¶ Tertia propositio, Nihilominus* potestas ecclesiastica quantum ad aliquam potestatem sui habuit ortum à iure naturali, uel positiuo, id est quantũ ad aliquos effectus, & actus huius potestatis. Probatur, quia (ut suprà dictum est) etiam stando in iure naturali utraq; potestas est necessaria in republica. In solo enim iure naturali intelligi potest Deũ esse, & quòd remunerator est inquirẽtibus. hoc enim Apostolus dicit ad Roma. 1.{ Rom. 1. } & philosophis manifestum fuisse tradit, sempiternam quoque Dei uirtutem & diuinitatem. Ex quo etiam sequitur Deum esse à mortalibus colendum. ergo etiam si nulla esset ordinatio particularis à Deo, potuerunt in republica aliqui deputari ad solam administrationem cultus diuini, qui haberent prælationem & authoritatem sacrorum, & talis potestas esset spiritualis, & non ciuilis, sicut modò est de iure diuino. imò hoc nomine damnantur ab Apostolo sapientes philosophorũ, quòd cùm cognouissent Deũ, non sicut Deum glorificauerunt, sed mutauerunt gloriam inuisibilis Dei, in similitudinẽ imaginis corruptibilis hominis, & coluerunt, & seruierunt creaturæ potius, quàm creatori. Quare sicut humana institutione legimus fuisse sacerdotia, pontifices, sacrificia falsorum deorum apud gentes, eadem institutione potuerunt esse sacrificia & sacerdotia ad cultum ueri Dei, & ea fuisset uera potestas spiritualis distincta à potestate ciuili. Imò, ut statim dicemus, aliquando inter ueros Dei cultores fuit talis potestas spiritualis, solùm humana authoritate introducta.