¶ Quinta propositio, Tota* potestas spiritualis, quæ fuit in ueteri lege, id est, post libertatem populi Israël ab Aegyptiorũ seruitute, fuit de iure diuino positiuo. Hęc cõclusio non aliter opus est ut probetur, quàm ex tenore & serie legis. Tota enim lex data est à Deo, de qua lege ad Gala. 3.{ Gala 3. Matth. 15. } Lex data est per angelos in manu Mediatoris. & Matth. 15. loquens Iudæis ait, Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones uestras. & loquitur de præcepto decalogi, Honora patrem tuum & matrem tuã, &c. & Stephanus Act. 7. dicit, ꝙ fuit data in dispositione angelorum. & Moyses accepit uerba uitæ ut daret populo. Et Paul. Hebræ. 1. Multifariè multísq; modis olim Deus loquẽs Patribus in prophetis, &c. & Manichæorum error fuit, quòd lex Moysi non esset lex Dei. & hoc in ipsa lege frequenter dicit, Si feceritis præceptum Domini, & mãdata Domini custodieritis, & similia. Sed in ipsa lege cõtinetur ordo & ratio totius cultus diuini per pontifices & sacerdotes & ministros, ut suprà ostensum est. ergo tota potestas illa circa diuinum cultum, quæ sola erat potestas spiritualis, fuit iure diuino positiuo introducta. Et Exod. 24. dicitur, quòd Moyses assumens uolumen fœderis legit audiẽte populo, qui dixerũt, Omnia quę locutus est Dominus faciemus. & infrà ait Moyses, Hic est sanguis fœderis quod pepegit Dominus uobiscum. Quod Paul. Heb. 9.{ Heb. 9. } apertius retulit, Hic sanguis testamenti quod mandauit ad uos deus.