PRIMVM oportet, sicut de nomine Ecclesiæ fecimus, ita quid per nomen Potestatis intelligatur, declarare. Neq;* enim omnino idem videtur esse potestas, quod potẽtia. Nec materiam siquidem, neq; sensus, imò nec intellectum, aut volũtatem potestates, sed potentias vocamus. Cõtrà* autem magistratus, sacerdotia, & omnino imperia potestates potiùs, quam potentias appellãt. Ergo vt S. Tho.{ S. Thom. } 4. dist. xxiiij. q. j. j. q. ij. ad 3. exponit, videtur potestas præter potẽtiã ad actionem dicere præeminentiam quandam, & authoritatem. At adeò quærere, an in ecclesia sit aliqua potestas spiritualis: perinde est ac quærere, an in ecclesia sit aliqua vis, aut authoritas ad aliꝗd spirituale: & hæc, an sit alia à ciuili potestate. Ita vocat Paul. ad Roma. 13.{ Rom. 13. } Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.