ΒΆ Et sit prima propositio, Tota haec potestas secundum suam amplitudinem non habuit, nec potuit habere ortum a iure positiuo. Haec est manifesta ex supradictis: habet enim plures effectus spirituales, qui excedunt humanam potestatem, ut est remissio peccatorum, gratia, consecratio diuinissimae eucharistiae, & talia. Item omnino totam humanam facultatem excedit: ergo non potuit habere originem a iure humano, iuxta illud, Quis potest remittere peccata nisi solus Deus? Marc. 2.{ Marc. 2. } & bene dicebant eum blasphemare nisi esset Deus. Idem Luc. 5. & 7.{ Luc. 5. & 7 } Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Et confirmatur, Quia non potuit habere ortum a iure ciuili: quia (ut ostensum est) haec potestas distinguitur a ciuili potestate: ius autem ecclesiasticum praesupponit iam potestatem constitutam. ergo non potuit potestas ecclesiastica habere ortum a iure positiuo. Tertio patet manifeste, quia Christus, qui est uerus Deus, primus dedit claues regni caelorum. Matth. 16.{ Matth. 16. }