¶ Ad primum argumentum factum in principio quæstionis respondetur, negando consequentiam: & differentia, ac ratio est aperta. Ciuilis enim potestas, ut declaratum est, non se
extendit nisi ad finem & effectum naturalem:
& sic potestas illa
cõmunitercommuniter à natura datur,
omne autem naturale est commune, & primò committitur uel speciei, uel communitati, ut esse mortale homini. sed potestas ecclesiastica est supernaturalis, atque à Deo ad superiores data: nec respublica est domina respectu huius potestatis, sed serua, ut dictum est,
& Christus est rex & dominus
nõnon à communitate ipsa, sed à Deo: & ideo non oportet spectare quomodo se habeant particulares personæ ad totam communitatem. Licet enim in ordine ad naturalia communitas sit superior, &
quilibet homo uelut subiectus, & inferior in
ordine, tamen ad hanc potestatem totum pendet ex uoluntate & institutione Christi, qui
fuit primus author huius potestatis. Et præterea respu. spiritualis habet regem Christum,
|
& potestas in ecclesia est uicaria. Et si instes,
quia respublica Christiana etiam in ordine
ad spiritualia est unum corpus, ut patet ex Paulo ad Roma. 12. &. 1. Corin. 12.
sed in corpore
naturali quicquid committitur parti principaliùs & primò, committitur toti, ut homo
potius uidet quàm oculus, & potestas audiendi potius est hominis, quàm aurium: & sic de
reliquis humanis uiribus. Et oculus potius est
hominis, quàm suus. ergo similiter in corpore
mystico ecclesiæ, potestas spiritualium singularium hominum prius erit in ecclesia tota.
RespõdeturRespondetur, quòd sicut Aristo. dicit, parabola, &
analogia
nõnon oportet nec potest per omnia esse
similis: aliâs iam non parabola, sed ipsa eadem
res esset. Et ideo ut dicit S. Tho.
3. parte, Licet
corpus naturale, &
mysticũmysticum multa habeant similia,
nõnon tamẽtamen omnia, sed differunt non paucis, non solùm quantùm ad esse naturale, quia
omnis potestas corporis naturalis oportet esse
simul. Ecclesia
* autem constat ex omnibus fidelibus ab Abel iusto, usque
infinẽinfinem seculi: sed
multo magis
quantũquantum ad spiritualia. Vnus enim
homo est capax gratiæ, & alterius formæ spiritualis, quæ non potest committi immediatè
toti.
itẽitem pars naturalis est præcisè proter
totũtotum
in corpore: in ecclesia singuli homines sunt
propter Deum, & propter se solùm, nec
bonũbonum
priuatum ordinatur ad bonum totius, saltem
|
præcisè, nec principaliter, sicut nec gratia, nec
fides, nec spes, nec aliæ formæ supernaturales
sunt immediatè in tota communitate: sic nec
potestas spiritualis, quæ est æquè, aut plus
etiãetiam
supernaturalis. Ad confirmationem respondetur ex Caietano in apolo. c. 6.
cõcedẽdoconcedendo, quòd
* in concilio est immediate potestas ecclesiastica
etiãetiam ratione totius. Sic enim nomine concilii fiunt absolutiones, & damnationes, & omnia decreta: ut etiam in primo concilio
ApostolorũApostolorum, Actuum. 15.
habetur, scilicet, Placuit
nobis collectis in unum, & uisum est Spiritui sancto & nobis. Et sic est in tota synodo
quasi una potestas. & ideo etiam reclamantibus aliquibus ex concilio, tamen nomine totius
cõciliiconcilii decernitur, & dicitur totum concilium facere: sed hanc potestatem non
habẽthabent,
quia
representẽtrepresentent totam ecclesiam
uniuersalẽuniuersalem,
ut
imaginãturimaginantur alii, nec ex
cõmissionecommissione Christi
facta immediatè, uel toti ecclesię, uel
cõcilioconcilio,
sed solùm quia est unio & congregatio ex potestatibus
ecclesiaticisecclesiasticis. Et probatur, Respublica circa temporalia potest administrare se suo
arbitrio: & ideo nihil obstat, quin potestas ciuilis sit apud eam: sed circa spiritualia non suo
arbitrio, sed Christi
gubernãdagubernanda est. In summa,
Potestas ciuilis non est nisi licentia, & posse licitè, potestas autem ecclesiastica dicit efficaciam ad spiritualia: dico inquam, quòd illam
|
potestatem non habent qui in concilio
congregãturcongregantur, quia reputent ecclesiam totam uniuersalem, ut
falssòfalso alii imaginantur, nec ex
cõmissionecommissione Christi facta immediatè toti ecclesiæ, uel concilio, sed solùm quia est unio, uel
congregatio ex potestatibus ecclesiasticis, & à
singulis deriuatur ad totum. & ideò nihil posset totum concilium, quod non possent Patres per se singuli
secũdumsecundum suam potestatem:
unde hęc potestas non est in concilio immediatè iure diuino, sed ex uoluntate
PręlatorũPręlatorum,
qui uolunt ex seipsis unam authoritatem, &
uelut unum corpus constituere. Imò non solùm in synodo uniuersali, sed etiam in prouinciali, uel
etiãetiam totius
OriẽtisOrientis: sicut
cũcum omnes
cõueniuntconueniunt ad celebrandum illud
cõciliumconcilium, esset
etiam una authoritas in tota illa congregatione ratione suæ totalitatis. Sequitur siquidem,
quòd dato, quòd omnes episcopi essent ęquales, id est, quòd nullus esset superior alio:
tamẽtamen
decreta concilii
obligarẽtobligarent omnes, nec possent
rescindi ab aliquo illorum: & tamen
notũnotum est,
quòd non imaginantur etiam aduersarii,
ꝙquod
illi habent potestatem à tota plebe prouinciarum suarum, nec quòd sit etiam aliqua potestas
ecclesiaticaecclesiastica immediatè in tota una prouincia, quia eadem ratione ponetur in tota una
parochia: quod omnino esset absurdum sentire uel dicere profectó. Ergo ita se habet
totũtotum
|
concilium uniuersale ad ecclesiam
uniuersalẽuniuersalem,
sicut concilium prouinciale ad prouinciam: &
fictitium omnino est aliud imaginari. Est itaque solùm potestas immediatè in toto concilio ex uoluntate prælatorum: qui instituunt unam potestatem, & authoritatem, cui etiam
seipsos subiiciunt, sicut partes toti: hoc enim
significat, quòd uolunt congregare
conciliũconcilium,
quòd uolunt stare decretis eius. Ad secundam
cõfirmationemconfirmationem respondetur primò, Hoc solùm inuenitur in modernis conciliis, ut Basiliensi, Constantiensi, non autem in antiquis.
Nec
mirũmirum est, si in modo loquendi
erratũerratum sit.
SecũdòSecundò dico ut suprà, Quòd
reputãturreputantur nõnon tãquãtanquam uicarii, uel legati, sed
tanquãtanquam patres & pastores, & tutores ecclesię. Ex quo sequitur
cõtracontra sentẽtiamsententiam, uel imaginationem aliquorum
scholasticorum, quòd si casu omnes episcopi
Christianitatis conuenirent in unum locum
non animo celebrandi concilium, nulla esset
immediatè potestas ecclesiastica in tota illa
multitudine. Non enim locus, aut corporalis
congregatio dat eis illam potestatem, sed uoluntas eorum. Vnde si nulla erat potestas in omnibus simul,
cũcum essent in suis prouinciis, nec
etiam est
cũcum sunt in eodem loco, & in
eodẽeodem tẽplotemplo: aliâs eadem ratione si episcopi unius regni conuenirent ad curiam causa uisitandi Regem, iam esset ibi
cõciliumconcilium Et si obiicias, quia
|
iam hoc est determinare, quòd
cõciliumconcilium non
sit supra papam, contra determinationem Parisiensium (si enim nulla est potestas in concilio nisi deriuata à patribus, sequitur manifestè
nõnon esse maioris potestatis
quãquam papa)
respõdeturrespondetur primò, In præsentia nihil constitui disputare de illa odiosa comparatione papæ & concilii. Secundò, ea quæ dicta sunt, non pugnant
cum aliqua sententia illorum circa illam congregationem. undecunque enim
cõciliumconcilium habeat potestatem, & si deriuetur ab ipsis prælatis: potest teneri quòd est maior in toto concilio, quàm in papa, sicut in concilio prouinciali, quàm in
quocũquequocumque prælato concilii. Si hoc
non placet, posset teneri, quòd potestas in
cõcilioconcilio est immediatè à Deo, sed non quia tenet
locum totius ecclesiæ uniuersalis, sed quia est unio ex omnibus prælatis ecclesiæ, etiam si omnes alii Christiani
dissentirẽtdissentirent. Et adhuc
etiãetiam
cum ista opinione stat utraque
sentẽtiasententia de
cõparationecomparatione papæ & concilii. Ad secundum argumentum principale disputaturus sum paulo
pòst, ad
quẽquem spectat electio summi Pontificis.
Sed in præsentia primò nego, quòd Cardinales nomine ecclesiæ uniuersalis eligant, sed ex
ordinatione ecclesiastica, uel summi Pontificis, ut potest ea dicam.
SecũdòSecundò dico, quòd dato, quòd ad uniuersalem ecclesiam spectet electio, non ualet consequentia, ergo in ecclesia
|
est potestas, uel authoritas ecclesiastica immediatè. Antecedens est notum in iure, quòd
nõnon
oportet ut electores habeant authoritatem ad
quem eligunt, sicut patet de electionibus Imperatoris: imò electores abbatum nullam habent authoritatem, uel dignitatem, si habent
authoritatẽauthoritatem, & potestatem applicandi dignitatem illi. Ad tertium argumentum
respõdeturrespondetur
ex domino Caietano. in Apolo. c. 2. ad cuius
euidẽtiãeuidentiam inquirendum est quid nomine
ecclelesiæecclesiae intelligatur in illo loco, Dic ecclesiæ: &
cùm sit sermo de ecclesia, ad quam spectat audire, & iudicare, oportet ut ecclesia accipiatur,
uel pro ecclesia uniuersali, uel pro ecclesia uniuersaliter, id est pro omni ecclesia, uel pro aliqua particulari ecclesia, uel indistinctè pro
qualibet ecclesia. Dico ergo primò, quòd non
potest accipi
solũsolum pro ecclesia uniuersali: quia
clarum est, quòd ad corrigendum fratrem
nõnon
oportet me ire ad concilium uniuersale. Item
etiam, quia cùm eadem uerba dixerit beato Petro, sicut ecclesiæ: scilicet, Quodcunque ligaueris super terram, &c. negari non potest,
quin etiam Petrus habeat illam potestatem,
quam dicunt datam ecclesiæ: ergo non solùm
potest intelligi ecclesia uniuersalis. Et per
idẽidem
patet, quòd non intelligitur de aliqua ecclesia
particulari, puta Mediolanensi, quia
nõnon oportet nos recurrere ad illam ad correctionem fra|
tris nec
etiãetiam de omni collectione propter ecclesiæ admonitionem. Restat ergo quòd accipiatur pro ecclesia indistinctè, seu indefinitè:
ita quòd ecclesiæ datum est iudicium fratris,
non determinando hanc uel illam: &
quoniãquoniam
actor sequitur forum rei, determinatur ad ecclesiam fratris peccantis siue propria, siue
cõmunicommuni, & superiori: & ille est
apertꝰapertus sensus illius
pręcepti. Sed
dubiũdubium est, quid significetur nomine ecclesiæ in illo loco: & breuiter dico,
ꝙquod
potest intelligi
cõuocatioconuocatio, seu collectio fidelium. Sed
dicũtdicunt aduersarii, quòd hoc loco ecclesia significat communitatem fidelium, non
in seipsis, sed in pręlatis
eorũeorum, siue papa intersit
siue
nõnon. Sed
ꝙquod ille
nõnon sit sensus liter alis,
ostẽditurostenditur, quia utrobique oportet sumi eodem modo respectu
cuiuscũquecuiuscumque particularis.
CertũCertum est
autẽautem, quòd si peccator sit de ecclesia Mediolanensi, si ad correctionem ipsius
procedendũprocedendum
est, non oportet dicere ecclesiæ Mediolanensi, id est, communitati Mediolanensium, siue
episcopus sit, siue non. Vnde dico, quòd licet
ex ui uocabuli ecclesiæ non aliud intelligatur
nisi communitas fidelium, tamen ex uerbis sequentibus, Si ecclesiam
nõnon audierit, &, Quæcunque solueritis super terram, & c.
cõstatconstat accipiendum esse pro ecclesia habente authoritatem. Et cùm hęc non sit sine prælato, constat
intelligi non posse ecclesiam pro aliqua
con| p. 128gregatiõecongregatione sine prælato, sed clauditur ipse prælatus: quod & aliter probatur. Nam si in nomine ecclesiæ non includitur prælatus illius,
oportet alterum duorum, uel quòd ecclesia
particularis habet potestatem iurisdictionis
etiam inuito episcopo, uel quòd nomine ecclesiæ non intelligitur ipsa communitas. Certum est enim quòd ecclesia, de qua dicitur,
Dic ecclesiæ, habet potestatem excommunicandi: & certè ita est, quòd nomine ecclesiæ
in illo loco intelligitur prælatus, qui est caput
ecclesiæ. hoc enim est dicere ecclesiæ, sicut iudicium episcopi dicitur iudicium ecclesiæ: &
excommunicatus ab episcopo dicitur excommunicatus ab ecclesia. Dictum est autem, Dic
ecclesiæ, & non episcopo, quia intelligitur,
quòd dicitur dici episcopo, non tanquam priuato, sed in foro publico. & ideo dicitur, in foro, & iudicio ecclesiæ. & hoc apertè manifestatur: quia usus illius præcepti in ecclesia talis est
ut dicatur peccatum fratris prælato, & tunc
intelligimus dixisse ecclesiæ. Dixit autem,
Amen dico uobis, quodcunque solueritis,
&c. in plurali numero, uel quia iudicium ecclesiæ licet fiat authoritate unius prælati, tamen
non debet fieri nisi per multos: uel simpliciter
quia erant futuri multi prælati, & multæ ecclesiæ. Dico præterea cum Caietano, quòd in loco Matth. 17.
nulla potestas uidetur data. Nam
|
ex illo, Dic ecclesiæ, non datur aliqua potestas
sed præcipitur denuntiatio: per illa uerò, Si ecclesia non audierit, sit tibi
tanquãtanquam ethnicus &
publicanus, præcipitur euitatio: per illa uero
uerba, Quæcunque solueritis, &c. patet nullam dari authoritatem, quia per eadem uerba
dictum est Petro, Quodcunque solueritis,
&c. Matth. 16.
etiam non est data ei aliqua potestas, sed postea Iohan. ultimo, Pasce oues
meas. Sed significatur solùm quantæ efficaciæ
esset futura sententia ecclesiæ, quam illic non
dat, sed solùm uel permittit, uel supponit, &
demum ad ueritatem illorum non oportet
quòd ecclesia habeat immediatè authoritatem à Christo, sed satis est, quòd habeat à suo
prælato, uel prælatis congregatis, uel ab ipso
papa. adhuc enim ecclesia haberet potestatem,
& quilibet teneretur audire ecclesiam: ergo
frustra comminiscitur hanc potestatem. Ex
omnibus sic patet, quòd ex eo loco, Matth.
18.
nullo modo habeatur, quòd sit aliqua authoritas iure diuino immediatè nec in ecclesia uniuersali, nec etiam in concilio, quamuis hoc secundum possit probabiliter dici in sensu suprà explicato. Hunc locum prolixiùs
tractaui: quia aduersarii nihil aliud ex scripturis afferunt ad probandum quòd iure diuino sit authoritas in ecclesia uniuersali immediatè, & in concilio. Addit Caieta. quòd in
|
die Cœne fuit institutum sacramentum ordinis, & per consequens quando Dominus dixit ea uerba Matth. 18.
nõnon erat potestas episcoporum, nec presbyterorum, & per
consequẽsconsequens
non dedit tunc potestatem concilii, quod constat ex episcopis & presbyteris. Ad
quartũquartum nõnon
est opus multis, & primùm potiùs alii prælati
solent dici ministri ecclesiæ,
quãquam papa: &
certũcertum
est, quòd non dicuntur ministri ecclesiæ, quia
acceperint
authoritatẽauthoritatem ab ecclesia uniuersali:
sed uel quia ministrant ecclesiæ uel in ecclesia:
uel quia à principe ecclesiæ sunt instituti. Et
clarum est, quòd etiam si nihil authoritatis
ponatur in ecclesia uniuersali, nihil hominus dicerentur ministri ecclesiæ. Cæterùm quòd potiùs debeant dici omnes tam papa quàm alii
prælati ministri Christi quàm ecclesiæ, patet
ex Paulo, Si
ꝗdquid donaui, in Christi, &c. 2. Cor.
2.
& alibi. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi. 1. Corin. 4.
Omnis potestas spiritualis & ecclesiastica est
quoddãquoddam donum Dei,
& pure supernaturale. Sicut ergo alia dona, ut
gratia, charitas, fides, & prophetia non data
sunt primò ecclesiæ, sed primò conueniunt
particularibus personis, & est fides in ecclesia,
quia aliqui particulares credunt: ita etiam potestas ecclesiastica data est certis personis primò, & per illos conuenit ecclesiæ. & omnino
est commentum sophisticum, imaginari pote|
statem ecclesiasticam in communitate, qua
nunquam esset usura, sed omnia geruntur, &
semper gesta sunt per prælatos qui deriuati
sunt ab Apostolis, sicut re uera si à natura essent principes in republica ciuili, & omnes
magistratus
sufficiẽtessufficientes ad gubernationem reipub. profectò frustra somniaremus
potestatẽpotestatem
ciuilem in republica immediaté.