ΒΆ Aduertendum tamen est, quod cum familia sit pars reipublicae, quod leges possunt determinare, in quibus filii teneantur obedire parentibus, & in quibus non oporteat, sicut determinauit usque ad quam aetatem, & sic in aliis non erit culpa non obedire parentibus: sic etiam ad leges spectat determinare qua poena posset castigare pater filium inobedientem & coercere ne ultra liceat patri progredi. De praeceptis autem uirorum circa uxores probari potest. Nam alias non poterit constare familia, nisi sit unum caput, cui caeteri parere teneantur: hoc autem est uir, qui est caput domus, & uxoris, ad Eph. 5.{ Eph. 5. } Et ibidem, Mulieres suis uiris subditae sint sicut Domino. Et postea dicit, Vxor autem timeat uirum suum. Item quia leges hoc iubent, ergo tenentur obedire, & etiam ad leges spectat quomodo, & quo usque uxor teneatur obedire uiro & an posset uir uxorem uerberibus castigare sicut de filiis diximus determinare.