¶ Ad hanc quæstionem, quoniam permultæ, & quidem graues, nobis disputandæ sunt, breuiter respondeo per vnicã conclusionem. Necesse* est in ecclesia præter ciuilem & laicam potestatem esse aliam spiritualem. Hæc conclusio probatur. In ecclesia sunt plures actiones, & variæ non spectantes ad vnam potestatem: & aliquæ spectant ad potestatem ciuilem, aliæ non ad illam, sed ad aliam potestatem, scilicet spiritualem. Vnde de ecclesia dicitur, quòd astitit à dextris Dei in vestitu deaurato, circundata varietate. Psalmo. 44. Sed potestates distingũtur ex fine, sicut potentiæ per obiecta. Ergo præter potestatem ciuilem oportet ponere aliam spiritualem.