# 1 QVAESTIO PRIMA. An in Ecclesia sit aliqua dignitas, uel authoritas ecclesiastica, praeter potestatem ciuilem. SVMMA. -  1 Potentiae quae dicantur. Et quod non sit idem Potestas, & Potentia. -  2 Potestates qui potius appellentur, ab authore recensentur. -  3 Ecclesia utrum praeter ciuilem, & laicam potestatem necessario habeat etiam aliam spiritualem. -  4 Potestas ad quid constituatur in republica. -  5 Vitae quod sint duae, una terrena, altera spiritualis. Et quomodo humana societas non possit sine utraque manere. -  6 Claues regni caelorum, potestas remittendi peccata, & excommunicandi, consecrandi &c. quod sint in ecclesia. -  7 Apostoli domini quam potestatem, & authoritatem habuerint in ecclesia. -  8 Potestas temporalis, & ciuilis, quod sit integra apud paganos. -  9 Potestas gubernandi quod scientiam exigat. -  10 Potestas regia quamuis contineat omnem potestatem ciuilem, quod tamen non habeat authoritatem ad cultum diuinum, & ad actiones spirituales, ostenditur. -  11 Deus quomodo uniuersalis ecclesiae duas instituerit dignitates. -  12 Potestatis spiritualis testimonia ex scripturis recensentur. -  13 Deus quod ea sapientia, qua constituit in naturalibus, ut inferiora regerentur a superioribus, eadem etiam prouidit, ut in ecclesia sua ordo rerum esset circa dignitates, & officia. PRIMVM oportet, sicut de nomine Ecclesiae fecimus, ita quid per nomen Potestatis intelligatur, declarare. Neque[art. 1] enim omnino idem videtur esse potestas, quod potentia. Nec materiam siquidem, neq; sensus, imo nec intellectum, aut voluntatem potestates, sed potentias vocamus. Contra[art. 2] autem magistratus, sacerdotia, & omnino imperia potestates potius, quam potentias appellant. Ergo vt S. Tho. [Aquinas, Thomas/gnd:118622110 viaf:100910150]{ S. Thom. } 4. dist. xxiiij. q. j. j. q. ij. ad 3. exponit, videtur potestas praeter potentiam ad actionem dicere praeeminentiam quandam, & authoritatem. Atque adeo quaerere, an in ecclesia sit aliqua potestas spiritualis: perinde est ac quaerere, an in ecclesia sit aliqua vis, aut authoritas ad aliquid spirituale: & haec, an sit alia a ciuili potestate. Ita vocat Paul [Tarse, Paul de/gnd:118641549 viaf:100178828]. ad Roma. 13.{ Rom. 13. } Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. ¶ Ad hanc quaestionem, quoniam permultae, & quidem graues, nobis disputandae sunt, breuiter respondeo per vnicam conclusionem. Necesse[art. 3] est in ecclesia praeter ciuilem & laicam potestatem esse aliam spiritualem. Haec conclusio probatur. In ecclesia sunt plures actiones, & variae non spectantes ad vnam potestatem: & aliquae spectant ad potestatem ciuilem, aliae non ad illam, sed ad aliam potestatem, scilicet spiritualem. Vnde de ecclesia dicitur, quod astitit a dextris Dei in vestitu deaurato, circundata varietate. Psalmo. 44. Sed potestates distinguntur ex fine, sicut potentiae per obiecta. Ergo praeter potestatem ciuilem oportet ponere aliam spiritualem. ¶ Secundo probat Durand [Durandus, Guilielmus/gnd:1158804431]. in tracta. de origine iuris, Potestas[art. 4] constituitur in republica, vt homines prouocentur ad bonum, & arceantur a malis, iuxta illud 1. Petri [Petrus, Simon/gnd:118593323 viaf:13581141] 2. quod potestas est{ 1. Pet. 2. } ad vindictam malorum, laudem vero bonorum. & Rom. 12. Vis non timere potestatem? bonum fac, & habebis laudem. Quod si bona quidem ad quae homines promoueri deberent, & mala, a quibus deterreri oportet, spectarent solum ad vitam politicam praesentem, sufficeret certe temporalis, & laica potestas. Et cum vita fidelium non solum tendat in finem, & statum ciuilem, imo multo impensius & principalius in bona perpetua, quaerendo primum, iuxta Domini consilium, Primum quaerite regnum Dei. Matth [Matthew/viaf:54940534 gnd:118578979]. 7.{ Matth. 7. } & eam felicitatem, quam oculus non vidit, nec auris audiuit: timeat praeterea mala, & poenas potius alterius vitae, quam praesentis, nec tam eos, qui occidunt corpus, quam eum, qui postquam occiderit, habet potestatem & corpus, & animam perdere, & mittere in gehennam ignis, Matth. 10. & Luc. 12.{ Matth. 10. Luc. 12. } ideo vt homines dirigantur & prouehantur in finem illum supernaturalem, & si forte aberrauerint, reuocentur in rectam viam, vel laude, vel praemio, vel timore, vel poena: necessarium fuit, vt esset aliqua potestas praeter ciuilem. Hanc rationem eleganter ponit Hugo{ Hugo. } de sacra. Pet. 2. Duae[art. 5], in quit, sunt vitae: vna terrena, alia spiritualis. Vt autem vtraque in iustitia seruetur, & vtilitas proueniat: primum vtique distributi sunt, qui vtriusque bona secundum necessitatem acquirant: deinde alij, qui eam secundum aequitatem dispensent. Si ergo non potest humana societas sine vtraque vita manere, necessaria est duplex potestas ad conseruationem iustitiae: vna quae praesit terrenis, ad ordinandum vitam terrenam: alia, quae praesit spiritualibus ad componendam vitam spiritualem. ¶ Tertio probatur, In[art. 6] ecclesia sunt claues regni caelorum. Matth. 16. & 18.{ Matth. 16. & 18. } Sed hec potestas est alia a potestate ciuili, quae certe non habet huiusmodi claues. ergo, &c. Confirmatur, In ecclesia est potestas remittendi peccata. Iohan. 20.{ Iohan. 20. } ea non est in Rege, nec in alio magistratu ciuili. ergo, &c. Item in ecclesia est potestas excommunicandi. Matth. 18. & 1. ad Corinth. 5.{ Matth. 18. 1. Corint. 5. Luc. 22. } Item est potestas consecrandi verum corpus Christi. Luc. 22. & 1. Corinth. 11.{ 1. Corin. 11. } ¶ Quarto principaliter, Apostoli[art. 7] Domini habuerunt potestatem, & authoritatem in ecclesia, vt ex locis iam inductis, & ex alijs multis constat: ea autem non fuit ciuilis, cum regnum eorum nec potestas fuerit de hoc mundo. ergo, &c. ¶ Quinto, Apud[art. 8] paganos est integra potestas temporalis & ciuilis, vt alias a me probatum est, & satis constat ex Paulo, Rom. 13.{ Rom. 13. } vbi iubet esse subiectos principibus etiam paganis, & apud eos non est potestas ecclesiastica: ergo haec potestas distincta est ab illa. Vltimo, Quia [art. 9] potestas gubernandi exigit scientiam, iuxta illud Grego.{ Grego. } Ars artium, regimen animarum. Sed principes temporales non habent iure legem diuinam, quam oportet esse regulam potestatis ecclesiasticae. Ergo oportet esse alios Pontifices, & praesides sacrorum, quam principes seculares. Item confirmatur, Quia non sufficeret vnus & idem homo vtrumque munus implere, neque vtran que disciplinam percipere, scilicet administrandi secularem & ecclesiasticam rempublicam: nec si maxime vtrumque calleret, posset vtrique administrationi commode intendere, & uacare. Confirmatur aperte, Nam[art. 10] regia potestas continet omnem potestatem ciuilem: hoc enim importat Rex, vt sit vnus supra omnes in republica: sed Rex non habet authoritatem ad cultum diuinum, & ad actiones spirituales. Ergo est alia potestas distincta a potestate ciuili. Antecedens patet: quia ad mandatum Domini fuit Saul institutus in Regem. 1. Reg. 10.{ 1. Reg. 10. } Samuel scripsit legem regni, & scripsit in libro, & reposuit coram Domino, & tamen non est data ei potestas sacerdotalis: imo cum postea Saul in Galgala obtulisset holocaustum propter absentiam Samuelis, vindicata est seuerissime praesumptio: & dictum est ei, "Stulte egisti, nec custodisti mandatum Domini, quae praecepit tibi: quod si non fecisses, iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum." 1. Reg. 13.{ 1. Reg. 13. } De vtraque potestate Pelagius Papa: & habetur 96. dis. c. duo sunt. Duo sunt (inquit) Imperator Auguste, quibus principaliter hic regitur mundus, authoritas sacra Pontificum, & regalis potestas. Et confirmatur: quia etiam apud Gentiles erant Pontifices, & Sacerdotes, ad quos spectabat administratio sacrorum, & non ad Consules, aut alios magistratus ciuiles. Et in c. si Imperator. eadem distinctione. Si Imperator catholicus est, filius est, non praesul ecclesiae, quod ad religionem competit, (discere enim conuenit, non docere) habet priuilegia potestatis suae, quae administrandis legibus publicis diuinitus consequutus est. Et in c. solitae. de maiorita. & obedien. Fecit Deus[art. 11] duo luminaria magna in firmamento caeli. hoc est, vniuersalis ecclesiae duas instituit dignitates. De vtraque in veteri testamento aperta habemus exempla: & de seculari quidem Exod. 17.{ Exod. 17. } quod Moyses ex electis viris strenuis de cunctis Israel constituit eos principes populi tribunos, & centuriones, & quinquagenarios, & decanos, qui iudicarent populum Dei omni tempore. Numeri autem 3.{ Num. 3. } ponuntur gradus summi Sacerdotis Aaron, & minorum Sacerdotum subministrantium. Sumpti, inquit, sunt sacerdotes Eleazar, & Ithamar coram Aaron. & infra, Dabis Leuitas Aaron & filijs eius, quibus traditi sunt ad Israel in ministerium. In nouo autem testamento, Rom. 12. & 13.{ Rom. 12. & 13. } Paul. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Quod de qua potestate intelligendum sit, ipse Paulus illic fatis ostendit. & Petrus 1. sua Epistola, cap. 2. Subiecti estote{ 1. Pet. 2. } omni humanae creaturae propter Deum, siue Regi quasi praecellenti, siue Ducibus tanquam a Deo missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum. Quanquam Lyranus de vtraque potestate, Pauli locum intelligendum censet. Sed[art. 12] de spirituali potestate plura testimonia sunt, quam vel opus sit, vel vacet in praesentia recensere. Iohannis vltimo{ Iohan. ultim. }, Pasce oues meas. &, Quorum remiseritis peccata, &c. Iohan. 20.{ Iohannis 20. } Et tibi dabo claues regni caelorum. &, Et quodcumque solueritis, &c. Matt. 16. & 18.{ Matth. 16. & 18. } & de presbyterorum potestate Luc. 22.{ Luc. 22. } Hoc facite in meam commemorationem. Et iterum de ratione constituendi Episcopos, presbyteros, diaconos, 1. ad Timot. 3. item ad Tit. 1.{ 1. Timoth. 3. Tit. 1. } Actuum 14. & 20.{ Act. 14. & 20. } Sed ad maiorem declarationem huius conclusionis arguitur paucis argumentis contra illam. Primo, Multitudo principatuum mala, ex Aristot. 12. Metaphy. & in libro Politico. ergo non expedit in ecclesia esse varias & distinctas potestates, maxime cum ecclesia sit non solum vna respublica, sed vnum corpus. Ro. 12.{ Rom. 12. } Multi unum corpus sumus in Christo. & 1. Cor. 12.{ 1. Corint. 12. } Et sic habere multos principes, aut praelatos, videtur quasi habere multa capita vnius corporis: quod monstruosum est. ergo potius conuenire videretur, vt vnus atque idem res seculares & ecclesiasticas administraret. Secundo, Ciuilis potestatis finis est reddere, aut constituere homines bonos, & edere studiosos, id est virtutibus praeditos. 2. Ethico. Sed hoc satis est ad consequutionem felicitatis, non solum humanae & temporalis, sed etiam immortalis, & supernaturalis. ergo frustra comminiscimur aliam potestatem. Tertio, Matt. 17.{ Matth. 17. } Dominus dixit, Ergo liberi sunt filij. vbi glo. In quolibet regno filij regis liberi sunt. Christiani autem sunt filij Dei. Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Iohan. 1. ergo liberi. & Iohan. 3.{ Iohan. 1. & 3. } Si ergo filius vos liberauerit, veri liberi eritis. & 1. Corin. 7.{ 1. Corint. 7. } Pretio empti estis, nolite fieri serui hominum. Ex quibus locis videtur Christianos exemptos esse & liberos ab omni potestate, & subiectione, sed omnes esse aequales, nec alteros dominari, alteros seruire: & sic nulla erit authoritas, vel potestas, saltem iurisdictionis. Quarto arguitur, In statu innocentie non fuisset aliqua potestas. ergo nec nunc debet esse. nam Christus redemit nos. Item sunt argumenta haereticorum, ac schismaticorum, quibus simplicium hominum corda a debita obedientia vel principum, vel sacerdotum dehortantur & reuocant, resistentes Dei ordinationi ad suam ipsorum damnationem, & perditionem, vt Paul. ait: nec opus erat alijs responsis post tam aperta testimonia scripturarum, quibus illorum uesania aperte retunditur: sed quia sapientibus, & insipientibus debitores sumus, ad solutionem istorum est attendendum, quod Sap. 7.{ Sap. 7. } dicitur, quod sapientia attingit a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter. Hoc est enim proprium sapientiae, vt etiam Arist. tradit 1. Metaphy. ordinate omnia disponere. Potuit ergo Deus sicut summe sapiens, ita summe potens, sine ullo ordine principum & subiectorum praelatorum & inferiorum omnia quidem gubernare, administrare & sine ulla etiam, si ita uoluisset, iactura rerum creatarum. Sed profecto hoc non erat consentaneum tantae sapientiae, & infinitae prouidentiae: sed potius ita componere, ut orbis non rerum cumulus forte iacentium deforme spectaculum redderetur, sed ut corpus potius quoddam unum, aut aedificium suis partibus, & ut uelut membris constaret, seruaretque decorem dignum suo authore. Eadem[art. 13] ergo sapientia, qua constituit in naturalibus, ut inferiora regerentur a superioribus, ut 1. Metaphy. dicitur, & Diony. 4. c. de diuinis nomi. nominatim de sole dicit: & qua etiam in caelis uoluit, ut inferiores angeli a superioribus illuminarentur: eadem inquam prouidit, ut in ecclesia sua ordo rerum esset, & ut distributa officia, ut alij oculi essent, alij manus, alij etiam pedes, & reliqua, in hanc rationem composita. Vt etiam Apostolus dicit eleganter 1. Corint. 12.{ 1. Cor. 12. } Sicut enim corpus unum est, & membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum autem corpus sunt: sic & Christus, &c. In hanc sententiam disertissime. Nam & ipse Aristote. primo Politico. expedire ait in omni multitudine recte composita, ut aliquis principetur, caeteri pareant, in quo consistit ratio potestatis. Ad primum igitur argumentum respondeo, quod esset quidem incoueniens, si essent plures principatus, aut magistratus, ad eundem finem, & ex aequo: quod in proposito non contingit. nec enim ad eundem finem contendit potestas ciuilis & ecclesiastica, ut supra satis explicatum est. Praeterea nec ex aequo se habent, sed certo modo una potestas ad aliam ordinatur, ut infra disputabitur. Ad secundum etiam aperta est solutio ex superioribus. Nec enim tota administratio ciuilis satis est ad constituendum hominem in statu salutis aeternae, nec sufficit moralis aut ciuilis uirtus, & bonitas ad uitam aeternam, cum, ut reliqua omittamus, necessaria sit fides. Mar. 16.{ Mar. 16. } Qui uero non crediderit, &c. sacramenta etiam semper fuerint aliqua, Nisi enim renatus fuerit ex aqua, &c. Iohan. 3.{ Ioan. 3. } Et nisi manducaueritis carnem filij hominis, non intrabitis in regnum caelorum. Collatio autem sacramentorum non spectat ad potestatem ciuilem, sed spiritualem, & ecclesiasticam. Itaque sicut oportet iustitiam nostram abundare supra iustitiam Scribarum & Pharisaeorum, Matt. 5.{ Matth. 5 } ita oportet abundare supra iustitiam, non solum paganorum & haereticorum, sed etiam bonorum philosophorum: & sic habere aliquos actus ordinatos in supernaturalia. ¶ De tertio argumento disputabo latius inferius, cum agemus de libertate Ecclesiasticorum. Sed pro solutione in praesentia dico, cum scilicet Thom. & Bonauent. in fine 2. Senten.{ Thom. & Bonauen. } quod Christus illic loquutus est de se & discipulis suis, qui omnino erant liberi, uel ratione officij, quod exercebant etiam ex authoritate, scilicet spiritualis potestatis, ratione cuius etiam stipendia illis debebantur: iuxta illud, Si spiritualia uobis seminamus, multum est ut carnalia uestra metamus. 1. Corint. 9. Vel, quia nihil{ 1. Corint. 9. } habentes, hac ratione se liberos reddiderant ab omni exactione: nec enim tributum debetur ratione personae, sed bonorum, nec per subiectionem ad potestatem spiritualem aliquid deperit de libertate, cum ea tota sit non ad utilitatem potestatis, uel praesidentis, sed subditorum. ¶ Ad quartum respondeo, negando assumptum. quamuis enim non fuissent magistratus, nec principes ad cogendum homines timore poenarum, fuisset tamen potestas directiua, & gubernatiua, ut potestas paterna, cui tenerentur filij parere. Imo multiplicato humano genere, uero similius est, futuros aliquos, qui praeessent sacris: & sic fuisset aliqua ratio etiam potestatis spiritualis. Sed de hoc etiam statim latius, & S. Thom. 1. part. q. xcvj. arti. 4.