¶ Secunda propositio, Nec potuit etiam tota hæc potestas habere ortum à iure naturali: patet ex eodem, quia etiam hæc potestas habet effectum supra totam naturam. ergo nec ius naturale potuit instituere hanc potestatem. Vnde * differentia est inter potestatem ciuilẽ, & potestatem ecclesiasticã: quia potestas ciuilis habet ortum à republica, quia est in finem naturalem reipublicæ: ut aliâs à nobis disputatum est. Hæc autem potestas excellit non solùm priuatam singulorum authoritatem, sed etiam totius mundi: & licet ius naturale sit ius diuinũ, tamen non se extendit ultra limites naturæ, & sic non potest se extendere usque ad terminũ uel finem huius potestatis spiritualis. Et confirmat̃, Quia cognitio naturalis non se extendit ad effectus huius potestatis: ergo nec ius naturale, uel potestas naturalis. Item cùm per hanc potestatẽ homo constituatur in esse gratiæ: si hęc potestas esset naturalis, homo ex naturalibus posset consequi gratiam: qui est error damnatus ab ecclesia contra Pelagianos: & contra Paulum ad Rom. 3. 4. & 5.{ Rom. 3. 4. & 5. } Iustificati ex fide.