1
IN ALIA Relectione pro ann. 1531. disseruimus de potestate ecclesiastica ex parte, hoc est, de ecclesiastica potestate, quo iure, & quando instituta est, de distinctione ipsius à potestate ciuili, de comparatione eius ad potestatem ciuilem: in hac relectione consequenter disputaturi sumus de subiecto huius potestatis, & reliquas grauiores quæstiones theologicas circa potestatem contingentes. Ante omnia ergo quæritur,
1
* An potestas ecclesiastica sit per se in tota ecclesia, distinguendo ecclesiam uniuersalem à singularibus personis, eo modo quo cõcedũtconcedunt tum philosophi, tum Theologi. & uerum est, quòd ciuilis potestas est immediatè in totà republica. Et quidem posset uideri, quod sic est. Primò ex hoc ipso, quod exẽpliexempli gratia attulimus, nam potestas secularis est in tota republica, & ab illa deriuatur in magistratus, & alias potestates, & ordo gratiæ non tollit ordinem naturę, cùm utrũqueutrumque sit à Deo. Potest hoc confirmari, Quia ordinatio reipu|blicæ ciuilis, æque est à Deo sicut & ecclesiasticæ, nec fuit de iure naturali: si ergo hoc fuit datum reipublicæ ciuili ut ab ea dependeat tota potestas ciuilis, ut quid hoc Deus non dedisset ecclesiæ suæ dilectissimæ? Ergo eadem ratione uidetur quòd potestas ecclesiastica sit in tota uniuersali ecclesia, quæ nihil aliud est, quàm Christianorum quædam respublica. Et probatur, Quia utraque potestas est propter bonum reipublicæ ergo si propter bonum, & in bonum reipublicæ cõstitutaconstituta est, uidetur quod primò debet esse in republica. Confirmatur secundò, Quia concilium dicit iuin suis Decretis, uniuersalem ecclesiam representans. Et confirmatur, Quia in concilio ritè congregato est immediatè potestas ecclesiastica, ut in pręsentia suppono tanquãtanquam uerum, & statim probaturus sum: sed concilium non uidetur uendicare sibi illam potestatem nisi inquãtuminquantum gerit personam & uices totius ecclesiæ uniuersalis. Secundò arguitur principaliter, Quia ecclesia eligit summum pontificem. Cardinales enim non sua authoritate, sed ecclesię eligunt papam: ergo ecclesia habet summam potestatem. non enim posset dare quod non habet. Tertiò arguitur ex illo Matt. 18.
Matt. 18.
Dic ecclesię, & si ecclesia non audierit, sit tibi tanquam ethnicus, & publicanus. ubi data est potestas ecclesię. Quartò arguitur, Prælati sunt ministri ecclesiæ, er|go potestas est ecclesiæ. Ad solutionem huius quæstionis oportet reuo care in hanc disputationem distinctionem illam dudum à nobis positam in proxima relectione, quæ talis est, Potestas ecclesiastica dupliciter accipi potest. Vno modo largè pro quacunque authoritate, aut potestate ordinata per se ad finem spiritualem, & ad cultum diuinum, siue habeat aliquẽaliquem effectum spiritualem & supernaturalẽsupernaturalem, siue non habeat: qualis fuit potestas omnis ecclesiastica, aut claues ecclesiæ datæ à Domino, cuiusmodi fuit Sacerdotium totum in lege naturæ, & in lege scripta. Aliter capitur potestas ecclesiastica pro potestate & authoritate propriè spirituali, aperiendi scilicet & claudendi regnum cælorum, quæ sola potestas uocatur clauis à Domino, Mat. 16. & 18.
Matth. 16. &. 18.
quæ solæ habẽthabent effectũeffectum spiritualẽspiritualem, ut in priori relectione declaratũdeclaratum est.
¶ His præmissis sit prima propositio, Potestas
2
* ecclesiastica siue spiritualis, primo modo potest esse in tota ecclesia siue republica. Probatur hoc, Quia quælibet respublica constituta, illustrata est à Deo. Patet ad Roma. 13.
Rom. 13.
Non est potestas nisi à Deo. SecundũSecundum corollarium, Sacerdotes Gentilium poterant leges & decreta facere de cultu sacrorum. Patet, quia habebãthabebant authoritatem uel lumine fidei, uel solùm lumine naturali sine noua authoritate ordinati in finem spiritualẽspiritualem, & sunt capaces cul|tus diuini, imò ad hoc tenentur præcepto iuris naturalis, ut superiùs ostensum est. De hoc enim damnãturdamnantur GẽtilesGentiles ad Romanos 1.
Rom. 1.
Quia cùm cognouissent Deum, non sicut DeũDeum glorificauerunt, sed administratio huius cultus, uel omnium admonitionum, quæ ordinantur ad finem spiritualem, ut suprà probatũprobatum est, non spectare ad potestatẽpotestatem ciuilem, sed ad aliud genus potestatis: ergo apud rempublicãrempublicam residet huiusmodi potestas spiritualis. Sequitur consequenter corollarium, quòd in lege naturæ respublica habuit authoritatem constituendi sacerdotes, & alios ministros diuini cultus. Hoc patet ex conclusione. Nam si in republica erat huiusmodi potestas, poterat eam mandare, & comitterecommittere cuicũquecuicumque uellet. Et Confirmatur, Nam cùm talis potestas iure naturę non spectaret potiùs ad unum ex ciuibus, quàm ad alium, non poterat aliter prouideri, nisi authoritate reipublicę. Signum autẽautem huius est, quòd in historia siue fidelium, siue GẽtiliumGentilium in lege naturæ non legimus sacerdotes aliter constitutos, quàm uel populi suffragiis, sicut apud Romanos, uel regis authoritate apud quem est reipublicæ tota potestas. Si enim Melchisedec fuerit Sem, filius primogenitus Noë (ut Hebræi putant) & hæc fuerit prærogatiua omnium primogenitorum: hoc non est credẽdumcredendum fuisse aliquo speciali præcepto, aut in|stituto Diuino, sed ipsius Noë, qui princeps suorum fuit ordinatiõeordinatione, aut aliâs aliqua populorum aut nationum ordinatione, uel cõstitutioneconstitutione. Vt enim à nobis in priori relectione disputatũdisputatum est, nulla fuit ea ætate potestas, quæ indigeret peculiari authoritate diuina. Et si Abel fuit sacerdos, hoc fuit ipsius Adæ primi parentis ordinatione, quæ & durare potuit usque ad tempora Noë. Et August. 5.
August. 5.
libro ad Orosium. & ad Hebræ. 11.
Heb. 11.
dicit quòd obtulit sacrificium.
¶ Secunda propositio, Tota
3
* potestas spiritualis, quæ fuit in ueteri lege, erat primò, & solũsolum in tribu Leuitica, nec licebat alicui ex alia tribu ministrare in templo. Hoc patet Deute. 10.
Deut. 10.
ubi post mortem AarõAaron, qui & ipse erat de tribu Leui, functus est sacerdotio Eleazar filius eius: & ex eo tempore iugiter separauit tribum Leui, ut portaret arcãarcam fœderis Domini, & staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine eius usque in præsentẽpræsentem diem: quamobrem non habuit Leui partem, nec possessionem cum fratribus suis, quia ipse Dominus possessio eius est. Et idẽidem habetur Iosue. 13.
Iosu. 13
Tribui autem Leui non dedi possessionem, sed sacerdotia, & uictima Domini dei Israëel, ipsa est eius hæreditas. Et confirmatur ex Paulo ad Heb. 7.
Heb. 7.
ubi dicit, quòd Leui, qui decimas accepit, decimatus est in lũbislumbis patris eius Abrahæ. | & iterum, Si ergo consummatio per sacerdotium Leuiticum erat, quid adhuc necessarium fuit secũdumsecundum ordinẽordinem Melchisedec alium surgere sacerdotem? Ex quo patet, quòd totũtotum sacerdotium ueteris legis erat in tribu Leuitica. Et cõfirmaturconfirmatur, Quia ibidẽibidem Paulus dicit de duobus: manifestum est enim quòd de Iuda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus loqutusloquutus est Moyses: & eadẽeadem ratio est de aliis tribubus, de quibus etiam nihil loquutus est Moyses.
¶ Tertia Conclusio, Potestas
4
* secundo modo, id est uerè et propriè spiritualis, qualis nũcnunc est in ecclesia, quæ uocatur potestas ecclesiastica: nec primò, nec per se, imò nullo modo est immediatè in tota ecclesia uniuersali eo modo, quo potestas ciuilis est in republica. Probatur conclusio, Quia uel cõuenitconuenit toti ecclesiæ iure naturali, aut humano, aut diuino. sed nullo tali iure conuenit, ergo non est in illa. Antecedens patet, quia (ut disputatum abundè à nobis fuit in priori relectione) potestas ecclesiastica excedit & ius humanum, & naturale: tum ex parte finis, quia ordinatur in finem supernaturalem: tum ex parte effectus, quia omnino excedit omnem humanãhumanam facultatem, qualis est peccatorum remissio, collatio gratiæ, eucharistiæ consecratio. Relinquitur ergo ut nec naturali, nec humano iure hæc potestas | conuenire possit ecclesiæ uniuersali. Quòd autem non conueniat iure diuino, patet: quia tota hæc potestas authorem habet solum Christum dominum nostrum redemptorem, qui est caput omnis principatus & potestatis, ad Colos. 2.
Colos. 2.
& ad Phi. 4.
Philip. 4.
et ad Heb. 7.
Heb. 7.
et ad Colos. 2.
Colos. 2.
Ipse dedit Apostolos, Prophetas, Euangelistas, Pastores, & Doctores ad consummationem sanctorum, in opus ministerij, in ædificationem corporis Christi. Et ad Ephes. 4.
Ephe. 4.
dicitur, Vnicuique uestrum data est gratia secundum mensuram donationis. Et Apoca. 3.
Apoc. 3.
Solus habet dominari regni. Et Apostolus ad Hebræos. 7. 8. &. 9.
Hebr. 7. 8. 9.
ostendit quòd sacerdotium noui testamenti est aliud à sacerdotio ueteris legis, & quòd sacerdotium ecclesiæ est secundum ordinem Melchisedec. Est enim trãslatumtranslatum sacerdotium cum lege, ut Apostolus dicit. sed Christus habuit sacerdotium non ab ecclesia, sed à Deo, ut patet. Ioh. 15.
Iohan. 15
Non uos me elegistis. Luc. 5.
Luc. 5.
Et Psal. 2.
Psal. 2.
Ego autẽautem cõstitutusconstitutus sum rex ab eo super Sion montẽmontem, &c. Et Apostolus hoc locis citatis ostendit: & ad Hebr. 5.
Hebr. 5.
Sicut & Christus non semetipsum ut pontifex fieret, sed qui loquutus est ad eum, Filius meus es tu, ego hodie genuit te. quemadmodum alio loco dicit, Tu es sacerdos in æternum secundùm ordinem Melchisedec. Et apertè. c. 7.
Hebr. 7.
Aliter quidem sine iureiurando sa|cerdotes facti sunt, hîc autem cum iureiurando per eum, qui dixit ad illum, Iurauit Dominus, & non pœnitebit eum, tu es sacerdos, &c. Et Psal. 44.
Psal. 44.
Thronus tuus in seculum seculi, propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis. Iámque dubitari non debet, nec potest, quin tota potestas ecclesiastica sit à Christo, & quòd ipse non habuerit eam ab ecclesia: sed ipse dederit alijs ius illud, Iohan. 20.
Iohan. 20.
Sicut misit me Pater, & ego mitto uos. Quòd autem ipse non dederit immediatè, & primo ecclesiæ, sed certis suppositis, & personis: patet Matth. 16.
Matth. 16.
ubi promisit Petro claues, & super eum se ædificaturum ecclesiam pollicitus: cui etiam Iohan. ultimo
Iohan. ultimo.
, dixit, Pasce oues meas. Et omnibus Apostolis. Iohan. 20.
Iohan. 20.
QuorũQuorum remiseritis peccata, &c. nusquam inuenitur dedisse ecclesiæ in communi. nam etiam Apostolis in Cœna dedit potestatem consecrandi eucharistiam. Lucæ. 22.
Luc. 22.
Hoc facite in meam commemorationem. Et ipse non totam communitatem sed, solos Apostolos duodecim dicit elegisse, Iohan. 6. Item quandocunque Christus dedit hanc potestatem, non erat. tota ecclesia, sed soli Apostoli, etiam non admissis 72. discipulis. Præterea si potestas ecclesiastica esset primò in ecclesia, sequitur quòd omnes alij haberent potestatem ab ecclesia, hoc est à communitate, & republica | Christianorum, sicut omnis potestas ciuilis est à cõmunitatecommunitate. Consequens patet falsum. Nec enim Apostoli, nec successores eorum habuerunt potestatem ab alijs hominibus, sed ipsi à Christo, & alij ab Apostolis, imò nullus unquam habuit ab ecclesia uniuersali. Præterea Paul. ad Gala. 1.
Gala. 1.
testatur se non ab hominibus, nec per hominẽhominem, sed per Iesum ChristũChristum & Deum patrem Apostolum constitutum. Et simile poterant dicere alij Apostoli. Præterea in scripturis nusquam legimus sacerdotes ex authoritate & consensu plebis constitutos, sed à pontificibus, & prælatis, ut Paulus ordinauit Timotheum, & Titum. 1. ad Timot. 4.
1. Thim. 4.
Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiãprophetiam secundum impositionem manuum præsbyteri. Et idem repetit 2. ad Timo. 1.
2. Thim. 1.
idẽidem ad Titum. 1. habet huius rei gratia, Reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, & constituas per ciuitates præsbyteros. ItẽItem ad Hebr. 5. Nec quisquam sumat sibi honorem, sed qui uocatur à Deo tanquam Aaron. A Deo dixit, non à plebe, ut uult impius Lutherus. Aaron siquidem, non à plebe constitutus legitur, sed à Deo, ut patet Exod. 28.
Exod. 28.
Nec unquam auditum est in tota serie scripturarum sacerdotes inter fideles aut plebis authoritate, aut consensu institutos: & ethnici sacerdotes suffragijs populi creabantur, tales erant | Phamonis sacerdotes, sed talis cõsecratioconsecratio, quale sacerdotiũsacerdotium erat. Item. 1. ad Timo. 5.
1. Timot. 5.
admonet Paulus, Manus citò nemini imposueris. non ergo à plebe, sed ab episcopo creabantur sacerdotes. non ergo potestas ecclesiastica est primò, & immediatè in tota ecclesia, sed in certis personis. Probatur ratione, Quia in potestate ecclesiastica continetur potestas consecrandi sacrosanctam eucharistiam: sed hæc potestas non est immediatè in communitate, cùm illa non detur sine cõsecrationeconsecratione, nec potest ecclesia immediatè consecrare. Et confirmatur, Potestas remittendi peccata in foro interiori & pœnitentiæ non est in ecclesia immediaté. Item eadem ratione potestas episcopalis esset immediatè in prouinciam episcopi. Consequens nullus concedit. Nemo enim concedit, quòd totus populus unius prouinciæ habeat immediatè potestatem episcopalem, uel quòd ab illo deriuetur potestas in episcopum: ergo similiter nec in tota ecclesia. Item cõfirmaturconfirmatur hæc ratio, In communitate domestica, id est in familia, potestas, & authoritas regendi non est immediatè penes familiam, sed penes patrem familias: sed episcopus est tanquam pater in ecclesia, quia est tanquam uir, uel maritus eius: ergo. Item arguit Caieta.
Caietanus.
Certum est, ut suprà diximus, quòd potestas ecclesiastica primò fuit in Christo domino totius ecclesię, | tanquam in principe, non subdito ecclesiæ, nec dependens ab illa. sed episcopus adhuc est caput & princeps ecclesiæ, est enim adhuc nobiscum usque ad consummationem seculi, Matth. 28.
Matt. 28
Et iudex uiuorum & mortuorum. Actuum. 10.
Act. 10
Et uiuit, & regnat Deus in secula seculorum, Apoca. 1.
Apoc. 1
Et apprimè Paulus. 1. ad Corin. 15.
1. Corin. 15.
de hoc regno Domini loquens dicit, Vnusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde hi, qui sunt Christi, qui in aduentum eius crediderunt: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo & patri, cùm euacuauerit omnem principatum, & uirtutem, & potestatem. Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Contrà, Ad Christum tãquamtanquam ad principem spectat ordinare de legato, & uicario suo, & ab ipso deriuatur potestas eius, non ab ecclesia, quæ ex natura sua non est domina in ordine ad spiritualia, sed serua Christi, quia redempta est ab eo. Et sic relinquitur, quòd sicut princeps ecclesiæ non habet authoritatem ab ecclesia, ita nec uicarius eius. Item probatur quòd Christus maneat adhuc caput ecclesiæ: quia aliâs non esset sacerdos in ęternum. Non enim est sacerdos nisi in ecclesia. Et Confirmatur hoc, Quia doctores, & sancti non uocant summum Pontificem uicarium ecclesiæ, sed uicarium Christi. Ita enim est uicarius | Christi successor Petri, sicut Petrus: Petrum aũtautem & alios Apostolos ecclesia uocat uicarios Dei: ut patet in præfatione, Vt eisdem rectoribus gubernetur, quos operis tui uoluisti esse uicarios. Et glo. super illud Mathæ. 16.
Matt. 16.
Tu es Petrus, dicit Petrum fuisse uicarium Christi. Item arguit Caieta. Signum apertum est hanc potestatem non residere immediatè, & primò apud ecclesiam, quòd ecclesia non potest sibi retinere, nec duobus, aut tribus committere: quod tamen posset, si ius principatus esset apud illam: sicut posset respublica ad administrationem ciuilium, uel retinere sibi regimen uel creare Consules, uel Tribunos etiam supra potestatem regiam, sicut erant Ephori apud Lacedemonios, & Senatores supra principem apud Venetos: quod tamen ecclesia nullo modo posset, ut infrà ostendemus. Præterea non potest potestas committi alicui communitati, cuius magna pars non est capax illius, sed in ecclesia sunt complures, qui non sunt capaces huius potestatis. ergo non est immediatè in ecclesia. Minor infrà probabitur de mulieribus, pueris, & nonnullis fortasse alijs. Item quando aliquid committitur immediatè alicui communitati, omnes illius commnicommunitatis æqualiter se habent ad illam, ut patet in republica seculari respectu ciuilis potestatis absolutè: sed non omnes æqualiter se habent in | ecclesia ad claues, ut constat, & statim disputabo: ergo, &c. Vltimò, Potestas spiritualis, qualis erat in ueteri lege, non erat commissa toti plebi, sed solùm uni tribui, scilicet Leuiticæ, multo certè minus uidetur tam sublimem potestatem, qualis est euangelica, uulgatam toti plebi.
¶ Ad primum argumentum factum in principio quæstionis respondetur, negando consequentiam: & differentia, ac ratio est aperta. Ciuilis enim potestas, ut declaratum est, non se extendit nisi ad finem & effectum naturalem: & sic potestas illa cõmunitercommuniter à natura datur, omne autem naturale est commune, & primò committitur uel speciei, uel communitati, ut esse mortale homini. sed potestas ecclesiastica est supernaturalis, atque à Deo ad superiores data: nec respublica est domina respectu huius potestatis, sed serua, ut dictum est, & Christus est rex & dominus non à communitate ipsa, sed à Deo: & ideo non oportet spectare quomodo se habeant particulares personæ ad totam communitatem. Licet enim in ordine ad naturalia communitas sit superior, & quilibet homo uelut subiectus, & inferior in ordine, tamen ad hanc potestatem totum pendet ex uoluntate & institutione Christi, qui fuit primus author huius potestatis. Et præterea respu. spiritualis habet regem Christum, | & potestas in ecclesia est uicaria. Et si instes, quia respublica Christiana etiam in ordine ad spiritualia est unum corpus, ut patet ex Paulo ad Roma. 12. &. 1. Corin. 12.
Rom. 12. & 1. Corin. 12.
sed in corpore naturali quicquid committitur parti principaliùs & primò, committitur toti, ut homo potius uidet quàm oculus, & potestas audiendi potius est hominis, quàm aurium: & sic de reliquis humanis uiribus. Et oculus potius est hominis, quàm suus. ergo similiter in corpore mystico ecclesiæ, potestas spiritualium singularium hominum prius erit in ecclesia tota. RespõdeturRespondetur, quòd sicut Aristo. dicit, parabola, & analogia non oportet nec potest per omnia esse similis: aliâs iam non parabola, sed ipsa eadem res esset. Et ideo ut dicit S. Tho.
S. Tho.
3. parte, Licet corpus naturale, & mysticũmysticum multa habeant similia, non tamẽtamen omnia, sed differunt non paucis, non solùm quantùm ad esse naturale, quia omnis potestas corporis naturalis oportet esse simul. Ecclesia
5
* autem constat ex omnibus fidelibus ab Abel iusto, usque infinẽinfinem seculi: sed multo magis quantũquantum ad spiritualia. Vnus enim homo est capax gratiæ, & alterius formæ spiritualis, quæ non potest committi immediatè toti. itẽitem pars naturalis est præcisè proter totũtotum in corpore: in ecclesia singuli homines sunt propter Deum, & propter se solùm, nec bonũbonum priuatum ordinatur ad bonum totius, saltem | præcisè, nec principaliter, sicut nec gratia, nec fides, nec spes, nec aliæ formæ supernaturales sunt immediatè in tota communitate: sic nec potestas spiritualis, quæ est æquè, aut plus etiãetiam supernaturalis. Ad confirmationem respondetur ex Caietano in apolo. c. 6. cõcedẽdoconcedendo, quòd
6
* in concilio est immediate potestas ecclesiastica etiãetiam ratione totius. Sic enim nomine concilii fiunt absolutiones, & damnationes, & omnia decreta: ut etiam in primo concilio ApostolorũApostolorum, Actuum. 15.
Act. 15.
habetur, scilicet, Placuit nobis collectis in unum, & uisum est Spiritui sancto & nobis. Et sic est in tota synodo quasi una potestas. & ideo etiam reclamantibus aliquibus ex concilio, tamen nomine totius cõciliiconcilii decernitur, & dicitur totum concilium facere: sed hanc potestatem non habẽthabent, quia representẽtrepresentent totam ecclesiam uniuersalẽuniuersalem, ut imaginãturimaginantur alii, nec ex cõmissionecommissione Christi facta immediatè, uel toti ecclesię, uel cõcilioconcilio, sed solùm quia est unio & congregatio ex potestatibus ecclesiaticisecclesiasticis. Et probatur, Respublica circa temporalia potest administrare se suo arbitrio: & ideo nihil obstat, quin potestas ciuilis sit apud eam: sed circa spiritualia non suo arbitrio, sed Christi gubernãdagubernanda est. In summa, Potestas ciuilis non est nisi licentia, & posse licitè, potestas autem ecclesiastica dicit efficaciam ad spiritualia: dico inquam, quòd illam | potestatem non habent qui in concilio congregãturcongregantur, quia reputent ecclesiam totam uniuersalem, ut falssòfalso alii imaginantur, nec ex cõmissionecommissione Christi facta immediatè toti ecclesiæ, uel concilio, sed solùm quia est unio, uel congregatio ex potestatibus ecclesiasticis, & à singulis deriuatur ad totum. & ideò nihil posset totum concilium, quod non possent Patres per se singuli secũdumsecundum suam potestatem: unde hęc potestas non est in concilio immediatè iure diuino, sed ex uoluntate PręlatorũPręlatorum, qui uolunt ex seipsis unam authoritatem, & uelut unum corpus constituere. Imò non solùm in synodo uniuersali, sed etiam in prouinciali, uel etiãetiam totius OriẽtisOrientis: sicut cum omnes cõueniuntconueniunt ad celebrandum illud cõciliumconcilium, esset etiam una authoritas in tota illa congregatione ratione suæ totalitatis. Sequitur siquidem, quòd dato, quòd omnes episcopi essent ęquales, id est, quòd nullus esset superior alio: tamẽtamen decreta concilii obligarẽtobligarent omnes, nec possent rescindi ab aliquo illorum: & tamen notũnotum est, quòd non imaginantur etiam aduersarii, quod illi habent potestatem à tota plebe prouinciarum suarum, nec quòd sit etiam aliqua potestas ecclesiaticaecclesiastica immediatè in tota una prouincia, quia eadem ratione ponetur in tota una parochia: quod omnino esset absurdum sentire uel dicere profectó. Ergo ita se habet totũtotum | concilium uniuersale ad ecclesiam uniuersalẽuniuersalem, sicut concilium prouinciale ad prouinciam: & fictitium omnino est aliud imaginari. Est itaque solùm potestas immediatè in toto concilio ex uoluntate prælatorum: qui instituunt unam potestatem, & authoritatem, cui etiam seipsos subiiciunt, sicut partes toti: hoc enim significat, quòd uolunt congregare conciliũconcilium, quòd uolunt stare decretis eius. Ad secundam cõfirmationemconfirmationem respondetur primò, Hoc solùm inuenitur in modernis conciliis, ut Basiliensi, Constantiensi, non autem in antiquis. Nec mirũmirum est, si in modo loquendi erratũerratum sit. SecũdòSecundò dico ut suprà, Quòd reputãturreputantur non tãquãtanquam uicarii, uel legati, sed tanquãtanquam patres & pastores, & tutores ecclesię. Ex quo sequitur cõtracontra sentẽtiamsententiam, uel imaginationem aliquorum scholasticorum, quòd si casu omnes episcopi Christianitatis conuenirent in unum locum non animo celebrandi concilium, nulla esset immediatè potestas ecclesiastica in tota illa multitudine. Non enim locus, aut corporalis congregatio dat eis illam potestatem, sed uoluntas eorum. Vnde si nulla erat potestas in omnibus simul, cum essent in suis prouinciis, nec etiam est cum sunt in eodem loco, & in eodẽeodem tẽplotemplo: aliâs eadem ratione si episcopi unius regni conuenirent ad curiam causa uisitandi Regem, iam esset ibi cõciliumconcilium Et si obiicias, quia | iam hoc est determinare, quòd cõciliumconcilium non sit supra papam, contra determinationem Parisiensium (si enim nulla est potestas in concilio nisi deriuata à patribus, sequitur manifestè non esse maioris potestatis quãquam papa) respõdeturrespondetur primò, In præsentia nihil constitui disputare de illa odiosa comparatione papæ & concilii. Secundò, ea quæ dicta sunt, non pugnant cum aliqua sententia illorum circa illam congregationem. undecunque enim cõciliumconcilium habeat potestatem, & si deriuetur ab ipsis prælatis: potest teneri quòd est maior in toto concilio, quàm in papa, sicut in concilio prouinciali, quàm in quocũquequocumque prælato concilii. Si hoc non placet, posset teneri, quòd potestas in cõcilioconcilio est immediatè à Deo, sed non quia tenet locum totius ecclesiæ uniuersalis, sed quia est unio ex omnibus prælatis ecclesiæ, etiam si omnes alii Christiani dissentirẽtdissentirent. Et adhuc etiãetiam cum ista opinione stat utraque sentẽtiasententia de cõparationecomparatione papæ & concilii. Ad secundum argumentum principale disputaturus sum paulo pòst, ad quẽquem spectat electio summi Pontificis. Sed in præsentia primò nego, quòd Cardinales nomine ecclesiæ uniuersalis eligant, sed ex ordinatione ecclesiastica, uel summi Pontificis, ut potest ea dicam. SecũdòSecundò dico, quòd dato, quòd ad uniuersalem ecclesiam spectet electio, non ualet consequentia, ergo in ecclesia | est potestas, uel authoritas ecclesiastica immediatè. Antecedens est notum in iure, quòd non oportet ut electores habeant authoritatem ad quem eligunt, sicut patet de electionibus Imperatoris: imò electores abbatum nullam habent authoritatem, uel dignitatem, si habent authoritatẽauthoritatem, & potestatem applicandi dignitatem illi. Ad tertium argumentum respõdeturrespondetur ex domino Caietano. in Apolo. c. 2. ad cuius euidẽtiãeuidentiam inquirendum est quid nomine ecclelesiæecclesiae intelligatur in illo loco, Dic ecclesiæ: & cùm sit sermo de ecclesia, ad quam spectat audire, & iudicare, oportet ut ecclesia accipiatur, uel pro ecclesia uniuersali, uel pro ecclesia uniuersaliter, id est pro omni ecclesia, uel pro aliqua particulari ecclesia, uel indistinctè pro qualibet ecclesia. Dico ergo primò, quòd non potest accipi solũsolum pro ecclesia uniuersali: quia clarum est, quòd ad corrigendum fratrem non oportet me ire ad concilium uniuersale. Item etiam, quia cùm eadem uerba dixerit beato Petro, sicut ecclesiæ: scilicet, Quodcunque ligaueris super terram, &c. negari non potest, quin etiam Petrus habeat illam potestatem, quam dicunt datam ecclesiæ: ergo non solùm potest intelligi ecclesia uniuersalis. Et per idẽidem patet, quòd non intelligitur de aliqua ecclesia particulari, puta Mediolanensi, quia non oportet nos recurrere ad illam ad correctionem fra|tris nec etiãetiam de omni collectione propter ecclesiæ admonitionem. Restat ergo quòd accipiatur pro ecclesia indistinctè, seu indefinitè: ita quòd ecclesiæ datum est iudicium fratris, non determinando hanc uel illam: & quoniãquoniam actor sequitur forum rei, determinatur ad ecclesiam fratris peccantis siue propria, siue cõmunicommuni, & superiori: & ille est apertꝰapertus sensus illius pręcepti. Sed dubiũdubium est, quid significetur nomine ecclesiæ in illo loco: & breuiter dico, quod potest intelligi cõuocatioconuocatio, seu collectio fidelium. Sed dicũtdicunt aduersarii, quòd hoc loco ecclesia significat communitatem fidelium, non in seipsis, sed in pręlatis eorũeorum, siue papa intersit siue non. Sed quod ille non sit sensus liter alis, ostẽditurostenditur, quia utrobique oportet sumi eodem modo respectu cuiuscũquecuiuscumque particularis. CertũCertum est autẽautem, quòd si peccator sit de ecclesia Mediolanensi, si ad correctionem ipsius procedendũprocedendum est, non oportet dicere ecclesiæ Mediolanensi, id est, communitati Mediolanensium, siue episcopus sit, siue non. Vnde dico, quòd licet ex ui uocabuli ecclesiæ non aliud intelligatur nisi communitas fidelium, tamen ex uerbis sequentibus, Si ecclesiam non audierit, &, Quæcunque solueritis super terram, & c. cõstatconstat accipiendum esse pro ecclesia habente authoritatem. Et cùm hęc non sit sine prælato, constat intelligi non posse ecclesiam pro aliqua con| p. 128gregatiõecongregatione sine prælato, sed clauditur ipse prælatus: quod & aliter probatur. Nam si in nomine ecclesiæ non includitur prælatus illius, oportet alterum duorum, uel quòd ecclesia particularis habet potestatem iurisdictionis etiam inuito episcopo, uel quòd nomine ecclesiæ non intelligitur ipsa communitas. Certum est enim quòd ecclesia, de qua dicitur, Dic ecclesiæ, habet potestatem excommunicandi: & certè ita est, quòd nomine ecclesiæ in illo loco intelligitur prælatus, qui est caput ecclesiæ. hoc enim est dicere ecclesiæ, sicut iudicium episcopi dicitur iudicium ecclesiæ: & excommunicatus ab episcopo dicitur excommunicatus ab ecclesia. Dictum est autem, Dic ecclesiæ, & non episcopo, quia intelligitur, quòd dicitur dici episcopo, non tanquam priuato, sed in foro publico. & ideo dicitur, in foro, & iudicio ecclesiæ. & hoc apertè manifestatur: quia usus illius præcepti in ecclesia talis est ut dicatur peccatum fratris prælato, & tunc intelligimus dixisse ecclesiæ. Dixit autem, Amen dico uobis, quodcunque solueritis, &c. in plurali numero, uel quia iudicium ecclesiæ licet fiat authoritate unius prælati, tamen non debet fieri nisi per multos: uel simpliciter quia erant futuri multi prælati, & multæ ecclesiæ. Dico præterea cum Caietano, quòd in loco Matth. 17.
Matt. 17.
nulla potestas uidetur data. Nam | ex illo, Dic ecclesiæ, non datur aliqua potestas sed præcipitur denuntiatio: per illa uerò, Si ecclesia non audierit, sit tibi tanquãtanquam ethnicus & publicanus, præcipitur euitatio: per illa uero uerba, Quæcunque solueritis, &c. patet nullam dari authoritatem, quia per eadem uerba dictum est Petro, Quodcunque solueritis, &c. Matth. 16.
Matth. 16
etiam non est data ei aliqua potestas, sed postea Iohan. ultimo, Pasce oues meas. Sed significatur solùm quantæ efficaciæ esset futura sententia ecclesiæ, quam illic non dat, sed solùm uel permittit, uel supponit, & demum ad ueritatem illorum non oportet quòd ecclesia habeat immediatè authoritatem à Christo, sed satis est, quòd habeat à suo prælato, uel prælatis congregatis, uel ab ipso papa. adhuc enim ecclesia haberet potestatem, & quilibet teneretur audire ecclesiam: ergo frustra comminiscitur hanc potestatem. Ex omnibus sic patet, quòd ex eo loco, Matth. 18.
Matth. 18.
nullo modo habeatur, quòd sit aliqua authoritas iure diuino immediatè nec in ecclesia uniuersali, nec etiam in concilio, quamuis hoc secundum possit probabiliter dici in sensu suprà explicato. Hunc locum prolixiùs tractaui: quia aduersarii nihil aliud ex scripturis afferunt ad probandum quòd iure diuino sit authoritas in ecclesia uniuersali immediatè, & in concilio. Addit Caieta. quòd in | die Cœne fuit institutum sacramentum ordinis, & per consequens quando Dominus dixit ea uerba Matth. 18. non erat potestas episcoporum, nec presbyterorum, & per consequẽsconsequens non dedit tunc potestatem concilii, quod constat ex episcopis & presbyteris. Ad quartũquartum non est opus multis, & primùm potiùs alii prælati solent dici ministri ecclesiæ, quãquam papa: & certũcertum est, quòd non dicuntur ministri ecclesiæ, quia acceperint authoritatẽauthoritatem ab ecclesia uniuersali: sed uel quia ministrant ecclesiæ uel in ecclesia: uel quia à principe ecclesiæ sunt instituti. Et clarum est, quòd etiam si nihil authoritatis ponatur in ecclesia uniuersali, nihil hominus dicerentur ministri ecclesiæ. Cæterùm quòd potiùs debeant dici omnes tam papa quàm alii prælati ministri Christi quàm ecclesiæ, patet ex Paulo, Si ꝗdquid donaui, in Christi, &c. 2. Cor. 2.
2. Cor. 2.
& alibi. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi. 1. Corin. 4.
1. Cor. 4.
Omnis potestas spiritualis & ecclesiastica est quoddãquoddam donum Dei, & pure supernaturale. Sicut ergo alia dona, ut gratia, charitas, fides, & prophetia non data sunt primò ecclesiæ, sed primò conueniunt particularibus personis, & est fides in ecclesia, quia aliqui particulares credunt: ita etiam potestas ecclesiastica data est certis personis primò, & per illos conuenit ecclesiæ. & omnino est commentum sophisticum, imaginari pote|statem ecclesiasticam in communitate, qua nunquam esset usura, sed omnia geruntur, & semper gesta sunt per prælatos qui deriuati sunt ab Apostolis, sicut re uera si à natura essent principes in republica ciuili, & omnes magistratus sufficiẽtessufficientes ad gubernationem reipub. profectò frustra somniaremus potestatẽpotestatem ciuilem in republica immediaté.
Loading...