QVAESTIO PRIMA. An in Ecclesia sit aliqua dignitas, uel authoritas ecclesiastica, præter potestatem ciuilẽciuilem.

PRIMVM oportet, sicut de nomine Ecclesiæ fecimus, ita quid per nomen Potestatis intelligatur, declarare. Neq;Neque
1
* enim omnino idem videtur esse potestas, quod potẽtiapotentia. | Nec materiam siquidem, neq; sensus, imò nec intellectum, aut volũtatemvoluntatem potestates, sed potentias vocamus. CõtràContrà
2
* autem magistratus, sacerdotia, & omnino imperia potestates potiùs, quam potentias appellãtappellant. Ergo vt S. Tho.
S. Thom.
4. dist. xxiiij. q. j. j. q. ij. ad 3. exponit, videtur potestas præter potẽtiãpotentiam ad actionem dicere præeminentiam quandam, & authoritatem. AtAtque adeò quærere, an in ecclesia sit aliqua potestas spiritualis: perinde est ac quærere, an in ecclesia sit aliqua vis, aut authoritas ad aliꝗdaliquid spirituale: & hæc, an sit alia à ciuili potestate. Ita vocat Paul. ad Roma. 13.
Rom. 13.
Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.
¶ Ad hanc quæstionem, quoniam permultæ, & quidem graues, nobis disputandæ sunt, breuiter respondeo per vnicãvnicam conclusionem. Necesse
3
* est in ecclesia præter ciuilem & laicam potestatem esse aliam spiritualem. Hæc conclusio probatur. In ecclesia sunt plures actiones, & variæ non spectantes ad vnam potestatem: & aliquæ spectant ad potestatem ciuilem, aliæ non ad illam, sed ad aliam potestatem, scilicet spiritualem. Vnde de ecclesia dicitur, quòd astitit à dextris Dei in vestitu deaurato, circundata varietate. Psalmo. 44. Sed potestates distingũturdistinguntur ex fine, sicut potentiæ per obiecta. Ergo præter potestatem ciuilem oportet ponere aliam spiritualem.
¶ Secundò probat Durand. in tracta. de origine iuris, Potestas
4
* cõstituiturconstituitur in republica, vt homines prouocentur ad bonum, & arceãturarceantur à malis, iuxta illud 1. Petri 2. quòd potestas est
1. Pet. 2.
ad vindictam malorum, laudem verò bonorum. & Rom. 12. Vis non timere potestatem? bonum fac, & habebis laudem. Quòd si bona quidem ad quæ homines promoueri deberẽtdeberent, & mala, à quibus deterreri oportet, spectarent solùm ad vitam politicam præsentem, sufficeret certè temporalis, & laica potestas. Et cùm vita fideliũfidelium non solùm tendat in finem, & statum ciuilem, imò multo impensius & principalius in bona perpetua, quærendo primum, iuxta Domini consilium, Primùm quærite regnum Dei. Matth. 7.
Matth. 7.
& eam felicitatem, quam oculus non vidit, nec auris audiuit: timeat præterea mala, & pœnas potius alterius vitæ, quàm præsentis, nec tam eos, qui occidũtoccidunt corpus, quàm eum, qui postquam occiderit, habet potestatem & corpꝰcorpus, & animam perdere, & mittere in gehennãgehennam ignis, Matth. 10. & Luc. 12.
Matth. 10. Luc. 12.
ideo vt homines dirigantur & prouehãturprouehantur in finem illum supernaturalem, & si fortè aberrauerint, reuocentur in rectam viam, vel laude, vel præmio, vel timore, vel pœna: necessarium fuit, vt esset aliqua potestas præter ciuilem. Hanc rationem eleganter ponit Hugo
Hugo.
de sacra. Pet. 2. Duæ
5
*, in quit, sunt vitæ: vna terre|na, alia spiritualis. Vt autem vtraque in iustitia seruetur, & vtilitas proueniat: primùm vtique distributi sunt, qui vtriusq;vtriusque bona secundũsecundum necessitatem acquirant: deinde alij, qui eam secũdumsecundum æquitatem dispensent. Si ergo non potest humana societas sine vtraque vita manere, necessaria est duplex potestas ad cõseruationemconseruationem iustitiæ: vna quæ præsit terrenis, ad ordinandum vitam terrenam: alia, quæ præsit spiritualibus ad componendam vitam spiritualem.
¶ Tertiò probatur, In
6
* ecclesia sunt claues regni cælorum. Matth. 16. & 18.
Matth. 16. & 18.
Sed hęc potestas est alia à potestate ciuili, quæ certè non habet huiusmodi claues. ergo, &c. Cõfirmat̃Confirmatur, In ecclesia est potestas remittendi peccata. IohãIohan. 20.
Iohan. 20.
ea non est in Rege, nec in alio magistratu ciuili. ergo, &c. Item in ecclesia est potestas excommunicandi. Matth. 18. & 1. ad Corinth. 5.
Item est potestas consecrandi verum corpus Christi. Luc. 22. & 1. Corinth. 11.
1. Corin. 11.
¶ Quartò principaliter, Apostoli
7
* Domini habuerũthabuerunt potestatem, & authoritatẽauthoritatem in ecclesia, vt ex locis iam inductis, & ex alijs multis constat: ea autem non fuit ciuilis, cùm regnũregnum eorũeorum nec potestas fuerit de hoc mundo. ergo, &c.
¶ Quintò, Apud
8
* paganos est integra potestas temporalis & ciuilis, vt aliàs à me probatum est, & satis constat ex Paulo, Rom. 13.
Rom. 13.
vbi iubet esse subiectos principibus etiãetiam paganis, | & apud eos non est potestas ecclesiastica: ergo hæc potestas distincta est ab illa. Vltimò, Quia
9
* potestas gubernandi exigit sciẽtiamscientiam, iuxta illud Grego.
Grego.
Ars artiũartium, regimen animarum. Sed principes temporales non habent iure legem diuinam, quam oportet esse regulam potestatis ecclesiasticæ. Ergo oportet esse alios PõtificesPontifices, & præsides sacrorum, quàm principes seculares. Item confirmatur, Quia non sufficeret vnus & idem homo vtrũquevtrumque munus implere, neq;neque vtran que disciplinãdisciplinam percipere, scilicet administrandi secularẽsecularem & ecclesiasticãecclesiasticam rempublicãrempublicam: nec si maximè vtrũq;vtrumque calleret, posset vtrivtrique administrationi commodè intendere, & uacare. Confirmatur apertè, Nam
10
* regia potestas continet omnem potestatẽpotestatem ciuilem: hoc enim importat Rex, vt sit vnus supra omnes in republica: sed Rex non habet authoritatẽauthoritatem ad cultũcultum diuinũdiuinum, & ad actiones spirituales. Ergo est alia potestas distincta à potestate ciuili. Antecedens patet: quia ad mandatũmandatum Domini fuit Saul institutus in Regem. 1. Reg. 10.
1. Reg. 10.
Samuel scripsit legem regni, & scripsit in libro, & reposuit coram Domino, & tamen non est data ei potestas sacerdotalis: imò cùm postea Saul in Galgala obtulisset holocaustum propter absentiãabsentiam Samuelis, vindicata est seuerissimè præsumptio: & dictũdictum est ei, Stultè egisti, nec custodisti mandatũmandatum Domini, quae præcepit tibi: quod si non fe|cisses, iam nũcnunc præparasset Dominus regnum tuũtuum super Israëel in sempiternũsempiternum. 1. Reg. 13.
1. Reg. 13.
De vtraq;vtraque potestate Pelagius Papa: & habet̃habetur 96. dis. c. duo sunt. Duo sunt (inquit) Imperator Auguste, quibus principaliter hic regitur mũdusmundus, authoritas sacra PontificũPontificum, & regalis potestas. Et cõfirmaturconfirmatur: quia etiãetiam apud Gentiles erant Pontifices, & Sacerdotes, ad quos spectabat administratio sacrorum, & non ad Consules, aut alios magistratus ciuiles. Et in c. si Imperator. eadẽeadem distinctione. Si Imperator catholicus est, filius est, non præsul ecclesiæ, quod ad religionem competit, (discere enim cõuenitconuenit, non docere) habet priuilegia potestatis suæ, quæ administrãdisadministrandis legibus publicis diuinitus consequutus est. Et in c. solitæ. de maiorita. & obedien. Fecit Deus
11
* duo luminaria magna in firmamento cæli. hoc est, vniuersalis ecclesiæ duas instituit dignitates. De vtraque in veteri testamẽtotestamento aperta habemus exempla: & de seculari quidem Exod. 17.
Exod. 17.
quòd Moyses ex electis viris strenuis de cunctis Israëel constituit eos principes populi tribunos, & cẽturionescenturiones, & quinquagenarios, & decanos, qui iudicarẽtiudicarent populum Dei omni tempore. Numeri autem 3.
Num. 3.
ponuntur gradus summi Sacerdotis Aaron, & minorum Sacerdotum subministrantium. Sumpti, inquit, sunt sacerdotes Eleazar, & Ithamar coram Aaron. & infrà, Dabis Leuitas | AarõAaron & filijs eius, quibus traditi sunt ad Israëel in ministeriũministerium. In nouo autẽautem testamento, Rom. 12. & 13.
Rom. 12. & 13.
Paul. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Quod de qua potestate intelligendum sit, ipse PaulꝰPaulus illic fatis ostẽditostendit. & Petrus 1. sua Epistola, cap. 2. Subiecti estote
1. Pet. 2.
omni humanæ creaturæ propter Deum, siue Regi quasi præcellenti, siue Ducibus tanquãtanquam à Deo missis ad vindictãvindictam malorum, laudem verò bonorum. Quanquam Lyranus de vtraq;vtraque potestate, Pauli locum intelligendum censet. Sed
12
* de spirituali potestate plura testimonia sunt, quàm vel opus sit, vel vacet in præsentia recẽsererecensere. IohãnisIohannis vltimo
IohãIohan. ultim.
, Pasce oues meas. &, Quorum remiseritis peccata, &c. IohãIohan. 20.
IohãnisIohannis 20.
Et tibi dabo claues regni cælorũcælorum. &, Et quodcũq;quodcumque solueritis, &c. Matt. 16. & 18.
Matth. 16. & 18.
& de presbyterorum potestate Luc. 22.
Luc. 22.
Hoc facite in meam cõmemorationemcommemorationem. Et iterum de ratione constituẽdiconstituendi Episcopos, presbyteros, diaconos, 1. ad Timot. 3. item ad Tit. 1.
1. Timoth. 3. Tit. 1.
Actuum 14. & 20.
Act. 14. & 20.
Sed ad maiorem declarationem huius cõclusionisconclusionis arguitur paucis argumẽtisargumentis contra illãillam. Primò, Multitudo principatuum mala, ex Aristot. 12. Metaphy. & in libro Politico. ergo non expedit in ecclesia esse varias & distinctas potestates, maximè cùm ecclesia sit non solùm vna respublica, sed vnũvnum corpus. Ro. 12.
Rom. 12.
Multi unũunum corpus sumꝰsumus in Christo. & 1. Cor. 12.
1. Corint. 12.
Et sic habere | multos principes, aut prælatos, videt̃videtur quasi habere multa capita vnius corporis: quod monstruosum est. ergo potius cõuenireconuenire videret̃videretur, vt vnus atq;atque idẽidem res seculares & ecclesiasticas administraret. SecũdòSecundò, Ciuilis potestatis finis est reddere, aut cõstituereconstituere homines bonos, & edere studiosos, id est virtutibꝰvirtutibus præditos. 2. Ethico. Sed hoc satis est ad consequutionẽconsequutionem felicitatis, non solùm humanæ & temporalis, sed etiãetiam immortalis, & supernaturalis. ergo frustra cõminiscimurcomminiscimur aliam potestatẽpotestatem. Tertiò, Matt. 17.
Matth. 17.
Dominus dixit, Ergo liberi sunt filij. vbi glo. In quolibet regno filij regis liberi sunt. Christiani autem sunt filij Dei. Dedit eis potestatẽpotestatem filios Dei fieri. IohãIohan. 1. ergo liberi. & IohãIohan. 3.
IohãIohan. 1. & 3.
Si ergo filius vos liberauerit, veri liberi eritis. & 1. Corin. 7.
1. Corint. 7.
Pretio empti estis, nolite fieri serui hominum. Ex quibus locis videtur Christianos exemptos esse & liberos ab omni potestate, & subiectione, sed omnes esse æquales, nec alteros dominari, alteros seruire: & sic nulla erit authotitasauthoritas, vel potestas, saltem iurisdictionis. Quartò arguitur, In statu innocentię non fuisset aliqua potestas. ergo nec nunc debet esse. nam Christus redemit nos. Item sunt argumenta hæreticorum, ac schismaticorum, quibus simplicium hominum corda à debita obedientia vel principum, vel sacerdotum dehortantur & reuocant, resistẽtesresistentes Dei ordinationi | ad suam ipsorũipsorum damnationem, & perditionẽperditionem, vt Paul. ait: nec opus erat alijs responsis post tam aperta testimonia scripturarum, quibus illorum uesania aperte retũditurretunditur: sed quia sapiẽtibussapientibus, & insipientibus debitores sumus, ad solutionem istorum est attendẽdumattendendum, quod Sap. 7.
Sap. 7.
dicitur, quòd sapientia attingit à fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter. Hoc est enim propriũproprium sapientiæ, vt etiãetiam Arist. tradit 1. Metaphy. ordinate omnia disponere. Potuit ergo Deus sicut summè sapiẽssapiens, ita summè potens, sine ullo ordine principũprincipum & subiectorũsubiectorum prælatorũprælatorum & inferiorũinferiorum omnia quidẽquidem gubernare, administrare & sine ulla etiãetiam, si ita uoluisset, iactura rerũrerum creatarũcreatarum. Sed ꝓfectòprofectò hoc non erat consentaneum tantæ sapientiæ, & infinitæ prouidẽtiæprouidentiæ: sed potius ita componere, ut orbis non rerum cumulus fortè iacentium deforme spectaculũspectaculum redderetur, sed ut corpus potius quoddãquoddam unum, aut ædificium suis partibus, & ut uelut membris constaret, seruaretꝗseruaretque decorem dignum suo authore. Eadem
13
* ergo sapientia, qua constituit in naturalibus, ut inferiora regerentur à superioribus, ut 1. Metaphy. dicitur, & Diony. 4. c. de diuinis nomi. nominatim de sole dicit: & qua etiãetiam in cælis uoluit, ut inferiores angeli à superioribus illuminarentur: eadẽeadem inquãinquam ꝓuiditprouidit, ut in ecclesia sua ordo rerũrerum esset, & ut distributa officia, ut alij | oculi essent, alij manus, alij etiam pedes, & reliqua, in hanc rationẽrationem cõpositacomposita. Vt etiam Apostolus dicit eleganter 1. Corint. 12.
1. Cor. 12.
Sicut enim corpus unum est, & membra habet multa, omnia autẽautem membra corporis cùm sint multa, unum autem corpus sunt: sic & Christus, &c. In hanc sententiam disertissimè. Nam & ipse Aristote. primo Politico. expedire ait in omni multitudine rectè cõpositacomposita, ut aliquis principetur, cæteri pareant, in quo cosistitconsistit ratio potestatis. Ad primum igitur argumentum respõdeorespondeo, quòd esset quidem incoueniens, si essent plures principatus, aut magistratus, ad eũdemeundem finem, & ex æquo: quod in proposito non contingit. nec enim ad eundem finem contendit potestas ciuilis & ecclesiastica, ut suprà satis explicatum est. Præterea nec ex æquo se habent, sed certo modo una potestas ad aliam ordinatur, ut infrà disputabitur. Ad secundum etiam aperta est solutio ex superioribus. Nec enim tota administratio ciuilis satis est ad constituendum hominem in statu salutis æternæ, nec sufficit moralis aut ciuilis uirtus, & bonitas ad uitam æternam, cùm, ut reliqua omittamus, necessaria sit fides. Mar. 16.
Mar. 16.
Qui uerò non crediderit, &c. sacramẽtasacramenta etiãetiam semꝑsemper fuerint aliqua, Nisi enim renatꝰrenatus fuerit ex aqua, &c. IohãIohan. 3.
Ioan. 3.
Et nisi manducaueritis carnem filij hominis, non intrabitis in regnũregnum cælorum. Collatio autem | sacramentorum non spectat ad potestatem ciuilem, sed spiritualem, & ecclesiasticam. Itaque sicut oportet iustitiam nostram abundare supra iustitiam Scribarum & PharisæorũPharisæorum, Matt. 5.
Matth. 5
ita oportet abundare supra iustitiam, non solùm paganorum & hæreticorum, sed etiam bonorum philosophorũphilosophorum: & sic habere aliquos actus ordinatos in supernaturalia.
¶ De tertio argumento disputabo latiùs inferiùs, cùm agemus de libertate EcclesiasticorũEcclesiasticorum. Sed pro solutione in præsentia dico, cùm scilicet Thom. & BonauẽtBonauent. in fine 2. Senten.
Thom. & Bonauen.
quòd Christus illic loquutus est de se & discipulis suis, qui omnino erant liberi, uel ratione officij, quod exercebant etiam ex authoritate, scilicet spiritualis potestatis, ratione cuius etiam stipendia illis debebantur: iuxta illud, Si spiritualia uobis seminamus, multùm est ut carnalia uestra metamus. 1. Corint. 9. Vel, quia nihil
1. Corint. 9.
habentes, hac ratione se liberos reddiderãtreddiderant ab omni exactione: nec enim tributum debetur ratione personæ, sed bonorum, nec per subiectionem ad potestatem spiritualem aliquid deperit de libertate, cùm ea tota sit non ad utilitatem potestatis, uel præsidẽtispræsidentis, sed subditorũsubditorum.
¶ Ad quartum respondeo, negando assumptum. quamuis enim non fuissent magistratus, nec principes ad cogendum homines timore pœnarum, fuisset tamen potestas directiua, & | gubernatiua, ut potestas paterna, cui tenerentur filij parêre. Imò multiplicato humano genere, uero similius est, futuros aliquos, qui præessent sacris: & sic fuisset aliqua ratio etiam potestatis spiritualis. Sed de hoc etiam statim latiùs, & S. Thom. 1. part. q. xcvj. arti. 4.
Loading...