilarius plures addiderunt, vti illic cap. 6. ait Isidôrus. Responsoria verò ibîdem Isidôrus cap. 8. tradit{ Responsoria vnde instituta. } ab Italis longo antè tempore sunt reperta, & inde sic vocata quòd vno canente chorus consonando respondeat. Lectiones enim, vt de institutis clericorum, cap. 80. ait Rabanus,{ Rabanus. } antiquissimæ religionis à Iudæis deriuatæ traditio est vt choro sedente, ab vno stante legantur: qua finita chorus concinendo respondeat: & inde dicta sunt responsoria. Quin verò, vt Cassiodôrus lib. 10. historię partitę{ Caßiodorus } refert, Ignatius Antiochiæ Syriæ tertius post Apostolum Petrum episcopus, atque adeò cum ipsis Apostolis conuersatus, vidit angelorum visionem quomodò per antiphonas sanctæ Trinitati dicebant hymnos. Itaque modum vsionis Antiochenæ probatur tradidisse ecclesiæ: & ex hac ad cunctas transiuit ecclesias. ¶ Multa denique alia commemorari possent, quibus antiqua hæc ratio laudandi Deum canticis confirmaretur, quatenus ad naturam rei attinet laudandi, deprecandi, & gratias agendi. Sed illis prętermissis ad alios arguendi locos descendamus, qui ex parte nostra sumuntur. Cantus enim ecclesiastici, præter{ Ratio prima pro cantibus ecclesiasticis ex parte hominis sumpta. }quàm quod sic commode Deus laudatur, permagnam habent energîam ad nostram excitandam deuotionem. Nam cùm sensus sint mentis organa quos musica suapte natura demulcet, illa ratione mens in sublime rapitur ad diuinam maiestatem contemplandam. Vnde Rabanus de institutis clerico. cap. 76. Psal{ Rabanus. }terium inquit idcirco cum melodia cantilenarum suauium ab ecclesia frequentatur, quò faciliùs animi ad compunctionem flectantur. Et August. lib. 9. confessio. cap. 7. refert quem{ Augustinus. }admodùm tempore suo Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis & exhortationis celebrare susceperit vt fratres vocibus & cordibus magno studio concinerent, ad depellendum mœrorem quo propter hęresim Arrianorum Christiani animi tabescebant: tunc enim, inquit, & psalmi vt canerentur secundùm morem Orientalium partium, nè populus mœroris tædio contabesceret, institutum est. Quod non est sic intelligendum ac si noua tunc fieret institutio: Imò erat instauratio illius quam illi hæretici depulerant. Et libro. 10. cap. 33. voluptates inquit aurium tenaciùs me implicauerant & subiugauerant, sed resoluisti & liberasti me nunc in sonis quos animant eloquia tua, cum suaui & artificiosa voce cantantur. Et infrà cum Athanasij Alexandrini episcopi morem meminisset, qui tam modico flexu vocis faciebat sonare lectorem psalmi, vt pronuntianti vicinior esset quàm canenti, subdit: verùm tamen cùm reminiscor lachrymas meas quas fudi ad cantus ecclesiæ tuæ in primordiis recuperatæ fidei meę, & nunc ipse commoueor, non cantu, sed rebus quæ cum liquida voce & conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius vtilitatem rursus agnosco. Ita fluctuo inter periculum voluptatis & experimentum salubritatis, magisque adducor, non quidem irretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, vt per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. ¶ Quin aliam egomet mi{ Ratio altera autoris. }hi rationem adhibeo eiusmodi cantiones extollendi. Valent enim & ad amorem erga nos Dei magnificandum: nam quis non vel de hoc Deum suum amet, qui religionis officium tam necessarium, sed tamen quòd ex alia parte nonnihil posset afferre molestiæ suo sancto numine instituit, vt talis à nobis melodîa impenderetur, quæ & laborem leuaret, & animum recrearet ac demulceret. Adde quòd & clementiorem eum nobis eiusmodi spirituales cantilenæ exhibent: nam qui fert vt crimina nostra quibus suam iustitiam offendimus, quæq́ue adeò lugenda potiùs essent & omni mœrore plangenda, harmonico cantu ad suas perferamus aures, quomodò eum non credamus patentissimis esse in nos visceribus, atque ad nobis indulgendum paratissimum? Vnde Lactant.{ Lactantius. } lib. 6. Diuinarum institutionum. c. 22. Postquam sæcularem melodîæ suauitatem quæ humanos animos labefactare solent reprobauit, paulò inferiùs subdit: Itaque si voluptas est audire cantus & carmina, laudes Dei canere & audire iucundum sit. ¶ Postrema verò horum nostrorum argumentorum clausu{ Postrema ratio. }ra, quæ sanè rem planissimè pandit, ab experientia sumitur. Qui enim has cantandi ceremonias condemnant, interesse catholicis ecclesijs cuperem, in quibus concentus cum venustate & religiosa modestia canitur, & posteà vt hæreticorum templa viserent, vbi silentium nihil aliud quàm ecclesiarum cadauera refert, vt illo discriminis interstitio de vtroque iudicarent. ¶ Hoc verùm ta{ In ecclesiasticis cantibus excessus immodicus & vituperabilis esse potest }men in calce demum quæstionis silendum non est, quòd, vti in reliquis sanctis ceremonijs accidit, ita & in hanc potest absurdus excessus obrepere: nempe si profana inter spirituales cantiones admittantur, vel aliqua quæ pias aures offendant, vt in natalitijs Domini & in alijs festis diebus alicubi consueuit. Aut si ex præfectorum incuria ineptissimi ad canendum admittantur qui aures obtundant & attentionem perturbent. Quę quidem Hier. vt. d. 92. can. Cantantes. refertur, reprehendit. Quamuis hoc pro ratione populi expendendum est. In villis enim & rusticanis opidis etsi haberi non possit vrbicus canticus,{ Organorum vsus. } non ideo est absurdus existimandus. ¶ Organorum autem vsus neutiquàm est repudiandus, cùm & sacris testimonijs comprobetur, & vbîque sit celebris. Tametsi in Capella Pontificis Summi non sit admissus. { Indicium de aliis instrumentis musicis. } Alia verò instrumenta neque prorsus approbanda sunt, neque omninò respuenda, sed consulenda est prudentia quænam illorum locum sanctitatis deceant. De quibus S. Tho. q. citata, nil aliud in quit, nisi quod antiquo populo magis quam nobis congruebant. AD primum igitur argumentum respon{ Ad primum argumentum . }detur, vel de hoc hæreticos esse blasphemos quòd ecclesiasticos cantores cum sacerdotibus Baal componunt. Haud enim de hoc Elias illos irridebat quòd canerent, sed quòd lapides, & marmora, & mortuos homines, ac denique dæmones illa ratione colerent, quos arbitrabantur clamoribus esse ad audiendum excitandos. Qui verò ad animi lætitiam & deuotionem excitandam canunt, seu vt Deo illum referant honorem, laude digni sunt, non vituperio. Sicuti Hierosolymitæ Christo acclamantes Hosanna. Et pueri in fornace, angelorum instar, Hymnos pallentes. Quare neque aliud simile quod ab humana maiestate ad diuinam afferunt, quidpiam ad rem attinet. Eò enim non decet coram humanis principibus preces cantando fundere, quòd non sunt vt dij colendi: tametsi & herôum laudes, vt suprà diximus, in ipsorum pręsentia, cani soleant. ¶ Secundum autem argumentum ab An{ Ad secundum. }na Samuêlis parente deductum, de priuatis tantùm orationibus procedit, atque adeò sanctorum documenta quibus iubemur silenter orare. Secùs autem se res habet de solennibus quæ nomine publico fiunt. Neque vllum est absurdum vt dum in choro canitur, populus, si orare nequit, auscultet. Ad postremum autem verbum respon{ Ad postremum. }detur quòd sæcularis musica in ecclesijs non est licita: ecclesiastica verò non est profana. # 3 ARTICVLVS. III. Vtrùm tam illi omnes qui sunt sacris initiati quàm qui titulum habent ecclesiastici sacerdotij, ad horas dicendas teneantur. IN primo articulo monstratum est quemadmodùm ad orandum solenniter necessarium fuerit quatuor esse constituta: nempe personas, orationumque substantiam, loca, & tempora: quibus & ex ipsa natura rei quintum intelligitur adhiberi, videlicet intentionem atque attentionem. De primo ergo, scilicet de personis, in isto articulo: de reliquis verò in subsequentibus dicendum est. At quòd non omnes qui sacris initiati sunt teneantur ad diuinum officium, arguitur argumento illo quod suprà{ Primum argumentum. } tetigimus. In ecclesia dispertita sunt clericorum munia: alij nanque animarum curæ sunt mancipati, alij verò vel ad prædicandum, vel ad alia negotia quę ad rem ecclesiæ attinent: ergo illi qui alijs sic impediuntur, non est cur ad horas canonicas obligentur. ¶ Pari modo arguitur secundò, quòd neque omnes sa{ Secundum. }cerdotia habentes ecclesiastica ad horas soluendas teneantur: tum quòd beneficia propter diuersa officia sunt instituta: vt præstimonia, quæ, vt fertur, ratione studij constituta sunt: tum etiam quòd eâdem ratione qui in religione ante professionem probantur, canonicum officium pendere tenerentur, eò quòd illis fructibus pascuntur quibus populus propter eiusmodi spiritualia officia religiosis erogat. Quod tamen non est rationi consonum. ¶ Tertiò denique arguitur. Si eiusmodi clerici ad horas dicendas te{ Tertium. }nerentur, id maximè esset de iure diuino, in quo religionem horarum canonicarum fundatam esse suprà monstratum est. Quod si verum est, consequens fieri videtur vt Papa super his dispensare nequeat: cuius tamen contrarium mos habet & vsus. ¶ In contrarium autem est cap. Presbyter. de celebratione Missarum. quo omnes presbyteri obligantur ad diuinum officium: vbi nomen presbyteri secundùm glossam extenditur ad omnes clericos: iuxta tenorem cap. Si quisquam. de cohabitatione cleric. & mulier. DE hac quæstione quædam sunt inter Doctores constituta, quædam verò quæ vix possunt certa ratione definiri. Duæ inquam{ Duæ causæ ex quibus oritur obligatio ad persoulendas horas canonicas. Prima conclusio. } causæ pro certis habentur quarum per se vtraque ad pensum horarum canonicarum obligat: nempe ordo sacer & ecclesiasticum beneficium. ¶ Ad quæstionem igitur duabus conclusionibus respondetur. Prima: Omnis clericus in sacris, puta subdiaconus & illo superior tenetur officium persoluere diurnum ac nocturnum. Conclusio est quam tenet glossa, complectiturq́ue Panormita.{ Glossa. Panormita. } & reliqui Doctores canonici iuris præcipui nominis, super dicto cap. presbyter. de celebratione Missarum. Est & sententia diui Tho{ D. Thomas. }mæ quotlibeto. 6. art. 8. & vnanimiter Theologorum. Nam quanuis in dicto cap. quod, vt suprà diximus, est concilij Agathen. de solo presbytero mentio fiat: tamen Innocent.{ Innocentius } cap. dolentes. minores etiam clericos exprimit. Et dist. 92. cap. finali expressiùs obligantur presbyter, diaconus, & quilibet clericus ad quotidianum officium. Ratio autem, quæ{ Ratio conclusionis. } optima est iuris interpres, inde emergit, quod qui sacris initiatur, singulari Dei cultui mancipatur, atque in illo constituitur statu qui ad diuinas laudes institutus est: iuxta illud Isai. 43. Omnem illum qui inuocat nomen meum, in laudem meam creaui illum. laudum autem ordo & modus, vt suprà diximus, ab ecclesia lege sancitus est: ergo eo ipso quòd quis in clericorum ordinem suscipitur, tali est vinculo obligatus. Quapropter, hoc quàm maximè cupio cunctis clericis esse persuasissimum, vt quidquid negotij eis incumbat, siue literarum studium, siue gubernandi aut legendi munus, aut etiam prædicandi, constitutissimum habeant nunquàm vllam interpolare canonicam horam: certò videlicet scientes hoc esse proprium genuinumq́ue eorum officium, atque adeò cunctis alijs pręferendum. Eò præsertim quòd tempus statis orationibus dicatum, ex quocunque alio succidatur negotio, nunquàm impedimento est, Deo sic disponente, quo minùs bene expediatur. ¶ De clericis autem qui in minoribus sunt ordinibus constituti, quiq́ue{ Clerici in minoribus constituti, ad nullas horas canonicas tenentur, contra Panormita. } nulla potiuntur ecclesiastica præbenda, quanquam Panorm. loco citato in alteram partem propendeat, absque dubio credendum est ad nullas teneri canonicas horas. Neque eius ratio vllius est momenti: videlicet quòd, vt ipsum nomen clerici sonat, assumuntur in sortem domini. Haud enim sic assumuntur, vt statum firmiter mutent: nam quandiu integrum illis est matrimonio se copulare, statum non mutant. Item quia functio illorum ordinum in solo præparamento templi vasorumq́ue finitur: neque ordinem habet proximum ad eucharistiæ sacramentum: ceu officium diaconi & subdiaconi. Et quanuis Palud. in. 4.{ Paludanus. } distin. 15. q. 5. dicat quòd ad aliquid plus teneantur quàm laici, non est credendum de præcepto: ita vt eius omissio aliqua sit culpa: sed forsan de honestate si voluerint. Quare non solùm qui prima tantùm tonsura ordinati sunt, verùm neque alij aliorum graduum infra subdiaconatum tenentur ad canticum graduum. Neque vlla est lex & consuetudo quæ talem inijciat scrupulum: neque episcopus ad hoc potest obligare. ¶ Secunda{ Secunda conclusio. } conclusio. Quicunque habet ecclesiasticum beneficium aut præbendam sub clericali titulo, tenetur sub reatu letalis criminis ad plenum horarum canonicarum officium. Et est intelligenda conclusio cum præcisione sicut præcedens. Itaque sicut sacer ordo sine beneficio obligat, ita & beneficium absque ordine sacro. De hac quidem conclusione expressum iuris textum non vidi: an{ Probatio prima conclusionis. }notatur tamen cap. fina. dist. 92. cuius verba sunt, quòd presbyter, aut diaconus, vel quilibet clericus ecclesiæ deputatus, ad quotidianum officium teneatur: vbi verba, deputatus, intelligunt per titulum alicuius beneficij, vt distinguatur à prioribus membris presbyter, & diaconus. Facit & verbum cap. finalis de rescrip. lib. 6. Beneficium non datur nisi propter officium: nam peculiare ac proprium clerici officium, vt suprà diximus, est horarum canonicarum pensum. Facit & cap. cùm secundùm Apostolum. de præbendis. vbi sancitur, clericos omnes ad onus eligi, atque adeò non esse à mercede depellendos. Ac subinde iubetur neminem sine titulo aut beneficij aut patrimonij esse ordinandum: aut si secùs fiat, quod episcopus ei victum præbeat. Cùm ergo merces propter onus debeatur, & proprium onus clerici sit dicere officium, fit vt ex quacunque præbenda nascatur hæc obligatio. Atque hac de causa sic sumus conclusio{ Moderatio conclusionis. }nem moderati, vt talis præbenda possideatur clericali titulo: nam qui titulo sæculari decimas percipiunt, vt reges & equites: & concionator & lector: non tenentur ad huiusmodi horas soluendas. Quam ob rem eos qui{ Qui præstimonialia sacerdotia possident, ad officium diuinum tenentur. } præstimonialia sacerdotia possident, licèt alij aliter sentiant, excusare non auderem ab officio diuino persoluendo. Eò quòd ille titulus, clericalis est, & non sæcularis. Nam quod dicunt illa fuisse instituta tantum ratione studij, non ea pollet iuris autoritate, vt ob id sint ab eiusmodi munere exonerandi. Quare de conces. pręb. cap. quoniam. lib. 6. præstimonia inter cæteros ecclesiasticos titulos connumerantur. Quocircà non tenetur opinio Lau{ Reprobatur opinio Laurentii. Syluester. Panormita. }rentij, vt bene ait Syluest. verbo, hora. §. 3. dicentis, clericos in minoribus ordinibus beneficiatos qui per alios seruiunt, excusari posse ab officio diuino: imò satiùs ait Panor. loco citato quod cùm horas pendere, officium sit personale, semper ad illud tenentur. Et quamuis Ioannes Andr. in Nouellis dicat quod liben{ Ioan. Andr. }ter videret, si ecclesia ratione studij liberaret huiusmodi beneficiatos in minoribus, non habentes animarum curam, vt tantùm recitarent officium Virginis, profectò non esset salutare consilium: eò quòd ecclesiastica stipendia præcipuè, vt diximus, propter huiusmodi officia penduntur. ¶ Illos autem qui{ Pensionarius tantum non tenetur ad horas. } tantùm habent pensiones, quia nullum habent ecclesiasticum titulum, sed merum ius petendi ab illo qui titulum habet, iam sæpe diximus minimè ad canonicas horas teneri. ¶ Dubium autem restat quando præben{ Dubitatio. }da est tenuissima. Sunt enim qui eatenùs hanc conclusionem affirment, vt etiam dum beneficium tenuissimum sit, adeò vt neque ad miseram ducendam vitam sufficiat, nihilo minùs obligare censeant. Imò verò & si merum titulum sine fructibus quis habeat, non excusent à culpa si horas canonicas prętermiserit. Atque hoc sequitur Syluest. ver. hora. §. 3.{ Syluestri solutio. } Et quidam ex recentissimis Theologis. Sed profectò multò libentiùs in contrariam sententiam subscriberem. Nam cùm clericus ci{ Refellitur solutio Sylue. }tra subdiaconum ad officium non alia ratione quàm stipendij ad officium diuinum teneatur, quando beneficium adeò est exiguum vt ferè pro nihilo reputetur: non est cur talem obligationem inducat. Nec vincit obiectio dicentium illi esse imputandum, qui illud recepit: nam tenuissimum beneficium ex natura sua non obligat. Quare qui illud recipit non obligatur. Dixerim tamen tenuissimum, vt ferè pro nihilo reputetur: si his temporibus summam saltem octo ducatorum non attingeret: nam si ditius est, quamuis non sufficiat ad victum: si tamen pauperi clerico bona esse posset pars sustentationis, non omninò possidens excusatur. De hoc ergo sapientum prudentia consulenda est. ¶ Pari modo de illo censendum qui vel litigiosam, vt ait Palu. me{ Qui solum habet titulum beneficii sine fructibus non tenetur ad officium diuinum. Caietanus. }rum habet titulum præbendæ sine fructibus, idque ex concessione Pontificis, eosdem fructus alteri reseruantis, itaque in sua potestate non sit illos percipere: vt ait Caieta. in Sum. verb. hora. quandoquidem obligatio non emergit nisi ex sacro ordine, vel ex perceptione mercedis. Neque in contrarium solida est superior obiectio, videlicet illi esse imputandum qui tale beneficium accepit: nam quod autoritate fit Papę, alteri non imputatur. Cùm ergo sacerdotium fructibus suis priuat, videtur possessorem ab obligatione absoluere dicendi horas. Secùs res haberet si{ Limitatio superioris assertionis. } per illum qui præbendam possidet staret vt fructus non perciperet: vtpote si vel alteri gratis daret, aut propter excommunicationem, aut quia non residet, illis priuaretur: tunc enim non esset ab orandi ligamine absolutus. ¶ Petrus de Palude loco ci{ Paludanus. }tato eos proptereà excusat qui Breuiarium non habent neque emere possunt. Quamuis{ Exploditur preterita sententia Paluda. } dicat quòd debent officium addiscere. Porrò verò eiusmodi excusatio non est cur admittatur. Etenim cùm nemo sit in clericalem ordinem admittendus, qui non habeat vnde viuat, nemo clericorum excusatur si Breuiarium non habeat: imò antequàm haberet, non esset ordinandus. Eò potissimùm quòd Palude loquebatur antequàm essent impressiones. Modò nanque viliùs emuntur. Diuersa verò est ratio vbi fortuito casu quis Breuiarium perdidit: neque est in loco vbi haberi possit. ¶ Addiscere verò officium vt memoriter dici possit, nemo lege cogitur: quia res est non omnibus bene possibilis: satis enim est si legere sciat. Quare si quis esset aut inter infideles aut in prouincia vbi Breuiarium neutiquam reperiretur, legitima obtegeretur excusatione. Eâdem ratione excusantur & cæci, aut ita oculis caliginantes vt legere nequeant. Tametsi dum aliquas horas memoriter proferre possent, fortasse tenerentur. Quanuis neque omninò sim certus an essent rigore cogendi: quandoquidem tenacitas illa memoriæ accidentaria sit: licèt tutiùs esset vt se obligatos censerent. ¶ Pari modo{ Impediti non tenentur &c. } qui sic esset impeditus aut circa infirmos, aut aliter, vt nullatenùs posset orare, itidem excusaretur. Quanuis fraus semper cauenda est, eò potissimùm quòd huiusmodi obligatio arctissima est, à iureque diuino descendens. Imò verò si vlla mihi adhibenda est fides, conijcio vt qui ex choro mittuntur ad thurificandum altari, simpliciter non teneantur Magnificat & Antiphonam dicere: quia neque coguntur memoriter scire, nec alium tunc secum portare librum. Eò præsertim quod dum illi in re illa ad celebritatem eiusdem officij occupantur, totus chorus pro illis supplet: Imò nescio an ille qui organis choro respondet teneatur posteà officium pendere: quia in primitiua ecclesia tantùm erat vnus liber in choro. ¶ In infirmis autem atque in alijs similiter impeditis manifesta est excusatio,{ Infirmi ab horis recitandis excusantur } dum modò absque omni fraude ad prudentiam boni viri impedimentum existimetur esse legitimum. Quanuis re dubia consilium medici, autoritatisque prelati vti in ieiunijs, intercedere debeat. ¶ At de alijs iuris impedimentis hæsitare quis posset: videlicet vtrùm excommunicatus, irregularis & degradatus, ab orandi vinculo immunis fiat. Apparet{ Quæstio. } enim inde sic res habere quòd ab alijs officijs iure cohibentur. Sed nihilo minùs re{ Solutio. Glossa. }spondetur nullatenùs excusari. Nam vt habet glo. can. legi. 16. q. 1. nemo ex suo delicto facit conditionem suam meliorem. Et ideo isti tenentur ad ea quæ sunt oneris: licèt illis priuentur quæ sunt honoris. Debet tamen excommunicatus solitariè officium soluere: quia non potest se publicis officijs ingerere. Tametsi nisi sit nominatim excommunicatus, aut manifestus clericorum percursor, non tenentur alij, vt aliâs diximus, ipsum euitare: sed potest quisque cum illo orare. Irregularis verò & degradatus qui excommunicatione non est irretitus, in choro etiam potest cum alijs officium soluere: quoniam solùm impediuntur ab administratione sacramentorum, & executione ecclesiasticæ iurisdictionis, & à susceptione ordinum. ¶ Post hæc{ Dubium de religiosis. } autem, quod omnium maximum dubium ingerit, est de religiosis, qui nondum maiores ordines susceperunt. Maximum inquam dubium: non quòd non sit omnium opinio, vt ait Syluest. loco citato, & Panormita. &{ Sylluester, Panormita. Antoninus. } omnes Iurisconsulti: & diuus Antoninus. 3. par. tit. 13. c. 4. Neque est qui contrarium asserere audeat, neque ego auderem. Sed dubium est de iure, aut ratione. Nam cùm neutrum superiorum capitum: nempe neque ordo sacer, neque beneficium illos cogat, nulla apparet fieri reliqua obligationis ratio. Quapropter Caieta. in sua Summa, verbo, hora: Cer{ Ratio prima in efficax ad colligendum religiosos vt teneantur diuinum officium persoluere. }tè inquit nisi consuetudo illos obliget (de qua nihil scio) non tenentur ex professione. Hactenùs ille. Quòd enim aiunt teneri ratione voti ex cap. licet. de voto. non satis habet cogendi vim. Illic enim solum habetur quod si quis quid vouit, teneatur illud soluere: religiosi autem tria tantùm suscipiunt essentialia vota: & pollicentur viuere secundùm suas constitutiones. Vnde Hieron. ad Heliodôrum:{ Hieronymus. } & refertur. 16. q. 1. Alia est inquit causa monachi, alia clerici: illi de altario viuunt &c. Et ad Rusticum monachum: Sic viue in monasterio vt clericus esse merearis: cùm in clericum te populus elegit, age ea quæ sunt clerici. Hoc ergo differt religiosorum ordo à clericali quòd clerici deputantur ecclesiarum seruitio: religiosi verò non nisi contemplationi. Cui quidem discrimini applaudit diuus Tho. 2. 2. q. vlti. art. 8. ad secundum. Secunda{ S. Thomas. } verò ratio, qua omnibus est celeberrima: videlicet quòd viuunt ex eleemosynis, quæ propter diuinum cultum ipsis à plebe erogantur, nihilo maius habere videtur vigoris pondus. Decimæ namque sunt propria merces seruien{ Secunda ratio etiam inefficax. }tium ecclesijs: reliquæ verò eleemosynæ non habent illud onus annexum: atqui rari sunt Conuentus ex decimis viuentes. Præter quàm quòd tales decimę potuerunt illis, sicut reliquis pauperum hospitalibus absque tali onere adiudicari. Et qui absque decimis viuunt, licèt eleemosynas percipiant, erogantur illis, tamen sicut cæteris pauperibus. Et esto pro benefactoribus orare teneantur, non tamen ideo canonicum persoluere officium. ¶ Quod autem mihi argumentum occurrit, omnium{ Argumentum } molestissimum est. Si religiosus choro deputatus, qui tamen non est in sacris, teneretur ad officium, non posset absque Papæ dispensatione illo onere eximi: & tamen si in eadem religione fiat laicus, quos nos Conuersos vocamus, non tenebitur ampliùs ad officium canonicum: illa autem mutatio nulla indiget Papæ dispensatione, sed per solum prælati assensum fieri potest. Mirabile ergo cuipiam fortè apparebit quòd solus prælatus possit monachum liberare ab officio persoluendo, ad quod tenebatur. Nam si dicas pariter qui beneficium habet, teneri, à qua tamen obligatione si illud relinquat, liberatur, nullam præ te fers rei nostrę similitudinem: nam illa obligatio tantùm erat propter mercedem: obligatio verò monachi debet esse ratione status quem relinquere nequit. Quare qui ex choro subductus fit conuersus, statum religionis non mutat. Si ergo conuersus non tenetur, apparet quod neque ille qui deputatus est choro: nisi sit in sacris. Et simile argumentum, imò validius fit de sanctimonialibus quæ ex choro distractę fiunt laicæ. ¶ Quòd si nos vicissim redarguas, saltem eiusmodi religiosos teneri vinculo suæ regulæ, de hoc non contendimus. Obligabuntur enim tunc saltem in ordine nostro, non ad culpam, sed ad pœnam: vt de religiosis laicis illicò dicturi sumus. Quæstio autem est de præcepto quale est in subdiaconibus & suprà. ¶ His verò non obstantibus, etsi negari nequeat, si vim tantum rationis consulas, permultum mouere, haud tamen negandum est celeberrimam, eandemque laudabilem consuetudinem, vno antiquorum pa{ Solutio positæ conclusi. }trum consensu approbatam, vim habere præcepti: videlicet vt nullus religiosorum, qui choro dedicati sunt, ab eiusmodi obligatione soluendi diuinum officium excipiatur. Imò verò neque nuda hîc confitenda est consuetudo, verùm & lex etiam est agnoscenda. ¶ Arguitur ergo in confirmationem præ{ Suadetur proxima assertio. }sentis sententiæ. Vniuersi & singuli monachorum conuentus cuiuscunque spiritualis ordinis qui sub ratione solennis voti ab ecclesia sunt approbati, tenentur in communi diuinum officium celebrare: ergo quotquot eidem muneri addicti sunt, quoties choro defuerint, tenentur idem officium pendere quod illic publicè canerent. Antecendens profectò nemo posset, neque vllus auderet negare: nam vbi ecclesia religiones secundùm euangelium instituit, eas videlicet quas rei spiritualis gratia admisit, easdem diuinis laudibus mancipauit: quippe cùm illud sit præcipuum contemplationis munus: atque adeò, si vbi fieri potest, præfecti negligentia tale officium{ Prælati negligentia circa soluendum diuinum officium in communi, peccatum mortale est. } in communi non fieret, citra dubium mortale illi esset crimen. Loquor de religionibus antiquis: nam si alius religionis modus citra huiusmodi obligationem admittatur, certè vix nomen religionis meretur: quippe quæ maximo splendore religionis careat. Consequentiam verò argumenti fortasse quis neget, cogitans sat esse eos qui sunt in sacris tale officium soluere: reliquos verò dum affuerint choro. Attamen consequentia inde maximam habet probabilitatem, quòd tota religio eidem muneri mancipata est: atque adeò sicut clericus ratione ordinis, ita & religiosus choro mancipatus, ratione religionis ad officium tenetur. Quare S. Tho. loco nuper citato. 2. 2. q. vlti. in sol.{ S. Thomas. } ad secundum, quicquid Caieta. autumet, solos laicos monachos excipit ab officio clericorum. ¶ Quòd si hoc de viris religiosis verum habeat, idem est & de sanctimonialibus censendum. Nempe quòd teneantur in communi, vbi fieri potest, ad officium diuinum: sin minùs, priuatim. ¶ Quocircà ad primum argumentum{ Ad primum argumentum . } respondetur, quòd etsi monachorum status sit contemplationi addictus, contemplatio tamen in officio diuino persoluendo potissimùm consistit. Saltem ille, potissimus est contemplationis effectus. ¶ Ad aliud verò{ Ad secundum. } argumentum, quod fateor esse difficile, respondetur quod ea ratione qua quis est choro deputatus obligatur statas horas persoluere: sed quomodocunque inde amoueatur, ab eodem fit vinculo liber. Hanc enim liberandi facultatem apostolica sedes in institutione religionum, earum præfectis indulsit. Et quando rationes satis dissolui nequirent, nihilo minùs præualere deberet, tum consuetudo quæ vniuersis religionum patribus vim censetur habere præcepti: tum etiam quòd hac facta licentia vt religiosi ac potissimum sanctimoniales ad diuinum officium non tenerentur, nullum eis fieret reliquum exercitium spirituale, quo tempus pro ratione sui instituti expenderent. Et re vera de me fateor nescio quid erroris præsentiscere dum mihi cogitatio animum subit negandi tam illustrem consuetudinem vim habere præcepti. ¶ Eos autem qui nondum professi sunt, quanuis Pe{ Paludan. }trus de Palu. loco citato in. 4. dist. 15. q. 5. duplici capite eosdem obligari censeat, videlicet & quòd eleemosynis sustententur, & quod priuilegijs religiosorum gaudeant, vt patet de sent. excommu. lib. 6. c. religioso. tamen cum hæc assertio nullo iure fundetur, vt probè ait Syluest. loco citato, non est cur reci{ Syluester. Monachi non profeßi non tenentur ad officium diuinum, contra Paluda. Augustinus de Anchona Antoninus. Syluester. De monachis laicis autoris iudicium. }piatur. Enimuerò cùm nec religionis habeant statum, neque clericalem, nulla superstes fit causa illos obligandi. ¶ Similiter & de religiosorum laicis August. de Anchona, quem diuus Anton. 3. part. tit. 13. cap. 4. citat & sequi videtur, censuit: videlicet quòd sub reatu mortalis delicti teneantur ad diuinum officium sibi præscriptum. Meliùs tamen rem alij conijciunt, quorum sententiam Sylues. illic amplectitur: nempe quòd non teneantur: quandoquidem non sunt diuino officio dedicati. Quapropter quod præfecti religionis illi laicorum ordini orandum iniunxerit, non aliam vim habebit præcepti, quàm quæ in tali religione exprimitur. Quare in nostro ordine illud vinculum non obligabit ad culpam, nisi vbi contemptus irrepserit, sed ad pœnam pro arbitrio prælati. AD primum igitur capitale argumentum{ Ad primum argumentum capitale. } respondetur quod vtcunque dispertita sint alia clericorum officia, vniuersis tamen commune est horarum canonicarum pensum. Et pariter respondetur ad secundum quod qualecunque{ Ad secundum. } quis possideat sacerdotium sub titulo clericali, etiam præstimoniale, tenetur ad officium persoluendum: vt circa secundam conclusionem monstratum est. Et de religiosis non professis iam declaratum est, quod non teneantur. ¶ Ad tertium denique in quo de dispensa{ Ad tertium. }tione super hoc vinculo interrogabatur, Respondetur obligationem hanc partim esse de iure diuino, partim de iure positiuo. Nam in genere quòd omnes clerici sacris initiati ad aliquod officium diuinum persoluendum teneantur, ius diuinum est, super quo Papa dispensare non potest. Quòd autem hoc aut illud dicatur, ius est positiuum ecclesiasticum, vt statim articulo proximo patebit, super quo adeò Papa, ratione id legitima exigente, dispensare potest. # 4 ARTICVLVS. IIII. Vtrùm ordo & modus sit aliquis persoluendo diuino officio necessarius. POstquàm visum est quinam sint illi qui diuinum dicere officium tenentur, sequitur de alijs tribus circunstantijs: quid, quando, vbi: nam de modo articulus subsequens adhibendus est. Et quòd quantum ad substantiam nullum sit officium de{ Primum argumentum. }terminatum, arguitur: nam, vt habetur can. in die. de consecratio. dist. 5. diuersæ ecclesiæ & religiones diuersa canunt. Et cano. placuit. dist. 12. prohibetur monasteriorum consuetudines cum sæcularium ecclesijs commisceri: nil ergo certi statutum est omnibus necessariò canendum. ¶ Secundò. Nec tempo{ Secundum. }ra sunt necessaria: quia ordo non est de essentia, vt ferè vsus habet clericorum: & cap. presbyter. de celebrati. Missarum. insinuat, præcipiens vt ruralis sacerdos post matutinum officium pensum statim aliarum horarum persoluat, antequàm infirmos visitet & in rus exeat: non ergo temporalis horarum ordo necessarius est. Imò neque circunstantia loci, quia vbi cunque quis officium soluat, etiam extra ecclesiam implet præceptum. ¶ In contrarium tamen faciunt canones, de his. & placuit. 12. distinct. vbi præcipitur vt idem ordo psallendi secundùm metropolitanam ecclesiam ab omnibus teneatur. Et in dicto cap. Dolentes. præcipitur deuotio & attentio. QVinque proposuimus in superiori articulo de horis canonicis disputanda: nempe qui teneantur, ad quid, quando, vbi, & quomodò. Vnde cùm primum illic fuerit expeditum, & quintum singularem articulum exigat, superest vt ad præsentem quæstionem secundùm aliorum numerum tribus conclusionibus respondeamus. Prima, ad orationum substantiam spectans, est: Ea{ Prima conclusio. } quæ horis canonicis canenda recitandave statuta sunt, non eadem prorsus in omnibus ecclesiis & religionibus existunt. Radix conclusionis est illa quam articulo proximo tetigimus: videlicet quod etsi pensio officij diuini iure diuino ac naturali præcipiatur, tamen quod hæc aut illa dicantur, ius pontificium est: que ideo pro diuersis anni temporibus, pro diuersisque prouincijs & hominum ingenijs variantur. Vnde cano. in die. de consecratio. distin. 5. ait Gregorius Septimus, in tempore paschali{ Gregorius. 7 } tres tantùm psalmos totidemq́ue lectiones cantari. Cuius causa intelligenda est duplex aut triplex: scilicet ad recreandos animos à quadragesimali labore: & ad significandum tum dies quibus Christus in sepulchro remansit: tum etiam Resurrectionis lætitiam. Alijs verò festis nouem psalmi cum eodem lectionum numero: in profestis autem satis sunt lectiones tres. At monachi nigri duodecim psalmos canunt, & alij octodecim: sed alij toto anni circulo tribus contenti sunt psalmis. Quod, vt illic ait Papa, non ex regula sanctorum patrum, sed ex fastidio & negligentia comprobantur facere. Vnde cap. nouit. d. 12. idem Pontifex Augustinum Anglorum admonet vt ex multis ecclesijs colligere ea satagat quibus ecclesiam illam nouam salubriùs instituat. ¶ At verò etsi ecclesiæ nonnihil varient, nihilo minùs lex illa seruan{ Lex canonica de psallendis horis. }da est quæ eâdem distinctione, cano. de his. & can. placuit. constituitur: nempe vt vnus sit psallendi modus secundùm morem ecclesiæ metropolitanæ: atque in religionibus secundùm sua cuiusque statuta. Et quanuis nonnullorum opinio sit vt possit quisque sequi vsum ecclesiæ Romanę, non facilè crediderim id singulis personis sine autoritate Pontificis { Non est liberum singulis personis sequi vsum Romanum in recitandis horis absque superioris autoritate. } esse liberum: nam quod in cap. nouit. citato admonetur August. Anglorum vt consuetudinem ecclesiæ Romanæ consulat, id intelligitur ad sanciendas leges illius nouę ecclesię: non autem vt eandem quisque licentiam priuatim accipiat. Quare licèt non prorsus contradicere ausim Caieta. sententiæ, inquientis in sua Summa non esse reatum mortalem solui officium de sanctis, die qua deberet de feria: neque solui iuxta ritum Romanę ecclesiæ dum deberet iuxta monachale institutum: haud tamen culpa omninò caret: nec tam laxè remittendæ sunt in re eiusmodi ha benę. Imò debent Antistites & religionum pręfecti omninò eiusmodi ausus cohibere: videlicet nè vllus clericorum aut religiosorum aliter priuatim officium pendat quàm in choro faceret. ¶ Illud namque Directorij documen{ Directorii documentum nullum habet iuris fundamentum. }tum, quòd qui ad titulum patrimonij ordinatus est potest quod libuerit officium diuinum soluere, nullum habet iuris fundamentum. Obligatio enim orandi non nascitur solùm ex beneficio, sed ex clericatu: & ideo tenetur quisque & in hoc quoque matrici ecclesiæ suę esse subiectus, nisi dum in alia ecclesia sacerdotium obtinuerit: nam tunc illius more canere, atque adeò orare debet. Et si in pluribus ecclesijs habeat beneficium, illam debet sequi cui magis tenetur seruire. ¶ Fateor equidem prolixitatem nimiam psalmorum, molestissimamque precationum inculcationem aliquarum ecclesiarum subditos sępenumerò ab officio illo pacto soluendo absterrere, atque adeò in causa esse vt compendiosius Breuiarium exquirant. Hoc enim, vt lib. 1. dicebamus, cum primis latores legum animo prospicere debent, nè illas leges ferant quas temporis longinquitas propter ipsarum intolerantiam corrôdat. Putant enim homines magis pij quàm prudentes bene rei consulere si psalmos ad psalmos, orationesque ad orationes lege accumulent: cùm tamen occasionem potiùs offerant, vt breuiùs eiusmodi orandi instituta pereant. Fuit olim sanctissimè institutum vt creberrimè de tempore penderetur officium: qua ratione totum Psalterium hebdomatim recurrebat. Aucta tamen postmodùm sunt tot viuorum ac mortuorum suffragia, preces, ac litaniæ, vt itum iam fuerit ad breuissima sanctorum festa excogitanda: adeò vt neque in Quadragesima vel tribus diebus officium de sanctissimo tempore celebretur: quod profectò, pręsertim inter religiosos, neque ratione studij decôrum est. In ordine autem nostro sic consultum semper fuit mediocritati, vt officium nobis temporis vsu sit frequentissimum. ¶ Per hæc, si vera sunt, perpendere ea quisque potest quę de nuperri{ Censura Breuiarii Romani. }mo Breuiario Romano lib. 1. adnotare cœpimus. Primùm quòd finis orandi non est Psalmos addiscere, aut sacrarum scripturarum studium, vt illic habetur, sed laudes Deo dicere, precesq́ue fundere. Quare non sunt responsoria, antiphonæq́ue, & hymni, atque aliæ cantiones aspernenda, quæ non solùm tam longa sanctorum patrum series, tanta cum meditatione & consultatione pro singulorum temporum rationibus constituit, verùm & angelicus chorus cœlitùs attulit. Enimuerò si, vt eodem loco dicebamus, ciuilis legis antiquitas tantum sit honoris digna, vt nisi vrgentissima necessitate sit mutanda, multò id minùs permitti debet in sacrorum legibus & institutis quibus populus ab antiquo imbutus est. ¶ Sed aiunt,{ Obtendiculum. } Breuiarium illud non esse excogitatum, vt publicitùs in ecclesijs cantetur, sed vt priuatim quisque horarum pensum soluat. Hoc autem obtendiculum multorum profectò est incommodorum causa. Primùm enim{ Refellitur proximum suffragium. } cùm clericorum cœtus ex omnibus constet, si singuli semel illo orandi modo assueuerint, facilè eum admittent in publicum. Quod iam in aliqua ecclesia Hispaniæ intentatum est. Quod Tridenti in concilio non sine mœrore & scandalo fuit auditum: nam cùm populus in Quadragesima & sancta hebdomada consueta officia non audiret, non potuit non vehementi tristitia & scandalo perturbari. Et quando hoc non existeret periculum, vsque adeò iam canonicis ecclesiarum vsu receptum est domi per illud Breuiarium horas pendere, vt in choro muti sedeant, & vtinam tam attenti quàm sæculares: nimium obliti stipendia, non vt adsistant, & duntaxat sint numerus: sed re vera vt psallant, recipere. Nam beneficium, vt ait lex, non datur nisi propter officium. Imò verò eô res peruenit vt canere dedignentur, putentque suæ maiestati derogari: sed capellanis inferioris classis id committunt. Vide quàm sint sui officij immemores: ego ipse ab eorum quibuspiam rogatus sum vtrùm debito soluendi horas satisfaciant si domi eas non soluant, sed in choro cantando. Quod profectò audiens, hinc risu, inde mœstitia afficiebar. Perspice ergo quanta sit habenda cura vt nemo aliter priuatim diuinum officium soluat, quàm in choro soluitur. Præter quàm quod tres tantùm psalmos canere, quod illud habet Breuiarium, vt cano. in die. suprà citato ait Gregorius, ex negligentia nascitur & fastidio diuini officij, contraq́ue sanctissimum antiquissimumque ecclesiæ morem trium nocturnorum quem primo articulo commonstrauimus. Nunc ergo maximè temporis quando hæretici sanctissimum orandi institutum ab ecclesia deturbare contendunt, omni cura & vigilantia esset asserendum, & si qua parte claudicat, instaurandum. ¶ De offi{ De officio beatæ Virginis controuersia. }cio beatæ Virginis controuertitur itidem inter Doctores, vtrùm etiam sit in præcepto: eò quòd hac de re nullum extat ius, sed sola consuetudo. Imò verò si historias consulas, res non est antiqua, sed fortè à trecentis hinc annis. Nam ante Bernardi tempora & religionum Mendicantium institutionem, non increbuerat tanta Virginis deuotio. Quocircà si coniecturis agere licet, hæc consuetudo non cœpit tanquàm vim habens præcepti: aliâs alicubi legeretur: sed ex pietate & deuotione, qua sanctissima Virgo dignissima erat. Atque huius nonnullum iudicium est, quòd in institutione nostri ordinis iussum est vt surgentes fratres, illic in Dormitorio officium Virginis nocturnum recitando soluant: quod si pręceptum esset ecclesiasticum, in choro iuberetur solui. At verò de cursu{ Officium beatæ Virginis sub præcepto debetur. } temporis consuetudo adeò inualuit, vt nullus doctorum aut sanctorum patrum negare audeat vim habere præcepti. Quare neque debuit omninò ab ecclesiastico more abigi: quanuis Breuiarium illud citatum, eiusmodi vinculum dissoluerit. Iam enim clerus adeò sacerdotia ecclesiastica quasi sæculari sibi iure possident: videlicet quia vel successores à predecessoribus hæreditant, vel propria solertia & pecuniæ dispendio conquirunt, vt vix arbitrentur ad officium teneri: sed illud cunctis alijs negotijs posthabentes, in dies procurent leuiùs reddere. ¶ De officio autem{ De officio mortuorum } mortuorum idem est censendum: quanuis mos iste, vt diuus Thom. quotlib. 6. artic. 8. insinuat, potiùs introductus est ratione prę{ D. Thomas. }bendarum quas clerici possident, quàm ratione meri ordinis. Ad officium nanque animarum postridie festi omnium sanctorum manifestum est omnes clericos in sacris teneri, cùm sit illius diei proprium: sed ad aliud officium quod secundùm diuersarum ecclesiarum consuetudines diuersimodè aut dietim aut hebdomadatim soluitur, apparet non teneri nisi eos qui decimis viuunt: puta beneficiatos, vt illic censere sanctus Tho. videtur, etiam illos qui in scholis existunt: nam retribuitur pro bonis quæ mortui ecclesijs reliquerunt. Et ideo in religionibus tenentur singuli clerici secundùm sua statuta, vt reor, sub pœna peccati mortalis illud exoluere. Sæculares autem clerici qui nullum ecclesiasticum habent beneficium, non est ita constans ad eiusmodi onus lege cogi: tametsi cùm iam sint sacris mancipati, videntur more teneri ecclesiæ cui subduntur. ¶ De litanijs demum quæ{ De litaniis nocturno officio adiectis } in profestis diebus nocturno officio adhibentur, bene arbitror censere, qui aiunt eiusmodi consuetudinem non habere vim præcepti. Non enim habent formam vt sint pars diuini officij, sed sunt precationes quædam ad sanctos adhibitæ, qui solutum munus Deo offerunt. Et fortè ortum habuerunt inter religiosos propter satisfactoria flagella quibus tunc vapulabant. Quare iam nunc in ordine nostro sancitum est, vt chorus duntaxat Litanias dicat: qui autem priuatim orant, ab illis dicendis sint absoluti. ¶ Sequitur de tempore & ordine horarum Secunda conclusio. Quanuis in communi{ Secunda conclusio. } adeò sit necessarium, officium statis per ecclesiam horis persolui, vt eius omissio culpa sit mortalis, tamen priuatim tempora & ordinem mutare, licèt culpa nonnulla esse possit, non tamen mortalis. Prima conclu{ Probatio prioris partis conclusionis. }sionis pars inde constat, quòd, vt articulo 1. monstratum est, sanctissimis rationibus ecclesia horas publicis dicendis laudibus statuit: & præsertim vt sciret populus, quo tempore in ecclesiam confluere deberet. Quapropter si ordo ille intermitteretur prægrauem offensam ecclesia pateretur: ex grauitate autem obiecti æstimatur culpæ magnitudo: esset ergo mortalis. Vnde Clementi. 1. de celebratio. Missarum. Graui, inquit concilium, turbatione mouemur, quòd nonnullorum rectorum negligentia &c. Quo fit, vt eiusmodi delictum præfectis esset impingendum: atque illis quibus cura publica incumbit vt officium diuinum in communi fiat. Vnde ad significandum quantum hoc referat, subdit concilium: Sancimus vt illi ad quos id pertinet &c. Et infrà: vt cathedralibus, regularibus, ac collegialibus ecclesijs horis debitis deuotè psallatur. ¶ Secun{ Suadetur altera conclusionis pars. }da verò pars conclusionis probatur. Nam quòd à priuatis personis tempus & ordo mutetur, cùm in conspectu populi non fiat, non præ se tantum fert absurditatis vt lethalem obducat maculam. Imò verò licèt cùm sine causa fit, leui saltem culpa non careat: tamen aliquando nullam prorsus affert. Qui enim inquam absque vlla causa horam constitutam prætermittit, absque dubio saltem venialiter peccat. Nam quod sępe & sępiùs inculcare non vereor, cùm hoc sit proprium clerici munus, illud debet cunctis alijs negotijs anteferre: nempe vt quando in choro canitur, ipse officium soluat: vt cum alijs orare censeatur. Eò vel maximè quod si semel horam legitimam prætermittas, periculum imminet, vt vsque ad noctem rem prolâtes, & tunc potiùs murmurando quam orando debitum indignè soluas: quod fœdum est. Quare vt notatur. c. presbyter. de celeb. Missa. satius illi est qui impedimentum timet, horas præponere quam postponere. Igitur cùm apud aliquem Summistam{ Explicatur celebris Summistarum assertio. } legeris horarum ordinem non esse in præcepto, duobus moderaminibus illud attempera: scilicet quantum ad eos qui priuatim orant. Et rursus quod illos sub mortali reatu non obligat. Attamen qui vel ex culpa vel absque illa horam, exempli gratia, primam aut tertiam, imò etiam nocturnum officium dicere quando debuit omiserit, si posteà occurrit tempus quo potest choro interesse, consultius est vt inibi posteriores priùs persoluat, & posteà priuatim priores, quàm si vt ordinem seruet, choro absit. ¶ De ordine prætereà missæ inter alias horas meminit Veruecensis, quem Syluest. refert, verbo, Mis{ Veruecensis >Syluester. }sa. §. 6. qui ait eum qui ante nocturnum officium, puta matutinos Psalmos & laudes, Missam celebrat, mortaliter peccare: quod idem Syluest. ait omnes Summistas tenere. Et Antoni. 3. par. titu. 13. c. 4. citat in eandem sen{ Antoninus. Hostiensis. Non est mortalis culpa Missam celebrare ante matutinum officium persolutum. }tentiam Hostien. & alios, quibus non refragatur. Hoc autem absque vllo iure & rationis fulcimento dictum est. Nec consuetudo censenda vllo pacto est tale præceptum inuoluere: nam sacrificium Missæ non connumeratur inter canonicas horas: cùm tantùm sint septem: sed per se antiquitùs sua habebat stata tempora, saltem Missa solennis, quam maiorem appellant, scilicet diebus festis post tertiam. de consecratio. dist. 1. cano. nocte. & in profestis post sextam, vt illic can. solent. & in diebus ieiunij post nonam. De priuatis autem nihil est cautum, præter quàm quòd nisi ex priuilegio, neque post meridiem celebretur, neque ante lucem, excepta nocte Natalis Domini. Si ergo soluere nocturnum officium sexta aut nona hora diei non est mortale, nescio vnde inferatur quòd celebrare priùs Missam sit mortale: quandoquidem distincta sint officia, neque vnum habeat necessarium ordinem ad alterum. Forsan ob consuetudinem, venialis esset culpa, vbi fieri posset commode, si non priùs nocturnum solueretur officium: nam ob causam aliquam ordinem anteuertere, nulla est culpa: vtpote si illi qui nondum matutinas dixit, causa incumbit celebrandi: quia vel prælatus præcepit, vel aliquis eleemosynam offert vt statim dicat. Imò verò si quis propter morbum aliquem legitimam haberet excusationem soluendi officium diuinum, non video cur non posset sacrum Missæ facere: quanuis neque dixerit neque dicturus esset{ Melius est post Mißam celebratam choro interesse ad primam quam illam ante Mißam soluere. } cæteras horas. ¶ De prima autem nullus restat scrupulus. Qui enim in conuentu auroræ Missam & reliquas ante primam dicere iubentur, meliùs facient post Missæ celebrationem interesse choro ad primam, quàm illam ante Missam soluere: nisi eos obligare velis vt bis eandem dicant: quod esset ridiculum. Igitur ordo legitimus est vt diuinum officium suis horis persoluas: priuatam verò missam quando fuerit expedientius. Quanuis decôrum est vt si post primam celebraueris, illam priùs soluas. ¶ Post hæc de loco vbi horæ dicendæ sunt tertia con{ Tertia conclusio. }clusio superioris ferè instar constituitur. Horæ quidem in communi & solenniter in ecclesia sunt de præcepto celebrandæ: priuatim verò vbique dici possunt. Prima pars{ Probatio. } similiter vt superior nota est: nam templa in hoc extructa destinataq́ue sunt, vt illic horæ celebrentur sicuti & Missarum solennia. Quare in Clement. graui. de celebratio. Mis. in ecclesijs iubentur horæ psalli. Nihil tamen obstat quo minùs in aulis principum eadem canantur officia, atque alibi ex priuilegio. Quanuis Missa profectò non deberet domi permitti. De hoc autem aliâs. Priuatim verò nulla est culpa, vbiuis, dum modò locus non sit adeò indecens, horas pêndere. Quamuis Innocen. & Hostiensis, quos Syluest. ver{ Innocentius Hostiensis. Syluester. }bo, hora. §. 3. refert, censeant beneficiatum clericum teneri singulis diebus horas dicere vel audire in ecclesia, nisi iusto impedimento excusetur: aliâs si in camera dicat, debitum inquit non reddet. Sed re vera vsque adeò hoc est rigidum, vt non sit tenendum. Verùm tamen eatenùs Innocentij sententia verum habet, quòd qui stipendio ecclesiastico fruitur, quod propter officium ei suppeditatur, non debet causas absentiæ excogitare & fingere, vt ecclesia suo seruitio defraudet ad quod tenetur, cuius alimentis viuit. Alioqui iniustitiam committeret: imò tam apertè hac parte posset esse iniustus, vt ad restitutionem teneretur. ¶ Nihilo minùs tamen etiam illi qui priuatim diuinum officium canonicè sol{ Diuinæ preces loco honesto persoluendæ. }uunt, curare debent vt si non in ecclesia, saltem domi oratorium habeant pro sua facultate destinatum, vbi attentè & deuotè tam egregium religionis officium Deo valeant exhibere. Nam illud in foro aut in vicis more aliorum negotiorum sæcularium præstare, præter quàm quòd attentioni impedimentum obijcitur, non habet illam honestatem quam res pro sua dignitate deposcit. Adde quòd locis indecentibus, vt vbi profana fiunt & inter compotandum, & dum naturæ ceditur, esse non potest absque culpa. Quare multò est congruentius, tempus orandi differre quàm illis locis aut temporibus orare. ¶ Argumenta igitur initio quæstionis obiecta, soluta restant. # 5 ARTICVLVS. V. Vtrùm ad soluendum canonicè diuinum officium requiratur attentio. QVINTVM denique circa orationem meditandum, est orandi modus: qui in deuotione attentioneque adhibenda positus est. Arguitur ergo{ Primum argumentum. } quod huiusmodi attentio sit per totum officium necessaria. Oportet enim, ait Redemptor Ioannis. 4. cùm Deus spiritus sit vt ij qui adorant eum, in spiritu & veritate id faciant: quare oratio dicitur ascensus intellectus in Deum, vbi autem non est attentio, neque spiritus adest quo in Deum conscendi possit: ergo illa est semper necessaria. ¶ Secundo arguitur: Orationi, quip{ Secundum. }pe quæ actus religionis existit, necessarium est vt omni careat peccati macula: qui autem absque attentione Deum aliquid oraret, potiùs eum deridere appareret quàm honorare. Cuius exemplum Basilius in libro de vita perfecta, capite secundo, à principe humano depromit. { Basilius. } Attentione enim, inquit, oranti in primis opùs est: nam si ante principem consistas, negligentiùs te habendo, minimè audiendo, minimè respondendo, minimeq́ue aspiciendo: sed aliô versum oculos flectendo, non solùm non placabis, sed ad iracundiam eundem prouocabis. Quanto magis ante Deum qui tuam conscientiam intus & in cute nouit, & qui si quid vacillas statim deprehendit. ¶ Tertiò, & eidem{ Tertium. Innocentius } consonat præceptum Innocentij cap. Dolentes. de celebrati. Missa. vbi districtè pręcipit in virtute obedientiæ vt diuinum officium quantum nobis Deus dederit studiosè celebremus pariter & deuotè. ¶ In contrarium tamen est quòd id quod in hominis potestate situm non est, neutiquàm nobis ad culpam imputatur. Tenere autem fixam mentem vt non diuagetur, non semper nobis est possibile: imò proptereà Dauid lamentatus aiebat, Cor meum dereliquit me. POtissima orationis consideratio est de deuotione & attentione, quæ illi partim necessaria, partim verò maximum ornamentum est. Et vt res est pretiosissima: ita tum difficilima, tum subinde rarissima. Ea enim natura est omnium rerum quæ excellentissimæ sunt. Formauimus autem articulum de attentione orationis in genere, eo tenore quo eum diuus Thomas tra{ S. Thomas. }ctauit. 2. 2. quæstion. 83. cuius est articulus 13. vt inde ad attentionem horis canonicis necessariam descendamus. Vnde quô eius{ Bifariam aliquid est necessarium. } mentem præmittamus ait bifariè aliquid esse necessarium, vt. 5. Metaphysicor. Philosophus author est. Vno modo per quod meliùs & decentiùs peruenitur ad finem: sicut equus ad peragendum iter. Atque altero simpliciter: vtpote sine quo res suum finem attingere nequit: veluti cibus ad vitam. Pari modo attentionis necessitas duobus modis existimatur: Vno vt tam diu perseuêret quandiu oratio durat: atque altero vt cùm quis ad orandum se accommodat, attendat quid facere aggreditur. ¶ His præhabitis ad quæstionem septem conclusionibus respondetur: quinque ad genus orationis vniuersim spectantibus: & duabus ad horas canonicas propriè attinentibus. Prima, Attentio priori modo, hoc est{ Prima conclusio. } per totam orationem necessaria est ei: si necessarium, priori etiam ratione vsurpetur. Est enim splendidissimum orationis ornamentum & decus singulis verbis attendere, quis, quid, cum quo loquaris. ¶ Si autem posteriori modo, hoc est simpliciter necessitatis nomen accipias, tunc in oratione trinus est considerandus effectus. Primus vt actus sit moraliter bonus si extra gratiam fiat, idemque meritoruis si ex gratia procedat. Et de hoc statuitur secunda conclusio. Vt actus{ Secunda conclusio. } sit moraliter bonus, atque adeò meritum apud Deum, non est simpliciter necessarium vt attentio toti orationi assistat: sed satis est vt qui oraturus accedit, animaduertat quid operis inceptet: tunc enim vis illius attentionis virtute per totum durat, vt faciat illum actum esse humanum. ¶ Secundus orationis effectus est impetratio. Et de hoc similis constituitur tertia conclusio. Neque ad istum effectum simpliciter necessaria est{ Tertia conclusio. } attentio quæ totam orationem comitetur: imò si quis initio attendat quid petit, impetrare poterit. ¶ Tertius denique effectus orationis est, idemque præcipuus, spiritualis quædam mentis refectio, dulcissimaque recreatio quæ ab eloquio cum Deo inito instillat. Et de hoc adhibetur quarta conclusio. Ad huiusmodi{ Quarta conclusio. } effectum assequendum necessaria simpliciter est attentio quę sit totius orationis indiuiduus comes. Est enim attentio huiusce effectus causa coæua: quippe quòd cùm primùm illa cessat, effectus quoque euanescit. Et ratio est quod{ Ratio conclusionis. } huiusmodi mentis refectio non in habitu, sed in actu spiritualis vitæ consistit: Quare nisi attentione præsenti, extare nequit. Vnde Paul. 1. ad Corinth. 14. Si orem lingua (sci{ Paulus. Quinta conclusio. }licet sola) mens mea sine fructu est. ¶ Quinta conclusio attentionis explicatoria est. Triplex est attentio, quæ vocali orationi adhiberi potest. Prima vt quisque ad verba duntaxat attendat, nè prolatione erret. Secunda qua attenditur ad verborum sensa. Tertia qua attenditur ad finem orationis: scilicet ad Deum & ad rem pro qua oratur: quæ quidem est maximè necessaria. Et hanc etiam possunt habere idiôtæ. Imò verò & docti sic per hanc Deo possunt mente affigi, vt aliarum obliuiscantur. Hæc diuus Thomas, quæ generalia sunt omni vocali attentioni, scilicet tam spontaneæ populi, quàm clericorum canonicæ. ¶ Quò autem antequam ad eam quæ horis canonicis necessaria est descendamus, ista explicatiùs euoluantur, notandum quòd attentionis quæstio in vocali oratione locum habet: nam in men{ Primum documentum. }tali, cùm ipsa eadem attentio sit ipsissima oratio, vanum est quærere vtrùm illic requiratur attentio. Est enim repugnantia, mente orare & non attendere: cùm enim primùm diuagari mens incipiat, orare desinit. Imò ob id mentalis oratio sæpenumerò optatior est, quòd cùm mens ad verba non effunditur, diuinis hauriendis mysterijs liberiùs vacat. Quare sola vocalis oratio est quæ attentione carere potest: nimirum dum aliorsum cogitatione diffluente, lingua dat sine mente sonum. ¶ Secun{ Secundum. }dò notandum quòd attentio & deuotio, pręsertim vt vulgus nomen deuotionis vsurpat, res sunt diuersæ. Vulgus nanque deuotionem eam esse putat, quam in quarta conclusione diximus mentis esse refectionem & recreationem: cùm tamen Latinè aliud auribus insonet. Deuouere nanque est aliquid sanctè promittere. Vnde deuotio (vt. 2. 2. quæstio. 82. ait sanctus Thomas) est quædam animi in alterius obsequium propensio, & applicatio: nempe dum quis paratissimus est & promptissimus, Deo vel diuo obsequi. Sic enim dicitur quispiam sacrosanctæ Virgini deuotus. Imò cùm morti se quisque pro re aliqua destinauit, dicitur animum deuouisse. Attendere verò nihil aliud sonat quàm mentem habere præsentem ad id quod dicitur: nempe vt quod lingua foris personat, mens simul intus concipiendo loquatur. Et, quod ait Aug. hoc versetur in corde, quod profertur in ore. Vnde illic Paulus mentem appellat verborum animam. Quæ sine anima inquit sunt vocem dantia, siue tibia, siue cithara &c. Est enim ceu vox tubæ, ille qui sine attentione orat. Et ideo subdit inferiùs: Orabo spiritu, orabo & men{ Deuotio & attentio res distinctæ. }te. Distinctæ ergo res sunt deuotio & attentio. Stat enim aliquem destinatum habere animum ad Dei seruitium, qui tamen mente dum orat non sit attentus: & fortè vice versa. Tametsi deuotio suapte natura causa sit attentionis. Nam qui animum procurat diuinis obsequijs habere præsentem, ille & in oratione attentum eum habebit. At verò quoniam ex illa mentis præsentia & attentione destillat, vt diximus, spiritualis quædam dulcedo qua anima reficitur & recreatur, hanc vulgus appellat deuotionem: cùm tamen potiùs sit deuotionis attentionisq́ue effectus & fructus. ¶ Ex quo fit { Corollarium. } illarum trium attentionis specierum postremam esse fructuosissimam. Prima nanque, puta attentio ad verborum prolationem infimus est attentionis gradus: quem habere non potest nisi qui linguam nôrit. Ob idq́ue clerici omnes saltem debent esse Latini: aliâs rectè & congruè efferre verba nequibunt. Secundus autem gradus, puta ad sensa attendere, non omnibus Latinis congruit, nisi Theologiæ peritis. Tertius verò spiritualibus est familiaris: etiam si sint idiotæ. Isti nanque qui alia mysteria non callent, attendunt dum orant, tum ad diuinam maiestatem cum qua loquuntur, tum ad suam exiguitatem qui loquuntur: & prætereà ad eorum necessitatem quæ postulant. ¶ Supremus autem scopus orandi esse debet, cor{ Supremus orandi scopus. } & mentem quàm maximè fieri queat deificare. Quo circà si possibile esset, in deitatem ipsam, satiùs semper foret attendere. ¶ Quòd si vel in alios sanctos vel in sacram Virginem attendatur, non sic debet illic mens gradum figere ac si vltimus esset scopus: de quo indocta plebs sæpissimè errat: sed debet id tanquàm medium accipi per quod ad diuinitatem, quantum Deus dederit, ascendatur. ¶ Quapropter oratio à sanctis sic describitur, vt sit ascensus mentis, non in diuos neque in{ Orationis ratio. } alias supremas substantias, sed in Deum ipsum. Quin verò meditatio passionis Christi cæterorumque eiusdem humanitatis mysteriorum dum oratur, etsi sanctum sit consilium, haud tamen illic sistenda est mens tanquàm in fine, sed tanquàm medio vtendum, quod omnium supremum est ad diuinorum amorem. Cuius quidem nos meditatissimè ecclesia admonet in pręfatione Natiuitatis. Per incarnati enim, inquit, verbi mysterium, noua mentis nostræ oculis lux tuæ claritatis infulsit: vt dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in inuisibilium amorem rapiamur. ¶ Ex quo fit rursus quòd attendere{ Secundum corollarium. } ad id quod petis, si temporale est, quanuis quadantenùs liceat, periculo tamen non caret, nè diuinam maiestatem illuc referas. Et ideo non est illic diutiùs immorandum. Imò verò cùm inter ea quæ à Deo nobis efflagitanda sunt, sempiterna gloria, ac subinde gratia & virtutes quibus illuc promouemur, apicem & culmen teneant: tamen neque in istis est finis orationis constituendus. Etenim, etsi proptereà quod Deus ipse eorum obiectum est, sasaluberrimum sit postulare: tamen intentionis vertex in Deum ipsum, eiusq́ue gloriam, qua ipse beatus existit, referendus est. Videlicet vt id ipsum quòd eius conspectu frui expetimus, non tam ad nostrum bonum, quod ad amorem attinet concupiscentiæ, quàm ad suum ipsius, quod amor est beneuolentiæ, referamus: nempe non tam ad id quòd nostra voluntas, quàm ad id quòd sua expleatur, qua voluit suam propriam fœlicitatem in nos effundere. Quam ob rem in horis singulis dum inchoantur, post petitionem diuini adiutorij statim initio canitur, Gloria Patri &c. tanquàm scopus quô tota referatur oratio. Hæc autem alius est loci, fusiùs disserere. ¶ Hinc ergo ad propositum reuertentes, statuimus sex{ Sexta conclusio. }tam conclusionem. Attentio est in præcepto, non solùm clericis canonicè canentibus & orantibus, sub reatu mortali obligante, verùm & suo modo sæcularibus, dum spontaneas fundunt preces. Vtrius{ Ratio conclusionis. }que partis ratio ex ipsa rei natura proficiscitur: nam cùm orare sit actus virtutis, neque verò cuiuslibet, sed religionis, necesse est vt fiat, quando, & vbi, ac potissimùm quomodò oportet: quibus circunstantiarum ornamentis vnaquæque virtus secundùm Philosophum vestitur: modus autem nullus est naturæ orationis germanior, quàm attentio. Quatenùs autem ad horas canonicas res attinet, conclusio peculiariter probatur ex verbis Innocen{ Innocentius. }tij in concilio generali: cap. dolentes. de celeb. Miss. vbi ait, Districtè præcipimus in virtute obedientiæ, vt diuinum officium nocturnum pariter & diurnum, quantum eis (nempe clericis) Deus dederit, studiosè celebrent pariter & deuotè. Verba nanque illa, districtè in virtute obedientiæ, planissimè ostendunt præcepti vim, obligantis sub reatu mortali. Neque vllius est apparentiæ eiusmodi cauillatio quòd præceptum illic non fertur super modum attentè deuoteq́ue orandi, sed super substantiam, vt diuinum officium integrè persoluatur. Nullius, inquam est apparentiæ: nam cùm præceptum illud iam pridem, vt dictum est, in ecclesia extitisset, nulla erat in Concilio oborta de illo quæstio: sed quia modus dicendi sensim in præceps ibat, curatum est sub præcepto illum instaurare. ¶ Adiectio autem illa, quantum eis Deus dederit, ansam prima fronte offerre potest dicendi quòd attentionis modus relictus fuerit orantis arbitrio. Attamen non sic se res habet: sed sensus eius est quòd nemo teneatur summam adhibere attentionem ac deuotionem: sed tamen apparare sese, modo statim explicando, vt per se non stet quo minùs Deus deuotionem atque animi refectionem influat. ¶ Quòd si{ Obiectio. } aduersus huiusmodi sententiam inde arguas quòd ecclesia de actibus animi internis, vtpote quos minimè nouit, iudicare non debet: Respondetur quòd quanuis per{ Solutio. } se, si illos seorsum spectes, sub ecclesiæ iudicium non cadant, nihilo minùs tanquàm exteriorum radicem aut circunstantiam, mandare de illis potest. Dum enim annualem confessionem indixit, subsequenter iussit vt mente de peccatis cogites, illaq́ue in memoriam reuoces. Imò in Clementi. multorum. de hæretic. eos qui odio vel amore hæreticos inquirunt, aut inquirere prætermittunt, excommunicatione ferit: quam non incurrent nisi ex huiusmodi affectionibus delinquant. Pariter ergo præcipere potuit attentionem quæ orationis ingenio & conditioni natiua est. ¶ At nè quis ni{ Septima conclusio. }miùm mandati rigore perterrefiat, adhibetur conclusio septima. Præceptum attentionis in officio diuino canonicè persoluendo, duo includit: videlicet vt orandi initio quisque attendat quid agere aggreditur. Prętereà vt talem attentionem inter orandum consultò & ex professo non interrumpat: hoc est nil consultò & meditatò agat per quod animum à priori attentione distrahi deprehendat. Quin verò ad prius membrum satis est vt virtute alicuius præcedentis intentionis & consuetudinis fiat. Vt si quis, dum signum ad horas datur ad chorum de more vadit, aut secum priuatim, faciendo id quod solet, recitare incohêt per illud satisfacit præcepto. Secundum autem membrum declarat diuus Thomas articulo citato in solu{ D. Thomas. }tione tertij. Si quis enim inquit ex proposito in oratione mente vagetur, hoc peccatum est, & impedit orationis fructum. Peccatum inquit est: vbi præceptum denotat. Et fructum orationis amittit, puta non solùm animi refectionem, quam suprà diximus non durare nisi quandiu attentio durat, verùm & meritum & impetrationem: quia studio dimouetur ab attentione. Et in hoc, inquit, sensu accipiendum est illud Augustini in regula, Psalmis{ Augustinus. } & hymnis cùm oratis Deum, hoc versetur in corde, quod profertur in ore. Euagatio verò mentis quæ fit pręter propositum, orationis fructum non tollit. Intellige meritum & impetrationem, vt suprà exposuimus: nam animi refectio non prouenit nisi dum ad rem attendis. Vnde Basilius loco citato de vita{ Basilius. } perfecta: Si debilitatus, inquit, à peccato fixè nequis orare, quantum cunque potes, teipsum cohibeas, & Deus ignoscet: eò quod non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes vt oportet assistere coram Deo. Hæc ille. Vbi nota quòd ex negligentia crassa mentem diuagari permittere, eôdem relabitur ac si consultò id faceres. ¶ Est enim di{ Quid mentis diuagatio. }uagatio mentis cùm cogitatio à proposito auersa absque vllo scopo oberrando discurrit. Cuius quidem causa multiplex est. Prima quidem quam Basilius significat, scilicet mentis debilitatio & languor quem ex{ Multiplex causa præfatæ diuagationis. } peccato originali contraximus, per quod frænum originalis iustitiæ amisimus. Vt enim qui non est poplite firmus non potest fixè incedere: ita neque mens nostra firmiter propositæ meditationi adhærescere. Et sicut sol dum fluctuantem aquam irradiat, non potest radios solidè illic infigere, sed videntur titubare: sic se habent diuini radij in mentibus nostris. Prætereà & praui habitus nostrorum scelerum & inolita consuetudo mundana cogitandi. Nam sicut corruptus humor corporeus quô semel fluere incipit, illuc semper ac pertinaciter decurrit: sic & lubrica nostra cogitatio. Accedit & supra hæc omnia dęmonum infestatio, quæ nobis in oratione qua cum Deo tam familiariter conuersamur, infestissimi sunt. Quapropter nec nobis demirandum est quòd mentem in oratione retinere non possumus, neque tamen desperandum: sed tanquàm in re, vt pretiosissima, ita & difficilima omni potiùs diligentia enitendum, vt orantes præsentes animo simus. Primùm diuinum fauorem contra dæmones imprecando. Hac enim ratione nos instruxit ecclesia quæ canendi exordium inde auspicatur: Domine labia mea aperies. Et, Deus in adiutorium meum intende. Deinde & cogitatricem mentem aliunde, quantum in nobis est, dimouentes, ad diuina assuefaciendo. ¶ Quò autem{ Quoties quis debita opera mentem ab attentione non dimouet, orandi præceptum non omittit. } ad rem redeamus, quoties quis dedita opera mentem ab attentione non dimouet, pręceptum orandi non omittit. Vt autem rei perspicuitate timoratis conscientijs consulamus, nemo censendus est ab attentione ex professo distrahi, nisi hæc concurrant: videlicet vt dum horas pendit, alio negotio occupetur, quod suapte natura orationis attentioni aduersetur. Vt si quis, verbi gratia, tunc legat, aut scribat, aut pingat, aut id genus aliquid faciat, quod attentionem requirit. Quare si dum quis orat manus lauat, aut se induit, aut aliud quidpiam facit, quod non tantam animaduertentiam expostulet, etsi contra orationis dignitatem malefaciat, & forsan venialiter peccet, haud tamen contra præceptum mortaliter. Dixerim, forsan venialiter, quoniam non semper est peccatum. Imò in ordine nostro præceptum nobis est vt surgentes officium Virginis dicamus: & vt antiqua indicat Dormitorij dispositio, inter induendum se fratres illud inchoabant: videlicet vt iniqua fantasmata quæ in ipsa expergefactione occurrere assolent, abigerentur. Rursus requiritur quòd qui aliquid facit aut cogitat, quod ab orationis attentione extraneum est, aduertat per illud ab eâdem attentione dilabi. Quare etsi vltrò & voluntariè alia cogitet (vt bene ait in sua Summa Caietanus) quousque in{ Caietanus. }spiciat se distrahi, semper reputatur inaduertenter diuagari, atque adeò excusatur ab omissione præcepti de attentione, impletq́ue adeò subinde orandi mandatum. Tametsi diffitendum non sit, propter dignitatem orandi & propter periculum, crebrò venialem culpam irrepere. ¶ Supra hæc autem adde quòd non quoties per attentionis omissionem mortaliter delinquitur, necessitas incurritur restituendi: vt articulo proximo dicturi sumus. Emergit autem obligatio iterum eandem horam repetendi. Quòd si contra hoc postremum verbum sic arguas: Qui ecclesiam ad au{ Obiectio. }diendum sacrum die festo intrat, cum animo tamen mortaliter corrupto, si sacrum audiat præceptum implet: ergo qui psalmorum substantiam profert, etsi sciens & prudens vaga mente id faciat, pari ratione satisfacit debito. Negatur consequentia: quia præceptum audiendi Missam non obligat nisi taliter audire vt sit actus humanus: qualis esse potest, etiam si aliud simul adsit sinistrum propositum. Soluere autem officium diuinum obligat vt fiat attente. Quare sublata attentione præceptum non impletur. Conuincit autem pręfata argumentatio quòd si quis attente oret, quamuis id faciat adiunctam habens vanam gloriam, imò quamuis simul habeat propositum aliud mortale, satisfaciet pręcepto, quantum ad substantiam: ita vt non teneatur officium iterare. Hæc ad pacandas conscientias dicta sint: nihilo minùs nemo esse debet contentus sic orare: imò, vt nuperrimè dicebamus, adhibenda est cura & diligentia vt attentio per totam orationem perseuêret: & magis ac magis mens reficiatur. ¶ At verò quoniam conclusionis tenore sæculares etiam liberè orantes complexi sumus, adnotandum est & illos suo mo{ Sæculares orantes etiam suo modo ad attentionem tenentur. }do ad attentionem teneri. Primùm quia aliquando occurrit eis quoque orandi præceptum: vt. c. 6. &. 7. super Matth. in illo Christi verbo, Petite, & dabitur vobis. adnotauimus: Tametsi cùm sit affirmatiuum, non obliget pro semper, sed pro tempore & loco: quod non est præsentis loci discutere. Vnde quando quis in tempus incidit eiusmodi explendi præcepti, perinde ad attentionem tenetur atque clericus. Quare diuus Tho. loco proximè citato generaliter ait, ex proposito in oratione mente vagari, peccatum esse. ¶ At verò dubium est, vtrùm dum quis liberè &{ Dubitatio. } suapte sponte orat, teneatur etiam mente attendere. Apparet nanque minimè teneri: nam si hoc ego tempore nullatenùs orare obligor, nulla apparet culpa si orare ad meum libitum velim: etiam consultò mentem aliorsum vertendo. Exempli gratia: Cùm opifex & mercenarius dum manibus operatur profana canit, cur non etiam tunc orare poterit: tametsi dedita opera totam attentionem manuali operi habeat defixam? Respondetur collectionem nullam esse: Non{ Solutio. } teneor orare: ergo quanuis orem, non teneor attendere. Nam quanquàm licitum mihi sit ab opere religionis nonnunquam vacare, tamen dum facio, ex ipsa natura virtutis obligor debitè facere. Sicuti in operibus otiosis contingit. Nam, licèt non tenear operari: tamen dum operor, teneor fine aliquo honesto id facere: aliâs nonnulla est culpa. Pariter ergo dum oro teneor pro rei dignitate orare: nè contemptor & irrisor apud Deum habear. Dixerim, dum oro: nam, si quis quidquid negotij faciat, vult Psalmos recitare vt alias caueat cogitationes, non est cur vitio detur: quia illud non per modum orationis eligitur, sed tanquàm mentis retinaculum. ¶ Sed rogas nunquid perinde erit{ Hæsitatio. } peccatum mortale, attentionem orationis aut negligere aut dimouere dum quis citra præceptum orat, ac si clericus in horis canonicis id faceret? Apparet enim sic res habere: eò quòd, vt modò dicebamus, dignitas orationis attentionem exigit. Respondetur nihilo minùs non perinde pec{ Solutio. }care: nam vbi præceptum interuenit orandi, eodem præcipitur attentio. Vbi autem liberè & citra obligationem oratur: sola est culpa venialis indecenter orare: quare distractio, etiam meditata, nisi contemptio adsit nunquàm erit mortalis. ARgumenta ergo quæ in capite quæstionis proponebantur, non necessitate præcepti procedunt: aliâs efficacia essent, vt conclusione sexta assertum est, & in septima declaratum. Sed dirigebantur ad probandum attentionem necessariam esse per totam orationem: quod re vera non probant. Et ideo ad primum respondetur, il{ Ad primum argumentum . }lum in spiritu & veritate orare, qui instinctu Spiritus sancti secundùm diuinam & ecclesiasticam sanctionem ad orandum se accommodat: etiam si ex animi languore mens posteà aliorsum diffluat. Et idem sufficit vt oratio sit ascensus mentis in Deum. ¶ Ad secundum satis inter explicandam{ Ad secundum. } septimam conclusionem responsum est: nempe quòd non quicunque mente dum orat diuagatur, Deum irrîtat: sed ille duntaxat qui id vel consultò vel negligentia crassa facit. Authoritati autem capituli, Dolentes. sua est conclusio concessa: nempe, pręceptum esse attentionis: non tamen quæ necessariò totam orationem debeat comitari. # 6 ARTICVLVS. VI. Vtrùm episcopus & clericus id facere prætermittens quod facere tenetur, ad restitutionem aut præbendæ aut fructuum obligetur. CVM decim as clerici, vt suprà ostensum est, stipendij loco propter officium suscipiant, ordo præsentis disputationis vt exploremus exposcit, vtrum ecclesiastici, seu episcopi sint, seu inferiores sacerdotes & clerici, ad restitutionem toties teneantur, quoties id quod debent non faciunt. Et arguitur à parte affirma{ Primum argumentum. Concilium Lugdunen. }tiua. In primis cap. Licet. de electione. libr. 6. sancîtum legimus in concilio Lugdunensi sub Gregorio Decimo, vt ille cui ecclesia parœcialis demandata est, nisi intra annum sacerdos fiat, vt residere in ecclesia valeat, nulla præmissa monitione sit præbenda priuatus. Cui Bonifacius ca{ Bonifacius. }pi. commissa. eodem titulo, adiecit, vt si mentem non habuerit ad sacerdotium promouendi, teneatur ad restitutionem fructuum. ¶ Secundò. In Concilio Latera{ Secundum. }nensi sub Leone Decimo, sessione. 9. decretum est, vt qui diuinum officium canonicè non persoluerit, pro rata teneatur perceptos fructus restituere: quod si supra dimidiatum annum in eâdem negligentia perstiterit, beneficio priuetur: quippe quod propter officium datum erat. ¶ Tertiò.{ Tertium. } Non solùm qui horas canonicas non pendit, imò qui corruptis moribus est, videtur ad restitutionem obligari. Sanè cùm fructus ecclesiasticos populus clericis tanquam pretium suorum peccatorum & vota apud Deum offerat: vt habetur. 12. quæstion. 1. cano. videntes. quare, vt Oseæ. 4. legitur: & refertur. 1. quæstio. 1. can. ipsi sacerdotes peccata populi comedere dicuntur. Qui autem aliorum intercessores sunt apud Deum, tenentur pura mente integram vitam viuere. Quare si aliter viuunt, ad restitutionem tenentur: secundùm tenorem tituli, de condiction. caus. dat. & non sequuta. ff. ¶ In contrarium facit, quòd neque stipendia, neque verò decimæ conferuntur sub ea conditione vt quocunque actu stipendiatus famulus defecerit, ad restitutionem teneatur. Nemo enim, quæ fragilitas humana est, tam inculpatè famulari potest. Prætereà, quòd, vt lib. 1. disputabamus, qui pœnam incurrit, non tenetur ante condemnationem illam luere. QVatuor capita sunt de quibus in præ{ Quatuor capita controuersiæ præsentis. }sentiarum controuerti potest, vtrùm clerici ad restitutionem, seu præbendæ, seu fructuum teneantur: quæ argumentorum ordine designata sunt. Primum cùm qui sacerdotium possidet, in animo non fert sacerdos aut clericus fieri. Secundum cùm prædictos ordines in tempore non recepit. Tertium cùm officium canonicarum horarum non pendit. Et quartum cùm honestam vitam, vt clericum decet, non viuit. Haud enim hîc de simonia, aut de homicidio, aut de alijs sceleribus, ob quæ vel irregularitas contrahitur ad obtinendum beneficium, vel priuationis mulcta incurritur. Illorum enim disputationes ad alia loca spectant diuersa. Sed ea hîc duntaxat disputamus, quæ ad promerendos decimarum fructus atque alia stipendia sunt clericis necessaria. ¶ Ad quæstionem ergo, licèt supra prędictum numerum, sex conclusionibus respondetur. Prima{ Prima conclusio. } est expressa assertio prædicti cap. commissa. de elect. lib. 6. Qui parœcialem habet ecclesiam, non intendens ad sacerdotium promoueri, ad perceptorum fructuum restitutionem tenetur. Parœcialem inquam quæ curam habet animarum annexam: secùs de collegiata, vt habet illic glossa. Et ratio est: quoniam, vt cauetur in citato cap. licet. eodem titulo, tenetur eiusmodi clericus in ecclesia sua residere, per seque ecclesiæ famulari: quod antequam sit sacerdos, non valet. Quocircà eâdem lege comprehenditur episcopus. Et quanuis textus loquatur de receptione, pari ratione intelligitur de retentione. Quemadmodum inquam si dum parœciam suscipis promoueri ad sacerdotium non cogitas, fructus restituere cogeris, quandiu mentem non mutaueris: ita licèt dum illam suscepisti sanum habueris propositum, si tamen id posteà mutes, decernens non fore sacerdos, ab illo temporis articulo teneris fructus restituere. Itaq́ue quocunque tempore non intenderis sacerdotium suscipere, fructus illius temporis non facis tuos: nam par est de acceptione & retentione ratio, vt illic scitè in glossa notatum est. ¶ Et nota, Non intendens: quo verbo comprehenditur etiam ille qui dubio est animo: nam qui hæsitat, non intendit. Quocircà si qui parœciam suscipit nondum de vita deliberauit, sed pendens est animi: vt si res alia via fœliciùs successerit, habitui clericali sit renuntiaturus, profectò non tuta conscientia fructus recipit. Si autem intentionem quidem habuerit sacerdotij suscipiendi, sub conditione tamen, nisi per mortem primo genitifratris hæreditas paterna sibi obtigerit, aut aliud qui propriam sæculare prosperè successerit, fortasse erit, qui dicat eum posse eosdem fructus ecclesiasticos perecipere: eò quod conditionalis intentio, quodammodo est intentio. At neque huiuscemodi profectò conscientiam sanam esse arbitrarer: quoniam cum textus ait, Non intendens. absolutam intentione exposcit. Et ratio etiam suffragatur: nam qui absolutè percipit fructus, absolutam habere debet intentionem. Alioqui fraudulenter, vt ait textus, eos recipit. Parenthesis verò illa textus (nisi voluntate mutata promotus fuerit) non sic astutè intelligenda est, quòd cum voluntate mutata ad sacerdotium promotus fuerit, possit fructus illius temporis recuperare, quo propositum sacerdotij non habebat: sed quod cùm proposuerit promoueri, iam inde suos illos faciat. ¶ Percontaris autem vtrùm in eius{ Quæstio. }modi restitutione facienda expectanda sit iudicis condemnatio, an verò nulla expectata sententia sit exequenda. Apparet nanque sententiam esse præstolandam: eò quòd lex illa videtur pœnalis. Respondetur nihilo minùs{ Solutio. } nulla opùs esse iudicis cognitione: sed eo ipso quòd quis non habeat propositum suscipiendi sacerdotium, fructus non facit suos: quoniam lex illa non est pœnalis. Imò collatio parœcialis sacerdotij, licèt absolutè fiat, confertur tamen cum illa obligatione, vt cui confertur, sacerdos fiat: aliâs fructuum dominium non acquirat. Quo ergo casu locum habet Digestorum titulus suprà citatus, de cond. cau. data & non sequu. ¶ Sed est prætereà adnotandum quòd etiamsi ille non intenderit promoueri. Imò licèt propositum habuerit rei se vxoriæ implicandi, titulum præbendę secundùm rigorem textus non perdit. Imò quotiescunque sacerdos esse voluerit, absque noua prouisione eandem valet retinere præbendam. Porrò verò, saltem ille qui firmato animo nunquam sacerdotalem ordinem suscipiendi parœcialem ecclesiam possidet, præterquàm quòd fructus, vt ait textus, non facit suos, non est immunis à delicto iudicandus: imò crediderim mortali, nisi illam reliquerit: quandoquidem ecclesiam occupat cui seruire non cogitat. quod profectò absque exitialianimarum detrimento, quarum cura eidem præbendæ annexa est, fieri non potest. ¶ De alijs autem beneficijs quæ extra animarum curam sunt, etiam si seruitium habeant annexum, nihil sancîtum est. Quare neque temerè asserendum quòd etsi absque clericali intentione possideantur, obligatio restitutionis fructuum inde emergat: nam odiosa iura, vt habet Regula iuris, restringenda potiùs sunt, quàm amplianda. At verò neque arbitror à culpa mortali esse mundum qui beneficium habet cui annexum est clericale obsequium, nisi propositum habeat, si non sacerdotalem, saltem illum ordinem suscipiendi qui ad tale seruitium necessarius est. Aut si nullus requiratur ordo, saltem intentio necessaria est, clericorum more viuendi. Absurdissimum enim esset qui canonicatum aut aliud eiusmodi beneficium, obsequio ecclesiastico deputatum, retineret cum animo ad matrimonium conuolandi, aut sæculariter viuendi. Quin verò neque præstimonia,{ Quid de præstimoniis. } quæ vocant, absque culpa cum eiusmodi sæculari animo & habitu possidentur: quandoquidem, vt sæpe anteà diximus, istiusmodi titulus, clericalis est. ¶ De pensionibus au{ Quid de pensionibus. }tem alia est ratio: quippe quæ sine ecclesiastico titulo conferuntur. Quanuis nisi propter aliquem famulatum ecclesiæ concedantur, absurditate non caret. Sunt enim qui cùm sacerdotiorum potiantur, mutato animo eadem, retentis pensionibus, resignant, quas quidem coniugati retinent, quibus vxorem, & proles, & sæcularem fastum sustentent. Quod quidem adeò est instituto ecclesiastico absonum, vt cur ecclesia ferat non viderim. ¶ Secundum caput restitutionis quod posuimus erat, dum parœcialis clericus intra annum sacerdotium non suscipit. De quo in dicto cap. licet. de electio. lib. 6. extat conclusio, quæ hîc sit nobis secunda. Qui titulum{ Secunda conclusio. } habens parœcialis ecclesiæ intra annum ad sacerdotium non promouetur, nulla etiam præmissa monitione, eâdem est præbenda priuatus. Et est similiter intelligenda ac præcedens: nempe quòd non opùs est alia priuatoria sententia: eò quòd lex illa non est pœnalis, sed conuentionalis. Enimuerò cum nul{ Ratio conclusionis. }li esset animarum cura demandanda, nisi sacerdos esset qui illicò suam prouinciam administrare posset, sanctum ecclesia duxit nemini eiusmodi præbendas indulgere, nisi cum illa conuentione, qua non seruata, eo ipso sit priuatus. Quòd si arguas: Ille facta prouisio{ Obiectio. }ne verè & absolutè est præbendæ dominus: ergo nisi audiatur, non est expoliandus. Ne{ Solutio. }gatur consequentia: quia eiusmodi collatio semper quodammodò est à futuro pendens. Sicuti si tuam tu pecuniam alicui sub aliqua obligatione & pacto conferres, eo ipso quòd ille pacto non stet, tenetur eandem tibi reddere. Illum autem canonem postmodùm Bo{ Limitatio Bonifacii ad præteritam conclusionem. }nifa. cap. cùm ex eo. eodem titulo, sic moderatus est, vt dumtaxat ratione studij, quo posset postmodùm sacerdos esse ecclesiæ fructuosior, valeat episcopus cum eiusmodi clericis per septennium dispensare. Nunc verò temporis quacunque de causa dispensatur. Circa hanc ergo conclusionem nulla extat immorandi causa. ¶ Tertium ergo caput restitutionis ecclesiasticorum fructuum ex omissione ortum ducit persoluendi diuinum horarum officium, in quo plura complicantur dubia. Et primum est, An qui officium diuinum{ Dubium. 1. } non soluit, ad restitutionem teneatur, & quo iure. Et incipiendo à naturali & diuino, appa{ Primum argumentum. }ret in primis non teneri: quia in cap. presbyter. de celebr. missa. & alijs suprà citatis, vsque ad Concil. Latera. sub Leone. 10. nulla extat restitutionis mentio: sed tantum præcipitur vt soluatur officium diuinum. Si autem restitutio diuini esset iuris, non fuisset ab ecclesia tam longo silentio dissimulata, sed expressis verbis explicata: nam per hoc quòd orare præuisum est, non satis exprimitur quòd aliter facientes ad restitutionem teneantur. Item be{ Argumen. 2. }neficia non propter horarum officium solùm, verùm & pro alijs impenduntur clericis: qui autem alia prætermiserit, vt si plebanus in sua cura fuerit negligens, non ideo iure diuino ad restitutionem tenetur. ¶ His tamen non obstantibus statuitur. 3. conclu. Qui sub titulo{ Tertia conclusio. } clericali stipendium habet ecclesiasticum, nempe ex decimis aut similibus oblationibus, nisi diuinum officium soluerit, ad aliquam restitutionem tenetur. Hoc patet: quia huius{ Probatio. }modi stipendia licèt non quantum ad quotam, tamen iure diuino, quin etiam naturali, instituta sunt tanquam stipendia ecclesiasticarum functionum. Munus autem maximè proprium clerici est, vt suprà diximus, officium diuinum certis horis péndere. Quare in Concil. Lateranen. ad hoc propositum allegatur quod beneficium datur propter officium: ergo qui non penderit, iugo restitutionis eodem iure subijcitur: eò quòd non vtcunque, sed contra iustitiam deliquerit. Non dixerim, si hoc aut illo modo officium non soluerit, neque quod ad talem aut talem restitutionem teneatur: nam hæc omnia sunt de iure positiuo: sed quòd sub pœna alicuius restitutionis teneatur clericorum quisque ad orandi munus. ¶ Atqui in huius conclusionis{ Confirmatio. } confirmationem facit, non esse aliud credibile, quàm quòd ante nuperrimum Lateranen. concil. mos fuerit ecclesiæ, vt qui officium diuinum non diceret, ad aliquam restitutionem teneretur: aliâs præfatum Concilium non sic repentè tam insigne præceptum protulisset: & tamen vt dicebamus, expressa restitutionis mentio non habetur anteà in iure: ergo præceptum ipsum orandi, secundùm naturale ius & diuinum sub alicuius restitutionis pœna interpretabatur. ¶ Subtexitur nihilo minùs quarta conclusio.{ Quarta conclusio. } Non quicunque defectus in persoluendo diuino officio, imò neque omnis qui culpam inducit mortalem, ad restitutionem obligat. Vt, si incongrue proferas: aut versus aliquos, etiam ex supina negligentia & oscitantia interpoles. Probatur: quia hoc esset nimium{ Probatio. } irretire conscientias: cùm vix caduca, labilisque hominum vita sine huiusmodi negligentijs transigi queat. Imò verò & si matutinale officium, aut aliam horam, seu ex culpabili obliuione seu dedita opera prætermiseris, quod fortè semper est mortale: aut si totum diem orare prętermittas, quod certè est lethale: non ideo ad restitutionem rigore iuris teneris. In primis enim qui non ratione beneficij, quia nullum habet, sed ratione ordinis orandi lege tenetur, non est quod restituat. Qui verò ratione beneficij fuerit obligatus, quamuis collatum ei fuerit propter officium: non tamen adeò minutatim respondere debent stipendij portiunculæ singulis canonicis horis, vt cuiusque prætermissio ad restitutionem illius portionis obliget. Quoniam neque in ciuilibus familijs tam exactè requiritur seruitium, neque Spiritus sanctus, cuius nutu ecclesia regitur, tales voluit suis ministris scrupulos inijcere. Ex quo fit quod &{ Corollarium. } si dum oras attentionem studio & meditatò inde dimoueas, licèt mortale crimen sit, vt suprà diximus, ad restitutionem tamen non obligeris: quoniam neque si officium prætermitteres, obligatus esses. ¶ At verò dubium{ Dubitatio. } de illis restat qui longiori tempore orare canonicè prætermittunt: maximè si præbendas habeant ecclesiasticas. Et dubitandi ra{ Ratio dubitandi. Concilium Lateranense. }tionem nobis offert sessio. 9. citata Lateranen. Concilij. Cuius verba sunt: Statuimus & ordinamus, quòd quilibet habens beneficium cum cura vel sine cura, si post sex menses ab obtento beneficio diuinum officium non dixerit, legitimo impedimento cessante beneficiorum suorum fructus non faciat, pro rata omissionis officij & temporis: sed eos tanquam iniustè perceptos in fabricas eccesiarum huiusmodi beneficiorum, vel pauperum eleemosynas erogare teneatur. Si verò vltra dictum tempus in simili negligentia contumaciter permanserit, legitima monitione præcedente, beneficio ipso priuetur: cùm propter officium detur beneficium. Intelligatur autem officium omittere, quo ad hoc quod est beneficio priuari posse, qui per quindecim dies illud bis saltem non dixerit. Hæc in Concilio. In hac verò, vt iacet ver{ Expenduntur verba Cocilii Lateranen. }borum serie, partim nimia videri cuipiam potest relaxatio, partim verò nimia perstrictio. Nam quòd vsque post sex menses ab obtento beneficio non cogatur clericus sub aliqua pœna officium dicere, nimia relaxatio est. Rursus quòd qui posteà vno aut duobus diebus orare cessauerit, teneatur pro rata soluere, nimiùm apparet rigidum. Prætereà, quod vrgentius est, nec verba concilij vt iacent satis sunt intelligibilia. Habetur enim priùs, quòd qui post sex menses ab obtento beneficio non orauerit, pro rata restituat. Posteà verò subditur: Si vero vltra dictum tempus in simili negligentia contumaciter permanserit, &c. Quę quidem verba prioribus non gratè cohærent: nam hæc postrema, in simili negligentia, apertè denotant negligentiam priorum sex mensium ad restituendum pro rata obligasse: quandoquidem post illos rigor cogendi per comminationem priuationis beneficij adhibetur. ¶ Conijcio ergo, imò{ Explanatur Concilium iam modò citatum. } certò crediderim illud verbum Concilij non esse, post, sed, per: videlicet vt sensus sit, quòd qui per sex menses ab obtento beneficio vel quamlibet eorum partem officium non dixerit, solùm teneatur ad restitutionem pro rata. Elapso verò semestri, si post admonitionem in quindecim diebus non bis orauerit, beneficio priuetur. Itaque primum semestre non datur tanquàm induciæ, vt clericus non orans nulli subiaceat pœnæ: esset enim omni rationi dissonum: sed, vt non priuetur. Et hoc pacto verba sunt intelligibilia: alioqui minimè. ¶ Colligitur ergo ex hoc Concilio quòd quæcunque horarum omissio cùm primùm quis habet beneficium, eum ad restitutionem obliget: Imò si rigorem verborum spectes, quanuis vnam duntaxat horam prætermittat, restituere compellatur. Porrò autem hic censendi rigor, nimium ius apparet. Eò vel maximè quòd etsi præcipuum clerici officium sit horarum pensum, nihilo minùs beneficium pro alijs etiam officijs tribuitur: & ideo ratio non exigit vt vsque ad huiusmodi minutias fiat restitutio. Neque ius diuinum ad id cogit, neque synodus credenda est tam districto rigore sua protulisse verba. ¶ Igitur quò rem summatim comprehenda{ Concilium Lateranense more & vsu recepetum non est quo ad restitutionem fructuum beneficii pro rata omißionis officii diuini. }mus, concilium, saltem hoc capitulum nondum plenè, quod sciam, vsu & more receptum est. Fuit enim Synodus illa nimium prolixa, & aliqua continens quę non erant tanti momenti. Quapropter salua illa authoritate quæ concilijs summa debetur, nescio an sit omninò necessarium ad rigorem sessionis huius omittentes vnum aut duos dies ad restitutionem obligare. Enimuerò neque altera pars, nempe quod qui vltra semestre officium diuinum non soluerit, priuatione beneficij mulctetur, in vsu (quod audierim) vspiam est. Neque admonitio illa quæ illic fieri iubetur, fieri consueuit. Haud enim est ipso facto priuatus, vt de illo suprà diximus, qui in animo non gerit ad sacerdotium promoueri, aut non intra annum promouetur. Sed, si concilium seruaretur, esset priuandus. ¶ Quod ergo consilium egomet{ Consilium autoris contra proximam dubitationem. } mihi ex his colligerem est, pro vno aut duobus diebus nemini restitutionis scrupulum inijcere: quanuis peccatum sit mortale. Saltem eos qui relaxationibus cruciatæ Bullæ gaudent, quibus ab horis male pensis absolutio continetur, satis crediderim esse tutos, quanuis eiusmodi paruas negligentias commiserint. Quando verò orandi omissio vlteriùs procedit, tunc compositio cum summo Pontifice, aut eius legato locum haberet. Id quod propter authoritatem Concilij dixerim. Nam stando iuri diuino, cum episcopo fieri posset. Enimuerò huiusmodi restitutiones, si idem diuinum naturaleque ius, imò si pontificium priscum consulas, ecclesiarum fabricis adiudicandæ essent, aut in pios vsus insumendę. Etenim cùm decimarum stipendia res sint propriæ ipsarum ecclesiarum, ministri qui non seruirent, eisdem ipsis deberent restitutionem. Quin verò idem Lateranen. concilium eisdem ecclesijs aut pauperibus fieri iubet. Attamen, iam nunc temporis, vt aliâs diximus, summi Pontifices suis vsibus necessarias esse ducunt: & ideo cum illis de restitutione paciscitur. ¶ Postremum denique dubium huc pertinens{ Postremum dubium. } superest de illis qui ecclesijs famulari tenentur: non tamen pro dignitate satis inseruiunt. Nempe de canonicis qui in intrando chorum, indeque exeundo, constitutum signum punctim obseruant: videlicet vt neque antè ingrediantur neque pòst permaneant: vtrùm ad restitutionem pariter teneantur. Petrus nanque{ Petrus Palu. } de Palud. in. 4. dist. 15. q. 5. istorum conscientias flagellat, dicens quòd si residuum temporis negotijs ecclesiæ impendunt, bene quidem: qui autem otiosè & sine bona causa sponte abest, non est tutus, etsi ecclesiæ statutum aut consuetudo eum excuset. Quoniam tale statutum irrationabile erit: quod ideo conscientia sedare non sufficit. Maximè in anniuersarijs: eò quòd qui sua bona sub tali vinculo ecclesijs legârunt, non ea censentur canonicorum statutis, nisi rationabilibus, subdidisse. ¶ Nihilo minùs contra eiusmodi scrupulum subijcitur quinta conclusio. Vbi non{ Quinta conclusio. } est manifesta statuti peruersitas quicunque choro iuxta tenorem institutionum suæ ecclesiæ inseruiens bona fide & conscientia fructus facit: neque ad vllam tenetur restitutionem. Conclusio est per se liquida: nam postquàm totum collegium more & vsu legem condidit nisi manifestariè prauitatem & corruptelam præ se ferat, nemo eiusdem societatis, tenetur ampliùs de legis ratione discutere, sed eam seruando satisfaciet. ¶ Quartum denique ac po{ Quartum caput restitutionis bonorum ecclesiasticorum. Adrianus. }stremum caput restitutionis bonorum ecclesiasticorum ab aliquibus, vt suprà diximus, constituitur, si clericus moribus & vita non sit ille, quem esse decet. Quam quidem opinionem Adrianus amplexari videtur in illa suprà citata quæstione de restitutione: vbi ait quòd clericus perditè viuens & Deum continuo prauis moribus stimulans, aut officium debitum prætermittens tenetur restituere quicquid de fructibus ecclesiasticis expenderit. Cuius argumentum suprà in fronte quæstionis tertia sede collocauimus. Opinio tamen hæc esse non potest nisi quorumpiam forsan iurisconsultorum, qui ex sancto potiùs zelo quàm consulta ratione philosophantur. Nam Alexan. Halensis. 3. p. q. 36. cui Adria{ Alexander Halens. } nus illam inscribit, non loquitur nisi de eo qui ecclesiæ non seruit: de quo ait, quòd sicut conductus agricola non laborans non est mercede dignus, ita neque clerici non seruientes. Contra illam ergo opinionem subnecti{ Sexta conclusio contra recitatam opinionem. }tur sexta conclusio. Quanuis clerici ratione sui status moribus inter sæculares effulgêre debeant, atque adeò tanto præstantiùs quanto quisque altiori insignitur dignitate: tamen sola vitæ corruptio eos ad restitutionem non obligat: nam eius stipendia minimè ei sub tali conditione, conferuntur, sed vt ecclesiæ seruiat. Tenentur enim etiam & reges & quicunque publici magistratus morum integritate præpollêre: tamen quis dicat sub tali pacto eos stipendia suscipere? Adde quòd si vlla esset in tali opinione probabilitas, laqueum hominum conscientiis iniiceret: nam in tanta multitudine clericorum innumeri sunt qui in dies lethaliter delinquunt. Et quod res ma{ Ratio pro conclusione. }nifestè demonstrat, ecclesia præscribens crimina, nempe simoniæ, homicidii, aliaque id genus de quibus clerici suis præbendis expoliantur, manifestè animum suum patefacit, non esse ab reliquorum quodpiam suo sacerdotio priuare. ¶ Ex dictis ergo colligitur responsio quæstionis quæ neque omnino est affirmatiua, neque omnino negatiua, sed media. Primo ergo argumento ex capitulis, licet. & quoniam. libr. 6. composito, suas concessimus conclusiones, quæ fuerunt nobis prima & secunda. Tertio verò id quod probare contendebat, in sexta negauimus: Atque adeò eisdem argumentis satisfactum est. # 7 ARTICVLVS. VII. Vtrùm religiosi creati episcopi ad obseruantias regulares teneantur. Sanct. Tho. 2. 2. q. 185. ar. 8. QVONIAM in superioribus quæstionem D. Tho. centesimam octuagesimamquintam de episcoporum statu tractare aggressi sumus, sed tamen meditatio canonicarum horarum quam altera de clericorum bonis nobis obtulit, paulisper nos diuertere, licèt non abs re, compulit, operępretium duximus ad postremum eiusdem quæstionis articulum, quem missum feceramus, reuerti: vt decimum hunc librum qui præcipuè de episcopis institutus est, consideratio monachorum qui episcopali dignitate fulgent, concludat. ¶ Arguitur ergo quòd eius{ Primum argu mentum. }modi religiosi in episcopos promoti ad obseruantias regulares non tenentur. Habetur enim can. statutum. 18. q. 1. quòd monachum electio canonica à iugo regulæ monasticæ professionis absoluit, & sacra ordinatio de monacho episcopum facit: obseruantiæ autem regulares sub iugo monasticæ institutionis continentur: ergo illi qui episcopi creantur, ab illis eximuntur. ¶ Secundò. Ille qui{ Argumen. 2. } ab inferiori ad altiorem gradum assumitur, videtur à vinculis inferioris absolui: eò quòd homo non potest tot sarcinis esse onustus. Quemadmodùm qui monasticam profitentur vitam ab omnibus votis religantur quibus erant in sæculo obligati: status autem episcopalis sublimior est monachali: ergo religiosus illuc promotus ab omnibus canonicis institutis liberatur. ¶ Tertiò. Insolubi{ Argumen. 3. }liores monachorum nexus sunt obedientiæ & paupertatis: episcopus autem ab obedientia suorum prælatorum fit exemptus: & quod ab altero etiam paupertatis funiculo enodetur, apparet sentire præfatus canon: vbi ait eiuscemodi monachum creatum episcopum, legitimè posse paternam hęreditatem adire. Adde quòd etiam illis conceditur testamenta conficere: ergo & ab alijs etiam obseruantijs liberantur. ¶ In contrarium videtur facere canon Innocentij, de monachis. 16. q. 1. quo ait, De monachis qui diu immorantes in monasterijs posteà ad clericatus ordines peruenerint, statuimus non debere eos à priori proposito discedere. SEntentia Diui Thomæ de hac quęstione tribus conclusionibus continetur. Pri{ Prima conclusio. }ma. Ad eas religionis obseruantias quę pontificiæ functioni nullo esse possunt impedimento, imò esse possunt adiutorio, perinde tenetur monachus sedem episcopalem adeptus atque dum erat in claustro. Huius generis sunt, continentia, paupertas, atque adeò religionis vestitus: qui est eiusdem obligationis signum. ¶ Secunda conclusio. Si quæ ve{ Secunda conclusio. }rò inter regulares obseruantias existunt quæ pontificis administrationi obstaculo esse possunt, ab illorum iugo eximitur per episcopatum religiosus. Cuiusmodi sunt solitudo, silentium, grauesque abstinentiæ atque vigiliæ quæ corpus debilitando possent episcopum suo muneri ineptum reddere. ¶ Ambas has simul conclusiones hac ratione commonstrat. Cùm vterque locus, tam religionis scili{ Ratio vtriusque conclusionis. }cet, quàm episcoporum, sit status perfectionis, hoc tamen differunt, quòd status religionis viam ad perfectionem sternit tanquàm eius discipulatus: status autem episcoporum est ceu perfectionis magisterium: dispositio autem ad aliquam formam per illius perfectionem non cessat nisi quatenus eius fuerit impedimentum: vt lectio ac meditatio discipuli cessare non debet dum fit magister: imò hoc impensiùs facere debet. Non tamen ampliùs debet audire, sed docere: quia illud esset huius impedimentum: Pari ergo modo illæ obseruantiæ religionis quæ functioni episcopali non obstant, in monacho episcopo non cessant, sed illę prorsus quę obstant. ¶ Ter{ Tertia conclusio. }tia conclusio. Aliarum obseruantiarum à quibus non absoluitur, potest eiusmodi episcopus dispensatione nonnunquam per suam authoritatem vti, sicuti in religione id poterat authoritate prælati. ¶ Hæc Diuus Thomas: quæ quidem aliquando indigent maiori amplificatione. Et primùm omnium iuxta numerum conclusionum tria denotat in re{ Tria operum genera in religioso. }ligioso operum genera, quæ in eius assumptione ad episcoporum ordinem sunt meditanda. Quædam scilicet quæ non solùm non obstant, sed conferunt: vt castitas & paupertas atque obedientia: quam non relinquit, sed mutat: vt qui præfectò religionis obediebat, deinde obtemperet Papæ. Quædam verò sunt manifestè repugnantia: vt solitudo, & silentium, & immodicæ abstinentiæ. Aliæ verò medij generis, quę scilicet non semper obstant, sed aliquando: vt si dicas reliqua moderata ieiunia, & lanis ad cutem indui, in ipsisque dormire. Ad illa ergo primi generis ait teneri episcopum monachum: ad alia verò secundi, ipso iure absolui. Sed in reliquis, licèt non prorsus ab illis absoluatur, posse tamen secum dum expedierit dispensare. ¶ De singulis ergo nonnihil sese offert dubietatis. Primum enim membrum trinum includit votum: scilicet castitatis, obedientiæ, & paupertatis. Et de primo nullatenus dubitatur quin monachus illi maneat astrictus: non solùm sacerdotum lege, verùm & religionis. Quare licèt cum alijs episcopis, vt lib. 8. explicuimus, dispensare ecclesia posset super continentia: non tamen cum episcopis monachis. Neque de secundo vlla est ambiguitas. Nam sicut dum religiosus in generalem magistrum aut ministrum ordinis assumitur, non obstante obedientię voto, soli Papę manet subiectus: sic monacho accidit dum fit episcopus: Non inquam deserit, sed mutat obedientiam. ¶ De{ Dubitatio. } voto autem paupertatis restat sanè dubium, nec solutu facile. Primum enim sanctus Thomas in hac secunda secundæ, tum quæstione. 88. ad quartum argumentum : tum hîc clarissimè defendit monachum factum episcopum nullatenus à voto paupertatis absolui. Nam & in prima conclusione exemplum ponit continentię & paupertatis. Et in solutione tertij ait, religiosum episcopum non posse habere proprium. Et ratio apparet plana: nam, vt lib. 8. dictum est, votum religionis est indispensabile quod tria includit vota. ¶ In{ Argumentum. } contrarium autem est argumentum quod illic insinuauimus, & hîc apertiùs vim suam demonstrabit. In episcopo, vt suprà suum est, duo considerantur bonorum genera: nempe sæcularium & ecclesiasticorum. Omissis ergo modò sęcularibus, de ecclesiasticis arguitur. Reliqui episcopi ex sæculari clero assumpti post factam portionum diuisionem dominium habent suæ: vt. q. 4. multis modis confirmabamus: episcopis autem ex religionibus euocatis eâdem prorsus ratione & modo adiudicatur sua portio, sicuti & alijs qui ex reliquo clero eliguntur: ergo perinde eiusdem portionis dominium habent atque reliqui. Fateor equidem ad hoc argumentum me respondere nescire: quoniam neutram præmissarum video quomodò negare valeam. Nam quòd eodem modo omnes fiant episcopi, dubitari non potest. Neque verò D. Thomas quantum ad hęc bona ecclesiastica aliam paupertatem tribuit religiosis episcopis, quàm reliquis. Imò articulo sexto præsentis quæstionis, vbi constituit episcopum non teneri ad paupertatem, cùm secundo loco argumentatus esset quòd Apostoli fuerunt pauperes, respondet ad illam paupertatem non teneri episcopum. Idque confirmat exemplo Athanasij, Ambro. & August. qui fuerunt vnà & monachi & episcopi. vbi palàm ostendit monachos episcopos perinde possidere ecclesiastica bona ac reliquos sęculares. Cùm ergo idem Doctor sanctus articulo statim septimo dixerit quòd de his quæ vsui episcopi deputata sunt, eadem esse videtur ratio quæ de proprijs bonis, profectò id monachis episcopis non denegat. At quoniam semper habuit oculum ad illud tempus quo clerici in communi viuebant, proptereà simpliciter ait monachum factum episcopum, non absolui à paupertatis voto. Di{ Solutio. }cendum ergo sub peritiorum censura, quòd sicut obedientia monachi dum fit episcopus sic mutatur vt soli sit Papæ subditus, ita & eius mutatur paupertas, vt decimarum portio reliquaque episcopalia bona illi sicuti & reliquis episcopis adiudicentur. Nimirum vt & ipse sustentetur, & singulari misericordiæ præcepto, quod prę alijs episcopis religiosos ligat, subsidio sit pauperibus. ¶ Quantum ad aliud verò bonorum genus, scilicet sæcularium, dubitari non potest, quin etiam paupertatis votum quadantenus ei mutetur: vt patet ex can. statutum. 18. q. 1. vbi monachus qui in monachatu hæres paternus esse non poterat, idoneus declaratur eidem adeundæ hæreditati: qua vtique potest superstite vita perfrui. Et in causam adducitur quòd ipsum electio canonica à iugo regulæ monasticæ religionis absoluit: & sacra ordinatio de monacho episcopum fecit. Quin verò si vsum qui iam receptissimus est, consulas, Papa cum episcopis monachis nonnunquàm dispensat vt sæcularia bona emant quæ posteà quibus volunt relinquant. Qui quidem mos si legi{ Paupertatis votum. }timus est, profectò ostendit non esse tam indispensabile paupertatis votum, quàm continentiæ aut obedientiæ. ¶ Circa secundum autem obseruantiarum genus, scilicet illorum à quibus monachus eo ipso quo fit episcopus absoluitur, adnotauit hîc Caiet. non so{ Caietanus. }lùm illas comprehendi quæ manifestè episcopali functioni aduersantur, vt silentium & solitudo, verùm & quæ eiusmodi dignitati dissonant, aut congruentia non sunt: quod quidem concessu facile est: sed tamen exempla quæ subdit nescio an sint adeò congruentia. Ait enim quòd absoluitur à ceremonijs habendi socium ordinis bibendi sedendo, cum duadus manibus, & benedictione, & similibus. Attamen licèt forsan ita sit, proptereà quòd res sunt parui momenti: non tamen propter causam quam ipse affert: videlicet quia episcopum illa non decent. Imò verò{ Non probatur ratio Caiet. } cùm talis episcopus habitum religionis exuere non debeat nisi summus fiat Pontifex, adeò huiusmodi monachales ceremoniæ ipsum non dedecent, vt eius habitum decorent. In Italia quidem vbi monachi ad quemcunque pauperem episcopatum assumantur, habitum vel prorsum abijciunt, vel alia figura incrustant, omnes monasticas ceremonias cum illo deponunt: quia Itali non dignantur episcopos in habitu monachali videre: quę quidem pestis ad alias iam nationes inserpsit. Et inde Caietan. iudicium sumpsit. Tametsi non pro se, qui etiam Cardinalis cum habitu monachali semper religiosissimè vixit. Igitur quod episcopus religiosus socium sui ordinis qui authoritate vigeat sibi adiungat, & ceremonijs quibuscunque religionis, ac religiosorum idiomate vtatur, adeò non est indecens, vt qui contrà faciunt oculos prudentium sęcularium offendant. ¶ De tertio verò ceremoniarum ordine à quibus sanctus Thom. ait religiosum non absolui, licèt super ipsis secum possit dispensare: qualia sunt lineis non vti, regularia ordinis ieiunia seruare, etsi sit ordinis nostri vel Carthusiensium esu carnium{ Dubium. } abstinere, dubium est, idemque in pręsentiarum præcipuum, quo vinculo religiosi episcopi ad horum obseruantias teneantur, vtrùm scilicet legali debito, an solùm morali. Legale enim debitum est quando quis lege per vim coactiuam tenetur: ita vt qui contrà fecerit, legis pœnis obligetur. Vinculum autem morale est quando quis sola vi directiua legis obligatur: non autem pœnis subditur. Exemplum est in principe qui non tenetur vi coactiua, sed directiua. Et quòd monachus teneatur vtraque vi legis, videtur hîc D. Tho. sentire, dicens quòd in istis potest tantùm secum dispensare. vbi insinuare videtur quòd perinde obligatur atque quando erat in claustro. ¶ Nihilo minùs placet mihi Caie{ Solutio. }ta. sententia quam in præsentiarum protulit, sed expressiùs in singulari opusculo quod de hac re intitulauit: nempe in libello viginti unius quæstionum. q. 19. Sententia verò est quòd non tenetur ex debito legis, sed ex morum honestate: tum quia id significatur ca. citato statutum illis verbis: A iugo regulæ monasticę religionis absoluitur, & de monacho fit episcopus: iugum enim vim coactiuam designat. Item postquam eximitur à subiectione prælatorum ordinis, quia nullatenùs nisi per Papam puniri potest, indicium est quòd neque pœnis regularium statutorum subiacet. Quòd autem ex debito morali & de honestate teneatur, patet: nam postquam monachatum professus est qui perfectionis est disciplina, condecens est vt magister perfectionis factus eandem seruet disciplinam: nam licèt non per vim coactiuam, liberè tamen: quemadmodùm discipulus licèt factus doctor ferulæ metu alijsque coactionibus quibus ad studium compellebatur liberetur, debet nihilo minùs sua sponte eisdem studijs incumbere. Neque est ineptum exemplum quod à naturalibus sumitur. Quandiu enim calor in ligno ad formam ignis disponit, vi quadam coactiua agentis retinetur: adueniente autem substantiali forma, fit naturalis, atque adeò suapte sponte in igne permanet. Ex quo fit vt debitum morale religioso epi{ Primum corollarium. }scopo proptereà quod de religione assumptus est maius sit quàm in episcopo sæculari. ¶ Sequitur nihilo minùs secundò quòd religio{ Secundum. }sus factus episcopus quanuis ferijs sextis peculiari instituto religionis, etiam si sub reatu mortali obliget, vt in ordine diui Francisci obligari fertur, factus episcopus potest in die Natalis Domini, si illa feria occurrerit, carnibus vesci, & ieiunium frangere. Oppositum dicit in præsentiarum Caietan. sed in opusculo cordatiùs mutauit sententiam. Nam capitulo, explicari. extrà, de obserua. ieiuni. vbi cunctis Christianis illud priuilegium indultum est, non excipiuntur nisi qui ex voto aut ex regulari obseruantia ieiunare astricti sunt. Et intelligitur ex regularis obseruantiæ legali debito, quod non manet in episcopo nisi morale. Neque votum abstinentiæ fecit singulare, nisi vouendo religionem. Igitur S. Tho. hoc pacto intelligendus est sensisse monachum episcopum non absolui à dictis obseruantijs scilicet quantum ad morale debitum. ¶ Sed contrà: ergo neque ad castitatem{ Argumentum. } tenetur sub reatu moralis criminis: quia debitum morale non videtur sub tali reatu obligare. Negatur consequentia: quoniam votum castitatis expressè fecit: virtute cuius, etiam si cesset vis coactiua obseruantiæ regularis, obligat. Cætera verò non vouit formaliter nisi vouendo religionem: cuius vis cessat in illo quo ad legale debitum. Verum est tamen quòd pœnis quæ in religione decretæ sunt transgressoribus trium votorum essentialium non manet subiectus. ¶ Sed vtrùm illud morale debitum plus obliget episcopum religionis D. Francisci, quàm nostri ordinis: eò quod ipse ad aliquas obseruantias tenentur sub culpa mortali: nos verò ad nullas. Et princeps quanuis non tenatur vi coactiua, tenetur tamen fortè aliquibus suis legibus sub reatu mortali. Respondetur quod si vera est hæc opinio, episcopi Diui Francisci, non magis quàm nostri obligantur: quia æqualiter absoluuntur à legali debito: Quare de hoc nonnulla est in principe differentia: quia licèt non cogatur, lege tamen illa durante, si ad se pertinet, tenetur illa. ¶ Debent autem religiosi vt in adeundis episcopatibus multò esse cunctantiores quàm sęculares: ita & in administrandis longissimè vigilantiores. Qui enim sese in claustra, mundo vale dicentes, abdiderunt, non debent sicuti vxor Lothretrò, hoc est, ad sæculares splendores respicere. Nam præter Dei offensam sæculari populo scandalo sunt, ac subinde vilipendio & ludibrio: nisi palàm constet tum renitentes vi fuisse à suis claustris extractos, tum ecclesijs cum omni timore Dei famulari: alijsque abstinere pompis quæ non fuerint ad ornamentum suæ dignitatis necessariæ. PRimum igitur argumentum in capite quæ{ Ad primum argumentum . Ad secundum argumentum . }stionis ex cano. statutum. obiectum, iam sua declaratione solutum est. ¶ Ad secundum respondet D. Tho. quòd vota in sæculo facta non ex eo præcisè per professionem religionis dissoluuntur, quòd sit ascensus ab inferiori ad superius: sed quòd illa habent se ad religionem sicut particulare ad vniuersale: puta sicut ille qui partem suî Deo obtulit ad illum qui se offert totum. Pars autem includitur in toto, & ideo adueniente toto superfluit. Ascensus autem à religione ad episcopatum, est sicut à dispositione ad perfectionem: dispositio autem non cessat adueniente perfectione. Intellige, vt diximus, quantum ad debitum morale sicuti calor disponens ad ignem permanet in illo. ¶ Ad ter{ Ad tertium argumentum . }tium autem quantum ad id de obedientia iam responsum est, quòd non reliquitur, sed mutatur: & pariter quantum ad paupertatem. ¶ Restat nihilo minùs dubium quod diuus{ Dubium. } Thomas illic insinuat circa illud cap. statutum. de hæreditate paterna quam monachus episcopus acquirit, cuínam post eius mortem obueniat, monasterióne an episcopali ecclesiæ? Verba quippe capituli obscura sunt: nihil enim aliud explicant nisi quod quæ monachus acquisierat, monasterio relinquat: quæ verò factus episcopus acquisiuerit, ad altare ad quod sanctificatus est restituat. Sensus ergo istorum verborum est quem{ Solutio. } vsus declarat: nempe quòd quæ acquisierat in sæculo, relinquat monasterio: quod autem episcopus factus adiecit, relinquat episcopali ecclesiæ. Bona verò religiosorum qui titulares episcopi fiunt: quia sedem non habent licèt acquisita eis sint in episcopatu, monasterijs obueniunt. ¶ Testamenta autem condere manifestum est non posse sine Papæ di{ Episcopus religiosus testamentum condere non potest absque facultate Papæ. }spensatione. Et tunc ait D. Thomas, si episcopus religiosus est, non sibi concedi vt tanquàm de proprio testamentum faciat, sed quia Papa eius ampliat facultatem dispensandi sua bona, vt eadem facultas duret post mortem. At verò postquàm ita liberè dispensatur cum illo atque cum alijs episcopis, parùm refert quomodò fiat. ¶ Ecce Opus de{ Epilogus. }cem Librorum quod de Iustitia & Iure polli liciti sumus: & in Quæstiones septuaginta tres, Articulos verò ducentos septuaginta vnum partiti sumus: pervaria ac lubrica, perque ardua ac difficilia rerum genera, aspirante diuino flamine, ad optatum portum perductum est Anno Christianæ salutis Millesimo Quingentesimo Quinquagesimoquarto. In quo si quid per inscitiam nostram & ignorantiam, aut certè per negligentiam & oscitantiam à nobis peccatum est (nam studio per Dei misericordiam certus sum neutiquàm deliquisse) Deus ipse misericordiarum ignoscat. Si quid verò præstitimus quod in rem Christianę familiæ esse possit, eidem soli Deo acceptum referendum est: Cui laus sit & perennis gloria per infinita sęculorum sæcula. Amen. Tomi secundi, atque adeò totius Operis Librorum decem de Iustitia & Iure, exoptatus FINIS. INDEX SVMMARIVS generalis, Operis decem Librorum, De Iustitia & Iure. Arnoldus Schurerius Corrector Candido Lectori Salutem. EN TIBI syncere Lector Indices duos eximij huius Operis Librorum decem: quod ab vtilitate, commoditate, pietate, omniiuga eruditione disciplinæ Theologicæ, Philosophicæ, Iurisprudentiæ vtriusque, ac denique authoris sui authoritate, nemini non summoperè (si modò Christianè sapere volet) probatum iri haud est ambiguum. Porrò Indicum prior, Librorum, Quęstionum atque Articulorum, vnà cum omnibus summatim pertractandis, in singulis libris, seriem numerumq́ue edocebit. Atqui Articulorum quisque (id quod nosse, cum primis operæ pretium fore existimauimus) membra plus minus tria complectitur: ex quibus primum obijcit, alterum respondet, postremum autem decîdit. Hic nanque Index in eum est adornatus finem, vt festino Lectori, nihil, quod illi negotium facesseret, in inquirendo quod optaret, se exhiberet. Alter Indicum demum, rerum & verborum, ac Sententiarum vniuerso Operi, ceu flosculorum, inspersarum, cornucopiæ vberrimum est futurus. Quare inæstimabile hoc Opus haud ita magno compara, vtere, fruere, ac viue fœlix, Lector Amice mitu. Salmanticæ Sexto Calendas Maias. -  ¶ Liber Primus, edisserit de Iure seu Legibus, quæ suprema sunt Iustitiæ regula: hoc est de lege naturali & humana, ab æterna deriuatis: per quas homo ad finem naturalem destinatur. -  -  PROOEMIVM Operis. pagina. 5. -  OPERIS Titulus ac Diuisio in Libros decem: atque adeò summatim quid in singulis disceptetur. pa. 6 -  LIBER porrò Primus in Quæstiones secatur Septem. pagina. 6. -  -  PRIMA agit de Lege in communi: Complectitur autem Articulos quatuor. pag. eâdem. -  Primus, An vlla definitionum Legis à Doctoribus constitutarum legitima sit, sciscitatur. ibidem. -  Secundus, Vtrúmne lex semper in commune bonum destinetur. pag. 10. -  Tertius, Sítne cuiuslibet ratio, legis effectrix. 12. -  Quartus, Nunquid promulgatio sit de ratione legis. pag. 13. -  -  QVAESTIO Secunda, De legis effectibus: Articulos sortitur duos. pag. 17. -  Primus, An effectus legis sit imperando ac vetando reddere homines bonos. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid legis actus congruenter assignentur. pag. 19. -  -  QVAESTIO Tertia, De lege æterna, Articulis absoluitur Quatuor. pag. 21. -  Primus, An lex æterna à naturali, humana, ac diuina distinguatur. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquídnam lex æterna sit summa ratio in Deo existens. pag. 22. -  Tertius, Vtrùm leges vniuersæ ab æterna promânent, an non. pag. 24. -  Quartus, Creatáne cuncta, tam necessaria quam contingentia, æternæ legi subijciantur. pag. 25. -  -  QVAESTIO Quarta, De lege naturæ: Articulos sibi vendicat Quinque. pag. 28. -  Primus, An lex naturalis sit habitus in nobis existens. ibîdem. -  Secundus, Anne lex naturalis complura contineat præcepta. pag. 30. -  Tertius, Omnésne virtutis actus, sint de lege naturæ. pag. 32. -  Quartus, Nunquid lex naturæ cunctis sit mortalibus vna. pag. 34. -  Quintus, Vtrùm lex naturæ mutari aboleríue poßit, an non. pag. 36. -  -  QVAESTIO Quinta, De lege humana in genere: Articulos habet quatuor. pag. 37. -  Primus, An præter legem naturæ necessariæ nobis fuerint humanæ. pag. eâdem. -  Secundus, Omnísne humana lex à naturali deriuetur. pag. 40. -  Tertius, Nunquid legis humanæ qualitates rectè ab Isidôro describantur. pag. 41. -  Quartus, Conuenientérne Isidôrus & qui illum sequuntur, ciuiles leges, iusque humanum diuidant. pag. 44. -  -  QVAESTIO Sexta, De potestate legis humanæ: Articulos comprehendit octo. pag. 46. -  Primus, An lex humana in communi debeat constitui. pag. eâdem. -  Secundus, Vtrúmne ad legem humanam pertineat omnia vitia cohiberi. pag. 47. -  Tertius, Nunquid lex humana omnium virtutum actus præcipiat. pag. 48. -  Quartus, Lex humana imponátne subditis neceßitatem in foro conscientiæ. pag. 50. -  Quintus, Vtrùm omnis pœnalis lex obliget ad culpam, an non. pag. 55. -  Sextus, Léxne pœnalis in foro conscientiæ ante iudicis condemnationem obliget ad pœnam. pa. 58. -  Septimus, Omnes subijciantur legi nécne. pa. 69. -  Octauus, Subditóne liceat præter verba legis agere, nécne. pag. 71. -  -  QVAESTIO Septima, De mutatione & varietate legis humanæ. Articulos continet tres. pagina. 73. -  Primus, An lex humana debeat quoquo pacto mutari. pag. eâdem. -  Secundus, Vtrùm consuetudo vim legis obtinere valeat an non. pag. 76. -  Tertius, Nunquid rectores multitudinis in legibus dispensare poßint. pag. 78. ¶ Liber Secundus. SECVNDVS, De lege diuina, qua ad supernam fœlicitatem promouemur: in Quæstiones finditur nouem. pag. 82. -  -  QVAESTIO Prima, De lege veteri: continet Articulos quatuor. pag. eâdem. -  Primus, An præter naturalem legem & humanam quæ ab æterna deriuantur, fuerit diuina hominibus necessaria. ibîdem. -  Secundus, Anne lex vetus fuerit bona. pa. 84. -  Tertius, Nunquid lex illa soli debuerit populo Israël poni, illumque duntaxat obligare. pa. 85. -  Quartus, Vtrùm lex vetus congruenter data fuerit tempore Moysi, an non. pag. 92. -  -  QVAESTIO Secunda, De præceptis legis veteris in genere: Articulis constat tribus. p. 94. -  Primus, An lex vetus vnicum tantùm continuerit præceptum. pag. eâdem. -  Secundus, Vtrumne præceptorum legis veteris trina sit differentia: nempe moralium, ceremonialium, atque iudicialium. pag. 95. -  Tertius, Nunquid lex vetus ad suî obseruantiam per temporalium promißiones & comminationes debuit suos subditos inducere. pag. 99. -  -  QVAESTIO Tertia, De moralibus præceptis: Articulis superbit duodecim. pag. 102. -  Primus, An omnia præcepta moralia pertineant ad legem naturæ. pag. eâdem. -  Secundus, Num præcepta moralia legis sint de omnibus actibus virtutum. pag. 104. -  Tertius, Nunquid omnia præcepta moralia veteris legis ad decem Decalogi reducantur. pag. 105. -  Quartus, Præcepta Decalogi conuenienterne distinguantur. pag. 107. -  Quintus, Vtrùm præceptorum Decalogi numerus congruat, an non. pag. 109. -  Sextus, Præcepta Decalogi debitóne sint ordine disposita. pag. 111. -  Septimus, Præcepta Decalogi congruenti modo tradantur, nécne. pag. 112. -  Octauus, Præcepta Decalogi sintne dispensabilia, an non. pag. 114. -  Nonus, Num modus charitatis cadat sub præcepto. pag. 120. -  Decimus, Modus charitatis cadátne sub præcepto diuinæ legis nécne. pag. 123. -  Vndecimus, An alia præcepta moralia quæ extra Decalogum vagantur, congruenter tum distinguantur, tum etiam ad eundem reducantur Decalogum. pag. 127. -  Duodecimus, Num præcepta moralia veteris legis iustificarent. pag. 129. -  -  QVAESTIO Quarta, De præceptis Decalogi in singulari: Articulis conficitur sex. pagina. 133. -  Primus, An præcepta Decalogi sint præcepta iustitiæ. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid primum præceptum Decalogi congruenti sit modo traditum. pag. 134. -  Tertius, Secundum præceptum conuenienti sit forma positum, an non. pag. 137. -  Quartus, Vtrùm tertium præceptum de sanctificatione Sabbathi sit rectè positum, an non. pag. 140. -  Quintus, Anne quartum præceptum de honorandis parentibus congrue tradatur. pag. 147. -  Sextus, Nunquídnam sex reliqua præcepta conuenienti ordine & modo tradantur. pa. 149. -  -  QVAESTIO Quinta, De præceptis ceremonialibus: Articulis est contenta quatuor. pagina. 150. -  Primus, An ceremonialia præcepta quadrifida fuerint: scilicet sacrificia, sacramenta, sacra & obseruantiæ. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid singulis istis ceremoniarum speciebus reddi poßint legitimæ causæ. p. 152. -  Tertius, Vtrùm legis antiquæ ceremoniæ, vel ante legem extiterint, vel sub lege iustificarent. pag. 155. -  Quartus, Ceremoniæ veteris legis sicne in Christi morte cessauerint vt inde citra mortale crimen nequeant obseruari. pag. 157. -  -  QVAESTIO Sexta, De iudicialibus mandatis: Articulos habet non plus duos. pag. 167. -  Primus, Anne præcepta iudicalia rectè à ceremonialibus distinguantur. pag. eâdem. -  Secundus, Vtrúmne iudicialia præcepta conuenienter sint in quatuor genera dispertita. 168. -  -  QVAESTIO Septima, De lege Euangelica quantum ad eius substantiam. Articulis donatur quatuor. pag. 172. -  Primus, Vtrùm lex noua sit lex scripta, ánne potiùs cordibus indita. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquídnam lex noua iustificet. pag. 174. -  Tertius, Annon lex noua debuerit dari à principio mundi. pag. 175. -  Quartus, Lex noua sitne vsque ad finem mundi duratura, nécne. pag. 176. -  -  QVAESTIO Octaua, De collatione legis nouæ cum veteri: Articulis perstringitur duobus. pag. 178. -  Primus, Nunquídnon lex noua sit veteris complementum. ibîdem. -  Secundus, Lex noua grauiórne sit quàm antiqua, an non. pag. 181. -  -  QVAESTIO Nona, De his quæ in lege noua continentur: Articulis est prædita tribus. pag. 183. -  Primus, Anne lex noua actus exteriores sufficienti ordine instituerit. pa. eâdem. -  Secundus, Nunquidnam lex Euangelica interiores nostros actus sufficienter composuerit. 185. -  Tertius, Vtrúmne congruè lex Euangelica consilia nobis quædam adiecerit. pag. 188. ¶ Liber Tertius. TERTIVS, De iure, quatenùs obiectum est Iustitiæ: deque virtutis huius substantia & sibi annexis, ad iustitiam distributiuam vsque: Quæstionibus gloriatur Sex. pag. 191. -  -  QVAESTIO Prima, De Iure: Articulos possidet quatuor. pag. eâdem. -  Primus, An ius sit obiectum iustitiæ. ibîdem. -  Secundus, Vtrùm diuisio iuris in ius naturale & positiuum, sit generi congruens, an non. pag. 194. -  Tertius, Nunquid ius gentium sit idem cum iure naturali. pag. 196. -  Quartus, An non ius paternum ac dominatiuum & à iusto politico & inter se vlla ratione distinguantur. pag. 198. -  -  QVAESTIO Secunda, De iustitia: Articulos complectitur octo. pag. 200. -  Primus, An definitio iustitiæ à iurisperitis sit rectè constituta. pag. eâdem. -  Secundus, Iustitia sitne virtus quæ habentem ad alterum ordinat. pag. 202. -  Tertius, Nunquid iustitia sit virtus. pag. 203. -  Quartus, Vtrúmne iustitia sit in voluntate. pag. 204. -  Quintus, Annon iustitia sit generalis virtus. pag. 206. -  Sextus, Iustitia particularémne habeat materiam, an verò circa aliarum paßiones & materias versetur. pag. 209. -  Septimus, Nunquídnam medium iustitiæ sit medium rei: eiusque actus, ius vnicuique suum tribuere. pag. 212. -  Octauus, Iustitia inter morales virtutes sit eminentißima, nécne. pag. 214. -  -  QVAESTIO Tertia, De iniustitia: Articulis duntaxat tribus expeditur. pag. 220. -  Primus, Anne iniustitia sit speciale vitium. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid quicunque iniustum facit, continuo censeatur iniustus, an non. pag. 221. -  Tertius, Vtrúmne quis poßit iniustum pati volens. pag. 223. -  -  QVAESTIO Quarta, De iudicio: Articulos sibi vendicat sex. pag. 225. -  Primus, An iudicium sit actus iustitiæ, an non. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid iudicare sit licitum, an non. pag. 226. -  Tertius, Anne iudicium temerarium, puta ex suspicione procedens, sit licitum. pag. 229. -  Quartus, Dubia sintne in meliorem partem interpretanda. pag. 234. -  Quintus, Vtrùm semper sit secundùm leges scriptas iudicandum, an non. pag. 236. -  Sextus, Nunquídnam vsurpatum iudicium sit semper peruersum. pag. 239. -  -  QVAESTIO Quinta, De diuisione Iustitiæ: Articulos vult quatuor. pag. 240. -  Primus, An particularis iustitia rectè in distributiuam & commutatiuam diuidatur. ibidem. -  Secundus. Nunquid idem sit medium distributiuæ ac commutatiuæ iustitiæ, an non. pag. 243. -  Tertius, Vtrúmne eadem sit materia distributiuæ ac commutatiuæ. pag. 245. -  Quartus, Fadémne sit vtriusque iustitiæ forma, nécne. pag. 247. -  -  QVAESTIO Sexta, De acceptione personarum: Articulos sibi poscit septem. pag. 249. -  Primus, Vtrùm personarum acceptio, iustitiæ distributiuæ contraria, crimen genere suo sit mortale. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid in spiritualium dispensatione poßit acceptio personarum contingere. pa. 251. -  Tertius, Beneficiorum pluralitas sitne iure permissa. pag. 262. -  Quartus, An in collatione sæcularium magistratuum subesse poßit crimen acceptionis personarum, an non. pag. 266. -  Quintus, Nunquídnam in iudicijs dicundis interuenire poßit personarum acceptio. pa. 271. -  Sextus, An non in priuatis honoribus deferendis interuenire poßit personarum respectus. pag. 273. -  Septimus, In tributis exigendis peccaríne poßit acceptione personarum. pag. 275. ¶ Liber Quartus. QVARTVS, De pręambulis ad iustitiam commutatiuam: nempe de dominio ac restitutione: Quæstiones sibi sumit Septem. pag. 278. -  -  QVAESTIO Prima, De dominio in genere: Articulis constat duobus. pag. eâdem. -  Primus, Vtrùm dominium idem sit quod ius & facultas rerum, an non. ibîdem. -  Secundus, An non tantum Deo, intellectualibusque ac rationabilibus creaturis competant rerum dominia. pag. 283. -  -  QVAESTIO Secunda, De rebus quarum homo est dominus: Articulis explicatur tribus. pag. 285. -  Primus, An rerum omnium quæ sunt in mundo, sit homo iure aliquo dominus. pag. eadem. -  Secundus, Nunquid homo homini dominus esse poßit. pag. 288. -  Tertius, homo sitne vitæ suæ ac famæ dominus. pag. 291. -  -  QVAESTIO Tertia, De rerum diuisione: vnici est Articuli. pag. 295. -  Vnus, Anne humano iure rerum dominia fuerint olim diuisa. pag. eâdem. -  -  QVAESTIO Quarta, De peculiari quorundam dominio: duorum est Articulorum. pag. 300. -  Prior, An hominum quispiam totius sit orbis dominus. ibîdem. -  Alter, Nunquid Imperator sit dominus orbis. pag. 303. -  -  QVAESTIO Quinta, De translatione dominiorum: Articulis instruitur quatuor. pagina. 307. -  Primus, Vtrúmne sua quisque voluntate, naturali iure valeat rei suæ dominium in alterum transferre. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquídnam per ludum dominium transferatur. pag. 312. -  Tertius, Per contractúmne qui nullus est iure ciuili, transferatur dominium. pag. 317. -  Quartus, An præscriptio dominium in possessorem transferat. pag. 322. -  -  QVAESTIO Sexta, De restitutionis substantia: Articulos continet quinque. pag. 327. -  Primus, Anne restitutio sit actus commutatiuæ iustitiæ. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid sit ad salutem necessarium, rei quæ ablata est, restitutionem fieri. pa. 330. -  Tertius, Vtrúmne omnia in vniuersum quæ quis vel ab alio abstulit, vel inuito domino retinet, teneatur restituere. pag. 333. -  Quartus, Satísne sit id simplum restituere quod iniustè sublatum est. pag. 351. -  Quintus, Debeátne aliquis id quod non abstulit restituere, an non. pag. 354. -  -  QVAESTIO Septima, De circunstantijs restitutionis: quatuor est Articulorum. pa. 356. -  Primus, Sempérne oporteat ei restitutionem fieri à quo res sublata fuit. pag. eâdem. -  Secundus, Ille qui accipit teneatur semper restituere, nécne. pag. 367. -  Tertius, Vtrùm illi etiam qui nihil acceperunt restituere teneantur, an non. pag. 372. -  Quartus, Nunquid qui debet, statim restituere teneatur. pag. 377. ¶ Liber Quintus. QVINTVS, De iniustitia quę ex iniuriosa actione nascitur: nempe de homicidio & reliquis: Quæstionibus locupletatur Duodecim. pag. 382. -  -  QVAESTIO Prima, De Homicidio: Articulis dotatur nouem. pag. eâdem. -  Primus, An aliquod viuentium quæ perfecta sunt, occidere liceat. ibîdem. -  Secundus, Liceátne maleficos occidere. pagina. 385. -  Tertius, Vtrùm scelerosum hominem vnicuilibet priuato occidere liceat, an non. pag. 388. -  Quartus, Nunquid clericis etiam maleficos liceat interficere. pag. 391. -  Quintus, Alicuíne liceat seipsum occidere, an non. pag. 393. -  Sextus, Vtrúmne liceat vitam pro defensione amici aut cuiuscunque virtutis, exponere, nécne. pag. 396. -  Septimus, Nunquídnam liceat in aliquo casu interficere innocentem. pag. 399. -  Octauus, Iúsne sit vnicuique proprium inuasorem in suî defensam occidere, nécne. pagina. 401. -  Nonus, Anne qui casu alterum occiderit, fiat homicidij reus. pag. 406. -  -  QVAESTIO Secunda, De mutilatione membrorum: trium est Articulorum. pag. 410. -  Primus, An quempiam suo mutilare membro sit licitum. pag. eâdem. -  Secundus, Vtrúmne liceat patri filios, aut dominis seruos verberare. pag. 412. -  Tertius, Licitúmne alicui sit carceri quempiam mancipare. pag. 415. -  -  QVAESTIO Tertia, De furto: Articulos continet sex. pag. 416. -  Primus, An furti definitio sit bona. pagina eâdem. -  Secundus, Furtum & rapina specie differant, nécne. pag. 418. -  Tertius, Vtrúmne furtum sit genere suo peccatum mortale. pag. 419. -  Quartus, Nunquid ei qui egestate premitur furari liceat. pag. 427. -  Quintus, Anne rapina vllo pacto fieri poßit citra peccatum. pag. 429. -  Sextus, Rapina sitne grauius furto, an non. pagina. 432. -  -  QVAESTIO Quarta, De iniustitia iudicis: Articulis peragitur quatuor. pag. 432. -  Primus, Liceátne iudici eum qui sibi non subditur iudicare. pag. eâdem. -  Secundus, An iudici liceat contra veritatem quam certò nouit, iudicare, quando legitimè probatur contrarium. pag. 435. -  Tertius, Nunquid iudex absque accusatore poßit quempiam iudicare. pag. 440. -  Quartus, Vtrúmne iudici liberum sit pœnam iuris relaxare. pag. 441 -  -  QVAESTIO Quinta, De iustitia accusatoris: Articulos poßidet quatuor. pag. 443. -  Primus, Anne quispiam teneatur alium accusare. pag. eâdem. -  Secundus, Vtrúmne necessarium sit accusationem in scriptis exhiberi. pag. 446. -  Tertius, Nunquid accusatio per tria hæc reddatur iniusta, quæ sunt calumnia, præuaricatio & tergiuersatio. pag. 447. -  Quartus, An accusator qui in probatione defecerit, pœna talionis teneatur. pag. 448. -  -  QVAESTIO Sexta, De iustitia rei: Articulis fulcitur quatuor. pag. 449. -  Primus, Accusatóne liceat veritatem negare, an non. ibîdem. -  Secundus, Nunquid accusato liceat per calumniam se defendere. pag. 451. -  Tertius, An reo liceat iudicium per appellationem declinare, nécne. pag. 459. -  Quartus, Vtrùm liceat condemnato ad mortem, se quacunque via defendere. pagina. 460. -  -  QVAESTIO Septima, De iniustitia testis: Articulis pertractatur quatuor. pag. 465. -  Primus, Vtrúmne teneatur quandoque homo testimonium ferre. pag. eâdem. -  Secundus, Duorum vel trium testimonium, an in iudicio sufficiat. pag. 467. -  Tertius, Nunquid cuiuspiam testimonium citra eius culpam repellendum sit. pag. 469. -  Quartus, An non testimonium falsum semper sit peccatum mortale. pag. 470. -  -  QVAESTIO Octaua, De iniustitia Aduocatorum: Articulos exigit quatuor. pag. 472. -  Primus, Aduocatus teneatúrne gratis præstare patrocinium pauperibus in suis causis. pagina eâdem. -  Secundus, Vtrúmne meritò sint aliqui ab aduocationis officio arcendi. pag. 474. -  Tertius, Nunquid aduocato delictum sit iniustam causam defendere. pag. 475. -  Quartus, Licitúmne sit aduocato pretio patrocinari, an non. pag. 477. -  -  QVAESTIO Nona, De contumelia: Articulis declaratur tribus. pag. 479. -  Primus, An contumelia consistat in verbis. pagina eâdem. -  Secundus, Vtrùm contumelia, & generaliter conuitium, sit genere suo peccatum mortale. pag. 481. -  Tertius, Nunquid debeat quisque contumelias æquanimiter sustinere. pag. 483. -  -  QVAESTIO Decima, De detractione: Articulos postulat quatuor. pag. 484. -  Primus, Anne detractio sit denigratio alienæ famæ per occulta verba. ibîdem. -  Secundus, Vtrúmne detractio genere suo sit peccatum mortale. pag. 490. -  Tertius, Nunquid detractio sit grauius omnibus peccatis quæ in proximum committuntur. pag. 490. -  Quartus, Audiens toleransque detrahentem an mortaliter peccet. pag. 493. -  -  QVAESTIO Vndecima, De susurratione & derisione: Articulorum tantùm est duorum. pag. 494. -  Prior, Vtrùm susurratio sit peccatum à detractione distinctum an non. pag. eâdem. -  Posterior, Anne decisio sit speciale peccatum à præcedentibus distinctum, atque adeò mortale. pag. 497. -  -  QVAESTIO Duodecima, De maledictione: Articulis adornatur tribus. pag. 499. -  Primus, Nunquid cuipiam sit licitum alteri maledicere. eâdem. -  Secundus, An creaturæ etiam irrationali maledicere liceat. pag. 501. -  Tertius, Vtrúmne maledictio, peccatum sit genere suo mortale, idemque detractione peius. pag. 502. -  TOMI PRIMI FINIS. -  Tomus Secundus. ¶ Liber Sextus. SEXTVS, disceptat de vsuris & contractibus: in Quæstiones distractus Septem. pagina. 505. -  -  QVAESTIO Prima, De vsura: Articulis exornatur Sex. pag. 506. -  Primus, An vsuraria mutuatio genere suo sit peccatum mortale. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid ratione mutui aliqua possit expeti commoditas. pag. 514. -  Tertius, Vtrúmne ratione damni emergentis aut lucri cessantis, liceat mutuatori quidpiam vltra sortem recipere. pag. 521. -  Quartus, Quicquid lucri pecunia vsuraria peperit, sitne restitutioni obnoxium. pag. 525. -  Quintus, Licéatne mutuo pecuniam accipere sub vsura. pag. 533. -  Sextus, Nunquídnam Mons pietatis vsurarius sit. pag. 537. -  -  QVAESTIO Secunda, De generali ratione contractus emptionis & venditionis: Articulis enucleatur tribus. pag. 541. -  Primus, An contractus emptionis & venditionis sit reipublicæ necessarius. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid negotiatio sit licita. pagina. 543. -  Tertius, Vtrúmne rerum pretia, arbitrio mercatorum sint taxanda. pag. 546. -  -  QVAESTIO Tertia, De iniustitia quæ in emptione & venditione committitur: duorum est Articulorum. pag. 549. -  Prior, Nunquídnam licitè quis poßit rem pluris vendere quàm valeat. ibîdem. -  Alter, Anne vitium rei venditæ sic venditionem reddat illicitam, vt necessarium semper sit illud detegere. pag. 553. -  -  QVAESTIO Quarta, De emptione credito pretio: Articulos sortitur duos. pag. 558. -  Vnus, Vtrúmne liceat rem cariùs vendere expectata quàm numerata pecunia. eâdem. -  Alter, Anne liceat rem credito cariùs quàm præsenti pretio vendere, quando rei dominus non erat tunc venditurus. pag. 562. -  -  QVAESTIO Quinta, De censibus: Articulis enodatur tribus. pag. 565. -  Primus, An censuum emptio ac venditio sit vsuraria. ibîdem. -  Secundus, Nunquid census tam temporales quàm perpetui sint liciti. pag. 570. -  Tertius, Vtrùm licita sit emptio censuum cum pacto retrouendendi. pag. 572. -  -  QVAESTIO Sexta, De contractu societatis: Articulis est contenta duobus. pag. 575. -  Prior, Nunquid contractus societatis sit licitus. pag. eâdem. -  Posterior, An licitum sit pecuniam in societatem exponere, saluo capitali. pag. 577. -  -  QVAESTIO Septima, De contractu assecurationis: Articuli est vnius. pag. 579. -  Vnicus, Nunquid assecurationis contractus sit licitus. ibîdem. ¶ Liber Septimus. SEPTIMVS, De Cambijs: Quæstionibus armatur Sex. pag. 582. -  -  QVAESTIO Prima, De cambio in genere: Articulis perficitur duobus. pag. eâdem. -  Vnus, Vtrùm ars campsoria sit licita, an non. ibidem. -  Alter, Plurésne sint cambiorum species. pagina. 584. -  -  QVAESTIO Secunda, De cambio minuto: vnicum duntaxat vult Articulum. pag. 586. -  Vnicus, Anne minutum cambium sit licitum. ibîdem. -  -  QVAESTIO Tertia, de cambio ratione loci & ratione temporis: sustinet Articulos duos. pagina. 587. -  Prior, Nunquídnam cambium ratione loci sit licitum. ibîdem. -  Posterior, Vtrúmne ratione temporis licitum sit cambij pretium. pag. 589. -  -  QVAESTIO Quarta, de pretio soluendi numerata pecunia: gaudet Articulo vnico. pagina. 591. -  Vnicus, An campsori liceat, vt pecuniam in suo cambio consignatam in numerato soluat, mercedem aliquam recipere. pag. eâdem. -  -  QVAESTIO Quinta, de nummorum cambio ratione diuersæ eorum æstimationis in diuersis locis aut temporibus: Articulis præfulget quinque. pag. 592. -  Primus, Vtrùm liceat pecuniam vnius regionis pro pecunia alterius vbi plus valet, commutare, an non. pag. eâdem. -  Secundus, An licitum sit monetarum cambium, quæ in diuersis locis propter copiam & inopiam totius generis monetæ, inæqualis sunt valoris. pag. 594. -  Tertius, Nunquid cambiorum pretia inter campsores variari poßint. pag. 600. -  Quartus, Cambium ad incertámne solutionis quantitatem sit licitum. pag. 602. -  Quintus, Nunquídnon cambium huiusmodi, quod intercalatis ac prætermißis primis nundinis in alias subsequentes fit, sit licitum. pagina. 603. -  -  QVAESTIO Sexta, De reliquis cambiorum generibus: Articulis finitur duobus. pag. 607. -  Prior, Vtrùm cambia ad proxima loca eiusdem regni sint licita, nécne. pag. eâdem. -  Alter, Nunquid cambia quæ licèt ad primas nundinas fiant tempore & loco distantes, tamen quo longiùs distant pretiosiùs sunt, sint licita. pag. 608. ¶ Liber Octauus. OCTAVVS, De Voto: Quæstionibus adornatur Sex. pag. 612. -  -  QVAESTIO Prima, De substantia voti: Articulis excolitur tribus. pag. eâdem. -  Primus, An votum sit alicuius rei poßibile, ad quam vi præcepti non tenebamur. ibîdem. -  Secundus, Nunquid votum in solo voluntatis proposito perficiatur. pag. 615. -  Tertius, Votum sempérne fieri debeat de meliori bono. pag. 620. -  -  QVAESTIO Secunda, De voti vigore ac virtute: Articulos vult quinque. pag. 630. -  Primus, An omne votum obliget ad suî obseruationem. pag. eâdem. -  Secundus, Vtiléne sit expediensque vouere. pagina. 641. -  Tertius, Nunquid votum sit actus latrîæ siue religionis. pag. 642. -  Quartus, Magísne sit laudabile & meritorium facere aliquid ex voto quàm absque illo. pagina. 644. -  Quintus, Vtrúmne votum per susceptionem sacri ordinis, perque profeßionem religionis, fiat solenne. pag. 647. -  -  QVAESTIO Tertia, De his qui vouendi facultatem habent: duorum est Articulorum. pagina. 653. -  Primus, An illi qui sunt alterius potestati subiecti, vouere poßint. pag. eâdem. -  Alter, Nunquid pueri religionis voto se possint obligare. pag. 660. -  -  QVAESTIO Quarta, De dispensatione & commutatione voti: Articulos capit tres. pagina. 664. -  Primus, Vtrúmne in voto poßit fieri dispensatio. pag. eâdem. -  Secundus, Anne super voto solenni continentiæ religionis fieri poßit dispensatio. pagina. 666. -  Tertius, Nunquid ad commutationem vel dispensationem voti requiratur prælati authoritas. pag. 672. -  -  QVAESTIO Quinta, De religionis voto in particulari: Articulos occupat quatuor. pagina. 678. -  Primus, An religionis votum ad statum perfectionis attineat. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid paupertas ad mendicitatem vsque, ad perfectionem vitæ monasticæ pertineat. pag. 686. -  Tertius, Vtrùm votum castitatis sit de intrinseca ratione religionis, an non? pag. 690. -  Quartus, Obedientiæ votum sitne de essentia religionis. pagina. 694. -  -  QVAESTIO Sexta, De voto & continentia sacerdotum: duobus duntaxat Articulis absoluitur. pag. 696. -  Prior, Nunquídnam ecclesiæ decôro & stabilitati, sacerdotale votum continentiæ congruens fuerit ac necessarium. pag. eâdem. -  Posterior, Sacerdotalísne continentia ab ipsis statim ecclesiæ incunabulis cœperit, an non? pagina. 702. ¶ Liber Nonus. NONVS, De Decimis ac Simonia: Quæstionibus ditatur octo. pag. 710. -  -  QVAESTIO Prima, De sacrificio in genere: Articulis fruitur quatuor. pag. eâdem. -  Primus, Vtrúmne Deo sacrificare sit de lege naturæ. ibîdem. -  Secundus, An soli Deo sit sacrificium offerendum. pag. 712. -  Tertius, Nunquid sacrificiorum oblatio sit specialis virtutis actus. pag. 714. -  Quartus, Anne vniuersi mortales ad sacrificia teneantur offerenda Deo. pag. 715. -  -  QVAESTIO Secunda, De ineffabili sacrificio altaris in particulari: vnum atque alterum habet Articulum. pag. 716. -  Vnus, Nunquid sacrosanctum Sacramentum altaris sit verè sacrificium. pag. eâdem. -  Alter, An altaris sacrificium pro pluribus oblatum perinde singulis ad satisfactionem prosit ac si duntaxat offerretur pro vno. pa. 720. -  -  QVAESTIO Tertia, De oblationibus & primitijs: Articulos obtinet quatuor. pag. 727. -  Primus, An homines de neceßitate præcepti ad oblationes teneantur. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid oblationes solis sacerdotibus debeantur. pag. 731. -  Tertius, Vtrúmne oblationes de rebus omnibus quæ licitè poßidentur facere liceat. pag. 732. -  Quartus, Ad decimarum solutionem an homines teneantur. pag. 735. -  -  QVAESTIO Quarta, De decimis: Articulo quarto perficitur. pag. 737. -  Primus, Hominésne teneantur dare decimas ex neceßitate præcepti. pag. eâdem. -  Secundus, An de omnibus teneantur Christiani decimas soluere. pag. 743. -  Tertius, Nunquid decimæ solis clericis debeantur. pag. 746. -  Quartus, Vtrùm clerici etiam ipsi decimis soluendis sint astricti, an non? pag. 748. -  -  QVAESTIO Quinta, De peccato Simoniæ in genere: duorum tantùm est Articulorum. pag. 751. -  Vnus, An Simonia sit studiosa voluntas emendi vendendique aliquid spirituale, vel spirituali annexum. pag. eâdem. -  Alter, Vtrúmne vitium Simoniæ genere suo sit peccatum mortale. pag. 755. -  -  QVAESTIO Sexta, De materia Simoniæ: Articulos est nacta duos. pag. 759. -  Primus, An quandoque licet pro Sacramentis pecuniam seu dare seu accipere. pag. eâdem. -  Alter, Nunquid pro spiritualibus actionibus dare acciepereque pecuniam sit licitum. pag. 766. -  -  QVAESTIO Septima, De Simonia, in sacerdotijs ac dignitatibus conquirendis. Articulos est adepta tres. pag. 771. -  Primus, An pro sacerdotijs atque alijs præbendis quæ spiritualibus sunt annexa, liceat pretium percipere. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid præbendarum permutatio absque Simonia fieri poßit. pag. 776. -  Tertius, Vtrúmne liceat spiritualia pro munere conferre quod est vel à lingua vel ab alio quóuis obsequio. pag. 779. -  -  QVAESTIO Octaua, De restitutione Simoniæ & pœna Simoniaci: Articulos sortita est duos. pag. 784. -  Vnus, An quicquid per Simoniam vel datur vel recipitur, sit restitutioni obnoxium. pagina eâdem. -  Alter, Nunquídnon Summus Pontifex poßit super pœnis simoniæ dispensare. pag. 793. ¶ Liber Decimus. DECIMVS, denique ac Postremus, de statu, ordine, atque residentia Prælatorum, ac de horis Canonicis: Quæstionibus absoluitur quinque. pag. 796. -  -  QVAESTIO Prìma, De Episcopali instituto, & iure quo institutum est: Articulis contenta est quatuor. pag. eâdem. -  Primus, Anne episcopalis dignitas fuerit in ecclesia super sacerdotalem necessaria. ibîdem. -  Secundus, Nunquid episcopatus sit ordo natura sua à simplici sacerdotio distinctus. pa. 799. -  Tertius, Episcopi inter se perindéne differant atque ipsi à simplicibus sacerdotibus. pag. 802. -  Quartus, Vtrúmne institutio episcopalis dignitatis sit de iure diuino. pag. 805. -  -  QVAESTIO Secunda, De episcopatu optando, ineundo, & conferendo: Articulos sibi vsurpat quatuor. pag. 810. -  Primus, Liceátne Episcopatum appetere, nécne. pag. eâdem. -  Secundus, An Episcopatum iniunctum liceat omninò recusare. pag. 814. -  Tertius, Nunquid oportet eum qui ad Episcopatum assumitur, esse cæteris meliorem. pag. 818. -  Quartus, Vtrùm episcopo liceat cura Episcopali deserta ad religionem se conferre. pag. 820. -  -  QVAESTIO Tertia, de episcoporum residentia: Articulos exposcit quatuor. pag. 823. -  Primus, Nunquid episcopi in suis diœcesibus residere iure diuino teneantur. pag. eâdem. -  Secundus, Anne residentia episcoporum iure naturali fundetur. pag. 833. -  Tertius, Vtrùm episcopi iure humano, hoc est pontificio, residere teneantur, an non. pag. 836. -  Quartus, Aliqua emergeréne poßit causa ob quam liceat episcopo à grege sibi commisso abesse. pag. 838. -  -  QVAESTIO Quarta, de vinculo & modo quo episcopi & sacerdotes tenentur sua bona dispensare: numero Articulorum quinario concluditur. pag. 847. -  Primus, An episcopo liceat aliquid proprium poßidere, an non. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquid episcopi mortaliter peccent si bona ecclesiastica quæ procurant pauperibus non largiuntur. pag. 850. -  Tertius, Vtrúmne episcopi ac reliqui sacerdotes verum ac legitimum habeant dominium fructuum ecclesiasticorum qui illos pro sua portione contingunt. pag. 851. -  Quartus, Singularíne iure teneantur episcopi præ sæcularibus diuitibus ad eleemosynarum subsidium. pag. 862. -  Quintus, Nunquídnam ecclesiastico statui condecens sit inter alias posseßiones castra, vasallosque, ac iurisdictionem ciuilem habere. pag. 865. -  -  QVAESTIO Quinta, quæ nouißima, de clericorum debito officio: Articulis clauditur fœliciter plus minus septem. pag. 869. -  Primus, An inter officia eorum qui sacris initiantur, peculiare, ad quod omnes generatim tenentur, sit, constitutos Psalmos statis horis persoluere. pag. eâdem. -  Secundus, Nunquídnam congruens sit & decorum vt horæ canonicæ, Psalmorum, Hymnorumque, alio cantu psallantur. pag. 878. -  Tertius, Vtrúmne tam illi omnes qui sunt sacris initiati quàm qui titulum habent ecclesiastici sacerdotij, ad horas dicendas teneantur. pag. 882. -  Quartus, Anne ordo & modus sit aliquis persoluendo diuino officio necessarius, nécne. pagina. 886. -  Quintus, Ad soluendum canonici diuinum officium, requiratúrne attentio. pag. 890. -  Sextus, Episcopus & clericus id facere prætermittens quod facere tenetur, ad restitutionem aut præbendæ aut fructuum obligetur, nécne. pag. 895. -  Septimus, isque postremus, qui omnibus finem ac colophônem imponit, Nunquid religiosi creati episcopi, ad obseruantias regulas teneantur, an secùs. pag. 900. -  Indicis Prioris, qui Librorum, Quæstionum, & Articulorum, Finis. Errata, quæ nonnihil lectorem remorari poterant, fidei diligentięq́ue nostræ argumentum futura, ita eraduntor. Pagi. col. linea, legendum, 5 1 à summo. 11. vindicat. 8 2 à summo. 4. conformari. 12 2 ab imo. 5. neque respublica. 14 1 à summo. 21. C. de legib. & const. 25 1 à sum. 20. communis est. 39 2 ab imo. 9 cohibeat. 41 2 ab imo. 4. distinct. 4. 29 1. &. 2. synteresis. 48 1 ab imo. 14. coërcendam esse. 54 1 ab imo. 2. leges humanæ. 56 1 ab imo. 24. ad culpam. 56 2 à sum. 11. comminatio. 57 1 à sum. 26. indicium sit. 59 2 ab imo. 2. de pœnis, lib. 6. 64 2 à summo. 15. c. cùm secundum. 65 1 à sum. 2. in. d. c. cùm. 69 1 à sum. 16. ff. de legibus. 77 1 à sum. 11. extiterit lex. 80 2 ab imo. 17. quæ à suo. 99 2 ab imo. 3. ac territamenta. 107 1 à summo. 25. quatuor primæ. 149 1 ab imo. 20. tis motu. 169 2 à summo. 26. 1. 2. q. 105. 192 1 ab imo. 15. iustificari. 224 1 à summo. 20. extortum. 234 2 à sum. 17. indicia non. 238 1 à sum. 1. l. Iulianus verùm. 238 1 à summo. 19. de concess. præb. 245 1 à sum. 25. Oligarchîa. 246 1 à sum. 29. tolle, in vniuersum, ac lege, voluntaria spontaneam. 256 1 ab imo. 4. sine dimi. conf. 281 2 à summo. 5. consumptibilibus. 285 2 à sum. 22. brutę autem animantes 298 2 à sum. 3. Insti. de rerum diuisi. 303 2 à sum. 19. &. C. de. 319 2 ab imo. 25. esset contraria. 331 1 à summo. 2. connumeratur. 335 1 à sum. 7. correptionis. 352 1 ab imo. 6. deest verbum, oues: 361 2 ab imo. 3. iniustè. 378 1 ab imo. 28. externo. 388 1 à summo. 12. vulgarium. 416 1 ab imo. 8. meliùs. 423 1 ab imo. 10. vetustissimum. 447 1 à summo. 22. l. absentem. C. de. Pagi. col. linea, legendum, 478 2 ab imo. 3. cuia interest. 483 1 à summo. 8. obloquentis. 485 2 ab imo. 11. dignum. 487 1 à summo. 23. muto. 496 1 ab imo. 26. fortè, famam. 550 1 ab imo. 4. meum solum. 556 2 à summo. 22. Hoc autem. 556 2 ab imo. 7. vel vitrum. 574 2 ab imo. 22. magnus. 575 2 ab imo. 20. capitali. 588 1 ab imo. 2. fortè, impurum reddit. 596 2 à summo. 12. Haud enim. 602 1 à sum. 2. fortè, quam in conscientia. 613 2 ab imo. 25. denotare. & linea. 26. tolle, ab. 620 1 ab imo. 14. debeat. Ibîd. 2 ab imo. 22. sit. 622 1 à summo. 13. promissorium. 623 2 à sum. 22. nos habet. 624 1 à sum. 4. propriè. 625 2 ab imo. 28. fortè, iniustum. 627 1 à summo. 26. respondetur. 630 2 ab imo. 10. explorare hîc. & li. 16. Est igitur. 634 1 à sum. 29. Respondet. Ibîd. 1 à sum. 4. fortè, vouentis. Ibîd. 1 ab imo. 12. c. cùm locum. Ibîd. 2 à sum. 29. tolle, non. 636 1 à sum. 11. in qua. Ibîd. 1 ab imo. 8. Alias. 637 2 ab imo. 1. statum. 646 1 à sum. 25. fortè, liberalitas. 662 2 ab imo. 21. quantam. 669 1 à sum. 8. posset. 699 1 ab imo. 16. deuouerit. 707 2 à sum. 16. audire. 740 2 à sum. 2. Hæ sunt. Ibîd. 2 à sum. 18. facientes. 748 2 ab imo. 6. fortè, temporalis. 755 2 à sum. 17. tamen vitiositas. 775 2 à sum. 22. nutu. 762 2 à sum. 4. titulares. 776 1 ab imo. 11. cui beneficium. 818 1 à sum. 6. metum. 824 1 ab imo. 12. dele, aurum. 832 2 ab imo. 17. Imò verò, vt iam. FINIS. INDEX ALPHABETICVS librorum decem de Iustitia & Iure Fratris Dominici Soto. Numerus paginam indicat: A. columnam priorem, B. verò posteriorem. -  A -  ABigeatus, furtum de grege disperso. 417. b. -  ¶ Abraham non suo merito, sed Dei misericordia electus est vt inde Christus originem duceret. 90. b. -  Abraham & Saram probabilius est fuisse fratres quàm fratrueles. 120. a. -  ¶ Abrenuntiatio sæculi non solùm diuino iure existit, per Christum constituto, verum ex iuris naturalis visceribus depromitur. 683. a. -  ¶ Abrogatio quid sit: & vtrum differat à dispensatione & irritatione. 79. a. -  ¶ Acceptio personarum nomen est apud sacros interpretes latinitate donatum: quod & respectus personarum dicitur. 250. a. -  Acceptio personarum est iniustitiæ crimen quo in distributione non causæ ad rem pertinentis, sed personæ ratio habetur: quod ideo genere suo mortale crimen est. ibîdem. b. -  Acceptio personarum non est qualitatem personæ considerare, quæ eius vel meritum vel crimen auget. 251. a. -  Acceptio personarum in spiritualibus genere suo grauius est quàm in temporalibus. 253. b. -  Acceptio personarum tunc præ se fert manifestarium crimen quando idoneo prætermisso eligitur indignus. 254. b. -  Acceptionis personarum crimen dum magistratus indigno confertur ad restitutionem obligat quæ facienda est populo. 267. a. -  Acceptio personarum sæpe in iudicijs dicendis committitur. 272. a. -  Acceptionis iniustæ pœnam nemo ante condemnationem péndere tenetur. 351. b. -  Acceptionis causa nouem modis potest aliquis esse. 373. a. -  Acceptio rei trifariàm consideratur & dupliciter contingit: scilicet directè & indirectè. ibîdem. b. -  ¶ In actione praua aliter ratio mali consideratur quàm culpæ. 370. a. -  ¶ Actus studiosus bifariàm censetur esse alicuius virtutis. 643. a. -  Accusare quis & quando teneatur. 443. b. & 444. a. &. b. -  ¶ Accusare, excommunicatis & infamibus est semper prohibitum, licèt dum crimen est reipublicæ perniciosum, denuntiare tenentur. 446. a. -  Accusare subditi suos maiores prohibentur & clerici in causa sanguinis. ibîdem. -  Accusationis forma est vt in scriptis fiat. ibîdem. b. -  Accusatio tribus vitiatur, calumnia, præuaricatione, & tergiuersatione. 447. b. -  Accusatorem qui non habet, ab honoribus prohiberi non debet. 440. b. -  Accusatore manifestarium crimen non indiget. 441. a. -  Accusatoris vicem habent infamia, & indicia, & clamorosa insinuatio. ibîd. b. -  Accusatore opùs non est vbi iuridica adest denuntiatio, sicut neque infraterna correptione. ibîdem. -  ¶ Adan fuit princeps eo iure quo primus parens, atque adeò totius orbis dominus. 298. a. -  Adæ præuaricatione omnes pœnam mortis incurrimus. 19. b. -  ¶ Admonitio nulla requiritur cùm alicui de re propria accusare incumbit. 445. a. -  Admonitio necessaria est, etiam si crimen reipublicæ sit pestiferum: quando quis omni procul dubio certissimus sit per suam admonitionem emendandum fratrem cessandum quàm publicum damnum. ibîdem. alioqui in eiusdem magnis sceleribus contra publicum bonum reipublicæ absque vlla admonitione ad iudicialem seu accusationem seu denuntiationem procedendum. ibîdem. b. -  ¶ Adultera quæ falsam prolem marito supponit, quando teneatur se prodere nè legitimos filios hæreditate defraudet. 371. a. Et vtrùm teneatur cum periculo mortis. ibîdem. b. -  Adulterinus filius non semper tenetur matri credere, & ab se hæreditatem abdicare. ibîdem. -  Adulter qui ex aliena vxore prolem suscepit quam ipsa marito supposuit, non tenetur rigore iustitiæ eidem marito ad restitutionem. ibîdem. -  ¶ Aduocandi potentia siue in sensu interiori siue exteriori carens, neutiquàm patrocinari potest. 474. b. -  Aduocatorum iniquissimus vsus impingentium testibus crimina quæ neque suspicantur. 470. b. -  Aduocati falsa crimina testibus impingentes præter illam quam personæ irrogant, reipublicæ quoque iniuriam inferunt. ibîd. -  Aduocatus non semper causæ pauperum gratis patrocinari tenetur. 473. a. -  Aduocatus etiam citra extremam necessitatem tenetur præstare pauperi patrocinium in graui & vrgenti de superfluo, tam eius possibilitate, quàm pauperis necessitate pensata. ibîd. b. &. 474. a. -  Aduocati requisita dignitas. ibîdem. -  Aduocatus qui sciens iniustam causam defendit, & mortaliter contra iustitiam peccat, & ad restitutionem tenetur. 475. b. -  Aduocato quousque licitum sit dubiam & infirmiorem causam defendendam suscipere. ibîdem. -  Aduocatus clientis causam an prodere debeat, nécne. 476. b. -  Aduocato licitum est suum patrocinium pretio æstimare, sed tamen per improbitatem aliquid vltra modum extorquens, mortaliter contra iustitiam peccat. 477. a. &. b. -  Aduocatorum pretium duplex. ibîdem. -  Aduocatorum improbitas immoderata quæ sit. 478. a. -  Aduocatus de litis quota aut de certa quantitate sub conditione victoriæ pacisci non potest, sed de certa quantitate, in vtramuis partem causa euaserit. ibîdem, &. b. -  Aduocati testis & iudicis discrimen quantum ad recipiendam mercedem. ibîd. b. -  Aduocationem excellentia dignitatis aut orbitas aliqua reddit indecentem, nisi adsit necessitas. 474. b. -  Aduocationis officium qui absque vlla iuris peritia & negotiorum experientia exerceret, non esset à mortali culpa immunis. ibîdem. -  ¶ Affirmatio omnis negationem includit, non ex conuerso. 113. a. -  ¶ Agere contra conscientiam, intrinsecè est malum. 439. a. -  ¶ Aggressio quando sit, quandóve defensa, arbitrio prudentis diiudicandum est. 403. a -  Aggressorem occidere licet eligendo tanquam medium eius mortem, dum modò sit necessarium. 401. b. -  Aggressorem occidere tenetur inuasus quando ipsemet est reipublicæ necessarius. 404. a. -  Aggressorem occidere non potest inuasus quando aggressor est reipublicæ necessarius. ibîdem. -  Aggredi & pręuenire hostem, scelus est. 402. b -  ¶ Ambrosij factum vt se infamaret nè eligeretur in episcopum. 294. a. -  ¶ Amicitia pecunia non æstimatur, ac subinde in mutuo illam conquirere non est vsura. 515. b. -  Amicitiam turpem in mutuo intendere, non est vsura. 516. a. -  Amicitia præstantius bonum est quàm fama & honor. 455. b. -  Amicitia, fama, & honor, non sunt virtutes neque spiritualia bona, sed virtuti agnata. 496. a -  Amicitia quæ de bono honesto proficiscitur, verè est amicitia: quæ verò de vtili & delectabili, secundùm quid. ibîdem. -  Amicitia finis est famæ & germanior virtuti quàm illa. ibîdem. -  Amicitiam aliquorum diluere, vt ipse expulsi loco, in alterius sese insinuet amicitiam, si illum non infamet, non est peccatum. 496. a. &. b. -  ¶ Andabatarum pugna. 390. a. -  ¶ Anima in corpus habet principatum dominicum. 279. b. -  ¶ Animalia bruta homini in multis deseruiunt. ibîdem. -  ¶ Antichristi tyrannide defecturi non sunt Christi proceres, qui pro fide atrocissimas mortes oppetent. 177. b. -  Antistitem appetere eum qui ecclesiæ est magis idoneus, laudabile est, etiam cum formidine aduersæ valetudinis. 818. a. vide, Episcopus. -  ¶ Apollonia quòd se in rogum coniecerit excusatur. 396. a. -  ¶ Apostoli singuli habebant iurisdictionem in vniuersum Christianorum orbem. 803. b. -  Apostoli à Christo fuêre ordinati episcopi. 805. a. -  Apostoli docuerunt familiam Christianam omnem veritatem ad salutem necessariam. ibîdem. -  Apostolis ratione status consilia necessaria erant. 189. a. -  ¶ Appellare ad legitimum iudicem licitum est ei qui iudicis grauamine premitur. 459. a. -  Appellans ad iudicem infidelem, excommunicetur. ibîd. b. -  Appellare ad superiorem causa repellendæ aut differendæ iustitiæ, iniustum est & iniquum. ibîdem. -  Appellandi vsus in religionibus perniciosus. ibîdem. -  Appellare antiquitùs non licebat nisi intra biduum aut triduum: modò verò indultum est tempus decem dierum. 460. b. -  Appellare tertiò super eodem articulo, inter dictum est. ibîdem. -  Appellare tertiò Romæ, iam introductum. ibîdem. -  Appellare à quocunque iudicis verbo, stylus est nocentissimus & intolerabilis. ibîdem. b. -  ¶ Ars campsoria. vide Cambium & Campsoria ars. -  ¶ Archiepiscopus ex officio habet ordinare episcopos. 805. a. -  ¶ As dicitur omne totum quod in duodecim vncias diuiditur. 513. a. -  ¶ Assecurationis contractus omninò est licitus. 314. b. &. 580. a. -  Assecurationis contractus multis modis vitiatur. 580. a. -  Assecurationis contractus etiam in alijs rebus quàm in mercibus licitè fieri potest. ibîdem. -  Assecurationis contractus cum socio celebratus quo assecuratur sors illi in societatem tradita, vsuram sapit. 578. b. -  ¶ Astrologi falsa sæpe vitia hominibus inferentes ferendi non sunt: sed tanquàm publici infamatores, essent in vltimas cruces adigendi. 488. a. &. b. -  ¶ Aethiopum seruitus quomodò illicita. 289. a. vide, Seruitus. -  ¶ Auaritia duplex est. 314. b. sed latiùs 861. a. -  ¶ Audacia apud sensuales homines pro indicio fortitudinis reputatur: & ideò fit vt dum facinoribus perpetrandis adhibetur, minùs de illa homines pudefiant. 432. b. -  ¶ Auferre alicui quippiam, stat dupliciter. 355. a. -  ¶ Auium tres sunt differentiæ. 354. a. -  Auium venatio quarum sit permissa. ibîd. -  B -  BEatæ, quas sic appellamus, votum solenne emittunt quæ clausuram seruant: non aliæ. 692. a. -  ¶ Bellum ex vtraque parte non esse iustum nisi fortè ignorantia adsit. 461. a. b. & 400. b. -  Bellum ex triplici capite iniustum esse potest. 430. a. -  Belli publici subditi num causas inquirere debeant. 422. a. 430. b. -  Bellandum vt in pace viuatur. 11. a. &. 219. b. &. 400. b. -  ¶ Benedicere irrationales creaturas, contingit in ordine ad hominem. 502. a. -  Benedicere Deo quid sit. 500. a. -  Benedictio per se propriè in solam potest ferri rationalem aut intellectualem creaturam. 501. b. -  Benedictionis relatio irrationalium creaturarum in hominem, tribus modis consideratur. 502. a. -  Benedictionem vulgò poni imprecatio est. 500. a. -  Benedictio vendi non potest. 775. b. -  Benedictio ad professionem non semper est necessaria. 649. a. -  Benedictio terminorum, campanarum, &c. 502. b. -  ¶ Beneficia ciuibus & qui inde sunt oriundi distribuere, æquum est: etsi extranei præstantiores meritis aliquando inueniantur. 258. b. -  Beneficia non sunt conferenda pueris. 262. b. -  Beneficia plura habere talibus potest ornari circunstantijs vt licitum sit. 273. a. -  Beneficiorum pluralitas incommoda multa adducit. 272. b. 15. b. -  Beneficia ecclesiastica non dantur prælatis vt præmia quia boni sint, sed vt bene pręsint. 825. b. &. 834. a. b. -  Beneficia plura citra dispensationem quæ possint obtineri, & quæ non. 264. b. & 255. a. -  Beneficia quæ residentiam requirunt etsi curam non habeant animarum, non debent eidem coarceruari. 265. a. -  Beneficia quæ curam habent animarum non possunt tutò in conscientia plura possideri. ibîdem. -  Beneficiorum mutatio ascensus gratia, vitanda. 257. b. -  Beneficiorum dominus non est Papa. 260. a. &. 758. Vide, Papa. -  Beneficium resignans vt indigno conferatur, peccat. 261. b. -  Beneficium propter officium datur. 253. a. -  Beneficium possidentis iniusta sententia, restitutioni est obnoxius. 238. a. -  Beneficium quod sit spirituale, quod verò minimè. 747. a. -  Beneficium curatum non annectendum monasterijs. 748. a. -  ¶ Bigamus cur irregularis. 57. b. -  ¶ Blasphemia eatenùs nefanda est quòd hac fortè de causa Deus in lege eam non nominauit. 140. b. -  Blasphemia Deo vindicanda relinquitur. 49. a. -  Blasphemiæ prohibitio. 128. b. &. 138. a. 491. b -  Blasphemo lingua abscinditur. 412. a. -  Blasphemia furto grauior. 421. b. -  Blasphemus quando sit detractor vel derisor. 481. b. &. 498. a. -  Blasphemus quando sit creaturis maledicens. 502. b. -  ¶ Bonum dupliciter dicitur simpliciter bonum. 213. b. -  Bonum commune priuato præstat. 78. b. 815. b. &. 816. a. -  Bonum nomen melius diuitijs multis. 345. a -  Bonum intellectus quomodò præstat voluntatis bono. 235. b. -  Bonitas quid sit. 203. b. &. 235. a. -  Bonus pastor quo pacto animam suam pro ouibus suis ponere debeat. 839. a. vide, Episcopus. -  Bonus vnusquisque semper præsumitur, nisi oppositum probetur: quando res non vergit in detrimentum alterius. 470. b. -  Bona ecclesiastica quare prohibeantur alienari. 310. b. -  Bona ecclesiastica quo anno partita sint. 854. a. vide, Diuisio. -  Bona ecclesiastica multa sunt in titulum sæcularem transmutata. 860. b. -  Bona ecclesiastica in titulum sæcularem translata, pauperibus non sunt obnoxia. 861. a. -  Bona ecclesiastica esse pauperum quomodò intelligatur. 861. b. -  Bona animæ triplicia. 334. a. -  Bona animæ quæ possunt & debent restitui. 334. a. -  Bonorum animæ diuisio. ibîdem. -  In bonorum temporalium defensam licet latronem occidere. 404. b. -  Bonorum nostrorum triplex est genus. 293. a. 243. a. &. 291. a. 681. b. -  Bona incerta authoritate Papæ pauperibus addicta sunt. 363. b. -  Bonorum præceptio non tam latè patet quam malorum prohibitio. 113. b. -  ¶ Bulla nulla dispensat circa religionem & castitatem. 676. a. -  Bullæ irregularitatem non tollunt. 393. a. -  Bullæ cruciatæ compositio. 363. a. &. 364. a. -  C -  CAlumniator est qui vel falsum crimen imponit, vel occultum in iudicio propalat. 447. b. -  ¶ Cambire cambium. 582. a. -  Cambium quid sit. 582. & quomodò ab arte campsoria seu nummularia differat. 583. a. -  Cambiorum plura mala. ibîdem. b. &. 589. a. &. b. -  Cambij multiplex consideratio, & quomodò à cæteris contractibus differat: & de eius diuisionibus, & de Cambio sicco. 584. a. &. b. -  Cambiorum formæ & modi ad tria capita reducuntur. 585. a. -  Cambium minutum quomodò licitum & quomodò illicitum. ibîdem. b. &. 587. a. &. b. -  Cambium per literas. 585. a. & latiùs. 588. a. -  Cambium per literas in quo transmissio pecuniæ re vera non fit, iniquam vsuram continet. 589. a. -  Cambire diuersas monetas secundùm metalli naturam, etiam si parum aliquid supra valorem signati numismatis recipiatur, iniquum non est. 586. b. -  Cambire numismata, qua ratione numismata sunt, nonnullo ab alterutra parte concesso alteri pretio, licitum est. 585. a. & hoc etiam inter priuatas personas. ibîd. a. b. -  Cambire an liceat nummos eiusdem ponderis & numeri, valoris tamen diuersi in diuersis regionibus. 592. b. -  Cambire pecuniam inferioris gradus auri vel argenti cum alia superioris, citra compensationem, iniquitas est. 593. a. -  Cambire monetam hac lege etiam si tempore solutionis auctus fuerit valor, secundùm priorem valorem pendatur, vsura est. ibîdem. -  Cambire ita vt eadem pecunia reddatur vbi plus valet: minimè licet. 593. b. -  Cambire pecuniam ab vno in alium locum habito respectu copiæ vnius loci, atque inopiæ alterius, licitum est: modò temporis ratio nulla habeatur. 597. a. 598. a. -  Cambium ratione temporis licitum esse non potest. 590. a. 604. b. Neque ibi est aliqua ratio lucri cessantis. 605. a. -  Cambium duarum rerum in diuersis existentium locis, neutiquàm fieri licet si pluris in vno quam in altero æstimetur. 594. a. -  Cambij pretium legitimè variat abundantia vel raritas pecuniæ. 601. a. & etiam frequentia & raritas indigentium. 602. a. -  Cambium ad incertam solutionem etsi aliquo modo licitum sit, non tamen tutum. 602. b. 603. a. 606. -  Cambij legitima ratio. 606. b. -  Cambia an ad proxima loca eiusdem regni sint licita. 607. b. -  Cambiendi mos Lusitanorum & Castellanorum. 609. b. -  Campsoriæ artis radix & initium vnde. 591. a. -  Campsor qui Metinæ pecunias numerat, iustè cum lucro illas Romæ recipit, etiam si ipsi Campsori expediret illuc asportare. 588. b. -  In campsore industria pluris valet quàm labor: imò sine labore multoties pretium recipit. 589. a. -  Campsori licitum est aliquid recipere vt pecuniam in suo cambio consignatam in numerato soluat. 591. b. non tamen vltra id quod lege taxatum est. 592. a. -  Campsor dominium pecuniæ in illum cui dat transfert. 600. a. -  Campsori nullo modo licet ob nundinarum intercalationem & prætermissionem pretium recipere. Imò neque propter illud tempus quod inter cambium interstet & proximorum nundinas. 604. b. 606. b. -  Campsor ratione lucri cessantis nihil recipere potest. 605. a. -  Campsorum ministri quomodò sint in culpa, & ad restitutionem teneantur. 610. b. &. 611. b. -  Cantus ecclesiastici non studij sed diuinæ laudis gratia instituti. 74. b. vide, Horas. -  Capellaniam statuere ad celebrandas Missas pro infidelibus, error est. 726. b. -  Capituli, nauiganti. de vsuris. optima explicatio. 262. b. & aliorum capit. vide, Expositio. -  Carcerum effractoribus pœna capitis decernitur propter præsumptionem illatæ vis. 463. a. -  Ad carceres condemnati, tenentur ibi manere & non fugere nisi immineret periculum mortis vel corporalis supplicij. ibî. b. -  Ad carceres & ad mortem simul condemnari nullus iustè potest. ibîd. b. -  In carcere spectare mortem aliquando tenentur martyres ob confessionem fidei. ibîd. -  Carceres quare adinuenti. 415. a. -  Carcer perpetuus morti æquiparatur. 415. b -  Carceri mancipare quempiam nisi reipublicæ aut principi non licet. 415. a. -  Cardinalis episcopali fulgens dignitate potiùs tenetur esse præsens suæ ecclesiæ quàm Romæ. 264. a. -  Cardinalibus inhibitum est nè fiant episcopi. 841. a. -  Celare vitium rei & tacere, maximè differunt. 555. b. -  Census quid, & vnde dictus. 565. b. -  Census bifariàm constituitur. Alius enim est reseruatiuus: & alius consignatiuus. 566. a. -  Censum realem fructuariumque vnusquisque potest in sua bona constituere, dummodò sint libera, non solùm via donationis, verùm etiam venditionis. 566. b. 567. a. -  Census realis annexam habet personalem obligationem. 568. a. imò bona super quę census constituitur rationem solum habent pignoris & hypothecæ. ibî. b. &. 569. a. -  Census realis non solùm constitui potest super certis signatisque bonis, verùm & super indefinitis: imò & super re cuius fructus censum non adæquant. 568. b. -  Censum realem emens non fructus rei obligatæ emit, sed ius exigendi censum. ibîd. -  Censum personalem, vtpote quem venditor supra suam constituat personam, iustè quisque emere potest. 568. a. -  Census personales & super incertis bonis etiam non fructificantibus constitutos, Extrauagantes Martin. & Calix. non damnant. 569. b. -  Censum pecuniarium iure etiam quisque potest super suis facultatibus constituere, non solùm donationis forma, verùm etiam venditionis. 567. a. -  Census super vsum pecuniæ constitui potest. ibîdem. b. -  Census pecuniarij temporales tempòris certi cuius pensio maioris valoris est quàm sit pretium, suspecti sunt & relegandi. 572. a. b. -  Census perpetui non modò licitè emuntur, verùm in illis minor est vsuræ suspicio quam in temporalibus. 570. b. -  Census perpetui obligatio quando census constitutus fuit super incertis & indefinitis bonis ad hæredes pertinet: si verò consignatus fuit super certa re, non nisi re illa permanente: qua perempta hæredes ampliùs non tenentur. 571. a. -  Census temporales licitè emuntur. 571. a. -  Census vitalitius licitus. 572. b. -  Census redimibiles licitè emuntur: apposita conditione vt non membratim & per partes, sed totum simul redimatur. 574. a. -  Censum emere cum pacto retroëmendi, nequaquàm fas est: puta obligando venditorem vt eundem redimat eodem pretio vel minori. 573. a. -  Censum emere cum pacto retrouendendi, licitum est. ibîd. -  Censum emere cum pacto retrouendendi constituto tempore, tam illo ante quod non sit venditori redimendi facultas, quam illo citra quod si non redimatur, nulla fiet vltrà redimendi facultas, sed census maneat perpetuus, licitum est. ibîd. b. -  Census quod pretium dicatur iustum. ibîd. -  Censum multæ conditiones iniquum reddunt. ibîdem. -  Ceremonia vnde dicatur. 97. a. -  Ceremonialia ac iudicialia præcepta per quam illationem à iure naturali descendant. 113. a. -  Ceremonialia legis opera non conferebant gratiam sicuti nostra. 132. a. b. -  Ceremonialia præcepta & iudicialia quare ad decalogum non pertineant. 134. b. -  Ceremoniæ veteris legis quæ ad Dei cultum pertinebant, Christum & eius legem figurabant. 151. a. -  Ceremonias veteris legis multiplices fuisse condecens fuit: quæ ad quatuor capita reducuntur. 151. b. -  Ceremoniæ omnes veteris legis quæ ex debito fine ducebant suas causas, literalem & mysticum sensum habebant. 153. a. -  Ceremoniæ & ritus apud omnes gentes semper fuêre ad diuinum cultum ratione naturali magistra. 155. a. Quinimò multi proceres fuêre inter gentes quibus super naturalem instinctum diuinus radius affulsit. 156. a. -  Ceremoniæ veteris legis à solis carnis sordibus corpus emundabant. 156. a. cuius emundationis ratio potissima erat in nostro mysterio posita. ibîd. b. -  Ceremoniæ veteris legis an in Christi morte cessauerint. 157. a. -  Ceremonias legis veteris nullo modo licet post euangelij promulgationem obseruare. 158. a. -  Ceremonialia obseruando quomodò fuerit Petrus reprehensibilis. 164. b. -  De cessatione legalium dissidium Augu. & Hierony. 158. b. -  Cęsio syluæ vetatur in bonum reipublicæ. 352. b. vide, Ligna, Sylua. -  Cædens ligna in nemoribus alienis furtim quando teneatur ad restitutionem. 352. a. -  Cedere bonis quando liceat. 381. b. -  Circuncisio non conferebat gratiam visacramenti, sed per fidem quam populus protestabatur. 132. b. -  Charitas quid sit. 121. a. ad præceptum charitatis requisita. 473. a. -  Charitatis actus bifariàm considerantur. 124. a. -  Charitatis actus vt singularis virtutis est, cadit sub singulari præcepto. ibîd. -  Charitatis actus vt est vniuersalis modus omnium virtutum non cadit sub præcepto. ibîdem. -  Charitatis lex iuxta diui Tho. sententiam statim obligat cùm quis limen rationis ingreditur. 126. a. -  Charitas cùm sit omnium aliorum præceceptorum finis quare astruatur vt singulare præceptum. 125. 126. a. b. -  Charitatis pręcepto occurrente tenemur cuncta quę tunc facimus in Deum referre vt in finem suprà naturalem. 127. a. -  Charitas non est titulus rerum possessarum. 287. b. -  Charitatis preceptum dupliciter impleri. 614. b. -  Charitatis lex & ordo quando nos obliget. 403. b -  Christus vt homo non est rex potestatis sæcularis. 301. a. -  Christus idem regnum quo functus est ipse reliquit vicario suo Papę. ibîd. -  Christus secundum quod homo iure redemptionis est rex regni cœlorum. 300. b. -  Christus caput ecclesiæ ac perinde omnium munerum ecclesiasticorum exemplar. 798. b. -  Clericus in quantum clericus nullas te tenetur soluere decimas. 748. b. -  Clericus quatenus sęculari iure terras possidet sęculares debitor est decimarum. ibî. &. 75. a. -  Clerici possunt recipere stipendium substentationis. 761. a. -  Clericus diues potest pacisci de stipendio substentationis cùm non est lege constitutum. 771. b. -  Clericus non est simoniacus cùm tantùm distributionum gratia diuinis interest, peccat tamen grauiter. 768. a. -  Non omnis clericatus vsque ad primam tonsuram est de iure diuino. 772. b. -  Clerici quatuor generibus bonorum temporalium fruuntur. 853. a. -  Clerici in nascenti ecclesia cœperunt in communi viuere. ibîd. b. vide, episcopus. -  Clerici licèt aliundè victum habeant idoneum possunt tamen de bonis ecclesiasticis viuere. 872. a. -  Clericorum multa sunt obsequia quibus sua stipendia merent. -  Clerici denuntiare possunt in causa sanguinis cum protestatione. &c. 446. a. -  Clericis quare non licet malefactores occidere & quo iure. 391. b. -  Clerici qui dicantur. ibîd. -  Clerici qui petunt bonorum suorum restitutionem in iudicio dummodo protestentur se id non facere ad vindictam & sanguinis effusionem non incurrunt irregularitatem, licèt malefactores occidantur. 49. b. -  Clericorum votum castitatis, vide, sacerdos. -  Cognitio diuinorum in seipsis soli Deo & beatis competit: nobis verò non sic quo loco genuina Pauli loca explicantur optimè. 23. b. -  Commutationum alia voluntaria, alia inuoluntaria. 246. a. -  Commutationis nomen non simplicem dationem, aut receptionem importat sed dare vt recipiant, recipere vt reddant. 246. a. -  Commutatio voluntaria spontaneam quandam & voluntariam actionem tam ex parte offerentis quam recipientis importat. 246. a. -  Commutatio inuoluntaria, inuoluntariam supponit actionem ex parte patientis quàm auferentis. 246. a. -  Commutationes inuoluntariæ diuiduntur & in eas quæ occultè & ignorante domino per fraudem fiunt & eas quæ per violentiam manifestè. 246. b. -  Commutationes voluntariæ per sua quoque membra subsecantur. 246. b. -  Compensatio quę sit facienda pro vita ablata. 337. b. -  Compensatio in fama optimè potest fieri. 346. a -  Communes debent esse res quantum ad vsus per misericordię & liberalitatis benignitatem, 297. b. -  Communitas rerum triplex esse potest. ibî. a. -  Commodatum & mutuum quo pacto discriminentur. 370. a. -  Concilij Apostolorum, Actuum. 15. explicatio. ibîd. a. -  Conclusio practica quò est singularibus vicinior eò minùs habet certitudinis. 35. b. -  Condemnato ad mortem licet fugere & se ab impedimentis expedire. 462. a. &. b. -  Condemnato ad mortem iustè non licet instrumenta conferre vt se vinculis expediat & fugiat. ibîd. b. -  Condemnatus iustè vt fame pereat potest abstinere à cibis sibi oblatis contra voluntatem iudicis. 464. a. -  Condemnato à legitimo iudice iustè & iuridicè non licet se defendere. 461. a. -  Condemnato iniustè fas est iudici resistere vbi tamen non scandalum daret ex quo grauis perturbatio timeretur. ibîd. a. -  Condemnatus legitimis testimonijs, sed tamen sine causa aliqua, quia est inocens, si non potest se defendere nisi inflictis vulneribus tenetur obedire sententiæ iudicis. ibîd. b. -  Confessi crimen proprium, super aliorum conscientias non interrogentur, excepto crimine læsæ maiestatis & hæreseos. 455. a. -  Consilium non habet rationem legis vt pote virtute carens coerciua. 21. a. -  Consilia multa sunt de iure naturæ. 188. b. -  Consilia euangelica atque adeò omnia naturalia, ad tria reducuntur genera: scilicet paupertatis, continentiæ, & obedientiæ. 189. a. -  Consilia noua in euangelica lege adhibita: sunt virginalis puritas, & confirmato voto cuncta relinquere. ibîd. b. -  Consilia illa quæ sunt de iure naturę sępe accidit vt sint in præcepto. 190. b. -  Consilia ideò censentur minima quia ad salutem non sunt necessaria. 681. a. -  Consilium prestans vsurario vt sub vsuris mutuet ad restitutionem tenetur. 532. b. vide, vsura. -  Consulere minus malum quomodò liceat, optima disputatio. 535. a. &. 876. b. -  Consentire facientibus dupliciter contingit. 493. a. -  Consuetudo quid sonet. 76. b. -  Consuetudo trina pollet virtute. ibîd. a. -  Consuetudo & mos qualiter differant. ibî. b. -  Consuetudo ex seipsa vim legis non habet nisi quatenus à principis consensu dimanat. 76. b. -  Consuetudo ligat non solum tanquam signum promulgationis nouæ legis, sed alioquin etiam est signum quod olim talis viguerit lex. 77. a -  Consuetudo tam legis robur nanciscitur vt communi hominum iudicio & arbitratu peccatum esset facere contra illam. 77. a. -  Consuetudo quae ex principis socordia, aut impotentia obrepit, legi non derogat. 77. a. -  Consuetudo quae ex animi feruore ac pietate tantum ortum habet, non habet vim precepti: nisi posteà vti sub precepto custodiatur. 77. b. -  Consuetudo quæ illicitum habuit ortum legem potest antiquare, quin & apud posteros vim legis obtinere, non tamen quandiu peractus prauos increbrescit. 78. a. -  Consulens minus malum ad maius euitandum non obstringitur restitutione. 876. b. -  ¶ Constitutiones prædicatorum, id ad quod obligant non habet rationem pœnæ, sed conuentionis. 58. a. -  Contemplatiua vita sit ne melior quam actiua. 816. a. -  Contractui quando deest solennitas iuris essentialis, potest quis legis vti beneficio. 318. a. -  Contractus est actio inter duos ex qua vtrunque obligatio nascitur. 541. b. -  Contractus & pactum non conuertuntur. ibidem. -  Contractus strictè actus est iustitiæ. ibîd. -  Contractuum species septem sunt, scilicet emptio, cambium, mutatio, emphiteusis, commodatio, permutata commodatio, locatio. 542. a. -  Contractus assecurationis. 579. vide. assecuratio. -  Contractus cumbij. 582. vide, cambium, cambire. -  Contractus emptionis & venditionis. 541. a. vide, emptio & venditio. -  Contractus ab vsuratio facti qui sint validi. 529. a. b. vide, vsurarius. -  Contrahentibus quomodò liceat ad inuicem se decipere. 547. b. 551. a. -  Contumelia à conuitio & improperio differt. 480. b. &. 481. a. -  Contumeliarum modi omnes sunt eiusdem speciei. ibî. -  Contumelia genere suo est peccatum mortale idque atrotiùs quam furtum aut rapina. ibîd. b. -  Contumeliæ grauitatem, quantitas furti exuperare potest. 482. a. -  Contumelijs ferendis animum habere paratum vnusquisque tenetur. 483. a. -  Contumelias illatas quando ferre teneamur, quando repellere oporteat. ibîd. -  Contumelia peior est furto. 491. b. -  Contumelianti respondendum est quando ratio correctionis fraternæ id decere demonstrauerit. 484. a. -  Contumelianti honori fidei, & religionis religio est acriori respondere obiurgatione. ibî. -  Contumelianti quæ crimina liceat obijcere: quando resistere licitum. ibîd. -  Contumelianti alijs, respondere semper est officium. ibîd. b. -  Contumeliosus quis dicatur. 476. b. -  Contumeliæ & detractionis discrimina. 479. . 480. a. &. 485. a. &. 488. a. -  Contumelia propriè loquendo in verbis consistit. 479. b. -  Contumelia, extenso nomine, etiam in factis posita est, quatenùs rationem habent significandi. ibîd. -  Contumelia esse potest etiam si vitium quod propalatur peccatum non sit, quanuis huiusmodi sit insignior. 480. a. -  Contumelia esse potest etiam si occultum vitium non detegatur. ibîdem. -  Contumelia illa maior est in qua vitia imponuntur. ibîd. -  Conuitium vnde dicatur. ibîdem. b. -  Conuitij iactatio, quæ fit præter intentionem contumeliandi quæ culpa sit. 482. a. -  Conuitiari eatenùs est virtus quatenùs intra limites moderatæ faciei continetur. ibî. b. -  Cor est prima pars in qua anima viuit. 135. a. -  ¶ Creaturæ omnes irrationales lege Dei ęterna aguntur. 27. a. -  Criminator à susurrone & detractore differt. 496. b. -  Culpa leuis quæ sit & quæ grauis. 37. b. -  D -  Damnum emergens quid sit. 521. b. -  Damnum emergens quando mutuatori inuito emergit, iustè exigitur. 522. a. -  Damnum emergens iustè petit qui mutuare cogitur. 522. b. -  Damnum emergens præuisum & formidatum, qui rogatus mutuat iustè potest à principio in pactum ducere. ibîd. -  Damnum datum in re quæ erat in potentia, non est perinde restituendum, ac si fuisset in actu: quisque tenetur ad integrum resarcire. 355. a. -  Damnum dantes graue iunctim quomodò contrahant restitutionis debitum. vide, restitutio. -  Dationes licitæ triplices sunt. 361. a. -  Debiti duplex est ratio, secundum quod aliqua res dicitur hominis. 241. b. -  Debita incerta naturali iure in vsus reipublicę communes cedunt. 363. b. vide, restitutio. -  Decalogus compendium fuit totius naturalis legis. 85. a. -  Decalogi & reliquorum præceptorum discrimen. 106. a. -  Decalogus non expresse continet principia de dilectione Dei & proximi: sed quaere hoc. 106. b. -  Decalogi præcepta distinguntur in tria primæ tabulæ & septem secundæ. 107. b. -  Decalogi primum præceptum licèt negatiui formam præ se ferat, affirmationem tamen amplectitur. 109. a. -  Decalogi præceptorum numerus congruentissimus est. 109. b. -  Decalogus nullum continet præceptum de virtutibus, hominem in ordine ad seipsum, componentibus. 110. b. -  Decalogi præcepta recto ordine sunt disposita. 112. a. Et congruenti modo tradita. 113. a. -  Decalogi præcepta omnia, tam primæ quam secundæ tabulæ sunt prorsus etiam per Deum indispensabilia. 116. a. -  Decalogi præcepta non omnia includunt modum charitatis: ita quod sit peccatum nisi in gratia fiant. 124. b. 125. a. -  Decalogi præcepta data sunt nobis vt legis capita: sapientibus autem commisit Deus vt de alijs nos erudirent. 134. b. -  Decalogi precepta ante legem scriptam vtcunque de iure gentium poterant censeri tametsi non nisi naturali: post verò de diuino dicuntur. 45. a. vide, præcepta Decalogi. -  Deceptio intra dimidiam iusti pretij, promissa est, non tamen licita. 551. b. -  Deceptor quare ad restitutionem teneatur. 552. a -  Decepto quare non detur actio in iudicio. 552. b. -  Decimarum aliorumque oblationum discrimen. 738. a. -  Decimæ quo iure debeantur. ibîdem. b. & 739. a. &. b. -  Decimæ ad iudicialem ordinem olim spectabant. ibîdem. -  Decimarum quota non exuperat iustum ministrorum ecclesiæ stipendium, etiam si tanquam veris dominis eis adiudicentur. 740. b. -  Decimarum quota non est de iure diuino. 742. b. -  Decimæ an per desuetudinem abrogari possint. ibîd. &. 744. b. -  Decimę quibus de rebus debeantur. 744. a. &. b. -  Decimę aliæ personales aliæ reales. ibîdem. -  Decimas à seruitoribus de sua mercede exigere, nisi mos omni memoria vetustior ad id cogat, non est æquitas. 745. a. -  Decimæ soluendę sunt ab agricola ita vt non possit ante decimationem operas suas & sumptus nec semina excipere. ibîd. -  Decimę personales non exigebantur in veteri populo: & quare. ibîd. b. -  Decimas ex minutis oleribus &c. Leuitę non exigebant, secùs autem Pharisęi. ibîdem. -  Decimas non debet agricola, si absque sua negligentia ante decimationem granum ei sublatum sit. 746. a. -  Decimam totam debet soluere agricola antequàm vel suorum mercedem vel regis tributum excipiat. ibîd. -  Decimas soluere in integrum tenetur colonus alieni fundi antequam pensionem excipiat quam agri domino soluturus est nisi aliter inter eos conuentum fuerit. ibîd. -  Decimarum non tenetur mercenarius qui ex decimatis mercedem recipit. ibîd. -  Decimarum non tenetur dominus fundi ex suis prouentibus quos colonus post decimationem ei soluit. ibîd. -  Decimas petere clericis duntaxat proprio iure competit merito suo. ibîd. -  Decimas exigere non est idem quod res ipsas quæ decimantur petere. ibîdem. -  Decimæ in lege noua non solùm in clericorum victum, sed etiam in eleemosynarum vbertatem pro ęgenis conferuntur. 747. b. -  Decimę personales illi ecclesiæ debentur vbi quisque parœcius est. ibîd. -  Decimæ prædiales videntur deberi eidem ecclesię vbi prædia iacent. At ecclesia mauult se ad consuetudinem referre. ibîd. -  Decimas soluere non tenentur infideles pręter Iudęos. 750. a. &. b. -  Decimę decimarum congruenter Dei præcepto in veteri lege summo sacerdoti Leuitę pendebant. ibîd. b. -  Decimarum ius est merè spirituale. 773. a. -  Decimarum dominium ante earum partitionem solùm est penes clerum. 855. b. & 856. a. quo iure. ibîd. -  Decimę multarum ecclesiarum totę sunt in titulum sæcularem transmutatę. 860. -  Defensa vitæ & bonorum temporalium quandiu duret. 405. a. -  Defendere aliquando pro vindicare. 406. a. -  Ob defensam vitæ & bonorum temporalium licet occidere. Vide, occidere, & aggressore. -  Deliberatio compręhendit consilium & sententiam. 616. b. -  Deliberatio quanta sit necessaria vt votum obliget. ibîd. -  Delicta triplici via à iure præscipta cognoscuntur. 452. a. -  Denuntiatio fraterna quinque modis distat à iudiciali. 452. a. -  Denuntiatio iudicialis quomodò differat ab accusatione. ibîd. -  Denuntiatus fraternæ tenetur prælato veritatem fateri nisi grauiter timeat quod eum tanquam iudex machinatur castigare. Alioquin ad confessionem cogi potest. ibidem. -  Denuntians fraternæ si sit persona omni exceptione maior valere potest pro teste in iudicio inde futuro. ibîd. -  Denuntiatio duplex est. 444. b. -  Denuntiatus fraternę si rebellis sit & citra spem emendæ excommunicationis sententia ab ecclesia coram testibus denuntiationis est separandus. 433. a. -  Sicuti denuntiationem fraternam debet pręcedere admonitio, sic inquisitionem specialem vel infamia, vel expressa indicia. ibîd. -  Depositarius tenetur negare depositum quando dominus petit in abusum iniuriosum. 358. a. -  Depositarius amittens rem citra magnam culpam suam non tenetur ad restitutionem. ibîd. -  Depositio non est contractus. 542. b. -  Depositum habens si quid sua industria deposita pecunia lucratur restituere non tenetur. 551. a. -  Derisio à contumelia, susurratione, & detractione differt. 497. a. &. 499. a. -  Derisio sub ludi forma scomata sua tegit. 497. b. -  Derisio frequentissimè in ironia vertatur. ibî. -  Derisionis materia quæ sit. ibîd. -  Derisioni exponere peccatum alienum, aut naturalem defectum tanquam paruum, genere suo est mortale, si inde alter pudefiat. ibidem. -  Vitio quod ęstimatur secundum se magnum, paruum verò respectu illius cui obijcitur aliquem denotare, peccatum est mortale. ibîdem. -  Derisiones eiusmodi grauiora peccata sunt quam contumelię etsi in Deum aut fidem euomantur enormissima blasphemię crimina. 498. a. -  Derisionis gradus. ibîd. -  Derisio & subsanatio fine conueniunt, modo differunt. 498. b. -  Derisor Dei quis dicatur. 499. a. -  Detinere rem alienam inuito domino peccatum est furti. 418. a. -  Detinere rem alienam nullam addit malitiam suprà accipere, sed est continuatio peccati. ibîd. -  Detractio quid sit. 485. a. -  Detractio respectu famæ, non respectu veritatis dicitur. ibîd. b. -  Detractio genere suo est peccatum mortale. 486. a. -  Detractio per accidens quę sit. ibîd. b. -  Detractio per accidens quando virtus, quandove peccatum sit. ibîd. -  Detractionis vitium quomodò vniuersis commune sit. 490. a. -  Detractio secundum genus suum grauius peccatum est quàm furtum: leuius homicidio & adulterio. 491. a. -  Detractio in indiuiduo leuius peccatum esse potest quàm furtum & grauius homicidio. ibîdem. b. -  Detractionis proprium obiectum, est ratio inuoluntarij. ibîdem. -  Detractione peior est contumelia. 492. b. -  Detractio est inuidiæ filia. ibîdem. -  Ad detractionem alium inducens, aut qui propter odium illa delectatur, grauiùs peccare potest quàm detrahens. 493. a. -  Detractor quis dicatur propriè. 486. b. -  Detractores quare homicidę peculiariter dicantur. 492. a. b. -  Detractor quæ verè sunt mala culpa disseminat. 495. a. -  Detrahenti alijs non resistens quando peccet quandove excusetur. 493. b. -  Detrahenti dum vera dicit non est contradicendum sed reprimendum est illi verbum. 494. a. -  Deum velle aliquid extra se stat dupliciter. 117. b. -  Deus aliqua nessaria vult. ibîdem. -  Dei legislatoris & humani discrimen. 118. a. -  Deus duas habet potestates in vniuersum orbem ibîdem. b. -  Deus legitima iudicis authoritate vsus est vasa Aegyptiorum Iudæis tradendo . 119. a. -  Deus forsan conciliauit animos Osęæ & mulieris fornicariæ vt in matrimonium consentirent. ibîdem. -  Deus iubens Abrahæ filium immolare neutiquam in homicidio dispensauit. ibîd. b. -  Deus non solùm vt dominus sed vt iudex potest innocentem à culpa actuali occidere. ibîdem. -  Deus solus gratiam confert quam non adimit: sed homo ipse per propria scelera. 53. b. -  Deus potest occultè rem alienam alteri donare non tamen princeps nisi dicta causa & lata sententia. 422. a. -  Deus solus est dominus vitæ. 292. b. -  Deus cum absolutus sit dominus vitæ, nunquam tamen hac vsus est potestate aut in vitam aut in bona reliqua. ibîd. -  Deus nemini relaxat pœnam præterquam in sacramento nisi secundum opera & fructus pœnitentiæ. 443. a. -  Deo primùm ac propriè per excellentiam competit maledicere per modum causæ effectricis. 500. a. -  Deum benedicere ac maledicere quid sit. ibî. -  Diaboli appellatio qui illum cui maledicitur importet vix à peccato mortali excusari potest. ibîd. b. -  Diaconatus olim non habebatur vt ordo sacer. 757. a. -  In die festo quæ sint licita sex modis venari possumus. 145. a. -  Dies festus quomodò spirituales actiones permittat. ibîdem. b. -  In die festo opera corporalia quæ fiunt, licet fiant pro mercede, festum non violant. 147. a. -  In festo quomodò licet segetes metere & texere & mulionibus & alijs iter agere. ibîdem. b. -  Dies festus ad audiendum sacrum (quod Missam dicunt) obligat. Multi tamen ex varijs causis ab auditione excusantur. ibîdem. -  Difamans aliquem de vero crimine contra iuris ordinem necessarium qualiter & ad quam teneatur restitutionem. 341. b. -  Differentia inter potestatem ecclesiasticam & ciuilem quo ad vinculum vtriusque. 53. b. &. 54. a. -  Dignioris non est habenda ratio quando quis sacerdotium instituit vt certis personis obueniat. 258. a. -  Dignum se esse ad præsulatum præsumere debet nemo, ni diuinitùs fuerit attactus. 813. a. -  Dilectionis ad inuicem debitum nunquàm cessat. 332. a. -  Dilectio proximi nobis notior est ad sensum quàm Dei. Hæc autem illius ratio & causa est. 112. b. -  Diligendus est à nobis Deus plus quam nos ipsi. 217. a. -  Dispensatio quid sit. 79. a. &. b. -  Dispensandi munus tametsi plenariè penes solum legislatorem sit interdum tamen inferioribus competit. ibîdem. b. -  Dispensationis legitimæ causæ. 80. a. -  Difficultas ex natura rei promissæ orta idonea potest esse dispensandi causa: secùs si ex habitu prauo vouentis proficiscatur. ibîdem. b. -  Dispensatio citra causam in his quæ sunt iuris diuini nulla est: secùs in his quæ sunt positiui. ibîdem. -  Dispensatio voti purè conditionalis, si sit religionis, ad summum Pontificem spectat. 640. b. -  Dispensatio voti pœnalis ad episcopum potest pertinere. ibîd. -  Dispensat Papa cum emptore cum ei vendit beneficium eo ipso quod ipse vendit, & efficitur emptor verus possessor. 795. b. -  Dissensio populi seminarium est hæresum. 828. b. -  Distribui non potest semper ciuibus secundùm æqualitatem meriti. 244. a. -  ¶ Distributiua iustitia inactione qua homines in suam gratiam primum recipit, nullum locum habet. Secùs in meritis condigni. 251. a. -  Distributio fiet à Christo diuinorum bonorum in die iudicij, non solùm secundum proportionem geometricam, verùm & secundùm Arithmeticam. 244. a. -  Diuisio aliqua dominiorum iure naturali facta fuit. 297. b. -  Diuisionem primam rerum quis fecerit. 298. a. -  Diuisionem rerum negare hæreticum est. 297. b. -  Diuisio prima rerum externarum facta fuit iure gentium licèt posteà ciuili iure plures accesserint. ibîd. -  Diuisoriæ sortes licitæ sunt. 314. b. -  Dominium incepit ab orbe condito. 297. b. -  Dominium non est tam vsu frequens quam dominatus ac dominatio. 278. b. -  Dominium fundatur in libertate. 280. b. -  Dominium non transfertur in necessitate extrema. 283. a. -  Dominium quarum rerum habeat Deus, quarum Angelus, quarum homo. 284. a. b. -  Dominium quadruplex, naturale, diuinum, iuris gentium & iuris ciuilis. 286. a. -  Dominium & ius in regnum, quod habuit Dauid diuinum positiuum erat. ibîdem. b. -  Dominium est habitudo inter possidentem & possessum. 280. b. -  Dominij legitima definitio & explicatio. ibîdem. a. &. 279. a. -  Dominium, vsus, & vsusfructus quo pacto differant. 281. a. -  Dominium habere rerum solis vigentibus intellectu & libero arbitrio conuenit. 284. -  Dominiorum innumera genera statuentes exploduntur. 286. a. -  Dominio multiplici abundat homo etiam iure humano. 287. a. -  Dominium differt ab eius titulo. 28. b. -  Dominij, ac iuris nomen, pro eodem vsurpari non debent. 279. a. -  Dominij ac iuris, nihilo plus habet in rem alienam existens in gratia, quàm in peccato. 287. b. -  Domiuium an transferatur per actum interiorem. 309. b. -  Dominium duobus tantùm modis transfertur. ibîd. &. 308. b. -  Dominiorum diuisio necessaria fuit in statu naturæ lapsæ. 296. a. -  Dominium habet homo naturale, non solùm in omnes terræ fructus verùm etiam quodam pacto in elementa cœlestesq́ue orbes. 286. b. -  Dominiorum translatio omni iure fieri potest. 299. a. -  Dominij translationis, definitio. 308. b. -  Dominij aliena, definitio exploditur. 279. a. -  Dominij, correlatiuum seruitus. ibîd. b. -  Dominus est homo honoris & famæ. 293. a. -  Domini quibus Rex opida cum nemoribus largitur quas possint condere sanctiones circa nemora. 352. b. -  Dominium an acquirat vsurarius in ea quę per vsuram corrasit. 526. b. &. 527. a. -  Donatio facta absenti non obligat antequàm alter acceptet, ideoque reuocari potest sine iusta causa. 246. b. -  Donatio si fiat absenti solenniter & coram testibus, obliget necne, standum est iuri ciuili. ibîdem. -  Dubitare de bonitate alterius vbi coniecturæ ad prauum iudicium inclinant laude dignum est. 233. a. -  Dubitare de bonitate alterius ex leuitate coniecturam culpa est. ibîd. -  Dubitare de bonitate alterius citra assensum, aliquando mortale est. ibîd. -  Duellum illicitum. 401. b. -  E -  ECclesia non tenetur de suis possessionibus reddere decimas. 750. b -  Ecclesia aliquid potest facere spirituale quod priùs non erat: quod ideo si vendiderit plus, ratione consecrationis quam valet, contra ius est diuinum & naturale. 756. b. & 757. a. -  Ecclesia non perinde habet modò potestatem faciendi miracula ac in Apostolis extitit. ibîdem. -  Ecclesia potest omnes dies festos quos ipsa stabiliuit tollere vel mutare, aut saltem factum teneret quod tamen s. s. non permittet. 144. a. -  Ecclesia quare olim multis fuerit temporalium dotibus à principibus ditata. 866. a. b. -  Ecclesiæ licèt immobiles possessiones, nullo excepto genere habere. 867. b. -  Ecclesiæ bona optimo iure ei concessa sunt, & qui contradiceret malè audiret de fide. 868. a. -  Ecclesiæ conducens non est vt casus omnes de quibus dimicatur sintne vsurarij, eius authoritate definiantur. 540. b. -  Ecclesiastica bona non mirum si ob nimiam temporum calamitatem quandoque à regibus exigantur. ibîdem. -  Ecclesiasticis consentaneum fuit castra vasallosque habere in possessionem sicut alias dotes. 866. a. -  Eleazarus tanquàm vir fortis absque vlla reuelatione diuina elephantem impetiuit. 120. a. -  Eleemosynam conferre in pretium orationis simoniacum est: non tamen si dentur in sustentationem pauperum. 768. b. -  Eleemosynam pro vna Missa offerendam taxare vt sacerdotes sub anathematis censura inhibeantur nè minorem recipiant, execrabile est. 764. b. -  Eleemosynarum modus puta quòd fiant in præsentes pauperes, Deo gratissimus. 864. b. -  Eleemosynas petere in honorem sanctorum & eas porrigere licet. 714. a. -  Eligere digniorem in foro conscientiæ & poli pręceptum est. 254. b. -  Elegit Christus non alium qui suus sibi vicarius succederet, quàm omnium tunc temporis Apostolorum optimum. 255. b. -  Eligere dignum prætermisso digniore mortale non est etiam in rebus maioribus quando excessus meritorum non est tantus vt videatur ad rem multum pertinere. 256. b. -  Electi sunt à Christo domino homines literarum rudes ad euangelicam functionem duplici de causa. 260. a. -  Electio vt canonica sit solidaque ac valida habenda secundùm exterum ius fori, satis est eligere dignum. 254. b. -  Electionem, dumnon est aliud medium licet pretio ab indigno remouere & ad dignum inflectere. 765. b. -  Electionis spiritualis beneficij, antequàm fiat, non licet obstacula pecunia propellere: tamen electione facta licet iniusta impedimenta per pecuniam remouere. 765. a. -  Electionem perimere Papa vel inferior in fauorem dignioris non potest, si electus ille sit quem iura non repellunt. 254. b. -  Electores non debent suo calculo indigno suffragari. 257. b. -  Electores licitè possunt prętermittere dignissimum qui eligi non potest, vt dignior eligatur. ibîdem. -  Electores episcopi an teneantur meliorem eligere? 818. b. -  Electores episcopi quid ex officio suo explorare debeant. 819. a. -  Emere an liceat minoris quàm ipsa in in se sunt, vtique licet si sunt in periculo. 566. a. -  Emere merces, vt lanas anticipata solutione viliùs quàm in præsenti foro vęneunt licitum est: si tamen coniectura est tempore quo tradendæ sunt plùs minúsve valituras etiam si pretio à principio taxentur. 563. a. -  ¶ Emptio & venditio sunt contractus reipublicę maximè necessarij. 543. a. -  Emptio & venditio vnus reputatur contractus. ibîd. b. -  Emptio est rei pro pretio contractio. ibî. b. -  Emptio ab empyhteusi & locatione differt. ibîdem. -  In emptione & venditione pretia rerum non secundùm earum naturam æstimanda sunt sed quatenùs in vsus veniunt humanos. 546. b. vide, pretium. -  In emptione & venditione fraude vti & dolo hoc est pluris vendere vel minoris emere peccatum est ex genere mortale. 550. a. -  Emptionis quidam pessimus contractus & vsitatus. 564. b. -  ¶ Emptor qui substantiam rei vel quantitatem vel qualitatem agnoscit, venditori nescienti tenetur veritatem manifestare. 554. b. -  Emptor agnoscens thesaurum esse in agro absconditum an iustè emat agrum à venditore nesciente absque mysterij reuelatione. 557. a. -  Emptor personales census etiam super nudam personam constitutos emendo iniquitatem non committit. 568. a. -  Epîceia quid sit. 79. a. -  Epiceia ad solum principem spectat: nisi quando difficilis ad eum esset aditus, aut instaret periculum apertum & subitum. 72. a. -  Epiceia vt differat à dispensatione. 79. a. -  Episcopus in ieiunijs dispensare potest in diem aut breue tempus non tamen per totam vitam. 80. a. -  Episcopus idem quod superin tendens. 796. b. 797. a. & episcopalis dignitatis necessitas. ibîdem. -  Episcopus non solùm ad sacerdotum mores debet attendere, sed ad reliquum gregem. ibî. -  Episcopus iurisdictionibus sacerdotum superior est non tamen in corporis et sanguinis consecratione. 798. a -  Episcoporum sacerdotumque diuersitas vnde sumatur. ibîd. -  Episcopum reliquis sacerdotibus dignitate præstare bifariàm intelligi potest. 799. a. -  Episcopus die Dominica consecratur. 800. b. -  Episcopale munus tria includit consideranda. ibîdem. -  Episcopus depositus si iterum in suum ordinem restauretur, non opùs habet denuò consecrari. 801. a. -  Episcopus reali differentia discernitur à presbytero licet Hier. contrarium videatur asserere. 802. a -  Episcopales dignitates non sunt specie diuersæ. 804. b. -  Episcopus solum ex commissione habet ordinare episcopos. 805. a. -  Episcopalis potestas natura sua semper fuit dignitas sacerdotali sub limior. 799. b. -  Episcopalis dignitas perfectionem adhibet sacerdotio quæ tamen perfectio sacerdotio accidentaria est. 801. a. -  Episcopalis dignitas institutio prorsus diuina est. 806. a. -  Episcopalis dignitas electæ personę, nisi fiat claue contra iura errante semper iure diuino confertur. 809. a. -  Episcopalis dignitas non nisi propter officium instituta est: ad quam veritatem designandam, semper in sacra pagina dignitas, officij nomine, designatur. 825. a. -  Episcopatu indignus est, existens in peccato mortali. 816. b. -  Episcopatum desiderare quo casu liceat. 811. a. b. -  Episcopatum desiderare, quod Paulus ait, quomodò intelligatur, 813. b. -  Episcopatum iniunctum, licitum sit recusare nécne. 815. a. -  Episcopatum acceptans cum animo perseuerandi in peccato mortali, mortaliter peccat. 816. -  Episcopatum non acceptans quia sic est affectuum peste corruptus vt conscientiæ suę turbulentiam pacare nequeat non peccat. 817. a. -  Episcopatum desiderare vt ait Paulus quomodò intelligatur. 825. b. -  Episcopatuum & beneficiorum mutationes maximè cauendæ sunt: aliquando tamen expediens est vt vnus episcopus ad aliam sedem commigret. 257. b. -  Episcopatus non est ordo qui septem sacramentis connumeretur. 800. -  Episcopatus appetitus si ad salutem animarum non referatur genere suo peccatum est mortale. 813. a. -  Episcopatus, nomen operis est non honoris: ac proinde non episcopatus honor, sed opus amandum est. 813. b. -  Episcopi verum habent eorum dominium quæ iure sæculari possident. 850. b. -  Episcopi & reliqui clerici sunt verè domini fructuum ecclesiasticarum possessionum. 854. b. -  Sunt itidem domini decimarum portionis quam post factam diuisionem illis obtingit. 856. b. -  Episcopi arctiùs perstringuntur præcepto eleemosynæ quàm sæculares. 861. a. -  Episcopi debent ea quæ ad sua patrimonia spectant scribere vt eis liceat suis agnatis relinquere. ibîd. -  Episcopi vbi nimis sunt pauperes in nullo habentur pretio. 867. b. -  Episcopi munus idem quod pastoris est hanc enim metaphoram Christus toto euangelio consultissime obseruauit. 796. b. 797. a. -  Episcopi dignitas ac sanctimonia quanta debeat esse. 798. a. -  Episcopi representant Christum vt caputur erat ecclesiæ aliorum ordinum magistri singuli suo modo. 798. b. -  Episcopi ac sacerdotis differentia explicatur. 799. b. -  Episcopi functio est præparare ministros. 801. a. -  Episcopi soli successerunt loco Apostolorum. 803. b. -  Episcopi præpollent sacerdotibus altiori dignitatatis genere. 805. a. -  Episcopi secundum propriam nominis notionem pastores dicuntur: non abusiuè, sicut gregum domini pastores appellantur. 826. b. -  Episcopi non solùm publicatione, verùm etiam priuatis exhortationibus instruere debent plebem suam. 828. b. -  Episcopi vt anima in corpore: vicarij autem eorum vt membra. 831. b. -  Episcopi quędam sunt munera quæ iugem residentiam requirunt: alia non ita. 832. b. -  Episcopi absentia quæ mala parturiat. 834. b. -  Episcopi qui absunt gregi instar meretricum. 835. a. -  Episcopi licet statum profiteatur perfectionis non tamen vt monachi: ita vt absque proprio viuere obligentur. 848. a. -  Episcopi verum hadent dominum eorum quæ iure seculari possident. 85. a. -  Episcopi & si peccare possunt sicut alij seculares in dispensatione bonorum suorum: nemini tamen tenentur ad restitutionem ea non distribuendo. nec de bonis ecclesiasticis pro sua portione sibi contingentibus: sed expressius. 863. a -  Episcopi bonorum ecclesiasticorum sunt dispensatores quæ & quomodo habent distoibuere ibîdem, &. 851. a. -  Episcopi habeant ne verum dominium fructuum ecclesiasticorum variæ sunt opiniones. 752. a. b. ad quod respondetur. 854. a. b. &. 856. b. -  Episcopo conueniebat bonorum ecclesiasticorum dispensatio quando clerici viuebant in communi. 853. b. -  Episcopo dum consecratur quanuis non imprimatur sacramentalis character nihilominus adhibetur sacerdotalis habilitas ei indelebilis. 801. a. -  Episcopo peculiares sunt & proprię functiones vniuersæ quæ ad perfecti pastoris officium pertinent. 802. b. -  Episcoporum status longè altior est quàm monachorum. 800. a. &. 803. b. -  Episcoporum electio atque ad sua munera exercenda obligatio est de iure diuino: quod biffariam intelligi potest. 807. a. b. -  Epicoporum vita sine macula esse debet. 803. a -  Episcoporum, cura episcopali deserta, ad religionem se conferre sit ne licitum. 821. a. b. -  Episcopus in suis legibus eadem pollet authoritate qua. summus Pontifex in eas quas ipse condidit. 80. b. -  Episcopus non facit peculiare votum castitatis præter id quod sacerdotio adiunctum est. 848. b. -  Episcopus cui scientiæ incumbere debeat Theologiæ an iuri canonico. 820. a. -  Episcopus quibus de causis possit cedere Episcopatui licitè. 822. a. b. -  Episcopus propter ecclesiam institutus est, non vice versa. 824. b. -  Episcopus medicus est cuius industria vti in medico corporali expetitur. 834. a. -  Episcopus quibus de causis licitè gregi suo possit abesse. 838. b. 839. &. 840. -  Episcopus tenetur propriæ vitæ discrimen subire ingruente gregis necessitate. 839. a -  Episcopus religiosus quomodo ad obseruantias regulares teneatur vide religiosus episcopus. -  Esus carnium, fuit in vsu hominibus ante diluuium. 383. a. b. -  Euangelium Christi facultatem relinquit ecclesiæ addendi sanctiones nouas, qua temperatissime vti debent antististes. 181. b. 182. a. -  Euangelium dupliciter intelligitur diuulgari. 178. a. -  Exclusus à religione tenetur se se corrigere, & quantùm in se est eniti, vt iterum admittatur. 639. b -  Exclusus à religione voto castitatis dumtaxat manet ligatus ibîdem. -  Exclusus à religione fortè tenetur aliam religionem adire si votum religionis in communi admiserat ibîdem. -  Excommunicare propter furtum non censendus est pater vxorem & filios. 418. a. -  Excommunicare propria authoritate, solius est episcopalis muneris. 804. b. -  Exempla sanctorum quid doceant nos in euitandis præsulatibus. 814. b. -  Exilium perpetuum morti confertur. 415. b. -  Expositio C. quidam maligni. 5. q. 1. 455. a. -  Expositio optima. c. quoniam. 31. 8. 707. a. -  Expositio. c. mandato de simonia. 791. b. -  Extrauagantes Martini & Calixti personales census etiam super nudas personas constitutos & non damnant. 569. b. vide census. -  De litera. F. -  FAbula de lupis petentibus canes ab ouibus. 399. b. -  Facultas vnde dicatur. 280. a. -  Fama læsa non est necessario restituenda, nisi quando iniustè aufertur. 340. a -  Famę & honoris restitutio optimè potest fieri pecunia. 344. a. -  Famæ restitutio vt obliget oportet necessariò fuerit ablata vel obscurata. 340. a. -  Famæ alienæ restitutio obligat, etiam cum famæ propriæ detrimento. 342. b. -  Famæ restitutio postulat vt læsor faciat plenam fidem coram quibus lęsit. 348. a. -  Fama læditur iniustè quando verum crimen detegitur contra iuris necessarium ordinem. 341. a. -  Famæ restitutio vt obliget requiritur quòd fuerit ablata per iniustitiam. 340. b. -  Fama & honor differunt. 479. a. -  Fama quid sit. 479. a. b. -  Fama sine honore esse potest & ediuersò. 479. b. -  Famæ splendor quot modis minuatur. 485. b. -  Famam suam obscurans præter charitatem, non contra iustitiam facit. 489. b. -  Fama non protenditur latiùs quam amicitia. ibîdem. -  Famuli ab heris furtim accipere quidquam non possunt præter sua stipendia, causantes se minutissima accipere stipendia. 422. b. -  Feras custodientes de damno dato in integrum tenentur. 353. b. & de illis qui illas occidunt. ibi, & in subsequentibus. -  Festos dies fieri hos vel illos ceremoniale est, in quod subinde ecclesia ius habet. 344. a. vide, dies festus. -  Fideiussio contractus non est. 143. a. -  Fides est credere quod non vides, quomodò intelligatur. 201. a. -  Fides non solùm desuper naturalibus articulis nos erudit, verùm & de aliis quos natura docet. 99. a. 104. a. -  Fidei præceptum non est intra decalogum, sed eius præambulum. 109. a -  Filij quomodò debeant à parentibus corripi. vide, Pater. -  Filius quando clàm accipit rem aliquam à parentibus, si non sit tanti pretij non committit furtum: neque excommunicatione comprehenditur. 417. b. -  Filiorum libertas prædicata à Christo quandô nam sit. 303. -  Filij familiâs lucrans amplius quàm ludere poterat an teneatur ad restitutionem. 716. a. -  Finis legis non cadit sub præcepto. 123. a. -  Fœnerator quod sua industria pecunia vsuraria acquisiuit, restituere non tenetur. 526. a. -  Fœnerator restituere tenetur cum fructibus & damnis fructuum vel domum per vsuram extortam. 526. a. vide, vsura. -  Fornicatio iure naturæ prohibita est & oppositum asserere est error hæresi proximus. 420. b. -  Fornicatio grauius delictum est quàm furtum. ibîdem. -  Fornicatio in indiuiduo potest esse leuius delictum furto. 421. b. -  Fornicatio ex natura sua nocet vitæ prolis futuræ. 420. b. 421. a. -  Fornicatio & contra temperantiam est & contra iustitiam. 421. b. -  Fornicatio quare constituatur principaliter in specie intemperantiæ. 421. a. b. -  Fornicatio non inde leuior est furto quòd non de illa tantum pudefiunt homines. 421. b. -  Fortitudo præstantior est temperantia. 218. a. -  Fortitudo non est necessaria nisi ad iustitiæ pręsidium. 219. b. -  Fratres mendicantes non sunt domini rerum quas possident. ibîdem. -  Fraterna correctio habet pro fine particulari emendationem fratris. 322. a. -  Fraude aut vi qui alterum in crimen coniecit tenetur docere veritatem & liberum permittere. 334. b. -  Furtum quid. 417. a. &. b. -  Furti definitiones iurisprudentium excluduntur. ibîdem. b. -  Furtum & rapina specie differunt. ibîdem. & 419. a. b. -  Furti diuisio in fraudulentam acceptionem & rapinam inepta. 417. b. -  Furtum est species iniuriosæ acceptionis. 419. -  Furtum in quatuor species diuiditur, scilicet, sacrilegium, peculatus, plagium, abigeatus. ibîdem. -  Furtum est detinere rem alienam inuito domino. 418. a. -  Furtum est accipere rem propriam occultè quæ penes alium est siue sit raptor siue depositum custodiens. 418. b. -  Furtum ex genere suo peccatum mortale est 420. a. tametsi minimum peccatorum contra decalogum. 422. a. -  Furtum non committit qui bona propria recuperat ab iniquo possessore si via iuris habere ea non potest. 422. b. -  Furtum leuius peccatum quàm fornicatio. 420. & leuius quam rapina. 432. a. -  Furtum in diuiduo potest esse fornicatione scelestius, quin verò griuius quam adulterium vel homicidium. 421. b. -  Furti rationem non habet, spoliare quempiam priuatim & occultè, authoritate principis, dicta causa, lataque sententia condemnationis. 422. a. -  Furtim surripere à suis heris, quando liceat famulis quorumcunque dominorum & quando non. 422. b. -  Furtim sua recuperare quomodo liceat, etiam aliquando sit licitum palam personæ priuatæ. ibîdem. -  In furto aliqua pecunię quantitas tanta est, quae per se absque vllo personę respectu, causa est peccati mortalis vt duo, tresvè aurei ducati. 425. b. -  Furti grauitas augetur etiam si parum sit quod ablatum est dum causa est maioris damni. 426. b. -  Qui furatur minima ab homine pusili animi, qui in minimis maximè offenditur, si habet animum ei nocendi per illa minima, charitatem violat & peccat mortaliter. ibidem. -  Furari à diuersis exigua tunc incipit esse peccatum mortale quando quantitas accepta per se est magna absque vllo personarum respectu. ibîdem. -  Furum scelera, iure naturæ, respublica potest prout viderit salubrius expedire, punire ibîdem. -  Furtum, permanens sub ratione furti, fieri licitè non potest dispensatione diuina. 119. b. -  Pro furto secundum Euangelium, etiam secundum ius commune vita non exigitur. 427. a. -  Fures olim in Hispania non occidebantur, sed sacrilegi qui sacra deprædebantur. ibîdem. -  Quod fures modo vltĩò suplicio afficiantur, Baldus in causa fuit, ob idque ab authore repræhenditur. ibîdem. -  Fur gaudere debet priuilegio, si se in sacrum recipiat. ibîdem. -  Furari bona aliena vel eripere, etiam ab illo qui bonis affluit, nemo potest citra extremam necessitatem. ibîdem. -  De litera. G. -  GAlileos cęteris mortalibus prætulit Christus in Euangelica functione propter mysterium. 260. a. -  Gener fructus pignoris pro dote traditi in sortem non computando in iustitiam minimè committit. 520. b. -  Genus in peccatis quę in facto consistunt ex solo obiecto perpenditur. 481. b. -  Genus in peccatis quæ in verbis posita sunt ex obiecto adiuncta simul intentione, perpendendum est. ibîdem. -  Gratiam amittere non licet pro salute mundi spirituali. 397. a. -  Gratiam licet exponere periculo alioquin. ibi. -  Gradus pręceptionum & prohibitionum humanarum. 47. a. -  Grauitas delictorum ex obiecto primo pensanda est. 400. b. -  De litera. H. -  HAbens rem alienam apud se iniustè, tenetur dedamno emergente & lucro cessante. 368. b. -  Habitus principiorum naturalium non distinguntur à potentiis quibus in sunt. 30. a. -  Hæredes venditis censum perpetuum illo mortuo ad quid teneantur. 571. a. vide census. -  Hæredes vsurarij ad quid teneantur. 529. b. -  Hæredes quibus debent restitutio occisi qui cinseantur. 339. b. -  Hæredes triplices sunt. 362. a. -  Hęres personam veri domini defuncti gerit. 357. a. -  Hæreses quibus damnis aut fracturis solent intumescere. 828. a. -  Hæresibus nouis obortis temporum curriculo ecclesia magis ac magis illuminatur. ibid. -  Hęresis stultissima est post euangelium regni cœlorum aliud præstolari. 178. a. -  Hæreticus verè dominus vsque ad condemnationem: tametsi legis vigore impediatur bona alienare. 65. b. -  Hæreticus quamuis ab articulo patrati criminis dominium perderet, possessionem tamen tuto retinet legis authoritate, quæ confiscationem prohibet ante sententiam. 65. b. -  Hæreticus ante condemnationem vtcunque punitur, cum bonorum distractio sit illi inhibita. 65. b. -  Hæreticus iuxta iuris normam requisitus si iniquè veritatem inficietur, fit reus pœnam hæreticos decretæ. 66. a. -  Hæretici condemnatio retrò agitur vsque ad articulum quo omni ignorantia nudatus studio hæresim aseruit. 64. b. -  Hæretici aliqui negarunt missionem spiritus sancti quam Christus pollicitus est, completam fuisse in die Pentecostes. 177. b. -  Historiographis quatenus liceat aliorum gesta hominum memoriæ tradere. 488. a. -  Hypocrita irrisor Dei interpretatiuè habetur. 499. a. -  Homo vti perfectione suscepta optimum est cunctorum animalium: ita si alienus fiat à lege, omnium est pessimum: seuissima enim est iniustitia quæ tenet arma: quæ homini per innatam prudentiam contingunt. 38. b. -  Homo in practicis ęterna Dei lege bifariam illuminatur. 39. a. -  Homo beneficio protegendi vitam propriam priuari nequit, ac proinde neque damnari, vt necem sibi inferat aliámue læsionem corporalem: nisi esset earum quæ homines religionis ac pœnitentiæ gratia sumere solent. 66. b. -  Homo peccato pollutus non est dignus pane quo vescitur per modum meriti. 288. a. -  Homo non est dominus suæ vitę sed custos. 291. a. -  Homo priuatus aut respublica aut princeps non sunt domini absolute vitæ subditorum. 292. b. -  Hominum tres ordines secundum Socratem. 297. Hominum quisque ius habet naturale donandi & quomodolibet alienandi res quarum legitime est dominus. 308. b. -  Homo dominus est suæ famæ. 345. a. -  Hominem ad super naturalem felicitatem creari ineffabile beneficium est: licet eam suo marte per tingere nequeat. 84. a. -  Hominum tres sunt ordines quantum ad temporalium cupiditatem distincti. 101. b. -  Homo hilari animo tenetur legem adimplere diuinam, humanam vero & cum tristitia adimplere potest. 123. a. -  Hominem occidere non est intrinsece malum. 388. a. -  Hominem qui occiderit aliud agens si non debitam adhibuerit diligentiam siue dans operam rei licitæ siue illicitę à reatu homicidij non est immunis. 406. b -  Hominem qui occiderit aliud agens si debitam adhibuerit diligentiam ne homicidium sequeretur siue daret operam rei licitæ siue iniustę non est reus homicidij. ibîdem. -  Homo improbus fera bestia peior. 388. a. -  Homicidium grauissimum peccatum est inter vniuersa quæ homines aduersum se inuicem committunt. 491. a. -  Homicidium dicit rem malam intrinsece. 387. b. -  Homicidium quod prohibetur habet rationem indebiti. ibidem. -  Homicidium simpliciter causale qui committit non est reus homicidij. 406. b. -  Homicidium vt imputetur causale tres conditiones requiruntur. 407. a. -  Homicidium si non sequatur ex actione mea non imputatur mihi. ibîdem. -  Homicidium quod de per accidens voluntarium est quale peccatum sit expendendum est ex causa. ibidem. -  Homicidij pœna uide irregularitas. -  Homicidium, quando subsequatur ex actione mea iudicio medicorum standum est. 407. b. -  Honor quid sit. 479. a. -  Honor dupliciter alicui tollitur. 479. b. -  Honor ille solus verus est qui virtuti debetur. ibîdem. -  Honorem fugientes circunspecti esse debent. 817. b. -  Honor satis ne restituatur petendo veniam, disseritur. 346. a. -  Honorem acquirendi pulcher modus. 294. b. -  Honoris & famę differentia constituitur. 346. a. -  Horas canonicas statis temporibus & locis clericos recitare quam fuerit necessarium populo Christiano, quibusque hoc munus conueniat. 871. b. 872. a. b. -  Horas aliquas soluere in cultum Dei & ius naturale & diuinum ac subinde ius humanum nos docet. 873. a. -  Horas canonicas esse in numero septenario & antiquissima ecclesię institutio est, & ei quam decentissimum. 874. b. -  Horas canonicas nocturnas damnant vuicleffistæ: eò quòd Deus noctem nobis ad quietem indulserit. 875. a. -  Horæ canonicæ canebantur in ecclesia primitiua per certas noctis vigilias cuius ratio assignatur. 875. a. -  Horarum quæ die recitantur numerus & ratio ex vtraque sacra pagina sumitur. 886. a. 880. b. -  Horæ diuinæ quibus horis singulæ recitandæ sint. 876. b. 877. a. -  Horæ canonicæ trina de causa sunt in septenario numero. ibîdem. -  Horæ canonicæ optima non minus quàm vetusta constitutione per cantus ecclesiasticos, solenniter celebrantur. 878. b. -  Horarum responsoria vnde fuerint instituta. 880. b. -  Horarum canonicarum antiphonæ compositæ sunt à Græcis imò & per Angelos cœlo delatæ. ibîdem. b. -  Horarum canonicarum hymni vnde ortum habuerint. ibîdem. a. -  Horis canonicis laudibusque diuinis non sunt immiscenda profana, quæ vt in die Natalis domini cantari solent. 881. a. b. -  Horas canonicas soluere ex duplici capite homines tenentur. 882. b. -  Horas canonicas soluere qui teneantur. 882. b. 883. a. b. -  Horas canonicas non recitare in communi in aliqua religione pręlati negligentia peccatum mortale est. 885. b. -  Horas canonicas soluere tenentur moachi professi choro emancipati: etiam sinon sint in sacris, & sanctimoniales. 885. b. Non autem illi qui non sunt professi nec laici. 886. a. -  Horas canonicas soluere partim de iure diuino partim est de iure positiuo. 886. b. -  Horæ canonicæ non iisdem Psalmis aliisque ad hoc pertinentibus omnibus in ecclesiis: & religionibus, celebrantur: potest enim hoc iure Pontificio permutari. 887. a -  Horarum canendarum modus is esse debet qui in ecclesia Metropolitana seruatur atque in religionibus secundùm cuiuscunque statuta. ibîdem. -  Horas canonicas soluere sequendo morem Romanum non singulis personis absque pontificis authoritate liberum est. ibidem. -  Horarum canonicarum nimia prolixitas molestissima est, sicut breue nimis earum compendium esset fugiendum. 887. a. b. & hic ponitur consensura Breuiarij Romani. -  Horæ beatæ virginis recitandæ vim habent præcepti iam ex consuetudine. 888. b. idem est de officio mortuorum. -  Horas canonicas soluens, mentem, non debita opera, dimouendo ab attentione, orandi præceptum non frangit. 894. a. -  Horas canonicas soluens & si ob attentionis omissionem mortaliter peccet, non ideo ne necessitatem incurrit restituendi. ibîdem. b. &. 898. a. -  Horas canonicas non soluere per vnum aut duos dies non debet iniicere scrupulum restitutionis, licet peccatum mortale sit, & quidem qui relaxationibus cruciatæ bullæ gaudent credendum est esse tutos. 899. b. -  Horarum soluendarum omissio si vltra duos dies procedat, tunc compositio cum summo pontifice locum haberet, imò & cum episcopo stando in iure diuino. ibîdem. -  Horæ canonicæ quæ in communi recitantur, statis per ecclesiam temporibus per soluendæ sunt, aliàs culpa mortalis est. At priuatim tempora mutare & ordinem non est mortale. 889. a. -  Horarum ordinem non esse in pręcepto duobus temperamentis intelligendum est. ibîd. -  Horę quę in communi soluuntur in ecclesia sunt de præcepto celebrandę, priuatim verò vbique dici possunt. 890. a. -  Horæ quæ priuatim soluuntur loco decenti & honesto dicendæ sunt. ibîdem. b. -  Horæ canonicæ dum soluuntur qualem quantanque exigant attentionem. 891. a. b. -  De litera. I. -  IAcob vouit Deo, quod futurus sibi erat in Deum. 629. a. -  Iacob emens primo genituram ab Esau non peccauit. 775. b. -  Ieiunium frangens ex gula non solum contra obedientiam, sed & contra abstinentiam peccat contra Durandum. 758. a. -  Iephte in vouendo stultus & impius in reddendo. 629. a. -  Infamia non præcedente alicuius personæ cum in manifestum est crimen disquiri possunt personæ in sex tantùm casibus. 454. a. &. b. -  Infamia quę nam sit sufficiens ad disquisitionem criminis prudentium arbitrio æstimandum est. 456. a. -  Ad infamiam inde denarius numerus authoritatem nactus est, quod sufficit populum constituere. ibîdem. -  Infamiam legitimam non conflat perditorum hominum clamor, sed bonorum opinio. ibîdem. -  Infamiam per ciuilem iudicem irrogatam Papa abolere non potest. 449. b. -  Infamare se ex genere suo est peccatum. 284. b. -  Infamatur aliquis iustè duobus modis. 241. a -  Ille qui iniustè infamatus est, & si suum crimen non confiteatur, non tenetur informatori ad restitutionem. 342. a. -  Infamans aliquem referendo quod audiuit, ad quàm restitutionem tenetur. 342. b. -  Infamando alterum bifariam quis delinquere potest. 487. b. -  Infamare alium, quando contra charitatem tantùm, quando verò contra charitatem simul & iustitiam sit. ibîdem. -  Infamare, & licèt, & expedit sicophantas quando suis imposturis reipublicæ pernitiem adferunt. 488. a. -  Infamare nos ipsos an sit licitum. 488. b. & 489. a. -  Infamia est mortalis occultum alienum crimen vni, etiam cor dati viro, reuelare. 481. a. -  Infamia delicti non sufficit, nisi paucis exceceptis casibus, ad inquirendum reum quem nulla res pergit infamia. 453. b. -  Infideles non tenentur decimas soluere. 750. a. b. -  Infidelium ordo triplex. 430. b. -  Infideles Afri, Sarraceni ac Turcę, de iure Christianis principibus subduntur. ibidem. -  Infideles Afros, & Saracenos certum est posse à nobis suis regionibus expoliari: & si nemo nostrum eorum bona priuata authoritate deprædari aut deripere valeat. 431. a. -  Infideles qui nihil de Christo audierunt neque nobis infesti sunt, non sunt nobis subditi de iure. ibîdem. -  Ignorantia difficultatis rei de qua votum emittitur, excusat hominem à voti solutione. 617. b. &. 637. a. -  Ignorans, non ad implet pręceptum quia ad hoc requiritur libertatis ratio. 122. a. -  Ignorantia omnino excusans in præceptis decalogi locum habere non potest. -  Imperator aut princeps vllus non est proprietarius dominus. 301. b. -  Imperator quo pacto sit superior Christianis regibus. 305. a. -  Imperatorem, arbitrantes mundi dominum, vnde id sibi persuaserunt ostenditur. 305. a -  Imperatoris electio pontificia authoritate à Græcis ad Germanos translata est. 206. a. -  Imperare vt alij malum fiat, optareque aut imprecare malum, quatenus malum illi est peccatum est genere suo mortale. 500. a. -  Imperare optare aut imprecari malum vt rationem induit boni, licitum est & quinque necessarium officium. quod bifariam contingit. ibîdem. -  Imperans vt malum fiat ficte quantum peccet. 500. b. &. 501. a. -  Imperatoria magestas non fulget totius orbis domino. 303. b. -  Imperium aut impræcatio mali bifariam potest rationem boni induere. 500. a. -  Imponens sibi ipsi falsum crimen quomodo peccet. 489. a. &. 490. a. -  Imperium actus est intellectualis non voluntatis vt planissimè Aristoteles docuit. 8. a. b. -  Imperium neque est propositio appręhensiua neque iudicatiua, sed iudicium quod electionem sub sequitur. 9. b. -  Impediens aliquem à beneficio vt dignori vel æqui digno detur citra vim & fraudem, non tenetur ad restitutionem. 348. b. -  Impediens aliquem à cathedræ consecutione certa vi aut fraude tenetur ad restitutionem in toto vel in parte. 350. b. -  Impignoratio quid sit. 542. b. -  Imagines à Christiana religione esse relegandas quis prior dicere ausus fuerit, & qui destructores, qui earum fuerunt defensores. 136. b. -  Imagines quomodo adorandæ sint. 137. a. b. -  Inclinatio appetitus sensitiui ad legem naturæ pertinet. 32. a. -  Inclinationis naturalis diuisio. 394. b. -  Inclinationis duæ in homine sibi aduersantes. ibîdem. -  Inclinatio hominis in bonum delectabile, bona est secundum se ibidem. -  Contra inclinationem naturalem quando sit peccatum agere. 395. a. -  Indicta causa quemquam iudicare contra ius naturæ est. 390. a. -  Inducens alium scienter & prudentet in peccatum non est subiectus restitutioni. 235. a. -  Infirmus quomode possit cogi vt abscindatur ei membrum vide mutilare. -  Iniuriæ satisfatio quomodo sit facienda. 339. a. -  Iniuria quod modis & quando homini irrogatur. 382. a. -  Iniuria maior est in facto quàm in verbo. 416. b. -  Iniurias proprias vindicare cur prohibitum. 389. a -  In iniuriis vindicandis pernitiosus ab vsus nobilium. ibîdem. -  Iniuriosa acceptio diuiditur in furtum & rapinam. 417. b. -  Iniurius cui sit qui se occidit. 395. a. -  Innocens duplex est. 399. b. -  Innocentem de quo nulla est sinistra suspicio occidere flagicium est. ibîdem. -  Innocentem tradere tyranno excidium ciuitati minanti, iniustum est. 400. a. -  Innocentem potest respublica non defendere. ibîdem. -  Innocentes in bello licèt aggredi & occidere. 400. b. -  Innocens probatus nocens condemnandus est. 341. a. -  Inuasus tenetur occidere aggressorem quando inuasus est reipublicæ necessarius. 404. a. -  Inuentum quando nullius fuit, occupanti conceditur, si tamen occupanti ius sit in regionibus illis quibus isthęc inuenta reperiuntur. 423. b -  Inueniens thesaurum si retineat, furtum non committit. 423. a. -  Inuenienti thesaurum in agro proprio licet eum sibi retinere. Inueniens autem in agro alieno ex industria quæritando inscio domino nil potest sibi retinere. Inueniens verò, aliud agens dimidiam partem debet habere. ibîdem. -  Inueniens quæ præsumuntur habere dominos, summam diligentiam in inueniendis dominis adhibere debet: qua facta, nec inuento domino sibi retinere potest. ibîdem. -  Inuenti lapilli in litore maris inuentoris sunt. 423. b. -  De inuentis in superficie terrę quotam aliquam, principem exigere iniustum est: neque lex de hoc lata in conscientia obligat. ibîdem. -  De inuentis inuenis terræ, vt sunt metala, vsus obtinuit vt quinta pars principi obueniat. ibîdem. -  An inuenta quorum domini non comparent sint pauperibus restituenda necnè, pulchra disceptatio. 424. b. &. 425. a. -  Innitus nemo potest pœnitentiam sibi iniunctam implere. 122. b. -  Irregularitas quæ sine delicto contrahitur non habet rationem pœnæ. 57. b. -  Irregularitas sicuti & excommunicatio ipso facto incurritur. 68. a. -  Irregularitas non est culpa, neque propriè pœna. 393. a. -  Irregularitas quia propriè non est censura, non intelligitur in bullis quando conceditur facultas absoluendi ab omnibus censuris & pœnis. ibîdem. -  Irregularitas quando incurratur & propter quæ ibîdem. -  Irregularitatem non incurrit qui alium occidit se defendendo, quamuis tempore diui Thomæ in vsu erat contrarium. 406. a. -  Irregularitas incurritur propter homicidium quod sequitur etiam de per accidens ex opere percutientis. 408. a. -  Irregularitas non incurritur propter homicidium nisi verè sequatur homicidium etiam si miraculosè homo ille non moriatur. 407. b -  Irregularitas non incurritus quando datur opera rei honestæ & studiosa adhibetur diligentia. 408. a. -  Irregularitas vt incurratur, debet esse homicidium voluntarium. 409. a. -  Irregularitas non incurritur à clericis petentibus bonorum suorum restitutionem in iudicio: etiam si malefactores patibulo affigantur. 409. b. -  Irregularitas non incurritur propter culpam venialem. ibîdem. -  Irregularitas non ob id incurritur quod sanitatis gratia abscinduntur membra. 412. a. -  Irregularitatem non incurrit qui in verberando filium clericum vsque ad sanguinis effusionem processit. 414b. -  Irritationis vocabulum quod designet: et qualiter à dispositione & cęteris discriminetur. 79. a. -  Iubens & consentiens non semper tenetur ad restitutionem. 375. b. -  Iudæi in solo opere exteriori inesse culpam censebant, minimè autem in affectu. 187. a. -  Iudæi dupliciter errabant circa iudicialia. ibîdem. &. b. -  Iudæi cur nimis euacuant carnes sanguine. 384. a. -  Iudæis condecens fuit vt temporalium permissionibus ad legis obseruantiam adducerentur. 100. a. -  Iudæis an fuerit vsura permissa. 511. a. 512. a. -  Iudex non debet rei euidentiam expectare sed humanam certitudinem quæ per idoneos testes fit. 232. a. -  Iudicis arbitratui relinquuntur quæ legibus compræhendi non valent. 40. a. -  Quoties iudex reum condemnat iusta ac iuridica sententia ad pœnam quæ non est mortis, læsioniísve corporalis inflictiua, tenetur reus ipse sententiam exequi etiamsi ad agendum damnetur. 66. a. -  Iudex ex iudicio concepto per coniecturas quæ virum probum inducunt non debet ad punitionem procedere sicut neque Salomon processit. 232. b. -  Iudici, irretito occultò & grauissimo scelere, licet subditos condemnare etiam de eodem crimine nisi excommunicatur sit aut, suspensus. 228. b. -  Iudicem decet vt talem se gerat quales vult subditos esse. ibîdem. -  Iudex in peccato existens, alium de simili condemnando, ostendit se dignum esse qui simili sententia condemnetur vt habet Paul. ad Roma. 2. qui enim iudicas. 229. a. -  Iudex publicus peccator alios condemnans mortaliter peccat ex genere suo si sit in grauioribus aut similibus criminibus: secus indissimili materia & non infami. ibidem. -  Iudex duplici scientia vtitur, & vniuersali iuris & particulari facti. ibîdem. -  Iudex tenetur sic sancte sequi scientiam iuris vniuersalem, vt neque suum proprium arbitrium, si contrarium est, consulere possit. ibîdem. -  Iudex in particulari facto potest se suo ingenio & prudentia iuuare in examinandis instrumentis & testibus quod maximè tenetur facere cùm innocens sibi notus accusatur. ibîdem. -  Iudex tenetur damnare innocentem probatum nocentem. 341. a. -  Iudex debet in omni causa contra veritatem sibi notam euidenter secundùm allegata & probata sententiam pronuntiare. 437. a -  Iudex, qui innocentem sibi cognitum, probatum tamen nocentem idoneis testimoniis condemnat, non agit contra conscientiam. 439. a. -  Iudex in criminibus nequit quempiam iudicio condemnare nisi acusatum. 440. a -  Nullus iudex siue sumus siue infimus antequam pars læsa iniuriam remittat, potest pœnam condonare. 442. a. -  In iudicis supremi arbitrio est, non item in arbitrio inferioris postquàm accusator ab accusatione destiterit pœnam iuris relaxare. ibîdem. -  Iudex supremus aliquando accusatore reclamante potest accusationem abolere. ibi. b -  In iudice quatuor sunt necessaria, videlicet iudicandi potestas, veritas & fama & executionis vis. 432. b. -  Iudex condemnare non potest quem euidenter ipse scit esse reum quando reus non probatur legitimis testimoniis. 435. b. -  Iudicis scientia non reputatur sufficiens testimonium. ibîdem. -  Iudicatus aut loca eorum qui regi sunt à consiliis vendere illicitum est atque scandalum. 270. b. -  ¶ Iudicare quempiam nisi eum qui iudici vel simpliciter vel in tali casu subditus est non est licitum. 433. a. -  In iudiciali foro quatuor modis contingit vni alteri esse subditum. ibîdem. b. -  Iudicando Christum Pilatus peccauit. 434. a -  Iudicio diuino non sunt per multa de licta relinquenda. 454. b -  Iudicium actus est maximus propriæ iustitiæ. 225. b. -  Iudicij nomen primo significat rectam finitionem iustorum: deinde rectam definitionem aliarum virtutum circa propria obiecta. ibidem. -  Iudicium rectum duas virtutes requirit, & quę iuditium præferat, & quæ potentiam iudicantis disponat ad iudicij rectitudinem. ibîdem. -  Iudicium particulare studiosi in reliquis virtutibus solùm requiritur: in materia autem iustitiæ necessarium est etiam superioris. 226. a. -  Iudicio speculandum est an tale sit malum quod alter ægrius ferret de se audire quam si esset peccatum mortale. ibîdem. -  Iudicium vt rectum sit tria exigit: nempè vt procedat ex iudicis authoritate, & ex iustitiæ affectione & ex prudentiæ rectitudine. 226. b. -  Iudicij substantiam subuertit quisque iudicum si iuri alterius partis quidquam addimat quod alteri tribuat. 227. a. -  Iudicium sine præsidentis authoritate vsurpatum: sine iustitiæ substantia, iniquum: sine prudentia, & iuris ordine suspectum: si verò ex læuitate & non legitima probatione, temerarium dicitur. ibîdem. -  Iudicij singularium conditionum defectus genere suo facit peccatum mortale. ibîdem. -  Iudicium ex malo affectu prolatum est peccatum secundum affectum. ibidem. b. -  Iudicium temerarium quadrupliciter est æstimandum, primo de sua substantia secundo de causis. tertiò ex coniecturis. quartò ex ex obiecto. 229. b. -  Iudicij temerarij quatuor sunt gradus. 230. a. -  Iudicij temerarij primus gradus est quando animus est pendulus, neutri condictionis parti, assensum præbens. 229. b. -  Iudicium temerarium idem est quod sine legitima causa consultò conceptum. 230. a. -  Iudicij temerarij duo primi gradus, licèt à diuo Thom. sub primo compręhendantur, tamen inter sese non parum dictat interualli. 230. a. -  Iudicium temerarium vt sit mortale crimen tria exigit, scilicet vt sit certum, vt ex leuioribus colligatur coniecturis, vt sit de re graui. 231. b. -  Iudicium certum in speculatiuis, hoc vnum requirit, vt nihil prorsus habeat ambiguitatis admixtum: in moralibus autem parum pro nihilo reputatur. 232. a. -  Iudicium temeratium si sit repontinum mortale non est: sed postquàm sedato animo ex deliberatione sententia confirmatur. ibîdem. -  Iudicium, quando ex leuitate causarum fiat mortale, non potest stabiliri certa regula. ibîdem. -  Iudicium à culpa excusant illę coniecturę & indicia, quę virum prudentem & probum vt sic iudicaret inducerent. 232. b. -  Iudicium vtrum veniale an mortale sit non potest certa diffiniri regula. ibîdem. -  Iudicij grauitas ex infamia perpenditur. ibidem. -  Iudicium de peccato quod non est infame non est mortale. ibîdem. -  Iudicium de malo, quod non est peccatum sed naturale, potest esse, delictum. 232. b. -  Iudicandum non est secundum legem scriptam, quando legi naturę aduersatur. 238. b -  Iudicare propinquius conuenit rationi, & prudentiæ, à qua profertur, sed potissimum conuenit iusticiæ vnde habet vt sit rectum. 226. a. -  Iudicare circa diuina charitati conuenit. 226. a -  Iudicium actus est maximè proprius iusticiæ. 225. b. -  Iudicii nomen primo significat rectam finitionem iustorum, deinde rectam definitionem aliarum virtutum circa propria obiecta. ibîdem. -  Iudicium rectum duas virtutes requirit: scilicet, & quæ rationem perficiat, & quę voluntatem bene afficiat. ibîdem. -  Iudicium particulare studiosi, in reliquis virtutibus solùm requiritur: in materia autem iusticiæ necessarium est, etiam superioris. 226. a. -  In iudicio speculandum est an tale sit malum quod alter ægrius ferret de se audire, quam si esset peccatum mortale. ibîdem. -  Iudicium nullum sine certitudine esse nisi veniale, exceptionem habet, quando grauissimum malum de honestissima persona suspicatur. 233. a. -  Iudicium temerarium non est malum quia prohibitum: sed prohibitum quia malum. 233. b. -  Iudicium temerarium est ex his quæ sunt contra ius naturæ. ibîdem. -  Iudicium temerarium esto in publicum non perdeat per se est peccatum mortale. ibîd. -  Iudicium de re dubia feredum non est sed dubium in meliorem partem interpretandum ibîdem. b. -  Iudicium vsurpatum non solùm peruersum est, verum & nullum. 239. a. -  Iudicialia pręcepta, partim cum melioribus, pratim cum ceremonialibus, conueniunt. 99. b -  Iulius Cæsar per iniuriam obtinuit dominatum. 306. a. -  Iuramenti obligatio differt à voti vinculo. 634. a. -  Iuramentum de re prorsus vana, non inducit obligationem. 623. a. -  Iuramentum per vim ex tortum à latrone, obligatorum est. ibîdem. b. -  Iuramentum ducendi vxorem licitum est: non tamen seruandum, dum maius bonum impedit. 628. a. -  Iurare legitimè, officium virtutis est. 138. a. b. -  Iurare prohibuit Christus non solùm per creaturas sed per Deum. ibîdem. -  Iurandi officium non est per seipsum virtus, nisi cum suis comitibus. 139. a. -  Iurare in statu inocentię nulla esset virtus. 139. a. -  Iuramentum nobis Dei beneficio concessum est natura lapsa, ad fidem nostram roborandam. ibîdem. -  Iuramentum à iure dicitur. ibîdem. -  Iuramento præmisso iniuria fit Deo si aliud testimonium exquiratur. ibîdem. -  Iuramenti tres comites. 139. b. -  Iuramentum de re iniusta implere, peccatum est. ibîdem. -  Iurare aliquod patrare peccatum mortale. quanuis non perpetretur est mortale. ibîdem. -  Iurare aliquod facere peccatum veniale, etiam si non impleatur peccatum est veniale. ibid. -  Iurandi frequentia præsentissimum habet peculium per iurandi. 140. a. -  Iurare falsum etiam in re minima, peccatum est mortale. ibidem. -  Iurisdictiones ciuiles frequentius secularibus quàm ecclesiasticis committendæ sunt. 867. b. -  Ius dupliciter accipitur. 191. a. -  Ius est obiectum iustitiæ. 192. a. -  Ius, aliud naturale, & aliud scriptum. 193. a. -  Ius est in rebus, ars verò boni & equi in intellectu docente operari iustum. ibîdem. -  Ius primùm omnium diuiditur in naturale, & positiuum. 194. b. -  Ius omne naturale est diuinum. 196. a. -  Ius gentium & à naturali distinguitur, & sub positiuo continetur. ibîdem. b. -  Ius gentium, & ciuile, trifariam distinguntur 197. a. b. -  Ius omne quo ciuitas vtitur vocatur ab Arist. ius politicum. ibîdem. b -  Ius paternum quo ad naturalia, semper manet inter parentes & filios emancipatos: sed quo ad ciuilia ius simpliciter, & iustum, est inter illos. 200. a -  Iuris gentium aliquando est licita dispensatio, & aliquando non. 198. a. -  Iure naturæ homines esse seruos, quomodò sit intelligendum. ibîdem. -  Iuris ignorantia non tollit omninò culpam, neque omnis ignorantia facti. 222. b. -  Iurisconsulto præferandus est Theologus ad episcopale munus cæteris parentibus. 259. a. -  Ius in liberos non dicitur dominium. 279. b. -  Ius humanum duplex. & ius ciuile, & ius gentium. 286. a. -  Ius naturę, & ius gentium penes quid discriminentur. 298. a. -  Ius gentium, & ius ciuile quo pacto differant. ibîdem. -  Ius legitimum Christiani imperij quod sit. 306. a. -  Ius gentium multorum nequiuit dispertiri dominia: sed semper remanent communia iure naturæ. ibîdem. -  Iure gentium propriè dominia diuisa sunt, vt meum & tuum audiretur in hora. 287. a. -  Iure gentium constituta est successio hæreditaria filiorum in bona paterna. 299. a -  Ius primo genituræ quare masculina seriè transfunditur. 171. a. vide maioratus. -  Ius dicere non potest, neque legem ferre Tyrannus, nisi perscriptione, aut reipublicæ consensu fuerit legitimus princeps. 239. b. -  Ius, vsusque iuris, non sunt idem. 808. b. -  Iustitia originalis. 394. b. -  Iustitia dupliciter sumitur. 191. b -  Iustitia in tribus differt à reliquis virtutibus. 192. a -  Iustitię rectitudo, reperiri potest vbi adest mala intentio, & finis prauus. reliquarum verò virtutum rectitudo, non manet vti deest aliqua circunstantia. 192. b. 193. a. -  Iuste diffinitio, quæ à iurisperitis assignatatur bona est, si sanè intelligatur. 201. a -  Iustitia duplex, infusa & acquisita. 130. a -  Iustitia aliter paruulis, aliter adultis infunditur. 130. b. -  In iusticia distributiua nulla est repassionis forma. 247. b. -  Iustitiæ commutatiuæ non semper fit iusta reparatio, vbi offensor idem pręcisè perpetitur quod alter ab illo perpesus fuerat. 248. a. -  Iustitia distributiua non attendit quid ciues contulerint. 249. a. -  Iustitia commutatiua non propriè est in Deo. ibîdem. -  Iustitia distributiua, non id tribuit quod debetur, vt antea proprè à ciue possessum: sed quod est totius reipublicæ, cuius ciues sunt partes. 344. b. -  In iustitia commutatiua debitum inde surgit, quod res fuit possessio alterius. ibidem. -  In iustitia tam distributiua quam commutatiua qualitas personę attenditur: sed diuersi modè. ibidem. -  .L. -  LAbor manuum ad quatuor est vlilis. 690. a. -  Lacessito non licet in duellum exire. 40. 1. b. -  Laicus non potest præscribere ius exigendis dicimis. 324. a. -  Lanarum mercatus qui anticipata fit solutione, aliquando licitus est: etiam si ea ratione lanę vilius emantur quàm si solutio non anticiparetur. 562. a. 563. a. Vide emere. -  Lamech reus homicidij quia non sufficientem adhibuerit diligentiam 407. b. -  Lateranense concilium non est in omnibus receptum. 540. a. -  Latronem occidere ob defensam bonorum temporalium, iustum est. 404. b. -  Latrones publici capite plectuntur. 427. a. -  Legalium obseruatio quando post Christi passionem fuerit licita. 165. a. -  Legalia obseruando quomodo Petrus fuerit repręhensibilis & peccauerit. 165. a. b. -  Legis multiplex diffinitio. 6. b. -  Lex in intellectu tanquàm proprium eius opus insidet. 7. a. -  Lex à legendo vel à re eligendo dicta. 7. b. -  Estque æquitatis iniquitatisq́ue regula. ibi. -  Lex est vniuersitatis præposito ac dictamen rationis practicæ per modum habitus inhærens. 9. a. -  Lex non est voluntas eius qui vicem populi gerit. 10. a. -  Lex omnis quo solida sit & firama in commune bonum debet subditos promouere. 11. a -  Leges condere reipublicæ est, aut eius vicem gerentis. 21. b. -  Leges sapientum iuditio ex visceribus naturalis iuris eliciuntur: cæterùm firmitatem non ab eis, sed ab his qui iurisdictione pollent sortiuntur. ibîdem. -  Lex bifariàm est in homine. 13. a -  Lex vim habet coherciuam. 12. b. &. 13. b. -  Lex antè promulgationem nullum habet vigorem. 14. Et quando censenda sit satis promulgata. 14. a. -  Lex post idoneam promulgationem obligat vniuersos: tametsi citra culpam ignorantes excusentur contra Panormitanum, & alios. 14. b. -  Legis diffinitio ex iure ciuili de prompta explicatur. 15. b. -  Leges Romanorum Imperatorum post duos menses valere incipiunt in republica, vt iure ciuili sancitum est. 15. a. -  Leges pontificiæ irritationis ab articulo promulgationis robur habent, nisi contractus irritati per eas essent tales, quòd cederent in iniuriam tertij. ibidem. b. -  Leges, priuilegiorum reuocatione, nulla vi pollet quoad fuerint promulgatæ, non solum in prouincia, sed etiam in diœcesi. ibi. -  Legis effectus reddere homines studiosos. 17. a. -  Legis actus quatuor. 20. a. -  Lex nonnulla permittit mala ab obuiandum grauioribus incommodis. 20. b. -  Legis species quatuor, & earum inter se discrepantia. 21. 22. a. b. -  Lex fomitis non est propriè lex, sed per metaphoram. 22. b. -  Lex tam diuina quàm humana duplicem vim habet in translatione dominiorum. 308. b. -  Lex potest & voluntatem domini cohibere, & ipsum inuitum suorum dominio priuare. 309. a. -  Lex non ob quamlibet causam, etiam iustam, mutanda est: sed cum fuerit tanta vt detramentum quod ex legis mutatione suapte natura accedit, abunde compensetur. 74. a. -  Lex non est idem quod ars boni & æqui. 193. a. -  Legi omnes subiiciuntur, etiam princeps ipse, quantum ad vim directiuam. 69. a. -  Legi non subduntur iusti, quantum ad vim coherciuam: similiter neque princeps. 69. b. 70. b. -  A lege liber non est iustus, vt lutherus impiè dogmatizauit. 71. a. -  Lex quæ communi bono officit nullam habet obligandi vim. 71. b. &. 72. a. -  Legem in particulari deficere, non est idonea ratio vt quis ei possit contra venire: bene tamen si cessat in genere: sed neque tunc vim perdit ligandi quo ad princeps aut consuetudo eam aboleat. 72. b. -  Legis pręuaricator est qui seruatis in cortice eius verbis mente circunuenit. 73. a -  Lex tota absque gratię subsidio speciali, impleri nequit vt longo tempore absque peccato viuamus. 125. -  Lex æterna summa ratio est in Deo existens. 23. a -  Neque cum diuina conuertitur. ibîdem. b. -  Lex ęterna solis hominibus post angelos nota. 23. b. -  Lex æterna ratione differt à rationibus rerum quas ideas in Deo dicimus. 24. a. -  Lex omnis ab æterna deriuatur. 24. a -  Lex non dicitur præcisè æterna quia neque habuit principium neque habitura sit finem, sed præsertim quia est immutabilis omnisque variationis expers. 24. b -  Lex diuina positiua, effectus ac participatio legis æternæ. 24. b. -  Lex fomitis quid sit, & qualiter deriuetur ab æterna. 25. a. -  Leges iniquæ non sunt dicendæ leges, ac proinde neque ab æterna dimanant, nisi quatenus præ se ferunt quandam potestatis imaginem. 25. a. -  Lex permissiua etiam ab æterna lege ortum ducit: illa scilicet quæ malum impunè permittit. 25. a. b. -  Legi æternæ necessaria cuncta creata præter Deum subsunt. 26. a. non autem diuinæ personæ. ibîdem. b. -  Legi æternę vniuersæ actiones humanę subiiciuntur. 27. b. -  Lex æterna brutis & insensibilibus rebus promulgatur, per sigillationem instinctuum & virtutum actiuarum: qui tamen instinctus non habent propriè ratonem legis. 28. a -  Legi Dei æternæ, monstra & casualia & id genus reliqua, subduntur. 28. a. -  Quo sensu Paulus, dixerit eos qui spiritu Dei aguntur, non esse sub lege. 28. a. -  Sub lege æterna non solùm sunt viatores sed beati & damnati. 28. b. -  Lex naturalis in hominum animis insculpta est. Quæ ne què potentia est, nequè habitus, neque passio, neque idem quod sinderesis. 29. a. licèt insit per modum habitus. ibîdem. b. -  Lex naturalis vna est. 31. b. -  Lex naturæ quoad prima principia, non sic est mutabilis, vt id quod fuit iuris naturæ cesset esse talis iuris: bene tamen quantùm ad conclusiones: tametsi id rarò eueniat. 36. b. -  Lege naturæ cuncti mortales tenebantur. 91. b. -  Lex naturæ, natiuo instinctu & lucæ, promulgata est. vnde fit de primis principiis naturalibus neminem posse ignorantiam prætexere. 16. a. -  Lex naturæ quantum ad prima principia nequit prorsus ex animis hominum extirpari: secus quantùm ad conclusiones. 37. a. -  Præter legem naturæ necessarium fuit humanas condere & hominis naturæ congruentissimùm. 38. a. -  Lex naturæ malefactorum conscientias, exulcerat, quo sensu dixit Augustin. inordinatum appetitum pœnam esse peccati. 39. a -  Lex naturæ dictabat Iudæis præcepta moralia: fuit tamen opus ea in tabulis legis antiquæ describi. 99. a. -  Lex diuina duplex. 82. b. -  Lex alia altior præter naturalem & humanam necessaria fuit, quæ diuina positiua nuncupatur. ibîdem. -  Lex diuina positiua in duas secatur: licèt specie non distinctus. 83. b. -  Legis diuinæ positiuæ & æternæ differentia. 83. b. 84. a. -  Lex diuina non censetur promulgata, cum eam Deus alicui reuelat: sed cum ille solenniter eam euulgat. 16. a. -  Lex diuina de vniuersarum virtutum operibus ex æquo præcepta ponit. 104. b. -  Lex vetus per legem Christi cessauit. 157. b. non modò quantum ad legalia, & ceremonialia, verum si vim eius obligatoriam spectes tota tunc temporis antiquata fuit. 158. a. -  Lex vetus tempore passionis cessauit: & tunc non cœpit. 160. a. 163. b. 16. a. -  Lex vetus tot virtutes instituit, quot Christus expressit in lege noua. 105. b. -  Lex vetus non conferebat gratiam. 99. a. -  Legis antiquæ custodes per fidem Christi premia consequebantur æterna, transgressoresque perpetuis afficiebantur suppliciis. 100. a. -  Lex antiqua quare testamentum vetus dicta sit, nostra autem noua. 102. a. -  Legis veteris & nouæ supplicia, discriminantur. ibîdem. -  Lex vetus sancta iusta atque bona fuit. 85. a. -  Legis veteris author Deus. 86. b. &. 87. a -  Legis veteris & nouæ discrimen. 85. b. 86. a. -  Lex cum dabatur Moysi, quæritur num Deus angelusvè loqueretur ei. 88. b -  Lex vetus soli populo Israël data est. 89. b. -  Legis antiquæ præceptorum distinctio. 91. b. -  Lege veteri currente, gentiles, sine ipsa, sicuti ante ipsam, potuerunt salutem obtinere. ibîdem. -  Lex vetus eò quod ad plura obligaret, non fecit Iudęorum deteriorem conditionem, quam gentium. 92. a. -  Lex vetus data est sub initium quartæ ætatis: quæ tribus ætatibus permansit in mundo. 93. b. -  Legis veteris duo fines ad vnum tantùm relati. ibîdem. -  Legis antiquæ trina pręcepta necessaria. 96. b. 98. a. -  Legis veteris nomina omnia reducuntur ad tria. 98. b. -  Lex scripta sicut nihil roboris iuri naturali pręstat, sic neque robur eius quòquò pacto minuit. 238. b. -  Legis scriptæ vigor non exigit melius id esse quod discernit, quàm contrarium. 238. b. -  Lex quamuis iustè sit posita si tamen in euentibus particularibus est contra ius naturæ, licèt contra illam facere. 238. b. -  Lex noua in cordibus insculpta est & hoc à veteri quæ in tabulis scripta erat differt. 172. b. 163. b. -  Lex Euangelica quomodo dicatur iustificare. 178. b. -  Legem nouam ab initio munni dari non decuit. 175. b. -  Lex Euangelica vsque ad finem mundi persistet. 176. b. -  Legis nouę status nihil vetat quominùs mutetur perinde atque status legis veteris. 177. a. -  Legis nouæ status & si latior patentiorque expectetur, nullus tamen futurus est vbi gratia copiosior sit quàm hactenus pręcessit. ibidem. -  Lex Christi antè finem mundi ab omnibus est exosculanda. ibidem. -  Lex Euangelica neque prorsus est alia à veteri, neque omnino eadem, sed sic ab illa distans vt perfectum ab imperfecto. 179. a. -  Lex vetus lex timoris erat, noua verò amoris & charitatis. 179. b. -  Lex antiqua quare dicatur testamentum vetus: & lex euangelica testamentum nouum. ibidem. -  Lex vetus quare dicebatur lex factorum nostra verò dicitur lex fidei. 180. a. -  Lex nostra fuit antiquæ complementum. quantum ad finem & quantùm ad præcepta. ibîdem. b. -  Lex nostra continebatur in veteri non quidem actu sed virtute. ibîdem. b. -  Lex repudij non præcipiebat vxorem repudiare, sed id permittebat. idque noua correxit vt non haberet locum nisi quoad thorum. ibîdem. 181. a. -  Lex antiqua grauior erat quam noua si difficultas ex parte obiecti perpendatur. ibidem. -  Lex Euangelica præter naturæ legem non nisi sacramenta im perauit. ibîdem. -  Lex nostra quodam modò grauior est veteri, si difficultatem ex modo agendi existimes: illis tamen præcipuè qui non sunt virtutum habitibus imbuti. ibîdem. -  Lex Christi tria tantùm continet, moralia scilicet præcepta, sacramenta & consilia. 182. a. -  Lex euangelica à veteri duodedecim differentiis distat. 182. b. &. 183. a. -  Lex euangelica in operibus exterioribus ceu fundamenta iecit septem sacramenta. 183. b. -  Legis euangelicæ maiestatem non docuit vt aliæ ceremoniæ per ipsam instituerentur, quàm quę administrandis sacramentis erant necessariæ. 184. a. -  Lex euangelica appellatur à Iacobo lex perfectæ libertis propter trinam rationem. 185. a. -  Lex euangelica vniuersos humanos mores intus & incutè perfectimè informat. 186. a -  Lex euangelica miro ordine procedit ad institutionem hominum circa actus interiores & exteriores. ibîdem -  Lex euangelica iudicialia præcepta aliqua correxit, ceremonialia verò minimè sed ablegauit. 187. a. -  Lex noua non modo naturalia consilia explicauit, verùm & alia recenter adhibuit. 188. b -  Lex noua quo temporis articulo ceperit obligare. 16. a. b. 160. a. 163. b. -  Leges quatuor distinctæ apud Paulum. 10. a. -  Lex humana non ea viget certitudine, qua conclusiones speculatiuæ. 39. a. -  Legem satius est quam hominem dominari: idque rationibus ægregiis suadentur. 39. b. a. -  Lex omnis humanitus posita, si sit recta à lege naturæ deriuatur. 40. a. -  Legis humanæ ex naturali deriuatio, per viam conclusionis, potius est explicatio principij naturalis, quàm noua pręceptio virtutis. 41. a. -  Legis humanæ qualitates ab Isidoro traditæ explicantur. 42. a. b. 43. a. -  Legum multitudo vitiosa. 43. a. -  Lex plana esse, & obscuritate vacare debet, nè muscipulę more, captet ignorantes. 43. b -  Lex & consuetudo vt differant. 43. b. -  Lex quare assimiletur regulæ Lesbiæ. 44. a. -  Lex debet in communi constitui. 46. b. -  Legis humanæ quadruplex diuisio. 44. a. -  Lex non respicit ea quæ rarò sed quæ frequenter eueniunt. 46. b. -  Lex humana ea præsertim scelera animaaduertit quæ reipulicæ tranquilitati sunt aduersa. 48. a. -  Lex humana omnis virtutis actus pręcipit, tametsi non singulos. 48. b. 49. a. -  Lex non præcipit habitum sed actum. 49. b. -  Lex humana dissimiliter se habet circa præceptionem virtutum, & prohibitionem vitiorum. 49. b. -  Lex humana, siue ciuilis sit siue canonica: Si modo sit iusta vi, pollet ligandi subditorum conscientias. 50. b. -  Legis iustitia ex omnibus suis causis perpendenda. 50. b. -  Lex humana iniusta non obligat in conscientia. 50. b. -  Licet leges, quæ humano tantùm bono aduersantur, non obligent in conscientia, aliquando tamen illis parendum est, ratione vitandi scandali: secus si bono repugnent diuino. 51. a. -  Lex humana ad suam custodiam astringere valet, etiam cum proprij capitis detrimento. 54. b. -  Legem humanam mutari quandoque licitum est. 73. b. -  Leges humanæ de solis iustitiæ actibus primaria intentione præcipiunt: de reliquis verò virtutibus non nisi quatenus ad iustitiam referuntur. 104. b. -  Legis humanæ rectitudo non est ad modum naturalis rectitudinis, in quantitatibus corporeis repertę. 75. b. -  Legum artiumque discrimen quantum ad variationem. 75. -  Lex si decerneret nullam in futurum consuetudinem contra eam fore valituram, nulla consuetudine abrogaretur. 77. a. -  Quandiu legis ratio durat, nequit consuetudo contra præualere. 78. a. -  Super lege humana ille cui regimen incumbit, potestatem habet dispensandi. 78. b. -  Lex canonica& ecclesiastica obligat sub reatu mortalis noxæ, quae assertio fidei contra aliquos hæresiarchas satis roboratur: de ciuili autem lege non est par fidei certitudo. 51. b. 52. a. -  Lex ecclesiastica pariter & ciuilis homines deuinciunt: & non tantum quatenus diuinæ interpretes vt commentus est Gerson. sed quatenus humanæ. 52. b. 53. a. b. -  Lex ecclesiastica non obligat cum discrimine mortis, nisi contemptu legis aut iniuria fidei interueniente. 55. a. -  In legibus quæ ecclesiæ quàm maximè referunt. Papa nec concilium dispensare possunt, sic vt eas protinus mutent. 75. a. -  Leges ciuiles quid de filijs clericorum & religiosorum statuant 311. b. & de filiis nothis secularium. 310. b. -  Leges non prohibent dominij translationem in ludis. 315. a. vide, ludus. -  Legum obligatio omnis, authore Deo est. 329. b. -  Leges vectigalium obligant in conscientia. 352. a. -  Leges pœnales omnes ad culpam obligant, nisi contrarium expresserint, siue mixtę sint, siue merè pœnales. contra Henrricum. 56. a. 57. a. -  Leges pœnales veteris legis contra fures ac mechos. Exod. 22. & Leuit. 20. ad culpam obligabant, similiter & nunc canonicè. 58. a. -  Leges pœnales ob id quod dicant ipso facto, vel ipso iure, aut quid simile non obligant ad pœnam ante sententiam à iudice latam sic vt teneatur réus illam offerre. 60. b. -  Lex quando ipso facto pœnam decernit non opùs est sententia quæ feratur super pœnam, sed super crimen. 62. b. -  Leges pœnales collegiorum obligant ante condemnationem ad pœnam, si eorum institutor sub hac forma tales leges sanxit. 67. a. b. -  Leges pœnales Salmantinæ achademiæ in prensatores & ambitores latæ, non ligant ante condemnationem: nisi dum iuridicè interrogatus quis iniquè veritatem denegat. 67. b. -  Leges præscriptionis non sunt merè pœnales. 68. a. -  Lex est iniquissima quæ præcipit vt condemnatus ad pœnam corporalem illam ipse exequatur. 464. b. -  Libertas per obligationem voti non minuitur. 636. a. -  Libertas Christiana in quo consistit. 695. b. -  Litaniæ quæ in profestis diebus officio nocturno adhibentur, nec ex consuetudine vim habent præcepti. 889. a -  Loth filias offerendo rem turpem fecit: ac proinde peccauit: nisi fotè igno -  Loth non deliquit peccato incestus, quia ebrius erat. 407. b. -  rantia excusetur. 536. b. -  Lucretia delinquit se occidendo. 395. b. -  Lucri cupiditas si citra dolum fraudémve se contineat non est mortalis. 314. b. -  Lucrum cessans quid sit, & quomodò dicatur cessare. 522. a. -  Lucrum cessans quando mutuatore inuito cessat, absque periculo vsuræ exigitur. ibîdem. -  Lucrum cessans iustè petit qui mutuare cogitur. ibîdem. b. -  Lucrum cessans post præfixum diem solutionis pecuniæ mutuatę, iustè à principio in pactum ducitur. 522. a. -  Lucrum cessans cur liceat exigere. 356. a. -  Lucri cessantis optima disputatio, an videlicet possit qui non coactus mutuat illum à principio in pactum ducere. 523. a. 559. a. quod fieri posse non est omnino improbabile. 525. a. 559. b. -  Ludus in genere rem de se iure nature licitam sonat, imò virtus esse potest. 313. a. -  Ludus sicut ex multis accidentibus honestatur sic & explurimis vitiatur. 313. a. -  Ludo acquisita in dominium lucrantis transeunt. 314. a. -  Ludens absente pecunia fide in pignorata teneatúr nè eam soluere. 316. b. -  Ludo perdens amplam pecuniam, an possit latenter ab illo suffurari illam. 317. a. -  Ludere secundum ius nature neque mortale est, neque vlla inde nascitur restitutio. 515. a. -  Ludere alea reliquisque ludibus lege inhibitis, neque contraria consuetudine subrogatis, peccatum est. 313. b. -  Clericis pręcipuè sacerdotibus ac maximè episcopis contra vetitum ludere, vix citra mortale contingit. 314. a. -  Lutherus vota pernitiosa esse asseuerat 313. a. 641. b. -  Lutheri dogma quod in hac vita impleri nequit dilectionis mandatum. 685. b. -  Lutherus debachatur contra obedientiam monachalem. 694. b. -  De litera. m. -  MAndata diuina quonam modo institutiones appellentur. 505. b. -  Maioratuum institutionis causa redditur. 310. a. 171. a. 310. a. -  Maleacquisita in duplici differentia. 745. b. -  Maledicere quid sit, & quotupliciter contingat. 499. b. -  Maledicere sub forma enuntiationis ad contumeliam, aut ad detractionem aut ad irrisionem pertinet. ibîd. -  Maledicere alijs si nullum sit intus malum desiderium non est peccatum mortale. 500. b. -  Maledicere rebus irrationalibus in ordine ad hominem contingit. 502. a. -  Maledicere rebus irrationalibus & dæmonibus, quatenùs creaturæ Dei sunt, blasphemia est. 502. b. -  Maledicere tempestates, eruginem, locustas, aliaq́ue id genus portenta, quousque liceat. ibid. -  Maledictio propriè, vulgo mali imprecatio est. 500. a. -  Maledictionis culpa ex animi proposito iudicanda est. 500. b. -  Maledictio per se propriè in solam potest conijci rationalem, aut intellectualem creaturam. 501. b. -  Maledictio quæ intentione mali fit, secundùm genus suum peccatum est mortale. 503. a -  Maledictionis sub forma imprecandi, & imperandi discrimen est. 500. b. -  Maledictione reliqua verborum peccata sunt grauiora. 503. b. -  Malefactores occidere honestum est. 385. b. -  Malefactores occidere non expedit quando sine proborum periculo id effici nequit. 387. b. -  Malefactores cui liceat occidere. 388. b. -  Manichæorum extremus furor de animantibus non occidendis. 383. a. -  Manichęi, cucurbitarum homicidæ appellantur. 385. b. -  Manichęorum hæresis repudiantium veterem legem tanquàm à principe tenebrarum conditam. 87. a. -  Marcus quod pollicem sibi resecuit nulla laude dignus nisi fecit reuelatione diuina. 402. b. -  Maritus quando vxorem occidere licitè potest. 390. b. a. 391. a. -  Matrimonium ratum non consummatum neutiquàm est per Papam dispensabile, neque qui contrarium sentit audiendus est. 651. a. -  Pro matrimonio illicitum est pecuniam recipere. 766. a. -  Matrimonium quandiu concummatum non est licitum est inde ad meliorem frugem conscendere: consummata verò copula nequaquàm, quia irrogaretur iniuria proli. 651. a. -  Medici prudentia inutilis nisi artis adminiculo directa. 39. b. -  Medicum suas opiniones proprias & existimationes arti anteferre periculo & temeritate non vacat. 39. b. -  Membrum, ex voluntate ęgroti abscindi potest, quod corruptioni corporis nocet. Non tamen ad id potest authoritate reipublicæ cogi secùs de prælato. 410. b. -  Membrum proprium abscindere sibiipsi potest iustè qui aliter mortem euadere nequit. 411. a. -  Mendacium si aliam non habeat maculam nisi falsitatis, genere suo non est peccatum mortale. 471. a. -  Mendacium non omne in iudicio est peccatum mortale. 451. a. -  Mentiri in iudicio violando iustitiam etiam citra iusiurandum genere suo est mortale. 556. b. -  Mendicitas omnimoda ex genere suo plus meriti habet apud Deum, quàm in communi possessio. 687. a. -  Mendicitas in sacris literis commendatur. 687. b. -  Quanuis mendicitas omnimoda secundum se præferenda sit: potest tamen ratione finis & circunstantiarum conducentior esse in communi possessio. 688. b. -  Mendicantes religiosi nequeunt quicquam præscribere. 324. a. -  Mensura aliquando citra iniustitiam à priuato minuitur. 556. b. -  Mercator sub vsuris mutuum recipiens, ad exercendam mercaturam mortaliter non peccat. 534. b. -  Mercatorum insignis fraudulentia in mutuo. 516. a. -  Mercatorum praxis in cambijs. 595. a. -  Mercenarius qui ex decimatis mercedem recipit nullam inde aliam decimam debet. 746. a. -  Meretrici accipere licet pretium suæ turpitudinis. 359. a. -  Metus veluti seta quæ filum amoris inducit. 21. a. -  Nullo metu quis cum consanguinea contrahere potest quia non est materia sacramenti. 55. a. -  Metus qui ab alio incultitur voti obligationem potest impedire: non item intrinsecè ortus. 633. a. b. -  Metus cadens in virum constantem, is est quem viri constantia sine vituperio secum patitur. 635. a. -  Metus quantumuis magnus & cadens in constantem virum non excusat à transgressione legis diuinæ aut naturalis. ibîd. -  Metus cadens in virum constantem ex triplici capite expendi potest. ibîd. -  Ministris sacramentorum & spiritualium, quid liceat recipere pro suis functionibus. vide, simonia. -  Minister sacramentorum sanctitate quam alijs præstat pollere debet, secùs in iudice. 228. b. -  Ministri vsurariorum, qualiter ad restitutionem teneantur. 532. b. &. 533. a. -  In ministro ecclesiæ præter morum compositionem requiritur sacrorum scientia, prudentia, solertia, & reliquæ virtutes ad gubernandum. 254. a. -  Mynisteria ecclesiastica cuius arbitrio dispensanda sunt. 814. b. -  Minus malum quomodò liceat consulere. 535. a. Illud tamen facere nunquàm licet. 536. b. -  In Missa cur fiat sanctorum memoria. 714. a. -  Missæ valor quantus sit. 721. a. -  Missa pro pluribus oblata non singulis tantum prodest, ac si pro vno offeratur. 720. a. Neque quantum ad satisfactionem. 722. b. -  Pro vna missa duæ possunt pitantiæ recipi. 730. a. -  Qui missę intersunt & qui eleemosynas pro eis pendunt, offerentes sunt. 725. a. -  Pro missæ sacrificio licèt sit simoniacum aliquid recipere: tamen de eleemosynæ quantitate ad sustentationem pacisci licitum est. 764. b. -  Missam celebrare ante officium nocturnum non est mortale peccatum. 889. b. -  Missam celebrare ante Psalmos nocturnos: & etiam post missam alias horas non soluere legitima excusatione persoluendi officium diuinum interueniente licitum est. 890. a. -  Missam auroræ, vel reliquas ante primam in conuentu dicturus meliùs faceret si post missam interesset choro ad primam quam illam ante missam soluere. 890. a. -  Missæ audiendæ pręceptum non obligat nisi taliter audire vt sit actus humanus qualis esse potest etiam si aliud adsit sinistrum propositum. 894. b. -  Moderamen inculpatæ tutelę quam diligentiam requirat. 402. b -  Moises viderítne, vt Paulus in raptu, faciem Dei sub iudice est. 89. a. -  Moises potuit ægyptium, quem in fragranti delicto occupauit, per modum defensionis occidere: si autem id in vindictam fecit, à culpa non excusatur: nisi diuina reuelatione id fecisse dicatur. 240. a. -  Monachi perfectio, est propriè saluti studere. 822. b. -  Monachus potest ascendere ad episcopatum vbi propriæ saluti periculum non paratur. ibîdem. -  Monachis non congruit sacerdotia annecti cum animarum cura. 748. a. -  Monachi, quibus est iniuncta animarum cura, ius habent decimas recipiendi: non autem illa ratione obligationem soluendi. 750. b. -  Monachatus summam esse libertatem ostenditur. 336. b. -  Monachatum dissuadens, etiam iniquo animo, non tenetur ex iustitia ad restitutionem cuipiam. 336. a. -  Monasterium etiam si sit pingue, non est simoniacum à sanctimoniali exigere pecuniam ad sustentionem: habet tamen speciem mali. 771. a -  Monopoliorum iniquitas. 548. b. -  Mons pietatis quid sit. 537. a. & quibus modis congeri potest, & eiusdem montis leges & capitula. 538. a. -  Mons pietatis vsuram sapit. ibîdem. b. & 540. b. -  Moralium præceptorum ordo triplex. 128. a. -  Moralia per se præcepta, neque in lege veteri poterant, neque modò possunt in nobis efficere iustitiam. 131. b. Sed per gratiæ auxilium. 132. a. -  Mos trifariàm accipitur. 76. b. -  Mos vt legis authoritate polleat longęuus esse debet. 77. b. -  Mulier quæ sanguinis fluxum patiebatur, olim lege naturæ, tenebatur à viro abstinere. 66. b. -  Mulier non meretricia, sed maiori verecundia suî copiam faciens, potest recipere pretium. 360. a. -  Mulier nupta, sicut & virgo potest pretium suscipere. ibîdem. -  Mulier maritata teneatúrne pretium sui corporis viro reddere, ostenditur. 360. b. -  Mulier extorquens superfluum per dolum, vel fraudem, tenetur illud restituere. ibî. -  Mundus propter hominem creatus: homo autem, vt mundi dominus. 824. b. -  Mutilare aliquem membrum publica potestas potest, quando expedierit reipublicę. 410. b. -  Mutilatio licita est propter corporalem salutem: homicidium verò nunquam. ibîdem. -  Mutilati & trunci pœnam. vide, irregularitas. -  Mutuum in solis rebus vsu consumptibilibus locum habet. 507. a. -  Mutuum recipere sub vsuris à non parato non licet. 533. b. 534. b. vide, vsurarius. -  In mutuo, pretium rei mutuatæ non attenditur, plùs minúsve tempore solutionis valeat, quod mutuatur, sed eadem mensura quæ datur reddenda est. 517. b. -  Mutuata pecunia, cuius tempore solutionis mutatus est valor, quomodò sit exoluenda. 518. b. -  In mutuo iustè pœna imponitur, si stato die non soluatur: imò & de lucro cessante post præfixum diem iustè à principio paciscitur. 522. a. -  Mutuatarius dominium suæ pecuniæ in fœneratorem non transfert. 527. a. b. cætera vide, vsura. -  N -  NEcessitas naturalis neque laude digna est, neque pręmio. 641. b. -  Necessitas voluntariæ obligationis meritum auget. ibîd. & 645. b. -  Necessitas coactionis meritum & laudem ac vituperium tollit: At necessitas præcepti rationem virtutis non excludit, quanuis meritum supererogationis respuat. 204. a. -  Necessitas grauis quæ sit. 474. -  Necessitatis, alia ratio est, cui succurrere tenemur, quando illam quis patitur propter iniuriam, aut casualem cladem quam si propter inopiam. 466. b. -  Qui necessitatem euidentem & vrgentem patitur, potest clàm subripere, siue palàm, ea quibus indiget. 427. b. Neque illud est furtum. 429. a. -  Necessitas extrema quæ dicatur. 428. b. -  Necessitas quæ constituit miserum in periculo honoris licèt non sit extrema, est tamen grauis: & obligat sub reatu mortalis culpæ habentem facultatem vt opem ferat. ibîdem. -  Necessitas extrema non censetur, si puella in periculo versetur amittendi pudoris, ob victus inopiam. ibîd. -  Necessitate extrema laboranti subuenire non est obligatio proprię iustitiæ, sed misericordiæ. ibîd. -  In extrema necessitate cuique pari iure licet alienum rapere, vt indigenti succurrat. 429. a. -  Negotiatio duplex. 544. b. -  Negotiatio neque est intrinsecè bona, neque mala, licèt eius finis per se consideratus turpitudinem quandam præse ferat. ibî. -  Negotiatio simpliciter est necessaria reipublicæ. ibîd. -  Negotiationis causa licitum est merces cariùs vendere quàm emptę sunt. 545. a. -  Negotiatoria ars tum ex multis circunstantijs fit illicita, tum in multis versatur periculis. 545. a. &. 546. a. -  Negotiatores inextinguibilem sitim habent lucrandi: similes enim sunt aleatoribus. 545. b. -  Negotium otio est contrarium: & pro quo negotium sumatur. 544. a. -  Numisma seu nummus est norma, seu vas, ac fidei iussor reipublicę. 543. a. -  Nummus idem est quod lex, norma & regula. 248. b. -  Nummorum sunt duo vsus. 228. b. -  Nummi valor non prorsus ex natura rei æstimandus est: sitne aurum vel argentum, sed statuto, aut signo reipublicę, aut principis. ibîdem. -  Nummus necessitatis tempore in materia vilissima sculpi potest. ibîdem. -  Nummorum ęstimatio non debet augeri sine magna necessitate. ibîd. -  O -  OBedientiæ tria obstantia impedimenta. 816. b. -  Oblationes quando censentur in præcepto esse. 729. a. -  Oblationum dispensatio ad sacerdotes pertinet. 731. b. -  Oblatio de his quæ iniustè acquiruntur, aut possidentur illicita est. 732. b. -  Oblatio de re quacunque iustè possessa, iustè fieri potest quantum ex natura rei. ibîdem. -  Oblationes nonnunquàm potiùs debent expedi in pauperum ęgestatem quàm ecclesijs offerri. 733. a. b. -  Oblatio importat vltroneam exhibitionem. 718. a. -  Oblationes cedunt sub præcepto ex præcedenti conuentione, aut deputatione, aut propter ecclesiæ necessitatem, aut propter consuetudinem. 728. b. -  Occidere qui prohibeantur illo pręcepto, non occides. 386. b. & 387. a. -  Occidere malefactores licet. 385. b. -  Occidere hominem non est intrinsecè malum. 388. a. -  Occidere tyrannnum quando licet. 389. b. -  Occidere malefactores non cuiuis committendum est à principe. 390. a. -  Occidere vxorem vir, quando sine peccato potest. ibîdem. -  Occidere malefactores, clericis quare sit prohibitum & à quo iure. ibîd. &. 391. a. &. b. -  Occidere seipsum scelus est. 394. a. -  Occidere se, bifariàm contingit. 398. b. -  Occidere innocentem, quem constat esse nocentem, semper est flagitium. 399. b. -  Occidere aggressorem, quando est medium necessarium ad seruandam propriam vitam, iustum est. 401. b. &. 402. b. -  Occidere ex intentione, id est, pręueniendo, nulli licet, pręterquàm reipublicę & principi. 402. -  Occidere aggressorem, eligendo tanquàm medium eius mortem, honestum est. ibî. a. b -  Occidere aggressorem tenetur inuasus quando publicè valde necessarius est. 404. a. -  Occidere aggressorem non potest inuasus, quando aggressor est reipublicę nccessarius, inuasus verò infimus. ibîd. -  Occidere aggressorem, atque illi parcere, potest inuasus in reliquis casibus. ibîd. -  Occidere eum, qui fraude & arte perdere me tentat non licet: quia esset aggressio ex parte occidentis. 401. b. -  Occidere latronem, ob defensam bonorum temporalium, licet. 404. b. explicat ibi Augus. -  Occidere aggressorem ob honoris defensam licet hominibus alicuius authoritatis: monachis verò & clericis non licet. 405. a. -  Occidere hominem fortè, quando sit peccatum, vide. homicidium casuale. -  Occidere animalia bruta licitum, secundum fidem. 342. b. &. 383. a. -  Occisores tyrannorum laudantur. 389. b. -  Occultatio aliquando non minuit peccatum. 418. a. -  Officijs publicis præficiendus moribus debet ornari probis. 267. b. -  Officia publica si nudè & speculatiuè considerentur, vendi possunt licitè. 268. b. -  Officia publica non habent potestatem vendendi magnates & domini, qui sub ditione sunt regia. 269. b. -  Officia publica si practicè considerentur non licet vendere. 270. a. -  Officia scribarum ab ecclesiasticis pręlatis vendi iniustum est ac fœdissimum. 271. a. -  Omnia facta esse propter hominem cognouit etiam Aristoteles. 342. b -  Optare licet alteri quod facere non licet. 501. a. -  Optare possumus mortem alicui, vt nostrę reipublicæ mala caueantur: licet nobis constet viam perditionis illum ingressumiri. ibîdem. -  Optare quomodò liceat Turcæ & alijs hostibus etiam Christianis mala. ibîd. -  Organorum vsus neutiquàm est repudiandus in ecclesia. 881. b. -  Orationes Christus creditur constitutas habuisse quibus vtebatur. 873. b -  Orationes aliquæ erant constitutę, ad orandum Deum, tempore Apostolorum præter, Pater noster, quam solam orationem admittunt hęretici. 874. a. -  Orationis prima virtus quę sit. 870. b. -  Oratione cessante, ac de medio sublata, bona vita existere non potest. 871. a. -  Oratio duplex. ibîdem. -  An pro locatis operis ad orandum liceat pacisci dubium est. 768. b. -  Oratio, Pater noster, fuit nobis à Christo instituta, non ita pręcisè vt alias adhibere nefas esset, sed vt exemplar ad quod ecclesia si volet alias orationes astrueret. ibîd. -  Orandi modus publicus certas personas per quas persolueretur exigebat, vt sunt clerici. ibîd. -  Ordo ante vsum rationis suscepttus characterem imprimit, atque adeò verè suscipitur. 652. a. &. b. -  Ordine sacro initiatus, consensu extorto per metum cadentem in virum constantem, tenetur voto castitatis. ibîd. b. -  Ordine sacro initiatus, si vsum habeat rationis, cogendus est votum seruare, secùs verò si nullum habeat prorsus. ibîd. -  Ordines minores non sunt de iure diuino. 757. a. -  Ordinis nomen bifariàm est in vsu. 799. b. -  P -  PActum etiam tacitum vsuram exteriorem facere potest. 508. a. -  Papa alterius iudicio se subdere potest iudicandum etiam in foro exteriori, ad exemplum Christi. 434. -  Papa quamcunque facultatem in seipsum in foro exteriori exercere potest, valet alteri committere. ibîd. -  Papa excommunicare seipsum non potest, neque suspendere, neque seipsum propriè punire. ibîd. b. -  Papa non potest sibi superiorem, aut æqualem constituere. ibîd. -  Papa non potest causam depositionis suæ alicui committere, etiam cùm est suspectus de hęresi. 435. -  Papa solus dispensare potest in pœnis simoniaci. 794. a. -  Papam eligi non posse, nisi ex cardinalium gremio falsum est. 261. a. -  Papa dispensans in pluralitate beneficiorum sine causa, grauiter peccat, & possidens à culpa non liberatur. 265. b. -  Papa qui Petro substitutus est, vniuersalem retinet iurisdictionem. 803. b. -  Papa ingruente necessitate decimam decimarum à clero exigere valet. 750. b. -  Papa beneficia alicui vendens censetur cum eo dispensare in pœnis simoniæ 759. a. -  Papa simoniam potest contrahere. 758. b. -  Parœcialis sacerdos potest de licentia episcopi curæ pastorali cedere. 822. a. -  Parœcialibus sacerdotibus non residentibus in suis parœcijs, tertia pars fructuum adimenda est. 729. a. -  Parœcij cotidie celebrare tenentur pro sua parœcia, si competentes habeant redditus in eadem ecclesia. 729. a. -  Parœcij possunt particulares pitantias vltrò oblatas à parœcianis accipere. ibîd. -  Parœcij possunt ex pitantijs sibi collatis aliquam portiunculam sibi vsurpare, in minutasque mercenario porrigere. 730. a. -  Pascere gregem quid sit, iuxta Dei sententiam. 827. b. -  Pasce oues meas, quod Petro suum est, quomodò intelligitur. 826. b. -  Pascentes greges in pascuis alienis, quando teneantur ad restitutionem. 352. a. -  Pastores quare receperint ab angelo primum Natiuitatis nuntium. 797. a -  Pastores ecclesiæ, lux mundi. 828. b. -  Pastores parœciales etiam residere tenentur 832. b. -  Pastoribus animarum meditatio perquàm salubris depingitur. 834. b. -  Pastoris nomen multò rectiùs cæteris, functionem episcopi exprimit. 797. b. -  Pastoris officium describitur. 802. b. & explicatur. 827. a. -  Pastoris omnium maximè proprium munus, est prædicare. ibîd. -  Pastoris munus pulchrè, quinque nominibus designat Ezechiel, iuxta quinque incommoda, quibus Christianus grex periclitari solet. 828. a. -  Pastoris boni natura multis nominibus designatur. ibîd. &. 830. a. b. -  Pastori ecclesiastico licitum est, pro commodo vniuersalis ecclesię, gregem alteri committere. 840. b. -  Pastor bonus dat animam suam, quo pacto sit intelligendum. 829. a. -  Paterfamiliâs obligare potest liberos: quin & vxorem ad mortale, reliquam verò familiam non item. 55. a. -  Paterfamiliâs nequit veras sancire leges. 13. b -  Pater verberare potest filios. 412. b. &. 413. a. licet eos nimium deterrere non debet. ibîd. b. &. 414. a. -  Patri vulnerare filios non licet. ibidem. Eosadem tamen etiam clericos verberare potest. ibî. b -  Pater vel prælatus, qui in verberatione vsque ad sanguinis effusionem procedit, si id bono animo faciat irregularis non est. ibîd. -  Pauperes non acquirunt dominium bonorum quæ carent domino, quoadusque sint tradita illis. 363. b. -  Pauperum sustentationi iure naturæ debentur res, quæ reipublicæ redundant. 428. a -  Pauperibus grauiter egentibus superflua non debentur de iustitia sed ex misericordia. ibîd. -  Paupertas non est absolutè necessaria ad perfectionis statum, sed est necessaria ad peculiarem statum religiosorum. 848. b. -  Pauperes personati, id est, qui simulata paupertate eleemosynas extorquent, ad restitutionem non tenentur. 783. a. -  Peccato alterius vti, quomodò liceat. 534. b. -  Peccare propriè sumptum, in solum Deum contingit. 229. b. -  Peccatum non proinde grauius est, quòd plus nocet, nisi cætera sint paria. 334. b. -  Peccata illa censentur in detrimentum reipublicę, quibus commune bonum impugnatur. 444. a. -  Peccatum veniale, intentio finis ad mortale vsque pertrahere potest: non tamen mortale vsque ad veniale extenuare. 482. b. -  Peccata quæ intra verba continentur leuiora cæteris paribus reputantur, quàm quæ in facto consistunt. 491. b. -  Peccatum, voluntarium debet esse. 406. b. -  Peccata quæ non prohibentur in decalogo expressè, maiora sunt aliquando quàm quę prohibentur. 421. b. -  Peculatus acceptio rei communis est. 417. b. -  Pecudes nullum ius, neque dominium habent ad pabulum, sed tantùm appetitum & potestatem. 285. a. -  Pecunia bifariàm existimari potest. 523. a. &. 586. a. -  Pecuniæ quomodò obediunt omnia. 543. a. -  Pecunia quatuor de causis plus potest in vno loco, vel tempore, valere quam in alio. 592. b. -  Pecuniæ restitutio obligat aliquando etiam cum famæ detrimento. 343. a. -  Pelagianorum hæresis horas ecclesiasticas refutantium. 860. a. -  Pœnæ vitio simonię decretæ quot sint. 793. a. vide, simonia. -  Pensiones solus Papa constituere potest. 777. b. -  Fructus omnes pro pensione statuere, iniquissimum est. ibîdem. -  Pensiones functionibus spiritualibus adiudicatę neutiquàm redimi pretio possunt: secùs verò illæ, quæ sub sæculari titulo conceduntur. 778. a. -  Pensiones multę, quæ non sunt in vsu iniquæ videntur. 778. b. -  Pensiones non habent annexos titulos ecclesiasticos. 271. a. -  Pensiones omnium beneficiorum periculosissimæ sunt. ibîd. b. -  Pensiones nisi ob aliquem ecclesiæ famulatum concedendæ non sunt. 897. b. -  Perdenti in ludo, datur facultas repetendi intra octo dierum spatio. 315. b. -  Periuriorum series & gradus. 140. a. -  Permissio euangelica, vt vir possit adulteram dimittere, potius est conuentionalis quædam licentia, quam pœna. 67. a. -  Permutata commodatio quid sit. 542. a. -  Permutationum forma triplex. 582. b. -  Perpetuum dupliciter sumitur. 201. a. -  Personæ illustri sat est, si quam obtenebrauit alterius famam, pecunia vel alia ratione compenset. 343. a. -  Personę in dignitate constitutę non facilè notandæ sunt criminibus: 296. a. -  Petro singulariter dictum est, pasce oues meas, cuius ratio assignatur. 810. a. -  Petrum non anteà Christus pastorem sui gregis instituit, quàm tertio interrogaret. 814. a. -  Petrus verè fuit reprehensabilis, & peccauit in obseruatione legalium. 165. b. non autem peccauit: quia legalia non essent licita. 165. a. -  Pignus in frugiferum colens, an fructus liberè percipere possit. 521. a. -  Pignoris fructus computandi sunt in sortem. In pignore verò genero pro dote tradito, & in feudo contraria est ratio. 519. b. & in vidua. 520. b. -  Plato contendebat omnia esse communia, etiam liberos & vxores. 296. a. -  Plato, Aristoteles, fueríntne ingressi salutis viam, vnde perpendendum est. 91. b. -  Platonem in Dei gratiam fuisse receptum verisimile est. 92. a. -  Pollutio per molliciem fornicatione, & furto grauior est. 421. a. -  Pontifex facere potest, vt collatio simoniaca teneat. 795. a. -  Pontifex summus non habet autoritatem in leges principum, nisi quatenùs pugnauerint contra spirituale bonum. 321. b. vide, Papa. -  Populus iure naturę tenetur ministros ecclesię alere, & templum struere. 728. b. -  Possessio rerum in communi præterquàm vxorum concors erat statui inocentiæ. 296. a. -  Possessor malę fidei nunquàm præscribit. 323. b. -  Possessor bonę fidei elapso legitimo tempore optimè pręscribit. 324. a. -  Possessio bonę fidei quatuor debet habere. ibîdem. -  Potestates omninò distinctæ sunt sæcularis & spiritualis. 301. b. -  Potestas sęcularis subest spirituali à qua coëerceri potest ne diuinas & ecclesiasticas dilaceret leges. ibîd. -  Potestas imperatoria cæterorumq́ue principum diuina constant sanctione. 302. -  Potestatem spiritualem perpetuò ecclesiæ duraturam Christus contulit suo vicario. 302. a. -  Potestas spiritualis immediatè à Christo domino est instituta. ibîd. -  Potestas ciuilis constat naturali iure. ibîd. -  Potestas omnis, etiam quæ penes infideles est, à Domino Deo est. 302. b. -  Potestas ciuilis non sic pendet à spirituali, vt ab illa instituatur suamq́ue accipiat facultatem. ibîd. -  Præbendæ quæ sint spirituales, quæ verò non. 747. a. Et an sit contra ius diuinum eas commutare. 757. b. 759. a. -  Præbendę, quas, pręstameras vocant, spirituales sunt, & obligant ad persoluendum officium diuinum. 773. b. -  Præceptum non est, reddere Deo quidquid pro eo facere possumus. 189. b. -  Præceptum generale diuinæ dilectionis specialia cuncta continet. 95. b. -  Præcepta omnia ad decalogum reducuntur. 106. a. -  Præcepta primæ & secundæ tabulæ quot sint, opinio est triplex. 107. a. -  Pręceptis omnibus, quare non sint sua singulis proposita pręmia. 114. a. -  Pręceptum tertium inter cætera singulariter commendandum est. ibîd. b. -  Præcepta decalogi omnia sunt indispensabilia, quæ verò extra vagantur nihil obstat quominùs dispensari valeant. 116. a. vide, decalogi. -  Pręceptum non est lex, sed explicatio legis. 12. a. -  Præcepta cuncta decalogi explicationes sunt naturalis iuris. 138. b. -  Pręceptum tertium non ad internam dilectionem, sed ad exteriorem cultum extenditur. 142. b. Duoque habet membra, alterum affirmatiuum, alterum negatiuum. 143. b. violatur autem per quodcunque peccatum quantum ad finem, non tamen quantum ad substantiam pręcepti. ibîd. Estque partim ceremoniale, ac patim morale. 144. a. -  Præcepta Dei nimis suauia. ibîdem. -  Præceptum tertium in sensu literali creationis beneficium: in sensu autem allegorico requiem Christi in sepulchro significabat. Sed in sensu tropologico significabat cessationem à peccatorum operibus: in anagogico sempiternam requiem pręsignabat. 144. a. b. -  Præceptum Dei impleri potest quantum ad substantiam operis absque relatione in ipsum Deum, vt in finem spiritualem. 125. a. -  Præcepta omnia dempto etiam illo magno charitatis, absque gratia implere non possumus. 127. b -  Pręcepta decalogi omnia ad iustitiam pertinebant. 133. b. -  Pręcepta decalogi non sunt simpliciter prima principia, sed cum restrictione, id est, intrinseca legi. 134. a. -  Præceptum primum decalogi congruenti forma traditum est. 135. a. -  Præceptum secundum decalogi optimo est & modo, & loco positum. 138. a. -  Pręceptum, non furaberis, est merè negatiuum. 333. a. -  Pręceptum restitutionis est merè affirmatiuum implicans negationem. ibîd. -  Præceptum quartum decalogi de honorandis parentibus congruentissimè traditur. 148. a. -  Præcepta reliqua decalogi, debita ratione, prohibitionis tenore posita sunt. 149. b. -  Præcepta ceremonialia ad Dei cultum pertinebant. 151. a. vide, ceremoniæ. -  Præcepta iudicialia, in quatuor membra optimè distribuuntur. -  Pręceptum Domini, non occides, explicatur elegantissimè. 386. b. &. 387. a. -  Præcepta primæ tabulæ decalogi, non dicuntur simpliciter ius diuinum posituum. 196. a. cætera vide, decalogus, & lex. -  Pretium rei non secundum ipsius naturam ęstimandum est, sed quatenùs in vsus venit humanos. 546. b. -  Pretium rei, vt iustum sit ex multis perpenditur. 547. a. -  Pretium iustum duplex, naturale & legitimum. ib. -  Pretium naturale triplex, rigidum, pium, moderatum. ibîd. b. -  Pretium omnium rerum si fieri posset à lege deberet taxari. ibîd. b. -  Pretium non dicitur iustum cuius uis arbitratu, sed secundum prudentum existimationem. ibî. -  Pretium multoties fit iniquum, si vendens ad expensas rei venditæ considerationem in vendione habeat. ibîd. -  Pretium gemmarum, & aliarum rerum, quæ reipublicæ necessariæ non sunt, tantum erit quantum emptor sciens & prudens voluerit dare. 549. a. -  Pretia rerum emptorum copia auget, raritas verò minuit. 548. a. 551. a. -  Pretium læsionis non debet æstimari ad libitum læsi. 339. a. -  Prædari militibus in bello iusto, licitum est. 430. a. in bello tamen iniusto, rapina. ibîd. -  Prædicatio vendi non potest. 768. b. -  Prędicare parœcialibus sacerdotibus conuenit ex officio, quibus tamen si theologię ignari sunt id munus committere pestilentissimum est. 804. a -  Præscriptionis definitio ponitur. 322. b. -  Pręscriptio, nisi quadragenalis in rebus ecclesię non habet locum: neque contra ecclesiam Romanam, nisi centenaria. ibîd. -  Præscribere potest quis illam rem, quam à latrone emit. 324. b. -  Prælatus negligens famam propriam, delinquit mortaliter. 345. b. -  Pręlati famam dilacerans, cui teneatur ad restitutionem. 345. b. -  Pręlatus pro libito & sine causa dispensans, infidelitatis, aut in prudentiæ peccato delinquit. 78. b. -  Prælatis non licet pro functionibus suis a ilquid accipere. 769. a. -  Prælatus trifariàm potestres ecclesiæ occupare. 366. a. -  Ob pręlatorum absentiam à suis ecclesijs hęreses subortæ sunt. 828. a. -  Præmium & pœna duo maxima humanæ vitę præsidia. 21. a. -  Præuaricatio non tantum in accusatorem, verùm in aduocatum & in alios ministros & in iudicem solet vsu cadere. 448. a. -  Primatum ecclesiæ cupiens quanto se periculo subijciat. 814. a. -  Primitiæ quatuor modis differunt à reliquis oblationibus. 735. a. -  Primitiæ quo iure debeantur Deo, suisq́ue ministris. ibîd. b. -  Primitiæ in quota parte, ac de quibus rebus redelendæ sunt. 736. b. -  Primogeniturę cur fuerint illo vinculo colligatæ ne possint dispendi. 310. a. & quare masculina serie transfundantur. 171. a. & institutionis earum causa redditur. 310. a. -  Princeps non potest alteri pręcipere, vt ipsummet perimat. 224. b. -  Princeps potest super se iudicem constituere, qui se iure perimat. ibîd. -  Principatus ecclesiæ & ciuilis, quo pacto discriminantur. 304. b. -  Princeps potestatem habet ferendarum legum, quibus coërceat rempublicam. 302. b. -  Princeps duntaxat in eos rectè imperat, quos commodè administrare potest. 304. b. -  Princeps non cogi suis legibus, iniqua potiùs conditio est, quàm gratia. 70. a. -  Principem omni veritate decet esse ornatum. 19. a -  Princeps suis legibus, non solum ciuium probitati decet prospicere: sed ad reliqua officia debet animum intendere. ibîd. -  Principum pedagogi cùm patronos suos verentur incessere, virtutum leges & iustitias legendas porrigant, quæ inuidiam non generant & mores instituant. 39. b. -  Principiorum naturalium ad intellectum practicum pertinentium numerus & ordo. 31. a. b. -  Probatio semiplena quid sit. 456. a. -  Professum extrahens à religione non tenetur alium subrogare, nec ipse intrare. 337. a. -  Promissio ex genere suo obligat sub reatu mortali. 632. a. -  Promissionem mentalem homini factam obligatoriam esse, problema videtur. 632. b. -  Promissio facta sanctis, quonam pacto voti rationem habeat. 644. b. -  Propositum sine promissione non obligat. 619. a. -  Propositum quale requiratur votis emittendis. 618. a. b -  Propositionis per se notæ duplex genus. 31. a. -  Præstimonialia absque intentione clericali possidere, culpa non caret. 897. b. -  Prouisor tenetur ecclesiæ dignum prouidere ex iustitia commutatiua. 347. b. vide, electio. -  Prudentia inter morales virtutes primas optinet. 215. b. -  Prudentiæ triplex actus. 616. a. -  Puellam vitians, teneatúrne in totam dotem. 360. b. -  Puellæ quid debeant pati antequàm in stuprum adigantur. ibîd. -  Pupillus ante ætatem legitimam dominium habet rerum suarum. 280. b. -  Pupilli & minores quam possint ludere quantitatem. 315. b. -  Punitio in bonum publicum ordinatur. 388. a. -  Puniri debet homo nequam, etiam si indicijs manifestis appareat eum perditum iri in infernum. ibîd. -  R -  RApina nullatenùs est licita, neque priuato, neque publicę potestati. 429. b. -  Rapinæ charactere violentia non est denotanda, quando ab eo infertur qui indiget. 430. a. -  Rapina grauius peccatum est furto. 432. a. -  Ratio non est prima regula, sed ipsamet lex naturæ. 39. a. -  Ratio practica & speculatiua dissimiliter discurrunt. 35. a. -  Rectores & senatores non habent ius vendendi locum suum quem pecunia emerant. 271. a. -  Rectores vrbium nequeunt suffragia sua vendere, in electione scribarum. ibîd. -  Rectores, seu senatores isti, non possunt stipendia iuraque scribarum per modum pensionis dispertiri, aut cogere scribam, vt aliquid certum alteri soluat. ibîd. -  Regimen rerum naturalium, & gubernatio spiritualium discriminantur. 820. a. -  Regnum quod quidam hæreditario iure tribuunt Christo, iam ante ipsum natum cessârat. 301. a. -  Regnum Christi est prædicare & docere fidem &c. 301. a. -  Religio superstitiosa Gentilium non culpanda. 97. b. -  Religionem esse optimam iustitiæ partem, quomodò intelligatur. 134. a. -  In religionis ingressu, quomodò liceat pecuniam accipere. 770. b. -  Religioni nullam facit iniuriam, qui bona intentione impedimento est volenti esse monachum. 336. a. -  Religionem expolians persona frugi, forsan tenetur de damno dato. 337. b. -  Religio an sit vera religio, vnde perpendi debeat. 692. a. -  Religioni, res vxoria ex diametro opponitur. 691. b. -  Religio, si vera est religio iure diuino habet annexam castitatem. 692. b. -  Religiosorum status obedientiam in primis requirit. 694. b. -  Religiones militares præter ordinem beati Ioannis, nomine tenus sunt religiones. 693. a. -  Religionum militarium equitibus, expediens est dispensatio, vt copulent sibi vxores. 694. b. -  Religiosus repulsus à religione non tenetur vltrà ad statuta religionis. 637. b. -  Religiosi non tenentur manuum labore victum quærere, sed iustissimè mendicare possunt. 687. b. -  Religiosus episcopus ad quis religionis obseruantias teneatur. 901. a. b -  Religiosus episcopus essentialia vota non relinquit, sed mutat. 902. a. b. quo fit, vt Papa in voto continentiæ cum ipso dispensare non valeat. ibîdem. -  Religiosus episcopus soli Papę manet subditus. ibî. -  Religiosus episcopus ex ęquo tenetur ad debita, à quibus non absoluitur assumptus ex ordine Prædicatorum, aut Minorum. ibîd. -  Religiosus episcopus, cui bona quae acquirit reddere teneatur: & an testamentum condere possit. 904. a. -  Repassio ex primęua significatione est contra voluntatem passio. 247. b -  Repassio ex abusu significat spontaneas mutationes. 247. b. -  Residentia episcoporum apud antiquos monita non disputata: apud neotericos autem eò vsque reuocata est in quæstionem, vt sit iam suasu difficilis. 823. b. -  Residentiam prælatorum iure diuino, natuturali, & humano esse sancitam, innumeris testimonijs comprobatur. 824. & infrà, vsque ad. 838. ob cuius defectum innumerę sunt hæreses in ecclesia subortæ. 828. a. -  Residere in ecclesia propria, segniter tamen & oscitanter, quandoque peiùs quàm non residere. 833. a. -  Res spirituales quadruplices. 700. a. -  Reipublicæ quadruplex regimen. 45. b -  Respublica tota non potest expoliare principem iure regni, nisi ob tyrannidis corruptionem. 302. b. -  Respublica erudita diuinitùs creauit principes. ibîdem. a. -  Respublica non eò melior quò maior. 304. b. -  Respublica quonam pacto ciues in rectis vsibus contineat. 309. a. -  Respublica, vel princeps dupliciter potest dominiorum translationem impedire. 318. a -  Respublica quibus titulis possit ab inuitis ciuibus bona auferre. 322. b. -  Resurrectio patribus legis veteris reuelata fuit. 100. a. -  Restitutio est actus iustitiæ commutatiuæ. 328. a. -  Restitutio non est vbi ratio debiti abest. ibîd. -  Restitutio & satisfactio septem differentijs discriminantur. 329. a. -  Restitutio de quibus debeat fieri. 329. a. 333. b -  Restitutio quibus fiat. 329. b. -  Restitutio quæ dicatur propriè. 331. a. -  Restitutio, vt obliget requirit tres conditiones. 341. a. -  Restitutionis ratio, ibi solum est, vbi res iniustè, vel aufertur, vel retinetur. 331. a. -  Restitutio quo pacto sit facienda ab eo qui rem alienam secretò vsurpauit. 370. b. -  Restitutionis vinculum obligat sub mortali culpa. 331. a. -  Restitutio in his quæ secundùm speciem reparari nequeunt debet fieri ad arbitrium prudentis. 338. b. -  Restitutio quantum ad actum animæ interiorem quando obliget. 333. a. 337. b. -  Ad restitutionem an teneatur qui trahit alium ad ludum. 316. b. -  Restituere an teneatur, qui abducit monanachum à religione. 337. b. -  Restitutionis obligatio transeátne ad hęredes. 340. a. -  Restitutio secundum morem legum non obligat cum detrimento vitæ. potest tamen euenire quando obliget etiam cum tali periculo. 343. b -  Restitutionem famæ remittere ex genere suo non est mortale, imò aliquando laudabile. 344. b -  Restitutionem eidem fieri à quo res sublata est, nempe domino necessum est. 357. a. -  Restitutionis cuiuscunque obligatio oritur, aut ratione acceptionis, aut ratione rei acceptę. 368. a. b. -  In restitutione tria obseruanda. 357. b. -  Restitutioni obnoxius ratione rei acceptæ tenetur illam & omne id quo per ipsam ditior factus est restituere. ibîd. -  Restitutio quamprimum adfuerit facultas obligat. 377. b. -  Restituere nollens, cùm potest, an peccet nouo peccato. ibîd. b. -  Restitutionem an liceat differre & quando. 379. a. -  Restituere quomodò teneatur qui impedit alium à beneficij consecutione. 348. b. 346. a. -  Restitutionem procrastinantes in quanto versentur periculo. 380. a. -  Restitutio quando arbitranda est impossibilis. 381. a. -  Retrahens, seu extrahens, quempiam vi, minis, vel fraude, a religione ad quam restitutio teneatur. 336. b. -  Restitutio cui sit facienda, quando creditor ignotus sit omninò. 362. b. -  Ad restitutionem quando teneantur, qui bonis cesserunt. 381. b. -  Restitutio cui facienda quando nec dominus, nec hæres comparent. 362. b. -  Restitutio quomodò facienda sit quando plures simul ad idem damnum concurrunt. 376. b. -  Restitutio vsurę, creditori non pauperibus, est facienda. 517. b. vide, multa vsura, & vsurarum restitutio. -  Restitutio simonię. vide, simonia, & simoniæ restitutio. -  Restitutioni obnoxius est perceptorum fructuum, qui parœchialem habens ecclesiam non intendit ad sacerdotium promoueri: quod intelligitur etiam sine iudicis condemnatione: quia lex illa non est pœnalis. 896. b. 897. a. b. de alijs beneficijs quæ extra animarum curam sunt, quid sit dicendum. ibîdem. &. 898. -  Ad estitutionem non tenentur, qui ecclesijs suis iuxta earum statutum tenorem inseruiunt, nisi manifesta sit peruersitas, quanuis videantur non pro dignitate inseruire. 899. b. -  Restitutioni non sunt astricti clerici solùm ob vitæ corruptionem. 900. a. -  Reus interrogari iustè non potest absque vno pręuio, illoque iurato, idoneo teste. 467. a. -  Reus respondere iudici non tenetur quousque illi constet more & lege se interrogari. 456. a. -  Reus legitimè de crimine interrogatus, sub reatu mortalis culpę tenetur crimen suum patefacere, etiam si ob hoc fit in mortem rapiendus. 450. a -  Reus non legitimè interrogatus non tenetur crimen suum fateri. ibîd. b. -  Reo siue iure siue iniuria interrogetur, nunquàm licet mentiri. ibîd. -  Reus in tribus casibus tenetur respondere veritatem iudici interroganti de proprio crimine. ibî. b -  Reus ac simul actor nemo tenetur esse. 339. a. -  Rex propter regnum institutitur, non ex conuerso. 824. b. -  Rex est anima regni. 304. b. -  Rege simpliciter superior in temporalibus nemo censetur. 305. a. -  S -  SAbbati nomine, reliquę omnes festiuitates intelliguntur. 111. a -  Sacerdotes plebani suarum sunt parœchialium ecclesiarum pastores, non tamen perfecti. 802. b. Neque vllam habent vim coactiuam quantum ad forum iudiciale. 804. b. -  Sacerdos potest locare operas antecedentes sacramentum, non tamen sequentes. 762. b. -  Sacerdoti licet pacisci de mercede pro obligatione celebrandi. ibîdem. a. -  Sacerdotibus religiosis & antistibus, citra mortale, vix vti licet ludis vetitis. 314. a. vide, ludus -  Sacerdotes habeántne verum dominium fructuum ecclesiasticorum. 854. a. b. De quo variæ sunt opiniones. 852. a. b. -  Sacerdotes arctiùs perstringuntur pręcepto eleemosynarum quam sæculares. 871. a. -  Sacerdotibus iure permittitur propria bona suis hęredibus relinquere. 862. a. -  Sacerdotes teneanturne singulari iure prę sæcularibus ad eleemosynarum subsidium. 863. a. &. 864. a. -  Sacerdotum negligentia disperguntur greges. 828. b -  Sacerdos an possit plures pro vna Missa pitantias recipere. 730. a. -  Sacerdotes trifariam possunt his, quæ ad diuinum cultum offeruntur vti. 731. b. -  Sacerdotes antiquæ legis, quomodò à nostris differebant. 700. b. Et eorum sacerdotium à nostro. 827. b. -  Sacerdotes nouæ legis sublimioris dignitatis sunt, quàm legis antiquæ. 741. a. -  Sacerdotum numerus magnus requiritur in noua lege. ibîd. -  Sacerdotes non decere magna in paupertate vitam degere. ibîd. -  Sacerdotibus præter decimas alias possessiones habere licet. Quas leuitę non habebant. 747. b. -  Sacerdotes negligentes in erogandis eleemosynis, non tenentur ad restitutionem de iustitia, sed de misericordia. ibîd. -  Sacerdotalis ordo à religione in quo differat. 692. b. -  Sacerdotum votum medium est inter pręceptum merum, & votum solenne. 693. a. -  Sacerdotum continentiam improbat & damnat Lutherus. 697. b. -  Sacerdotum continentia vsque adeò est necessaria vt absque illa nequeant legitimam Christi effigiem retinere. 698. a. -  Sacerdotum continentia multis præsignata fuit in Veteri testamento. ibîd. b. -  Sacerdotes ex conuigatis constitui permissum fuit, circa Apostolorum tempora. 703. a. -  Sacerdotibus postquàm addicti essent sacro ministerio, nunquàm licuit vxorio negotio se implicare. ibîd. &. 704. b. -  Sacerdotum votum dispensabile est à Romana ecclesia. 704. a. -  Sacerdotes non contrahere coniugia, neque coniugatos assumi in sacerdotes, ecclesiæ præcepto constat. 706. b. -  Sacerdotes Græci non modò repudiârunt Roman. institutum, sed amplexati sunt illud, quod ex nullo Apostolorum, aut conciliorum permissu elicuerunt. 707. a. -  Sacramenta veteris legis à solis carnis sordibus, & quas dicunt irregularitates, corpus mundabant. 156. a. -  Sacramentorum gratiam spiritualem pecunia vendere, symonia est. 700. a. -  Sacramentum altaris adorandum & vnicum sacrificium Christicolis. 717. b. -  Sacrificium quid sit, declaratur. 710. b -  Sacrificiorum oblatio non solum diuini iuris & humani est, verum etiam naturalis. 711. a. -  Sacrificium quomodò distinguatur ab oblatione. 710. b -  Sacrificij oblatio ex iure naturæ est. 711. a. -  Sacrificium & sacerdotium, vt lex & gubernator, semper in omni republica fuerunt. ibîdem. b. -  Sacrificium nemini offerendum, nisi ipsi Deo. 712. b. -  Sacrificia cur Deus nolle dicatur. 713. a. -  Sacrificiorum oblatio, secundum suam propriam rationem, est actus specialis virtutis. 714. b. -  Sacrificium dicitur quodlibet opus virtutis, vt refertur in diuinum honorem. 715. a. -  Sacrificium maximè id dicitur quod nullam habet aliundè laudem quam quod in diuinam reuerentiam exhibetur. 715. a. -  Ad sacrificium internum vniuersitas hominum lege naturæ tenetur. 715. b. -  Ad sacrificia quæ sola significatione virtutem religionis induunt, solùm tenentur qui sunt lege Dei scripta agunt. 716. a. -  Ad sacrificium aliquod Deo exhibendum omnes, etiam solo iure naturali viuentes quocunque sęculo fuerint, tenebantur, secundum cognitionem quam de vna prima causa habere tenebantur. ibî. -  Sacrificium Christicolis proprium est eucharistia. 717. b. -  Sacrificium per sacerdotem Christi ministrum oblatum non est infiniti valoris. 721. a. -  Sacrificij valor non crescit secundum proportionem deuotionis offerentium. 722. a. -  Sacrificium altaris, vt reliqua sacrificia pro mortuis oblata, eis prosunt, quid cum hîc viuerent meruerunt, vt hoc sibi prodesset: sinistrè aliquae intelligunt: & qualiter intelligendum. 726. b. -  Sacrilegium quo casu committatur. 143. b. -  Salus spiritualis cuiuscunque sibi ipsi propriè commissa est. 815. b. -  Salutis propriæ curam per nullum impedimentum homo præterire debet. 822. b. -  Sanson reuelatione diuina hostes peremit. 120. a. -  Satisfactio extra gratiam nihil pœnæ remittit. 329. b. -  Satisfactionem inficiantur Lutherani. 3331. b. -  Satis fit si simplum restituatur quod ablatum est. 351. b. -  Satisfactio de quibus fieri debeat. 329. a. -  Satisfactio quibus fiat. ibîd. b. -  Scientia etiam Theologię vendi potest. 768. b. -  Scholares præstantes suffragia non testes, sed electores sunt. 350. a. -  Scholares bifariàm iniustitiam suffragando committunt. ibîd. b. -  Scholares non scripti albo, & ambientes posséntne præstare suffragium? ibîd. -  Scholarum Magister potest nouas adhibere pœnas scholaribus, vt seruent leges tam vniuersitatis quam alias. 319. a. -  Scholarum Magister non habet potestatem condendi vllam legem. ibîdem. -  Scopum attingere vno tantum modò contingit, aberrare verò infinitis. 187. a. -  Sententiam ferre secundùm probabiliorem opinionem semper est necessarium, etiam si altera opinio probabilis sit. 275. b. -  Sententia iniqua quæ in falsa præsumptione fundatur non obligat in foro interiori. Cui tamen reus licitè auscultare potest, si duntaxat legi humanæ sit contraria: secùs si diuinę. 55. b. -  Sententia excommunicationis ipso iure ligare solet, & qua ratione id eueniat. 64. a. -  Sententiam iniustam philosophi morales nullam vocant. 472. a. -  Sententia iniusta apud Iuriconsultos quæ sit. ibîdem. -  Sententię iniquæ, quicunque eam iniquam esse resciuerit, parere non tenetur in foro conscientiæ: quamuis in sæculari teneatur. ibîdem. -  Secretorum multiplex ordo. 456. b. -  Secretum confessionis quantum debet esse reconditum, & ab exteriori foro se motum. 457. a. -  Secretum ab alio qui per iniuriam extorsit arctissimo nexu astringitur seruandi illud. ibîdem. -  Seruis quando liceat fungere. 289. b. -  Serui, quibus rebus tanquàm proprijs valeant vti, & qui serui hoc possint. 290. a. -  Seruitus duplex, leg alis, & naturalis. 288. b. -  Seruitus legalis item duplex. 289. a. -  Seruitus vendentium sese licita est. 289. a. vbi de Aethiopibus Portugaliæ disputatur. -  Seruitus mancipiorum licita & pia est. ibîd. -  Seruitutis species plurimæ sunt. 289. b. -  Seruitus contra primariam naturæ intentionem est, non tamen contra secundariam. 290. b. -  Seruitus quomodò iure gentium, quomodò imperatorum sanctione constet. 291. a. -  Seruitus naturalis, quæ per peccatum introiuit, non incidisset in statu inocentiæ. 290. b. -  Simon Magus donum Spiritus sancti emere voluit, à quo simoniæ nomen deriuatum est. 751. b. -  Simon Magus hæreticus fuit, non ex simonia, sed quia credidit mundum non fuisse creatum. 554. b. &. 755. a. -  Simonia genere suo peccatum mortase est. 755. b. -  Simonię materia res spirituales sunt, sed non cuiuscunque generis. 752. a. &. b. -  Simoniæ vitium quale sit ex euangelio venit vestigandum. 751. b. -  Simoniam committit prædicator euangelicus, si pro munere prædicationis pretium ex conuentione recipiat. Non ita est de docente scientias naturales quascunque. 753. a. &. b. -  Simonia non reperitur propriè extra ecclesiam catholicam. ibîdem. -  Simonię definitio approbatur. 754. a. &. b. -  Simonia ab alio vitio imperatur, ab alio elicitur in distincta potentia existente. ibîdem. b. -  Simonia naturali diuinoque iure prohibita. 756. b. a. -  Simonia aliqua est ad ius merè positiuum attinens. 754. a. -  Simonia duplex, mentalis, & realis. 786. a. -  Simonia non est, resignare præbendam in manus prælati in fauorem alicuius, & non aliâs. 777. a. Commutare verò cum pacto nisi in pacto adducatur consensus Pontificis simonia est. ibîdem. -  Simoniam sapit in permutatione præbendæ ad honorem & dignitatem præbendæ respicere, ita vt honorabilior pluris æstimetur, si aliâs fructus sunt æquales. ibîd. b -  Simonia verè committitur, si res spiritualis pro obsequio temporali, vel munere tribuatur. 779. a. & etiam pro munere à lingua, & pro turpi obsequio. ibîd. b. -  Qui pecuniam alicui confert, vt præbendam ei procuret, etiam collatore inscio simoniam fortassis committit. 779. b. -  Simonia non est ratione consanguinitatis beneficium conferre: ratione verò dignitatis, ac probitatis consanguineo dare saudabile est: in hoc tamen antistites periclitantur maximè. 780. b. -  Simoniam non committit, qui metu alicui beneficium confert. 781. b. -  Simonia realis sine mentali aliquando est. 786. b. simoniæ pœnę. 793. a. vide, pœnę simo. -  Simonia mentalis est illa, quę pro obiecto habet realem & hęc pœnis iuris non subditur. 786. a. -  Simonię mentalis optima disputatio. 779. b. -  Simoniæ restitutio & quòd per simoniam acquisita restitutioni sint obnoxia. 784. b. simoniacę pœnę. ibîd. &. 788. a. b. &. 793. a. -  Spirituale quicquam vendens naturali iure, restitutioni subditur. 785. a. &. 791. b. emens verò an teneatur. 785. a. &. 791. b. -  Simonia omnis realis in qua pretium solutum est, ad restitutionem obligat. 786. b. & ad resignationem præbendæ, quę cum tali pacto collata fuit, etsi pretium solutum non fuerit. ibîd. -  Simonia acquisitorum restitutio facienda est illi, qui pretium dedit, quandiu per sententiam non fit condemnatio. 787. b. -  Simonia mentalis an ad restitutionem obliget, pulchra disputatio. 789. b. obligat vtique. 789. b. -  Simoniacus tam ratione rei acceptę, quam ratione iniustæ acceptionis, restituere tenetur. 789. b. -  Simoniacum est ob ordinem exhibitionem munus aliquod exigere. 792. b. -  Simoniacum non est, cùm pro actibus hierarchijs, vt pro inungendis sacerdotibus, & consecrandis episcopis, aliquid retribuitur. 765. a -  Simoniacum est vendere ius præbendę, & contra ius naturæ. 772. b. -  An simoniacus fuerit Abraham emens sepulturam. 774. b. -  Simoniacum est nolle conferre locum sacrum ad sepeliendum mortuum, nisi pro pecunia: at verò si quis honoratiorem locum affectet, ab illo pecuniam ad ecclesię fabricam exigere, simonia non est: 775. a. -  Societas, seu societatis contractus duplex genus. 575. a. b. -  Societatis contractus licitus est, si qui pecuniam ponit periculum eius subit. 575. b. -  In societatis contractu qualiter distributio lucri facienda est, dum vnus pecuniam ponit, alius industriam. 576. a. -  Societatis quidam pessimus contractus. ibîd. b. -  Societatis contractus, vbi quis sic pecuniam ponit, vt nulli se exponat periculo, neutiquam licitus est. 577. a. b. -  Societatis quidam implexus contractus. 577. b. -  Societatis contractus in quo socius contractum assecurationis capitalis, & venditionis lucri, cum suo socio facit, siue à principio, siue successiuè, vsuram sapit. 578. b. -  Societatis quidam periculosus contractus. ibî. -  ¶ Socij qui dicantur. 575. a. -  Socius qui centum societati committit, licitè potest quinquaginta tantum periculum subire: dum tamen illam pręcisè partem lucri suscipiat, quæ illis quinquaginta respondet. 577. b. -  Solicitudo necessaria non est interdicta, sed superflua. 188. a. -  Solutione anticipata quomodò liceat viliùs emere: vt in lanarum negotio fit. 563. a. vide, emere. -  Solutio expectata nihil vetat, quominùs contractus à principio perfectus sit. 564. a. licèt oppositum, vt Caietano placet, non sit omninò improbabile. ibîd. -  Sors idem quod capitale, seu principale. 507. b. -  Spiritualia quare pecunia non ęstimentur. 515. a. -  Spirituale & illi annexum, & quod ab spirituali dependet, non est pretio vendibile. 772. a. -  Spuriorum quatuor esse genera, & quando succedant in hęreditatem, & quando non, & de clericorum nothis filijs ostenditur. 311. a. b. -  Statuam quam vidit Daniel cap. 2. quid significet. 305. a. -  Stipendia vniuersitatis non sunt in rem personarum, sed in stipendium ministrorum. 350. b. -  Stipulatio, an sit contractus. 543. a. -  Stipulationes turpes nullius sunt momenti. 361. b -  Studiosus quisque debet tres habere conditiones. 121. a. -  Studiosus aut prauus non dicitur, nisi qui ex habitu operatur. 222. a. -  Subsanatio à derisione & contumelia differt. 498. b. -  Subsanator turpia dicit, vt gloriam conscientię alteri adimat. 499. a. -  ¶ Subditum esse vnum alteri in foro iudiciali quatuor modis contingit. 433. b. -  Sub viri potestate eris, & ipse dominabitur tui, explicatur. 279. b. -  Superbia humana de duobus extollitur. 93. a. -  ¶ Susurratio genere suo grauius peccatum est contumelia & detractione. 495. b. -  Susurrare ad dirimendas amicitias, quando peccatum sit, & quando virtus. 496. b. -  Susurronis & detractoris discrimen. 495. a. -  -  T -  TAcens & non obstans quando dicantur causa. 375. b. -  Talio vnde trahat originem, & quid sit. 448. b. -  Talionis pœna iusta. ibî. -  Talionis lex quare posita sit populo Iudęorum. 449. a. -  Talione dignus non est, quae inculpata ignorantia, quem in crimine esse putat reum facit. ibi. b -  Talionis pœnam princeps remittere non potest: quamdiu accusatus non remiserit. ibid. -  Templi vnius Iudęorum literalis & mystica ratio. 554. a. b. -  Templa non placent hæreticis cùm sint publicarum orationum loca. 873. b -  Templa quantum Christi placuerint, multis locis ostenditur. ibîdem. -  Tempus sacrum non violatur per peccatum, sicut locus sacer. 143. a. b. -  Tergi versari tribus modis citra culpam, accidere potest. 448. a -  Testamentorum solemnitas describitur. 318. b. -  Testimonium conferre tenetur quicunque à legitimo iudice, secundùm iuris formam in testem ascitur. 465. a -  Testimonium dicere non tenetur, qui occulta crimina, de quibus neque infamia, neque alia iuris causa pręcessit, interrogatus fuit. ibîdem. -  Testimonium quando quis sponte propria offerre teneatur. 466. a. b. -  Testimonium conferendi, & aliarum eleemosinarum discrimen. ibîdem. a. -  Testimonium duorum, qui sint fide digni, sufficiens est in iudicio: & ad maiorem certitudinem trium. 467. b. -  Testimonium duorum vel trium, non vsque adeò iure naturę stabilitum est, vt nullam ob causam exigi possint plures, quando mortalium fides, & iustitia deprauata est. 468. a. &. b. -  Testimonium hominum iure et meritò, tam ob aliàs causas, quàm ob culpam, repellitur. 469. b -  Testimonia illa reipublicæ necessariæ sunt, quæ bonum habent authoritatis pondus 470. b. -  Testimonium falsum quando mortale sit, & quando non. 471. a. b -  Testis extra casum necessitatis liberandi innocentem aut rempublicam, potiùs inclinare debet ad seruandum secretum proximi, quam ad prodendum. 467. a. -  Testes singulares non saciunt in iudicio fidem. 468. b. -  Testium in ipsa actus substantia discordantium testimonium, aut refutatur, aut non satis ad sententiam facere censetur. ibidem. -  Testibus actoris & rei ad inuicem discrepantibus, cęteris paribus standum est parti rei. ibi. -  Testibus vtriusque partis inter se dissentientibus, vtri partium assentiri debeat, ex multis iudex potest perpendere. ibidem. -  Testes singulares de multiplicatis ab eadem persona eiusdem actibus, quam fidem faciant in regionibus. 469. a. -  Testi crimen obiicere, quando liceat, & quando non. 470. a. b. -  Testium non omnium repulsa pœna est, sed quandoque cautela. 470. b -  Testis in iudicio asserere non debet, nisi id de quo per vigilantem considerationem hader certam scientiam. 471. b. -  Testis asserens quod post prudentem vigilantiam pro certo habet, & si falsum sit, non est reus mendacii. ibîdem. -  Testes iure iurando stringuntur vt maiori percuciantur timore. 472. a. -  Testis pro veritate dicenda nihil recipere potest: bene tamen pro labore. 478. b. -  Testes simoniæ iure antiquo tenebantur sub anathemate reuelare, nec ante poterant absolui. 793. b. -  Thimoteus & alij episcopi quare iussu Pauli à suis ecclesiis non nunquam peregrinati fuerint. 833. a -  Titulus quid sit explicatur. 281. a. -  Traditio per votum non fit, nisi ille qui traditur solemniter recipiatur. 650. a. -  Trahens alium ad ludum an teneatur ad restitutionem. 316. a. -  Tributi, scilicet, Alcauala ratio iusta ne sit, & quomodo obliget in conscientia. 352. a. -  Tributa debentur principibus in conscientia. 276. b. -  Tributorum libertatem Rex potest hominibus rusticis precio donare vrgente necessitate. ibîdem. -  Turcæ cæcitas de dominio vitæ subditorum, describitur. 293. a. -  Tiranus censendus est qui leges in proprium commodum constituit. 11. b -  -  V -  VAlor rei æstimandus est, secundum id quod in præsenti est. 557. b. -  Valor rei iustus vt sit, prudentium iudicio, non cuiusuis metiendus est. 547. b. vide prætium. -  Varietatis tres sunt gradus. 139. b. -  Venans alienas feras, quando teneatur ad restitutionem. 353. b. -  Venatio homini est naturalis. 384. a. -  Venatio iure gentium communis est. 353. a. -  Venatio triplici de causa vetatur. 353. a. -  Venationis custodiendæ sui gratia, non est per ratio in rege, & in magnate. ibîdem. -  Vendere licèt pretio rigido, pio, & moderato. 547. b. -  Vendere rem viciatam præcio integræ & solidæ, iniquitas est. 554. a. -  Vendens bona fide rem emptam à latrone, quid debeat facere. 369. a. -  Vendere non licèt, ratione crediti pretij, carius rem quàm in præsenti valet. 558. b. & 564. a. Et vide venditor. -  Venditio est rei pro pretio distratio. 543. b. -  Venditio cum deceptione intra dimidium in iusti pretij: iniqua est, & si permissa. 551. b. vide deceptio. -  In venditione, falsissima regula est si quis semper quanto emit pretio quantumque laboris & periculi subiit tanti velit vendere, cum lucri accessione. 547. b. -  Venditio ab vsurario facta qualiter sit valida. 529. b. -  Venditor qui rei defectum cognoscens eundem fraudulenter emptorem celauerit, contra iustitiam delinquit: & idem de emptore dicendum. 554. b. -  Venditor si caueat damnum dare, puta quod non pluris rem vendat quàm cum vitio valet, neque vllo emptorem obiiciat periculo, & res sit emptori pro pretij ratione vsui, nulla lege compellitur vitium patefacere. 555. a. -  Venditor mensuram fraudando, vel rei substantiam vitians: & si iniustitiam non committat, vtputa quia ex pretio demit quod in mensura tollit, vel in substantia vitiat, iustè tamen à publico magistratu punitur: licet hæc aliquando absque crimine facere possit. 556. b. -  Venditor non tenetur reuelare quod in futurum expectatur. 557. b. -  Venditori nullo modo licet, credito pretio cariùs vendere rem ratione crediti pretij, quàm in præsenti valeat. 558. b. -  Venditori nihil licèt exigere ratione periculi soluen di pretium in futurum. 559. b. -  Venditori an liceat quando credito pretio vendit, de expensis in recuperando pretio à principio pacisci. 560. b. -  Venditor qui suas merces venditurus non erat, neque ad tempus quo pretium auctum iri coniicitur, potest pluris vendere quàm tempore venditionis valent: deductis tamen expensis & laboribus: etiam casu quo rogatus vendat. 563. & quòd hoc locum habeat, etiam si non esset seruaturus merces, non est omnino improbabile vt Caietano placet. 564. a -  Venditori licitum est in pretium rei ducere damnum quod accipit: quare res æstimatur, non solùm quanti in se valebat, verùm & quanti venditori. 550. a. emptore tamen admonito. ibîdem. b -  Venditori non licèt in pretium ducere commodo dum quod ementi ex venditioni accrescitur. ibîdem. -  Verberare possunt patres & qui curam gerunt paternam: non tamen mutilare. 412. b. &. 413. a. & subsequentibus. -  Verberare maritus quomodo possit. 414. b. -  Verbum stare in ore duorum vel trium quid sit. 321. b. -  Veritates perpetuę qualiter subsint legi Dei æternæ. 26. b. -  Veritatem nullatenus ab negare licèt. 440. a -  imo eam confiteri tenetur reus cum periculo uitæ, si iuridice interrogetur, aliàs non est absoluendus. 456. a. -  Vidua fructus pignoris pro dote ei traditi in sortem ducere non tenetur. 520. b -  Violenter respub. & princeps possunt citra iniuriam aliquid à suis ciuibus extorquere, quòd si persona priuata id faciat, raptor est & latro. 429. b. -  Vim vi repellere licèt. 404. b. &. 346. a. -  Vir qui vxorem in fragranti delicto enecat peccat. 390. b. -  Vir potest accipere pretium turpitudinis à muliere. 359. b. -  Vir potestatem sui corporis non habet sed mulier, explicatur quo pacto. 279. a. -  Vir non habet ius dominicum in vxorem. 280. a. -  Virtutis duplex consideratio. 33. a. -  Virtutes humanæ sunt in vniuersum de lege naturæ: hoc est, secundum hominis naturam, si generalem rationem virtutis consideres: si autem materias actuum ipsorum mediteris non omnes sunt de lege naturæ. 33. a. -  Virtutes consentaneæ diuinæ legi, non dicuntur simpliciter de lege naturæ, sed potius supra naturales. 34. a. -  Nulla est virtus cuius non aliquis actus ad commune bonum referri valeat. 49. b. -  Virtus colenda est. 345. a. -  Virtutum opera tenemur Deo offerre formali aut virtuali ratione. 716. a. -  Virtutis opus quantę sit perfectionis ex duobus æstimatur. 733. a. -  Virtutes quæ hominem componunt in ordine ad seipsum discriminantur ab eis quæ illum componunt in ordine ad alterum. 754. a. -  Virtus non est in ea potentia quæ electionem facit, contra scortum ibîdem. -  Virtutum præcepta dignitatis ordine debent ante ferri prohibitionibus vitiorum contrariorum. 112. b. -  Virtutem vnam aliis imperare quid sit. 207. b. -  Virtutes Cardinales dupliciter accipiuntur. 211. b. -  Virtutis diuisio & subdiuisio. 214. a. &. 215. a. -  Virtutes intellectuales digniores sunt moralibus. 215. a. -  Virtutes morales plus habent de ratione virtutis quàm intellectuales: & ideò faciunt habentem simpliciter bonum. 216. b. -  Virtutum collatio inter se fieri debet inter genus & genus, aut inter supremum actum vnius & supremum alterius. 216. b. &. 218. b -  Virtus est id cui propriè honor debetur. 274. a -  Visitationis stipendia qũo Episcopis liceat recipere. 769. -  Visitandi greges non per alios quàm per episcopos. 831. a. -  Vita omnium bonorum fundamentum. 393. b. &. 394. a -  Vitam corporalem pro quibus liceat ponere. 396. b. -  Vitam temporalem an liceat pro amico ponere. 397. b. &. 398. a. -  Vitam spiritualem amittere non licet pro salute spirituali totius mundi. 397. a. -  Vitam spiritualem licet aliquando exponere periculo ibîdem. -  Vitium rei venditæ qualiter venditionem illicitam reddat. 554. b. -  Vitia aliqua peculiariter dicuntur contra naturam. 34. a. -  Voluntas promittendi aut iurandi absque proposito ad implendi, obligationem parit. 618. b. -  Voluntas non est regina, sed ancilla intellectus. 8. b. &. 10. a. -  Voluntarium duplex. 407. a. -  Voluntarium nisi ad sit, peccatum esse nequit. 406. b. -  Voluntarium de per accidens quid requirat 407. a. -  Votum est actus religionis elicitus. 643. a -  Votum rectè fieri de operibus non debitis ex sacris vtriusque paginæ testimoniis comprobatur. 613. b. -  Voti nomen dupliciter vsurpatur. 615. b -  Votum definitur promissio de libertatæ voluntatis Deo, de his quæ Dei sunt facta. 628. b. -  Votum requirit tria: scilicet rationis deliberationem, propositum voluntatis, & promissionem. 615. b. -  Voti substantia in rationis actu, nimirum in promissione, consistit. 616. a. -  Votum exteriora signo per accidens requirit. ibîdem. -  Votum quibus de rebus suscipi debeat, & de quibus non debeat. 620. a. b. -  Voti materia possunt esse præcepta. 623. b. -  Votum non est de re prorsus indifferenti. 622. a. -  Votum de obiecto aliàs bono, in malum finem relato, non obligat. 625. a -  Votum ad quod suscipiendum mouetur homo malo fine, si tamen obiectum bonum est obligat. ibîdem. -  Votum non peccandi veniatur stultum est: neque obligat. 624. b. -  Votum contra opus consilij peccatum est: neque obligat. 626. b -  Votum ineundi conuigium nullatenus ligat sed semper est illicium contra Cai. 627. a. b. -  Votum virginitatis dupliciter fieri potest. 638. a -  Votum non nubendi non obligat ad castitatem. ibîdem. b. -  Votum quatenus attinet ad tempus implendi, tripliciter fieri potest. 640. a. -  Votum simplex & solenne differunt. 648. b. &. 652. a. -  Voti solennis substantia consistit in hoc quod sit traditio, stando in opinione. S. Thom. de indispensabilitate voti. 650. a. -  Votum solenne iure diuino dirimit matrimonium, eò quod est traditio. ibîdem. b. -  Voti solennis transgressio grauior est quam simplicis. 650. b. -  Voti solennis & simplicis distinctio est specifica. 652. a. -  Voto castitatis potest quisque innodari, ante legitimum rationis vsum. ibîdem. b. -  Votum nullum suscipere potest qui sub alterius est potestate de his rebus in quibus subiicitur, quod citra eius assensionem solidum sit ac firmum. 653. b. -  Vouendi facultas interdicta est monachis de iure diuino & naturali. 654. a. -  In voto suorum subditorum potest episcopus dispensare: non autem potest illorum vota irritare. imo vero neque Pontifex maxi. potest secularium vota irritare, secus religiosorum. ibîdem. -  Voti dispensatio iure naturæ pertinet ad parentes respectu filiorum, & ad tutores respectu illorum quorum cura illis commissa est, & ad dominos respectu seruum. ibi. -  Voti religiosorum irritatio, & dispensatio, in quibus casibus fieri possit à prælato. 654. b. &. 655. a. -  Votum à religiosis emissum, quo pręlati obedientia impeditur, non tenentur implere dum per pręlatum irritum non habetur. 655. b. -  Votum quod religiosus emisit de materia libera, potest ipse pręlato detegere, & si graue sit potest molestiam suam & grauamen ei aperire vt irritet. 656. b. -  Votum suum quod religiosus emisit dere prohibita, tenetur patefacere prælato ante quam sit in mora. 657. a. -  Votum emissum à religioso cum facultate prælati potest nihilominus ab ipso prælato irritari. ibîdem. -  Vota vxoris vniuersa potest vir irritare. 657. b. -  Votum emissum à viro de non petendo debitum, an teneat sine consensu vxoris. 658. a -  Votum castitatis emissum ab vtroque coniuge communi consensu, non potest rursus per ipsos irritari, sed vtriusque votum censetur absolutum castitatis. 659. a. -  Votum quodcunque siue vxoris siue filij siue religiosi semel irritatum nullam deinde virtutem retinet, qua vllo tempore obligare possit, nisi iteratò fiat. 659. a. -  Votum emissum ab vxore exequutioni tunc mandandum si maritum vita superauerit, & idem de filio si dum sub cura parentis egerit votum emitteret post suam emancipationem explendum, & pariter seruus sub conditione si fuerit libertate donatus: an eiusmodi vota possint superiores irritare. 659. b. -  Nullo voto se potest constringere puer, aut puella ante pubertatis annos, si non ea vtantur rationis luce vt deliberare queant. 661. a -  Votum solenne nemo quantuncunque sit doli capax ante pubertatis annos potest suscipere. 661. b. -  Voto religionis solenni & simplici quisque se potest firmissimè obligare post annos pubertatis, quantumuis parentibus reclamantibus. ibîdem. -  Inter votum pręsonale & reale discrimen & conuenientia. 662. b. -  Voto se prępedire quominùs quis accipiat episcopatum, nihil per se loquendo implicat iniquitatis. 817. b -  Votum emissum à filio dum erat sub potestate patris neque tunc à patre irritatum postquàm emancipatus est, non potest ab ipso patre irritari. 663. b. -  Votum quodcunque simplex potestati subest ecclesiæ, tam vt super eo dispenset, quam vt ipsum in rem aliam commutet. 664. b. -  Voti dispensatio non tollit diuinam legem sed tollit obligationem, quæ ex mera voluntate vouentis ortum duxit. 666. a -  Votum quod fit in susceptione ordinis sacri dispensari potest per summum pontificem antequam fiat, nempe abrogando nunc legem positam: & postquam factum est cum illis qui iam votum solenne fecerunt. 668. b -  Super votum solenne religionis nulla cadit dispensatio. 699. a. &. b. -  Ad votum dispensandum necessaria est superioris authoritas. 672. a. -  Ad voti dispensationem ac perinde ad commutationem quæ in minus fit bonum, requiritur causa. ibîdem. b. -  Ad voti commutationem in melius non exigitur superioris authoritas: quando manifestum est id in quo mutatur esse meliùs. ibîdem. Imò fortè neque ad mutationem in rem æqualem. 676. b. -  Vota in seculo facta extingui censentur per solenne religionis: obiit quod omnia mutantur in meliùs. 673. a. &. 676. b. -  Votum solenne religionis in altiorem aliam ac perinde altiorem commutari potest propria authoritate, non tamen in aliud votorum genus. ibidem. -  Super omni voto simplici suorum parœciorum vnusquisque episcopus dispensare potest. Hęc autem in Archiepiscopo facultas ad diœceses sibi suffraganeas non extenditur. Eadem quæ est in Abbatibus, & religionum quibuscunque præfectis authoritas dispensandi in votis suorum subditorum. 673. b. -  Votum dispensandi facultas, eadem vbique est ad commutandum. 673. b. -  Vota subditorum de transeundo ad altiorem religionem, dispensari possunt per suos prælatos. 674. a. -  Voti pœnalis religionis, & peregrinationis Hierosolimitanæ dispensatio Pontifici maximo reseruatur. ibîdem. b. -  Ad voti dispensationem necessaria est causa, si autem in meliùs fit nulla exigitur prorsus obstans causa. Sed satis est vt ad finem magis conducat. 675. a. -  Votum nequit dispensari aut commutari priuilegio cruciatæ bullę, nisi ante eius susceptionem sit emissum. 676. a. -  In votum simplex religionis aut perpetuę castitatis dispensare, nullo hactenus cruciatę displomate concessum est. ibidem. a. -  Votum sacerdotum dispensabile est ab ecclesia. 704. a. &. 692. b. -  Votum religionis in paupertate consistit, castitate & obedientia. 631. b. -  Votum tria monachorum delineauit. Christus Matth. 5. 682. a. -  Vouendi modus quem statuebat Lutherus. 684. a. -  Voti transgressio ex genere suo peccatum est mortale sacrilegiumque. 630. b. -  Votum religionis simplex post contractum matrimonium non vltra quicquam obligat. 638. b. -  Voti pœnitentia potest esse peccatum, et quomodo non est peccatum. 347. a -  Vsucapio quanto tempore fiat. 323. a. -  Vsuræ multiplex acceptio. 506. a. &. 507. a. -  Vsura multis modis committitur. 516. b. -  Vsura à fœnore differt. 506. b. -  Vsura idem quod partus & quod morsus. ibid. b -  Vsura solummodo in mutationis contractu, atque in aliis quibus mutui ratio inest, locum habet. 507. a. -  Vsura est pretium vsus mutuatę rei. 507. b. -  Vsura non est, pretium quod recipitur pro pecunia ad ostentationem vel ornatum locata. 507. b. -  Vsura interna atque externa quomodo discriminentur. 507. b. &. 516. a. -  Vsura externa, vbicunque pactum interuenit expressum. 508. a. -  Vsura peccatum mortale est, iustitiæ commutatiuę contrarium. 508. a. & oppositum est manifesta hæresis. 510. a. -  Vsuram non esse naturali iure prohibitam, periculosum est asserere. 508. b. et hoc multis ostenditur. 510. b. &. 511. a. quo fit vt in vsura nunquam Deus dispensauerit imò neque factibile est. ibîdem. -  Vsurarium crimen vtriusque testamenti pagina detestatur. 509. a. & 510. a. -  Vsura certo quodam modo fuit Iudæis permissa, non licita: neque in vsurarium lucrum dominium vnq; illis fuit concessum à Deo 511. a. -  Optima explicatio illius loci non fœneraberis fratri tuo. 512. a. -  Vsuræ à lege ciuili permittuntur quemadmodum meretrices. 512. b. & quo pacto permittantur. 513. b. neque vero ciuile ius vsuras permittendo canonico aduersatur. 514. a. -  Vsuræ vsurarum olim summo rigore prohibitæ. 513. a. Quicquam ex pacto vel recipere vel expetere vsura est, accipere vero aliquid non conuentionis nexu sed quod gratuito mutuanti rependitur nullam impingit vsuræ labem, sicut necque amicitiam & bene volentiam ex mutuo conquirere & exigere. 515. a. -  Vsuram committit qui ratione mutui in pactum deducit vt mutuatarius iustæ liti cedat. 516. a. -  Vsuræ vitio innodatur quod ratione mutui turpes amplexus exposcit: secus vero quod amicitiam procurat, vt mulier amore victa turpi rei acquiescat. ibîdem. -  Vsuræ labem incurrit qui mutuatarium cogit, vt vel totum mutuum vel partem in mercibus suscipiat: etiam si iustum pretium merces non excedant. Idque vsu venire solet mercatoribus regi mutuantibus, non sine magna militum iactura. ibîdem. -  Vsuram committit qui ratione mutui, obligat ad emendum, molendum, laborandum, etiam iusto ex soluto vel non excesso pretio. 517. a. -  In mutuo in pactum ducere quod aliàs iustè debetur, vsura non est. ibîdem. b. -  An vsura sit, ratione mutui obligare mutuatarium ad mutuandum. 519. a. -  Vsura an committatur vendendo cariùs credito precio. 558. b. &. 564. a. Vide vendere & venditor. -  Vsuram committit qui fructus pignoris non computat nisi pignus sit de feudo, vel pro dote genero vel viduę traditum. 519. b. & 520. b. -  Vsuram sapit mutuarium obligare ratione mutui ad ducendam vxorem. 521. a. -  Vsura ratione lucri cessantis. vide lucrum. -  Vsuram inuoluit mons pietatis. 538. b. -  Vsuraria datio an dominium transferat, optima disputatio. 526. b. -  Vsurarum dubitationes omnes per ecclesiam definiri non est conducens. 540. b. -  Vsuramentis quomodo ab exteriori differat. 507. b. &. 516. a. -  De vsura mentali optima disputatio. 530. a. -  Vsura mentalis quomodo à simonia mentali differat. 532. a. -  Vsurę mentalis restitutio quomodo & quando necessaria. 530. a. &. 531. a. -  Vsurarum restitutio necessariò facienda etiam nullo petente. 510. &. 526. a. -  Vsurarum restitutio solùm necessaria cum ratione mutui quicquàm recipitur. 522. a. -  Si per vsuram res quæ vsu consumuntur extorqueantur, fœnerator facit satis restituendo tantùm quantum accepit cum damnis & lucro: si quod alteri cesset, fructus verò qui per easdem res sua industria accumulauit, liberi sunt à restitutione. 522. a. b. &. 528. b. secus verò in fructibus domus vel prędij per vsuram extorti. ibîdem. -  Ad vsurarum restitutionem non modò vsurarius sed iudices cogentes vsuras soluere, aduocati consulentes, ministri aliqui, &c. etiam tenentur fœneratore non restituente. 532. b. De hoc vide mutuum, & lucrum cessans. -  Vsurarius non acquirit dominium in ea quæ per vsuras corrasit. 527. a. & si mutuatarius se velle in ipsum dominium transferre asseueret, dum tamen ratione mutui det. 528. a. -  Vsurarius dominus fit possessionis quæ per pecuniam vsurariam emit: quo fit vt ipsas restituere non teneatur: manent tamen debito obnoxiæ. 528. b. -  Vsurarij bona quomodo sint restitutioni subdita. ibidem. -  Vsurarij bona in triplici sunt differentia. 529. a. -  Vsurarij omnes contractus sunt validi, iure naturæ, per quos non fit minùs potens ad soluendum vsuras. 529. b. -  Ab vsurario pecuniam vsurariam vel quidquam aliud recipiens emptione vel alio quocunque contractu tutus est in conscientia: si vsurarius non fiat illa ratione impotens ad soluendum. ibîdem. -  Vsurarij hęredes ad quid teneantur. ibîdem. -  Vsurarius multis modis potest lucrum à mutuatario recipere. 530. b. -  Vsurarius pecuniam à mutuatario vltra sortem recipiens, quocunque prauo animo, si mutuatarius rationi mutui non dedit, restituere non tenetur, nisi fortè ex conscientia erronea. 531. a. -  Vsurarij cooperatores & ministri ad quid teneantur. 532. a. -  Vsurarium non paratum, ad mutuandum sub vsuris inducere non licèt, à parato verò licet sub vsuris mutuum recipere. 533. b. &. 534. b. -  Vsurarius mutuatarium obligans ratione mutui ad contractam societatis vel à securationis faciendum, vsuram committit. 563. a. -  Vsurarios ius canonicum tum multis opprobriis proscindit tum & pœnis pluribus accumulat. 514. a. -  Vsus à dominio rebus vsu consumptibilibus, an distinguatur controuertitur ad longum. 281. b -  Vsus rerum comestibilium & vtensilium distinguitur quodam pacto à dominio. 282. b -  Vsus rerum duplex est, & iuris & facti. 282. a. -  Pro vsu vasis aut calicis sacri non licet aliquid recipere, licet ipsum locare & vendere possit ecclesia. 762. a. -  Vti quempiam iure suo biphariam contingit. 359. a. -  FINIS INDICIS. Series Chartarum Operis. a. b. c. d. e. f. g. h. i. k. l. m. n. o. p. q. r. s. t. v. x. y. z. Aa. Bb. Cc. Dd. Ee. Ff. Gg. Hh. Ii. Kk. Ll. Mm. Nn. Oo. Pp. Qq. Rr. Ss. Tt. Vv. Xx. Yy. Zz. Aaa. Bbb. Ccc. Ddd. Eee. Fff. Ggg. Hhh. Iii. Kkk. Lll. Mmm. Nnn. Ooo. Ppp. Omnes sunt Quaterniones, pręter Ii. qui est duerno, & Ooo, qui est ternio. Excudebatur Salmanticæ in Officina Literaria Andreæ à Portonarijs, Typographi multò accuratissimi: Anno ab orbe redempto Quarto & Quinquagesimo supra Mille Quingentos. Quinto Idus Maias.