ΒΆ Sexta propositio, His non obstantibus, potestas[art. 10] ciuilis aliquo modo subiecta est, non potestati temporali summi Pontificis, sed potestati spirituali. Probatur, Quia si finis alicuius facultatis dependet a fine alterius facultatis: ergo etiam facultas dependet a facultate. 1. Ethico. Hanc comparationem ponit S. Tho. secunda secundae. q. 40. arti. 3. ad tertium. Sed finis temporalis potestatis dependet a fine spiritualis aliquo modo: ergo etiam potestas ciuilis a spirituali. Assumptum probatur, Quia specialitas humana est imperfecta, & ordinatur in beatitudinem supernaturalem tanquam in perfectam, sicut ars armorum fabricandorum ordinatur in militarem & imperatoriam, & fabricandi nauem nauticae, & fabricandi uomeres agri culturae, & sic de alijs. Itaque non oportet imaginari, quod potestas ciuilis, & spiritualis sint sicut sunt duae respublicae disparatae & differentes, ut Gallorum, & Anglorum. Et confirmatur hoc & declaratur, Si enim administratio ciuilis esset in detrimentum administrationis spiritualis, etiam si ad finem proprium ciuilis potestatis esset commoda administratio: tamen teneretur Rex, aut princeps mutare huiusmodi administrationem (ut statim probaturus sum). Ergo ciuilis potestas est subiecta aliquo modo potestati spirituali. Sed contra, Quia etiam si administratio spiritualis noceret reipub. teneretur Pontifex mutare. Responsio, Non est uerum, si esset necessarium, uel ualde utile, & tamen etiam si perirent bona temporalia, deberent poni pro spiritualibus in necessitate, uel magna utilitate. Nec ualet dicere, quod licet hoc sit uerum, tamen hoc non est, nec ratione subiectionis, aut dependentiae, sed quia finis spiritualis potestatis est perfectior, quam ciuilis, & ideo ex ordine charitatis debet opponi bonum spirituale bono temporali. hoc, inquam, non ualet. Nam si potestas temporalis, non aliquo modo subijceretur spirituali, & ordinaretur ad illam, dato quod bonum spirituale esset maius, non inde nasceretur obligatio ad conseruandum bonum spirituale cum detrimento boni temporalis. Probatur, Nam gubernator unius reipub. non tenetur, imo non debet conseruare bonum alterius reipub. quantumcunque maiori cum detrimento suae reipublicae. Imo nec homo priuatus tenetur adire detrimentum bonorum suorum pro conseruatione alienae reip. Si ergo respublica ciuilis & spiritualis essent omnino independentes, sicut due respu. temporales, uel sicut duae artes impertinentes, non teneretur princeps temporalis subuenire spiritualibus cum detrimento temporalis reipub. Nec valet dicere, quod Rex tenetur subuenire rebus spiritualibus, quia est respectu subditorum suorum: & si subditi facerent iacturam in bonis spiritualibus, iam opus esset subuenire cum quocunque detrimento bonorum, uel gubernationis temporalis, alias noceret illis: sed hoc est propter subiectionem, hoc, inquam, non ualet, quia non solum respectu subditorum suorum. Sed si ex administratione reipublicae ciuilis in Hispania fieret magna iactura bonorum spiritualium in Africa, teneretur princeps corrigere huiusmodi administrationem. Ergo hoc est propter dependentiam, & ordinationem. Et confirmatur hoc, Quia tota ecclesia est unum corpus, nec ex republica ciuili & spirituali fiunt duo corpora: sed unum tantum, ut certum est ex apostolo Paulo, ut supra inductum est. quia Christus est caput totius ecclesiae, & esset monstruosum, uel unum corpus esse sine capite, uel unum caput habere duo corpora, sed in uno corpore omnia sunt inuicem connexa, & subordinata, & partes ignobiliores sunt propter nobiliores. Ergo etiam in republica Christiana omnia sunt subordinata, & connexa, & officia, & fines, & potestates: & nullo modo est dicendum, quod spiritualia sunt propter temporalia. Ergo econtrario temporalia sunt propter spiritualia, & dependent ab illis. Item probatur, Quia non uidetur esse minoris dignitatis sacerdos nouae legis, quam ueteris legis, qui poterat etiam causas temporales in casu terminare, ut supra probatum est Deu. 17.