ΒΆ Secunda propositio, Nec potuit etiam tota haec potestas habere ortum a iure naturali: patet ex eodem, quia etiam haec potestas habet effectum supra totam naturam. ergo nec ius naturale potuit instituere hanc potestatem. Vnde [art. 2] differentia est inter potestatem ciuilem, & potestatem ecclesiasticam: quia potestas ciuilis habet ortum a republica, quia est in finem naturalem reipublicae: ut alias a nobis disputatum est. Haec autem potestas excellit non solum priuatam singulorum authoritatem, sed etiam totius mundi: & licet ius naturale sit ius diuinum, tamen non se extendit ultra limites naturae, & sic non potest se extendere usque ad terminum uel finem huius potestatis spiritualis. Et confirmatur, Quia cognitio naturalis non se extendit ad effectus huius potestatis: ergo nec ius naturale, uel potestas naturalis. Item cum per hanc potestatem homo constituatur in esse gratiae: si hec potestas esset naturalis, homo ex naturalibus posset consequi gratiam: qui est error damnatus ab ecclesia contra Pelagianos: & contra Paulum ad Rom. 3. 4. & 5.{ Rom. 3. 4. & 5. } Iustificati ex fide.