¶ Quarta propositio, Tota* potestas ecclesiastica & spiritualis, quæ nunc residet in ecclesia, est de iure diuino positiuo mediatè uel immediatè. Probatur, & declaratur hæc conclusio. Nam, ut infrà disputatur, tota potestas ecclesiastica deriuata est ab Apostolis, sed Apostoli habuerũt potestatẽ à Christo uero Deo, & Domino. ergo tota potestas ecclesiastica est de iure diuino positiuo. Dixi autem mediatè uel immediatè, non solùm quia primò habuerunt Apostoli, & inde deriuata sit in successores: sed quia non nego quin in ecclesia sit aliqua potestas ecclesiastica solùm de iure positiuo, ut dicam non ita multo pòst: sed ea ortum habuit à potestate ecclesiastica, quæ est de iure diuino, qualis est potestas minorum ordinum, & fortasse aliqua alia, de qua statim. Et confirmatur authoritate Apostoli ad Ephes. 4.{ Ephes. 4. } Vnicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, & ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios uerò euangelistas, alios autem pastores, & doctores ad confirmationem sanctorum in opus ministerij, in ædificatione corporis Christi. Sed omnis potestas ecclesiastica uel est aliqua illarum ab Apostolo enumeratorum, uel pendet ab illis. ergo, &c.