QVAESTIO PRIMA. An in Ecclesia sit aliqua dignitas, uel authoritas ecclesiastica, præter potestatem ciuilẽ. SVMMA. -  1 Potentiæ quæ dicantur. Et quòd non sit idem Potestas, & Potentia. -  2 Potestates qui potius appellentur, ab authore recensentur. -  3 Ecclesia utrum præter ciuilem, & laicam potestatem necessario habeat etiam aliam spiritualem. -  4 Potestas ad quid constituatur in republica. -  5 Vitæ quòd sint duæ, una terrena, altera spiritualis. Et quomodo humana societas nõ possit sine utraque manere. -  6 Claues regni cælorum, potestas remittendi peccata, & excommunicandi, consecrandi &c. quòd sint in ecclesia. -  7 Apostoli domini quam potestatem, & authoritatem habuerint in ecclesia. -  8 Potestas temporalis, & ciuilis, quòd sit integra apud paganos. -  9 Potestas gubernandi quòd scientiam exigat. -  10 Potestas regia quamuis cõtineat omnem potestatem ciuilem, quòd tamen non habeat authoritatem ad cultum diuinum, & ad actiones spirituales, ostenditur. -  11 Deus quomodo uniuersalis ecclesiæ duas instituerit dignitates. -  12 Potestatis spiritualis testimonia ex scripturis recensentur. -  13 Deus quòd ea sapientia, qua constituit in naturalibus, ut inferiora regerentur à superioribus, eadem etiã prouidit, ut in ecclesia sua ordo rerum esset circa dignitates, & officia. PRIMVM oportet, sicut de nomine Ecclesiæ fecimus, ita quid per nomen Potestatis intelligatur, declarare. Neq;* enim omnino idem videtur esse potestas, quod potẽtia. Nec materiam siquidem, neq; sensus, imò nec intellectum, aut volũtatem potestates, sed potentias vocamus. Cõtrà* autem magistratus, sacerdotia, & omnino imperia potestates potiùs, quam potentias appellãt. Ergo vt S. Tho.{ S. Thom. } 4. dist. xxiiij. q. j. j. q. ij. ad 3. exponit, videtur potestas præter potẽtiã ad actionem dicere præeminentiam quandam, & authoritatem. At adeò quærere, an in ecclesia sit aliqua potestas spiritualis: perinde est ac quærere, an in ecclesia sit aliqua vis, aut authoritas ad aliꝗd spirituale: & hæc, an sit alia à ciuili potestate. Ita vocat Paul. ad Roma. 13.{ Rom. 13. } Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. ¶ Ad hanc quæstionem, quoniam permultæ, & quidem graues, nobis disputandæ sunt, breuiter respondeo per vnicã conclusionem. Necesse* est in ecclesia præter ciuilem & laicam potestatem esse aliam spiritualem. Hæc conclusio probatur. In ecclesia sunt plures actiones, & variæ non spectantes ad vnam potestatem: & aliquæ spectant ad potestatem ciuilem, aliæ non ad illam, sed ad aliam potestatem, scilicet spiritualem. Vnde de ecclesia dicitur, quòd astitit à dextris Dei in vestitu deaurato, circundata varietate. Psalmo. 44. Sed potestates distingũtur ex fine, sicut potentiæ per obiecta. Ergo præter potestatem ciuilem oportet ponere aliam spiritualem. ¶ Secundò probat Durand. in tracta. de origine iuris, Potestas* cõstituitur in republica, vt homines prouocentur ad bonum, & arceãtur à malis, iuxta illud 1. Petri 2. quòd potestas est{ 1. Pet. 2. } ad vindictam malorum, laudem verò bonorum. & Rom. 12. Vis non timere potestatem? bonum fac, & habebis laudem. Quòd si bona quidem ad quæ homines promoueri deberẽt, & mala, à quibus deterreri oportet, spectarent solùm ad vitam politicam præsentem, sufficeret certè temporalis, & laica potestas. Et cùm vita fideliũ non solùm tendat in finem, & statum ciuilem, imò multo impensius & principalius in bona perpetua, quærendo primum, iuxta Domini consilium, Primùm quærite regnum Dei. Matth. 7.{ Matth. 7. } & eam felicitatem, quam oculus non vidit, nec auris audiuit: timeat præterea mala, & pœnas potius alterius vitæ, quàm præsentis, nec tam eos, qui occidũt corpus, quàm eum, qui postquam occiderit, habet potestatem & corpꝰ, & animam perdere, & mittere in gehennã ignis, Matth. 10. & Luc. 12.{ Matth. 10. Luc. 12. } ideo vt homines dirigantur & prouehãtur in finem illum supernaturalem, & si fortè aberrauerint, reuocentur in rectam viam, vel laude, vel præmio, vel timore, vel pœna: necessarium fuit, vt esset aliqua potestas præter ciuilem. Hanc rationem eleganter ponit Hugo{ Hugo. } de sacra. Pet. 2. Duæ*, in quit, sunt vitæ: vna terrena, alia spiritualis. Vt autem vtraque in iustitia seruetur, & vtilitas proueniat: primùm vtique distributi sunt, qui vtriusq; bona secundũ necessitatem acquirant: deinde alij, qui eam secũdum æquitatem dispensent. Si ergo nõ potest humana societas sine vtraque vita manere, necessaria est duplex potestas ad cõseruationem iustitiæ: vna quæ præsit terrenis, ad ordinandum vitam terrenam: alia, quæ præsit spiritualibus ad componendam vitam spiritualem. ¶ Tertiò probatur, In* ecclesia sunt claues regni cælorum. Matth. 16. & 18.{ Matth. 16. & 18. } Sed hęc potestas est alia à potestate ciuili, quæ certè non habet huiusmodi claues. ergo, &c. Cõfirmat̃, In ecclesia est potestas remittendi peccata. Iohã. 20.{ Iohan. 20. } ea nõ est in Rege, nec in alio magistratu ciuili. ergo, &c. Item in ecclesia est potestas excommunicandi. Matth. 18. & 1. ad Corinth. 5.{ Matth. 18. 1. Corint. 5. Luc. 22. } Item est potestas consecrandi verum corpus Christi. Luc. 22. & 1. Corinth. 11.{ 1. Corin. 11. } ¶ Quartò principaliter, Apostoli* Domini habuerũt potestatem, & authoritatẽ in ecclesia, vt ex locis iam inductis, & ex alijs multis constat: ea autem non fuit ciuilis, cùm regnũ eorũ nec potestas fuerit de hoc mundo. ergo, &c. ¶ Quintò, Apud* paganos est integra potestas temporalis & ciuilis, vt aliàs à me probatum est, & satis constat ex Paulo, Rom. 13.{ Rom. 13. } vbi iubet esse subiectos principibus etiã paganis, & apud eos non est potestas ecclesiastica: ergo hæc potestas distincta est ab illa. Vltimò, Quia * potestas gubernandi exigit sciẽtiam, iuxta illud Grego.{ Grego. } Ars artiũ, regimen animarum. Sed principes temporales non habent iure legem diuinam, quam oportet esse regulam potestatis ecclesiasticæ. Ergo oportet esse alios Põtifices, & præsides sacrorum, quàm principes seculares. Item confirmatur, Quia nõ sufficeret vnus & idem homo vtrũque munus implere, neq; vtran que disciplinã percipere, scilicet administrandi secularẽ & ecclesiasticã rempublicã: nec si maximè vtrũq; calleret, posset vtri administrationi commodè intendere, & uacare. Confirmatur apertè, Nam* regia potestas continet omnem potestatẽ ciuilem: hoc enim importat Rex, vt sit vnus supra omnes in republica: sed Rex non habet authoritatẽ ad cultũ diuinũ, & ad actiones spirituales. Ergo est alia potestas distincta à potestate ciuili. Antecedens patet: quia ad mandatũ Domini fuit Saul institutus in Regem. 1. Reg. 10.{ 1. Reg. 10. } Samuel scripsit legem regni, & scripsit in libro, & reposuit coram Domino, & tamen non est data ei potestas sacerdotalis: imò cùm postea Saul in Galgala obtulisset holocaustum propter absentiã Samuelis, vindicata est seuerissimè præsumptio: & dictũ est ei, "Stultè egisti, nec custodisti mandatũ Domini, qđ præcepit tibi: ꝙ si nõ fecisses, iam nũc præparasset Dominus regnum tuũ super Israël in sempiternũ." 1. Reg. 13.{ 1. Reg. 13. } De vtraq; potestate Pelagius Papa: & habet̃ 96. dis. c. duo sunt. Duo sunt (inquit) Imperator Auguste, quibus principaliter hic regitur mũdus, authoritas sacra Pontificũ, & regalis potestas. Et cõfirmatur: quia etiã apud Gentiles erant Pontifices, & Sacerdotes, ad quos spectabat administratio sacrorum, & non ad Consules, aut alios magistratus ciuiles. Et in c. si Imperator. eadẽ distinctione. Si Imperator catholicus est, filius est, non præsul ecclesiæ, quod ad religionem competit, (discere enim cõuenit, non docere) habet priuilegia potestatis suæ, quæ administrãdis legibus publicis diuinitus consequutus est. Et in c. solitæ. de maiorita. & obedien. Fecit Deus* duo luminaria magna in firmamento cæli. hoc est, vniuersalis ecclesiæ duas instituit dignitates. De vtraque in veteri testamẽto aperta habemus exempla: & de seculari quidem Exod. 17.{ Exod. 17. } quòd Moyses ex electis viris strenuis de cunctis Israël constituit eos principes populi tribunos, & cẽturiones, & quinquagenarios, & decanos, qui iudicarẽt populum Dei omni tempore. Numeri autem 3.{ Num. 3. } ponuntur gradus summi Sacerdotis Aaron, & minorum Sacerdotum subministrantium. Sumpti, inquit, sunt sacerdotes Eleazar, & Ithamar coram Aaron. & infrà, Dabis Leuitas Aarõ & filijs eius, quibus traditi sunt ad Israël in ministeriũ. In nouo autẽ testamento, Rom. 12. & 13.{ Rom. 12. & 13. } Paul. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Quod de qua potestate intelligendum sit, ipse Paulꝰ illic fatis ostẽdit. & Petrus 1. sua Epistola, cap. 2. Subiecti estote{ 1. Pet. 2. } omni humanæ creaturæ propter Deum, siue Regi quasi præcellenti, siue Ducibus tanquã à Deo missis ad vindictã malorum, laudem verò bonorum. Quanquam Lyranus de vtraq; potestate, Pauli locum intelligendum censet. Sed* de spirituali potestate plura testimonia sunt, quàm vel opus sit, vel vacet in præsentia recẽsere. Iohãnis vltimo{ Iohã. ultim. }, Pasce oues meas. &, Quorum remiseritis peccata, &c. Iohã. 20.{ Iohãnis 20. } Et tibi dabo claues regni cælorũ. &, Et quodcũq; solueritis, &c. Matt. 16. & 18.{ Matth. 16. & 18. } & de presbyterorum potestate Luc. 22.{ Luc. 22. } Hoc facite in meam cõmemorationem. Et iterum de ratione constituẽdi Episcopos, presbyteros, diaconos, 1. ad Timot. 3. item ad Tit. 1.{ 1. Timoth. 3. Tit. 1. } Actuum 14. & 20.{ Act. 14. & 20. } Sed ad maiorem declarationem huius cõclusionis arguitur paucis argumẽtis contra illã. Primò, Multitudo principatuum mala, ex Aristot. 12. Metaphy. & in libro Politico. ergo non expedit in ecclesia esse varias & distinctas potestates, maximè cùm ecclesia sit nõ solùm vna respublica, sed vnũ corpus. Ro. 12.{ Rom. 12. } Multi unũ corpus sumꝰ in Christo. & 1. Cor. 12.{ 1. Corint. 12. } Et sic habere multos principes, aut prælatos, videt̃ quasi habere multa capita vnius corporis: quod monstruosum est. ergo potius cõuenire videret̃, vt vnus atq; idẽ res seculares & ecclesiasticas administraret. Secũdò, Ciuilis potestatis finis est reddere, aut cõstituere homines bonos, & edere studiosos, id est virtutibꝰ præditos. 2. Ethico. Sed hoc satis est ad consequutionẽ felicitatis, non solùm humanæ & temporalis, sed etiã immortalis, & supernaturalis. ergo frustra cõminiscimur aliam potestatẽ. Tertiò, Matt. 17.{ Matth. 17. } Dominus dixit, Ergo liberi sunt filij. vbi glo. In quolibet regno filij regis liberi sunt. Christiani autem sunt filij Dei. Dedit eis potestatẽ filios Dei fieri. Iohã. 1. ergo liberi. & Iohã. 3.{ Iohã. 1. & 3. } Si ergo filius vos liberauerit, veri liberi eritis. & 1. Corin. 7.{ 1. Corint. 7. } Pretio empti estis, nolite fieri serui hominum. Ex quibus locis videtur Christianos exemptos esse & liberos ab omni potestate, & subiectione, sed omnes esse æquales, nec alteros dominari, alteros seruire: & sic nulla erit authotitas, vel potestas, saltem iurisdictionis. Quartò arguitur, In statu innocentię non fuisset aliqua potestas. ergo nec nunc debet esse. nam Christus redemit nos. Item sunt argumenta hæreticorum, ac schismaticorum, quibus simplicium hominum corda à debita obedientia vel principum, vel sacerdotum dehortantur & reuocant, resistẽtes Dei ordinationi ad suam ipsorũ damnationem, & perditionẽ, vt Paul. ait: nec opus erat alijs responsis post tam aperta testimonia scripturarum, quibus illorum uesania aperte retũditur: sed quia sapiẽtibus, & insipientibus debitores sumus, ad solutionem istorum est attendẽdum, quod Sap. 7.{ Sap. 7. } dicitur, quòd sapientia attingit à fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter. Hoc est enim propriũ sapientiæ, vt etiã Arist. tradit 1. Metaphy. ordinate omnia disponere. Potuit ergo Deus sicut summè sapiẽs, ita summè potens, sine ullo ordine principũ & subiectorũ prælatorũ & inferiorũ omnia quidẽ gubernare, administrare & sine ulla etiã, si ita uoluisset, iactura rerũ creatarũ. Sed ꝓfectò hoc non erat consentaneum tantæ sapientiæ, & infinitæ prouidẽtiæ: sed potius ita componere, ut orbis non rerum cumulus fortè iacentium deforme spectaculũ redderetur, sed ut corpus potius quoddã unum, aut ædificium suis partibus, & ut uelut membris constaret, seruaretꝗ decorem dignum suo authore. Eadem* ergo sapientia, qua constituit in naturalibus, ut inferiora regerentur à superioribus, ut 1. Metaphy. dicitur, & Diony. 4. c. de diuinis nomi. nominatim de sole dicit: & qua etiã in cælis uoluit, ut inferiores angeli à superioribus illuminarentur: eadẽ inquã ꝓuidit, ut in ecclesia sua ordo rerũ esset, & ut distributa officia, ut alij oculi essent, alij manus, alij etiam pedes, & reliqua, in hanc rationẽ cõposita. Vt etiam Apostolus dicit eleganter 1. Corint. 12.{ 1. Cor. 12. } Sicut enim corpus unum est, & membra habet multa, omnia autẽ membra corporis cùm sint multa, unum autem corpus sunt: sic & Christus, &c. In hanc sententiam disertissimè. Nam & ipse Aristote. primo Politico. expedire ait in omni multitudine rectè cõposita, ut aliquis principetur, cæteri pareant, in quo cosistit ratio potestatis. Ad primum igitur argumentum respõdeo, quòd esset quidem incoueniens, si essent plures principatus, aut magistratus, ad eũdem finem, & ex æquo: quod in proposito nõ contingit. nec enim ad eundem finem contendit potestas ciuilis & ecclesiastica, ut suprà satis explicatum est. Præterea nec ex æquo se habent, sed certo modo una potestas ad aliam ordinatur, ut infrà disputabitur. Ad secundum etiam aperta est solutio ex superioribus. Nec enim tota administratio ciuilis satis est ad constituendum hominem in statu salutis æternæ, nec sufficit moralis aut ciuilis uirtus, & bonitas ad uitam æternam, cùm, ut reliqua omittamus, necessaria sit fides. Mar. 16.{ Mar. 16. } Qui uerò nõ crediderit, &c. sacramẽta etiã semꝑ fuerint aliqua, Nisi enim renatꝰ fuerit ex aqua, &c. Iohã. 3.{ Ioan. 3. } Et nisi manducaueritis carnem filij hominis, non intrabitis in regnũ cælorum. Collatio autem sacramentorum non spectat ad potestatem ciuilem, sed spiritualem, & ecclesiasticam. Itaque sicut oportet iustitiam nostram abundare supra iustitiam Scribarum & Pharisæorũ, Matt. 5.{ Matth. 5 } ita oportet abundare supra iustitiam, non solùm paganorum & hæreticorum, sed etiam bonorum philosophorũ: & sic habere aliquos actus ordinatos in supernaturalia. ¶ De tertio argumento disputabo latiùs inferiùs, cùm agemus de libertate Ecclesiasticorũ. Sed pro solutione in præsentia dico, cùm scilicet Thom. & Bonauẽt. in fine 2. Senten.{ Thom. & Bonauen. } quòd Christus illic loquutus est de se & discipulis suis, qui omnino erant liberi, uel ratione officij, quod exercebant etiam ex authoritate, scilicet spiritualis potestatis, ratione cuius etiam stipendia illis debebantur: iuxta illud, Si spiritualia uobis seminamus, multùm est ut carnalia uestra metamus. 1. Corint. 9. Vel, quia nihil{ 1. Corint. 9. } habentes, hac ratione se liberos reddiderãt ab omni exactione: nec enim tributum debetur ratione personæ, sed bonorum, nec per subiectionem ad potestatem spiritualem aliquid deperit de libertate, cùm ea tota sit non ad utilitatem potestatis, uel præsidẽtis, sed subditorũ. ¶ Ad quartum respondeo, negando assumptum. quamuis enim nõ fuissent magistratus, nec principes ad cogendum homines timore pœnarum, fuisset tamen potestas directiua, & gubernatiua, ut potestas paterna, cui tenerentur filij parêre. Imò multiplicato humano genere, uero similius est, futuros aliquos, ꝗ præessent sacris: & sic fuisset aliqua ratio etiam potestatis spiritualis. Sed de hoc etiam statim latiùs, & S. Thom. 1. part. q. xcvj. arti. 4.