ΒΆ Tertia propositio, Nihilominus[art. 3] potestas ecclesiastica quantum ad aliquam potestatem sui habuit ortum a iure naturali, uel positiuo, id est quantum ad aliquos effectus, & actus huius potestatis. Probatur, quia (ut supra dictum est) etiam stando in iure naturali utraque potestas est necessaria in republica. In solo enim iure naturali intelligi potest Deum esse, & quod remunerator est inquirentibus. hoc enim Apostolus dicit ad Roma. 1.{ Rom. 1. } & philosophis manifestum fuisse tradit, sempiternam quoque Dei uirtutem & diuinitatem. Ex quo etiam sequitur Deum esse a mortalibus colendum. ergo etiam si nulla esset ordinatio particularis a Deo, potuerunt in republica aliqui deputari ad solam administrationem cultus diuini, qui haberent praelationem & authoritatem sacrorum, & talis potestas esset spiritualis, & non ciuilis, sicut modo est de iure diuino. imo hoc nomine damnantur ab Apostolo sapientes philosophorum, quod cum cognouissent Deum, non sicut Deum glorificauerunt, sed mutauerunt gloriam inuisibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, & coluerunt, & seruierunt creaturae potius, quam creatori. Quare sicut humana institutione legimus fuisse sacerdotia, pontifices, sacrificia falsorum deorum apud gentes, eadem institutione potuerunt esse sacrificia & sacerdotia ad cultum ueri Dei, & ea fuisset uera potestas spiritualis distincta a potestate ciuili. Imo, ut statim dicemus, aliquando inter ueros Dei cultores fuit talis potestas spiritualis, solum humana authoritate introducta.