# 3 QVAESTIO TERTIA. A quo iure sit inducta potestas ecclesiastica. SVMMA. -  1 Potestas ecclesiastica quo iure sit introducta. -  2 Potestatis ciuílis & ecclesiasticae differentia. -  3 Potestas ecclesiastica, quod quantum ad aliquam potestatem sui habuerit ortum a iure naturali, uel positiuo. -  4 Potestas ecclesiastica, & spiritualis tota, quae nunc residet in ecclesia, quod sit de iure diuino positiuo mediate, uel immediate. -  5 Potestas spiritualis tota, quae fuit in ueteri lege, quod fuerit de iure diuino positiuo. -  6 Potestatem totam in ueteri lege iure diuino institutam, quod potuerit Israeliticus populus sua authoritate instituere, etiam si a Deo instituta non fuisset. POSTQVAM ex parte disputatum est de ipsa potestate secundum se & de effectu, & fine illius in generali: uidetur operae pretium nos facturos, si de causa efficienti, & ortu ipsius potestatis ecclesiasticae disseramus. Sic enim pro Arist. doctrina probe hanc potestatem cognoscere poterimus, si causas illius cognoscamus omnes. Postquam ergo disputatum est de causa finali, quae potissima est ad agendum, de causa efficienti, & de authore huius potestatis quaeritur.[art. 1] Ergo quo iure introducta est potestas ecclesiastica? ¶ Et sit prima propositio, Tota haec potestas secundum suam amplitudinem non habuit, nec potuit habere ortum a iure positiuo. Haec est manifesta ex supradictis: habet enim plures effectus spirituales, qui excedunt humanam potestatem, ut est remissio peccatorum, gratia, consecratio diuinissimae eucharistiae, & talia. Item omnino totam humanam facultatem excedit: ergo non potuit habere originem a iure humano, iuxta illud, Quis potest remittere peccata nisi solus Deus? Marc. 2.{ Marc. 2. } & bene dicebant eum blasphemare nisi esset Deus. Idem Luc. 5. & 7.{ Luc. 5. & 7 } Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Et confirmatur, Quia non potuit habere ortum a iure ciuili: quia (ut ostensum est) haec potestas distinguitur a ciuili potestate: ius autem ecclesiasticum praesupponit iam potestatem constitutam. ergo non potuit potestas ecclesiastica habere ortum a iure positiuo. Tertio patet manifeste, quia Christus, qui est uerus Deus, primus dedit claues regni caelorum. Matth. 16.{ Matth. 16. } ¶ Secunda propositio, Nec potuit etiam tota haec potestas habere ortum a iure naturali: patet ex eodem, quia etiam haec potestas habet effectum supra totam naturam. ergo nec ius naturale potuit instituere hanc potestatem. Vnde [art. 2] differentia est inter potestatem ciuilem, & potestatem ecclesiasticam: quia potestas ciuilis habet ortum a republica, quia est in finem naturalem reipublicae: ut alias a nobis disputatum est. Haec autem potestas excellit non solum priuatam singulorum authoritatem, sed etiam totius mundi: & licet ius naturale sit ius diuinum, tamen non se extendit ultra limites naturae, & sic non potest se extendere usque ad terminum uel finem huius potestatis spiritualis. Et confirmatur, Quia cognitio naturalis non se extendit ad effectus huius potestatis: ergo nec ius naturale, uel potestas naturalis. Item cum per hanc potestatem homo constituatur in esse gratiae: si hec potestas esset naturalis, homo ex naturalibus posset consequi gratiam: qui est error damnatus ab ecclesia contra Pelagianos: & contra Paulum ad Rom. 3. 4. & 5.{ Rom. 3. 4. & 5. } Iustificati ex fide. ¶ Tertia propositio, Nihilominus[art. 3] potestas ecclesiastica quantum ad aliquam potestatem sui habuit ortum a iure naturali, uel positiuo, id est quantum ad aliquos effectus, & actus huius potestatis. Probatur, quia (ut supra dictum est) etiam stando in iure naturali utraque potestas est necessaria in republica. In solo enim iure naturali intelligi potest Deum esse, & quod remunerator est inquirentibus. hoc enim Apostolus dicit ad Roma. 1.{ Rom. 1. } & philosophis manifestum fuisse tradit, sempiternam quoque Dei uirtutem & diuinitatem. Ex quo etiam sequitur Deum esse a mortalibus colendum. ergo etiam si nulla esset ordinatio particularis a Deo, potuerunt in republica aliqui deputari ad solam administrationem cultus diuini, qui haberent praelationem & authoritatem sacrorum, & talis potestas esset spiritualis, & non ciuilis, sicut modo est de iure diuino. imo hoc nomine damnantur ab Apostolo sapientes philosophorum, quod cum cognouissent Deum, non sicut Deum glorificauerunt, sed mutauerunt gloriam inuisibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, & coluerunt, & seruierunt creaturae potius, quam creatori. Quare sicut humana institutione legimus fuisse sacerdotia, pontifices, sacrificia falsorum deorum apud gentes, eadem institutione potuerunt esse sacrificia & sacerdotia ad cultum ueri Dei, & ea fuisset uera potestas spiritualis distincta a potestate ciuili. Imo, ut statim dicemus, aliquando inter ueros Dei cultores fuit talis potestas spiritualis, solum humana authoritate introducta. ¶ Quarta propositio, Tota[art. 4] potestas ecclesiastica & spiritualis, quae nunc residet in ecclesia, est de iure diuino positiuo mediate uel immediate. Probatur, & declaratur haec conclusio. Nam, ut infra disputatur, tota potestas ecclesiastica deriuata est ab Apostolis, sed Apostoli habuerunt potestatem a Christo uero Deo, & Domino. ergo tota potestas ecclesiastica est de iure diuino positiuo. Dixi autem mediate uel immediate, non solum quia primo habuerunt Apostoli, & inde deriuata sit in successores: sed quia non nego quin in ecclesia sit aliqua potestas ecclesiastica solum de iure positiuo, ut dicam non ita multo post: sed ea ortum habuit a potestate ecclesiastica, quae est de iure diuino, qualis est potestas minorum ordinum, & fortasse aliqua alia, de qua statim. Et confirmatur authoritate Apostoli ad Ephes. 4.{ Ephes. 4. } Vnicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, & ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios autem pastores, & doctores ad confirmationem sanctorum in opus ministerij, in aedificatione corporis Christi. Sed omnis potestas ecclesiastica uel est aliqua illarum ab Apostolo enumeratorum, uel pendet ab illis. ergo, &c. ¶ Quinta propositio, Tota[art. 5] potestas spiritualis, quae fuit in ueteri lege, id est, post libertatem populi Israel ab Aegyptiorum seruitute, fuit de iure diuino positiuo. Hec conclusio non aliter opus est ut probetur, quam ex tenore & serie legis. Tota enim lex data est a Deo, de qua lege ad Gala. 3.{ Gala 3. Matth. 15. } Lex data est per angelos in manu Mediatoris. & Matth. 15. loquens Iudaeis ait, Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones uestras. & loquitur de praecepto decalogi, Honora patrem tuum & matrem tuam, &c. & Stephanus Act. 7. dicit, quod fuit data in dispositione angelorum. & Moyses accepit uerba uitae ut daret populo. Et Paul. Hebrae. 1. Multifarie multísque modis olim Deus loquens Patribus in prophetis, &c. & Manichaeorum error fuit, quod lex Moysi non esset lex Dei. & hoc in ipsa lege frequenter dicit, Si feceritis praeceptum Domini, & mandata Domini custodieritis, & similia. Sed in ipsa lege continetur ordo & ratio totius cultus diuini per pontifices & sacerdotes & ministros, ut supra ostensum est. ergo tota potestas illa circa diuinum cultum, quae sola erat potestas spiritualis, fuit iure diuino positiuo introducta. Et Exod. 24. dicitur, quod Moyses assumens uolumen foederis legit audiente populo, qui dixerunt, Omnia que locutus est Dominus faciemus. & infra ait Moyses, Hic est sanguis foederis quod pepegit Dominus uobiscum. Quod Paul. Heb. 9.{ Heb. 9. } apertius retulit, Hic sanguis testamenti quod mandauit ad uos deus. ¶ Sexta propositio,[art. 6] Totam potestatem institutam in ueteri lege iure diuino potuit populus Israel sua authoritate instituere, etiam si a deo instituta non fuisset. Haec probatur ex tertia propositione. Nam cognito deo, & maiestate diuina, uel per lumen naturale, uel per lumen fidei, potuit populus constituere pontifices, sacerdotes, sacrificia, & caeremonias ad cultum diuinum, licet fortassis non potuissent tot figuras & symbola futurarum rerum instituere, cum nec possent futura ita distincta cognoscere, nec aptas & conuenientes figuras ad ea portendendum & designandum instituere. Facit illud ad Heb. 9.{ Heb. 9. } Si enim sanguis aut taurorum, aut cinis uitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi? Ex quibus uerbis constat ueterem legem non mundare nisi carnem.