ΒΆ Secundo probat Durand [Durandus, Guilielmus/gnd:1158804431]. in tracta. de origine iuris, Potestas[art. 4] constituitur in republica, vt homines prouocentur ad bonum, & arceantur a malis, iuxta illud 1. Petri [Petrus, Simon/gnd:118593323 viaf:13581141] 2. quod potestas est{ 1. Pet. 2. } ad vindictam malorum, laudem vero bonorum. & Rom. 12. Vis non timere potestatem? bonum fac, & habebis laudem. Quod si bona quidem ad quae homines promoueri deberent, & mala, a quibus deterreri oportet, spectarent solum ad vitam politicam praesentem, sufficeret certe temporalis, & laica potestas. Et cum vita fidelium non solum tendat in finem, & statum ciuilem, imo multo impensius & principalius in bona perpetua, quaerendo primum, iuxta Domini consilium, Primum quaerite regnum Dei. Matth [Matthew/viaf:54940534 gnd:118578979]. 7.{ Matth. 7. } & eam felicitatem, quam oculus non vidit, nec auris audiuit: timeat praeterea mala, & poenas potius alterius vitae, quam praesentis, nec tam eos, qui occidunt corpus, quam eum, qui postquam occiderit, habet potestatem & corpus, & animam perdere, & mittere in gehennam ignis, Matth. 10. & Luc. 12.{ Matth. 10. Luc. 12. } ideo vt homines dirigantur & prouehantur in finem illum supernaturalem, & si forte aberrauerint, reuocentur in rectam viam, vel laude, vel praemio, vel timore, vel poena: necessarium fuit, vt esset aliqua potestas praeter ciuilem. Hanc rationem eleganter ponit Hugo{ Hugo. } de sacra. Pet. 2. Duae[art. 5], in quit, sunt vitae: vna terrena, alia spiritualis. Vt autem vtraque in iustitia seruetur, & vtilitas proueniat: primum vtique distributi sunt, qui vtriusque bona secundum necessitatem acquirant: deinde alij, qui eam secundum aequitatem dispensent. Si ergo non potest humana societas sine vtraque vita manere, necessaria est duplex potestas ad conseruationem iustitiae: vna quae praesit terrenis, ad ordinandum vitam terrenam: alia, quae praesit spiritualibus ad componendam vitam spiritualem.