¶ De tertio argumento disputabo latiùs inferiùs, cùm agemus de libertate Ecclesiasticorũ. Sed pro solutione in præsentia dico, cùm scilicet Thom. & Bonauẽt. in fine 2. Senten.{ Thom. & Bonauen. } quòd Christus illic loquutus est de se & discipulis suis, qui omnino erant liberi, uel ratione officij, quod exercebant etiam ex authoritate, scilicet spiritualis potestatis, ratione cuius etiam stipendia illis debebantur: iuxta illud, Si spiritualia uobis seminamus, multùm est ut carnalia uestra metamus. 1. Corint. 9. Vel, quia nihil{ 1. Corint. 9. } habentes, hac ratione se liberos reddiderãt ab omni exactione: nec enim tributum debetur ratione personæ, sed bonorum, nec per subiectionem ad potestatem spiritualem aliquid deperit de libertate, cùm ea tota sit non ad utilitatem potestatis, uel præsidẽtis, sed subditorũ.