ΒΆ Ad hanc quaestionem, quoniam permultae, & quidem graues, nobis disputandae sunt, breuiter respondeo per vnicam conclusionem. Necesse[art. 3] est in ecclesia praeter ciuilem & laicam potestatem esse aliam spiritualem. Haec conclusio probatur. In ecclesia sunt plures actiones, & variae non spectantes ad vnam potestatem: & aliquae spectant ad potestatem ciuilem, aliae non ad illam, sed ad aliam potestatem, scilicet spiritualem. Vnde de ecclesia dicitur, quod astitit a dextris Dei in vestitu deaurato, circundata varietate. Psalmo. 44. Sed potestates distinguntur ex fine, sicut potentiae per obiecta. Ergo praeter potestatem ciuilem oportet ponere aliam spiritualem.