¶ Quinta propositio, Tota[art. 5] potestas spiritualis, quae fuit in ueteri lege, id est, post libertatem populi Israel ab Aegyptiorum seruitute, fuit de iure diuino positiuo. Hec conclusio non aliter opus est ut probetur, quam ex tenore & serie legis. Tota enim lex data est a Deo, de qua lege ad Gala. 3.{ Gala 3. Matth. 15. } Lex data est per angelos in manu Mediatoris. & Matth. 15. loquens Iudaeis ait, Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones uestras. & loquitur de praecepto decalogi, Honora patrem tuum & matrem tuam, &c. & Stephanus Act. 7. dicit, quod fuit data in dispositione angelorum. & Moyses accepit uerba uitae ut daret populo. Et Paul. Hebrae. 1. Multifarie multísque modis olim Deus loquens Patribus in prophetis, &c. & Manichaeorum error fuit, quod lex Moysi non esset lex Dei. & hoc in ipsa lege frequenter dicit, Si feceritis praeceptum Domini, & mandata Domini custodieritis, & similia. Sed in ipsa lege continetur ordo & ratio totius cultus diuini per pontifices & sacerdotes & ministros, ut supra ostensum est. ergo tota potestas illa circa diuinum cultum, quae sola erat potestas spiritualis, fuit iure diuino positiuo introducta. Et Exod. 24. dicitur, quod Moyses assumens uolumen foederis legit audiente populo, qui dixerunt, Omnia que locutus est Dominus faciemus. & infra ait Moyses, Hic est sanguis foederis quod pepegit Dominus uobiscum. Quod Paul. Heb. 9.{ Heb. 9. } apertius retulit, Hic sanguis testamenti quod mandauit ad uos deus.