QVAESTIO TERTIA. A quo iure sit inducta potestas ecclesiastica. SVMMA. -  1 Potestas ecclesiastica quo iure sit introducta. -  2 Potestatis ciuílis & ecclesiasticæ differentia. -  3 Potestas ecclesiastica, quòd quantum ad aliquam potestatem sui habuerit ortum à iure naturali, uel positiuo. -  4 Potestas ecclesiastica, & spiritualis tota, quæ nunc residet in ecclesia, quòd sit de iure diuino positiuo mediatè, uel immediatè. -  5 Potestas spiritualis tota, quæ fuit in ueteri lege, quòd fuerit de iure diuino positiuo. -  6 Potestatem totã in ueteri lege iure diuino institutam, quòd potuerit Israẽliticus populus sua authoritate instituere, etiam si à Deo instituta non fuisset. POSTQVAM ex parte disputatum est de ipsa potestate secũdũ se & de effectu, & fine illius in generali: uidetur operæ pretium nos facturos, si de causa efficiẽti, & ortu ipsius potestatis ecclesiasticæ disseramꝰ. Sic enim pro Arist. doctrina ꝓbè hanc potestatẽ cognoscere poterimꝰ, si causas illius cognoscamus omnes. Postquam ergo disputatum est de causa finali, quæ potissima est ad agendum, de causa efficienti, & de authore huius potestatis quæritur.* Ergo quo iure introducta est potestas ecclesiastica? ¶ Et sit prima propositio, Tota hæc potestas secundum suã amplitudinem non habuit, nec potuit habere ortum à iure positiuo. Hæc est manifesta ex supradictis: habet enim plures effectus spirituales, qui excedunt humanam potestatem, ut est remissio peccatorum, gratia, consecratio diuinissimæ eucharistiæ, & talia. Item omnino totam humanam facultatem excedit: ergo non potuit habere originem à iure humano, iuxta illud, Quis potest remittere peccata nisi solus Deus? Marc. 2.{ Marc. 2. } & bene dicebant eum blasphemare nisi esset Deus. Idem Luc. 5. & 7.{ Luc. 5. & 7 } Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Et cõfirmatur, Quia non potuit habere ortũ à iure ciuili: quia (ut ostensum est) hæc potestas distinguitur à ciuili potestate: ius autem ecclesiasticum præsupponit iam potestatẽ constitutam. ergo non potuit potestas ecclesiastica habere ortum à iure positiuo. Tertiò patet manifestè, quia Christus, ꝗ est uerus Deus, primus dedit claues regni cælorum. Matth. 16.{ Matth. 16. } ¶ Secunda propositio, Nec potuit etiam tota hæc potestas habere ortum à iure naturali: patet ex eodem, quia etiam hæc potestas habet effectum supra totam naturam. ergo nec ius naturale potuit instituere hanc potestatem. Vnde * differentia est inter potestatem ciuilẽ, & potestatem ecclesiasticã: quia potestas ciuilis habet ortum à republica, quia est in finem naturalem reipublicæ: ut aliâs à nobis disputatum est. Hæc autem potestas excellit non solùm priuatam singulorum authoritatem, sed etiam totius mundi: & licet ius naturale sit ius diuinũ, tamen non se extendit ultra limites naturæ, & sic non potest se extendere usque ad terminũ uel finem huius potestatis spiritualis. Et confirmat̃, Quia cognitio naturalis non se extendit ad effectus huius potestatis: ergo nec ius naturale, uel potestas naturalis. Item cùm per hanc potestatẽ homo constituatur in esse gratiæ: si hęc potestas esset naturalis, homo ex naturalibus posset consequi gratiam: qui est error damnatus ab ecclesia contra Pelagianos: & contra Paulum ad Rom. 3. 4. & 5.{ Rom. 3. 4. & 5. } Iustificati ex fide. ¶ Tertia propositio, Nihilominus* potestas ecclesiastica quantum ad aliquam potestatem sui habuit ortum à iure naturali, uel positiuo, id est quantũ ad aliquos effectus, & actus huius potestatis. Probatur, quia (ut suprà dictum est) etiam stando in iure naturali utraq; potestas est necessaria in republica. In solo enim iure naturali intelligi potest Deũ esse, & quòd remunerator est inquirẽtibus. hoc enim Apostolus dicit ad Roma. 1.{ Rom. 1. } & philosophis manifestum fuisse tradit, sempiternam quoque Dei uirtutem & diuinitatem. Ex quo etiam sequitur Deum esse à mortalibus colendum. ergo etiam si nulla esset ordinatio particularis à Deo, potuerunt in republica aliqui deputari ad solam administrationem cultus diuini, qui haberent prælationem & authoritatem sacrorum, & talis potestas esset spiritualis, & non ciuilis, sicut modò est de iure diuino. imò hoc nomine damnantur ab Apostolo sapientes philosophorũ, quòd cùm cognouissent Deũ, non sicut Deum glorificauerunt, sed mutauerunt gloriam inuisibilis Dei, in similitudinẽ imaginis corruptibilis hominis, & coluerunt, & seruierunt creaturæ potius, quàm creatori. Quare sicut humana institutione legimus fuisse sacerdotia, pontifices, sacrificia falsorum deorum apud gentes, eadem institutione potuerunt esse sacrificia & sacerdotia ad cultum ueri Dei, & ea fuisset uera potestas spiritualis distincta à potestate ciuili. Imò, ut statim dicemus, aliquando inter ueros Dei cultores fuit talis potestas spiritualis, solùm humana authoritate introducta. ¶ Quarta propositio, Tota* potestas ecclesiastica & spiritualis, quæ nunc residet in ecclesia, est de iure diuino positiuo mediatè uel immediatè. Probatur, & declaratur hæc conclusio. Nam, ut infrà disputatur, tota potestas ecclesiastica deriuata est ab Apostolis, sed Apostoli habuerũt potestatẽ à Christo uero Deo, & Domino. ergo tota potestas ecclesiastica est de iure diuino positiuo. Dixi autem mediatè uel immediatè, non solùm quia primò habuerunt Apostoli, & inde deriuata sit in successores: sed quia non nego quin in ecclesia sit aliqua potestas ecclesiastica solùm de iure positiuo, ut dicam non ita multo pòst: sed ea ortum habuit à potestate ecclesiastica, quæ est de iure diuino, qualis est potestas minorum ordinum, & fortasse aliqua alia, de qua statim. Et confirmatur authoritate Apostoli ad Ephes. 4.{ Ephes. 4. } Vnicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, & ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios uerò euangelistas, alios autem pastores, & doctores ad confirmationem sanctorum in opus ministerij, in ædificatione corporis Christi. Sed omnis potestas ecclesiastica uel est aliqua illarum ab Apostolo enumeratorum, uel pendet ab illis. ergo, &c. ¶ Quinta propositio, Tota* potestas spiritualis, quæ fuit in ueteri lege, id est, post libertatem populi Israël ab Aegyptiorũ seruitute, fuit de iure diuino positiuo. Hęc cõclusio non aliter opus est ut probetur, quàm ex tenore & serie legis. Tota enim lex data est à Deo, de qua lege ad Gala. 3.{ Gala 3. Matth. 15. } Lex data est per angelos in manu Mediatoris. & Matth. 15. loquens Iudæis ait, Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones uestras. & loquitur de præcepto decalogi, Honora patrem tuum & matrem tuã, &c. & Stephanus Act. 7. dicit, ꝙ fuit data in dispositione angelorum. & Moyses accepit uerba uitæ ut daret populo. Et Paul. Hebræ. 1. Multifariè multísq; modis olim Deus loquẽs Patribus in prophetis, &c. & Manichæorum error fuit, quòd lex Moysi non esset lex Dei. & hoc in ipsa lege frequenter dicit, Si feceritis præceptum Domini, & mãdata Domini custodieritis, & similia. Sed in ipsa lege cõtinetur ordo & ratio totius cultus diuini per pontifices & sacerdotes & ministros, ut suprà ostensum est. ergo tota potestas illa circa diuinum cultum, quæ sola erat potestas spiritualis, fuit iure diuino positiuo introducta. Et Exod. 24. dicitur, quòd Moyses assumens uolumen fœderis legit audiẽte populo, qui dixerũt, Omnia quę locutus est Dominus faciemus. & infrà ait Moyses, Hic est sanguis fœderis quod pepegit Dominus uobiscum. Quod Paul. Heb. 9.{ Heb. 9. } apertius retulit, Hic sanguis testamenti quod mandauit ad uos deus. ¶ Sexta propositio,* Totam potestatem institutã in ueteri lege iure diuino potuit populus Israël sua authoritate instituere, etiã si à deo instituta nõ fuisset. Hæc ꝓbatur ex tertia propositione. Nã cognito deo, & maiestate diuina, uel per lumẽ naturale, uel per lumen fidei, potuit populus constituere põtifices, sacerdotes, sacrificia, & cæremonias ad cultũ diuinũ, licet fortassis nõ potuissent tot figuras & symbola futurarũ rerũ instituere, cùm nec possent futura ita distincta cognoscere, nec aptas & cõuenientes figuras ad ea portendendum & designandum instituere. Facit illud ad Heb. 9.{ Heb. 9. } Si enim sanguis aut taurorum, aut cinis uitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi? Ex quibus uerbis constat ueterem legem non mundare nisi carnem.