SECVNDA QVAESTIO PRINcipalis, An potestas ecclesiastica sit Christianis.

SVMMA.

PRIVSQVAM ueniamus ad solidam & germanam ueritatem, oportet ut adulterinas, & falsas sententias excludamus: quod ut commodius fiat, rursus propono quæstionem, An potestas ecclesiastica sit in omnibus aut singulis Christianis. In cuius quæstionis definitione licet omnes catholici authores satis conueniant, tamen neoterici hæretici incredibili arrogantia à tota ecclesia receptę sententiæ aduersantur, asserentes, & contendentes omnes, Christianos ex æquo esse sacerdotes, nec esse aliquos gradus ecclesiastici ordinis in ecclesia. Nec tamen multis aut rationibus aut testimoniis hoc probare laborant, sed suo more, uno, aut altero scripturarũscripturarum loco in suam sententiam detorto, mordicus hæresim suam retinent, & factionem propugnant. Sed uerba imprudentissimi in primis Lutheri ascribere satius est, in libro primo de abroganda missa priuata. ita dicit, Nos omnes eodẽeodem quo Christus, sacerdotes sacerdotio sumus, qui Christiani filii Christi summi sacerdotis sumus: nec ex ullo Scripturæ sanctæ testimonio id habetur, quod sacerdotes rasi & uncti aliqui in nouo testamento dicantur distincti à laicis. & paulo pòst, Stat irrefragabilis sentẽtiasententia, sacerdotes uisibiles, & à laicis diuersos in nouo testamẽtotestamento nullos esse, qui autem sunt, sine testimonio scripturarum & sine uocatione Dei sunt: | hoc autem quid est aliud, quãquam ex diabolo esse? Et alibi dicit quod puer, & mulier, & qlibetquilibet Christianus absoluere pōtpotest à peccatis. adducit illud. 1. Pe. 2. Vos autẽautem genus electũelectum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquis. &c. Et eodẽeodem loco, Et ipsi tanquãtanquam lapides uiui superædificamini domus spiritualis, in sacerdotiũsacerdotium sanctũsanctum. Constat autẽautem PetrũPetrum loqui generaliter omnibꝰomnibus fidelibus, & non solis ordinatis in sacerdotes. Item Ioh. in Apoc. c. 5. Fecisti nos Deo nostro regnũregnum & sacerdotes. & Apoc. 20. Sed erũterunt sacerdotes Dei & Christi eius. Quæ omnia uult dicta esse de õnibꝰomnibus Christianis. ItẽItem illud. Matth. 18. Quodcunq;Quodcunque solueritis super terrãterram, &c. generalissimè affirmat dictũdictum esse oĩbꝰomnibus Christianis.
CõtraContra omnes hæreticos pono cõclusionẽconclusionem, Non omnes Christiani sunt sacerdotes eo modo, quo sunt sacerdotes ab ecclesia ordinati, id est cum potestate consecrandi eucharistiam, & absoluẽdiabsoluendi à peccatis. Vel ponatur sub aliis uerbis sic, Nec
1
* omnes Christiani sunt sacerdotes, nec ōesomnes sunt æquales, sed est ordo in ecclesia, & gradꝰgradus ecclesiasticæ potestatis. HãcHanc quæstionẽquæstionem totãq;totamque hanc disputationẽdisputationem, quàm potero paucis absoluãabsoluam. PostquãPostquam enim nulla cum catholicis nobis cõcertatioconcertatio est, sed solũsolum cum hæreticis, nihil operæ pretiũpretium facturũfacturum me puto, si religiosam, & piam prorsus concionem hoc argumento diutiꝰdiutius retinuero. Et alioqui clarissimi uiri, | Rosensis episcopus, & Iodocus Clitoueus de hoc capite aduersus Lutherum doctissimè & disertissimè scripserunt, quos scio uobis familiares esse. Probo igitur conclusionem totam simul. Primò Paul. ad Roma. 12.
Roma. 12.
totam ecclesiam quasi quoddam corpus mysticum esse dicit, quòd uariis organis & membris sit compositum. Sicut in uno, inquit, corpore multa sunt membra, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra: habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes, &. 1. Cor. 12.
1. Corin. 12.
Si corpus unum est, & mẽbramembra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita & Christus & corpus non est unum mẽbrummembrum, sed multa. Si dixerit pes, quoniam non sum manus, non sum de corpore, non ideo non est de corpore? si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? nunc autem posuit Deus membra unumquodque sicut uoluit. quòd si essent omnia unum membrum, ubi copuscorpus? nunc autem multa quidem membraumembra, num autem corpus. Et in principio illius. c. Diuisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus, & diuisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus, & diuisiones operationum sunt, idem uerò Deus, &c. Rogo, & | appello religiosas, & pias aures, si omnes in ecclesia æquales sunt, quo modo fecit Deus, ut Paulus dicit uaria membra, manus, pedes, oculos, aures, in corpore ecclesiæ? omnes sumus oculi Luthero, ubi ergo pedes? aut quomodo erit uerum, quod Paulus in eadem epistola & cap. subiungit, Non potest autem dicere oculus manui, Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus, Non estis mihi necessarii? Certè si Lutherum audiamus, pedes poterunt dicere capiti, Non es nobis necessarium. sic enim ipse docet, pedes hoc est plebem, sic non indigere capite, hoc est sacerdote, sed omnes eos esse sācerdotessacerdotes. Item in eodem loco Paulus, Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia, primò Apostolos, secundò Prophetas, tertiò Doctores: & alios item gradus ecclesiæ recenset, ubi omnino uidetur sanctus Apostolus ex instituto uelle elidere arrogantiam eorum, qui omnes in ecclesia æquare uolebant: uel rursus superbiam reprimere aliquorum, qui in altiore gradu constituti, inferiores cõtemnebantcontemnebant: aut certè plebem admonere, ne se eo minus in corpore Christi cõtentoscontentos reputarẽtreputarent, quòd inter gradus ecclesiasticos non censerentur. In eandem sententiam scribit ad Ephes. 4.
Ephes. 4.
Et ipse dedit quosdãquosdam quidẽquidem Apostolos, alios autẽautem Prophetas, alios uerò EuãgelistasEuangelistas, alios aũtautem Pastores, & Doctores, ad cõsummationẽconsummationem sanctorũsanctorum, | in opus ministerii in ædificationem corporis Christi: Iohan. itẽitem Apoc. 21.
Apoc. 21.
Ego IohãnesIohannes uidi sanctãsanctam ciuitatẽciuitatem, nouam, descendentẽdescendentem de cęlo, à Deo paratam, sicut spõsamsponsam ornatam uiro suo. Qua ratione erit ecclesia ciuitas, in qua nulli sint magistratus, nulli moderatores, & nullus ordo ciuiũciuium, sed æqualitas, uel cõfusioconfusio potius, & turba pro suo cuiusq;cuiusque arbitrio & libidine agentium? Nec enim est ciuitas, ut Orator ait, quæcunque in unum locum quorum eunque hominum multitudo consistit. Idem Aposto. 1. Timot. 5.
1. Timoth. 5.
ut nemini citò manus imponeret: certè ut sacerdotem consecraret. IdẽIdem 1. Timo. 4.
1. Timoth. 4.
Noli negligere gratiam quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyteri. Et 2. Timoth. 1.
1. Timoth. 1.
Vt resuscites gratiam, quæ est in te, per impositionem manuum mearũmearum. Titum præterea admonet c. 1. ut constituat per ciuitates presbyteros. In Actibus Apostolorum de Paulo, & eius collegis legitur constituisse per diuersas ecclesias presbyteros. Actuum 20.
Act. 20.
Paulus ad presbyteros Asiæ Miletum accersitos. Vos, inquit, posuit Spiritus sanctus episcopos regere ecclesiãecclesiam Dei. Certè ipse Apostolus Paulus 1. ad Corinth. 3.
1. Corin. 3.
apertè distinguit plebem à sacerdotibus. Dei enim sumus, inquit, adiutores, Dei agricultura estis. Sed uideo uobis ingratam esse orationem hanc sanè, in qua in re non dubia utar | argumentis non necessariis: relinquam enim primam hanc conclusionem tanquam certam, non omnes Christianos esse æquales in potestate ecclesiastica. Certè Tertullianus, cuius authoritas, quod ad antiquitates spectat grauissima est, de præscriptionibus hæreticorum execratur, non solùm quòd noui hęretici dicunt omnes Christianos esse ex æquo sacerdotes, sed ordinationes tam incertas. Ordinationes (inquit) eorum leues, temerariæ, inconstantes: itaque alius hodie episcopus, cras alius, hodie diaconus, qui cras lector, hodie presbyter, qui cras laicus: nam apud eos laicis sacerdotalia munera iniunguntur.
¶ Sed ex hac quæstione emergere uidetur dubium non contemnendum, An
2
* sint aliqui Christiani, quibus conuenire non possit potestas ecclesiastica. Et primò quidem dubitatur de mulieribus, an sint capaces ecclesiastici ordinis, & potestatis. Et quidem uideri possit, quòd sint, ex eo quòd Paul. ad Gala. 3.
Gala. 3.
dicit. quòd non est Iudæus nec Græcus, non est seruus, nec liber, non est masculus, nec fœmina in Christo Iesu. quare non uidetur quòd ad ministrandum Christo in ordine ecclesiastico fœminæ reiici debeant in lege Christi. Item prophetia est (ut uidetur) tantæ dignitatis, sicut potestas ecclesiastica, quæ | tamen mulieribus aliquando communicatur, ut patet de Deborah, ut patet 4. Regum.
¶ Hoc non obstãteobstante pono cõclusionẽconclusionem, Mulieres
3
* nec sacerdotes esse possunt, nec aliquem ordinem, aut potestatem ecclesiasticam habere, quæ quidem sit de iure diuino. Hanc conclusionem uideo placere omnibus authoribus, atque adeò, quanquam defendi contrarium non absurdè fortasse possit, tamen ne more iureconsultorum nouas conclusiones afferamus, ex sententia doctorum probo hanc conclusionem. Primò, Nam ordines, & potestates ecclesiasticæ omnes ordinantur (ut latè à nobis disputatum est) ad gubernationem populi, & directionem in finem spiritualem, sed ex sacris literis hæc non possunt conuenire mulieri. unde. 1. Corin. 14.
1. Corin. 14.
Mulieres in ecclesia taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse: si quid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent, turpe enim est mulieri loqui in ecclesia. Et ne quis putet hoc esse Pauli præceptum, & non iure diuino, adiunxit, Si quis uidetur propheta esse aut spiritualis, cognoscat quæ scribo uerbis, quia Domini sunt mandata. Et. 1. ad Timo. 2.
1. Timot. 2.
Mulier in silentio discat cum omni subiectione, docere autem mulieri non permitto, nec dominari in uirum, sed esse in silentio. Ita etiam fuit constitutum in concilio Carthagi| p. 141nẽsiCarthaginensi, ut refert̃refertur 23 dist. c. mulieres. & Ambrosius est in eadẽeadem sentẽtiasententia. ut 33. quæstiõequæstione 5. c. mulieres. Philosophus. 1. EthicorũEthicorum dicit, corruptionẽcorruptionem esse reipu. ut principatus & administratio ad fœminãfœminam deueniãtdeueniant. ItẽItem dominus nullãnullam potestatẽpotestatem legitur cõmisissecommisisse mulieri, etiam sanctissimę, simul & sapiẽtissimęsapientissimę matri, ut patet in cœna, & post resurrectionem. Item non cõmittiturcommittitur eis, ut præsint uiris, sed cõtràcontrà, ut sint subiectæ. Vnde Gen. 3.
Gen. 3.
Sub uiri potestate erit. Et quod profectò me plus mouet est, quòd in tam longa annorum serie, in tanta copia optimarum, & sapientissimarum fœminarum, nunquam ecclesia tentauit ad potestatem aut ministeriũministerium ecclesiasticũecclesiasticum aliquãaliquam assumere. Hoc autem magnũmagnum argumẽtumargumentum apud me & in hac, & similibus causis est, quod nũquãnumquam factũfactum est, cùm fuerit magna occasio & copia faciẽdifaciendi, putem ideo non esse factũfactum, quod fieri nec licuerit nec potuerit. Itaque sic puto nec licere quidem fœminam quocunque diuino ordine sacrare: quod si secus actũactum sit, nihil omnino agi: sed tamen etiam si hoc uerum sit, dubitari tamen potest, an mulieres, quæ in monasteriis uirginibus præficiuntur, aliquam potestatem ecclesiasticam habeant, saltem iurisdictionis, si ordinis habere non possunt, qualem Abbatissæ usurpant, ferentes leges & præcepta ad formam & morem episcoporum. Respondeo, | Nec de hac quæstione magnam uideo controuersiam inter theologos. Nam de iureconsultis uideant ipsi quid sentiant. Itaque ex sententia S. Tho. & meliorum theologorum pono cõclusionemconclusionem, Abbatissæ,
4
* & aliæ matres monasteriorum, & uirginum nullam habent potestatem spiritualem, nec iurisdictionem spiritualem. Probatur, Quia tota potestas spiritualis ortum habet à clauibus, mulier autem non potest habere claues, quia sunt propriè sacerdotum: ergo nec iurisdictionẽiurisdictionem spiritualem. Et licet aliqui habeant iurisdictionem spiritualem, qui non sunt sacerdotes, nec habent claues, nullus tamen habet iurisdictionem spiritualem, qui non sit capax & sacerdotii, & clauium. Et confirmatur hoc, Nam non sunt peioris conditionis religiosi professi, qui tamen non sunt clerici quantùm ad hoc, quàm religiosæ fœminæ: sed religioso non clerico, ut omnes dicunt doctores, non potest committi iurisdictio spiritualis: ergo multo minus fœminæ cuicunque. Item non potest absoluere: ergo nec ligare. Certè non ad eandem spectat potestatem. ItẽItem quicũquequicumque habet iurisdictionẽiurisdictionem extra forum pœnitẽtiæpœnitentiæ, potest excõmunicareexcommunicare: omnis enim iudex habet uim coactiuam: fœmina hoc non potest: ergo. ItẽItem non habet sciẽtiamscientiam spiritualem, nec ad eam spectat habere: ergo non potest iudicare de spiritualibus. Esset | enim periculosissimũpericulosissimum cõmitterecommittere salutẽsalutem spiritualem animarũanimarum ei, qui iudicare non possit quid expediat, aut noceat animarũanimarum incolumitati. Ex quo sequitur, quod tales Abbatissæ non possunt aliquid mãdaremandare in forma præcepti, putà in uirtute Spiritus sancti, & sanctæ obedientiæ, & sub præcepto: nec si faciat, tenet factum, ita quòd obliget tanquãtanquam præceptum episcopi, aut Abbatis, aut Prioris. Esset enim absurdũabsurdum cõmitterecommittere huiusmodi potestatem, quę magnam eruditionem exigit, ad discernendum quæ materia sit digna tali censura, uel qualis sit huiusmodi obligatio, imò nec intelligere posset an quis transgressus esset huiusmodi præceptum.
[5]
*¶ Et si quærat quis fortasse, an non monachæ tenentur obedire Abbatissæ? Dico quod tenẽturtenentur primò, quia tenentur seruare regulam suãsuam, ubi continetur obedientia Abbatissæ. SecũdòSecundò dico, quòd tenentur præceptis eius ad modum, quo filiæ, uel filii tenentur obedire patri: peccant enim trãsgressorestransgressores præceptorũpræceptorum patris, nec tamẽtamen pater habet iurisdictionẽiurisdictionem spiritualem: & tandem tenentur obedire Abbatissæ, sicut tenent̃tenentur ad alia statuta suæ regulæ, ubi non est spiritualis p̃ceptiopraeceptio. Vel dico, quod absolutè nolle obedire Abbatissæ, est mortale: sed Abbatissa non pōtpotest facere noua præcepta. Hæc autẽautem oĩaomnia dicta sunt ratione iuris positiui, non diuini quãuisquamuis enim mulier iure diuino o no possit habere, uel | ordinem, uel dignitatem spiritualem, & iurisdictionem, posset tamen habere potestatem aliquam iurisdictionis spiritualis, sicut & laici possent, nisi iura prohiberent: iura autem non plus concedunt in hac parte Abbatissę, quàm laicis.
¶ Vltima conclusio circa hãchanc materiam, Nullus
6
* alius de numero Christianorum, præter fœminas, excluditur diuino iure à potestate ecclesiastica, siue ordinis, siue iurisdictionis. Vnde dico cum doctoribus, quòd etiam puer potest fieri sacerdos, & amentes, & in uniuersim omnes Christiani. Et differentiam assignant doctores, quia illi peruenire possunt ad statum, ubi possint commodè exercere potestatem. est enim impedimentum contingens, secus in fœminis. Doctores tamen excludunt pueros à consecratione episcopali iure diuino, ita, ut si puer consecretur in episcopum, consecratio non teneat, sed certè non adeò graui ratione permoti. Atque adeò si concedimus posse in sacerdotem consecrari, non satis uideo quid obstet, quominꝰquominus & episcopus possit ordinari, sed in medium hoc relinqui potest, nec quicquãquicquam habeo certi asserere.
[7]
*¶ Diximus hactenus, in quibus non sit, aut esse non possit ecclesiastica potestas. Restat ut iam dicamus in quibꝰquibus inueniat̃inueniatur huiusmodi potestas. Et ut ad originẽoriginem suãsuam totãtotam rẽrem reuocemus, sit pri|ma cõclusioconclusio, Tota potestas ecclesiastica et ordinis & iurisdictionis fuit in Petro Apostolo. Hæc cõclusioconclusio nota est ex EuãgelioEuangelio Mat. 16.
Matth. 16.
Tibi dabo claues regni cælorũcælorum, & super hãchanc petrãpetram ædificabo ecclesiam meam. Et Iohan. ultimo
IohãIohan. ultimo
, Pasce oues meas. In ominibus Apostolis fuit potestas ecclesiastica ordinis, & iurisdictionis. Hæc etiam nota est. Dictum est enim omnibus simul, Hoc facite in meam commemorationẽcommemorationem: et, QuorũQuorum remiseritis peccata. & QuodcũqueQuodcumque solueritis, &c. Luc. 22.
Luc. 22.
Mat. 18.
Mat. 18.
Ioh. 20.
Iohan. 20.
Sed est circa quæstionem hanc primũprimum dubiũdubium,
8
* An omnes Apostoli habuerint potestatẽpotestatem immediatè à Christo, an solus Petrus à Christo, & alii à Petro. Et de potestate quidem ordinis, de qua minus dubitãdumdubitandum uidebatur, non omnino uidetur esse certum. Nam & Iacobus ordinatus fuit episcopus Hirosolymitanus post ascensionem Domini à Petro, Iacobo, & Iohanne, ut habetur in c. porrò. d. 66. & Paulus, ac Barnabas ordinati etiam ab aliis fuerũtfuerunt. legitur enim. Actuum. 13.
Actuum. 13.
Segregate mihi Paulum & Barnabam. Et subiungitur, Imponentes illis manus, dimiserunt. ubi glo. in modum ordinatorum. & tamen non est dubitandum, quin Paulus tantam potestatem acceperit à Christo, quantam alii Apostoli acceperunt. Non enim certum uidetur, quòd omnes Apostoli habuerint totam potestatem ordinis à | Christo, quanquãquanquam de hac potestate satis doctores conueniũtconueniunt. Sed de potestate iurisdictionis bona pars ChristianorũChristianorum, & quidẽquidem grauissimorũgrauissimorum, contendunt, solum PetrũPetrum habuisse à Christo eam potestatẽpotestatem, cæteros autẽautem omnes à Petro. Quod probant primò magnorũmagnorum quidẽquidem uirorũuirorum authoritate, ut Anacleti, Cypriani, Aug. Leonis, Alex. QuorũQuorum ego uerba recitare supersedeo, eo quod re uera non significãtsignificant id, quod authores huiꝰhuius sentẽtiæsententiæ uolũtuolunt. Si ꝗsquis cupit uidere, legat apud cardinalẽcardinalem TurrẽTurrem CrematãCrematam libro. 2. c. 54. sed eorũeorum sanctorũsanctorum testimonia eò tẽdũttendunt, ut asseuerẽtasseuerent solùm omnẽomnem authoritatẽauthoritatem post PetrũPetrum, à Petro habuisse originẽoriginem, ab eóque pendere, ipsúmque PetrũPetrum principẽprincipem fuisse tum aliorum ApostolorũApostolorum, tum autẽautem totius ecclesiæ Christi: quod tãtũtantum abest ut nos negemus, ut pro intolerãdointolerando errore cõtrariãcontrariam sentẽtiãsententiam habeamus. Sed si testimoniis non efficiunt quod uolũtuolunt, rationibus hoc euincere conantur. Et prima ratio eorũeorum est, Nam Apostoli non habuerunt subditos ab ipso Christo: ergo nec iurisdictionẽiurisdictionem, quæ nisi in subditos esse non potest. AntecedẽsAntecedens probatur, Quia uel oẽsomnes homines, uel certos. Non secundũsecundum: quia uolũtarièuoluntariè diceremus hos potius quàm illos, cùm in EuãgelioEuangelio non habeatur: nec oẽsomnes dedisse uidetur. fuissent enim multi Pastores, & ex æquo habẽteshabentes plenitudinẽplenitudinem potestatis in ecclesia, quod in omni principatu uitiosum | est. Multitudo enim principũprincipum est pernitiosa, ut Aristo. etiãetiam dicit. 12. Metaphy.
Aristo.
&, Omne regnũregnum diuisum desolabitur. Præterea non esset unum ouile, & unus pastor gregis Christi, si essent multi pastores ex equo. Pręterea non uidet̃uidetur quomodo Petrus fuisset princeps & caput supra alios Apostolos, si alii similẽsimilem cum Petro à Christo potestatẽpotestatem accepissent.
VerũVerum ꝗaquia in cõtrariũcontrarium uidet̃uidetur stare EuangeliũEuangelium, pono talẽtalem conclusionẽconclusionem, OmnẽOmnem
9
* potestatẽpotestatem, quãquam Apostoli habuerũthabuerunt, receperũtreceperunt ĩmediatèimmediatè à Christo. Probat̃Probatur primò, OmnibꝰOmnibus dictũdictum est Mat. 18.
Matth. 18.
Quæcũq;Quæcumque solueritis suꝑsuper terrãterram, &c. ItẽItem omnibꝰomnibus, Hoc facite in meãmeam cõmemorationẽcommemorationem. ItẽItem, QuorũQuorum remiseritis peccata, Ioh. 20.
Iohan. 20.
& Mat. ultimo
Matt. ultimo.
, EũtesEuntes ĩin mũdũmundum uniuersum, prędicate EuãgeliũEuangelium omni creaturæ. & Io. 20.
Iohan. 20.
Sicut misit me Pater et ego mitto uos. ItẽItem Christus fecit eos omnes Apostolos, ut patet Matt. 10.
Matt. 10.
& Mar. 3.
Mar. 3.
& Luc. 6.
Luc. 6.
&. 1. Cor. 12.
1. Cor. 12.
& ad Eph. 4.
Ephes. 4.
sed ad officiũofficium Apostolatus spectat potestas ordinis & iurisdictionis: ergo utrãqueutramque habuerũthabuerunt Apostoli à Christo. Vnde est cõsiderãdũconsiderandum, quod tria spectant ad dignitatẽdignitatem Apostolatus. PrimũPrimum, authoritas gubernãdigubernandi populum fidelem: secũdumsecundum, facultas docendi: tertiũtertium, potestas miraculorũmiraculorum. Hęc ostẽdũturostenduntur primò, Luc. 9.
Luc. 9.
scribitur, quod cõuocatisconuocatis Iesus duodecim Apostolis, dedit eis potestatẽpotestatem super oĩaomnia dæmonia, & ut languores curarẽtcurarent, & misit | eos prædicare regnum Dei, & sanare infirmos. Matt. quoque ultimo.
Matth. ultimo.
Dominus dixit eis, EũtesEuntes in mundum uniuersum, docete omnes gẽtesgentes, baptizantes, & docentes seruare omnia, quę mandaui uobis. In prima quoque epistola ad Cor. c. 12.
1. Corin. 12.
Ipse posuit quidẽquidem Apostolos. glo. dicit, omnium ordinatores, & iudices. Itaque si Christus eos Apostolos fecit, nec Apostoli esse poterant sine potestate ordinis & iurisdictionis: ergo utraque à Christo acceperunt. Item non uidentur minorem potestatem alii Apostoli recepisse à Christo, quàm PaulꝰPaulus: sed Paulus omnem potestatẽpotestatem, quãquam habuit habuit à Christo, ipse enim dicit ad Gala. 1.
Gala. 1.
quòd non ab homine, nec per hominem habuit, potestatẽpotestatem. Et ad Gala. 2.
Gala. 2.
disertè dicit se nihil accepisse ab aliis Apostolis, & nominatim à Petro. Qui uidebãturuidebantur inquit, aliquid esse, nihil mihi contulerunt. qui enim operatus est Petro in apostolatu circuncisionis, operatus est & mihi inter GẽtesGentes. Pro certo ergo mihi uidetur pronuntiandum, & tenẽdumtenendum, Apostolos omnes accepisse utranque potestatem à Christo:
¶ Sed superest dubium, An
10
* æqualem acceperint cum Petro: nam hæc etiãetiam quæstio in utramque partẽpartem habet assertores. Sed quia ad maiora festinãtifestinanti non uacat utriusque partis fundamenta tradere, pro sentẽtiasententia, quãquam ueriorẽueriorem puto, pono cõclusionẽconclusionem, Quòd Apostoli omnes habuerũthabuerunt | æqualẽæqualem potestatem cum Petro. Quam sic intelligo, quòd quilibet ApostolorũApostolorum habuit potestatẽpotestatem ecclesiasticam in toto orbe, & ad omnes actus ad quos Petrus habuit. Hęc probatur primò quo ad primãprimam partem ex loco iam citato Matth. ultimo. Euntes in mundũmundum uniuersum, &c. & sine exceptione, QuæcũqueQuæcumque solueritis, &c. Et quorũquorum remiseritis peccata, &c. & IohãIohan. 20. Sicut misit me Pater, &c. Christus aũtautem missus fuerat in totum orbem: ergo & in totũtotum orbem ipse misit Apostolos. Secunda uerò pars, quòd ad omnes actus, hoc uidetur posse probari ex eo, quod (ut dictum est) authoritas gubernãdigubernandi est de ratione apostolatus: & non uidetur quòd sit limitata, quia nulla ratione diceretur quòd extẽdatextendat se ad certos actus, & non ad alios sed potius probatur ex gestis ApostolorũApostolorum ipsorum, qui ubique terrarũterrarum cõstituebãtconstituebant ecclesias, & episcopos, & leges ferebant pro potestate: nec apparet quid Petrus posset, quod non & alii. Et PaulꝰPaulus ad Gala. 1.
Gala. 1.
&. 2. satis defendit se parem potestatem cum Petro habere. Hæc est apertè sententia Cypriani
Cypria.
in epistola de unitate ecclesiæ ad NouatianũNouatianum. & habetur. 24. q. 1. Ego dico tibi hoc, Vtique erant cæteri Apostoli, quod Petrus, pari consortio præditi, & honoris, & potestatis. Nec audienda est glo. dicens hoc debere intelligi in ordine & dignitate consecrationis, non in potestatis plenitu|dine: ut patere potest ipsam epistolam diui Cypriani legenti.
¶ Et ne quisquãquisquam suspicetur me uelle quicquãquicquam derogare de dignitate, aut pręrogatiua, aut primatu Petri, quẽquem non solùm cum catholica ecclesia cõfitemurconfitemur, sed etiãetiam pro uirili defendimus: pono aliãaliam cõclusionẽconclusionem, Petrus
11
* inter oẽsomnes Apostolos fuit authoritate & potestate primus, & princeps cum summa supra totãtotam ecclesiãecclesiam potestate. De hac cõclusioneconclusione à doctissimis uiris non iusti solũsolum, sed pręgãdespręgandes libri cõfecticonfecti sunt, et editi, at que adeò ego breui me hoc loco nũcnunc expediãexpediam, paucis modo contẽtuscontentus EuãgeliiEuangelii testimoniis. Primus locus est Mat. 10.
Matt. 10.
Duodecim autẽautem ApostolorũApostolorum nomina sunt hęc. Primus SimõSimon, qui dicitur Petrus. Et Luc. 6.
Luc. 6.
uocat Dominus discipulos suos, & elegit duodecim ex ipsis, quos & Apostolos nominauit, SimonẽSimonem, quẽquem cognominauit PetrũPetrum, & Andream fratrẽfratrem eius, &c. Et eodẽeodem ordine nominãturnominantur & numerant̃numerantur à Marc. c. 3. & tamẽtamen nulla ratione PetrꝰPetrus potuit dici primus nisi dignitate apostolatus: nam ordine quidẽquidem uocatiõisuocationis, primꝰprimus fuit Andreas frater Petri, ut patet ex primo. c. Ioh.
Iohan. 1.
imò Andreas iam uocatus à Christo, ut refert Ioh. inuenit SimonẽSimonem fratrẽfratrem suũsuum, & dixit ei, Inuenimus MessiãMessiam: & adduxit eum ad Iesum. Est præterea insigne testimoniũtestimonium, & omnino non refractario & obstinato intellectui apertissimũapertissimum, Mat. 16.
Matt. 16.
ubi ad quę| p. 151stionẽquęstionem Domini musantibꝰmusantibus & cũctantibuscunctantibus aliis discipulis, respõdetrespondet Petrus, Tu es ChristꝰChristus filiꝰfilius Dei uiui. Cui DominꝰDominus, Beatus es SimõSimon Bariona, quia caro & sanguis non, &c. sed Pater meꝰmeus, &c. & ego dico tibi quod tu es PetrꝰPetrus, & suꝑsuper hãchanc petrãpetram ædificabo ecclesiãecclesiam meãmeam, & tibi dabo claues regni cælorũcælorum. Certè uel cæco notũnotum esse potest pro tam præclara confessione aliquid promissum Petro præ cæteris Apostolis. ItẽItem, Ego orabo pro te, & tu aliquãdoaliquando conuersus, cõfirmaconfirma fratres, &c. Luc. 22.
Luc. 22.
Nec obscurior locus est ille Ioh. ultimo
Iohan. ultimo.
ubi cùm bis Dominus rogasset PetrũPetrum, an se diligeret plus aliis Apostolis, illo respõdenterespondente se quidem amare, subiunxit bis, Pasce oues meas, pasce agnos meos. Prorsus est hominis præposteri, & peruersè alio qui apertũapertum testimoniũtestimonium interprætantis, negare ChristũChristum eo loco uoluisse Petro pro maiori erga se amore maiorem etiam authoritatem præstare. atque uel ex his duobus locis liquidò cõstatconstat Petro integrãintegram authoritatẽauthoritatem in ecclesia cõmissamcommissam. Cui enim data est, si Petro est negata? Licet etiãetiam, ut dictũdictum est, alii Apostoli habuerint æqualẽæqualem potestatẽpotestatem cum Petro ad sensum suprà positũpositum, tamẽtamen potestas Petri erat eminẽtioreminentior. Primò, quia potestas Petri fuit ordinaria, Apostolorum autem extra ordinaria. SecũdaSecunda quę sequitur ex hac, Potestas Petri erat perseueratura in ecclesia, non autem aliorum. | Tertiò, aliorum potestas nec supra PetrũPetrum, nec supra se inuicem, Petri autẽautem supra omnes alios. Quartò, aliorum potestas subordinata Petri auhthoritatiauthoritati. præualuisset enim authoritas Petri contra authoritatem aliorum.
¶ Sed ut aliquãdoaliquando illum locum, Pasce agnos meos, absoluãabsoluam (nam difficilior alius restat) sit in hoc argumẽtoargumento hæc ultima cõclusioconclusio, Præter
12
* sacros Apostolos nullus alius à Christo potestatẽpotestatem ecclesiasticãecclesiasticam aliquãaliquam uidet̃uidetur accepisse. et probatur etiãetiam, quia in omnibꝰomnibus locis, ubi data est potestas, non erãterant discipuli. Hęc probat̃probatur, Nam si quisquãquisquam alius accepisset: maximè fuissent ex numero septuaginta duorũduorum discipulorũdiscipulorum: sed illi non uidẽturuidentur accepisse: ergo de nullo est uerisimile quod acceperit. De septuaginta duobus autẽautem probat̃probatur. Nam Ioseph, qui cognominatus est Barnabas, erat unus ex discipulis, ut patet Act. 1.
Actuum. 1.
& tamẽtamen ActuũActuum. 9.
Actuum. 9.
dicitur post ascẽsionẽascensionem Domini quod erat Leuites. Non est autẽautem credendũcredendum, si Christus potestatẽpotestatem aliquãaliquam ecclesiasticãecclesiasticam dedisset ei, quod fecisset solùm Leuitam, quia Dei perfecta sunt opera. & Philippus, qui prædicauit Samaritanis, ActuũActuum. 8.
Actuum. 8.
& baptizauit eunuchũeunuchum CãdacisCandacis reginæ, non fuit Philippus Apostolus, ut multi putãtputant, nec sine causa, quod ad baptismũbaptismum ipsius, Samaritani non recepissent SpiritũSpiritum sanctũsanctum: sed dicunt esse PhilippũPhilippum unũunum ex septem diaconis, de quo Act. 6. &. 21. Hic igit̃igitur Philippus non uidetur | dubitandũdubitandum quin esset de numero septuaginta duorũduorum cum post Apostolos non temere legat̃legatur alius pręstãtiorpręstantior prędicator, aut minister Euangelii, ad quod opus delecti fuerũtfuerunt discipuli, & tamẽtamen non erat presbyter, sed tãtũtantum diaconꝰdiaconus. Imo septuaginta illi diaconi, qui Act. 6.
Actuum. 9.
electi fuerunt administrandum mensis, creduntur fuisse de numero discipulorũdiscipulorum. non enim ex neophytis fuissent assumpti ad tale ministerium, & tamẽtamen non erant presbyteri, ut pro certo constat: imò re uera nullam habẽthabent spiritualem potestatẽpotestatem. Ergo septuaginta duo Discipuli, nec fuerũtfuerunt à Christo ordinati, nec habuerunt potestatẽpotestatem aliquam ecclesiasticam, quæ sine ordine non est. Restat ergo cõclusioconclusio uera, quod præter Apostolos nullus alius accepit à Christo potestatem ecclesiasticam: atque ita habemus primam originem potestatis ecclesiasticæ. fuerunt enim & primi & soli, qui à Christo domino & redemptore nostro hanc potestatem acceperunt duodecim Apostoli.
¶ Superest nunc tractare, qua ratione hæc potestas deriuata est usque ad nos, & perseuerat in ecclesia, et sic erit absolutũabsolutum totũtotum negotiũnegotium, quod suscepimꝰsuscepimus de subiecto potestatis ecclesiasticę. Sit ergo de hac quęstione prima propositio, Potestas
13
* ecclesiastica non solũsolum fuit in Apostolis: sed etiãetiam in aliis. hæc est nota ex scripturis. Nam Paulus cõstituitconstituit episcopum TitũTitum. & Ti| p. 154motheũTimotheum, ut patet. 1. Timo. 4. &. 2. ad eundẽeundem. 1. & ad Tit. 1. & ad Eph. idẽidem Apostolus dat pręcepta & rationẽrationem instituendi, & creãdicreandi presbyteros. 1. Timo. 3. & ad Titum. 1. & Act. 20. Paulus loquit̃loquitur ad presbyteros Asiæ. & Io. in Apoc. meminit episcopi Laodiceæ. ergo præter Apostolos aliqui alii habuerũthabuerunt potestatẽpotestatem ecclesiasticãecclesiasticam. ¶ Secunda propositio, Defunctis
14
* Apostolis Christi, perseuerauit in ecclesia omnis potestas ordinis & iurisdictionis, quæ prius erat in Apostolis. Probatur, Gradus potestatis ecclesiæ sunt instituti à Christo non solum pro tempore ApostolorũApostolorum, sed in totũtotum tempus, quo perseueratura erat in ecclesia: ergo perseuerauerunt in ecclesia post decessum Apostolorum. Antecedens patet ad Ephesi. 4.
Ephe. 4.
Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, alios autẽautem Pastores, & Doctores ad consummatione Sanctorum, in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, & agnitionis filii Dei, in uirũuirum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Ex quo loco patet, quod
15
* gradus ecclesię sunt perseueraturi in ecclesia usque ad ultimũultimum iudicium, & resurrectionẽresurrectionem mortuorum. Item ut Pau. dicit ad Heb. 7.
Hebr. 7.
TrãslatoTranslato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. Ergo amisso sacerdotio, etiãetiam necesse est ut lex amittat̃amittatur. ergo si in ecclesia non esset sacerdotiũsacerdotium institutũinstitutum à Xp̃oChristo, | nec etiãetiam esset lex Christi. lex aũtautem Christi est æterna, est enim testamẽtũtestamentum eius æternũæternum, ut Pau. ait ad Heb. 13. & Baruch. 2.
Baruch. 2.
StatuãStatuam eis testamentum alterũalterum sempiternũsempiternum. Et in eodẽeodem. c. 4. uocat legẽlegem Christi legẽlegem sempiternãsempiternam. ergo necesse est ut perseueret sacerdotiũsacerdotium à Christo institutum. In sacerdotio autẽautem omnis spiritualis potestas ĩtelligit̃intelligitur, & includit̃includitur. ItẽItem non esset Christus sacerdos in æternũæternum, ut Propheta & Paulus appellat, si eius sacerdotiũsacerdotium cadere & perire debuisset: non enim est Christus sacerdos nisi in ecclesia. ItẽItem est præceptũpræceptum in ecclesia, de sumptione eucharistiæ, ut patet Ioh. 6.
Iohan. 6.
Nisi mãducaueritismanducaueritis carnẽcarnem, &c. Sed sine sacerdotio eucharistiæ cõsecratioconsecratio fieri non pōtpotest: ergo. ItẽItem saltem cõstatconstat Apostolos reliquisse episcopos, & presbyteros, ut de Paulo non semel scriptum est: & potestas illorum non expirauit Apostolis defunctis: ergo potestas in ecclesia fuit etiam defunctis Apostolis, potestas (inquam) ecclesiastica.
¶ Tertia propositio, Tota
16
* potestas ordinis in ecclesia deriuata est, & pẽdetpendet ĩmediateimmediate ab episcopis. Volo dicere, quòd sicut Apostoli, & illi soli habuerũthabuerunt iure diuino ordinare, & cõsecrareconsecrare presbyteros, & alios ĩferioresinferiores ministros, ita omnes, & soli episcopi hoc habẽthabent etiãetiam iure diuino. Et quod episcopi habeant hãchanc potestatẽpotestatem, patet. 1. Timo. 5.
1. Timo.
ManꝰManus citò nemini ĩposuerisimposueris. quod de ordinatione presbyteri intelligẽdumintelligendum om|nes sancti docent. Et c. 5. instituit TimotheũTimotheum, quales presbyteros eligere debeat. Oportet inquit episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, &c. quòd de presbytero intelligendum patet, ex eo quòd statim subiicit quales oporteat esse diaconos. & ad Titum. 1.
Tit. 1.
Huius rei gratia reliqui te Cretæ, ut cõstituasconstituas per ciuitates presbyteros si quis sine crimine est. Nec de hoc inter catholicos est dubitatio episcopos hanc habere potestatem. Et quod soli epispiepiscopi habeant, uidetur, quod nunquam legimus ordinatiõesordinationes factas nisi ab Apostolis, uel ab episcopis aliis. Vnde etiam Actuum 14.
Act. 14.
de Paulo & Barnaba legit̃legitur, quod cõstitutisconstitutis Lystrę, & Iconio, & Antiochiæ per singulas ecclesias presbyteris, decesserũtdecesserunt. Et Dionisius ApostolorũApostolorum discipulus, & SynchroniꝰSynchronius libro de ecclesiastica hierarchia, ubi formam ecclesiasticãecclesiasticam ab Apostolis traditãtraditam disertè, & copiosè tractat, solis Pontificibus ordinationem ministrorum tribuit, imò nec oleum sanctũsanctum, quo sacrãtursacrantur presbyteri, ab alio, quãquam à PõtificePontifice docet confici posse. Item potestas ordinis est iuris diuini: ergo non est usurpanda nisi ab eis, quibus constat iure diuino commissum, tales sunt soli episcopi: ergo &c. Item consuetudo uniuersalis ecclesiæ semper tenuit, ut soli episcopi ordinationes faciant: & est, ut supra dixi, grauissimum argumentum, quòd nunquam factũfactum est, ideo | non esse, quia non licuerit, aut certè non potuerit. Itaque impium, & hęreticũhęreticum est credere, quod noui hęretici putãtputant, sacerdotẽsacerdotem uel plebis electione, uel quacũquequacumque alia ratiõeratione, quàm episcopi cõsecrationeconsecratione constitui posse. VerũVerum est, quod qui teneret episcopũepiscopum à presbytero non differre cõsecratiõeconsecratione, sed sola potestate, & iurisdictiõeiurisdictione, consequẽterconsequenter necessario haberet cõcedereconcedere quẽlibetquemlibet presbyterum posse etiãetiam presbyteros consecrare: nam potestas iurisdictionis non facit potestatem consecrandi. Sed quia illam sentẽtiamsententiam existimo falsam, ut suo loco patebit, perseuero in conclusione posita, quòd omnibus, & solis episcopis cõuenitconuenit ordinatio ministrorum. Nec nunc disputo, an ex priuilegio summorum PõtificũPontificum Abbates aliqui habeant cõferreconferre aliquos ordines, uel minores uel etiam maiores. si enim aliqui ordines non sunt iuris diuini, ut certò constat de minoribus, non est dubitandum quin collatio illorum committi possit non episcopo. Si uerò maiores omnes iuris diuini sunt, quod in præsentia non puto, profectò uidetur nec committi etiam posse nisi episcopis, qui soli iure diuino habent: quanquam non est eadem ratio de presbyteratu, & diaconatu, ut fateor, sed hoc omnino uide probabilibus, quòd nec etiam diaconi ordinari possent nisi ab episcopis, siquidẽsiquidem iuris diuini ille ordo est.
¶ Quarta ꝓpositiopropositio, Defuncto
17
* Petro principe ApostolorũApostolorum, aliꝗsaliquis successit Petro cum simili authoritate, & potestate iurisdictiõisiurisdictionis in totũtotum orbem. Probatur à sancto Tho. 4. cõtracontra Gent.
S. Tho.
c. 76. Christus sic instituit ecclesiam, ut esset usque in seculum duratura. Vnde Esa. 9.
Esa. 9.
Super solium Dauid, & super regnum eius sedebit, ut cõfirmetconfirmet illud, & corroboret in iudicio & iustitia à modo, & usq;usque in sempiternũsempiternum. Sed Christus ędificauit ecclesiam super Petrum, ut ipse dicit Mat. 16. ergo opus fuit, ut eo medio sublato, alius loco ipsius subrogaretur. ItẽItem in ueteri lege à Deo instituta semper fuit unus summus Sacerdos. Patet Deutero. 17. & aliis locis. Hoc est quod Augusti. 24. quæstio. 1. c. quodcunque. dicit, quòd cum Petrus accepit claues, accepit non tanquam priuatus, sed nomine ecclesiæ: hoc est, data est ei potestas, quæ esset duratura in ecclesia, in cuius ædificationem Christus dedit. Vnde sicut Adam quædam dona habuit personalia, que in posteros transfundere non potuit, ut plenitudinem omnium scientiarum, quædam autem communia statui innocentiæ, ut iustitiam, gratiam, immortalitatem: sic & Petrus priuata dona habuit, quædam in quibus successorem non habuit (nec enim erat necesse) ut gratiam miraculorum, donum linguarum: quædam uerò accepit, in poste|ros translaturus, ut potestatem clauium, quãquam non sibi, sed ecclesiæ accepit. Item ille ordo, à principio constitutus à Christo in ecclesia, ut scilicet esset unum caput, & unus princeps super omnia in tota ecclesia, erat cõueniẽtissimusconuenientissimus ad administrationẽadministrationem ecclesię. Quod cõstatconstat non solũsolum facto ipso Christi, cuius est summa sapientia, & prouidentia, sed etiãetiam cõsensuconsensu, etiãetiam meliorum Philosophorum, qui Monarchiam aliis principatibus præferunt, ut cõstatconstat ex Aristo. in Politicorum, & EthicorũEthicorum libris, & Metaphysicorum. Sed Christus non minus diligit nunc ecclesiãecclesiam suãsuam, quãquam tunc diligebat, cum etiam promisit se nobis ad futurũfuturum usque ad consummationẽconsummationem seculi, Matt. ultimo.
Matth. ultimo.
ergo nullo modo est uerisimile, quod uoluerit, defuncto Petro, mutare rationem, & formãformam administrationis ab ipso Petro institutam, ut scilicet esset unus princeps totius potestatis ecclesiasticæ. Nec enim Petrus principatum in suum commodũcommodum acceperat, sed in utilitatem, & ædificationem ecclesiæ. Et re uera non minus perniciosus fuit error negãtiumnegantium perseuerare in ecclesia unum Pontificem, cui omnes Christiani subesse teneantur, quàm corũcorum, qui omnes Christianos æquales uolunt esse. hic enim maiorem orbis Christiani partẽpartem primò in schismata deduxit, deinde ab ecclesia alienauit, postremò in impientissimam Mahumeti perfidiam impulit. | Certè qui beato Petro principatum non negant, nulla ratione se tueri possunt, quin unũunum etiam nunc summum Monarcham in ecclesia concedant. In hanc sententiam sunt aperta testimonia Ignatii, Cyrilli. Chrysost. & aliorum doctornmdoctorum Græcorum, imò & Conciliorum in ipsa Græcia celebratorũcelebratorum. Nam de Latinis authoribus & Synodis ne dubitandum quidem est: quin omnes in unam hanc sentẽtiamsententiam cõspirauerintconspirauerint. Sed esto ut ita sit, sicut certò est, ut in ecclesia semper sit unus successor Petri cum pari etiãetiam dignitate, & authoritate. Superest inquirendũinquirendum, qua uia, qua ratione ea dignitas, & potestas Petri, deriuari, & perueniri possit ad alium. Nec enim ex morte Petri ad unum aliquem certum suprema illa potestas attinebit.
¶ Sit pro hac quæstione in ordine quinta propositio, Petro
18
* mortuo, ecclesia habet potestatem subrogandi, & instituendi alium loco illius, etiam si Petrus nihil de hoc prius cõstituissetconstituisset. Hęc probatur. Licet enim ecclesia (ut in relectione priori declaratũdeclaratum à nobis est) non posset potestatem spiritualem constituere, nec (ut ita dicam) formaliter in se habet, ut suprà explicauimus: tamen semel constituta à Christo potestate, non uidetur, quòd ecclesia sit peioris cõditionisconditionis ad eligẽdumeligendum sibi principem, quàm ciuilis respublica, quæ quocunque casu, deficiente principe, potest sibi alium con|stituere. Item, ut dictum est, hęc potestas oportebat ut perseueraret in ecclesia, sed defuncto Petro, & nihil de successore prouidente, nec statuente, ut contingere poterat, non restabat aliud mediũmedium, nisi per electionem ecclesiæ. Ergo ecclesia poterat alium eligere. Et confirmaconfirmatur, Quia nunc etiamsi aut bellũbellum, aut pestilentia, aut alia calamitas, aut casus absumeret Cardinales omnes, non uidetur dubitandum quin ecclesia posset prouidere sibi de summo PõtificePontifice: aliâs uacaret perpetuò illa sedes, quæ tamẽtamen perpetuò debet durare. Item illa potestas est communis, & spectat ad totam ecclesiãecclesiam. ergo à tota ecclesia debet prouideri, & non ab aliqua peculiari ecclesia, uel certo ordine, aut genere hominum: imò negligentibus Cardinalibus, aut perniciosè dissidẽtibusdissidentibus, ecclesia posset sibi prouidere.
¶ Sed an ab omnibus Christianis? RespõdeoRespondeo, & sit sexta propositio, Electio
19
* summi Pontificis in tali casu spectaret ad solum clerũclerum, & nullo modo ad populum. Probatur, Quia administratio rerum spiritualiũspiritualium nullo modo spectat ad laicos, ut aliâs à nobis probatum est: sed institutio summi Pontificis maximè spectat ad gubernationem, & administrationem rerum spiritualium: ergo nullo modo spectat ad laicos. Item electio presbyterorum, aut episcoporum non spectat ad plebem, ut suprà latè | probatum est. ergo multominus electio summi Sacerdotis. Item populus non potest iudicare merita & qualitates requisitas ad dignitatem summi PõtificisPontificis, nec examinare, & discernere inter dignũdignum, & indignũindignum: ergo electio, uel institutio non spectat ad plebem. Esset enim absurdum, ut prouidentia Sacerdotii commissa esset illis, qui nisi fortè & casu non possent rectè prouidere. Item, Quia talis electio esset prorsus impossibilis, cùm esset impossibile ut totus populus conueniret ad eligendum, nec postquam conuenissent, possent, ut maior pars unum & eundem optaret.
¶ Septima propositio, Imò,
20
* non uidetur etiãetiam talis electio spectare ad totum clerum: quia licet ad omnes clericos spectet administratio spiritualium, tamen non omnia spectant ad omnes, sed citra episcopos omnes habent certa & limitata ministeria, extra quæ non extendit se eorum officium, ut diaconi ministrant presbyteris: presbyteri autem ministrãtministrant sacramenta: nec ea quæ sunt authoritate, spectant ad officium eorum, & eadẽeadem ratione uix conuenire posset clerus totius orbis ad talem electionem.
¶ Vnde sit octaua propositio, In
21
* quocun|que casu uacaret sedes apostolica, manendo in solo iure diuino, electio spectaret ad omnes episcopos Christianitatis. Probatur, Quia ipsi sunt pastores gregis, & curatores, & tutores, & tota administratio ecclesiastica citra summum Pontificem spectat ad eos, & omnia possunt per se, quæ inferiores omnes possunt. Dico enim quòd quomodocunque, siue instituto, siue casu omnes episcopi Christiani conuenirent, in tali casu episcopi possent eligere unum summum Pontificem tantæ authoritatis, sicut fuit beatus Petrus, etiam reclamantibus omnibus uel maiori parte laicorum, aut etiam clericorum.
¶ Sed quia hæc forma esset etiam uehementer difficilis, ac penè impossibilis: sit nona propositio, Beatus
22
* Petrus, uel solus, uel cum aliis Apostolis potuit constituere formam, & rationem, qua post obitum eligeretur ei successor. Probatur breuiter & clarè, quia habebat plenitudinem potestatis & administrationis ad ferendas leges conueniẽtesconuenientes ecclesiæ, sed hæc erat una lex etiãetiam necessaria ad gubernationẽgubernationem ecclesiæ de electiõeelectione summi PõtificisPontificis: ergo potuit eam cõderecondere. Secundò ꝓbat̃probatur, Tota ecclesia posset hãchanc legẽlegem facere, imò facta est in CõciliisConciliis: ergo PetrꝰPetrus potuit, quia aliâs non | habuisset summam potestatem. Et confirmatur, Quia omnis alia forma eligendi, seclusa lege lata à Petro erat uel impossibilis, si à tota ecclesia, uel à toto clero: uel saltem magna occasio schismatum, si per omnes episcopos deberet fieri. ergo omnino hoc expediebat, ut lege daretur certa uia & ratio eligendi. Verum circa has propositiones oritur dubium. nam Episcopus Romanus est summus Pontifex. ergo dato quod Petrus decessisset, sufficiebat Romanus clerus ad eligendum Episcopum Romanum, & per consequens summum Pontificem. Et augetur dubiũdubium. Nam (ut ex historia habetur) aliquando uel clerus Romanus, uel populus summum Sacerdotem eligebãteligebant. Respondeo primò, An Episcopus Romanus sit iure diuino summus Sacerdos, inferiùs (si uacauerit) disputaturus sum. Secundò dico, quòd si clerus, aut populus Romanus aliquando hoc iuris habuit, ut eligeret summum Pontificem, hoc fuit certè, uel lege de hoc lata, uel consuetudine recepta, & non iure diuino. Nam etiam eligẽteeligente Romano clero, si Episcopi Christiani ratam habebant electionem, hoc satis esse potuit, ut illa forma electionis per aliquam ætatẽætatem seruaretur.
¶ Decima propositio, Beatus
23
* Petrus potuit eligere sibi & designare successorem, qui defuncto Petro, sine alia electione esset sum|mus Pontifex. Hæc propositio non recipitur à theologis recentioribus, quòd sint pontificiæ dignitati aliquanto infestiores quàm deceret alioqui pios, et Christianos scriptores. Sed probatur primò ex facto Petri, qui (si fides habenda est uera narrãtibusnarrantibus) ClemẽtemClementem uiuens ipse uiuẽtemuiuentem in pontificem nominauit, ut habetur. 8. q. 1. c. si Petrus. ex authoritate Iohan. scilicet tertii qui fuit temporibus Iustiniani. Item probatur manifesto & inuicto argumento, Nam, ut probatum suprà est, poterat ferre legem de electione successoris: sed potuisset ferre legem, ut uiuens Pontifex eligeret successorem, imò illa lex uidetur futura conuenientissima ad tollenda schismata, & ambitiones. Sicut apud Romanos durãtedurante adhuc magistratu Consulum designabantur futuri Consules, quare non ita potuit fieri de summo Pontifice? Item potuit ferre legem, ut Episcopus uiuens nominaret sibi successorem, quare non potuit de summo Pontifice? Sequitur consequenter, quòd tantundem potuit facere quilibet successor Petri. Patet, quia habuit eãdemeandem potestatem.
¶ Vndecima propositio, Ratio
24
* eligendi summum Pontificem, quæ nunc seruatur in ecclesia, non est de iure diuino. Hæc nota est ex præcedentibus, quia exclusa humana lege, spectat ad Episcopos. Item, Nusquam inuenitur | in toto iure diuino. ItẽItem, Petri successores potuerunt eam mutare, ut dictũdictum est. ItẽItem, non semper hoc modo fuit facta. Et ultimo, quia ordo CardinaliũCardinalium, qui nunc sunt electores, non est iure diuino.
¶ Vltima propositio, Ratio
25
* eligẽdieligendi summum PontificẽPontificem, est ex constitutione & authoritate ecclesiæ aut summorũsummorum Pontificum, quæ eadẽeadem est, & eadẽeadem authoritate mutari posset. Hæc est ratio & origo qua authoritas & dignitas beati Petri ad nos usque perseuerauerit, & duratura est in finẽfinem seculi.
¶ Superest ut agamus de successoribus aliorũaliorum ApostolorũApostolorum. de quo sit prima propositio, Nemo
26
* successit aliis Apostolis cum æquali potestate & authoritate iurisdictionis: hoc est, ut in toto orbe haberet plenitudinẽplenitudinem potestatis, sicut ꝗlibetquilibet ApostolorũApostolorum habuisset, ut suprà ostẽsumostensum est. Hæc probat̃probatur primò ipso facto. De nullo enim legimꝰlegimus, quod se gesserit pro episcopo uniuersalis ecclesiæ, præter Romanum PontificẽPontificem, sed proximi quique ApostolorũApostolorum, uel Hierosolymitanus, uel Antiochenus, uel alterius urbis episcopus dictus est. Secundò, Quia illa potestas uniuersalis in aliis Apostolis fuit extraordinaria, & personalis, ut dictũdictum est (& sic non potuerunt eam successoribus relinquere) & sola potestas Petri erat ordinaria, & in perpetuum duratura: ab ecclesia autẽautem nullus recipit tam am|plam potestatẽpotestatem, quæ etiãetiam sine suo capite nihil potest: nec à summo Sacerdote, hoc est, uel Petro, uel Clemente, legimus quicquam subrogatum cuiquam Apostolorum cum illa potestatis amplitudine. Tertiò, Fuisset maxima occasio schismatis & dissensionum in successoribus, qui non erant in gratia confirmati, si prouincias non habuissent distinctas.
SecũdaSecunda propositio, Quilibet
27
* aliorũaliorum ApostolorũApostolorum à Petro potuit relinquere successorẽsuccessorem, licet non uniuersalẽuniuersalem, saltẽsaltem in quacũquequacumque prouincia uoluisset, qui esset uerus episcopus illiꝰillius prouinciæ. Hanc propositionem scio non placituram omnibus doctoribus, tum theologis, tum iureconsultis, nec episcopis Cardinalibus, Turre Crema. & Caieta. Omnes enim illa persuasio semel inuasit, omnem potestatem iurisdictionis ita dependere à Romano pontifice, ut nullus possit habere nec minimam quidem spiritualem potestatem, nisi ex mandato, uel lege ipsius post Apostolos quidem, qui ex singulari priuilegio habuerunt à Christo, quod nullus alius potest habere nisi à Petro. Sed probo primò hanc propositionem apertè, Quilibet Apostolorum potuit uiuens creare episcopum in quacunque prouincia, & ille non amitteret potestatem defuncto Apostolo: ergo potuit relinquere succes|sorem. Antecedens est notũnotum, quia Paulus constituit Titum & Timotheum, & idẽidem iuris habuerunt alii Apostoli: & in hoc sensu propositio à nemine negari potest. Sed dico eam esse ueram in sensu, in quo diximus Petrum potuisse nominare successorem: id est qui re uera non haberet potestatem nisi post obitum Apostoli: ita inquam potuit Iohannes in Asia nominare Ignatium, ut post se episcopus esset in ea prouincia. Hoc probatur, Nam ut suprà abũdèabundè probatum est, nec alii diffitentur, cæteri Apostoli uiuentes ę qualem habuerunt potestatem cum Petro: ergo potuerunt condere legem, ut uiuẽsuiuens ipse eligeret sibi successorẽsuccessorem. ergo potuit illa lege ipse primus eligere. Certè de authoritate non uidetur dubitandũdubitandum eis, qui cõceduntconcedunt æqualẽæqualem authoritatẽauthoritatem aliis Apostolis cum Petro. Et si Petrus poterat talem legem ferre in prouinciis, quare Paulus non potuisset? Imò certum est non indigere alios Apostolos expectasse mandatum Petri ad omnia quæcũquequæcumque opus erant in prouinciis. Atque adeo uidetur mihi propositio non solùm probabilis, sed de qua dubitari non potest.
¶ Tertia propositio, Non
28
* solùm Apostoli hoc potuerunt, sed quilibet successorum similiter potuit relinquere sibi successorem. Hæc probatur apertè ex secunda. Nam lata lege à Iohanne, uel Paulo, ut uiuens episcopus no|minaret successorẽsuccessorem, potuisset Titus nominare aliũalium. Sed ultrà addo (quod difficiliùs uidetur, sed puto non minùs uerum) quòd etiam si de hoc nulla lex esset lata à Paulo, potuit Titus, & Timotheus nominare sibi successorem, inconsulto etiãetiam successore Petri: & simile de omnibus aliis episcopis. Probatur, Quia episcopꝰepiscopus est pastor, & gubernator prouinciæ iure diuino. ergo si maiore potestate non impediretur, potest facere omnia, quæ expediunt ad salutem suæ prouinciæ: sed hoc potuit maximè eo tempore esse expediens, ut uiuens episcopus nominaret successorẽsuccessorem: ergo potuit hoc facere, imò & legem ferre, ut hoc modo perpetuò fieret. Vnde enim habemus, quòd episcopus possit legem condere de electione abbatis, uel parochi, uel de quacunque alia re, & non de electione episcopi? Et confirmatur, Quia certè non solùm hoc uidebatur possibile, & conueniens, sed omnino eo tempore necessarium. Quomodo enim defuncto in ultima India episcopo, potuissent expectare mandatum Petri ad sufficiendum nouum episcopum? Et hæc omnia dicta sunt quantùm ad potestatem iurisdictionis. Nam quo ad potestatem ordinis, si episcopatus dicit ordinem uel potestatẽpotestatem distinctam à presbytero, & à iurisdictione, sicut uideo placere penè omnibꝰomnibus: oportuit præter electionem concurrere aliquam consecra|tionem, tam ad institutionem papæ, quàm episcoporum: sed illam potuit facere quilibet episcopus uiuens, sacrãdosacrando successorem uel etiam uno defuncto, episcopus alteriꝰalterius prouinciæ potuit ordinare successorem prius electum, & nominatum.
¶ Vltima propositio, Quilibet
29
* episcopus in sua prouincia potuit condere legẽlegem, ut presbyteri eligerẽteligerent episcopum, uel aliam formam institutionis dare, etiam inconsulta sede Petri. Hæc sequitur ex aliis. Nam potuit leges conuenientes prouinciæ facere de hac re, sicut de aliis. Ecce rationem, quomodo authoritas, & dignitas episcopalis potuit deriuari successiuè ab uno in alterum usque ad nos, & per episcopos omnis alia potestas inferior. Sed his non obstantibus (ne quis putet me uelle derogare Romanæ sedi, & dignitati) pono aliam coclusionemconclusionem, Successores
30
* Petri potuerunt, & possunt pro suo arbitrio episcopos creare in singulis prouinciis, & quascunque leges de hac re prius latas tollere, & nouas cõderecondere, & prouincias distinguere, & omnia ad hæc spectantia pro suo iudicio & potestate facere. Omnia enim quæ dicta sunt, intelligenda sunt, nisi à sede Petri aliter prouideatur. Hæc propositio probatur clarè, Quia Petro dictum est absolutè, Pasce oues meas, sine aliqua exceptione. Ergo ad Petrum spectat omnis administratio | sine limitatione, & per consequens etiam creatio episcoporum. Si enim quicunque aliorum Apostolorum hoc poterat, & fecerunt, ut cõstatconstat, multo magis ad Petrum & successores Petri. Ex quo patet corollarium, quòd nunc non potest episcopus fieri nisi secundum formam traditam à summis Pontificibus: & si secus tẽtatumtentatum fuerit, nihil efficietur ratum, sed totum erit irritum, & inane. Dico uerò quantum ad authoritatẽauthoritatem iurisdictionis: nam quod ad consecrationem spectat, secus est. Secundò sequitur, quòd tota potestas ecclesiastica, siue ordinis, siue iurisdictionis, mediatè, uel immediatè tota pendet à sede Petri. Patet, quia ab illa sede pendent episcopi: ab eis presbyteri, & omnes inferiores ordines, & potestates.
Laudetur Christus in æternum, Amen.

Loading...