ΒΆ De tertio argumento disputabo latius inferius, cum agemus de libertate Ecclesiasticorum. Sed pro solutione in praesentia dico, cum scilicet Thom. & Bonauent. in fine 2. Senten.{ Thom. & Bonauen. } quod Christus illic loquutus est de se & discipulis suis, qui omnino erant liberi, uel ratione officij, quod exercebant etiam ex authoritate, scilicet spiritualis potestatis, ratione cuius etiam stipendia illis debebantur: iuxta illud, Si spiritualia uobis seminamus, multum est ut carnalia uestra metamus. 1. Corint. 9. Vel, quia nihil{ 1. Corint. 9. } habentes, hac ratione se liberos reddiderant ab omni exactione: nec enim tributum debetur ratione personae, sed bonorum, nec per subiectionem ad potestatem spiritualem aliquid deperit de libertate, cum ea tota sit non ad utilitatem potestatis, uel praesidentis, sed subditorum.