¶ Et sit prima propositio, Tota hæc potestas secundum suã amplitudinem non habuit, nec potuit habere ortum à iure positiuo. Hæc est manifesta ex supradictis: habet enim plures effectus spirituales, qui excedunt humanam potestatem, ut est remissio peccatorum, gratia, consecratio diuinissimæ eucharistiæ, & talia. Item omnino totam humanam facultatem excedit: ergo non potuit habere originem à iure humano, iuxta illud, Quis potest remittere peccata nisi solus Deus? Marc. 2.{ Marc. 2. } & bene dicebant eum blasphemare nisi esset Deus. Idem Luc. 5. & 7.{ Luc. 5. & 7 } Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Et cõfirmatur, Quia non potuit habere ortũ à iure ciuili: quia (ut ostensum est) hæc potestas distinguitur à ciuili potestate: ius autem ecclesiasticum præsupponit iam potestatẽ constitutam. ergo non potuit potestas ecclesiastica habere ortum à iure positiuo. Tertiò patet manifestè, quia Christus, ꝗ est uerus Deus, primus dedit claues regni cælorum. Matth. 16.{ Matth. 16. }