ΒΆ Quarta propositio, Tota[art. 4] potestas ecclesiastica & spiritualis, quae nunc residet in ecclesia, est de iure diuino positiuo mediate uel immediate. Probatur, & declaratur haec conclusio. Nam, ut infra disputatur, tota potestas ecclesiastica deriuata est ab Apostolis, sed Apostoli habuerunt potestatem a Christo uero Deo, & Domino. ergo tota potestas ecclesiastica est de iure diuino positiuo. Dixi autem mediate uel immediate, non solum quia primo habuerunt Apostoli, & inde deriuata sit in successores: sed quia non nego quin in ecclesia sit aliqua potestas ecclesiastica solum de iure positiuo, ut dicam non ita multo post: sed ea ortum habuit a potestate ecclesiastica, quae est de iure diuino, qualis est potestas minorum ordinum, & fortasse aliqua alia, de qua statim. Et confirmatur authoritate Apostoli ad Ephes. 4.{ Ephes. 4. } Vnicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, & ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios autem pastores, & doctores ad confirmationem sanctorum in opus ministerij, in aedificatione corporis Christi. Sed omnis potestas ecclesiastica uel est aliqua illarum ab Apostolo enumeratorum, uel pendet ab illis. ergo, &c.