PRIMVM oportet, sicut de nomine Ecclesiae fecimus, ita quid per nomen Potestatis intelligatur, declarare. Neque[art. 1] enim omnino idem videtur esse potestas, quod potentia. Nec materiam siquidem, neq; sensus, imo nec intellectum, aut voluntatem potestates, sed potentias vocamus. Contra[art. 2] autem magistratus, sacerdotia, & omnino imperia potestates potius, quam potentias appellant. Ergo vt S. Tho. [Aquinas, Thomas/gnd:118622110 viaf:100910150]{ S. Thom. } 4. dist. xxiiij. q. j. j. q. ij. ad 3. exponit, videtur potestas praeter potentiam ad actionem dicere praeeminentiam quandam, & authoritatem. Atque adeo quaerere, an in ecclesia sit aliqua potestas spiritualis: perinde est ac quaerere, an in ecclesia sit aliqua vis, aut authoritas ad aliquid spirituale: & haec, an sit alia a ciuili potestate. Ita vocat Paul [Tarse, Paul de/gnd:118641549 viaf:100178828]. ad Roma. 13.{ Rom. 13. } Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.