¶ Secundò probat Durand. in tracta. de origine iuris, Potestas* cõstituitur in republica, vt homines prouocentur ad bonum, & arceãtur à malis, iuxta illud 1. Petri 2. quòd potestas est{ 1. Pet. 2. } ad vindictam malorum, laudem verò bonorum. & Rom. 12. Vis non timere potestatem? bonum fac, & habebis laudem. Quòd si bona quidem ad quæ homines promoueri deberẽt, & mala, à quibus deterreri oportet, spectarent solùm ad vitam politicam præsentem, sufficeret certè temporalis, & laica potestas. Et cùm vita fideliũ non solùm tendat in finem, & statum ciuilem, imò multo impensius & principalius in bona perpetua, quærendo primum, iuxta Domini consilium, Primùm quærite regnum Dei. Matth. 7.{ Matth. 7. } & eam felicitatem, quam oculus non vidit, nec auris audiuit: timeat præterea mala, & pœnas potius alterius vitæ, quàm præsentis, nec tam eos, qui occidũt corpus, quàm eum, qui postquam occiderit, habet potestatem & corpꝰ, & animam perdere, & mittere in gehennã ignis, Matth. 10. & Luc. 12.{ Matth. 10. Luc. 12. } ideo vt homines dirigantur & prouehãtur in finem illum supernaturalem, & si fortè aberrauerint, reuocentur in rectam viam, vel laude, vel præmio, vel timore, vel pœna: necessarium fuit, vt esset aliqua potestas præter ciuilem. Hanc rationem eleganter ponit Hugo{ Hugo. } de sacra. Pet. 2. Duæ*, in quit, sunt vitæ: vna terrena, alia spiritualis. Vt autem vtraque in iustitia seruetur, & vtilitas proueniat: primùm vtique distributi sunt, qui vtriusq; bona secundũ necessitatem acquirant: deinde alij, qui eam secũdum æquitatem dispensent. Si ergo nõ potest humana societas sine vtraque vita manere, necessaria est duplex potestas ad cõseruationem iustitiæ: vna quæ præsit terrenis, ad ordinandum vitam terrenam: alia, quæ præsit spiritualibus ad componendam vitam spiritualem.